The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, in condemnando
praedestinationis errore concilium summorum antistitum
congregastis, uniuersis Galliarum ecclesiis praestitistis.
quod uero ad ordinanda ea, quae conlatione publica doctissime
protulistis, operam infirmis humeris curamque mandastis, parum,
ut reor, tanto negotio, parum sanctae existimationi uestrae
consuluistis, me iudicio caritatis, uos periculo electionis onerastis.
quia ergo. et uestram laborare personam sub inposito
nobis fasce cognoscitis, communem causam hoc loco agitis, si
ei, quem opinione uestra inparem cernitis, manum suffragii
porrigatis. studium asserendae gratiae conpetenter et salubriter
suscipit qui oboedientiam famuli laboris adiungit, tamquam si
patrono uel domino inseparabiliter pedisequus minister inhaereat.
quodsi unum sine altero erit, aut inhonorus absque
seruo dominus apparebit aut seruus domini locum conditionis
inmemor occupabit. recte ergo inter adiuuantem pariter et adnitentem
ordo iste seruabitur, ut hic teneat pleno iure
LOGUS addidi, om. P 2 processio P 3 adtrai P 5 manicheis P
ra
8 solicitudine P pastoli P beatae P contemnendo v 9 praedistinationis
P 10 congregatis P 14 consoluistis P et ante me
add. v 17 quam P opinioni uestrae v uFa. in rasura erat e) P
no
20 inhereat P 21 twm unus scribendum? inhorus P 22 domino P
. 24 odo P
autem dignitas imperantis, si ei semper praesto sit sedulitas
obsequentis. socientur ima summis sicque socientur, ut subiciantur
utique, non aequentur. sed sicut deesse non conuenit
gubernatori remigem suum, sacerdoti ministrum suum, imperatori
militem suum, ita oportet ut gratia alumna oboedientia
inseparabili seruitute conexa sit. uerum quia Pelagius nudum
laborem inportunius exaltat et humanam demens infirmitatem
sine gratia sibi posse sufficere stulte credidit, impie praedicauit
elationis turrem in caelum conatus erigere, blasphemias eius
breui sermone praestringere et confutare necessarium iudicaui- \'
mus, ne forte is, qui donum laboris, id est praeceptum iubentis
excludit, asserentibus nobis, quod dei misericordia fide et operibus
promerenda est, catholicam uocem ad Pelagii sensum
discretionis nescius adplicaret et omissa uia regia in dexteram
cadens in sinistram declinare nos crederet, et, dum de labore
seruo gratiae loquimur, offendiculum ante pedes caeci opposuisse
uideremur. cum autem mentionem de opere ac labore
fecerimus, prophetae, apostoli, euangelistae et uerbis utemur et
sensibus. quibus si quis contraire praesumpserit, non nostra
inuenta destruere, sed caelestia sine dubio iura dissoluere et .
fidei subruere fundamenta tentabit. latius utcumque sermonem
de praescientia et praedestinatione produximus, ut quae putabantur
obscura absolutiora tardioribus redderentur. non autem
aliquos, qui uerborum phaleris delectantur, offendat, quod testimoniorum
uirtute contenti absque sublimitate sermonis lucem
protulimus ueritatis, in quo quidem opusculo post Arelatensis
concilii subscriptionem nouis erroribus deprehensis adici aliqua
synodus Lugdunensis exegit.
omisso que P subiciantur P bis 5 imperatorem P 6 ut om. v
alumnae oboedientiae v 7 conixa P 8 exaltat et scripsi, exultet P,
di
exaltans et v 9 credit P 10 conatur v 11 necesarium P 17 opposuise
P 20 contrarie v 21 distruere P iurajl P, iure v 22 utcumquae
P 23 praedistinatione P 25 faleris P 26 absquae P 27 aril[atensis
P 28 subscriptione P depraehensis P 29 sinodus P exegit]
co
EXPLICIT PROLUS add. P
I. Quod Pelagii sensus, qui gratiam negauit, primo loco necesse
sit destrui.
II. Contra obiectionem Pelagii, qua dicit paruulos baptismo non
egere.
III. Contra hoc, quod dicunt, quia per solam gratiam omnis homo
sine ullo labore seruetur. contra eum sensum, qui dicendo:
unus ad mortem praedestinatus, alter ad uitam praedestinatus
est, rebus ipsis spem intercludit orandi.
IIII. Ubi legis opera destruuntur et gratiae commendantur.
V. De eo, quod ait: gratia dei sum id, quod sum.
VI. Quomodo intellegendum sit: gratia, inquit, salui facti estis
per fidem et non ex uobis.
VII. Contra hoc, quod dicunt liberum arbitrium ex toto fuisse
sublatum.
VIII. Qualiter infirmitas liberi arbitrii intellegenda sit.
VIIII. Quomodo intellegendum sit: non uolentis neque currentis,
sed miserentis est dei, uel illud : non ueni uocare iustos,
sed peccatores in paenitentiam.
X. Contra hoc, quod dicunt ad malum tantum arbitrium promptum
esse homini, ad bonum prorsus non esse.
XI. Contra eum sensum, qui dicit, quod uas in contumeliam non
possit adsurgere, ut sit uas in honorem.
XII. Item uelle et nolle sicut ad malam ita etiam ad bonam partem
hominis arbitrio fuisse conmissum.
XIII. Ubi sibi gratia dei et uoluntas humana testimoniorum assertione
sociantur et de paruulis inanis calumnia transeundo
praestringitur.
XIIII. Contra hoc, quod dicunt eos, qui post baptismum pereunt,
in baptismum penitus non credidisse.
XV. De ruina angeli et habere sanctos angelos similitudinem dei
contra quorundam persuasionem.
XVI. Christum pro omnibus mortuum.
XVII. Contra hoc, quod dicunt, quia dei uiolentia induret hominem,
ne uenire ualeat ad salutem.
XVIII. Nullum uolente deo perire.
De gratia dei et tenuitate liberi arbitrii inluminante sancto
spiritu iuxta euangelicas disciplinas et apostolicas regulas tractaturi
primo loco Pelagii blasphemias scilicet iam dudum ecclesiae
catholicae fide proditas, eruditione confusas, auctoritate
calcatas breui et necessario sermone praestringendas esse credidimus,
pro eo quod inter reliquas dogmatis sui abominationes
etiam laborem hominis ualere posse sine gratia elatione damnabili
adfirmare conatus est. et ideo nefarios sensus suos uel
ex parte aliqua in medium proferre curabimus, ut sollicitus
FELICITER INCIPIT LIBER PRIMUS P 14 quod] de addit P
T
gratia P 15 distui P 18 blaspheniia|| P ecclaesiae P 20 necesario
P credimus P1, di superscr. P2 21 suis P 23 nefario P
quisque cognoscat multo aliud esse salutari gratiae officium
laboris adiungere, aliud uero nudum absque patrocinio gratiae
laborem temeritate una cordis asserere.
Hic ergo dum altius humanam fragilitatem inmemor diuini
timoris extollit, iudicii sui perdidit sanitatem (et) ita ex parte
alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram praedicat et inlaesam,
sicut illi, qui eam ex toto asserunt fuisse euacuatam.
hoc itaque loco gemini inter se conluctantur errores, quorum
unus solam gratiam, alter solum laborem relicto tramite atque
mensura ueritatis insinuat. sectarum genere dispares, sed inpietate
consimiles diuerso quidem studio, sed spiritu unius
serpentis insibilant. quorum unus, id est solius gratiae praedicator
prima quidem fronte uenenum suum sub specie pietatis
occultat, alter, id est laboris assertor protinus extantem tumorem
inproba elatione manifestat. haec professio insinuando
solum laborem ipso sui titulo detestanda, illa magis sub religioso
colore metuenda est. haec sacrilegium suum ipsis auribus
prodit, illa uirus suum imis uisceribus paene antequam
sentiatur infundit. duos angustum obsidere fretum scopulos
putes, quorum unus subdeprimitur in profundum, alter minatur
in caelum. unus infestus nauigantibus cernitur, alter caeca
naufragia inprouisus operatur. ille gratiam loquitur, hic laborem.
utrumque eloquia diuina confirmant. si dissidentes remoueas
et dicta coniungas, plena fidei sinceritas apparebit. sed
quia uelut temerarii remiges sine magistro inexplorato mari
uela conmittunt ac temperare moderamina nesciunt et gubernacula
tractare non norunt, hic tamquam in Scyllae male dextrum
fertur periclum, ille in laeuum Charybdis tendit abruptum.
et quid eos inter haec facere oporteat, si requiras: prouiso
om. v 5 et addidi, om. P 7 uacuatam P,
sed cf. pagg. 11, 4. 18, 22. 19, 4 9
Videamus, cui impietati geminum hunc errorem adsimilare
uel conferre possimus. pari modo in petram scandali offendunt
uel illi, qui Christum dominum solum deum, uel illi, qui
solum hominem amissa discretionis luce asserere praesumpserunt.
paene utraque nimietas, dum discretionem atque discrimen
tenere nescit, aequale crimen incurrit. proinde qui Christum
solum hominem dixerit, negauit auctoris potentiam, qui solum
deum, perdidit misericordiam redemptoris. ac sic, qui unam
in domino saluatore substantiam confitentur, in hanc constringentur
necessitatem, ut aut solum hominem caelo lapsum aut
solum deum cogantur dicere crucifixum. sed non ita est. mortem
enim nec solus deus sentire nec solus homo superare potuisset
et ideo eam pro geminae ratione substantiae homo
suscepit et deus uicit. si ergo partibus proprietates suas reddas
et Christum deum simul atque hominem credas et asseras,
perinde est ac si gratiam cum labore coniungas et ab adiutorio
dei conatum hominis non repellas ita tamen, ut adnitentis deuotioni
elationis culpam penitus non admisceas, quia, quantum
detrimenti est non laborare, tantum periculi de labore praesumere.
Dicit ergo Pelagius, quod ad obtinendam salutem natura
hominis sibi sola sufficiat. ita haec pestifer doctor adfirmat,
quasi adhuc factura conditionis nostrae in statu suo inlibata
permaneat. ego arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere
sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam priuilegium
illius transgressio prima uiolaret. quomodo uero nunc
potest sibi sola sufficere, ad cuius arrogantiam dicitur: quia
sine me nihil potestis facere, ad cuius praesumptionem
diuinus sermo dirigitur: nisi dominus aedificauerit domum,
P utraquae P adq; P 10 redemtoris P
14 nec - sentire add. P2 in fine paginae (sentiret P7) 15 gemina v
16 suscipit et uincit P 20 paenitus P 23 optinendam P . 24 hic v
25 num inlibato scribendum ? 28 prima om. v
elationi sine gratia perficere denegatur, humilitati uero cum
gratia inplere conceditur.
Prosequitur adhuc Pelagius Adam mortalem factum, qui,
sine peccasset siue non peccasset, esset moriturus. sed cum
dicat apostolus: propterea, inquit, sicut per unum hominem
in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum
mors, intellegis, quia, si peccatum non praecessisset,
mors secuta non esset et donata inmortalitas perdurasset, quam
utique manifestum est sub proposita lege praestitam et cum
conditione conlatam, ut, si non recessisset superbus ab oboedientia,
permaneret aeternus in gloria. nam cum interdictum
caeleste sanxisset dicens: in quacumque die comederitis
de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini, inliciti
gustus malesuada praesumptio facta est ex accidenti mortis
occasio. morte, inquit, morieris. si nihil largientis contulit
gratia, quid est quod abstulit damnantis offensa? mors
itaque, id est peregrinum et aduenticium malum non est ordo
naturae, sed poena sententiae. quoniam, inquit, dominus
mortem non fecit. aeternitatem creditam fuisse homini liuor
ipse testatur inimici et, quia ei inmortalitatem deiectus inuidit,
ideo causam mortis ingessit dicendo: in quacumque die
comederitis de ligno hoc, aperientur oculi uestri et
eritis sicut dii. si hoc tantum dixisset: cum manducaueritis,
satietatem de cibi suauitate capietis, usque ad concupiscentiae
carnalis inlecebram transgressio peruenisset. cum uero hanc
praeuaricationis proposuerit finem dicendo: eritis sicut dii,
edacitatis culpa usque ad diuinitatis ambitum et usque ad crimen
maiestatis accessit. facti sunt ergo sicut dii dono gratiae caelestis
exuti et de beatae stationis culmine proturbati, ac sic callidus
serpens pro superbiae malo eiectus e caelo machinas sibi
v 6 dicit v inquid P 8 praecesisset P 11 ad P
14 incliti v 15 male suasa v adcedenti P 16 inquid P 17 damnantes
P1 19 pena P inquid P 20 libor P 28 aedacitatis P am bitum
P 29 adcessit P 31 ae caelo P
et quomodo cecidit, sic decepit.
Quid uero aliud intellegendum est etiam in ipsa, qua homo
conditus est, dei imagine nisi perennitatis insigne? quam perennitatem
non solum animae non ademptam, sed etiam corpori agnoscis
resurrectionis uirtute reparatam. quapropter inmortalitatem
homini conmissam non dubites ante culpam, quam reddi perspicis
etiam post ruinam.
Asserit ergo Pelagius Adam, siue peccasset siue non peccasset,
omnimodis fuisse moriturum. et hoc ex ipsa prauitate
descendit, qua negat originale delictum. dum enim adfirmare
contendit mort[al]em necessitatem conditionis fuisse, non transgressionis,
uult uideri originem huius debiti non a seruo, sed a
domino, non a contemptore, sed ab auctore coepisse, ut mortis
lex ordinationis credatur esse, non criminis. et hanc lugendam
contritionem super humanum genus non praeuaricator putetur
transmisisse, sed conditor? et ubi est illud: inuidia autem
diaboli mors introiuit in orbem terrarum? dum autem
peccatum originis denegat, tollit omnino causam, qua redemptor
aduenerit. uideamus, utrum per uoluntatem dei an per hominis
prauitatem infelix et deflenda conditio initium sumpserit. audi
quid tuba personet ueritatis: propterea, inquit, sicut per
unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit
et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit,
in quo omnes peccauerunt. dicendo Pelagius
Adam mortalem factum in primo facturae ordine constituit
mortem, quam pro noxa praeuaricationis tertio gradu constat
inpositam. homo enim opus dei, peccatum opus diaboli, mors
poena peccati. nam apostolus non dixit: uoluntas dei mors,
sed: stipendium peccati mors.
Dolos ergo eius in profundo latentes sollicitius inspiciamus.
ideo mortem adplicat conditori, ut, de quo potissimum malo
om. v 10 omnibus
modis v 11 discendit P qui uel quia v orienale P 12 mortem
scripsi, mortalem P trasgressiouis P 14 contemtore P 16 caue ne
conicias condicionem
Inter haec cum Pelagius tantis sacrilegiorum uinculis inligetur,
non mirum si per reprobum sensum multiplici tradatur
errori, qui se per solum laborem putat posse saluari. merito
contra huius arrogantiae praesumptionem sermo diuinus uim
suae auctoritatis uel increpationis exseruit: nemo, inquit, uenit
ad me, nisi pater adtraxerit eum, et iterum: non uolentis
neque currentis, sed miserentis est dei. quod merito
ad se dictum esse reputabit, qui salutem suam cum Pelagio
propria in uoluntate ac uirtute constituit. quod utique illi
obici non necesse est, qui non de solo labore praesumit, sed
conatibus suis cotidianam dei misericordiam et iugem gratiam
P adfirmat v 2 origines P 5 posset scripsi, possit v, positas P
serere P 10 inquid P 13 uerba stipendium peccati mors interpolata
esse uidentur 14 recipit P 15 diabulo P 18 habundasset P
Adtendit etiam hoc Pelagius: si per baptismi donum tollitur
originale peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc
carere peccato. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod
ipsi in se minime habuerunt? quibus facile respondetur duas
esse natiuitates, de quarum una peccatum ex generantis uoluptate
transmittitur, ex alia sanctificatio de regenerantis adoptione
donatur. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi
in se minime habuerunt? quam inrationabilis et plena iniquitatis
obiectio! non uis, ut transfundant in posteros quod naturae
est, et uis, ut eis possint uelut de suo conferre quod
gratiae est, de qua natura apostolus dicit: eratis, inquit, natura
filii irae. merito quasi de proprio dare nequeunt, quod
de sursum et extrinsecus acceperunt. inprudentissime per parentes
filiis innocentiae puritatem Pelagius dari credit. ad parentum
ministerium natiuitas secunda non pertinet. officium uult
esse hominis quod dei munus est, ut uelut quodam hereditario
ordine per hominum currat posteritatem quod extra humanam
constat esse substantiam. originale autem peccatum ex
parentibus etiam baptizatis per carnis originem ad filios transire
non dubium est dicentibus nobis cotidie cum propheta:
ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis
peperit me mater mea, sicut et apostolus istud insanabile
piaculum ex uno in omnes homines pertransisse confirmat.
scripsi, & obsecratione P, obsecratione v 4 obieccionem
P .6 adtendit scripsi, adtendite P, adtendat v donum] inquit
add. v 7 originale (orig man. alt. in ras.) P 8 care Pl 9 quibushabuerunt
om. Padd. man. alt. in fine paginae 11 alia] autem add. v,
in P lacuma duarum litterarum exstat, unde olim altera
Sed dicit Pelagius ideo non esse originale peccatum, quia
ipsa concupiscentia generationis ex deo sit. unde autem ueniat
nexus iste, qui posteros trahit, si requiras: sine dubio per incentiuum
maledictae generationis ardorem et per inlecebrosum
utriusque parentis amplexum. nam cum illum solum uideas
ab originali inmunem esse contagione, qui non carne, sed spiritu,
nec erubescenda passione, sed stupenda benedictione conceptus
est, agnosce causam mali originalis de oblectamento
natum conceptionis et de uitio uoluptatis. propterea etiam
Adam et Euam in origine sua obnoxios conditio ista non tenuit,
quia a duorum ministerio eorum quoque ortus alienus inlecebram
in sui natiuitate et creatione nesciuit. sed forsitan requiras,
quare in conceptu sit positum originale delictum. initium totius
ruinae inoboedientia fuit. primum enim exaltatus homo postea
humiliatus est et confusus. et quia, cum in honore esset,
non intellexit, ideo conparatus est iumentis insipientibus
et similis factus est illis.- quamdiu ergo circa auctoris
obsequium humilitas reuerentiam tenuit, nuditatem conscientia
inmaculata non sensit, cum uero illo animo, ut deus esset,
gustum cibi letalis adpetiit et damnandam cupiditatem in ambitum
maiestatis extendit, inmemor legis et mandatorum legis
rebellis multatur inpugnatione membrorum et, dum aequalitatem
domini sui praesumit, corporis sui perdidit potestatem.
de superbia nata est incontinentia. nam quid in eo percussum
esset ostendit, quando uerecunda contexit. praecessit elatio,
secuta confusio est. diuinitatis ambitiosus libidinis coepit esse
captiuus.
Sed forsitan dicas: dum haec disseris, nuptias damnare deprehenderis.
non ita est. ordinatio nuptialis ex benedictione
ex ut de P 3 trahit scripsi, trahitur P, quod ut aeruarent
editores per
Nunc ueniendum est ad illos, qui, dum gratiam aliis dari
aliis negari asserunt, munus gratiae cum Pelagio perdiderunt.
dicunt ergo ad cultum dei atque famulatum etiam post baptismi
salutare donum deuotae seruitutis oboedientiam non requiri, sed
solam per se gratiam effectum humanae salutis operari. totum,
inquiunt, solius est gratiae. istud melius a nobis poterit dici,
hoc magis nostris partibus conueniet adplicari, qui non in
partem, sed in totum genus humanum gratiae beneficia fatemur
extendi, sic tamen, ut ei uigilantiae humanae studium per
1 corruptionis v coepit v interim v 3 usus v qui om. v
6 quomo P1 7 niuae P aspargat P displicit P 8 uestimenti v,
uestimenta P, att uestimeutum scribendum? 11 per om. v 12 spiritus v
corripit P 18 quęrillam P 14 obscene P 15 obrizo P 16 ipsius
om. v 22 dare P 24 adque P1 25 obedientiam P 26 opera P1
27 solus P1 28 conueniet scripsi, conuenit P
famuli laboris conatum, subtrahit homini seruitutis officium.
nescio ubi aut quando ab opere feriari, quando otio debeat
derelinqui, qui etiam in paradiso iubetur operari, in quo, sicut
legimus, ita est constitutus, ut operaretur et custodiret
illum.
Cum dixerint: totum gratiae dei est, quis non ad tam reuerendum
nomen omni cordis inclinetur affectu? sed cum responderimus:
totum plane gratiae est, sed omnibus eam offert atque
ingerit ad salutem omnium conditor ac redemptor, ad haec
illi longe a pietatis tramite recedentes respondere praesument:
non eam saluator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus
est. ecce statim in secundis apparet gratiae inpugnator,
qui in primis putabatur assertor. obiciunt nomen gratiae, ut abominandum
sensum operiant blasphemiae. in alterutram itaque
partem subsidia orationis excludunt. quid enim ultra speret,
quem iam gratia suum fecit? in quo e contrario non desperet,
quem praefinitio uiolenta damnauit? in hoc culpa, in illo
gratia locum non habet. periclitabitur in utroque iustitia. remunerabitur
sine fidei merito adsumptus, damnabitur sine proprio
crimine derelictus. salus illuc ingerenda est non quaerenti,
hinc auferenda laboranti.
Sed dicis: ideo orare debet, quia ex qua parte sit nescit.
quis non putet rationabiliter ac sapienter fuisse responsum?
sed quid orare homini proderit in una harum duarum conditione
omnimodis constituto? nam etsi ad quam partem fuerit
uel famulati v 7 neque hic neque in capitulorum indice P
ullum nwneri noua capituli uestigium prae ae fert 8 pdistinatus P
Dicunt, quod in alterutro rerum statu illos sibi mors uindicet,
istos uita defendat. quae cum dicant, qui unum in origine
perditum, alterum in praedestinatione adfirmat electum, uide
quo inproba persuasione declinet. quid enim aliud dicit, nisi
quod adiutorio orationis neuter indigeat? nam iam praeordinatis
ad uitam necessaria non erit, deputatis ad mortem prodesse
non poterit. in isto superuacua, in illo infirma iudicabitur.
beneficia supplicationis, qui in adquisitionis praedestinatione est,
non requirit, qui uero in perditionis parte, non recipit. quodsi
curam impendendam aestimat orationi, indubitanter intellegat
tnan.
alt.) P 10 disperas P 12 plana
Legimus, inquiunt, ad Romanos: si enim Abraham ex
operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud
deum, item: ei autem, qui operatur, merces non inputatur
secundum gratiam, sed secundum debitum.
ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui
iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam.
addunt etiam: si autem gratia non ex operibus,
27] Rom. 4, 4 sq. 31] Rom. 11, 6. P 4 fugire P 10 cummiacuerit P 12 depraehenditnr
P 13 appereat P transfigurat P 20 reposcet scripsi, reposcit P
22 distruuntur P 27 mercis P 29 uero] autem r
duo esse genera operum, quorum unum post aduentum domini
remouetur, aliud adprobatur. nam dicendo: ei uero, qui
non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat
impium, reputatur fides eius ad iustitiam, aperte fidem
legis operibus anteponit. neque enim apostolorum testimonia
conpugnantia et contraria sibi esse dicemus, cum alius apostolus
dicat: fides sine operibus mortua est, et iterum:
ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam
tibi ex operibus fidem meam. tu credis, quoniam
unus deus est, bene facis. et daemones credunt et
contremiscunt, item: sicut enim corpus sine spiritu
mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
sed nec ipse doctor gentium Paulus diuersus sibi et contrarius
apparebit ita dicens: in omnibus exhibeamus nosmet
ipsos sicut dei ministros in multa patientia, in tribulationibus,
in necessitatibus, in angustiis, in plagis,
in carceribus, in seditionibus, in laboribus, et iterum:
unusquisque propriam mercedem accipiet secundum
suum laborem. quae imperitis indoctis et his, qui ueritati
obstinato spiritu reluctantur, discordantia uidebuntur. uerum
iuxta catholicam regulam opera legis euacuantur, quae secundum
litteram sunt, et ea, quae post gratiam comitante gratia
gerenda sunt, asseruntur.
Uideamus si hoc ita esse rebus ipsis adprobare ualeamus.
opera legis destrui legimus, cum Iudaeorum conprimit elationem
dicens: ubi est, inquit, gloriatio tua? exclusa est.
per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei.
arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine
operibus legis. similiter et ad Galatas dicit: scientes, inquit,
quod non iustificatur homo ex operibus legis
27] Rom. 3, 27. 30] Gal. 2, 16. v 6 anteponet P 8 operibus sine P 16 pacientia P
m
20 imperitis] et add. v doctis P1 23 gratia] gratiam P 26 distrni P
28 fidaei P 29 iustifari P1 30 galathas P
credimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex
operibus legis. propter quod ex operibus legis non
iustificabitur omnis caro coram illo. ac sic euacuari
opera error impius dixit, sed quae illa essent dolosa calliditate
subpressit. nunc ergo patieris intellegendi difficultatem, si personarum
uel operum intellexeris distinctionem. ad Iudaeos enim
dicitur: non iustificabitur ex operibus legis omnis caro.
ad Christianos uero iam in Christo renatos ita instructionis
sermo dirigitur: operamini bonum ad omnes, maxime
autem ad domesticos fidei, et iterum: itaque, fratres
mei dilecti, stabiles estote et inmobiles, abundantes
in opere domini semper, scientes quod labor uester
non est inanis in domino. ad Christianos, inquam, dicitur:
sic luceat lux uestra coram omnibus hominibus,
ut uideant bona opera uestra et glorificent patrem
uestrum, qui est in caelis, id est, ut non tam otio resoluamur,
quam de operibus bonis non in nobis, sed in domino
gloriemur. ad Christianos dicitur: in ueritate conperi, quoniam
non est personarum acceptor deus, sed in omni
gente, qui timet illum et operatur iustitiam, acceptus
est illi.
Audi apostolum laborem eum gratia humili confessione miscentem:
gratia autem dei sum id, quod sum, et gratia
illius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus
laboraui: non ego autem, sed gratia dei mecum.
uide quomodo ad gratiae donum semper subiungit laboris
10, 34 sq. 26] 1 Cor. 15,10.
1 perdem P corr. man. alt. 4 si P 6 subpraessit P dificultatem P
7 intelexeris P 11 fidaei P itaquae P 12 stote P uerba stote ot
inmobiles bis habet P 15 omnibus om. v 16 opera uestra bona v
25 miscente P
intulerat, cito quasi ad amplexum matris gratiae recucurrit
dicens: sed gratia dei mecum. gratia, inquit, dei sum.
primas partes soli gratiae pie subiectus adscripsit, media quaeque
labori magister oboedientiae deputauit, utrumque in consummatione
moderatus gratiam laboremque coniunxit. non
dixit: ego sine gratia uel gratia sine me, sed gratia dei mecum.
quae prius singillatim distincta protulerat, quam bene
in sermonis fine conexuit. ac sic apud regeneratos, quando
gratia sine labore uel labor sine gratia in scripturis ponitur,
supprimitur, non separatur. cum unum sine altero dicitur,
tacetur alterum, non negatur secundum illam regulam, quam
antistes Augustinus insinuat: non omnia quae tacentur
negantur.
Sed et alio loco dicit apostolus: castigo corpus meum et
in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim,
ipse reprobus efficiar. ecce beatus apostolus iam
Christo adquisitus, iam uas electionis effectus nequaquam sub
nomine praedestinationis et gratiae otio manus relaxat, sed cum
dei beneficiis conatus suos iungit et dicit: castigo corpus
meum et in seruitutem redigo. ecce iam partis dexterae
miles est, et uide, quomodo periclitari metuit iam probatus,
quomodo reprobari pertimescit electus. iam uictoriam in manibus
habet et necdum arma deponit, iam perductus est ad
triumphum et adhuc militiae pertimescit euentum. quae cum
ita sint, perspice te non contra infirmam quamcumque personam,
sed contra summi apostoli doctrinam armis impii
erroris insurgere et Christo, qui intra eum loquitur, contradicere.
dumque laboris seruitium et orandi causas adimis, ianuam salutis
humano generi intercludere te agnosce et, dum Pelagii
v 3 inquid P 4 piae P 5 utrumquae P G gratia P
U
laboremquae P 8 singilatim P 11 unom pI altero scripsi, alto P,
alio v 13 antistites P agustinus P 19 predistinationis P sed cum]
secundum P 20 conatus uos P 21 dextrae r 29 dumquae P
adimes P
qui liberum arbitrium totum denegant, te intellege declinare.
Sicut inter opera legis et fidei desidiae amicus et discretionis
ignarus ab intellegentiae tramite deuiasti, ita inter duo gratiae
tempora persuasionem tuam pessimum ducem secutus lucentem
catholicae fidei regulam perdidisti. tempus gratiae, quo redempti
sumus, merita hominum non expectauit, opera penitus non quaesiuit,
sola deus fidei nostrae deuotione contentus fuit secundum
illud apostoli: credidit Abraham deo et reputatum est
illi ad iustitiam, sicut et alio loco dicit: iustus autem ex
fide mea uiuit. quod si subtraxerit se, non placebit
animae meae. iustum eum et ex fide uiuere asseruit, quia
ei fidem et iustitiam quaerenti contulisse se meminit. sed
dicendo: quod si subtraxerit se, cum ad deuia uoluntarius
declinauit, non periit quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiae
subtraxit ingratus. item ad Hebraeos: credere autem
oportet accedentem ad deum, quia est, et inquirentibus
se remunerator fit. quam bene et domini officium coniunxit
et famuli dicendo: et inquirentibus se remunerator
fit. sicut enim ad deum largitio remunerandi, ita ad hominem
deuotio respicit inquirendi.
Sed dicis fidem ipsam non omnibus posse conpetere. non
mirum si homini, ad quem denegas opera pertinere, etiam
fidem studeas derogare, quam manifestum est inter opera
u
5 et om. P 6 intra v 7 discribitur P 8 disidiae P -=-9 intellegentia
& ramite P 12 paenitus P 13 fidaei P 15 dicit loco P 19 uoluntariis
P 21 hebreos P 23 remurator P 25 largio P 27 possem
P 29 deputari v
qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, ubi
cibus, id est intellectus litterae perire, cibus uero gratiae, id
est fides permanere describitur. et ita continuatus sermo consequitur:
dixerunt ad eum Iudaei: quid faciemus, ut
operemur opera dei? respondit Iesus et dixit eis: hoc
est opus dei, ut credatis in eum, quem misit ille. aduertis,
quia nihil in famulatu dei sine opere geritur, quando
et is, qui credere uidetur, operatur? item in apostolo: neque
circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides,
quae per caritatem operatur. similiter et ad Thessalonicenses
[secunda]: dignetur uos uocatione sua deus et
impleat omnem uoluntatem bonitatis et opus fidei in
uobis, et de Abraham in epistola apostoli Iacobi: uides,
quia fides cooperabatur operibus illius et ex operibus
fides consummata est. geminum hic officium recognosce
et operationis et fidei. gratia, inquit, salui facti estis per
fidem. prima itaque uocatio conpendia fidei requirit a nobis,
sequentis uero temporis gratia redemptis ablutis innouatis sedulitatem
operis et curam laboriosae seruitutis indicit, ut quod
sine labore accepimus opitulante adiutorio cum labore seruemus
apostolo commonente: uidete, inquit, ne in uacuum gratiam
dei recipiatis. agnosce distinctos esse gradus uocationis et
consummationis. fidem expectat a paruulis, opera etiam cum
fide a confirmatis requirit ita tamen, ut credulitatis affectum
proficientibus augeat et laborantibus adiutor cotidianus adsistat.
14] lac. 2, 22. 17] Ephes. 2, 8..22] 2 Cor. 6,1.
2 peri P 4 discribitur P 9 his P post credere lacuna quattuor
fere litterarum exstat, cuius loco olim in dm
Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu
locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum
brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat
conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento
tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam
insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione
terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae
fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec
libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his
cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio
uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus
atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo
uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue,
in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et
sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus
uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu
suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur.
quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat
intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non
hominis tenebitur conditione, sed pecudis.
Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem
esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit,
quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel
in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi
hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam
discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus
autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate
4 persuationis P intelectu P 5 locuplitatum P 7 ducto P
9 elimentis P 16 ita quaecumque correxi, itaque cum quae P, ita cum v
19 post bonum male inserunt uel v 23 pecodis P 24 hereticus P
25 itaquae P 26 utiquae P
eius ad preces eorum? numquid penitus interiit innocentia,
quia in primo eius gradu possessor eius stare neglexit? non
opinor, quia scriptum est: innocentes et recti adhaeserunt
mihi, et iterum: quis stabit in loco sancto eius? innocens
manibus et mundo corde, et iterum: dominus non
priuabit bonis ambulantes in innocentia. numquid sanctificatio
corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris
in seruo rebelli suam non seruantibus seruitutem discussa est
primae dignitas puritatis? non utique, quia legimus: ut exhibeatis
corpora uestra hostiam uiuam sanctam placentem
deo, et iterum: sancti estote, quia ego sanctus
sum. ita hoc genere bonorum illorum, quae male securus
paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio,
etsi est amissa perfectio. non, inquam, harum uirtutum periit
castitas, etsi est temerata uirginalis integritas.
Sed interrogas et ais: quomodo intellegendum est infirmatum
humanae mentis arbitrium ? adtenuata libertas eius ita gratiae
adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus
adiutoriis ac solaciis gressu titubante magis indiget. igitur
sicut post inueteratam luxuriae consuetudinem reparatio continentiae
multo labore constabit et sicut longo temulentiae usu
captiuata sobrietas cum uiolentia rigidae crucis uix recipitur,
quae prius, cum inlaesa teneretur, paruo negotio seruabatur,
siquidem cum uoluptate quadam inuiolata conscientia
6] Psalm. 83, 13. 10] Rom. 12, 1. 12] Leu. 19, 2. om. P 2 ad] ia v praeces P poenitus P 3 possesser P
4 adheserunt P 10 utiquac P 14 ac P 21 adminijlcula P (fuit s
in ras.) 23 inueteram P luxoriae P raeparatio P 24 labore
superaw. pI, unde multum laborare scribendum esse uidetur 25 captia
t
uita P 27 possedur P
uitiorum, quae facile prima aetas statum suum retinens cal-.
care potuisset, cum magno luctamine uelut contra ardui montis
ascensum ad uirtutis uiam reditur, ita humani arbitrii a deo
concessa libertas florem uigoremque gratiae suae perdidit, tamen
ipsa non periit, ut diuina munera non tam interdicta sibi sen- .
tiat, quam cum summo labore ac sudore per adiutorii patrocinium
sibi repetenda esse cognoscat.,
Audi legislatorem de uoluntatis arbitrio disputantem, cum
dicit: posui ante faciem tuam uitam et mortem, bonum
et malum. elige uitam, ut uiuas, et iterum: uiam ueritatis
elegi, iudicia tua non sum oblitus. uides quod
neminem hic premit fati uel inpositae perditionis necessitas,
ubi conpetit eligendi potestas, neque in unam partem trahit
praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. item: fiat
manus tua, ut saluum me faciat, quia mandata tua
elegi, hoc est dicere: sollicitabat me quidem in sinistram
partem perniciosa mundi uoluptas, sed, in dexteram mandatorum
tuorum traxit utilitas. itaque cum gentes ipsae ad mali
boniue iudicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis
moderari ad bonam partem uoluntatis suae libertatem potest
humilis Christianus, qui possibilitatem suam in dei adiutoris
uirtute constituit, ad quem dicitur: si uis perfectus esse,
uade, uende quae habes, et iterum: uis sanus fieri?
conscius, quantum cordi humano potens factor indiderit, uoluntatem
ipsius, quem est sanaturus, interrogat. nam et alio loco
populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit:
educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum
et aures ei sunt. hic quod surdus et caecus est, contumaciae
esse intellegitur, non naturae. et in euangelio aperte
ostendit inditum esse homini bonae uoluntatis affectum: si quis,
23] Matth. 19, 21. 24] Ioann. 5, 6. 28] Esai. 43, 8. 31] Luc. 9, 23.
14 conpetet P elegendi P nequae P neque] enim add. v 15 praedistinatio
P utriusquae P 17 solicitabat P 18 pernitiosa P 19 itaquae
P 20 iuditium P 21 libertate v 24 uinde P 27 concessi P
tollat crucem suam et sequatur me, hoc est dicere: meae
miserationis est, ut uoceris, sed tuae uoluntati conmissum est,
ut sequaris.
Uideamus si per otium ad se inuitet hominem deus. abneget,
inquit, se ipsum sibi, id est, qui malus est bonus
esse contendat et supplicans dicat: et ex uoluntate mea
confitebor illi. iubetur unusquisque ex uoluntate conuerti, ne
peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. si quis,
inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi, id
est, alter efficiatur ex altero. patientia uincat iracundiam,
temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam,
crux conterat uoluptatem. quis haec sine labore cordis,
sine adflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine
dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? abneget
se ipsum sibi, hoc est dicere: o homo, non putes te
ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo iustus, de luxurioso
castus, de maliuolo benignus esse non possis. quod ut consequi
ualeas, non factura in te est mutanda, sed uita. nunc
ista dicentes non laborem gratiae coaequamus, sed omnino
gratiam sine comparatione praeponimus.
Sed dicis: in tantum nihil est hominis, sed totum gratiae
dei, ut apostolus dicat: non uolentis neque currentis, sicut
sibi . arrogat Iudaeus ex lege uel Pelagius ex liberi arbitrii
praesumptione, sed licet cum hominis seruitute totum tamen
miserentis est dei, non uolentis neque currentis. hic
illum euidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere sine
correxi, uoluntatis P et v 8 unusquisquae P 9 disperet P
14 utriusquae P 16 ptes P 17 luxorioso P 20 coequamus P
23 uolentes P nequae P 25 paenitentia P 27 nequae P 28 iudaeos
P1 29 totam P
auxilio conatus suos iungit, non dicit: non uolentis
neque currentis, sed multo aliter ad eum loquitur: sic, inquit,
currite, ut conprehendatis, et iterum: tam bene
currebatis. quis uos inpediuit ueritati non oboedire?
si non est etiam uoluntas expectanda currentis, quare dicitur:
ego igitur sic curro, non quasi in incertum, et iterum:
cursum consummaui, fidem seruaui? non uolentis neque
currentis: ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in
scripturis sanctis uel personas nescit interrogare uel causas.
hoc loco apostolus gentium asserens fidem Iudaeorum superbiam
coercet et conprimit, qui sibi iustitiam de legis operibus
adrogabant ac dei misericordiam et gratiam respuebant, qui
suam, ut dicit apostolus, quaerentes statuere iustitiam
iustitiae dei non sunt subiecti.
Quos et alio loco simulata iustificatione et obliqua per ironiam
uoce condemnat dicens: non ueni uocare iustos, sed peccatores
ad paenitentiam. iustos, id est, qui sibi de praesumptione
iustitiae blandiuntur, sicut et alio loco iustificantem
se respuit Pharisaeum et accusantem se suscipit publicanum.
non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad
paenitentiam, id est, non ueni Iudaeos ex lege sibi iustitiae
priuilegia uindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum
paenitentiam profitentes. nam ad ipsorum elationem et
alio loco ita dicit: non est opus sanis medico, sed qui
male habent. Iudaei autem iustos et sanos se iactabant esse,
sed non erant. quis autem sanum se sano corde dicere auderet,
quando uniuersitas generis humani uno serpentis morsu percussa
languebat? una est ergo spes sanitatis infirmo, si se •
14] Rom. 10, 3. 17] Matth. 9, 13. 25] Matth. 9,12. P 8 nequae
P 11 apastolus P 12 cohercit P 16 hieronimiam P 18 penitentiam
P 20 se om. v fariseum P suscipit scripsi, suscepit P
22 noui P (scil. non noni = respuo), ueni uel ueni uocare v 24 ad P,
et uel de ud ob v 25 sani P medicos P 27 se] de v 28 mors
super cussa P
careat, qui aegritudinem suam scire dissimulat. et propterea
maius gaudii erit angelis in caelo super uno peccatore
paenitentiam agente, quam super nonaginta
nouem iustis, qui non indigent paenitentia. quis non
hoc loco uere iustos esse credat hos, qui non indigent paenitentia?
sed nemo magis eget salute, quam qui se non intellegit
indigere. et ideo magis uerus ille pastor exultat super
una oue, quae ab errore reuocata est, quam super nonaginta
nouem ouibus, quae non errauerunt. et quis a mortiferi erroris
malo esse possit inmunis, cum propheta testetur: omnes nos
quasi oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit?
quam dolenda caecitas Iudaeorum uiam negato saluatore
perdiderat et errorem suum scire nolebat.
Hic ergo sermo diuinus sub appellatione iustorum sine praeiudicio
sensus alterius magis Iudaeorum notat atque increpat
arrogantiam. nam cum denarius et centesimus numerus iustos
perfectosque designet, nonus et nonagesimus iniustos et peccatores
ipsa inperfecti numeri ratione designat. itaque hoc
loco Iudaei elationem, qui se ex lege iustificans redemptoris
misericordiam repudiauerat, apostoli doctrina castigat dicendo:
non uolentis, quia in humili Christiano ipsa oboedientia et
subiectio cursus est et ascensus, in Iudaei elatione lapsus est
et decursus. non, inquit, uolentis neque currentis. quomodo
uox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus
subditum, ad quem dicitur: et in lege domini fuit uoluntas
eius, et quod praefati sumus: si quis uult post me
uenire, et: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et: qui
28] Psalm. 53, 8. Luc. 9, 24. v, remedium P 3 rnagis v angelus P1 4 agentem P
ro
supra P 9 supra P 10 quis a scripsi, qui se a P, quis eo v erris P
11 omnes — perdiderat om. P\', in fine paginae add. Ps 14 perdiderant P2
ro
nolebant P 15 apellatione P 16 atquae P 17 argantiam P centissimus
P 18 perfectosquae P 19 itaquae P 20 alationem P
22 et om. P 24 iuquid P nequae P 26 le P 28 uoluntariae P
et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet
illam? uide quam magnum opus et quam arduum perdendae
et inueniendae animae etiam in hominis uoluntate constituit
et propterea ita conclusit: filius enim hominis uenturus
est in gloria patris sui et tunc reddet unicuique secundum
opera sua. aduerte quia, dum dicit secundum
opera sua, salutem hominis non in praedestinatione factoris,
sed in operatione famulantis largitor gratiae conlocauit. ergo
hic non condicio hominis, sed conuersatio designatur et ideo
alio loco dicit: omnes stabimus ante tribunal dei, ut
referat unusquisque propria corporis, prout gessit,
siue bonum siue malum. agnosce hoc loco non aliena
generis uel originis mala, sed propria corporis gesta nouissimo
discutienda iudicio.
Quapropter ex homine, qui in Christo renatus est, non hoc
constat in examen uocandum esse, quod natus est, sed quod
operatus est. si ergo actus hominis non est etiam uoluntatis,
quomodo dicit: si uolueritis et me audieritis, bona terrae
comedetis? itaque conditor utriusque, id est exterioris et
interioris hominis deus, sicut potentia sua corporis humani
membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque
membrorum homini agere ac dispensare permisit. et sicut
dexteram in omni homine ipse formauit, sed in potestate hominis
posuit, ut eam quo uellet extenderet et ad diuersa opera
conferret., pari modo sensum rationis et arbitrium uoluntatis
in unamquamque animam inseruit inspirauit infudit, sed eam
in manu humani consilii moderandam et exercendam reliquit
eiusque officia iuri hominis dominioque conmisit, ut, si malum
5 hominis enim P 6 unicuiquae P 7 secundum om. v 8 praedistinatione
P 9 in om. v 11 loco alio P Christi v 12 unusquisquae
P 15 iuditio P 16 hoc — esse om. v 20 itaquae P utriusquae
P et interioris om. v 22 usumquae P 24 dextram r spd et v
25 uellit P opera om. v 26 eonferet P 27 unamquamquae P 28 reliquid
P 29 eiusquae P dominioquae P
licere nesciret, si autem bonum cuperet, actionem et perfectionem
eius a conditore deposceret, ad mercedem uero illius officiosa
deuotio pertineret. et ideo hominis formator et rector
bonae uoluntatis homini deputauit usum, sibi reseruauit effectum.
non ergo aequum iustumque uni uelle concessit et alteri
denegauit, sed sicut omni homini manum oculum gressumque
donauit, ita similiter omni homini uoluntatem, ut eam in quaslibet
partes uersaret, indulsit. iustitia ergo in homine non
personale, sed generale et publicum dei munus est. aditus
capessendae salutis quasi fons quidam in medium mundi huius
expositus et in commune concessus ad hauriendum uniuersis
patet, ut largitori merito reus sit, qui haurire neglexerit.
Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum
est. nam si circa hominis, ut dicunt, salutem specialis est
dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio.
sed cum dicat: omnes nos manifestari oportet ante tribunal
dei, non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi
omnibus misericorditer obtulisset. igitur in procinctu militiae
constitutum ita apostolus adhortatur: labora quasi bonus
miles Christi. nemo militans deo inplicat se negotiis
saecularibus, ut ei placeat, cui se probauit. nam qui
in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certauerit,
et iterum: laborantem agricolam oportet primum
de fructibus accipere. audi et alio loco apostolum
non tua otia praedicantem: de cetero, inquit, fratres, confortamini
in domino et in potentia uirtutis eius. induite
uos armatura dei, ut possitis stare aduersus insidias
diaboli. quia non est nobis conluctatio aduersus
carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates,
aduersus mundi rectores tenebrarum harum,
quamlibet partem v 11 capisendae P 12 aurieudu P 13 meritor
eius P quia aurire P 18 terrebiliter P exegeret P 19 procincto P
22 nam et v 24 agriculam P 25 de om.v 28 armaturam v 29 diabuli P
accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die
malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti
lumbos uestros in caritate,. induti lorica iustitiae
et calceati pedes in praeparatione euangelii pacis,
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis
omnia tela nequissimi ignea extinguere. cum dicat: ut
possitis stare aduersus insidias diaboli, et iterum: ut
possitis resistere in die malo, et in consequenti: sumentes
scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi
ignea extinguere, apertissime ostendit a deo possibilitatem
arbitrii omni homini fuisse concessam, qua ei promptum esset
non solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare,
de quo et alio loco dicit: uigilate, inquit, quia aduersarius
uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens
quem deuoret.
Si huic aduersario iam certos quosque inposita, quomodo
asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet
nec deputatis uigilare prodesset. sed non ita est. nam
sicut hostis omnibus admouetur, ita omnibus praesidii et adiutorii
dextera non negatur et orantibus ac uigilantibus misericordiae
benignitate succurritur, quae utique pulsantibus magis
ex deuotione quam ex praedestinatione defertur. itaque inter
ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris
posse sufficere, nonne tibi uidetur in hanc blasphemiae uocem
alienata mente prorumpere: nemo uigilet, nemo ieiunet, nemo
luxuriae inpugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo
bellum uitiis mortificatione exterioris indicat, nemo interioris
curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini
add. PJ ueritate v lurica P 5 calciate P
7 nequissime P 8 positis P 9 positis P 10 fidaei P 12 prom-
O
tum P 13 diabulo P 15 diabulus P 17 certes P quosquae P
impositos v 18 deceperet P 19 uigiliare P 22 utiquae P 23 prae-
O
distinatione P itaquae P 24 exerciti P 27 luxoriae P 28 exteris 11
nwm hominis post exterioris addendum? interiores P 29 libidine P
carnis inquirat, nemo hostem inlecebris obscenae uoluptatis
armatum crucis uiribus repercutiat, sed contra ignea inimici
iacula nudum pectus exponat, nemo debita aeternae morti obnoxia
elimosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae
atque iustitiae curam uulneribus ferat, sed integra ea
ad diem iudicii per se ferat ? ecce hic, qui paulo ante adsertor
gratiae putabatur, intercludendo uiam salutis humanae inpugnator
gratiae, per quam salus ipsa conlata est, inuenitur
et in diaboli transisse consilia adiutor perditionis ostenditur.
Ubi est illud prophetae: audite me, qui sequimini, quod
iustum est, et quaeritis dominum, uel illud apostoli: nescitis
quoniam, cui exhibetis uos seruos ad oboediendum,
serui estis eius, cui oboedistis, siue peccati ad
mortem siue oboeditionis ad iustitiam. dum ergo apostolus
ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem
bonae uoluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem
atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris,
quam ad iusta officia praeparatam idem apostolus demonstrat
dicens: non ergo regnet peccatum in uestro mortali
corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed
neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis
peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis
uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. item:
humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae.
sicut enim exhibuistis membra uestra seruire
scripsi:, perseuerat P, perferat v 8 intercludendoTI P 10 diabuli P
11
13 promtum P prossus P1 14 adite P 16 exhibuistis v seruos
om. v 18 ad P 21 adquae P dispossitionem P 22 demonstra P\'
25 exibeatis P 26 exhibeto P
membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem.
nonne hic ipsum eundemque hominem ad bonorum operum
studia prouocat, quem prius malis deditum fuisse manifestat?
Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem
omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat,
etiam suprema remedia paenitentiae sensu abruptae impietatis
euacuat. et quomodo praedicat gratiam, qui misericordiam negat?
quomodo uidetur asserere dei donum, cuius tollit auxilium?
quomodo audet de scripturis praesumere testimonia, qui scripturarum
conatur excludere beneficia? quomodo mihi dicitur: declina
a malo et fac bonum, si iam malum declinare non
possum? cur apostolus loquitur: mortificate, inquit, membra
uestra, et iterum: eratis, inquit, aliquando tenebrae,
nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate?
quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si
inmutabilem legem factor inposuit: expoliantes, inquit, uos
ueterem hominem cum actibus eius induentes nouum?
quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem
et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse
cognoscis ? intellege contrario te spiritu aduersus sanctum
spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui euangelicae
ueritatis oracula mundo in adiutorium dedit et praecepta
diuina per laboriosae seruitutis officia gratia cooperante
seruantibus regnum caeleste promisit.
Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii
magnitudine ac dignitate metire, cuius palmam tu pariter et
coronam uilem absque dubio iudicas, si eam sine laboriosa
contritione adprehendi posse confirmas. numquid potest sine
magna operis intentione mandatum illud diuinae praeceptionis
impleri? noli, inquit, uinci a malo, sed uince in bono
31] Bom. 12, 21. P 10 quomo P
13 quur P inquid P 17 immutabilem P, inimitabilem v 19 peccan
tis P 23 mundo P (0 man. alt. in ras.) adiutoriom P 28 absquae P
29 adpraehendi P 31 inquid P
conloquia mala. et quomodo inter haec asseris acceptum
gratiae donum nullo modo periclitari, cum legas insitum
moribus bonum a malo posse corrumpi? numquid otii
erit, ut obtineatur, quod apostolus dicit: in omnibus tribulationem
patimur, sed non angustamur, aporiamur,
sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non
derelinquimur, deicimur, sed non perimus, et quod alio
loco dicit: mihi autem mundus crucifixus est et ego
mundo? si haec atque huiusmodi, quibus scripturae sanctae
plenae sunt, per otium conparantur, cur non ab omnibus obtinentur?
multum et remunerati gloriae et remuneratoris iustitiae
derogabitur, si summi et inlustres uiri per quietem et
desidiam coronantur. et ubi est illud propheticum: propter
uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras? si
procuratio inquirendae salutis otiosum negotium est, communis
et generalis et lata est uirtutis uia, ergo mentiuntur euangelia,
cum dicunt: quam angusta porta et arta uia, quae ducit
ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam. si opera
cessabunt, honorem merita non habebunt, si nihil fuerit in
labore arduum, nihil erit in uirtute pretiosum.
Sed haec ardua uia offendit ignauos et labor deterret otiosos.
non ergo uiolentia praescientis, sed inoboedientia peccantis in
causa est, sicut legimus: perierunt propter iniquitates
suas uelut somnium exsurgentis, et iterum: discedite
a me omnes, qui operamini iniquitatem, et alio loco:
non custodierunt testamentum dei et in lege eius noluerunt
ambulare. non ergo inpossibilitas ab opere iustitiae
hominem reuocat, sed iniquitas et uoluntas. cum autem
18] Matth. 7,14. 24] Psalm. 72,19. 25] Psalm. 6,9. 27] Psalm. 77,10.
a
num qui docuerit v 5 ut ėx ut P 6 agustamur P 9 crucixus P
10 adquae P 11 plaenae P quur P 12 remunerantis v 18 cum]
quae v uia] est add. v 21 praetiosum P 22 ostendit v deterrit P
25 discite P 28 iustiae P
est, qua uel arguendus sit uel condemnandus, qui delinquit inuitus.
sed non ita est. nam cum per prophetam suum dominus
dicat: unumquemque secundum uias suas iudicabo
domus Israel, quicumque succubuit passioni, non praescientia
urguente superatus est, sed peccato blandiente seductus est.
adhuc negantes conatum laboris humani testimonium istud
opponunt: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum
laborant, qui aedificant eam. qui hoc inperite obiciunt et
totum homini denegandum credunt, primum secundum sonum
litterae intellectum suum expedire non possunt. numquid enim
dominus per se tantum uelut solitaria procuratione salutem
humani generis administrat? non utique. sed cum corpus per
membra dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat (dominus)
domum suam per ecclesiae praesules atque pastores,
per eos, qui dicunt: dei enim adiutores sumus. qui enim
curam suscipit saluandi hominis, adiutor est redemptoris.
Aedificat ergo domum hanc dominus per sanctos suos et
sancti per dominum suum. aedificatur\' ecclesia per eum, qui
dixit: ut sapiens architectus fundamentum posui. numquid
aliter aedificatam cognoscis ecclesiam, quam per labores
et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum,
per apostolorum uirtutes et martyrum mortes ? sed inter haec
cum usque ad omnium malorum tolerantiam uitaeque iacturam
laborare debeat famulus, ad dominum tamen semper est referendus
laboris effectus. qui uero uel initium operis sibi praesumit
adrogare uel finem, ad illum merito dicitur: nisi dominus
aedificauerit domum, in uanum laborant, qui
aedificant eam. ceterum sicut ab homine indefessae seruitutis
expectanda deuotio est, ita operis consummati domino
3, 9. 20] 1 Cor. 3, 10. scripsi, cum P, per v 4 unumquemquae P
5 quicuquae P subcubuit P 18 utiquae P 14 dominus addidi,
om. P, ef. I.18 15 praesoles
Aiunt uas contumeliae in uas honoris transire non posse eo,
quod dixerit apostolus: an non habet potestatem figulus
luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud
uero in contumeliam? hoc loco praecedentes causas, quibus
uel in honorem uel in contumeliam homo transeat, conclusa
elocutione suppressit. nam cum homo per gratiam esse coeperit
uas honoris, inuigilandum est, ut acceptus honor diuina
cooperatione seruetur, ne adquisitus homo postmodum in uas
contumeliae culpa exsistente uertatur. quod autem dicunt ab
ineunte aetate praefinitum in melius non posse mutari deteriorem
hominis statum, hoc illic futurum creditur post uitae
huius excessum, ubi iam nec emendatio nec mutatio erit, apud
inferos. ceterum usque in finem et ad iustitiam transire pessimi
et periculum possunt timere perfecti, sicut legimus in
primo Regum: qui glorificant me, glorificabo eos, qui
autem contemnunt me, erunt ignobiles. quare iste
1 .
9 phitonisse P falentia P 10 subuertione P 13 eorum scripsi,
eum P dicit v 20 locatione v suppraessit P 25 illuc P 27 usquae
P 28 in primo Regum scripsi, in regum P, om. v 30 contempnunt
P
glorificare potuit, qui intulit contumeliam, et iste contemnere,
qui detulit gloriam, quia placere domino deo suo et potuit
nolle, qui uoluit, et potuit uelle, qui noluit. nec putes hic naturae
esse distantiam. ipse est, qui uult, ipse, qui non uult.
Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit uas malitiae
per culpam propriam, uas offensae et irae esse non poterit.
et e contrario, ut fiat uas misericordiae, prius futurus est uas
oboedientiae, ut praecedentibus causis iusti iudicis sententia
subsequatur. ostendamus uas contumeliae in uas honoris adiutorio
dei et studio suo posse transire: si, inquit, dixero
impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato
suo feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet
et non morietur. quid est impius nisi uas contumeliae?
ecce per remedium paenitentiae subito honoratur candore gratiae
et induitur decore iustitiae, ut peccatorum faece detersa
confidenter possit dicere cum propheta: asperges me hyssopo
et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor.
audi apostolum, quomodo dealbari posse pronuntiat
maculas conscientiae, ut de uase iniquitatis uas sanctificationis
appareat: in domo, inquit, magna non solum sunt uasa
aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, (alia) quidem
in honorem, alia uero in contumeliam. adtolle cor
liberum ab inmutabili necessitate, humana conditio, et agnosce
circa salutem hominis domini tui ineffabilem bonitatem. cum
dixisset: alia quidem in honorem, alia uero in contumeliam,
manum spei fidelibus aperuit ac dilatauit ita dicens:
quod si quis se ex his expurgauerit, erit uas in honorem
sanctificatum.
2 Tim. 2, 21. P utiquae P illi P 5 post alterum ipse add. est v
6 quisquae P 7 uas om. v 13 feceritquae P 17 aspargis P me]
g
domine add. v ysopo P 22 linea P alia addidi, om. P quidem
scripsi, cf. l. 26, quid enim P quid enim alia sunt uasa v 27 dilitauit
P
Uas ergo cordis utriusque rei capax est et, quod in se ante
permisit infundi, facile potest prioris propositi mutatione uacuari,
ut ipsum atque idem uas in se et apud se effusa iniquitate
permaneat. itaque uas ad substantiam hominis, quod uero
in uase conditur, ad genus ac diuersitatem pertinet uoluntatis.
et alio loco ostendit dominus perditum restitui posse, cum dicit:
non sum missus nisi ad oues, quae perierunt domus
Israel, et iterum: epulari et gaudere oportet, quia hic
filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus
est. non ergo in natura eius fuerat facta perditio,
sed qui recedendi contemptu mortuus fuerat, reuixit desiderio
reuertendi. nam sicut sui criminis est, quod longe pii parentis
refugit oculos, ita suae est deuotionis, quod per insitum sibi
bonum deliberans et adsurgens ad paternos recurrit amplexus.
sed gratia, quae pulsauerat peregrinantem, ipsa suscepit reuertentem.
recedat hinc originalis definitio uel fatalis. ecce mortuus
uiuificatur et perditus inuenitur, sicut et mulier euangelica,
quae amissam in domo dragmam, id est rem uel cuiuscumque
muneris uel salutis lucerna inquirit accensa et ad gratiae oleum
adponit studium suum et cum dei adiutorio iungit se requirentis
intentio ac sic, quod intus perdiderat, intus inuenit.
Si quando ergo homo ex bono malus uel ex malo bonus
effici arbitrio mentis adnititur, uoluntas, quae libera est, a deo
data corrigitur, non uis praedestinationis operatur. et quotienscumque
in sacris paginis legeris: in quacumque die conuersus
ingemueris, tunc saluus eris, et iterum: nolo
mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et
uiuat. conuertimini a uiis uestris pessimis, et iterum:
impietas impii non nocebit eum, in quacumque die
conuersus fuerit ab iniustitia sua, et illud: auferte
Ezech. 33,12. 30] 1 Cor. 5, 7. v utriusquae P 3 idsum P adquae P 4 itaquae P
8 aepulari P 11 recedendo v contemtu P 12 parentes P 15 susin
cipit P 16 definicio P 18 cuiuscumquae P 21 uenit P 24 praedistinationis
P quotienscumquae P 25 quacumquae P 28 uestris om. v
homo ad meliora deterioribus repudiatis gratia iuuante conuertitur,
totiens de uase contumeliae uas honoris efficitur. ut uero
de bonis mali efficiantur, hoc facilius in se recipit humana
fragilitas, ut de uase honoris in uas contumeliae transeat, sicut
legimus inAbacuc: et escae eius electae, de quibus etiam
dicitur: aurum ut paleas reputabit, Hieremias quoque: quomodo
obscuratum est aurum, mutatus est color optimus?
sicut et apostolus dicit: tollam ergo membra Christi
et faciam membra meretricis?
Itaque manifesta sententia est de Christi corpore posse hominem
in partem diaboli per culpam propriam commutari, sicut et
alio loco absolutissime docet de optimo pessimum fieri et templum
dei posse uiolari ita dicendo: uos estis templum dei
et spiritus dei habitat in uobis. si quis autem templum
dei uiolauerit, disperdet illum deus. ecce iam templum
dei esse dinoscitur, iam a sancto spiritu possidetur, et per incuriam
uiolari atque corrumpi et ab indigno hospite occupari
posse memoratur, sicut et propheta increpat animam dei gratia
sponte euacuatam: ego plantaui uineam electam, omnem
ueram. quomodo conuersa es in amaritudinem uitis
alienae? ecce uineam a deo nobili radice plantatam, studio
cultoris electam, proprio ostendit crimine deprauatam. et ideo
de ea in Esaiae cantico loquitur: expectaui, ut faceret uuam,
fecit autem spinas. expectatio increpantis agricolae ostendit
hanc uineam dare fructus potuisse iustitiae. et cum stantem
cadere testetur posse, cum dicit: et qui se existimat stare,
uideat ne cadat, et e contrario ad iacentem loquitur: numquid
qui cadit non resurgit? potens est enim deus
14] 1 Cor. 8, 16. 20] Ierem. 2, 21. 24] Esai. 5, 4. 27] 1 Cor. 10,12.
28] Ierem. 8, 4; Rom. 14, 4. 1 consparsio P 4 recepit v 12 diabuli P 15 et om. v 17 et]
tamen add. v 18 adquae P 20 euacuatam scripsi, uacuatam P
plantaui] te add. v omne semen uerum v 22 deo a v 23 electum P
deprauatam P 24 uuam] uineam v 25 agriculae P
pro constitutione dei, sed pro arbitrii libertate posse uersari.
sed et Esaias euidenter adfirmat deprauata corrigi et dilui posse
maculata, cum ad peccatores loquitur dicens: lauamini, mundi
estote, auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis
meis.
Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est,
utrum homo bonum non possit an nolit. insita homini bonae
semina uoluntatis euidenter adsignat ita dicens: si uolueris
mandata (seruare), conseruabunt te, et: noli deficere a
disciplina domini, et: noli abstinere bene facere egenti,
et: noli fabricari in amicum tuum mala, et: nolite fieri,
sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus,
et: noli repudiare consilia matris tuae, et: noli intendere
fallaci mulieri, et: noluit intellegere, ut bene
ageret, et: noluerunt accipere disciplinam. cui nolle
obicitur, uelle in promptu fuisse euidenter ostenditur. et plura
similia sunt in eloquiis ueteris testamenti, quae omnia ipsam
specialiter constringunt et conuincunt uoluntatem. in libris
etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas
uoluntatis ostenditur, ubi dicitur: nolite thesaurizare thesauros
in terra, et: nolite eos timere, qui occidunt corpus.
sobrii estote, iusti et nolite peccare, ad Timotheum:
noli neglegere gratiam, quae in te est. nec
3, 29. Psalm. 31, 9. 17] Prou. 6, 20. Prou. 5, 2. 18] Psalm. 35, 4.
19] Ierem. 5, 3. 24] Matth. 6, 19. 25] Matth. 10, 28; 1 Cor. 15, 34.
27] 1 Tim. 4, 14; Philem. 14. ex perbitrii P 4 immaculata v 9 fuisse] qui se P
coiimissum P 10 hereticos P 11 nollit P 12 uoluntatis] quod
add. v 13 seruare addidi, om. P et om. v 17 repudeare P 20 promtus
P 22 conueniunt P 23 apastolicis P 24 thesauro P 26 stote P
peccare] et add. v timothium P
seruos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex anima seruiant
cum bona uoluntate, et alio loco: nolite in personarum
acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi.
nolite detrahere in alterutrum, et: nolite errare. deus
non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et
metet, et: nolite diligere mundum neque ea, quae in
mundo sunt.
Uidemus ergo et in bonam et in contrariam partem posse
humanae mentis transire consensum. et ideo alio loco dicit:
bonum, inquit, facientes non deficiamus, tempore enim
suo metemus non deficientes. operemur ergo bonum
ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. nolite,
inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset
affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in
sinistram crimine suo trahitur, qui a domino suo uocatur ad
dexteram. et propterea iterum dicit: noli uinci a malo, sed
uince in bono malum. aperte mali necessitate non premitur,
cui uictoria de boni electione promittitur. non enim in deuia
lex originis trahit, quem auctor in biuio conlocauit, ac sic, cui
uoluntas indita est, ut uincere malum possit, si forte aduersario
suo cessit, animus ei pugnandi defuit, euentus non defuit obtinendi.
legimus ad Hebraeos: uoluntarie enim peccantibus
nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non
relinquitur pro peccatis hostia. secundum haec, si libertatem
arbitrii non habemus, quomodo cum uoluntate peccamus?
qua causa reus sit (si) requiras, quia post acceptam notitiam
ueritatis ad spiritum declinauit erroris. post acceptam, inquit,
notitiam: intellege eum accepisse gratiam et per neglegentiam
perdidisse, et iterum: inritam faciens legem Moysi
17] Rom. 12, 21. 23] Hebr. 10, 26. 30] Hebr. 10, 28. om. v seruus P1 7 nequae P 10 alio suprascriptum
in P man. alt. 12 metimus
Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur et quasi proprii
criminis reus moritur, si iam ineuitabili ad peccandum naturae
lege deprimitur ? sed ideo absque dubio meretur poenam, quia
potuit et noluit custodire iustitiam. qua uero causa tanto bono
exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam
fecit. agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata
homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta
deseruit benignitas dantis. cum quodam dolore increpat
contumeliam respuentis ac sic, cum ad deuia uoluntarius declinauit,
non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae
subtraxit ingratus, similis effectus illis, de quibus psalmista
pronuntiat: et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis,
et in sequenti causas amissae benedictionis obtendit: et seduxerunt,
inquit, eos uana ipsorum et seduxerunt eos
in inuio et non in uia. hic praeuaricator mandati ideo apparuit
reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus.
similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet
offensam ita dicens: sed tunc quidem ignorantes
deum his, qui natura non sunt dii, seruiebatis. secundum
haec natura deus est Christus, cui seruire praecipimur.
sequitur: nunc autem, cum cognoueritis deum, immo
cogniti sitis a deo, quomodo conuertimini ad infirma
et egena elementa, quibus denuo seruire uultis? non
dixit: boni esse non potestis, sed mali esse uultis. nisi in bono
potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora
om. P 6 quur P 7 ineuitabilia P 8 absquae P
9 causam P, causa in v 10 si om. Pl 12 ho mihi P conte pi Ita P
22 ad om. P transgressioni P retorquid P 25 hanc naturam v
28 elimenta P
donec formetur Christus in uobis.
Ecce istos, qui fide geniti facti fuerant abortiui, asserit adhuc
posse ad Christi imaginem reformari et, dum perditos adhuc
filios uocat, praeuaricationem sine desperatione condemnat
docens et reparari perdita et auferri posse conlata. nam cum
alio loco haereticus apostoli sententiam praedestinationem dei
uel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: miserebor,
cui uoluero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor,
interrogandus est, utrum quod uult deus ordinatum an
inordinatum, iustum an iniustum sit? cum id, quod necesse
est, iustum esse responderit, dicendum est: puta hic uerba esse
iustitiae, quia uoluntas diuina iustitia est. et ita haec elocutio
intellegenda est miserebor, cui uoluero, id est: cui iustum
esse (consilium) cognouero, cuius promptam fidem uidero, quem
praeceptis meis oboedire perspexero, quem meam facere probauero
uoluntatem. et misericordiam, inquit, praestabo,
cuius miserebor: quod ita intellegendum est, qui conlatam
a deo misericordiam subdita et sollicita mente seruauerit, ampliorem
misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: qui
enim habet, dabitur illi et superabundabit, id est, qui
acceptum dei donum cum uigilantia et cordis timore custodit,
magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus
ipse pariat incrementa profectuum, sicut alio loco dicit:
et sanctus adhuc sanctificetur.
Quod autem et illud ad praefinitionem dei putant esse referendum,
quod apostolus dicit: ergo cuius uult miseretur
et quem uult indurat: dicis itaque mihi, quid adhuc
queritur? uoluntati enim eius quis resistit? manifeste
22, 11. 27] Rom. 9,18. add. v 5 disperatione P 7 hereticus P praedistinationem
P 8 interpraetetur P 12 puto v num haec scribendum?
13 diuino P 14 cui] quem v 15 consilium addidi, om. P 20 con-
«equaaur P 21 et om. v superhabundabit P quia v 26 ad om. P
28 itaquae P 29 quaeritur P manifestae P
apostolus intromittit, quem ex aduerso propositum sequenti increpatione
castigat dicens: o homo, tu quis es, qui respondeas
deo? an non habet potestatem figulus luti ex
eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero
in contumeliam? hic infidelis curiositatem arguentis auctoritate
conpescit. et cum dicit: an non habet potestatem,
hic calumnianti solam dei obicit potestatem contemnens eiusdem
rationem, qui uniuersos humanos actus diuinae ordinationi
indocte et infideliter adscribebat. an non habet potestatem
figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem,
aliud uero in contumeliam? inter haec dum dicit
ex eadem massa, quicumque duas generis humani massas
esse arbitrabaris, unam sacra ex lectione cognosce. duas autem
facit prauitas studiorum et diuersitas uoluntatum. ita pro earum
qualitatibus, non pro inpulsu dei unusquisque aut contumeliae
uas aut honoris efficitur.
Si bene intendas animum, aperte copioseque cognosces, quomodo
per sanctarum paginas scripturarum nunc asseratur gratiae
uirtus, nunc humanae uoluntatis adsensus. fragilitatem arbitrii
demonstramus, cum ad deum dicimus: pone, domine, custodiam
ori meo et ostium circumstantiae labiis meis.
item iubet sermo diuinus, ut aliquid uigor possit arbitrii, dum
ad hominem dicit: cohibe linguam tuam a malo et labia
tua ne loquantur dolum. arbitrium commendat sapientiae
v 8 contemnens eiusdem rationem scripsi, contemnens
ei de rationem P, conuincens eum ratione v 9 uuiuersas P diuine P
13 humani generis v 16 unusquisquae P 20 sociantur] et de paruulis
inanis calumnia transeundo perstringitur add. v 21 cognosces scripsi,
cognoscis P 22 śčllarium P 23 ascensus v
apostolus sine diuino adiutorio hoc fieri non posse manifestat,
cum dicit: dominus custodiat corda uestra et intellegentias
uestras in Christo Iesu. asserit propheta uoluntatis
propriae facultatem de semet ipso dicens: inclinaui cor meum
ad faciendas iustificationes tuas. sed nihil de solis eius
uiribus intellegit praesumendum, cum proclamat ad deum: inclina,
inquit, cor meum in testimonia tua et non in
auaritiam. propter liberum arbitrium indicitur nobis: rectos
cursus fac pedibus tuis et uias tuas dirige. sed nos ad
gratiam confugientes pro infirmitatis conscientia supplicamus:
dirige in conspectu tuo uiam meam, et: perfice gressus
meos in semitis tuis. \'
Imperat nobis, qui propriae uoluntatis generali dispensatione
ius tribuit: inluminate uobis lumen scientiae. pro eo
uero, quod totum ad auctorem gratiae referendum est, legimus:
qui docet hominem scientiam, uel: dominus inluminat
caecos, et iterum: inlumina oculos meos, ne umquam
obdormiant in mortem, et: beatus homo, quem tu erudieris,
domine, et de lege tua docueris eum. apostolus
arbitrii praedicator libertatem eius ita incitat dicens: custodite
animas uestras, sed misericordiam dei protestatur ita
commemorans: dominus custodiat introitum tuum et
exitum tuum. per haec itaque, quibus modo arbitrii libertas
adseritur, modo caelestis largitas demonstratur, nunc homo de
concessis uiribus admonetur, ne de sola gratia speret otiosus,
nunc de gratia sperare praecipitur, ne de solo sit labore securus.
sed dicis: si praedestinatio non est, cur in paruulis
alii baptizantur, alii sine baptismi
118, 36. 12] Psalm. 5, 9; 16, 5. 17] Psalm. 93, 10. Psalm. 145, 8.
18] Psalm. 12, 5. 19] Psalm. 93, 12. 21] Ier. 17, 21. 23] Psalm. 120,8. P 4 asserit] in add. v 9 auaritia P 10 cursos P
11 confugientis P1 14 inperat P 15 illuminare v 19 dormiam v
morte v 21 praedictor v 26 ammonetur P 27 labore sit v 28 praedistinatio
P quur P
relicta luce transfugere, cum per omnia uolumina sacrae
litterae euidenter liberum loquantur arbitrium. quid rationis
est, ut interrogare uelis occulta, cum sollicitudini tuae plenissime
uideas respondere manifesta? quid utilitatis est certa
omittere et incerta consulere, de quibus nihil inuenis catholica
lectione conscriptum? non intellegis, quod in ueritatis iniuriam
perscrutaris, quidquid ueritas scire te noluit? materiam de
liberi arbitrii ratione proponis et ad discutiendum infantiae
statum pernicioso errore delaberis, in quo nullum penitus uestigium
liberi arbitrii, nullum apparere potest propriae uoluntatis
indicium.
Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc legis, de
quo doctore hoc asserere praesumis. et cum in baptismo aboleri
peccatum originale non deneges et firmum esse baptisma conprobetur,
ubi indiuisa trinitas inuocatur, da causas, quibus baptizatus
adhuc intra debitum originale consistat. et ipsi, inquis,
in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt. nonne
tu paulo ante dicebas ad capessenda dei dona studium hominis
non requiri? ecce tu ipse manifestissime profiteris sine
accipientis deuotione irritam esse munificentiam largientis. tu,
inquam, ipse confirmas sine merito fidei, id est sine cooperatione
uoluntatis humanae gratiam nil prodesse et, quomodo
dicis, totum deus sibi de statu hominis reseruauit et nihil
homini dedit.
Ecce etiam secundum sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis
potest constare mysterium, nisi homo iuxta benedictionis
donum adhibuerit credulitatis affectum. cui negas
conatum, quid ab illo requiris adsensum? cum autem
P 4 uellis P solicitudini P 6 consolere P 9 discuciendum
P 10 pernitioso P dilaberis v 20 de P 23 capistt
cenda P 27 nihil v 30 ipsem P 31 benedictiones P J
uitalis undae sacramenta designat, quomodo fieri potest, ut
innouatus homo deletam ueteris hominis cautionem secum retineat?
quomodo fieri potest, ut cum debito Adae in Christo
absolutus resurgat? quomodo fieri potest, ut de sacri fontis
inriguo cum adoptiuo dei adhuc mortem uita parturiat, cum
dicat apostolus: quicumque in Christo baptizati estis,
Christum induistis? quem utique nullus induere potest, nisi
indumenta primae natiuitatis exuerit. cui autem ad baptismum
sponte uenienti baptismum non profuisse poteris edocere, cum
etiam haeretico in trinitatis nomine regenerato tantum per se
uirtus ipsa mysterii conferat, ut, si postmodum ad Christi fidem
transeat, baptismatis iteratione non egeat, sed ita operante
gratia ablutus iudicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur?
hunc uero persuasionis tuae\' reprobum sensum catholica
detestatur ecclesia. ideo, inquis, genitali quamlibet unda perfusi
munus baptismi non accipiunt, quia ad baptismum infideliter
ueniunt. non ita est. aduerte, quia hoc ipsum ad baptismum
uenire et salutem desiderare iam fidei est. quicumque,
inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt, quia in
baptismo non crediderunt. rectius diceres ideo eos perisse post
baptismum, quia ad gratiae donum iungere noluerunt laboris
officium, quia eos consuetudinis neglegentia cordisque desidia
a uigilantia operis et a sollicitae seruitutis reuocauit industria.
Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis, quid de
paruulis sentiemus, quibus in parentum deuotione et in lactantis
infantiae simplicitate integra fidei peruigilia deputantur, qui
absque ullo infidelitatis periculo inmaculata regenerationis munera
consequuntur et multi eorum processu aetatis in mortis
3 inualljtus P 5 sacre P1 7 quicumquae P 8 utiquae P 10 post
uenienti rcuttra trium uel quattuor literarum in P exstat 11 heretico P
19 quicumquae P 21 dicere P 23 consuetudines P1 negligentia P
cordisquae P 26 lactentis 0 27 integrae v 28 absquae P immaculata
P 29 aetatatis P
se ignauia resoluente ...................
........... et causam, cur fracti uiderentur, exposuit:
propter incredulitatem, inquit, fracti sunt, non utique
propter praescientiam. non specialem esse circa credentes dei
munificentiam docet, quando et eos, quos incredulitatis arguit,
credere potuisse demonstrat. quo genere etiam infideles copiam
fidei accepisse manifestat et, dum de naturalibus fractos
dicit, praesumentes salutifera castigatione conpressit: si, inquit,
naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi
parcat, et subdidit: et illi, inquit, si non permanserint
in incredulitate, inserentur. potens est deus iterum
inserere illos. magnanimitatem itaque hic et humilitatem
cordis adloquitur, humilitatem, ut et qui insertus est frangi
timeat, magnanimitatem, ut spem remunerationis et qui fractus
est non deponat. sic ouem perditam pastor sedulus inquisiuit
et inuentam subiectis ad ouile humeris reportauit. quomodo
sequentem relinqueret, qui sequitur etiam relinquentem?
Dominum nostrum Iesum Christum aiunt humanam carnem
non pro omnium salute sumpsisse nec pro omnibus mortuum
esse. hoc omnimodis catholica detestatur ecclesia. nam si ita
esset, quomodo apostolus diceret: sicut in Adam omnes
lacwnae signum post resoluente posui, numerum XV et uerba de
ruina-persuasionem addidi ex capitulorum indice, cf. quae exposui in
libro \'Studien iiber die Sckriften des Bischofes von Reii Faustus, pag. 9\';
Pro uniuersis autem uenisse Christum idem apostolus declarat:
caritas, inquit, Christi urget nos iudicantes hoc,
quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt. et pro omnibus mortuus est, ut et qui
uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis et
mortuus est et resurrexit. quia ergo resurrectio generalis
ad uirtutem pertinet redemptionis, si redemptio non ad omnes
pertinet, nec ad omnes resurrectio pertinebit. et ideo quia
sicut omnes resurgemus, licet non omnes inmutabimur,
ita dominum redemptorem cum generalis misericordiae bene-
Scio uenisse testamur, etsi illud infidelitas, quia noluit, non
recepit. nam deum quolibet tempore qui quaesiuit inuenit et,
qui inuenisse non uisus est, non quaesiuit. quod si, quemadmodum
abrupta blasphemat impietas, alii ad mortem praeordinati,
alii praedestinati uidentur ad uitam, nullam Christus
ueniendi causam, nullam moriendi, quam pietas eius inuenit,
habuit necessitatem.
v 5 uiuificandus P 6 id est] iidem v 11 mazimae P
12 atquae P ditincxit P, distrinxit v 14 susciperunt P 15 idel:i! (in
rasura exstabat stj P 18 est] Christus
Nouum ergo remedium nihil agere potuit, si ante saecula
res humanas definitio uetusta praefixit. sed quia fatalis persuasio,
quae uim praescientiae cogentis inducit, omnimodis
respuenda est, ideo magis et legem (deus) dedit et prophetas
mediis temporibus excitauit, quia arbitrium uoluntatis humanae
adtenuatum nouerat, non ablatum. quod si ex toto uigor eius
perisset, quomodo legeretur: et in lege domini fuit uoluntas
eius, et iterum: uoluntarie sacrificabo tibi, domine,
et ad Philemonem: ut non ex necessitate, sed uoluntarium
esset bonum tuum? et cum dicat in euangelio: caro
mea est, quam ego dabo pro mundi uita, dubitare penitus
non debemus, quod pro toto mundo se inpenderit, qui plus
dedit, quam totus mundus ualebat, sicut et beatus Iohannes
euangelista testatur: ipse est enim propitiatio pro peccatis
nostris, sed et pro totius mundi.
Sed dicis: quomodo totum mundum redemit? ecce uidemus
homines in peccatis suis uiuere, quomodo putabimus redemptos,
quos uidemus permanere captiuos? hoc loco intellectum de
proposita similitudine colligamus. uerbi gratia si legatus aliquis
uel sacerdos intercessurus pro ciuitate captiua largius
pretium deferat et uniuersum captiuitatis populum de manu
eius recipiat, qui belli iure retinebat, et omnis omnino relaxetur
lex ac necessitas seruitutis, et inter haec, si forte illic aliquos
de captiuis uel oblectatio consuetudinis uel male blandus praedo
sollicitet, gratuitum beneficium unusquisque uoluntatis suae
seruus recuset, numquid minorauit gratiam pretii contemptus
ingrati? numquid aliquam beniuolentiae redemptoris intulit
deminutionem, qui respuit libertatem? non ita est. quin
immo sicut redemptori gratus potest esse, qui rediit, ita de
6, 52. 14] 1 Ioann. 2, 2. addidi, om. P 6 adtinuatum P 8 eius
swprascr. Pl 9 filimonem P 11 poeuitus P 12 pro om. v 13 iohannis
P 15 nostris] non pro nostris autem tantum add. v 17 putauimus
P 21 praetium P deserat v 22 iura v 25 unusquisquae P
26 praetii P contemtus P 28 diminutionem v 29 redemtori P,
redemptoris v
remunerator. iustus enim arbiter deus uoluntarium
cupit redire, quem non inuitum meminit corruisse. quae cum
ita sint, dic mihi, quem a gratia redemptionis exceperit, qui
damnationis antiquae chirographum generale deleuit.
Nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater, qui misit me,
adtraxerit eum. quis tam inmemor salutis suae sit, qui adtrahentis
misericordiam negare praesumat? sed ille uere impius
est, qui eam non omnibus ingeri, non omnibus testatur
inpendi. hoc loco adtracti salutem adtrahentis putat esse uiolentiam.
apparet illum non nosse nisi catenas obnoxiae seruitutis,
qui deuotae nescit uincula caritatis. hic autem sermo
diuinus specialiter increpat hominem de propriis sibi uiribus
adrogantem et de labore suo impie praesumentem. cum inter
haec unus totum labori, alter totum gratiae iudicet deputandum,
impletur in utroque Graeca sententia: nimietates, inquit,
inaequalitates sunt. similis inprobitas et par esse probatur
impietas, si totum soli gratiae uel si totum soli adscribatur
labori. quid nos oportet inter ista sentire, nisi ut semper gratiae
subiciamus laborem et semper gratiam cum labore sociemus?
Sed ante omnia adrogantiam laboris refugiamus nec nobis
quicquam de eius meritis uindicemus, ne Pharisaeum imitari
mortifera iactantiae praesumptione uideamur. nam cum ille
orans indubitanter uerum diceret: ieiuno bis in sabbato,
decimas do omnium, quaecumque possideo, euacuauit
ueri fidem, quia ueritati miscuit uanitatem. non ergo operatio,
P 6 capituli nur
merus non exstat in P, cf. quae exposui in libro \'Studien uber die Sehriflen
Audi dominum non duris nexibus, sed spei manibus adtrahentem
et dilectionis brachiis inuitantem, sicut ait propheta:
adtraxi eos in uinculis caritatis, et illud: post te in
odorem unguentorum tuorum curremus. et ideo dicit:
uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et
ego reficiam uos, ne ullus excusare se possit exclusus, qui
conuincitur inuitatus. licet enim non omnes oboedientiam exhibituros
esse praenosceret, omnibus tamen et uelle et posse
donauerat. hoc loco sollicitius requiratur, utrum quisque adtrahi
uelit an nolit. si non uult, absolute adtrahentis beniuolentiam
non meretur. si autem uult, ecce iam cum deo
et hominis consensus cooperatur. nemo, inquit, uenit ad
me, nisi pater adtraxerit eum. quomodo adtrahentem
uides, cur dissimulas uidere uenientem? et ideo sicut gratiae
est quod adtrahitur, ita oboedientiae probatur esse quod sequitur.
haec adtrahentis dei misericordia si dignis datur, aduertis,
quia iam et studio humanae utcumque seruitutis
om. v 18 currimus v
23 sollicite v quisquae P 24 uejjlit P nollit P assolitam v
25 deo] dõ P, des v 26 cooperatur scripsi, I: loperatur P, operatur v
28 quur P 31 utcumquae P impenditur P
negetur et euidenti miseratione bonitas dei indiscrete et iustis
et peccatoribus offeratur.
Sed is, quem perspicis adtrahentem, requirit omnimodis
praecepta seruantem, ut per quandam uoluntatis ansulam conprehendi
et adtrahi ualeat, qui uocatur. quod si eum putas
adtrahere nolentes, caelesti iustitiae iniquitatis pondus inponis.
sed si inuenitur adtrahere nolentes, quanto magis conplectitur
desiderantes! nam etiam, qui sine labore uidetur adtrahi, laboraturus
est, ut inhaereat adtrahenti. quanti enim uenerunt
et recesserunt, quia adtracti in gratia perseuerare desideratore
uocante noluerunt, sicut in euangelio scriptum est: multi ex
discipulis eius audientes abierunt retrorsum et iam
cum illo non ambulabant, item: dixit autem Iesus ad
duodecim: numquid et uos uultis abire? respondit ei
Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae
habes et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus
filius dei. in utrisque libera fuit uoluntas et in illis,
ut ingrata mente discederent, et in istis, ut cum libertate fidei
permanerent.
Si ipse, ut blasphemas, obdurat, quomodo ait in psalmo:
hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda
uestra, et iterum: secundum duritiam autem tuam et
inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, item
in Hieremia: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti
eos et rennuerunt accipere disciplinam. indurauerunt
facies suas super petram et noluerunt reuerti.
2,5. 28] Ierem. 5, 3.
22 indueret P 24] blasphemas] blasphemus uult v 28 atriuisti P
30 supra v noluere v
Salamonis, qui dicit: impius cum uenerit in
profundum malorum, contemnit, id est de adsiduitate
peccandi desperatio nascitur, obduratio uero ex desperatione
generatur. dum dicit Hieremias: noluerunt reuerti, uides,
quia obduratio cordis crimen est propriae uoluntatis. inhonestus,
cupidus et cruentus est cuiuslibet facinoris seruus, si
peccatis non reluctetur.
Videamus autem, unde obduratio ista nascatur. non utique
uiolentia conpellentis, sed clementia relaxantis obdurationis
occasio est, dumque ad paenitentiam sustinet delinquentem infatigabilis
bonitas, abutitur beniuolentia remittentis elata securitas.
ideo ait beatus apostolus: an diuitias bonitatis
eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans,
quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit?
secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens
thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis
iusti iudicii dei. aduertis, quod apostolus dicendo secundum
duritiam tuam et cor inpaenitens non deo, sed homini
culpam indurati cordis adscribit: ignorans, inquit, quoniam
benignitas dei ad paenitentiam te adducit?
secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor
thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti
iudicii dei. agnosce, quia non austeritas dei indurat malorum
corda, sed bonitas. nam quia tribulationum laboribus
ac flagellis pro dei patientia non affliguntur, ideo superbia deprauantur.
quod ita esse euidenter et propheta commemorat
dicens: in laboribus hominum non sunt et cum hominibus
non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia
eorum. ac sic dum poena in iudicium reseruatur dumque ad
(an erit?) scripsi, et P
9 autem v utiquae P 11 dumquae P 14 longanimitates P1 ignoras
v 18 aduertes P 20 indurationis v ignoras v 24 corda malorum
v 25 tribulationem P1 26 patientiam P 28 labore v
30 dumquae P
nutrit inpunitas. qui reddit, inquit, unicuique
secundum opera sua, certe non inponit deus homini secundum
praescientiam peccandi necessitatem, a quo secundum
opera sua legitur exacturus esse rationem. peccaui, inquit
propheta, et quid accidit mihi triste? hoc est dicere:
certum est deum nescire peccata, qui non accelerat pro ultione
supplicia, et iterum: dixit enim in corde suo: oblitus est
deus, auertit faciem suam, ne uideat usque in finem.
dum ergo dicit oblitus est deus, patientiam remittentis neglegentiam
iudicat ignorantis et arbitratur oblitum, quod magnanimus
dispensator reseruat in posterum. quo genere metuentem
admonitio dei castigantis emendat, contemnentem magis
lenitas moderantis obdurat, ut putet de deo impius, quod usque
in finem ignorantia obscurante non uideat, quidquid ad praesens
beniuolentia sustinentis punire dissimulat, et, cum probetur ab
insultante contemptus, obdurationem putatur operatus. dum
enim iram inter crebrescentia peccata suspendit, peccatorem
insultare permittit.
Si autem, ut dicit haereticus, per uoluntatem dei trahuntur
homines in perditionem, quomodo in lectione Regum mulier
loquitur ad Dauid: nec uult, inquit, deus perire animam,
sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus
est? item Ezechiel sub uerbis dei ita disserit: multo labore
sudatum est et non exiit ab ea nimia rubigo eius
14,14. 27] Ezech. 24, 12. v
9 usquae P 11 magnanimis P1 13 ammoniti P contemnente P
14 usquae P 17 contemtus P 18 crebriscentia P 21 quia om. v
impelluntur v _22 in mortem om. v 23 hereticus P 25 inquid P
26 paenitus P paereat P 27 item] et add. v
mundare te uolui et non es mundata a sordibus tuis.
ecce deus hominem non solum saluari optat, sed pro eius
purgatione multo labore desudat. porro pro ratione iustitiae
per se effectum medentis cura non peragit, quia uoluntatem
eius, qui est purgandus, expectat. item: defecit sufflatorium,
frustra conflauit sufflator. malitiae enim
uestrae non sunt consumptae. dum audis sufflatorium
uel conflatoris officium, intellege purum metallum adulterina
permixtione corruptum et a naturali sinceritate uitiatum. si
homo in mortem inpulsu ac uoluntate dei agitur, cur item
sub Ezechiele inputans et uelut dolens loquitur: quare moriemini,
domus Israel, quoniam nolo mortem impii,
dicit dominus? reuertimini et uiuite. et quomodo eos
in mortem, ut blasphemas, inpellit, quos ad uitam non solum
nutu iubentis, sed affectu supplicantis inuitat? item: uiuo ego,
dicit dominus, nolo mortem impii, sed ut reuertatur
impius a uia sua et uiuat. reditum se in potestate habere
cognoscat, qui a domino prouocatur, ut redeat. uiuo ego, dicit
dominus. ne de indulgentia reus dubitet, iudex clementiam
suam etiam quadam sacramenti interpositione confirmat. sed
per apostoli Petri sententiam uoluntas benignissimi insinuatur
auctoris: non tardat, inquit, dominus promissum suum,
sed patienter agit propter uos nolens aliquos perire,
sed ad paenitentiam reuerti. peccanti ingeritur paenitentia,
ut in conferenda misericordia locum possit habere iustitia. sed
patienter, inquit, agit emendationem hominis, quia inpatienter
desiderat, patienter expectat. item secundum Lucam: et
ut adpropinquauit, uidens ciuitatem fleuit super illam
2 Petr. 3, 9. 29] Luc. 19, 41.
suo add. v 12 ezechielem P inputas P 14 uiuete P 18 rede
ditum P 20 dubitat v 21 sed] et add. v 22 benignisimi P 23 actoris
v 24 pacienter P nollens P 25 ad suprascr. P1 paenitenciam P
pfnitencia P 27 pacienter P emendatio nem P
quod non cognoueris tempus uisitationis tuae.
Hic constringendi sunt haeretici. si dominus perituris salutis
intercluserat aditum, ergo falso istorum defleuit exitium.
si autem eorum perditionem uero, ut manifestum est, maerore
perdoluit, non uoluntatem suam homini, sed consensum hominis
uoluntati suae defuisse monstrauit. quid mirum si pro
salute hominis lacrimas fundit mox sanguinem profusurus?
item in Matthaeo: Hierusalem, quae occidis prophetas
et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens uolui
congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos
suos sub alas suas, et noluisti? duas res hic agit sermo
diuinus. nam dum dicit: quotiens uolui et noluisti, in
deo propositi bonitas, in homine arbitrii est expressa libertas.
dicendo autem: Hierusalem, quae occidis prophetas et
lapidas eos, qui ad te missi sunt, saluare se eos uoluisse
pronuntiat, cum euidenter proferat causas, per quas salutem
eis negare debuerit. hoc loco duplici genere in seruo iniquitas
cruentae mentis ostenditur, in domino indulgentia benignissimae
uoluntatis aperitur. si deus perire uult hominem, quomodo
dicit etiam propheta Michaeas: indicabo tibi o homo, quid
sit bonum et quid dominus requirat a te, utique facere
iudicium et diligere misericordiam et sollicitum
ambulare cum deo tuo. dum dicit: et quid dominus
quaerat a te, utique facere iudicium, promptam exercendi
boni operis uoluntatem non reposceret, si non dedisset.
uides, quia, sicut dei est, ut prouocans adhortetur, ita oboedientiae
hominis reseruatum est, ut sequatur.
3 heretici P 4 interclusserat P 7 uoluntatis P monst)|ruit P
1
8 lacrymas P fudit v 9 matheo P occides P 10 quotens P (i
suprascr. man. alt.) 11 galina P 14 expressa P 15 occides P
17 pronontiat P 20 operietur P 21 micheas P 22 utiquae P
25 utiquae P promtam P sequatur] EXPLICIT LIBER PRIMVS .
INCAPITVLA (sic! pro: incipiunt capitula) DE LIBRO SECVNDO add. P
I. Contra hoc, quod impie asserunt a deo induratum fuisse
cor Pharaonis.
II. Quod praescientia dei nec ad iusta nec ad contraria humanas
urgeat uoluntates.
III. Quod aliud sit praescire, aliud praedestinare.
IIII. Contra hoc, quod dicunt: in istos misericors est, quos
adquirit, in illos iustus est, quos relinquit, cum et circa
malos misericors et circa bonos etiam iustus appareat.
V. Contra hoc, quod dicunt: non tam uoluit quam non potuit
saluus esse, qui periit, iuxta quod legimus: et non poterant
credere.
VI. Quid sit, quod ait: cum enim nondum egissent aliquid boni
aut mali.
VII. Quid sit, quod ait: ut propositum dei maneret.
VIII. Contra hoc, quod dicunt: totus periit Adam.
VIIII. Ad cuius imaginem et similitudinem primus homo sit conditus.
X. De hoc, quod naturae legem aut interisse dicant aut insitam
non fuisse.
XI. Gentes deum naturaliter sapuisse.
XII. De Niniuitis.
Hic sensum scripturae sanctae sollicitius perscrutemur et
obicientis animum consulamus, utrum Pharao uolens an
suprascr. P 3 faraonis P 4 humana surgeat P
o
6 pdistiuaro P 13 agit P 15 propisitum 21 neniuitis P 22 IN-
CIPIT LIBER SECVNDVS P 25 faraonis P 26 sollicitus P 27 consolamus
P, confundamus v farao P
obdurationis adsignas, si uero inuitus, iniquitatem dei obdurantis
accusas. quae enim iustitia erat, ei, quem ipse obdurauerat,
ipse puniret? cum uero dominus ipse ad eum loquatur
et dicat: cur non uis dimittere populum meum uel
. usquequo non uis subici mihi? ecce ubi diuinis testimoniis
liberam fuisse in Pharaone agnoscimus uoluntatem. hac ratione
Pharaonem, dicit dominus, obdurabo, dum eum mihi in decem
plagis, quas a Moyse exoratus remoueo, insultare permitto.
ego, inquit, obdurabo cor Pharaonis. sic interdum familiariter
etiam apud homines genus huius elocutionis adsumimus,
sic interdum contumacibus famulis exprobramus mansuetudinem
nostram ita dicentes: ego patientia mea pessimum (te)
feci, ego remissione mea malitiam tuam superbiamque nutriui,
ego te contumacem indulgentia mea reddidi, ego dissimulatione
mea cor tuum, ut contra me obduraretur, animaui. et hoc
modo, quod in bonitate domini uirtutis est testimonium, in serui
inprobitate fit uitium.
Ait autem sermo diuinus: uidensque Pharao eo, quod
data esset requies, ingrauauit cor suum. manifestissime
hoc loco indulta requies cor Pharaonis indurasse perscribitur.
hoc enim, quod dicit: obdurauit cor suum, non passiuum
uerbum est, sed actiuum. uis scire, quia diuina moderatione
ob causam induratae mentis operatur? idem ipse Pharao in
decem plagis positus cum percuteretur, mitigabatur, cum laxaretur,
ingrauabatur. ac sic impium diuina seueritas inclinabat,
bonitas obdurabat, et, ut se esse liberi arbitrii demonstraret,
castigante deo populum dimittebat, parcente reuocabat.
perspice, quomodo rebellem spiritum caelestis lenitas obdurat.
P 8 enim] etiam v 5 quur P 6 usquaequo P 7 faraone
P 8 faraonem P decim P 9 moysi P 10 faraonis P
11 genus om. v elocutionis] uim add. v 13 te addidi, om. P, post
mea add. v 14 superbiamquae P 16 obduretur v amaui P 17 in
om. v uirtutus P1 19 uidensquile P farao P 21 faraonis P
23 uerbum om. v 24 oc causam P farao P 25 decim P 26 si v
29 perspece P1
rationem obdurationis et uim propriae uoluntatis. Hebraeum
populum, quem egredi pro inposita sibi contritione nunc praecipit
et pro plagarum moderatione nunc prohibet, ad extremum
incumbentibus plagis etiam festinus abire perurget et conpellit.
non ergo induratur in multa dei potentia, sed contemptor efficitur
in multa dei patientia. denique inter alternas uices castigationis
et remissionis flagellatus humiliatur, exauditus erigitur,
liberatus insultat, afflictus obtemperat et filios Israel, quos
post decimam plagam emisisse cognoscitur, ad primam eum
emittere potuisse uoluntas postrema testatur. et cum inter
medias correptiones profiteatur: iustus es, domine, ego
uero et populus meus impii, non se a deo, sed a uoluntate
propria deprauatum conscientiae suae testis ostendit. et
tu deum circa Pharaonem durum uel iniquum fuisse praesumis
asserere, quem circa se iustum et pium ipse sacrilegus non
potuit abnegare?
Inmitem deum Christianus esse conqueritur, quem pium
etiam impius confitetur? hoc ergo agit in hominibus caelestis
misericordiae dispensatio, quod in terris pluuiae superuenientis
infusio. ad copiosi imbris inlapsum cultus et edomitus
cespes multiplicatur germinum fetibus, uerum incultus
et crudus inutilibus herbis repletur et sentibus, ac sic unus
idemque imber duas res diuersas atque contrarias iuxta culturae
aut studium operatur aut uitium, sicut legimus: terra
enim saepe uenientem super se bibens imbrem et generans
herbam oportunam illis, a quibus colitur, accipit
benedictionem a deo. proferens autem spinas
ac tribulos reproba est et maledictio proxima, cuius
scripsi, mitis et P, mitioribus et v reoentibus v insoliscit
P 2 hebreum P 5 abire perurget et conpellit scripsi, perurget
et abire perurget conpellit P, perurget et abire conpellit v 7 deniquae P
9 Israeliticos omisso quos v 10 eum] cum v 15 faraonem P 18 Chrig
stianus] Christum v conquaeritur P, consequitur v 19 ait P (g
sltprascr. man. alt.) 21 cupiosi P 22 cespis P 24 idemquae P
atquae P 26 sepe P 29 maledicto P
eodemque imbre nunc spinas et tribulos germinantem, nunc
fructus benedictionibus idoneos proferentem. eodem modo dum
misericordia dei expectat et parcit, emendatur oboediens, obduratur
inpaenitens.
Praescientiam et praedestinationem dei male intellegunt
astruentes, quod inde humanorum actuum causa nascatur.
primum, quid ex quo pendeat uel procedat, perspicere debemus.
non propterea homo quodcumque facturus est, quia
eum coactura sit praescientis auctoritas, sed magis deo praesciendi
ingerit qualitatem libertas praesciti hominis ac uoluntas.
ergo non de uiolentia praeuidendi inponitur homini causa peccandi,
sed magis de consecuturis hominum meritis ordo exoritur
praenoscendi. generalis itaque praescientia, quae de
statu mundi totius apud deum manet, de potentia nascitur,
sed circa statum hominis qualitates et species praenoscendi
de humani actus inspectione mutuatur.
Sed inter ista deo respondes et dicis:s o domine, quomodo
bonum adprehendere ualui, quem tu malum futurum esse
praescisti? non ita est. aliud est, quod uult deus, aliud est,
quod permittit deus. uult itaque bonum et permittit malum,
praescit utrumque. iusta bonitate adiuuat, iniusta pro arbitrii
libertate permittit. de suo est, quod dat gratiam, de tuo, quod
praenoscit offensam. et inde est, quod circa iniquos incessabiliter
inuenitur prohibere, quae prouidit. numquam praua
hominum studia praeciperet ad meliora conuerti, si ea sciret
non posse mutari, et ideo respondebit tibi consequenter diuina
prouidentia:s o homo, non te talem feci, qualem te futurum
esse praesciui. bonum te pro iustitiae meae lege formaui et,
P
17 generales P1 itaquae P 21 respondis P 22 adpraehendere P
tun P 24 itaquae P 28 wum prouidet scribendum ? 32 praesciuit P
tuarum iniquitate praeuidi. ubi non conpulsio, sed
consensio peccandi deprehenditur in querella, non auctor, sed
praeuaricator in culpa est. si ad factorem, inquit, o homo,
respicis, bonus esse potuisti, si ad praecognitorem, tu me pro
gestorum tuorum ordine, ut de te malum praenoscerem, conpulisti.
Sed reuoluis et dicis: praescientia et praedestinatio humanorum
actuum atque meritorum praefigit et excitat causas.
non ita est. magis de origine uoluntatis humanae genus praescientiae
deriuatur. sed ut aliqui cogitationis suae prauitate
ducantur et actus suos de praescientia aestiment inchoari, hoc
de proprio animi uitio ac de inemendabili obstinatione procedit,
dum simulant passionibus reluctari et putant se non
posse, quod nolunt. legem dicunt esse inmutabilis mali consuetudinem
delinquendi. sed adhuc dicis, quia opera ac uoluntates
hominum de nutu et inpulsu praescientiae caelestis incipiant.
non ita est. hoc potius agnosce, quod praescientia
dei de materia humanorum actuum sumat exordium. quid de
nobis praescire ac praeordinare debeat deus, quantum pertinet
ad futurum, in profectu hominis defectuque consistit.
Accipe illud exemplum, quo praescientia dei pro humana
se actione conuertit. ad decumbentem Ezechiam regem mors
defertur in uerbo tristi uatis ueridici adnuntiata responso ita
dicentis: ordina domum tuam, nam cras morieris. at
ille conuersus ad fletum ordinauit domum suam, quia humiliauit
animam suam. prophetam quidem exploratae sanctitatis
agnoscit, sed desperatio spe repellitur: oratio interdicit
oraculo, resoluit deprecatio definitionem, fides plena dicti superat
ueritatem, ineuitabilem denuntiatae mortis causam
quaerilla P 5 respicit v 8 praedistinatio P 9 atquae P 11 dirie
natur P 12 de] in v 13 ac] hoc v 14 relutari P 22 quod P
23 ezhechiam P 25 donum P1 ad P 27 propheta v 29 depraecatio
P
et uim quandam patitur diuina sententia, sicut ait:
regnum caelorum uim patitur. omnimodis moriturus
fuisset, nisi territus supplicasset. elige utrum uelis, aut praefixam
necessitatem confitere mutatam aut ueritatem conuince
mentitam.
Apostolus ait: quos praesciuit et praedestinauit conformes
fieri imaginis filii sui. aliud est praescire, aliud
praedestinare. praescientia itaque gerenda praenoscit, postmodum
praedestinatio retribuenda describit. illa praeuidet merita,
haec praeordinat praemia. praescientia ad potentiam,
praedestinatio ad iustitiam pertinet. praescientia de alieno
subsistit actu, praedestinatio autem de iudicio suo, illa facinus
manifestat, ista condemnat, illa testis, haec iudex est. cum
illa praenuntiauerit causam, tunc praenuntiat ista sententiam.
a praescientia quae sunt nostra produntur, a praedestinatione
quae sunt praeparantur. ac sic nisi praescientia explorauerit,
praedestinatio nil decernit. oculi autem uicem praescientiae
uirtus exercet, quod se aspectui obtulerit, hoc uidebit. numquid
fecisse creditur, quod deprehendisse cognoscitur? cum
autem oculi ea uideant, non quae ipsi intrinsecus operantur,
sed quae eis extrinsecus offeruntur, si peccantem quempiam
forte conspexerint, non opinor uidentis, sed committentis flagitium
iudicabitur. ita non ad praenoscentis, sed ad praecogniti
pertinebit. reatum omne delictum.
Sic et deus ea ante diem hominis praeuidet, quae non a se,
sed ab homine facienda sunt. et sicut materia existens efficit,
2 sentia P 4 uellis P aut] an P 8 praedistinare P 9 quo P
praedistinauit P 11 praedistinare P itaquae P 12 praedistinatio P
14 praedistinatio P 15 praedistinatio P iuditio P 17 pronuntiauerit
v pronuntiat v 18 praedistinatione P 20 praedistinatio P
21 exercit P eiercet] et add. v 22 depraehendisse P 23 operatur P
25 conmittentis P 29 existentis v.
ut eam oculi acies contempletur, non autem oculus facit, ut
res uidenda nascatur, ita et praescientia dei ea, quae de hominis
meritis secutura sunt, non ut eueniant exigit, sed euentura
praecurrit. et quia sacris eloquiis moris est, ut per adsumptam
quamcumque similitudinem asserendae rei aperiant
ueritatem, sicut interdum uel grano sinapi uel fermento mulieris
euangelicae uel sagenae missae in mare et, quae plura
talia sunt, regnum caelorum legimus conparari, ita et nos distinguere
cupientes futura instituto genus colligitur praesciendi.
quod si praescire conpellere est, qui praeuidet peccatorem, ergo
ipse causa peccati est? praescit adulterium deus, ergo ipse
ossa et medullas ignibus obsceni furoris inflammat? praescit
deus homicidam, numquid ipse bestiales motus perturbatis sensibus
suggerit, ipse ad peragendum facinus gladium cruentae
mentis exacuit? praescit impium, ergo ipse ad profana sacrificia
spiritum dementis instigat? itane quarum rerum ultor
est, earum et auctor esse credendus est? et inter haec ad
malum perurgere iudicandus est captiuae uoluntatis adsensum,
qui nec diabolo conpellere permisit inuitum? uoluntas est,
quae operatur delictum, uoluntas est, quae meretur auxilium.
Sed dicis: inuenio ubi sola gratia sine societate humanae
uoluntatis operetur, nam in Bethleem omnis innocentium populus
tam beatam mortem ex sola dei praedestinatione consequitur.
non ita est. nam tum forsitan solius gratiae uerteretur
operatio, si innocentis sanguinis non intercessisset effusio.
quod si una tunc fuit innocentium causa, cur non omnis illic
saluatur infantia? ab illius enim temporis gloria omnis aetas
alterius sexus aliena est. si uis praedestinationis specialem per
singulos facit conditionem, cur hic omnes pueri diuersis dierum
uel mensuum temporibus nati unam obtinent felicitatem? si
(erat aut) P 2 hominum v 5 quamcumquae P asseredae P
6 granum P sinapis v firmento P 7 et quae scripsi, quae P, et
quam v 8 sunt om. v 9 futuram P instituti v collegitur P
10 praeuidit P peccatorum P 13 mo;;tus P 14 cruente P 16 ultor
est] ultorem P 19 diabulo P 22 omnes P 23 praedistinatione P
24 forsitam P 26 quur P 28 praedistinationis P speciealem P
29 quur P
ab hoc munere omnis status puellaris excipitur? hic ergo decreti
sorte cessante mors pueris pro diaboli infertur furore,
mortis uero beatitudo pro dei honore confertur. non ergo eos
praedestinatio morti addixit, sed causae occasio consecrauit.
hanc itaque paruulorum interfectionem non dispositio dei, sed
impietas ordinauit inimici. deus autem, qui etiam malis hominum
bene utitur, perempti gloriam de scelere perimentis
operatur. contraria quidem malitiae disponit inuentor, sed bonitatis
auctor in melius consilia aduersa conponit.
Si hominis statum deus, sicut blasphemat impietas, non
aequitate sed potestate disponit, ille fortassis, qui pulsauit, excluditur
et ille, qui non quaesiuit, adtrahitur. ac sic nec circa
saluatos misericors fuisse uidebitur, quibus non dedit, ut ex
officio misericordiam mererentur, nec circa perditos aestimari
poterit iustus, qui sine proprio crimine a misericordia repelluntur.
quod si ambo rei sunt in natura, et in isto iustitia
periclitabitur, qui sine merito indignus eligitur, et in illo misericordia,
qui perditioni sine peccati iudicio deputatur. qua
enim misericordia honoratur otiosus, qua iustitia damnatur
innoxius? itaque dum inperite tollit homini libertatem, impie
deo probatur negare iustitiam. si dicas, quia tantum misericors
in adquisito et solum iustus in perdito est, in utraque
persona abrupte negabis utramque uirtutem. nam nec in hoc
erit aequitas, si eligat non probatum, nec in illo bonitas, si
perdat inmeritum.
P 2 eicepitur P 3 cessente P diabuli P 4 mors v
beatissima v 5 praedistinatio P 6 itaquae P disposicio P 8 perementis
P 13 reliquit v 22 elegitur P 23 perditionill P, peritioni v
25 itaquae P impii P 27 utraquae P 28 utramque P
Nos autem geminum hoc in dei operibus bonum inseparabili
consertum fatemur amplexu, sicut legimus: misericordiam
et iudicium cantabo tibi, domine, et iterum: misericors
dominus et iustus et deus noster miserebitur, et iterum:
misericors et miserator et iustus dominus. nam misericors
est et in perditos, qui inquirit et inuitat errantes, qui
diu sustinet delinquentes. et sicut solem suum oriri facit
super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos,
ita utrosque indifferenter lumine rationis inpleuit, honore imaginis
suae induit, ad gratiam redemptionis generaliter euocauit.
itane misericors in illo non fuit, in quem tanta congessit, quem
de neglecta et perdita misericordia iudicabit? iam illud minoris
negotii est, ut erga adquisitos sicut misericordem ita
iustum esse doceamus. iustus, inquam, et circa eos, quos
suscipit reuertentes, quos non deserit laborantes, quos dignos
efficit libertate fideliter seruientes. haereticus autem ideo circa
malos negat misericordem, quia non credit oblatam fuisse salutis
copiam his, qui delabuntur in mortem. ideo circa bonos
non asserit iustum, quia nihil eis aestimat pro humili deuotione
conlatum. misericors ergo est, quia et malis ingerit rationis
intellectum et bonitatis affectum, iustus, quia oboedienti
proponit praemium, iustus, quia nullum saluat inuitum.
Itaque apostolus magnifice ad donum gratiae officium laboris
adiungit ita dicens: laborantem agricolam oportet de
fructibus accipere. ecce quomodo sibi admirabili commercio
diuina et humana sociantur. ad oboedientiam pertinet labor,
fructus uero laboris ad gratiam. et iterum: unusquisque
propriam mercedem accipiet secundum suum laborem,
cum dominus in euangelio dicat: cum feceritis haec, dicite:
serui inutiles, quod debuimus facere, fecimus.
5, 45. 24] 2 Tim. 2, 6. 27] 1 Cor. 3, 8. 29] Luc. 17,10.
6 perditos quos v 7 sustinet] sui tenet P 9 utrosquae P indiferenter
P 12 neclicta P iudicauit v 14 inquam] num est addendum?
16 hereticus P 22 iustus] uero add. v 23 itaquae P 24 agriculam P
25 ammirabili P 27 unusquisquae P 29 cum dominus scripsi, secundum
P, secundum quod v dicit v 30 inutiles] sumus add. v
obsequium, nec laborem seruitutis recusat, sed humilitatem
mentis insinuat. uitium ergo, quod laborem inperitissime refugiendum
putas, non in opere, sed in corde consistit. totis
ergo uiribus laborabo, sed quidquid de superna largitate percepero,
gratiae, non industriae deputabo, beneficium uocabo,
non pretium, donum testabor esse, non debitum, remunerationem,
non retributionem. ita cum ex officio aliquid agimus,
nequaquam nos inputare deo possumus, quia soluimus, quod
debemus. tu uero diuinae ne inuideas bonitati, si opus, quod
a me illa adiuuante bene gestum est, uel etiam accepta perdiderim.
hoc genere nec conuerti eos permittunt mala praecedentia
nec sanari.
Inter haec cum Iohannes euangelista commemoret: propterea
non poterant credere, quia iterum dixit Esaias:
excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, hoc
loco elocutio conclusa sic resonat, quasi eis non credendi necessitas
inponi uideatur inuitis. sed ex illis causam uel culpam
incredulitatis exortam in consequentibus lectionis ordo manifestat
ita dicens: uerum tamen et ex principibus multi
crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur,
ut de synagoga non eicerentur. dilexerunt
enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. absolute
hic indicat, sicut et de Simone legimus, etiam infidelibus
uim credulitatis fuisse conlatam, quibus, sicut facultas
credendi adfuit, ita uoluntas defuit confitendi. quod credunt,
iaboro v percipero P 8 retributionem v, reinunerationem P
11 illa scripsi, illo P perdiderim ncripsi, perdiderent P, perdiderint v
14 capituli numerus manu recenti adiectus est: turba contra hoc — credere
hoc loco desunt in P 18 iohaunis P 25 phariseos P 26 sinagoga
P 27 absolutae P
mentis inprobitas est et inpletur in eis: qui autem non
habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
Ecce quomodo bonum uoluntatis et fidei admixta malitia deprauauit,
sicut alio loco in eodem euangelio ipse dominus dicit:
quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem
accipitis et gloriam, quae a solo est deo, non quaeritis?
uides ergo, quia, sicut subpressis causis absconditur ueritas,
ita manifestis remouetur obscuritas, quae in Esaiae testimonio
densiores paulo nebulas uidetur obducere, dum eos, quos propria
nequitia surdos caecosque reddiderat, a deo asserit obcaecatos,
ne forte conuerso ad deum corde sanentur. itaque ut paululum
differamus, quod Matthaeus apertius elocutus est, iuxta ipsius
sermonis rigorem, qui ex uerbis prophetae austerius percutit
legentis auditum, altius requiramus, quare hoc loco nolle putetur
dominus, ut sanentur, id est, ne momentanea conuersione
suscepta conlatis beneficiis abutantur, ira cum probati fuerint
suscepta neglexisse ac respuisse recidiua infirmitate medicinam,
sicut ille, ad quem ipse dominus loquitur: iam sanus
factus es, noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Aduerte bonitate sanitatis impium praegrauari. sic Pharao
insultasse deprehenditur misericordiae dei, quem addictus plagarum
resipiscentem et conuertentem et humiliantem se, quotiens
sanare uoluit, totiens deteriorem esse post humanitatem
clementiae deprehendit. quare, inquam, istos sanare dissimulat?
ne fiant utique illius similes, qui supra petrosa seminatus
est, id est, qui ad momentum cum gaudio suscipit
uerbum, qui ad tempus credit et in tempore temptationis
recedit. quid est momentaneam suscipere sanitatem?
id est ad tempus credere et in tempore temptationis pro animi
13, 20; Luc. 8, 13. suprascr. P1 8 subpraessis P 10 dentiores P
11 caecosquae P 12 itacjuae P 13 matheus P 17 ira scripsi, iram P
18 susceptam v 22 expectaueris sanantis 23 depraehenditur P adictus
P 26 depraehendit P 27 utiquae P
radice deficere. uideamus, quos sanare temptauerit et eis
parum pro consequenti incredulitate profuerit. ecce seruo illi
in euangelio magnis debitis et animae languoribus oppresso
decem milia talenta, quae ei remissa uidebantur, per crimen
propriae malitiae adiectis cruciatibus exiguntur, ubi et aduertendum
est, quomodo adquisita perduntur et beneficia iam conlata
reuocantur.
Sed et ille depulso a se inmundo spiritu ad tempus legitur
fuisse sanatus, de quo dicit sermo diuinus: cum autem inmundus
spiritus exierit ab homine, perambulat per
loca arida quaerens requiem et non inueniens. tunc
dicit: reuertar in domum meam, unde exiui. et ueniens
inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam, id est
uacuatam uirtutibus et uanitatibus adimpletam. tunc uadit
et adsumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes
habitant ibi et fiunt nouissima hominis illius
peiora prioribus. ecce cui sanitatem conlatam esse non
profuit, in quem multiplicatis malis nociuus languor incubuit
et increuit. sed et alio loco is, qui post acceptam notitiam
ueritatis, id est post conlatam ueritate sibi curam salutis sanguinem
testamenti pollutum duxerat, in quo sanctificatus
est, id est in quo sanatus est, grauiora mereri supplicia apostolo
adtestante perhibetur. sic itaque gratia in culpam uertitur,
nisi custodia subsequatur. sed in his euangelista Matthaeus
dum incrassatum cor, obturatas aures clausosque oculos ad
culpam hominis refert, cur non sanarentur, apertiore sensu et
dilucidata ratione perdocuit, dum, inquam, dicit: incrassatum
est cor populi huius et auribus grauiter audierunt et
oculos suos clauserunt. nonne tibi uidetur uelut interrogantibus,
cur uidentes non uideant et audientes non intellegant,
Matth. 13,15. add. v 20 noticiam
P 21 ueritate scripsi, ueritatem P, uncis indus. v 22 dixerat P
24 itaquae P 25 matheus P 26 clausosquae P 27 quur P 28 delncidata
P 31 quur P
non uideant neque intellegant? quia audire et uidere, id est
intellegere et oboedire noluerunt. quia, inquit, non omnes
oboediunt euangelio, quia tota die expandit manus suas
ad populum non credentem et contradicentem, sicut
etiam per se iam dominus loquitur: filios genui et exaltaui,
ipsi autem me spreuerunt, et iterum: quoniam dereliquerunt
uenam aquarum uiuentium dominum, et in
actibus apostolorum: uidentes, inquit, turbas Iudaei repleti
sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur,
blasphemantes uiam domini, et item: instabat,
inquit, uerbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum
Iesum. contradicentibus autem illis et blasphemantibus
excutiens uestimenta sua dixit: sanguis uester
super caput uestrum erit, mundus ego ex hoc iam ad
gentes uadam. contradicentibus, inquit, illis et blasphemantibus.
uide, quomodo remedia ingerit medicus et recusat
aegrotus. quorum duritiam etiam beatus Stephanus pari
auctoritate increpat dicens: incircumcisi corde et auribus,
uos semper spiritui sancto restitistis. ecce quare uidere
non possunt: quia spiritui sancto resistunt atque a se clausis
sponte oculis lumen ueritatis excludunt. quod ergo in euangelio
sequitur et dicit: ne forte oculis uideant et auribus audiant
et corde intellegant et conuertantur et sanem eos, ne
possint conuerti atque sanari, obdurati cordis uitium et poena
peccati est. ne, inquit, conuertantur et sanem eos. non
hic sanitatem uolentibus denegat, sed contradicentes se sanare
nolle, id est non debere pronuntiat. ad conferendum remedium
promptissima est bonitas medici, sed intemperantia contradicit
7] Ierem. 17,13. 9] Act. 13,45. 11] Act. 18,5. 19] Act. 7,51. 23]
Matth. 13,15. P 2 nequae P 4 diae P expandi v meas v 6 genui]
alui v 7 derelinquerunt P 9 turbas om. v 11 iterum v 13 autem
illis om. v 14 excutientes .. dixerunt P 18 egrotus P duriciam P
21 adquae P 24 et ante conuertantur om. v 25 adquae P 29 promtissima
P
noluerit, absoluit hominem et damnat auctorem. nullus ergo
excluditur a beneficiis dei, qui primum de neglectis beneficiis
iudicandus est.
Illum uero apostoli sensum intra gentilis decreti artare conantur
angustias, quo dicit: promissionis, inquit, uerbum
hoc est: secundum hoc tempus ueniam et erit Sarae
filius, non solum autem, sed Rebecca ex uno concubitu
habens Isaac patrem nostrum. cum enim nondum
nati fuissent aut aliquid egissent boni aut mali,
ut secundum electionem propositum dei maneret, non
ex operibus, sed ex uocante dictum est, quia maior
seruiet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau
autem odio habui. in his uerbis hoc uult intellegi gentiliciae
persuasionis impietas, quod deus absque ullo inter malum
et bonum moderatoris examine non ordine regentis, sed iure
dominantis illum affectu dignum reddat, hunc odio, illum recipiat
studio, hunc excludat imperio, et inter duos perditos nulla
consideratio laboris, nulla deuotionis habeatur, sed unus sine
ratione cessantibus officiis adsumatur, alter sine discretione
damnetur. ac sic dum in alterutro nec meriti existit materia
nec delicti, aufertur omnino futuri causa iudicii.
Quod si haec rerum tam indigna confusio etiam a sensu
humanae mentis aliena est, sollicitius requiramus, quid diuinae
conueniat apostolo disserente iustitiae. inter duos populos
constitutus Iudaeorum doctor et gentium dum ita ait: quia
maior seruiet minori, in* seniore Iudaeae arrogantia
quod v 10 serrae P sed] et add. v
rebeccae P 12 patre nostro P 18 absquae P 23 asummatur P discrecione
P 30 Iudaeae scripsi, iudae P, Iudaei v arrogantiae P num
Iudaea arrogantiae scribendum ?
obducit ignorantiae nebulas, qui non tam scripturis sanctis
sequaci sensu se accommodat, quam scripturas sanctas ad
intellectum suum uiolenter adtrahere et praesumptiue nititur
applicare et id sibi pro captu suo omissa praecedentium uel
sequentium ratione persuadet, unde penitus loqui apostolus
non instituit. quod si ad capituli ipsius, de quo agitur, recurras
exordium, omne absque ulla difficultate declinabis ambiguum.
si magister gentium de genesi hominum tractare
coepisset et diceret homini totius uitae cursum origine praefinitum
et magis necessitati subditum, quam libero arbitrio
fuisse commissum eo, quod dominus omnium pro potestatis
nutu uiolentoque decreto alios relinqueret ad perditionem,
alios eligeret ad salutem, tunc forsitan uelut per lineas decurrentes
colorem hunc iniqua persuasio posset asserere. cum
uero apostolus promissiones dei et uocationem gentium altius
repetitis texat exemplis et Iudaeorum praesumptionem omni
modo conprimere studeat, qui inprobe de legis operibus intumescebant,
non in origine seniorum Ismahele uel Esau decretum
fatale constituit, sed in benedictione Isaac et Iacob
electionem populi iunioris ostendit et propterea minorem maiori
non uelut (pro) potentia dei, sed pro iustitia praetulit. perinde
enim impietatem Iudaeorum sicut oboedientiam gentium praeuidebat.
quia ergo dicit: cum enim nondum egissent boni
aliquid aut mali, non ex operibus, sed ex uocante
dictum est, quia maior seruiet minori, ex uocante quidem
dictum est, non tamen ad conpellendos uel repellendos,
sed ad credituros et non credituros dictum esse manifestum
est, ut diuina sibi constante iustitia ad hominis pertineat uoluntatem
uel rennuere uel obseruare praecepta. cum ergo
audis: sed ex uocante dictum est, inuitantem intellege, non
1 elegitur P itaquae P 6 paenitus P 8 absquae P declibis P
u
(na suprascr. man. alt.) 12 conmissum P potestis P (ta man. alt.)
13 uiolentoque scripsi, uiolento quo P 14 forsitam P 15 posset
scripsi, possit P asserrere P 18 intumiscebant P 21 iunioris]
r
minoris v 22 pro addidi, om. P iusticia P protulit P 30 ego P
31 audis sed scripsi, audisset P, audis v
eos non legis opera, quae utique nondum aduenerat, sed etiam
ante legem diuinae misericordiae ac munificentiae dona uiguisse.
non ex operibus, inquit. audis legis opera destrui et tu
propterea inepto sensu etiam sub gratiae lege uiuentes alios
sine operibus gratiae credis posse saluari, alios etiam cum
operibus prohibente naturali nexu et lege fatali ianua salutis
excludi. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. quomodo
hic iuxta praui sensus interpretem circa nondum natos sententia
caelestis exseritur? nec reus enim esse potest nondum
genitus nec dilectus. nihil enim meretur nondum productus
in lucem, sed sicut in futurum adhuc erat eorum reposita
conuersatio, ita futura praescientis offensio, futura praenuntiatur
electio. nam diuina prouidentia sicut nouit iudicare de
gestis, ita adhuc gerendis nescit praeiudicare.
Nemo itaque putet, quod fratribus nondum natis diuersorum
necessitas sit praefixa meritorum, cum hoc post transactam
uitae militiam de eis Malachias propheta commemoret et de
praeterito eorum statu diuinum proferat manifesta aequitate
iudicium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. quid
mirum est, si iustitia diligat innocentiam et respuat iniquitatem,
apud quam etiam futura facta sunt? quod autem minor maiori
ex lege praeponitur et Iacob neglecto fratre diligitur, hinc
paulo tardioribus obscuritas nascitur, quod prolatum dilectionis
uel odii testimonium nondum natis fratribus arbitrantur, dum
et euidentes causae, quibus unus displicuerit, alter placuerit,
supprimuntur. in his ergo duobus non naturae iura hominibus
praefiguntur, sed de fide gentium et infidelitate Iudaeorum
iustitiae statuta narrantur. non enim hoc loco iuxta litteram
personae specialiter germanorum, sed rerum causae ac mysteria
describuntur dicente domino: duae gentes sunt in utero
om. v
9 interparem P 15 scit v 16 itaquae P 18 militiae P conme-
moret P 22 list P (erat est) 30 misteria P 31 undiscribitur P
praefixa lege originis tractaretur, quid opus erat, ut maioris et
minoris aetatem, quod ad rem non pertinebat, insereret, nisi
quia apud Iudaeorum prosapiam semper in duorum uocatione
populorum seniori iunior antefertur. in qua tamen partium
diuersitate multi et de Iudaeis reprobis eliguntur et de electis
gentibus reprobantur, ut intellegas in utroque populo iustum
iudicem non decretum obseruare, sed merita.
Sed dicis: cum adhuc non egissent aliquid boni aut
mali, iam praefinitis partibus deputantur. quid mirum si,
quorum actus praeuidit, eorum exitus praesignauit, et ideo,
sicut eos cursum uiuendi pro arbitrio proprio disposituros esse
constabat, ita pro dei potentia praenoscuntur, pro iustitia praeordinantur?
hoc totum de eis praedicitur, non praefinitur. in
Iacob ergo fidelis populus describitur, in Esau incredulus designatur,
de quibus utrisque ita dicit: quid ergo dicemus,
quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt
iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est,
Israel uero sectans legem iustitiae in legem iustitiae
non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex
operibus. offenderunt enim in lapidem offensionis.
dum dicitur: non ex operibus, uides, quia legis opera destruuntur
et quod gentibus oboedientia uiam aperuit ad misericordiam,
Iudaeis uero praecedens iniquitas et incredulitas praeparauit
offensam. non ex operibus, inquit, sed ex uocante
dictum est. non illos dicit propriis operibus uacuos, sed negat
ex operibus legis fuisse saluatos. absit, ut proponi hic damnatio
originis aestimetur, ubi uocantis benignitas et obtemperantis
humilitas praedicatur et ubi fidei diuitias doctrina
generalis inculcat ac lumen credulitatis insinuat. non ergo se
uidetur quae scribendum 5 senori P iuniorem v
7 utroquae P 8 decretum scripsi, decretu P, decreta v 9 aut] aliquid
(trasum) aut P 12 dispositurus P 15 discribitur P 16 utrispo
quae P 17 adpraehenderunt P 22 distruuntur P 27 proni P (po
man. alt.) 28 optemperantis P 29 filldei P 30 incultat P
humani generis damnatam loquatur, interserat. causas uero,
cur Iacob dilexerit deus et Esau odio habuerit, euidenter Geneseos
expressit historia, ut intellegas non sine operum discussione
nec sine ratione perspicua diuinitus pronuntiatum, ut
Esau odio, Iacob autem dilectione dei dignus haberetur. apparuerunt
plane in uita Iacob euidentes causae, quae iudicium
....... sub te erit appetitus eius et tu dominaberis
illius. non superposuit homini peccatum sub hac
ordinationis suae lege, sed subdidit.
Ecce piissimus moderator generosam esse cupiens facturam
suam etiam post ruinam inclinatam, licet hominis uoluntatem
totius passionis et concupiscentiae non famulam iubet esse,
sed dominam, seductoris uel amicitiam uel repulsam in manu
hominis posuit atque in eius iudicio conlocauit. uidetur quidem
utriusque operis appetitum electioni ipsius permisisse,
sed ideo, ut mali licentia boni fieret gloria. sed sub te erit
v 3 quur P geneseus P 4 eipraessit P ut] quo v
6 eseau P 7 iocob P 8 post iudicium permulta intercidisse demonstraui
in libro \' Studien iiber die Schriften des Faustus\' pag. 10 sq.;
Quae cum ita sint, post primi hominis praeuaricationem non
mors arbitrii, sed infirmitas, nec inpossibilitas, sed difficultas
proposito labore successit. sed et Abel diuinis placere conspectibus
per insitum a deo generaliter bonum, id est per propriae
meruit uoluntatis affectum. hic ergo, cui cognomen iusti
inmaculatae uitae perfectio dedit, quo erudiente iustitiae sectator
existeret, nisi eum lex uisceribus inscripta docuisset? aut
unde placituras deo hostias et per ignem caelitus adsumendas
de adipibus et primitiis scisset eligere, nisi fides, quae eum
amatorem uirtutum fecerat, inspirasset, sicut legimus: fide
plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit testimonium
perhibente muneribus eius deo. quod nequaquam
obtinere potuisset, nisi ad domini donum famuli accessisset
obsequium. et tu nihil eum ordinatione dei habere iudicas proprium,
cuius deuotioni deus perhibet testimonium? uides bonum
credulitatis non nouellum esse priuilegium, sed uetustum, et
inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis sicut
intellectu atque ratione ita etiam fide a summo auctore dotatam?
itaque iam tum dedit animae notitiam suam, quando ei
committere dignatus est imaginem suam.
Sed dicis: quid mihi ad libertatem arbitrii iungis imaginem
dei, cum ille eximius conditor futurus secuturis saeculis et
i
10 cui suprascr. P1 18 absumendas v 14 sciscet P 20 deuotione P
deus scripsi, dei P 22 coaliscentis P 23 adquae P 24 itaquae P
25 conmittere P 29 secuturus P
uirginem erat adsumpturus ex homine? persuasio haec a plerisque
profertur, sed omni ratione nudatur, quia prioris initia
imaginem multo posterioris induere nullo modo possunt. aut
quomodo nondum creati similitudinem is, qui primus creabatur,
acciperet? inter haec facilius hoc credi possit, ut ad secundum
Adam primus Adam imaginem suam pro ordinis ac temporis
ratione transmitteret. minime autem fieri poterat, ut imago
nondum existentis substantiae diceretur is, qui ante tot saecula
formabatur, et inprudens assertio probaretur, ut, sicut dicunt,
similitudinis auctorem ex uirgine procreandum antiquissimi protoplasti
persona praecederet.
Huc accedit, quod multum res illa humiliaret in homine
primae innocentiae decus, si inmaculatus ad exemplar illius
fingeretur, qui peccaturi erat maculas curaturus, ut, cum transgressio
nondum existeret, iam tamen transgressionis culpam
futuri intercessoris forma praeferret. consequens itaque non
erat consummatum atque perfectum ad imaginem illius fieri,
per quem necesse erat perditum reparari, ne sub nomine uenturi
medici in ipso tempore felicis exordii subplantandi uideretur
ruina praedici. id ergo rationi magis congruit, ut in
homine, cui in ipsa similitudine a deo gratiae res traditur, non
naturae, imago hoc potius nuncupetur, quod a priore et superiore
suscipitur, et de ueritate similitudo fuisse conlata plenius
iudicetur, quam tamen cum filio naturali pater iure communicat.
deinde et illud sollicitius aduertendum est, quod dominus noster
Iesus Christus in primo tempore de suo meliora contulit, in
secundo autem de nostro deteriora suscepit. et propterea quando
ex nihilo nos parauit, imaginem suam factor adposuit, quando
uero nos perditos reparauit, formam serui restitutor adsumpsit,
sicut ait apostolus: formam serui accipiens in similitudinem
hominum factus et habitu inuentus ut homo.
2 adsumturus P plerisquae P 4 poesint P 13 illi P 16 exsteret P
17 itaquae P 18 adquae P fleri om. v 20 medici in scripgt, medi-
eini P, medici v 25 iurae P
Quod si ad illam exterioris hominis speciem formati sumus,
in cuius membris uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus est,
quid erit honoris aut gratiae, si de illa participemus imagine,
quam nobis ex parte maxima communem scimus esse cum
pecude. grauis ergo eorum error est, qui arbitrantur primum
hominem iuxta illum, qui erat sumendus ex Maria, ab incorporea
trinitate conpositum. neque enim pater uel spiritus
sanctus ueste carnis et habitu erat hominis induendus, ut ad
eius quasi ad imaginis suae speciem ac facturam primi hominis
lineamenta disponeret ac membra plasmaret, ut posset
dicere: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quam
sumpturi sumus ex hac uirgine. ideoque ex deitatis similitudine
deriuatur, quidquid homini trinitas in commune largitur.
nec sic quidem primus homo secundi Adae suscepisse imaginem
dici posset, etiam si filius dei solus hominem condidisset.
cum uero unita trinitas dicat: faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram, plurali singulare
et singulari plurale permiscens, et iterum: et fecit deus hominem
ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem
dei fecit illum, totiens legis hominem ad imaginem
dei conditum et qua auctoritate contra diuina eloquia praesumis
asserere iuxta serui formam fuisse conpositum? cum
ergo imago haec a patre et filio et sancto spiritu conferatur,
suae absque dubio trium personarum una diuinitas primo homini
suae imaginis tribuit dignitatem.
Quae cum ita sint, inesse homini licet adtenuatam uoluntatis
propriae libertatem minime dubitabis, si primam gratiam,
qua a deo est honoratus, inspexeris. imago ergo dei homo
dicitur, quia ei indulgenter ac dignanter inseruit ueritas iustitiam,
ratio sapientiam, perennitas aeternitatem. de imagine
om. v 10 liniamenta P posset scripsi, possit P
12 hac correxi, hoc P, om. v ideoquae P 13 diriuatur P 15 possit P
19 imaginem et om. v 21 qui P 22 assellrere P 23 spiritu sancto v
110
24 suae om. v absquae P 27 minimae P 28 quia P horatus P
homo om. v
et bonum iudicio examinante discriminat. et cum deus bonitas,
misericordia, patientia atque iustitia sit, quanto quisque magis
iustus ac patiens inuenitur, tanto magis deo similis adprobatur,
cuius utique similitudo non in uultibus, sed in uirtutibus possidetur.
et propterea de deo dicitur: subtilis, simplex, sincerus.
simplex utique, quia nihil illi extrinsecus adiectitium, nihil
aliunde conlatum, sed in illo uirtus, essentia atque substantia
est. ac sic deus quod habet est, homo uero haec dona, nisi
acceperit, non habet. cum ergo deus iustus ac iustitia, misericors
et misericordia, pius et pietas sit, homo iustus esse potest,
iustitia esse non potest, misericors esse potest, misericordia
esse non potest, pius esse potest, pietas esse non potest, quia.
non naturaliter habet ista, sed largiter. uerbi gratia ille aurum
est, homo uero deauratum uas uideri potest, et in homine
gratia est, quod in deo natura est, et in hoc creatum est,
quod in illo probatur ingenitum. et ideo iuxta hanc rationem
magis duplex status hominis apparet, cui haec ita inseruntur,
ut separentur saepius et auferantur.
Errant ergo, qui iustitiam reliquasque uirtutes animae putant
esse substantiam, sine quibus utcumque potest uitali in natura sua
uigore subsistere, sine quibus et diabolus in natura sua manere
dinoscitur. manifeste enim inueniuntur adposita, dum culpis
interuenientibus exuuntur. solum uero arbitrium et inmortalitas,
quae etiam malis insita est, non aufertur, licet dignitas
et beatitudo inmortalitatis possit auferri. quantum ergo ad
libertatem arbitrii et inmortalitatem pertinet, imaginem dei
licet a se et in se decoloratam etiam mali habere possunt, similitudinem
nisi boni habere non possunt. quae cum ita sint,
cum homines ita fuerint imagine et similitudine (dei praediti,
ut multi etiam filii) dei meruerint nuncupari, uel paucis adhuc
P 8 adquae P 16 natura in deo P 19 sepius P 20 erant P
reliquasquae P 21 ntcumquae P 22 diabulus P 24 inuenientibus v
28 a se] esse v 30 cur v ita fuerint om. v dei ... filii addidi Ma-
xentii loco quodam usus, cf. quae exposui in libro \' Studiera iiber die Schriften
des Faustus\' p. 19, dei decorati angeli seu filii v,
Sed (dei) quoque in locum Abel morum ac meritorum
similitudine substitutus unde profana fratris instituta respuere,
unde meliora potuisset eligere, nisi eum in uiam rectam intellectus
et ratio direxisset, qua duce sanctas traditiones et praedicabiles
disciplinas uelut hereditarium munus transmisit ad
posteros, ut angelorum uel filiorum dei nomine per multas
censerentur aetates? quis dubitet innumeras eius familias deo
placitas, libertate arbitrii praeditas et ex gentibus fuisse saluatas,
de quibus pauci admodum, sed clari atque perfecti ad
inluminationem saeculi sacris produntur eloquiis? unde Enoch
cum deo ambulare uel deo placere potuisset, nisi eum lex
uisceribus infusa secreto magisterio inluminasset in tantum, ut
nihil terrenum sapiens mirabiliter a terra deo adsumente raperetur?
qui dum fidei merito in prima saeculi illius aetate
ceteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturae sibi traditam
fuisse perdocuit, sicut legimus: fide Enoch translatus est,
ut non uideret mortem. ante translationem enim testimonium
habuit placuisse deo. sine fide autem inpossibile
est placere deo. credere autem oportet accedentem
ad deum, quia est et inquirentibus se fit
remunerator. nisi uoluntaria deuotione et intentione quaereretur,
remunerationem homini non deferret, nisi ei aliquid
proprium, unde posset placere, tribuisset. dum autem dicit:
ante translationem enim testimonium habuit placuisse
deo, dubium non est, quod prius uita examinetur et sic electio
addidi, om. P, hoc v quoquae P loco v 6 respuere
scnpsi, respueret P 7 unde scripsi, inde P elegere P in om. P
13 adq: P 14 Enoch scripsi, in hoc P, enim Enoch v 19 traditum
P1 20 perdocet v enoc P 22 inpossibili P 24 fit addidi,
om. P, sit
Qualem quantamque homo a deo legem prima conditione
susceperit, perfecta etiam Noe iustitia declarauit, quia generalia
fidei dona speciali in se studio uirtutum sectator excoluit.
cuius tempore cum corrupisset omnis caro uiam suam super
terram, damnatio secuta non esset, nisi praeuaricatio ex arbitrio
hominis praecessisset. sicut ergo culpa poenam meretur,
ita culpam poena testatur, quae pro aequitate moderatoris infertur.
dum autem dicit sermo diuinus: omnis caro corruperat
uiam suam, iniquitates illius temporis non inpositae
definitioni, sed uoluntariae inputat prauitati. legem itaque
litterae absque dubio caelestis dispensatio non dedisset, nisi
legem naturae interpellasset usque ad iram diluuii perducta
transgressio. ideoque haec lex Moysi, quae prima creditur, iam
secunda est.
Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum
etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone
prosequitur ita dicens: utrumque simul currit in isto
alueo atque torrente generis humani, malum, quod a
parente trahitur, et bonum, quod a creante tribuitur.
item nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae
deleat etiam extrema uestigia. nam hinc est, quod etiam impii
cogitant aeterna ac praedicanda etiam in praesenti saeculo iura
constituunt et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum
moribus. quibus ea tandem regulis iudicant nisi naturalibus,
in quibus uident, quem ad modum quisque uiuere debeat, •
etiam si nec ipsi eodem modo uiuant? quod et apostolus ad
P 2 accidens P 3 ergo om. v sit v magno]
non add. v 4 quia v unde] non add. v 5 quantaquae P 6 susciperit
P 7 se suprascr. P1 11 culpa poenam v 14 itaquae P
15 absquae P 17 ideoquae P 19 itaquae P 20 agustinus P
21 utrum quae P 22 adquae P 25 est] et v 27 repraehendunt P
rectequae P 29 quemammodum P quisquae P 30 et supraRcr. P1
dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam
hominum eorum, qui ueritatem in iniustitia detinent,
quia, quod notum est dei, manifestum est illis. deus
enim illis manifestauit: inuisibilia enim ipsius a
creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas,
ut sint inexcusabiles. quia cum cognouissent
deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt,
sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum
est insipiens cor eorum. dicentes enim se esse
sapientes stulti facti sunt et mutauerunt gloriam incorruptibilis
dei in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis. nisi enim a lege dei recessisset uoluntas,
iram dei non sensisset impietas. et cum dicat: quia, quod
notum est dei, manifestum est in illis. deus enim illis
manifestauit, euidenter hoc disserit per internam doctrinam
paginis mentis inscriptam manifestam illis esse debuisse notitiam
dei et per creaturae magnificentiam creatorem potuisse
cognosci. inexcusabiles quippe apud deum non essent, nisi et
extrinsecus et intrinsecus copiam percipiendae ueritatis habuissent
adiciente apostolo: quia, inquit, cum cognouissent
deum, non sicut deum glorificauerunt. impios ergo et
de intellectu, quod. abusi sunt, damnat, quorum iniustitiam in
contemptum diuinitatis accusat.
Famosi autem exundatio uasta diluuii quid aliud nisi arbitrium
humani generis per reatum damnati orbis asseruit? ac
sic Noe perfecta iustitia spontaneos saeculi illius et ostendit
et condemnauit errores, sicut legimus: fide Noe responso
accepto de his, quae adhuc non uidebantur, metuens
aptauit arcam in salutem domus suae. per quam damnauit
mundum et iustitiae, quae per fidem est, heres
est institutus. quare condemnauit mundum? quia sequi
2 iustitiam P 7 quoquae P 21 trinsecus P 24 quo v 27 asserruit
P 32 heris P
accusat reatum et, qui placuit per obsequium, arguit
alios placere nihilominus potuisse per studium. certe nullum
in illa aetate fatalis constitutio locum habuit. nam quia uniuersalis
fuerat praemissa transgressio, uniuersalis est secuta
damnatio. quomodo dicis, quod adsumatur unus et alius relinquatur?
uide, quem ad modum excepta iusti familia totus
orbis cogente iniquitate deletur. illud ergo, quod asseris, speciale
decretum excluditur per generale iudicium et, qui pro
improbitate damnatur, bonum facere potuisse conuincitur.
Sed dicis naturalia bona commemoranda non esse; quia
ante aduentum Christi nequaquam gentes ad salutem pertinuisse
manifestum est. qui naturam in bonis suis negat debere
praedicari, nescit profecto ipsum naturae auctorem esse,
qui gratiae est. hoc qui inprudentissime negat, negat naturae
bonum extra dei opificium et aut numen quod esse arbitratur
aut fatum. cum uero ipse sit conditor, qui reparator, unus
idemque in utriusque operis laude benedicitur, unus idemque
in utriusque operis praeconio celebratur. iure itaque utriusque
rei munus assero, quia me illi scio debere, quod natus sum,
cui debeo, quod renatus sum. et propterea non ideo negabo
conditoris dona, quia perdidi, sed priora ideo sequentibus non
exaequabo, quia multipliciter in melius reparata suscepi. extollam
beneficia creantis, sed in inmensum praeferam redimentis.
Ne in hoc quidem uidebor incautus, si profitear, quod aliquotiens
in dispositionibus nostris non quidem in uitae nostrae
v oboedientis P 2 qui om. v obsequium] et add. v
7 quemammodum P 8 cogente te P 9 iuditiu P 13 uicuisso P
11
16 praedicari debere v 19 nomen P 21 idemquae et utriiiflquae utroque
loco P laude — 22 operis
Abraham quoque ex media gentilitate progrediens non solum
cum omni familia sua ad salutem uocatur, sed etiam pater
multarum gentium testimonio ipsius ueritatis efficitur. de
dei bonitate est, quod uocatur, de propria uoluntate, quod
promptus obsequitur. Iob quoque sine animi libertate incumbenti
in se hosti non potuisset obsistere, sed iungit magnanimitatem
cordis cum auxilio protectoris. ac sic iustitia remunerantis
deuotionem pugnantis ostendit. in spiritali bello
ita ad hominis laborem uidetur pertinere conflictus, sicut ad
deum refertur euentus. amicos quoque Iob ex gentibus uenisse
nondum promulgatae legis tempus ostendit et, dum
pro eis idem Iob praecipiente domino supplicasse et exauditus
esse memoratur, his quoque adhuc in gentilitate uiuentibus
salus indubitata confertur. Rahab quoque in tantum nationis
gentiliciae fuit, ut ex gentibus congregandae typum praeferret.
ecclesiae. haec etiam in salutem cum omni domo
1 gratia P 5 fieri sanus r 9 eornilio P 14 consummat.iones P
15 quoquae P 17 gentium P bis 19 promtus P quoquae P
20 magnitatem v 24 quoquae P 25 tempus om. r 26 eis idem]
eisiloni v 27 quoquae P 28 quoquae P
sua fide inoperante suscipitur, de qua legimus: fide R ah Rahab,
meretrix non periit cum incredulis. unde hic extra
legem positi accusantur increduli, nisi quia legem naturae,
cui fides iuncta est, seruare noluerunt? unde obicitur incredulitas,
nisi quia in promptu fuit credendi facultas? liberi
itaque arbitrii ratio facit, ut remuneretur credens et damnetur
incredulus.
Legimus in libro Geneseos: nondum enim conpleta sunt
peccata Amorrhaeorum. praedicit dominus filios Israel in
terra Aegypti humiliandos atque inde ad perdendas impias
nationes et percipiendas promissas sedes in signis et miraculis
educendos, sed hoc prius fieri non posse testatur, quam gentes,
quas eis traditurus erat, peccatorum excrescentium magnitudine
flagellis debitis locum faciant et extendi in se manum afflictionis
extremae consummatae iniquitatis mole conpellant. ubi
expectatur multiplicatio peccatorum, prauitas arguitur uoluntatum.
qui gentili absoluto a lege praecepti inponit pro aequitate
sententiam, legem naturae arguit fuisse calcatam, simulque
longanimitas sustinentis iustitiam probatur manifestare
damnantis. nemo enim moram ex moderatione permittit, qui
ex praedestinatione punire disponit. nondum, inquit, inpleta
sunt peccata Amorrhaeorum. dum in plenitudine peccatorum
commemoratur perditionis causa, aufertur praefixae necessitatis
inuidia. diuinae hoc loco patientiae agnosce uirtutem..
liberandus et subuersurus impias gentes populus Israel interim
in seruitute retinetur, donec iniquitas gentium conpleatur. tam
diu ultionem differt ira iudicii, quamdiu crescat in cumulum
mensura peccati, ut concurrente sibi bonitate et seueritate sub
uno eodemque tempore hinc absolutio filii, inde contritio exerceatur
inimici.
9 amorreonun P israbel P 10 adquae P 11 insignes P1 13 ci P
(s suprascr. man. alt.) 18 simulquae P 20 permittit scripsi, praemittit
P 21 praedistinatione P inquid P 22 amoreorum P
27 affert v 29 eodemquae P
In grandi profundo ignorantiae uolutantur qui dicunt, quod
unius dei notitiam habere non potuerint gentes ante saluatoris
aduentum, cum apostolus asserat factorem mundi per facturae
suae magnificentiam potuisse cognosci ita dicendo: quod notum
est dei, manifestum est in illis. inuisibilia enim
eius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. sempiterna quoque uirtus eius
et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quomodo tu excusabiles
dicis eo, quod alieni fuerint a caelestibus donis, quos
deus ex hoc inexcusabiles protestatur, quod abusi probentur
acceptis et opificis sublimitatem sine difficultate scire potuissent,
si opus interrogassent? longe est hoc ab omni ratione
absque pietate, ut homo ad agnoscendum deum nuper putetur
eruditus, cui uniuersus ab exordio rerum testis est mundus,
et ideo in eadem epistola (apostolus) dicit: cum enim gentes,
quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt
faciunt. non ergo recenti magisterio ad conprehendendam
legem dei credatur inbutus, qui id, quod naturaliter habet, in
primi utique hominis conditione percepit. inmutauerunt,
inquit apostolus, gloriam incorruptibilis dei in similitudinem
imaginis (corruptibilis hominis) et uolucrum
et quadripedum et serpentium.
Dum inprudens abiecta et indigna ueneratur, debuisse se
omnimodis cultum dignioribus profitetur, dumque lignum adorat
et lapidem, in promptu habuit, ut saperet adorare terrestrium
1 neque hoc loco neque in capitulorum indice noui capituli nunverus
in P exstat; de uerbis contra hoc — fuerit,
Quod si requiras, unde indoctis nationibus in illa ingenita
feritate peccatum, unde nisi per animi motum mentisque consensum?
denique pecudes et bruta animantia a peccato omnimodis
libera sunt, quia discretionis nescia et rationis ignara
sunt. tu deteriorem pecude hominem facis. cur enim ei relinquis
peccatum, cui tollis arbitrium? aut si eum subdis peccato,
noli priuare iudicio. non ergo mentiatur iniquitas sibi.
nouit, quid in occulto homini dederit cognitor occultorum. et
ideo quando ab eo quisque pro malo opere corripitur et
P bis 3 censiun v absquae P 5 quaeritae P 7 num
ingeret scribendum? incerta v 8 negligentia P 11 erubiscendis P
12 adquae P 14 semet ipsis v 15 notitiam v 18 notitiam P 20 praei
mitur P 22 Wgenita P 23 mentisquae P 26 sint P relinques P
e
28 iuditio P 29 oculto P ocultorum P 30 quisquae P
uis animi in utramque partem, dum et super honestate confunditur
et super inhonestate confunditur. et ideo dicitur per
prophetam: palpebrae eius interrogant filios hominum,
dominus interrogat iustum et impium. quid me iudicis
natus interrogat de peccato, si suae definitionis est, quod delinquo?
itaque qui finxit singillatim corda hominum, uias hominum
et merita conscientiarum secretus discussor interrogat. sed si
te et ipse discutias, si quando in sinistram declinare uoluisti,
nonne trepida conscientia, ne peccares, admonuit? nonne te
uelut censor occultus tristis cogitatio castigauit? ac sic homines
se ipsos latere non possunt testimonium reddente illis
conscientia et inter se cogitationibus accusantibus
aut etiam defendentibus.
Inter haec si requiras, ubi sit libertas arbitrii posita, ubi
sit uoluntas hominis constituta, [et] ubi nisi in intellectu, in
ratione atque sapientia? quae cum ita sint, prius necesse habebis
homini negare sapientiam, auferre rationem, ut adimere
liberam ualeas uoluntatem. quam ob rem si quando delictum
aliquod anima intra domicilium suum captiua meditatur, reclamant
ei cogitationum secreta, interdicunt ei intrinsecus officia
sua, sed uires subtrahit resistendi consuetudo peccandi. sed
reuoluis et dicis, quod mali et qui ad perditionem trahuntur
non acceperint arbitrii libertatem. primum scire debemus, quia
libertas arbitrii duplici ministerio praedita est, nunc ad salutem,
nunc ad perditionem sui prompta est. sed obponis, quod uoluntatis
libertas solis conpetat liberandis et in redemptionis
beneficio constitutis. non ita est. liberatio ad donum gratiae
et ad propositum consentientis pertinet uitae, libertas uero
arbitrii non est res accedentis munificentiae, sed naturae. quaerentibus
illa uel tribuitur uel conseruatur, etiam non
v fundatur v 7 itaquae P fineiit P
1 n
singilatim P 8 emerita v 10 nec P peccaris P ammouit P
16 et uncis inclusi 17 atquae P 23 trahunt P 26 promta P
27 solii P libyandis competat v 30 accidentis P 31 illam v
nascentibus. libertas ad solam dei pertinet operationem, liberatio
et ad subditi hominis seruitutem. illa bonis confirmata,
ista et malis insita est. illa adquisitis et perseuerantibus conpetit,
ista et perditis suppetit. illa condentis, ista et oboedientis
est. illa potentiae, ista est misericordiae. illa originis et generis,
ista est muneris et uirtutis.
Plenus spiritu sancto propheta Daniel sciens deum in sensu
hominis appetitum boni maliue posuisse, ita Nabucodonosor
alloquitur dicens: quamobrem consilium meum placeat
tibi o rex, et peccata tua elimosynis redime et iniquitates
tuas miserationibus pauperum. et peccata,
inquit, tua elimosynis redime. praefixum uideri non potest,
quidquid redimi potest. a sanitate utique non excluditur, cui
remedium persuadetur. simulque ei arbitrium non negatur, cui
consensus exigitur. liberi animi officium non amisit, qui probatur
suscipere potuisse consilium. a salute alienus non inuenitur,
cui materia salutis ingeritur. et cui offert propheta conparandae
indulgentiae occasionem, inesse ei uoluntatis asserit
potestatem.
Sed et hoc, quod Baltasar gentilis arguitur dicente propheta:
laudasti deos argenteos et aureos et ligneos et lapideos
et deum, in cuius manu flatus tuus est, non laudasti.
uides, quia hic alienigena deum et scire potuit et laudare,
sed noluit. inesse homini intellectum dei pariter et cultum .
ideo propheta memorauit, quia legem naturae indiscrete intra
omnis hominis sensum uigere cognouit. et propterea cum praefato
Nabucodonosor regi Daniel uim somnii reuelasset, deum
v 10 danihel P 11 possuisse P nabogodonosor P 13 elimosinis
P 15 elymosinis P 16 utiquae P, itaque v 17 cuius v
s
24 lineos P 30 nabogodonosor P danihel P
deus uester deus deorum est et dominus regum. sed
et Darium quis ita de deo sentire et loqui docuit, nisi uis
rationis et legis cum Daniele? deum conuersione placari ..
......................
....... unde fuit, quod deum cum conditione
cognouit irasci? non enim magna illa ciuitas Ionae eruditione
resipiuit nec eius monitis intellectum petendae salutis accepit
nec docuit populum propheta, sed terruit, nec misericordiam
promisit, sed inmutabilem sententiam nuntiauit, et tamen urbs
illa, sicut scriptum est contra spem in spem credidit.
atque ipsa sibimet remedia quodammodo interdicta promisit
multum placitura deo, etiamsi promissa quaesisset.
Quae quidem remedia ideo interdum a domino supprimuntur,
ut uiolentius adquisita seruentur. simulque interposita obtinendi
difficultate dum munificentia absconditur, fides probatur, exercetur
ambitus, manifestatur affectus, totumque hoc in homine
ignis interior a deo insitus et ab homine cum dei gratia nutritus
operatur. ostendit itaque gens illa ea, quae saluti hominis
conpetunt, ipsa ordinatione facturae deum intra hominem
conlocasse et ante munera redemptoris circa rationabilem creaturam
semper auctoris dona uiguisse a conditore quidem summo
praestita per naturam, sed confirmanda per gratiam. per
, gratiam, inquam, in cuius tempore praeteritorum salus erat
consummanda saeculorum, quia nihil ad perfectum adduxit
scripsi, aeloqui P, et eloqui v 4 Daniele scripsi, danihelem
P, Daniel v conuersione] posse add. v placari] edocuit add. v;
lacunam statuendam esse docui in libro < Studiaen iiber die Schriften des
Faustus\', p. 13 6
Iugiter ergo laborandum, sed a gratia non recedendum et
dicendum: deus, in adiutorium meum intende. ipsum
ergo adiutorii uocabulum laborantis requirit officium. adiutorii
itaque sermo duos indicat, operantem et cooperantem, petentem
et promittentem, pulsantem et aperientem, quaerentem
pariter et retribuentem. hoc solum nostrum est, ut, qui pro
fragilitate idonei non sumus, saltim quaerendi et pulsandi inportunitate
placeamus. ubi erit sedulitas miserentis dei, si, cum
persona nihil mereatur indigni, ad hoc desideria accedant otiosi?
et ideo nisi obsequendi studium oboedientia indefessa praetulerit,
locum remanendi iustitia non habebit. et propterea sermo
diuinus in spe laboris sui positum describit agricolam ita dicens:
om. v manifesta P 4 distruain P 7 mendatio P 11 seculo
P 12 dignissum P 13 sacre P 14 conditionibus v illuc P
16 obedientiam P 18 exerceret v largitate P 19 a om. P 22 itaquae
P 27 indigni] et add. v accedat P 28 oboedientiae P
30 discribit P agriculam P
recipiat temporiuum et serotinum. quid est temporiuum,
quid serotinum P temporiui fractus sunt, quos stipendiis militiae
praesentis adquirimus. serotini sunt, quos post emeritam seruitutem
in illius saeculi retributione capiemus. temporiui sunt
fides atque sinceritas cordis, beniuolentia, corporis temperantia,
contemptus mali, appetitus boni, tranquillitas mansuetudinis,
puritas castitatis. serotini fructus sunt adquisitio rerum inmortalium,
hereditas caelestium, proprietas aeternorum, de
quibus dicitur: nec oculos uidit nec auris audiuit nec
in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus his,
qui diligunt illum. de quibus per apostolos et martyres
dicitur: non sunt condignae passiones huius temporis
ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. temporiui
itaque fructus in uirtutibus sunt, serotini in remuneratione
uirtutum. temporiui sunt, quos hic opera capiunt in
praeceptis, serotini, quos illic uota consequentur in praemiis.
Quantum ergo delectetur deus, si fecerimus murum, id est
ualidissimum contra offensam dei supplicationis obstaculum,
sicut fecit ille, de quo legimus: properauit enim homo sine
querella deprecari pro populo proferens seruitutis
suae scutum, restitit irae et finem inposuit necessitati.
qui staret, inquit, oppositus contra me propterea, ne
disperderem eam. qui ostendit, quomodo eius ira superetur,
quodam modo placatus irascitur. inter haec quicumque a potentissimo
ac iustissimo conditore ita factum hominem dicit,
ut unus in sinistram sine proprio crimine inpulsu tantum
praescientiae deputetur, alter in dexteram indiscussis meritis
adtrahatur, hoc aperte asserere deprehenditur inordinatas uel
iniquas esse dispositiones et factoris et iudicis.
23] Ezech. 22, 30.
P 7 contemtus P appetitum P 13 condigne P passionis P
15 itaquae P 18 si fecerimus scripsi, siue P, fieri v 21 querIIIa P
depraecari P 24 separetur v 25 quicumquae P 26 ac iustissimo P bis
29 depraehenditur P 30 factores P1
Sed hoc loco sollicitus intendat auditor auctori summo, cum
hominem plasmare disponeret, auctori, inquam, summo in ministerium
et consilium hominis fabricandi quattuor astitere uirtutes.
quae quattuor? potentia utique, bonitas, sapientia
atque iustitia. tu uide, quam deo ex his quattuor defuisse
praesumas asserere. itaque ad intellectum euidentius colligendum
proferant, si placet, singulae istae uirtutes quasi tractatus
et adlocutiones suas. potentia dicat: faciamus post
caeli regnum in secundis mirabilem creaturam, ne in imperii
nostri possessione, quae prima sunt, haec etiam uideantur extrema.
istam speciosam mundi machinam consummemus, ut
in ea hominem faciamus, et praeficiamus, per quem mundus
ordinetur, possideatur, ornetur. bonitas dicat: fas non est, ut
sola beneficiis nostris caelestia perfruantur. faciamus et in
terra hominem, circa quem abundantiam gratiae nostrae exerceamus,
circa quem beniuolentiae munera dilatemus, in quem
pietatis ingenitae diuitias profundamus. sapientia dicat: non
solum faciamus, sed etiam sensu rationis ac discretionis honoremus,
prudentiae lumine repleamus, faciamus simplicem, faciamus
astutum. simplicem, ne malum callidus inferat, astutum,
ne incautus incurrat. insinuemus ei affectum boni, intellectum
mali et iuxta gubernationem nostram permittamus eum
in manu consilii sui ac proprii in libertate iudicii.
Tractat inter haec secum potentia, cui inest et praescientia.
quid agimus, quod eum, si arbitrio suo permittimus liberum,
in peccati deuia praenoscimus transiturum et pretiosae dona
facturae conuersurum esse praeuidemus ad instrumenta nequitiae?
et ideo si opus in eo nostrum uolumus esse perpetuum,
tollamus ei de potestate peccatum. dicit iustitia: non
ita est. non conpetit legibus nostris, ut is, quem a contrariis
oportet probari, de uiribus suis non possit agnosci. non
num sollicitius scribendum ? indat v 2 ministeriom P1 4 utiu
quae P 5 adquae P t 6 itaquae P 7 proferunt P 9 cae P (Ii
man. alt.) 10 nostre P . 11 ista P 12 praefaciaraus P 14 sola:, ĮJ
Talem ergo hominem pro utilitate sui ac pro nostri dignitate
faciamus, quem in dexteram partem non trahat necessitas,
sed uoluntas, qui malum ratione intellegat, bonum uirtute per-
Sciat. talem faciamus, cui bonitas in natura, malitia uero extra
naturam sit, qui bonum in uoluntate, malum habeat in potestate,
qui bonum naturaliter uelit, malum actualiter possit, qui
mandata nostra custodiat uoluntarius et periclitari non possit
inuitus, cui prima ista sit laudis occasio, ut peccare et possit
et nolit. sufficiat autem, quod in quadrupedibus et brutis,
quae subicienda sunt homini, iam fecimus tale animal, quod,
dum non est obnoxium culpae, fructum non potest habere iustitiae.
hunc autem non oportet esse pecudis similem, cui
commissuri sumus nostrae imaginis dignitatem. interrogemus ea,
quae peccati nescia ac rationis ignara absque ullo prudentiae honore
formauimus. numquid proderit pecudi simplicitas sua aut
arbori fecunditas sua? erga hominum nostrum non poterimus
laudi conferre palmam, si uolumus necessitati seruire naturam.
Hunc ergo conditione subditum, discretione liberum, ratione
perfectum ita ordinare nos aequum est sub potestate permissa
et lege proposita, ut custodia praecepti aditus et causa sit
praemii. nam si mali copiam ac licentiam non habuerit, boni
gloriam non habebit. si iuxta beniuolentiam nostram non
etiam suo studio uel labore praedicabilem tenuerit sanitatem,
non erit innocentia, sed inertia, et praeterea praemium perit,
v 4 nil v singilatim P 5 germaneque P 7 sublimen
P 14 uellit P 15 pereclitare P 17 nollit P 18 quae om. r
re
subiciendi P 19 habe P 22 absquae P ulla P 23 peccodi P
ee
28 leB P
qui nescit adquirere. nisi fuerit oboedientiae praemissa deuotio,
gratiae uilescit oblatio. simulque uerecundia remunerantis est,
si honoretur otiosus, si remuneretur ignauus. quin potius cooperante
adiutorio etiam suo opere fiat dignus et cum bona
conscientia sit beatus. nam nisi fuerit tribuentis iusta liberalitas,
non erit accipientis perfecta felicitas, et nisi prius explorata
fuerit inquirentis auiditas, in quo iocundabitur benignitas
largientis?
Adhuc cum iustitia uerba conserit praescientia et ita dicit:
melius est, ut non fiat genus humanum, quam ita fieri uideatur,
ut pereat. respondet bonitas atque iustitia: non ita
est. propter Cain impium Abel pius in rebus non erit?
propter increscentem malitiam mundus Noe iustitiam non uidebit?
propter ludam non habebimus Petrum? propter eos,
qui uitio blandiente uincendi sunt, in uitam non uenient, qui
per rigidam magnanimitatem uirtutis austerae iusto iudicio
coronandi sunt? propter praeuaricatorum multitudinem praetermittentur
in nihilum iustorum saecula, milia martyrum
regnumque sanctorum? propter eos, quos suo crimine praenoscimus
peccaturos, non faciemus eos, quos praescimus etiam
suo merito placituros? si ita est, plus fraudabit potentiae
nostrae praecognita quam consummata malitia nocebit, siquidem
bonis malorum praescita generatio nocebit, bonis, qui propter
eam creandi non erunt, quae creata quandoque soli sibi nocere
potuisset? sed dicat bonitas: ita faciamus humanum genus,
ut peccare non possit. cui respondet e contra circumspecta
iustitia: quomodo terrestribus dabimus, quod caelestibus non
indulsimus? quomodo habebit fragilitas hominum, quod natura
non obtinuit angelorum? quae cum ita sint, non audeat
add. v 12 respondit P
ttin
adquae P 13 propterea in P (correxit man. rec.) propter impium
Cain Abel v in rebus] reus v 14 crescentem v 16 blandimente P
17 austere P iuditio P 20 regnumquae P 21 peccaturos correxi,
peccaturas P, peccatores v faciaemus P praesciremus P 23 malicia
P 24 propterea v 25 quia v quandoquae P 27 respondet e
scripsi, respondite P, respondeat e v 28 non om. v
inmortalem ex nihilo hominem conderet, sapientiae, ut capacem
rationis efficeret, bonitatis, ut ad beatitudinem praepararet,
iustitiae, ut non ante eligeret quam probaret.
Sed inter haec aliquis persistit et dicit: si constat peccatores
in illo saeculo suppliciis addicendos et aeternis ignibus
mancipandos, sic fieri homo debuit, ut is omnino peccare non
possit. quid praecurris, o homo, auctoris tui dispensationes?
quid quaeris rem inmortalitatis in regione mortis? quid quaeris
in militia, quod paratur in gloria? quid ante emeritum laborem
poscis, quae praeparata sunt post laborem? dabitur
hoc, sed iam in aeternum iustificato, quando id, quod conlatum
fuerit, perire non possit. dabitur hoc, sed in tempore beatitudinis,
ubi iam peccatum nec uincere sit necesse nec scire,
ubi ad peccandum non uoluntas, non possibilitas erit, ubi
sancte, integre, pie uiuere non erit diligentia, non industria,
sed natura dispensante ita diuina misericordia atque iustitia,
ut qui hic studuerit integritati nulla illic ultra possit labe corrumpi.
dignum enim esse iudicabit, ut homo peccare qui
noluit infirmus non possit aeternus, sed ut labentibus in inmensum
saeculis sine metu gaudium, sine inuido praemium,
sine hoste sit regnum.
1 itaquae P 2 nihilominem P 8 posset v 10 milicia P, malitia v
paretur v 14 nec necesse P nec scire] nescire P 17 adquae P
18 illuc P 19 iudicauit v 22 regnum] explicit add. P
Ex prioris libri de gratia capite XIIII sub finem lacunoso
uerba desumpta sunt, quae Ioannes Maxentius in libello, cui
inscribitur \'ad epistulam Hormisdae responsio\' (Migne, Patrologia
Graeca LXXXVI 1, p. 109), affert (cf. quae exposuimus
in libro \'Studien Uber die Schriften des Bischofes
von Reii Faustus\' p.
Rursus in capite eiusdem libri XV agens (scil. Faustus)
contra eos, qui non generale, sed speciale asserunt donum esse
credulitatis, ita inter cetera loquitur: sed dicis, inquit, quia
non omnibus detur, sed donum sit personale credulitas
et illis tantum credere suppetat, quibus deus specialiter
donauit, ut crederent. non ita est. nam dum
eam dominus etiam ab incredulis exigit, omnibus eam
insertam esse demonstrat. cui autem etiam ipsa naturae
lege non suppetat credere, quando et daemones
credunt et contremiscunt?\'
XV apud Maxcntium nostrae computationis numero XIIJI
respondere l. I. docuimus 6 nam dum
Eodem loco Maxentius (Migne l. c. p. 111) posterioris libri
Fausti de gratia caput XI hodie maxima ex parte deper-
\'Unde et in libr(i secundi capitul)o undecimo per naturalem
uigorem absque gratiae adiutorio multos non solum ante aduentum
domini, uerum etiam et ante legem litterae saluatos
atque ad plenam cordis puritatem perfectamque iustitiam peruenisse,
filios dei fieri meruisse impudenter et procaciter asseuerat
(scil. Faustus).\'