The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Sanctorum passionem martyrum qui Agaunum glorioso
sanguine inlustrant pro honore gestorum stilo explicamus, ea
utique fide qua ad nos martyrii ordo peruenit. nam per
succedentium relationem rei gestae memoriam nondum intercepit
obliuio, etsi pro martyribus singulis loca singula quae
eos possident uel singulae urbes insignes habentur, nec inmerito,
quia pro deo summo pretiosas sancti animas refundunt.
quanta excolendus est reuerentia sacer ille Agaunensium locus
in quo tot pro Christo martyrum milia ferro caesa referuntur?
nunc iam ipsam beatissimae passionis causam loquamur.
Sub Maximiano qui Romanae reipublicae cum Diocletiano
collega imperium tenuit per diuersas fere prouincias
laniati aut interfecti martyrum populi. idem namque Maximianus
sicut auaritia, libidine, crudelitate, ceterisque uitiis
obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus
deditus et erga deum caeli profanus impietatem suam ad
extinguendum Christianitatis nomen armauerat. si qui tunc
dei ueri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque
militum turmis uel ad supplicia uel ad necem rapiebantur, ac
uelut uagatione barbaris gentibus data prorsus in religionem
arma conmouerat. erat eodem tempore in exercitu legio
passi sunt sub maximiano impr. decima ce. octbr. D 2 Agaun.] illum
locum D 3 stilo] illius D 4 martirii P 5 suadentium relacionem D
m\'
intercipit D 7 inmerito (m. m. 2.) P 9 qua//ta P Agaunensium
om. D 11 beatissime (corr. m. 2.) P post loquamur spatium
e
uacuum sequitur in P 13 fere om. D 15 auaricia D c//terisque P
SUS
ceterisque D 16 obses P 21 ua//gatione P gentibus om. D
m
22 conmouerat P (m m. 2.)
quae tunc sex milia ac sexcentos uiros in armis habebat.
hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti uenerant,
uiri in rebus bellicis strenui et uirtute nobiles, sed nobiliores
fide; erga imperatorem fortitudine, erga Christum deuotione
certabant. euangelici praecepti etiam sub annis non inmemores
reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Caesari
restituebant. itaque cum et hi sicut ceteri militum ad pertrahendam
Christianorum multitudinem destinarentur, soli
crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt atque huius modi
praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe
aberat; nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat, ubi
cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc aduersum
mandata regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse,
in furorem instinctu indignationis exarsit. sed mihi priusquam
reliqua conmemorem, situs loci eius relationi inserendus
uidetur.
Agaunus sexaginta ferme milibus a Genauensi urbe
abest, quattuordecim uero milibus distat a capite Lemanni
lacus quem influit Rhodanus. locus ipse iam inter Alpina
iuga in ualle situs est ad quem pergentibus difficili transitu
asperum atque artum iter panditur. infestus namque Rhodanus
saxosi montis radicibus uix peruium uiantibus aggerem
reliquit. euictis transmissisque angustiarum faucibus subito
nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. in hoc
legio sancta consederat. igitur, sicut supra diximus, cognito
Maximianus Thebaeorum responso praecipiti ira feruidus ob
1 thebei D 3 acci///i D 5 christum] deum D 8 restitue P
p
10 detraectare P detractari D 11 obtemperaturos P (p m. 2.) 13 dilatum
D 14 Agaunensibus] his D substitisse// D 15 in furore et
m
instinctu// D prius mihi quam D 16 conmemorem P (m m. 2.)
a c
18 Agaunus] locus ille agen//uense D 19 limani P lin//annilaus D
t
20 qui influit rodanum D 22 adque P (eorr. m. 2.) art.] arduum D
25 nec om. D hoc loco D (loco suprascripsit m. 2.) 27 thebee
orum D praecipiti P (m. 2.) ferire D
feriri iubet, quo facilius ceteri regiis praeceptis territi metu
cederent, redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem
Christianorum cogantur. ubi uero ad Thebaeos
denuntiatio iterata peruenit cognitumque ab eis est iniungi
sibi rursum exsecutiones profanas, uociferatio - passim ac
tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli
in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum se profana
semper detestatos, Christianis se inbutos, sacrae et diuinae
religionis cultu institutos unum se aeternitatis deum colere;
extrema experiri satius esse quam aduersum Christianam
fidem uenire. his deinde conpertis Maximianus omni belua
. cruentior rursus ad ingenii sui saeuitiam redit atque imperat,
ut iterum decimus eorum morti detur et ceteri nihilo minus
ad haec quae spernerent conpellerentur. quibus iussis denuo
in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus
sorte obuenerat; reliqua uero se militum multitudo mutuo
sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisteret.
Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore
penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur,
legionis eius qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant,
campi doctore et Candido senatore militum accendebat exhortando
singulos et monendo fideliumque conmilitonum etiam
(sed deleuit m. 2.) P quod D ceteri om. D
3 persecutione cristianorum D 4 thebeos D 5 que om. D 6 execraf
m
tiones D 7 aafirmantium P (f m. 2.) om. D 9 inbutos P (m. m. 2.)
m
10 cultibus D 11 experire sacius D 12 coppertis P (m. m. 2.)
8
13 rursum D (s. m. 2.) ingenii sui eras. in D in quo legitur supra
t m
lineam priorem adque P (t. m. 2.) 15 cogpellerentur P (m. m. 2.)
n o
17 militum om. D 18 persisteret P (corr. m. 2.) 20 paenis P (corr.
dem
m. 2 ) pen. sanctum Maur.] mauricii D 21 eius P (dem add.
sui
m. 2.) exuperio (corr. m. 2.) experio D 22 campe ductore (corr.m.2.) P
u i m
campi doctore D accedebat exortandos D 23 fidelium D coni
miletonum P (m. m. 2.) commilitones D
diuinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum
suadebat sequendosque admonebat socios illos et contubernales
suos qui iam in caelum praecesserant; flagrabat enim
iam tunc in beatissimis uiris martyrii gloriosus ardor. his
itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano
insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia, ita et
fortia quae feruntur fuisse in hunc modum:
Milites sumus, imperator, tui, sed tamen serui, quod libere
confitemur, dei. tibi militiam debemus, illi innocentiam. a te
stipendium laboris accepimus, ab illo uitae exordium sumpsimus.
sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut
auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum
auctorem uelis nolis tuum. si non in tam funesta conpellimur,
ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus,
adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi.
offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine
innocentium cruentare nefas ducimus. dexterae istae pugnare
aduersum impios atque inimicos sciunt, laniare pios et ciues
nesciunt. meminimus nos pro ciuibus potius quam aduersum
ciues arma sumpsisse. pugnauimus semper pro iustitia, pro
pietate, pro innocentium salute; haec fuerunt hactenus nobis,
pretia periculorum. pugnauimus pro fide. quam quo pacto
conseruabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus ?
iurauimus primum in sacramenta diuina; iurauimus deinde in
1 pro] et D 3 illos IJrasum in D 4 in om. D calom D
dor t in
5 martyribus D ar P odor D 6 adque P (corr. m. 2.) 7 ini
sania D estuantem D 8 hoc modo D 9 liberi D 13 dominum D
m h
14 conpellimur P (m m. 2.) 15 fecimus cepimus D actenus P actenus D
i
(h m. 2.) 17 quas] quia D sanguinem D 18 ducemus D iste
CIIII1 t
pugnare D (cum supra lin. a m. 2.) 19 adque P (corr. m. 2.)
mus u h
sci//// D 20 aduersos D 22 innocentia D actenus P actenus D
(h m. 2.) 24 conseruauimus P si supra lin. P (m. 2.) exibemus
D
si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri
iubes. iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt, habes hic
nos confitentes deum patrem auctorem omnium et filium eius
Iesum Christum deum credimus. uidimus laborum periculo
rumque nostrorum socios nobis quoque eorum sanguine
aspersis trucidari ferro et tamen sanctissimorum conmilitonum
mortes et fratrum funera non fleuimus, non doluimus, sed
potius laudauimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni
habiti essent pati pro domino deo eorum. et nunc non nos
uel haec ultima uitae necessitas in rebellionem coegit, non nos
aduersum te, imperator, armauit ipsa saltim quae fortissima
est in periculis desperatio. tenemus ecce arma et non
resistimus, quia mori quam occidere satis malumus et innocentes
interire quam noxii uiuere praeoptamus. si quid in
nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoueris,
ignes, tormenta, ferrum, subire parati sumus. Christianos nos
fatemur, persequi Christianos non possumus.
Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in
fide Christi cerneret animos uirorum desperans gloriosam
eorum constantiam posse reuocari una sententia interfici
omnes decreuit et rem confici circumfusis militum agminibus
iubet. qui cum missi ad beatissimam legionem uenissent.
stringunt in sanctos impium ferrum mori non recusantes uitae
amore. caedebantur itaque passim gladiis non reclamantes
saltim aut repugnantes, sed depositis armis ceruices persecutoribus
praebentes et iugulum percussoribus uel intectum
corpus offerentes. non uel ipsa suorum multitudine, non
D 2 prerumpimus D requirere D 5 post credimus
leguntur supra lin. in P (m. 2.) et spiritum sanctum laborem D
7 aspersos trucidare D conmilitonum P (m. m. 2.) 8 dolemus D
9 laudamus D 13 disperatio D 14 mallumus P (primum 1 del. m. 2.)
maluimus (sic) D 15 peroptamus D in om. D 17 ignem D
christiani fatemur D 20 animas D 21 reuocare D 23 uenisent D
.
4 sanctis D 26 saltim P (corr. m. 2.) aut] non D 26 percussoribus
D 28 uel] in D
iustitiae causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri
qui nec reclamando ad occissionem ductus est et tamquam
agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam
grex dominicus ouium laniari se tamquam ab inruentibus
lupis passi sunt. operta est terra illic procumbentibus in
mortem corporibus piorum, fluxerunt pretiosi sanguinis riui.
quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum
stragem dedit? quae feritas ex sententia sua tot simul
perire uel reos iussit? ne iusti punirentur, multitudo non
obtinuit cum inultum esse soleat, quod multitudo delinquit.
hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille
sanctorum populus qui contempsit rem praesentium ob spem
futurorum. sic interfecta est illa plane angelica legio quae,
ut credimus, cum illis angelorum legionibus iam conlaudat
semper in caelis dominum deum Sabaoth.
Uictor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque
miles, sed emeritae iam militiae ueteranus. hic cum iter
agens subito incidisset in hos qui passim epulabantur laeti
martyrum spoliis atque ab his ad conuescendum inuitatus
prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognouisset,
ac detestatus conuiuas detestatusque conuiuium refugiebat
requirentibusque ne et ipse forsitam Christianus esset,
Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim
ab inruentibus interfectus est ceterisque martyribus in eodem
loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est. haec nobis
tantum de numero illo martyrum conperta sunt nomina: id
om. D 7 fluxeruntque D 10 pelire]
p m
ferire D 11 obtinuit P (p m. 2.) 12 ipmanissimi P (m. m. 2.)
» r
14 plena D 15 conlaudęt D 16 semper om. D 17 uicto P
e t
18 meritae P 19 aepulabantur P (a del. m. 2.) 20 adque (t. m. 2.) PD
22 conuiuum D 23 queque (sic) P (altera syllaba deleta) 24 futum
rum D hac si D 25 est om. D eodem] hoc D 27 conperta P
(m m. 2.)
cetera uero nobis quidem incognita, sed in libro uitae scriptasunt.
ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres
Ursus et Uictor quos Salodoro passos fama confirmat.
Salodorum uero castrum est supra Arulam flumen neque
longe a Rheno positum.
Operae pretium est etiam illud indicare qui deinde
Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. cum
dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti
mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam
captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio
adfectus impiam uitam digna morte finiuit. ad uero
beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos
passionis annos sancto Theodoro eiusdem loci episcopo reuelata
traduntur in quorum honorem cum exstrueretur basilica
quae uastae nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis
iacet, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum
putaui. accidit, ut inter reliquos artifices, qui inuitati conuenisse
ad illud opus uidebantur, quidam adesset faber quem
adhuc gentilem esse constaret. hic cum dominico die quo
ceteri ad exspectanda diei illius festa discesserant in fabrica
solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus
sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam
uel ad supplicia distenditur et uisibiliter turbam martyrum
.1 beatissimorum id est D mauricii exsnperii D exuperi P (s. m. 2.)
t adque P (t m. 2.) 4 salodor// P saloduro D passus D 6 reno D
a
7 illut P (corr. m. 2.) 8 maximianum cruciatus tyrannum et exitus
consecutus sit D 9 generi D tenente D 10 depraehenso (a deV.
f .
.
m. 2.) 12 adfectus P (f. m. 2.) at D 13 Agaunensium om. D
t
14 theodore loci illius episcopi D 15 extrueretur D 16 aijclinis Px
me17 iacebat D post iacebat legimus in D: sed nunc erga a praeclaro
ta
ritis ambrosio illius loci abbate denuo edifica (m. 2.) biclinis esse
n
dinoscitur apparuerit D (edd. m. 2.) 19 illud] hoc D 21 illius] eius V
t
22 sese D 23 adqae P (corr. m. 2.) poenam P (o del. m. 2.
ecclesiae solus deesset uel illud fabricae opus sanctum suscipere
gentilis auderet. quod adeo misericorditer a sanctis
factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare
sibi nomen poposcerit statimque Christianus effectus sit.
Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam,
quod perinde clarum atque omnibus notum est. mater familias
-Quinti egregii atque honorati uiri cum ita paralysi fuisset
obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a uiro suo, ut
Agaunum per multum itineris spatium deferretur, poposcit.
-quo cum peruenisset sanctorum martyrum basilicae famulantium
manibus inlata pedibus ad diuersorium rediit, ac
sanitati de praemortuis. restituta membris nunc miraculum
suum ipsa circumfert. haec duo tantum mira passioni sanctorum
inferenda credidi. ceterum satis multa sunt quae uel
in purgatione daemonum uel in reliqus curationibus quotidie
illic per sanctos suos domini uirtus operatur.
om. D \' 3 auderet//////// P in quo desunt quod adeo 5 poe
t
poscerit D (corr. m. 2.) est D 7 adque P (corr. m. 2.) 8 egregii]
egreditur D paralisi D 10 AgaunumJ illic D 11 ad martirum
ibasilicam D 12 inuersorium D 13 nunc om. D 14 circumtulit D
15 cetera satis credita sunt D EXPL. PASSIO QUAE OBSEB-
KL
UATUB DIE DECIMOIIII (sic) OCTOBRI P In D post operatur
deguntur: neque enim hoc omittendum est quod per longum temporis
-tractum beati innocentii martyris membra rodanus reuelauit. iugi enim
eluuii uicinum in se cespitem tangens religiosa quadam soli pernicie ad
sepulturam martyris famulatrix peruenit. prolatas namque reliquias leuiter
b
lambens non id longe as (m. 2.) inde terre protulit aut in gurgitus sui
procella demergit (m. 1.), sed ob gloriosam deuotionem intra ambitum
«basilicae ceteris martyribus sepulturę precipit sociari. cuius translationem
animg scae recordationis domi//ciano genuense et grato agustane urbis
uel protasiorum tum temporis illius loci eps. celebratam recolentes cotidiaca
deuotione et laudibus frequentamus. per dum. nostrum ihm xpm
-cui est honor et gloria laus et perpetua potestas in saecula saeculorum
amen. be. (sic) amen. EXPLICIT PASS. SCOB. MARTYR. MAU-
BICII CU SOCIIS SUIS SEX MILIA QUINTENTOR OCTUA-
&INTA QUINQUE. DO GRATIAS.
Misi ad beatitudinem tuam scriptam nostrorum martyrum
passionem. uerebar namque ne per incuriam tam gloriosi
gesta martyrii ab hominum memoria tempus aboleret. porroab
idoneis auctoribus rei ipsius ueritatem quaesiui, ab his
utique qui adfirmabant se ab episcopo Genauensi sancto Isaac
hunc quem praetuli passionis ordinem cognouisse, qui credo
rursum haec retro a beatissimo episcopo Theodoro uiro temporis
anterioris acceperit. itaque cum alii ex diuersis locis
atque prouinciis in honorem officiumque sanctorum auri
atque argenti diuersarumque rerum munera offerant, nos
scripta haec nostra uobis suffragantibus dignanter offerimus
exposcens pro his intercessionem omnium delictorum atque in
posterum iuge praesidium patronorum semper meorum.
Mementote uos quoque nostri in conspectu domini, sanctorum
semper officiis inhaerentes, domine sancte et merito beatissime
frater.
1 domino-frater om. D 3 scribtam (corr. m. 2.) P 7 isac P
t
11 et 12 adque P 13 dignantur P dignanter edd. 16 memontotefrater
om. P sed addita a man. 8. XIV.,