The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
I. Omnino spiritum sanctum aperte de capite fidei, id est de
symbolo intellegendum.
II. Quod non in ecclesiam sicut in spiritum sanctum, sed remota
in praepositione ecclesiam catholicam credere debeamus.
III. Christum a spiritu sancto utpote deo non genitum, sed creatum.
IIII. De unitate testimoniis adserenda propheticis.
V. De trinitate uel liberales etiam disciplinas de tribus sensisse
personis.
VI. Dum facies patris filius dicitur, patri aequaeuus agnoscitur.
VII. Spiritum patris ipsum esse spiritum sanctum.
VIII. De digito dei.
VIIII. Non obesse spiritus sancti deitati, quod nec ingenitus uideatur
esse nec genitus.
X. Spiritum sanctum perfectorum esse charismatum largitorem.
XI. De actibus apostolorum adsertio trinitatis iteratur, ubi et
Christus contra Nouatianos ad dandam paenitentiam missus
adseritur.
XII. Dei proprium esse, ut sanctificet creaturam.
XIII. Localem non esse spiritum sanctum.
Fides catholica in uniuersum mundum per patriarchas ac
prophetas et gratiae dispensatores spiritu sancto insinuante diffusa
est. hanc apostolica sollicitudo atque perfectio, sicut per
sacras paginas dilatauerat, ita in symboli salutare carmen mira
breuitate collegit et tamquam dispersas remediorum species
disposuit in corpus unum ac uelut ex innumeris aromatibus
pretiosum confecit unguentum, cuius odor omnes fines terrae
potentia fraglantiae spiritalis impleuit, ut in ipso uniuersitatis
adsensu uirtus appareat ueritatis.
Et quia oportet, ut errantibus quasi paruulis et ignaris prima
Christianae traditionis elementa repetamus, in hac symboli perfectione
et unitas euidenter aperitur et trinitas, dum ter repetita
confessio patri et filio et spiritui sancto unum credulitatis
reddit obsequium. in quibus uerbis etiam trecentorum
decem et octo sacer numerus sacerdotum emergentem Arrii
ac Macedonii damnauit errorem [dicens]: credo in deum patrem,
credo in filium eius unicum dominum nostrum, credo et in
spiritum sanctum. nam etsi hoc ex numero paucorum fragilitas
declinauit, uniuersalis tamen numeri mysterium non resoluit.
et ideo sacer numerus diximus, quia trecenti in aera
uel supputatione Graeca signum crucis, decem et octo uero
V, INCIPIT
LIBER PRIMVS P 8 omnino V2 in capitulorum indice, OMS V in
textu omnillo-intellegendum
Credo, inquam, et in spiritum sanctum. agnoscamus uerbi
ipsius priuilegium. credere illi cuilibet potes homini, credere
uero in illum soli te debere noueris maiestati. sed et hoc
ipsum aliud est deum credere, aliud in deum credere. esse
deum et diabolus credere dicitur secundum apostolum: nam
et daemones credunt et contremescunt. in deum uero
credere nisi qui pie in eum sperauerit non probatur. in deum
ergo credere hoc est fideliter eum quaerere et tota in eum dilectione
transire. credo ergo in illum, hoc est dicere: confiteor
illum, colo illum, adoro illum, totum me in ius eius ac dominium
trado atque transfundo. in professionis huius reuerentia
uniuersa diuino nomini debita continentur obsequia.
Sed opponis et dicis non statim in hoc uerbo deum posse
monstrari, quo dicimus: credo et in spiritum sanctum, quia
sequitur: credo in sanctam ecclesiam catholicam. primo nescio,
1 ergo suprascr. P1 numerus P 2 misterio P et om. V
CCC.XTIII-rmae* arrijl
3 seniorum P hostem P (suprascr. man. alt.) 4 confundit v 5 spiritum
sanctum P 6 dampnatione P professione v simboli P
babtizatos P 7 ante quem scripsi, anteq; quem V, ante quam P
11 quilibet potest hominum v 12 debere te maiestati noueris P
13 aliut P credere] et add. P aliud] est add. P credere in deum P
15 demones P ergo P 17 et] est v 19 ius P 25 nun P 26 et incredo
om. V 27 in om. P
qui extra catholicam exui salutis exclusus est ex illorum factus
numero, de quibus dicitur: in circuitu impii ambulabunt.
ergo dicis: credo in sanctam ecclesiam catholicam. quid supponendo
exiguam, id est in syllabam ingentem caliginem subtexere
conaris? credimus ecclesiam quasi regenerationis matrem,
non in ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem. nam
cum hoc de spiritu sancto uniuersa confiteatur ecclesia, numquid
et in semet ipsam ecclesia credere potest? ergo cum in
solam specialiter credi oportere trinitatem etiam memoratorum
patrum toto celebrata orbe doctrina confirmet, aut remoue
hanc de ecclesiae nomine syllabam aut certe credere te in
ecclesiam manifesta professione scripturis adsere, testimoniis
doce, diuinis oraculis remota uerborum tuorum praesumptione
conuince.
De sacris omnimodo uoluminibus quae sunt credenda sumamus,
de quorum fonte symboli ipsius series deriuata subsistit.
qui in ecclesiam credit in hominem credit. non enim
homo ex ecclesia, sed ecclesia coepit esse ex homine. recede
itaque ab hac blasphemiae persuasione, ut in aliquam humanam
credere te debere aestimes creaturam, cum omnino
nec in angelum nec in archangelum sit credendum. haec
enim, quae in symbolo post sancti spiritus nomen sequuntur,
ad clausulam symboli remota in praepositione respiciunt, ut
sanctam ecclesiam, sanctorum communionem, abremissa peccatorum,
carnis resurrectionem, uitam aeternam credamus in
deum, id est, ut haec a deo disposita et in deo constare
1 machedonius PF 3 ambulant P 4 quod v supponendum V
(o man. alt.) 8 nunquid
Cum autem catholica confiteatur ecclesia: conceptus de spiritu
sancto, interrogandi sunt hoc loco Macedoniani, utrum
spiritum sanctum creatorem an patrem aestiment redemptoris.
si patrem forte responderint, cum iam in principio symboli
dixerint: credo in deum patrem omnipotentem, duos eum habere
patres confusibiliter confitebuntur. si autem creatorem,
ut habet ueritas, adseruerint, uel necessitate nobiscum uniuersitatis
dominum pronuntiare cogentur. et ideo per Esaiam
prophetam uelut per tubam suam ac de templo suo loquitur,
dum duas in Christo substantias praesignaret: rorate, caeli,
desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et
germinet saluatorem, ego dominus creaui eum. homo
namque adsumptus ex Maria operatio spiritus sancti, non portio
ante praepositionem add. P 3 imprudenter P apposuit P
4 accepimus P quia P 6 de spiritu sancto om. P creatura omnis
sit aliena P 8 diuinitatis specialiter v assignat P 11 me misit P
15 confitentur P conceptus] o add. P2, est v 16 machedoniani PV
O •
17 extiment P 18 simboli P 19 duas V (0 man. alt.) 20 patrem V
fatebuntur P uero P 21 asseruerint P 22 dñ\'iú V, deum P post
ideo iruerendum uidetur dominus isaiam P 23 uelud P 27 assumptus
P fuit post sancti habet P
non substantia, operatione non participatione, uirtute non genere.
Catholica fides trigeminam maiestatem sub unius diuinitatis
confessione ueneratur [accipite unam ex sacris uoluminibus
diuinitatem]: audi, Israel. dominus deus tuus deus unus
est, et: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies,
et iterum: ego sum dominus et non est deus praeter
me, et in psalmis: faciens mirabilia, tu es deus solus, item:
tu solus altissimus in omni terra. per Esaiam quoque:
deus Israel, qui sedes super Cherubin, tu es deus solus
omnium regnorum terrae, item: ego dominus, primus
et nouissimus ego sum, item: ego dominus, hoc est
nomen meum. gloriam meam alteri non dabo. ut uero
hoc testimonium ad Christum noueris pertinere, id est primus
et nouissimus, de se alio loco dixit: ego sum principium,
quod et loquor uobis, item: ante me non fuit deus et
post me non erit. ego sum dominus et non est absque
me saluator, quod specialiter pertinet ad Christum humani
generis saluatorem, item: haec dicit dominus redemptor
tuus et formator tuus ex utero: ego sum dominus faciens
omnia, extendens caelos, solus stabiliens terram et
nullus mecum. quod ad Iesum factorem ac redemptorem
proprie respicit, de quo euangelista commemorat: omnia per
ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, item:
11] Psalm. 82, 19. 12] Esai. 37, 16. 13] Esai. 41, 4. 14] Esai. 42, 8.
17] Ioann. 8, 25. 18] Esai. 43, 10. 21] Esai. 44, 24. 25] Ioann. 1, 3. om. V, quare uncis inclusi
7 israhel V 9 et iterum-me et om. v dns V, deus P ds V,
alius P 11 isaiam P 12 israhel V sedet v cherubim P 16 id
est] idem P 18 qui P 24 Iesum] pertinet et add. P 25 propriae V
euuangelista P 26 nichil P
praeter me, item: ego primus et ego nouissimus, manus
quoque mea fundauit terram et dextera mea mensa
est caelos, sicut de se Iesus Christus alio loco euidenter
adserit dicens: ego [sum] Alpha et Omega, initium et
finis. in his testimoniis etiam spiritus sanctus continetur, in
quibus ita confitenda est diuinae substantiae de spiritu sancto
unitas, ut in eis inesse credenda sit etiam personarum distincta
proprietas et indiuisa pluralitas.
Dei itaque uerbis unam monstrauimus deitatem, tria nunc
in una deitate doceamus, tria nomina non tria regna, tres
appellationes sed non tres potestates, tres essentias uel subsistentias
sed non tres substantias. manifestum est etiam saecularem
intellexisse sapientiam omnium multitudinem saeculorum
intra trium personarum conclusam esse rationem. quae
sunt istae tres? id est: ego, tu, ille. ergo, ut diximus, tres
tantum in rebus esse personas etiam liberalia studia de spiritalibus
disciplinis instructione mutuata senserunt eisque euidenter
apparuit nec secundam personam satisfacere perfectioni
nec tertiam posse transcendi, quia dualitatem semiplenam esse
ad tertium numerum tendens arguit plenitudo, quaternitatem
uero respuit in tribus consummata perfectio. his ergo leui
commemoratione transmissis magis sacris testimoniis adseramus
trinitatem in unitate subsistere.
post et om. v 3 quoque om. P 4 de se post loco habet P
5 asserit P sum om. V a et w PV 7 diuinae] omnis v de spiritu
sancto om. P 8 ut] et add. v 11 transisse v 13 dl V, Dti P, cum v
uerbi P 15 essentias] hypostases v 16 secularem PV 17 saecularium
v 19 tres-studia de om. P, add. in marg. P3 20 spiritualicomcmoratione
bus P 21 mutata P 25 cumsummata P 26 comparatione P
(suprascr. man. alt.) asseramus P 27 unitate] mutatione add. v
Sed dicis: quid mihi profers unitatis ac trinitatis uerba, quae
in canonica lectione non inuenis? non mirum, si is, qui ingredi
non meretur penetralia salutis, expauescit ac refugit etiam
ostium ueritatis. quid enim tam proximum, tam naturale, tam
proprium, quam ut de uno unitas, de tribus trinitas catholicis
patrum definitionibus nuncupetur? non ex se discutienda sunt
uerba, quae de praecedentibus pendent, nec sane consequens
est, ut peregrina iudicentur, quae ex uno et tribus, id est de
manifesti exordii proprietate nascuntur. aduerte, quia non est
praesumptiuus uterque hic sermo, sed deriuatiuus. quae uocabula
a tempore primitiuae ecclesiae antiquitas inuenit, auctoritas
protulit, aetas longa firmauit.
Suscipe de sacris uoluminibus trinitatem: in principio fecit
deus caelum et terram et spiritus dei ferebatur super
aquas. pater auctor, aequaeuum principium filius, superfusus
aquis spiritus sanctus. super aquas itaque dominantis eminentia
ferebatur iam tum, credo, baptismi munera praefigurans.
in faciendo quoque homine se non unius, sed trium personarum
opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. ita enim
legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram. aduerte sententiam in propositione
simplicem, in responsione multiplicem. et dixit deus:
faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia unitatis
loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo
trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur.
V 4 ostium] testimonium v 5 ut om. P
katholicis V 6 patrum] primum v diffinitionibus P noncupetur P
8 indicentur v 10 diriuatiuus PV 11 aecclesiae V 12 aestas V
14 dicitur filius P 17 aequaeuus V filius otn. P 19 dum V1, tunc P
babtissmi P figurans P 20 se om. P 22 dicit P 23 propositionem
Y
et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit
ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. propter
tres personas ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter
mysterium etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo
unicuique homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur.
dixit deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus.
dicit et non unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet
nec dicit: ad imagines et similitudines nostras, uel certe:
ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate,
trinitatem pluralitate commendat. itaque in eo, quod dicit:
faciamus ad nostram, personarum numerus explicatur, in eo
uero, quod singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in
unam substantiam deitas indiuisa colligitur.
Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex
uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum
conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis
suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie
tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce
propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam
patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a
facie tua. filius sicut imago patris, ita et facies patris accipitur.
et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et
patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua
fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis.
propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium
23] Ioann. 14, 9. 24] Psalm. 138, 7. P 4 diuiuitas V 5 misterium P hunitatis V, trinitatis v
a .
7 attende P 8 nun P plurali V (e man. alt.) 9 non v 11 pluralitatem
V quia P 12 faciamus] hominem add. v ad] imaginem
in marg. add. P2 13 uero om. P quia P ait om. P 14 diuinii
tas v collegitur V (i man. alt.) 16 eius om. V 17 magestatis P
psalmo P 18 pro suis uidetur singulis scribendum 19 et spiritum-
22 facie tua om. P, add. P2 21 filii] & add. V 23 me uidet P
uidit V utroque loco 24 item] et iterum P 25 in fide v 26 filium]
patris add. P
de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus:
facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad
unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis.
quod autem minorem putant esse, quia natus est, quid est
deum de deo natum esse, nisi ex deo naturaliter extitisse?
sed dicis: si ex illo est, iunior illo est. ecce brachium ex corpore
et facies de capite suo nascitur, nec tamen faciem iuniorem
capite suo uel brachium corpore suo constat esse posterius. si
ergo ullum caput antiquius umquam fuit facie sua, tunc adserere
praesume antiquiorem esse patrem ab imagine sua, quae
in Christi perfecta similitudine et aequalitate consistit. ita ergo
nescit filius uel potestate uel tempore a patre discerni, sicut
facies a capite separari uel capite suo nequaquam potest iunior
inueniri.
Sed dicis: ostende mihi, quod in sua essentia subsistat spiritus
sanctus. ubicumque uel quotienscumque lego aut spiritum
patris aut spiritum meum aut spiritum dei, uideo, inquis,
non ad spiritus sancti, sed ad patris referendum esse personam.
primum hinc blasphemiam suae inpietatis accumulant, cum
alterutrum dicant spiritum sanctum dei aut creaturam aut certe
ipsum patrem esse credendum. merito qui spiritum sanctum
non confitetur, usque ad contumeliam patris confusa mente
deuoluitur. utique si factura est, ad patris non potest pertinere
substantiam. si uero eum paternam putas esse potentiam,
om. P, add. in marg. P1 profitetur P1 in
marg. 2 autem om. P etiam post Moysen habet P 4 aeternitatem v
5 esse om. P prius est om. P 6 esse natum P exstitisse P 7 atterum
i
illo om. v 8 capite] corpore v minorem v 10 antiquus V (1 man. alt.)
unquam P facie sua om. v asserere P 14 a suprascr. Pi 18 michi P
n
19 quoties P (n man. alt.) 21 nun P referendam v 22 huic v
impietatis V 23 dicunt V 26 est om. P
nos uero spiritum dei non de patre dici, sed proprie de spiritu
sancto euidentibus testimoniis demonstrabimus.
Legimus in Esaia super dominum Iesum descendisse spiritum
domini, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et
fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis. de hoc itaque spiritu
domini, qui supra saluatorem sacro descendit inlapsu, per Esaiam
filius dicit: spiritus domini super me, et euangelista Matthaeus:
ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei
descendentem super eum sicut columbam. hunc autem
spiritum dei, quem in baptismo saluator accepit, manifeste
spiritum sanctum esse Lucas euangelista perdocuit dicens:
Iesus plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane.
legimus in Ioel propheta: in diebus illis effundam de
spiritu meo super omnem carnem. quod dicit de spiritu
meo, de sancto spiritu dictum esse manifestum est, quia, quando
sanctus spiritus super apostolos sacra quinquagesimae sollemnitate
descendit, tunc istud testimonium de propheta apostolus
Petrus adsumpsit.
Ad hoc spiritum patris ipsum esse spiritum sanctum euangelia
diuerso sermone, sed consona ueritate docuerunt. nam
cum Matthaeus dixerit: non enim uos estis, qui loquimini,
sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis,
hunc spiritum patris aperte spiritum sanctum esse Marcus exposuit
dicens: quod datum uobis fuerit in illa hora, id
loquimini. non enim uos estis loquentes, sed spiritus
sanctus. et Lucas similiter hunc spiritum dei sanctum esse
14] Ioel 2, 29. 22] Matth. 10, 20. 25] Marc. 13,11. om. V praesumimus V 3 demonstrauimus V 4 per
lUll
esaiam V isaia P spln V (suprascr. man. alt.) 5 sanctum ante do-,
mini add. v 7 illapsu P isaiam P 8 matheus PV 10 super eum
om. v 12 esse post perdocuit exhibet v 14 iohel PV 16 spiritu
sancto P 17 super a. sp. 8. P sollempnitate P 19 asserit P 20 ad
hoc scripsi, adhuc V, hunc P ouangelistae P 22 matheus PV 25 in
illa hora om. P id] quid V 26 loquemini v 27 spiritum esse s. v
aut quid dicatis. spiritus enim sanctus docebit uos
in illa hora, quae oporteat dicere. secundum haec ergo
quotiens aut spiritum patris aut spiritum dei legeris, specialiter
ad spiritum sanctum esse referendum deposito necesse
est errore fatearis. item Esaias quoque spiritum sanctum unum
in gloria trinitatis adnumerat, quando dicit: uidi dominum
sedentem super solium excelsum et Seraphim stabant
et clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus,
sanctus dominus deus Sabaoth. et in consequenti dicit:
et audiui uocem domini dicentis: uade et dices populo
huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes
uidebitis et non uidebitis. hic dominus Sabaoth, qui per
adsumptam speciem uisus est a propheta uel qui locutus est
in propheta, quis fuerit, in actibus apostolorum Paulus ostendit
dicens: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam
prophetam ad patres nostros: auditu audietis et non
intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis.
Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod
sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit
Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione
persultat sanctus, sanctus, sanctus, uideamusne hic honor
ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum
Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista
aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea
non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit
oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec
25] loann. 12, 39. V legitis v 6 quoque isaias P 7 annumerat P, annuntiauerat
v 8 excellisum V 12 intellegitis V 14 assumptam P pro-
81
phetis P (a man. alt.) qui om. P 15 Paulus] apostolus add. v
16 per isaiam prophetam locutus est P 18 intellegitis V 19 saltem P
preconi P, preconii V quia P 20 spiritus sanctus P dns V, deus P
21 isaias P isaiam P 22 persistat. P sancto, sancto, sancto v
uideamus anne v 23 ad totam om. P isaias P 25 asserere P
26 isaias P
eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini
dicentis: uade et dic populo huic: uidentes uidebitis
et non uidebitis, hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus,
spiritum sanctum esse confirmat. uides ergo, quod sanctus,
sanctus, sanctus, haec uox totam concelebrat trinitatem, et
sicut in his tribus uerbis nulla dissimilitudo, nulla est differentia,
ita in trinitatis uirtute nulla potest esse distantia.
Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter agnoscitur,
quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed quando
audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei eicio
daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae demonstrari
noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed
operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus digitus
interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur?
refuge huius persuasionis errorem, uidene aliquoties in hac
designatione digiti et patrem conprehendat et filium. meminerimus
non de uno digito dictum esse, cum legimus: quoniam
uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. sed
dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub quadam
dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere coneris,
alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur trinitatem
dicens: quis appendit tribus digitis molem terrae?
quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? nonne hic
v 2 isaias P V 4 djjin V 5 quia P
-
6 celebrat P (con man. alt.) 7 est om. P 8 ueritate P dissentio P
11 oc P spiritus sanctus P euidenter om. v 12 quia P 18 in] spiritu
dei uel in add. P, spiritu dei uel dei omisso dei post digito v 14 demones V
gratiae v imminutionem v 17 dei addidi, om. libri patre] interdum
add. v 19 comprehendat P meminerimus P (er deleuit man. alt.)
21 uideo v tuos om. V 22 et] de add. P 28 asserere P 24 trium
tantum scripst, tantum V, totam P isaias P 26 unitatis V (e man. alt.)
mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum iam instructus
sis de societate operis, non dubites de parilitate uirtutis. dicendo
ergo: quis appendit tribus digitis molem terrae, hic
specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et de unitate
substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis adprobatur.
Sed nihilominus in Esaia propheta personam propriam spiritus
sancti sub distinctione trinitatis aduerte, ubi filius de se
dicens: ego primus et ego nouissimus, consequenter adiecit:
et nunc dominus misit me et spiritus eius. alter
ergo in persona est deus pater, alter spiritus dei patris. itaque
dum a patre et spiritu sancto destinari filius legitur, sub
trium nomine personarum spiritum sanctum in semet ipso
subsistere euidenter aperitur, sicut alio loco idem propheta
trinitatis distinguit essentiam: ecce puer meus, suscipiam
eum, dilectus meus, conplacuit sibi in illo anima
mea, dedi spiritum meum super eum. pater filium dilectum
puerum suum uocat, super quem dedit spiritum suum,
de quo Iesus Christus propria uoce testatur: spiritus domini
super me. ut illud autem euangelicum etiam gentibus possit
esse manifestum: ite, inquit, baptizate omnes gentes in
nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi sub tribus
personis unum opus et unum nomen indiuisam asserit maiestatem.
habemus, ut dictum est secundum Lucam: et Iesu
baptizato apertum est caelum et descendit spiritus
sanctus corporali specie sicut columba et uox de
22] Matth. 28, 19. 25] Luc. 3, 21.
2 misterii P 5 uolunt v 6 eadem V approbatur P 8 nicilominus
P esaiam prophetam V propheta om. P 9 ubi] enim add.
i
F3v filius] asseruit add, P*v 12 ds V, dominus P 13 destinare V
(i man. alt.) 14 nomine] non est P spiritus sanctus in
Sed inter haec cum spiritus sancti personam propriam demonstremus
et patrem confiteamur ingenitum, filium uero cognoscamus
unigenitum, quaeris a me, utrum spiritus sanctus
ingenitus an genitus an quid aliud confitendus sit. scripturae
sanctae de potentia et deitate spiritus sancti loquuntur, utrum
uero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. uide,
quas sibi tenebras infidelitas facit. non uis scire, quod deus
noluit ignorari, et uis scire, quod non iussit inquiri, non dixit
genitum, ne filium crederes, non dixit ingenitum, ne patrem
putares, sed ad essentiae distinctionem procedere eum ex patre
testatus est, sicut legimus: paracletus, qui ex patre procedit.
quae cum sint, uel sic agnosce spiritum sanctum propriam
habere personam. praeter duos esse tertium probat
diuersitas nominis, procedentem ex deo non esse ordine uel
gradu tertium monstrat unitas maiestatis. qui enim de interioribus
dei progreditur, non dei creatura, sed dei probatur
esse substantia. non scruteris, qualiter deus sit, quem deum
esse manifestum est. hic ratio latet, ueritas non latet. cur
interroges, quomodo sit socius et aequalis regis, quem regii
esse constat et honoris et generis. ex superfluo de nomine
agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitatio. ergo
V quia v genitus v 7 esse uideatur P
ingenitus v 8 haec] est V 12 locuntur V utroque loco 14 infidelitas
scripsi, infidelitatis libri quia P utroque loco deus om. P
15 dicit P 18 paraditus P 19 cum] ita add. P 22 magestatis P
u
26 sotius P 27 constat esse P et om. v 28 inquisio P (ti man.
U
alt.) debitatio V (u man. alt.), dubitare v
autem spiritum domini non habet, hic non est eius,
et alio loco: insufflauit et dixit: accipite spiritum
sanctum.
Utrum ingenitus an genitus sit, requiris. nihil ex hoc eloquia
sacra cecinerunt, nefas est inrumpere diuina silentia. quod
deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare
te uel scire superflua curiositate noluit. hoc peruenire debere
iudicauit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam.
quid nobis de sancto spiritu sit credendum, sancta consulamus
eloquia. hoc ipsum enim, quod ait genitum filium, numquid
dicere auderes, nisi caelesti ex scripturis attestatione didicisses?
aut numquid usurpares adserere Christum dominum uel ex
uirgine procreatum uel ex aequaeuo et coaeterno patre progenitum,
nisi ex lectione sumpsisses, nisi de deo diuinas uoces
interrogasses? et ideo quomodo sentire de spiritu sancto debeas,
ad apostolos et euangelia oportet ut redeas, cum quibus et in
quibus deum locutum esse non dubitas.
Ut ergo ad superuacuam propositionem tuam redeam, numquid
in hoc est gloria uel substantia spiritus sancti, si aut ingenitus
probetur aut genitus? nam nec filio quicquam derogat,
quod ingenitus esse non legitur, nec patri, quod genitus non
habetur. in huiuscemodi sermonibus proprietas est appellationis,
non diuersitas potestatis uel maiestatis. genitus et ingenitus
personae est differentia, non naturae. cum ergo de genito et
ingenito inutilia et non necessaria et solis calumniis oportuna
uel dixeris uel audieris, numquid in hoc fine stare contentus
eris? certe adhuc, utrum deus sit, interrogabis. cum
om. v 2 dni V, Christi P 5 sit an genitus P 6 irrumpere
P, erumpere v 7 indicare v 8 te post scire habet P 9 indicauit
v 10 nobis v 11 numquid] iniquum v 13 nunquid P asserere
P 14 aequeuo P 16 consentire v 19 superuacaneam v
nunquid P 20 est om. Pv hoc est gloria] hac gratia v sancti]
habetur add. P si aut] sicut V 21 profitetur V 24 diuersitas] est
add. V uel maiestatis om. V 2G ingouito] & add. F calupniis P
non habebis, quod, cum coeperis fortia et consummata
cognoscere, inania et uacua non indigebis inquirere. ubi ergo
utilitatis ratio et ueritatis esse intellegitur plenitudo, illuc salutaris
tendat intentio.
Spiritum sanctum caelestium charismatum largitorem et
dispensatorem sanctificationum etiam ratio ipsa nominis protestatur.
magnificentia autem eius etiam in ueteri testamento
manifestata est. nam illic gratia eius non nisi certis quibusque,
id est patriarchis pariter ac prophetis et sanctis electisque concessa
est, ut per ipsam donorum perfectionem donantis intellegam
dignitatem. quantum uero in scripturis sanctis manifestissime
deprehenditur, alia pater ipse per se, alia specialiter
per filium, alia per spiritum sanctum licet sub priuilegio potentiae
communis operatur. quod sumus, ad patrem proprie
referri uidetur, in quo, sicut apostolus dixit, uiuimus et
mouemur et sumus. quod uero rationis et sapientiae et
iustitiae capaces sumus, illi specialiter, qui est ratio et sapientia
et iustitia, id est filio deputatur. quia autem uocati
regeneramur et regenerati innouamur, innouati sanctificamur,
per diuina eloquia personae spiritus sancti euidenter adscribitur.
Sed haec ita sacrae paginae sub distinctione indiscretae
trinitatis loquuntur, ut, quamlibet appareat in singulis diuersitas
operis, maneat tamen in tribus unitas uoluntatis. ergo
1 uerum v acciperis V quod P 2 quia P ceperis P 5 pendeat
P 7 perfectorem P esse om. V carismatum P charismatum]
O
et add. v titulum bis praebet P 8 karismatum P 9 sauctilicatinum P
r In
natio V (r man. alt.) ipsa ratio v 11 manifesta V 12 ac] et v 14 11011
V (ill man. alt.) 15 specialiter alia V 17 quia v propriae V 18 dicit
P 19 prius et owi. P 21 quiautem V (a man. alt.), quod autem P
ntur
22 regerati P 23 asscribitur P 24 hoc P 25 loquimur P (ntur
alia
man. alt.) cuilibet v 26 uoluntas P
de sanctificatione uero et infusione spiritus sancti non
facile, nisi iam baptismum consecuti, purificati et spiritales
effecti, apostolici etiam et apostoli ac toto spiritu ad martyrium
praeparati. et inter haec adhuc creatura esse ab impiis iudicabitur,
qui apud indiuiduam trinitatem in ordinatione salutis
humanae magnificentiora quaeque munera et perfectiora sortitur?
sed forte dicas: maior est spiritus sanctus, cuius maiora
et nobiliora sunt opera. non ita est. nam id moris est
trinitati, ut, cui personae administrandae rei committit officium,
ei peractae adscribat effectum ac sic opus sit forte diuersum,
sed commune propositum. et si est in singulis speciale factum,
manet in tribus generale consilium ac propterea, etsi distinctum
habent in operatione negotium, unum tamen tenent in
ordinatione consensum.
Post ascensionem domini ad cumulanda et implenda eius
beneficia spiritus sanctus descendisse describitur, de quo ipse
saluator per Iohannis euangelium loquitur: ille spiritus ueritatis,
quem mittet pater in nomine meo. mittet, inquit,
pater in nomine meo, de trinitate euidenter. de qua hoc
umquam creatura dictum uel legimus uel audiuimus, quod in
hunc mundum in nomine dei uenerit? hic ergo, de quo Christus
dominus deus dicit: nisi ego iero, paracletus non ueniet
ad uos, deus absque dubio est, qui in locum dei ad confirmanda
dei munera destinatur. in his duabus sententiis sub
distinctione trinitatis absolute persona etiam sancti spiritus
declaratur. non inmerito itaque et hoc ad diuinitatis aequalitatem
refertur, quod sicut filius ita etiam spiritus sanctus
V, catecumini P 3 beatissimum v 4 et ante apoi
stolici add. v et apostoli om. P 9 nobilora P (i man. alt.) moris]
maius V 10 trinitatis P administrande V 11 peracte V asscrift
bat P si P 12 prepositum V speciele P (a man. alt.) 13 asi Y,
it
si P 16 ad accumulanda v 17 discribitur V 18 loquar V (it man.
alt.) 19 inquid
Tu ergo spiritui sancto tamquam creaturae maledicis obprobrio,
cui se dei filius diuino testimonio ex proprio exaequauit
oraculo. et alium paracletum: duplici hic intellectu et personae
distinctionem et aequalitatem cognosce substantiae. hic
forte obicias: ideo se Christus sub paracleti uidetur exaequasse
cognomine spiritui sancto, qui utique materia operis dei atque
factura est, quia et ipse Iesus creatus esse probatur ex Maria.
hoc quam infidele tam infirmum est argumentum. nam si
secundum hominem paracleto Christum adsimilatum putas, ne
hoc quidem conuenit ueritati. etenim paulo minus ab angelis
1 paracletus V (i IRan. alt.), paraclytus P probare P 2 Ioannis
apostoli v 3 inquid V paraclytum P 4 propiciatio V 5 paraclytum
P 7 greci PV enunciatio V 9 inquid V paraclytum P
10 paraclytum P patris v eiusdem- v 11 paraclytum P 12 descendentem
v 15 tantum v uel consummati P 16 spiritu v opprobrio
P 17 ex] et P exsequauit V 18 paraclytum P duplicem hic
intellectum v 19 et aequalitatem om. P cognosces P substantiae ..
obicias om. P, qui habet in margine: S; dicis 20 paraclyti P 21 adque
V 22 et om. v 23 hoc] ob v infidelem addito uocem v
24 paraclyto P assimilatum P nec P 25 karitati P
excellentiori, ut adseris, creaturae non potuit conparari. si uero
hoc secundum dei formam Christus locutus est, factori utique
facturam certum est non debuisse conferri. ac sic huic excellentiori
creaturae si homo se exaequat, minoris superbia est,
si deus, maioris iniuria est. quia ergo in creaturae condicione
constare sibi haec conparatio non agnoscitur, restat, ut uterque
deus esse credatur ac sibi mutuo diuinitatis aequalitas conparetur.
nam dum saluator loquitur per Iohannem: et ego rogabo
patrem et alium paracletum dabit uobis, spiritum
ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, qui
uniuerso mundo dari potest, manifeste deus est mundi. trinam
et hic cognosce trinitatem. pater est, qui indicatur rogandus,
filius, qui intellegitur rogaturus, spiritus sanctus, qui promittitur
a patre mittendus. aduerte personam spiritus sancti non tam
cognatis, ut adseris, creaturis adsociari, sed per omnia trinitati
operibus adiungi et uirtutibus exaequari.
In actibus apostolorum Petrus de domino Iesu disserens ita
dicit: dextera igitur dei exaltatus et promissione spiritus
sancti accepta a patre effudit hunc, quem uidetis
et auditis. in dextera filius, in deo pater, in nominis
sui proprietate sanctus spiritus designatur. et in consequentibus
legimus: tunc Petrus repletus spiritu sancto dixit: in
super est ex P nobis] bene add. P adque V et om. P
2 asseris P 3 formam dei P 4 si P 5 si homo se scripsi, si honore
F, se homo P exequat V 6 conditione P 8 conparatur P
B
10 paraclytum P 12 mondo P (u man. alt.) 13 agnosce v uirtutem
P 14 intelligitur P 16 asseris P associari P 19 in] de P
assertio P 20 dandum v asseritur P 22 Iesu] Christo add. P
25 patre v nomines P 26 spiritus sanctus P 27 repletus] de V
quem deus s suscitauit a mortuis, in hoc iste adstat
coram uobis sanus. respice et hic distinctionem trinitatis
expressam. Petrus in se praeferens spiritum sanctum filium in
carne morientem et patrem loquitur suscitantem. apostolico
illic nihilominus iteratur oraculo: et nunc, inquit, domine,
respice in minas eorum, et: repleti sunt omnes spiritu
sancto et loquebantur uerbum dei cum fiducia. aduerte
etiam hoc loco in trinitate spiritum sanctum contineri.
in oratione pater rogatur, in dei uerbo filius agnoscitur, in
apostolorum constantia sancti spiritus ignis operatur. repleti
sunt omnes spiritu sancto. manifestae est maiestatis posse
plurima simul subtilitate incorporeae diuinitatis infundere et
sine detrimento integra permanere. item cum dixissent apostoli
de Iesu: hunc deus principem et saluatorem exaltauit
dextera sua ad dandam paenitentiam in Israel
in remissionem peccatorum. nos, inquit, sumus testes
horum et spiritus sanctus, quem dedit deus omnibus
oboedientibus sibi. intellege hic sub ordine trinitatis non
solum ad praedicandam, sed ad dandam paenitentiam a patre
filium destinari et obtemperantibus spiritum sanctum, qui oboedientiam
remuneretur, infundi.
Stephanus spiritu sancto sub momento passionis impletur
eique reseratis iustitiae portis a dextris patris filius reuelatur,
sicut ipse spiritu sancto repletus effatur: ecce uideo caelos
apertos et filium hominis a dextris stantem dei. uide,
quomodo sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis.
6] Act. 4, 29. 7] Act. 2, 4. 15J Act. 5, 31. 25] Act. 7, 55.
om. P nihilhominus V iterato v iteraculo P et nunc — 7 eorum
et om. P 9 hoc] in add. v 10 rogatus v 11 sci V, scs (post spiritus)
P, om. v 12 sunt] inquit add. P manifeste V est post maiestatis
habet P 13 incorpore V 14 integrum P 16 israhel PV 17 inquiunt
v sumus om. v 19 intellegere V, intellige P 20 praedicandum
P 21 distinari V obedientiam P 22 remuneret v 23 sub
m. p. sp. s. v 24 eique] et v 25 affatur Y 26 stantem a dextris
dei v dei stantem P
quomodo unxit eum deus spiritu sancto.
unxit deus, id est uirtus impleuit, benedictio infudit, diuinitas
penetrauit. quomodo unxit eum deus spiritus sancto. tria hic
per proprietates suas euidenter existunt: munus, munerans,
muneratus, ungens, unctus, unguentum, sicut et alio loco
dicit sermo diuinus: unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae.
in suscepto homine deus ungitur et deus ungit et
sub columbae caelestis inlapsu potestas patris agnoscitur. fas
non est, ut hic spiritus sanctus, a quo filius hominis Christus
iam filio dei plenus impletur, aliud quam deus esse credatur.
nam si creatura esset, quomodo penetrare posset incorpoream
naturam omnia penetrantem? capax enim sui est trinitas,
sicut habemus: ego in patre et pater in me, et iterum:
spiritus scrutatur etiam profunda dei, item: spiritus,
qui ex patre procedit. nisi hic spiritus sanctus ex patre
esset et in eo naturaliter in patris interna infusus habitaret,
procedere ex patre non posset.
Sed interrogas, utrum semper spiritus ex patre procedat.
semper cum illo, semper ex illo, sicut calor ex igne, ita sine
intermissione profertur, ut egredi sciat, separari nesciat. nam
si non esset spiritus sancti processio sempiterna, localis uideretur
esse substantia. si non in alterutrum sine permixtione
sui penetrat incorporea et capax sui claritas, ergo humo erit
confusa diuinitas. permixtio enim tollit essentiae triplicis proprietatem,
infusio uero mutua distinctam ostendit essentiam,
quae inter substantiam et personas media uideri potest. ad
Ioann. 15, 26.
3 diuinitatis P 4 petrauit P (ne man. alt.) haec P 5 per om. P
existant P, demonstrant v 6 et] I\'!tin P (erat et in rasura), in v 7 letitiae
P 9 illapsu P 11 dei filio P 12 possit V in corpoream r.
14 habemus om. P 16 sanctus om. v 17 in eo om. P aeterna P
18 non posset -19 ex patre om. V, in marg. add. V2: non posset
21 profert P 23 in alterutrum] alter alterum P 24 se V et capax
i
sui] suae P claritatis P ergo humo] unione P 25 tripicis V (1
man. alt.) 27 mediajl P (erat m in ras.)
proprie sibi unaquaeque subsistit. discipulos suos Paulus alloquitur
dicens: non subterfugi, quominus adnuntiarem
omne consilium dei uobis. adtendite uobis et uniuerso
gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos
regere ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo.
quam dilucide personis suis tota trinitas designatur. consilium
dei patris adnuntiat, episcopos a spiritu sancto ordinatos esse
confirmat, deum etiam Christum, cuius sanguine ecclesia sit
adquisita, demonstrat.
Ad Romanos etiam trinitas sub nominum proprietate digeritur:
quodsi spiritus eius, qui suscitauit Iesum Christum,
habitat in uobis, qui suscitauit Iesum a mortuis,
uiuificabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem
spiritum eius in uobis. pater suscitat, filius suscitatur
et propter inhabitantem spiritum resuscitandis mortalium
corporibus uita promittitur. et in consequenti: uos autem
non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus
dei habitat in uobis. si quis autem spiritum Christi .
non habet, hic non est eius. dum dicit spiritum dei et
consequenter spiritum Christi, aduerte, quod hic personam
Christi sub dei appellatione designat. aut si hic patrem, cuius
spiritus sit, sub dei nuncupatione significat, ecce hic spiritus
sanctus per unitatem substantiae et patris et filii esse spiritus
declaratur et merito procedere ex utroque dinoscitur et
in uinculo trinitatis distinctam personam habere perspicitur et,
qui spiritum sanctum non habet, nec Christum habere monstratur.
deus itaque est spiritus sanctus, quo negato negatur
et Christus et, quia dixit: nemo uenit ad patrem nisi per
me, qui spiritu sancto uacuus est, Christi non est et perdidit
uiam, qua peruenitur ad patrem.
aI
2 loquitur V (al mari. alt.) 3 subterfugio v annuntiem v 4 uobis
o. c. d. v attendite P 5 sp. s. uos v 7 delucide V 8 annuntiat P
11 Romanos] corinthios P degeritur V 12 Christum om. P 13 habitat-Iesum
ona. V 14 uiuificauit V 17 in consequente v 21 quia P
26 habere personam v 29J et om. v qui P 30 perdit P
Ad Corinthios prima: et haec quidem fuistis, sed abluti
estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis
in nomine domini nostri Iesu Christi et spiritu dei
nostri. ecce et hic sub dei nostri,. id est sub patris commemoratione
spiritus sanctus Corinthiorum fideles Christo cooperante
sanctificat. sanctificare nulla creatura penitus aliam
potest, largitio sanctificationis solius est munificentia maiestatis.
quo loco in nomine Iesu Christi et in spiritu dei nostri
tres agnosce personas. ad Corinthios secunda: gratia domini
nostri Iesu Christi et caritas dei et communicatio
spiritus sancti cum omnibus uobis, gratia Christi,
caritas dei, communicatio spiritus sancti tres personas euidenter
expressit. item ad Corinthios secunda: qui autem confirmat
nos uobiscum in Christo et qui unxit nos deus et qui
signauit nos et dedit pignus spiritus in cordibus
nostris. uide in operibus unitatem indiuiduae trinitatis. confirmat
et signat nos pater per Christum et daturus se ipsum
dat iam in praesenti per se pignus spiritum sanctum. in terrenis
negotiis arrhae quantitas contractus illius, pro quo intercesserit,
quaedam portio est, pignoris uero ratio meritum
rei, pro qua deponi uidetur, excedit. hic uero maiestati pignus
suum, quia nescit praeferri, necesse est exaequari. nequeunt
enim perfecta transcendi, pro se ergo pater spiritus sancti
pignus indulget.
V, corithios P prima] epistola add. v 4 sed sanctin
ficati estis Otn. v 5 et] in add. v 7 corithiorum P 8 aliam penitus P
9 munificentia solius est P 11 corintheos Y 12 karitas P 13 sancti
spiritus v sancti] sit semper add. v 14 karitas P sancti spiritus t1
15 corintheos V secundo v 17 consignauit v dedit] nobis add. P
18 uide] unde P 19 pater] proprie v 20 per se om. v 21 arrae PY
quantas P 22 est erasum in P 23 poni v
comparatur. nam qui ad uicem dei pignoris loco tribuitur,
fas non est, ut aliud quam deus esse credatur. item
ad Titum: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis
et renouationis spiritus sancti, quem effudit in nos
abunde per Iesum Christum. ecce etiam hic sub trinitate
manifesta pater per filium abundantiam sancti spiritus effundit
et, quod uel maxime aduertendum est, ipsi sancto spiritui potentiam
regenerationis et renouationis adscribit. Petrus quoque in
epistula sua inseparabilem personis explicat trinitatem dicens:
secundum praescientiam dei patris, in sanctificationem
spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis
Iesu Christi gratia uobis et pax multiplicetur. in praescientia
pater, in sanctificatione spiritus sanctus, in aspersione
sanguinis Christus ostenditur.
Deum spiritum sanctum ex suis uirtutibus et operibus demonstremus.
omnis creatura sicut temporum initiis subiacet,
ita et localem se certis spatiis et finibus circumscripta cognoscit.
spiritus sanctus nullis terminis tamquam factura concluditur,
deus necesse est pro ipsa libertate diffusae maiestatis
habeatur. domini saluatoris ad apostolos uox est: dabit
nobis, inquit, pater spiritum uer.itatis, qui uobiscum
sit in aeternum. si localis est et perpetuo in illis manebat,
utique alibi esse non poterat. uideamus, si eius natura
1 nil P semperllUlfplenum P (sup man. terl.), semper uel semiplenum
super plenum plenum v 2 conparatur P 4 lauachrum P 5 nobis P
6 habundae V, habunde P 7 manifeste v spiritus sancti P effudit P
8 uel om. v spiritu V 9 asscribit P 10 insuperabilem v 11 in]
et P sanctificatione V 14 pater] et add. v sanctus om. v 19 iniciis
P 20 et om. v localem se] localis esse P spaciis P cogno-
1\'11\\
scitur P 21 inquit P (mprascr. man. alt.), pater inquit v
uirtutem superuenientis spiritus sancti in uos
et eritis mihi testes in Hierusalem et in omnem Iudaeam
et Samariam et usque ad ultimum terrae. post
cuius ascensionem uenit super eos spiritus sanctus et apparuerunt
illis dispertitae linguae quasi ignis, seditque
supra singulos eorum.
Uideamus, quare primitus diuersarum donantur benedictiones
linguarum, nimirum ut idonei efficiantur fidelium eruditione populorum.
quod uero supra singulos sedisse memoratur, id
causae est, ut intellegatur per plurales non fuisse diuisus, sed
mansisse in singulis totus, sicut fieri ignibus mos est. hanc
enim, ut nouimus, habet naturam ignis accensus, ut, quanti
ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis
usum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris
tribuat et ipse nihilominus in sui integritate permaneat. ita
sancti spiritus uirtus, quantumlibet effluat, quantumlibet in plurimos
gratia diuinae largitatis exuberet, sicut nullam probatur
recipere mensuram, ita nullam sentit expensam. aduerte deum
ex operum dignitate. apostoli pleni spiritu sancto per omnem
mundum salutis thesauros erogaturi caeleste hoc munus in
se circumferunt, in alios inpositis manibus transferunt. accipientis
lucrum sine damno agitur largientis, credentibus totus
traditur et totus a tradentibus possidetur, infusione eius uniuersus
orbis impletur, sine attenuatione dilatatur, sine diuisione
dispergitur.
v 2 spiritus sancti superuenientis P 3 omni iudaea
et samaria P 5 spiritus sanctus super eos v 6 dispertite PY
quasi] tanquam P 7 super P 8 linguarum benedictiones v 9 efficerentur
P 10 qui v supra] in v 11 intelligatur V plures P
. n m
sed om. P 12 manssisse P totus] sed add. P 14 crimen V (corr.
I
man. alt.) >15 impertiat P suae V 16 ipse om. v nihilhominus V
17 quantum libeat Y 18 nullum V 19 sensit v 21 thesauros salutis P
n
erogatur V (n man. alt.) 22 circunferunt P manibus inpositis v
inpositi P accipientibus v 23 lucrum om. v agitur] datur v
25 attentione v
In illa specialiter sacratissima regenerationis nocte ab oriente
in occidentem, a solis ortu usque in occasum, ab aquilone
et mari ubique idem spiritus unus et plenus operatur,
per omnia praesens esse inuocatione creditur, benedictione sentitur,
innumerae multitudines uno baptismo diluuntur et, ut
dixit apostolus, uno spiritu potantur, in unum adoptantis gremium
renascuntur. et ideo dicit deus: in diebus illis effundam
de spiritu meo super omnem carnem [aduerte,
quod dixit: effundam de spiritu meo] et non dixit: effundam
spiritum meum, id est: tantum de eo, quantum possit mundus
accipere, dispensabo. uides, quod a patre egreditur nec tamen
a patre separatur, emittitur et non amittitur, effunditur et retinetur,
et in eo, quod effundi legitur, magnitudo plenitudinis
declaratur. liber Geneseos sacri uoluminis testatur exordio:
spiritus autem domini super aquas ferebatur. ferebatur,
inquit, super aquas. sermo ipse abundantiam uniuersa
complentis et eminentiam uidetur adsignare dominantis. propheta
quoque hanc eius magnificentiam nullis locorum spatiis
circumscriptam pari adtestatione concelebrat dicens: quo ibo
a spiritu tuo? hoc est, ubi me a conspectu eius abscondam,
quem praesto esse per omnia, id est intra extraque non ambigo,
cuius oculum abyssos penetrantem intra secretum mei
pectoris reformido, cuius praesentiae uniuersa, quae condidit, subiacere
cognosco, de quo, quia ignis consumens est, dictum euidenter
intellego: nec est, qui se abscondat a calore eius,
cuius ineffabilis magnitudo profunda inferorum, diffusa fluctuum,
extenta terrarum, excelsa caelorum intrat, implet, excedit.
15] Gen. 1, 2. 19] Psalm. 138, 7. 25] Psalm. 18, 7.
2 ad occasum P (in man. alt.) 4 est v 5 innumere V multitudinisP1
7 dixit v 8 uerba aduerte-meo desunt in V, quare uncis inclusi
10 potest P1, corr. man. tert. 11 dispensando v 12 admittitur V effundetur
Mitti a patre et filio dicitur et de ipsorum substantia procedere
et unum cum eis opus agere dinoscitur et propterea
filius de eo dicit: paracletus, qui a patre procedit. non
dixit a patre creatus est, sed a patre procedit, id est de paternae
potentiae societate et de proprietate naturae. sed ex
ipso sermone, cum dicitur a patre procedere, ostenditur cum
patre initium non habere. quid est autem, quod ex deo patre
filius nasci dicitur et spiritus sanctus procedere significatur?
si requiras, quid inter nascentem distet et procedentem, euidenter
hoc interest, quia iste ex uno nascitur, ille ex utroque
progreditur. quod ergo spiritus sanctus a patre procedit, tria
in eo priuilegia deitatis ostendit, id est, ut in persona sua subsistere
et sine ullo spatio temporis permanere et omnino ex
substantia patris probetur existere. dum ergo procedere commemoratur,
ipsa proprietate sermonis nullis temporum legibus
circumscribi, sed initio et fine carere cognoscitur. et quia legimus:
ego sum qui sum, et: qui est misit me, hoc similiter
indicat et procedit. esse enim et procedere unius sempiternitatis
expressio est. ergo ipsa processio nec prima nec
extrema contingens nulli uel principio intellegitur subiacere uel
termino.
Non ergo ideo localem esse credamus, quia mitti eum a
patre ex lectione percipimus, nam et de patre et filio legimus,
quod uelut quodam motu descendant ac ueniant. uideamus
ubi. ego, inquit, et pater meus ueniemus et mansionem
apud eum faciemus. et iterum, cum gigantes in caelum
turrem molirentur erigere, patris persona proloquitur: uenit
descendamus et confundamus linguas eorum. hic ergo
V 3 paraclytus P 4 dixit] qui add. c
5 societate potentiae P 6 dicatur v 7 inicium P non erasum in PV
8 nasci filius P 9 et procedentem distet P 11 quia v 13 temporis
a
spatio v 16 circunscribi P inicio P legimur V (s man. alt.) 19 est
vm. v 20 intelligitur P, intelligetur V 22 credimus P 23 percepimus
P ac pro altero et P 25 meus om. v manssionem P
27 molirentur turrill P loquitur P 28 descendamus om. P
demonstrantur. ceterum localem motum uirtus diuina
non patitur, quae nec ex cursu agente aduenit nec recursu
labente discedit. qui enim excedit omnia, quo recedit? de
sancto spiritu sacra didicimus lectione: ecclesia autem pacem
habebat per totam Iudaeam ambulans in timore
dei et consolatione sancti spiritus replebatur. et quomodo
inter haec eum localem quisquam praesumit adserere
creaturam, qui infinitae multitudinis implere probatur ecclesiam,
ut et ad ipsum pertinere manifestum sit, quod apostolus dicit:
pater misericordiarum et deus totius consolationis?
habemus in psalmo: fluminis impetus laetificat ciuitatem.
dei. quis est iste fluminis impetus? ille nimirum, de quo dicit
dominus per Iohannem: qui credit in me, flumina de
uentre eius fluent aquae uiuae. haec dicit dominus
Iesus de spiritu, quem erant accepturi credentes in eum.
Uide magnificentiam maiestatis. sic in terris tribuitur ecclesiae
dei, ut tamen in caelis laetificet ciuitatem dei. ciuitatem
dei, id est regnorum caelestium ciues, supernae militiae
populos, principatus, potestates ac dominationes ineffabilibus
gaudiis pro conscientia aeternae beatitudinis inrigat et ubertate
laetitiae exundantius inebriat, concentum caeli in exultatione
torrente suae sanctificationis exsuscitat. si haec tanta per
aliquam creaturam donari opinaris, diuinae potentiae proprium
nihil relinquis. si haec, inquam, per aliquam donari aestimas
creaturam, in angelorum et archangelorum tendis iniuriam,
quibus tanta et talia tribui per conserui aestimas largitionem.
v 2 demonstratur P 4 enim] cum v
5 spiritu sancto P sacra om. P 7 dr V, domini P spiritus sancti v
8 eum] enim P asserere P 9 creatura P 13 impetus] nisi add. P
15 hoc dixit v 16 accepturi erant P 18 alterum ciuitatem dei om. v
ta
21 beatidinis P (tu man. alt.) irrigat P 22 eiultatione V 24 opineris v
25 donari aestimas] existimas v estimas P vtroque loco 27 largitionem]
EXPLICIT DE SPTJ SCO LIBER PRIMUS add. V, EXPL tВ. I
bis add. P
I. Quia nulla creatura rationabilis cognatae creaturae possit
infundi.
II. Utrum iuxta imperitorum opinionem spiritus sanctus sicut
filius incarnatus sit, quia et ipse in Mariam superuenit, an
tantum filius de uirgine natus sit.
III. Obiectio Macedonii, qua impie spiritum sanctum excellentiorem
adserit creaturam.
IIII. Macedonius dualitatem adserens negat spiritum sanctum propriam
habere personam.
V. Obiectio, quod sermo ille, quem legimus: nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu, aquam pariter et spiritum sanctum
creaturam esse testatur.
VI. Ubi quaeritur, utrum spiritus sancti appellatio cognomen putetur
an nomen.
VII. Quod spiritus sanctus prophetas specialiter implere et deus
credi pariter et uocari euidentibus testimoniis adprobetur.
VIII. Ubi templum dei templum esse sancti spiritus demonstratur*.
VIIII. Ubi contra Nouatianos deus gentibus paenitentiam ad uitam
dedit, qui utique deus spiritus sanctus esse per ipsum ordinem
lectionis ostenditur.
X. Ubi ad Corinthios prima spiritus sanctus deus esse uirtutum
distributionibus declaratur.
XI. Aduertendum, quod sicut unum deum ita unum dicit spiritum
sanctum, quod de plebeia creatura uel, quod diuidat singulis
prout uult, dici nullo modo possit.
XII. Ubi eos, qui spiritus sancti templum effecti sunt, ita dicit
proficere debere, ut deum portare in corpore mereantur.
Legimus de proflua effusione spiritus sancti: Iesus autem
plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane. quis
igitur, nisi qui eiusdem esset plenitudinis, implentem omnia
posset implere? de apostolis refert sermo diuinus: et repleti
sunt omnes spiritu sancto et loquebantur uerbum
dei cum fiducia, et paulo post: quoniam in nationes
gratia spiritus sancti effusa est. (nationes) integras implere
perhibetur et inexhaustus atque in se plenus permanere
dinoscitur. si creatus est spiritus sanctus, de quo umquam
angelo uel archangelo lectum est, quod se cuiquam animae
intrinsecus susceptus infuderit? dic mihi, si umquam ex creaturis
ullam legeris potestatem atque uirtutem, quae multos
simul impleat atque possideat et, quod maius est, indeminuta
atque indiuisa permaneat. inpossibile est, ut spiritalis ac
rationabilis creatura cognatae sibi naturae umquam ualeat infundi.
ita res materialis materialem nescit penetrare substantiam.
solus deus, in quo intellegitur et spiritus sanctus, simplex,
subtilis et purus in facturam uel angelicam uel humanam
uirtute incorporeae diuinitatis inlabitur, quae sola sui operis
penetratrix occulta humani cordis ingreditur. quaelibet autem
creatura caelestis in tantum infundere uel implere hominem
P aP 7 igitur] ergo v esse Y 8 possit P 10 quo
XI
V, quoniam et v 11 gratia-nationes ow. P effasa Y (u man. alt.)
hi
nationes-inexhaustus om. V nationes addidi, om. libri 12 pbetur P (hi
man. alt.), prohibetur v 13 sanctas om. P unquam P 15 unquam P
16 ullam] umquam V multa v 17 magis v indiminuta P 18 diuisa
v 19 rationalis V creatura] natura V 20 itaque P 22 et
i
om. P 23 illabitur P 24 humanam V (1 man. aU.)
ideo de solo deo legimus: qui solus nosti corda hominum,
et iterum: ipse enim nouit occulta cordis. si hominis
occulta cognoscere diuinitatis est proprium, quanto magis scrutari
profunda dei summae in persona spiritus sancti maiestatis
insigne est.
Auctori tantum debetur hoc priuilegium, ut conscientiarum
possit intrare secretum. anima uero animae aut angelus angelo
adiungi potest, infundi non potest, quia huiusmodi creaturarum
genera tantum spiritus sancti, id est solius dei capacia
sunt, quia figuli sui uasa sunt, ab illo solo impleri possunt,
a quo de nihilo facta sunt et sine quo uacua esse sentiuntur.
ita substantia animae utpote materia corporalis aliae rationabili
creaturae penitus nescit infundi. crassitudini enim exterioris
hominis conparata anima incorporea dici potest, ad
auctorem uero relata, cui conprehensibilis est materia sua et
factura palpabilis, a quo intra corpus includi et conligari atque
igni perpetuo mancipari potest, sicut legimus, ut eant in
ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
eius, huic indubitanter auctori pro factoris iure corporea est.
Sed forsitan dicas: manifestum est, quod se etiam daemonum
inportuna uiolentia in homines, quos temptandos acceperit, frequenter
infundat. non ita est. nam corporis latebras intrare
possunt, animae uero interiora adire non possunt. sciendum
ergo est, quod spiritalium nequitiarum dolosa subtilitas illa
membrorum loca suo turbat incursu, quae interdum uino nimio
ante hominum exstabat filiorum in P, sed erasum est 3 oculta P
cordis-cognoscere] cognoscere et hoc si v si] enim add. P 4 oculta P
5 summp V, summi P 7 conscientiam P 8 secretam P animae V1
9 coniungi P 11 figuli] singuli P uana P possit V 12 sentiunt P
t materia
13 itaque P corporalis natura P (suprascr. man. alt.) alie P, alii r
i
crassitudinem V (i man. alt.) 15 comparata P 16 comprehensibilis P
17 factura] sua add. P colligari P 19 est om. P diabnlo V
20 pro factoris] perfectoris P iure] in ro r 21 dicis P 22 acciperit
J., acceperat v 25 spiritualium P
temptatio per malitiam scit inrepere, in animae uero
recessus per naturam nescit influere. et ideo huiusmodi spiritus
inmundos humanae mentes ac pectora non naturarum infusione
capiunt, sed uoluntatum prauitate concipiunt. manifestum itaque
est, quod penetrare animarum substantias nequeunt, quarum
conscientias scire non possunt. quod si aliquando daemonibus
nosse contigerit, de proditione est coniuentiae, non de potestate
naturae.
Sola ergo se diuina potentia, quae et in spiritu sancto est
rationabilibus creaturis infusa et circumfusa, permiscet, sicut
peculiariter in illo dominici hominis corpore ex Maria matre
suscepto gratia exuberante requieuit, sicut de se ipse filius dei
dicit: spiritus domini super me. si ergo spiritus sanctus
factura subiectae esset condicionis, ut dicunt, tam inpossibile
quam indignum deo erat, ut creatura illa animam uel corpus
impleret, in quo iam filius dei, id est deus inerat, in quo iam,
sicut ait apostolus, corporaliter plenitudo diuinitatis habitabat.
si creatura est spiritus sanctus, quomodo potest corruptio incorruptelam
ac maiestatis capacem fragilis condicio possidere?
si spiritus sanctus unus est ex plebe facturae, quomodo creatura
cum creatore, id est cum filio dei uelut ex aequali, seruus
cum domino unum in anima saluatoris praesumit hospitium
et, quasi in eo sibi non sufficeret, auctoris famulus accedit ad
cumulum sanctitatis? non ita est. sed recognoscit socium sibi
templum caeleste collegium, nec mirum, si in illa inlustri et
man.
B
alt.) spiritos V 4 humanas V 5 uoluntatum] uoluntate uero V
8 perditione v conuiuentiae V, coniuentie P (ui in rastWa), couueuien-
1 sri
tiae v 10 que V 12 pecuaiter V (mprascr. man. alt.), peculialitor P
13 ipsae P, ipso v dei om. P 15 subiaecte V conditionis P 16 ulla P
17 id est] idem V 18 sicut] sitis v inhabitabat v 19 incorruptelam
P 20 conditio P 21 est] creaturae add. P 22 uelud V ex
aequali] exaequari P 23 praesumitur v hospicium P 24 eo] praesentia
add. P
habitaculum, quibus commune esse constat et caelum.
Sed dicitur: si spiritus sanctus in corpore et anima redemptoris
habitauit, ergo et ipse spiritus incarnationem uidebitur
suscepisse. non ita est. nam ante creationis initia a spiritu
sancto sacrum Mariae corpus impletur et inter initia creationis
filius uirginis spiritu sancto cooperante concipitur, sed a persona
specialiter filii nouem mensibus possidendus et cum eodem
in lucem progressurus infunditur, cuius utique temporis societatem
intra secretum uteri uirginalis spiritus sancti persona
non recepit. hominem ergo, quem filius dei inter ipsa suscepit
exordia, spiritus sanctus non susceptor sed sanctificator intrauit,
intra quem, sicut se Christi consortem gessit, ita Christus auctorem.
ille enim nascitur, hic infunditur. de filio uirginis anima
uel caro filii dei personaliter et specialiter dici potest, spiritus
uero sancti anima uel caro nullo modo. in quo filius dei, id est
deus gloriae dicitur crucifixus, pertulisse in eo nullo modo dici
potest spiritus sanctus. ergo diuersitas est operum, non diuersitas
substantiarum. nam sicut dicere non possumus, quod uel
pater descenderit in specie columbae uel in patris uoce filius
sit locutus, quando dixit: hic est filius meus, ita spiritum
sanctum adserere non possumus uel natum ex uirgine uel in
carne redemptoris specialiter couuersatum uel in ipsius passione
v 4 opinionem imperitorum v 5 sit incarnatus P
quod P 6 sit om. P 7 redemptorum v 9 inicia P 10 sacrum
om. P impleuit V inicia P 11 operante V concepit V ad personam
P 12 filii specialiter P 13 progressus P 15 recipit P
suscipit v 17 intra-auctorem om. v se suprascr. Pa 20 sanctus
uel
uero P & V (uel man. alt.) modo] dici potest denuo add. P id
est] ideo v 24 discenderit V 26 asserere P potes P
in caelestia sublimatum. operi et personae filii adsignari ista
necessario conuenit, adscribi uero spiritui sancto salua licet
uoluntatis unitate non conuenit.
Inter haec adserit Macedonius creaturam esse spiritum sanctum.
unde uidebitur, incipiat, dummodo nihil uerbis suis agere
praesumat nec sacrae legis orbitam aliena a sanctis paginis
disputatione transcendat, sed auctoritatem per omnia [de testimoniis],
si ualet, proferat, quae contra totius mundi fidem et
numero et uirtute praeualeant. magnis siue dubio allegationibus
et copiosis ac ualde euidentibus opus est documentis, ut
quisque illum ex numero creaturarum unum esse conuincat, quem
cum patre et filio eiusdem honoris et gloriae uniuersa terrarum
regna concelebrant, quem catholica ecclesia creatorem suum
in eodem regenerata cognoscit. et recte, quem reparatorem
suum perspicit, credere non cunctatur auctorem.
Creaturam, inquis, dico, sed excellentiorem omnibus creaturis.
praelocuti sumus, ut actionem nostram non persuasionibus
propriis, sed catholicis disponamus oraculis. de deo igitur tractantibus
nobis propheta, apostolus, euangelista respondeat. creaturam
dicis excellentiorem omnibus creaturis. ostende, in quibus
libris haec de spiritu sancto legeris uerba. non, opinor, in ueteribus,
non in nouis docebis. cum ergo proferre non ualeas,
dum tua non explicas, nostra confirmas, dum creaturam non
conprobas, etiam nobis tacentibus creatorem esse demonstras.
V in] ad v 2 assignari P 3 necessaria V asscribi P
4 non suprascr. P1 5 asserit P mac edonius P 6 uidebitur scripsi,
uidebit V, uidetur P modo P 7 sacrae 1. o. aliena om. P 8 uerba
de testimoniis desunt in V 11 ac] et v 16 suum om. v 18 excellen-
Q
tiorem asserit P 20 inquit P 21 praelocati P (u man. alt.) 22 disponamur
P, deponamus v 25 haec om. P uerba legeris P 26 non]
nec P docet P, doceb||| Y 27 confirmamus P 28 approbus P
omnino ad Christianum non pertineat institutum, diaboli agnosce
commentum, qui animae domum, ubi sancto spiritu uacuam
uiderit, quasi contrarius spiritus cum diro comitatu nequitiae
septiformis inuadit. qui enim illum excludit, hunc recipit. in
illo fuit ista, quam dicis, excellentior creatura, qui in caelesti
claritate praefulgens, muneris conscius, auctoris ignarus habere
se uidit, accepisse nesciuit et ideo gloriam, quam beatus non
intellexit, elatus amisit ita dicens: ascendam super astra
nubium, ponam super thronos solium meum et ero
similis altissimo. hic ergo nullum in creaturis superiorem
se, ut reor, habuit, nullum medium inter se et deum uidit,
cuius aemulatione superbiae stimulo concitatus adsurgeret, et
ideo nullum ante se stare in ordine militiae caelestis aspiciens
ipsi rerum domino se aequare praesumpsit. quodsi ullum se
excellentiorem maioris inpatiens in caelesti gradu deprehendisset,
illi se magis conferre uel praeferre temptasset.
Duo sunt in caelestibus, qui regit et qui reguntur, creator
et creatura. nullum in medio horum tertium extitit genus, quod
secundis maius et summis esset inferius. excellentior creatura
de archaugelis forsitan dici potest, licet ceteris ordine magis
praemineant quam natura. sed sancto spiritui et archangeli
seruiunt, ex quibus unus quasi minister aduentum eius beatae
Mariae nuntiauit. sed dicis: ecce ubi spiritum sanctum Amos
propheta creaturam euidenter adsignat ita dicens: ecce ego
firmans tonitruum et creans spiritum. primum est, quod
nudum spiritus nomen nequaquam ad personam sanctificatoris
v assertio P 3 donum v spiritu sancto v uacua P
4 contrariis P spiritus cum diro comitatu] hospitibus P 5 inuidit v
a
6 quam dicis om. P 7 pfulgens P numeris v ignaris V 9 supra v
10 thronum P et om. V 12 uidit] in add. P 13 assurgeret P
15 excellentiorem se P 16 gradu] gaudii P, gaudio v 18 creator et
creatura om. P 19 nullo v immedio P quod] quam V 20 magis V
summus V 21 dicere potes v 22 spiritui sancto v 25 assignat P
27 nudum] interdum P sanctificantis P
sanctum aut spiritus ubi uult spirat, id est, nisi
adieceris aut operis aut proprii nominis dignitatem. deinde si
ad ordinem respicias lectionis, istam excellentiorem, ut adseris,
creaturam nimis deiectam esse monstrauit, nam eam post
tonitruum creatam esse descripsit. unde inconsequens fuit,
ut iuxta sensum tuum principale hoc opus dei inrationabili et
insensibili postponeret aut sociaret elemento. de persona non,
dicam angeli, sed cuiuslibet iusti indignum esse hoc credi.
Magis ergo hoc proximum et amicum uidetur esse rationi,
ut post tonitrua flabra intellegamus significata uentorum, ut
est illud in psalmis: spiritus procellarum, qui faciunt
uerbum eius, uel illud: sulphur spiritus procellarum,
uel: spiritu uehementi conterens naues Tharsis. diuersis
modis spiritus intellegitur, quando non cum priuilegiis suis
specialiter designatur. sed omissis his interroga translationis
Hebraeicae ueritatem et ibi confusibilem persuasionis tuae deprehendes
errorem. ita enim illic absolute dictum esse reperies:
quia ecce ego formans montes et creans uentum.
uide, quam nudis contra deum uerbis et quam inanibus credidisti.
uide, quam magno te argumento contra potentiam
maiestatis armasti. et post ista non metuis circa tam infirmum
haerere ramusculum, qui in tam horrendum pendes
abruptum ?
Psalm. 47, 8. 19] Am. 4, 13. suprascr. P2 4 asseris P 5 despectam P 6 tonitrui P
creaturam P 7 IIut V et insensibili om. v 8 personam P 9 esse
om. v 10 uidetur scripsi, uidet V, om. P esse] arbitremus add. P,
ni
arbitremur v 11 ut] si P totrua P (ni man. alt.) intellegam V
i
12 est om. P 14 conteres P 15 intellegetur V (i man. alt.), intelligitur
P 16 intprrogallil V (in rasura erat ta) 17 hebreice V, ebraic§ P
t
uirtutem P suae V (t man. alt.) 18 absolute om. P repperies PF
i
22 illa P 23 herere V quintam V (i man. alt.) pendis V
Deinde dualitatem intromittis et dicis spiritum sanctum
propriam non habere personam nec amisisse te sentis regenerationis
gratiam, qui in regeneratoris tendis offensam, quem
sibi in communione maiestatis et uirtutis unitum diuina ueritas
protestatur ita dicens: ite, baptizate omnes gentes
in nomine patris et filii et spiritus sancti. in nomine,
inquit, patris et filii et spiritus sancti. nominis singularitas
unitatem loquitur, appellationum uero diuersitas trinitatem.
in nomine ergo unus, sed in personarum distinctione
non unus. quid est in tribus unius nominis praerogatiua, nisi
deitatis indiscreta concordia? fac gradum, si potes, ubi praeter
unum deo hoc ipsum attestante nihil inuenis. tres audis, ne
unitatem Sabelliana permisceat et confundat impietas, unum
audis, ne trinitatem diuidat Arriana peruersitas, spiritum
sanctum audis, ut Macedonium confodiat distincti nominis expressa
proprietas. itaque non creaturae, sed creatoris incommunicabile
opus agitur, ubi peccatorum abolitio et inmunitas
erogatur. in hoc tamen indissociabili maiestatis amplexu, in
proprietate personae alter est pater, alter est filius, alter spiritus
sanctus, sed in diuinitate non aliud, qui utique, si deus
non esset, iuxta patrem et filium propriam personam habere non
posset. denique quando uerbum transit in carnem et hominis
habitum deus induit et fit in circuitu eius tabernaculum
eius et splendorem suum tenebris nostrae fragilitatis inuoluit
V regerationis P 6 regenerationis v offenssam P 7 comp
mune v 8 ite] imquit (sic!) add. P batizate P (p man. alt)
........ri
10 nominis] n-ew is V singulatas P (ri man. alt.) 11 uero om. v 12 distinctionem
V 14 grandum P 18 machedonium P expressa V
19 incommutabile v 20 agit V et suprascr. V1 21 indissecabili v
22 propriaetate V ante spiritus addit est P 23 unitate v 24 personam
propriam P 26 fit] si v
duplex substantia, sed tamen una persona est. quam ob
rem? quia, dum formam serui accipiens famulo deus iungitur,
minoris humilitas intra reuerentiam maioris absconditur et
superioris lumine exinanita consumitur ac sic proprietatem
personae humanitas diuinitate obumbrante uel eminente non
obtinet. ibi ergo esse potest personarum parilitas, ubi meritorum
ac dignitatum consistit aequalitas, et ideo spiritum
sanctum cum patre et filio unum maiestatis noueris possidere
priuilegium, quem personae uides obtinere ius proprium. quod
si aliquis opponat et dicat: si in Christo deo pariter et homine
duas substantias dicimus, quare non duas credamus simili ratione
personas, non ita est. nam qui duas personas in
Christo facit, impietatem quaternitatis inducit, quam penitus
rerum natura non recipit. de duabus rationabilibus diuersisque
substantiis, praesertim de dei et hominis, de creatoris et creaturae
una fieri non potest, de duabus uero personis una fieri
potest, sicut legimus caput et corpus, Christum et ecclesiam
unam tenere personam: erunt enim, inquit, duo in carne
una. et sicut apud nos homines filius patris familias iuxta
patrem uel seruus iuxta dominum personae propriae locum
non habet, ita in deo et homine gemina quidem substantia,
sed non gemina persona est, quia persona personam consumere
potest, substantia uero substantiam non potest, si quidem persona
res iuris est, substantia res naturae.
Hoc loco necessarium uidetur, ut in Christo deo pariter et
homine unam personam et duas substantias testimoniis adseramus.
da unam in redemptore dei et hominis personam,
post substantia habet P 5 exinaniti P 7 potest esse v 10 optinere
V 12 simili ratione credamus v 14 introducit P poenitus V
15 recepit V 17 non potest-una. fieri om. V 20 hominis V familias
patris P 21 semis P 23 apersona V 24 substantiam] consumere
tu
add. v 25 narae P (tu tnan. alt.) 26 ut suprascr. P2 domino P
27 hominis v asseramus P 28 in om. P redemptoris P et om. P
hominis personam. quam personam scripsi, hominis qua personam V,
hominisque personam P
dei, numquam dominum gloriae crucifixissent.
si requiras, quomodo potuerit inuiolabilis pati et inconprehensibilis
crucifigi, personae unitas facit, ut, quod homo
pertulit, deus pertulisse credatur. item cum euangelista commemorat:
nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo
descendit, filius hominis, qui est in caelo, quomodo
hic filium hominis ante passionem uel resurrectionem siue
ascensionis diem et de caelo asserit descendisse et in caelestibus
permanere, nisi hoc per unitatem personae ratione ueritatis
absoluatur ? sicut et alio loco capitis et corporis
sociatur persona, cum legitur: esuriui et dedistis mihi
manducare, sitiui et dedistis mihi bibere. quid hic
agit personae unitas? homo pascitur et deus reficitur, pes
confouetur et caput se fomentum sentire testatur. dicit ergo:
numquam dominum gloriae crucifixissent, et e diuerso:
nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit,
filius hominis, qui est in caelo. uide, quomodo pro unitate
personae humana diuinis et humanis diuina miscentur.
deus crucifigitur et homo de caelo descendere et in caelo permanere
memoratur.\'
..
Quae cum ita sint, perspiciamus de sacris uoluminibus geminae
substantiae distinctionem. ait itaque beatus Moyses:
caput cum pedibus comedetis et intestina eius deuorabitis.
in pedibus humanitatem et maiestatem credamus in
capite. ita fit, ut, dum haec intra litteram latentia fide
v inuiolabilis potuerit P 4 pesona eunitas V 5, per-
Mtulis
F 6 in caelum om. v 7 descendit de caelo P homonis P
8 passionis uel resurrectionis P 9 ascenssionis P diem] dicit add. v
adferit V (s man. alt.) 10 ratio P 11 absoluatur F1, absoluat FJP
et ante alio om. P 12 sociat F1 esuriui] enim add. P 13 hic agit]
ait P 14 pascit F reficit F1 15 confouet F1, componitur v fomentum
se P testat F1 17 descendit de caelo v 18 per unitatem P
ltaque
19 misceatur P, misceantur v 21 memorat F1 23 enim P (suprascr.
man. alt.) 24 capud
Sed dicis: apostolus duas tantum personas in operum suorum
uolumine confitetur, sicut ad Corinthios loquitur: Paulus uocatus
apostolus Iesu Christi per uoluntatem dei, et ad
Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per
hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem,
qui suscitauit eum a mortuis, et iterum: unus deus
pater, ex quo omnia et nos in ipso et unus dominus
Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
secundum haec dicis nullam de spiritu sancto fieri mentionem.
ut breuiter dicamus, oblitus es, quod apostolus spiritu sancto
plenus haec populis ipso inspirante de patre filioque praedicabat.
loquenti itaque de patris ac filii operatione et ille non deerat,
22] Eph. 4, 6. misteriorum PY oculta P 2 intellegit V1 6 hereses PV 8 damnatione v infidelium scripsi, in fidelium libri 9 quam V (e
man. alt.), qui P 11 designant V1, designantur V2, designat P
12 possessionem V uiciorum P 13 etiam] enim v 14 deiessit P,
adiecit v 15 quibus] nubibus v 17 dicit V 18 confitet V corintbeos
V 19 et ad Galatas om. V 20 galathas P 27 populis] apostolis
P 28 igitur v patre P
Iesum nisi in spiritu sancto. qui ergo crediturus
uel confessurus uel praedicaturus est Christum, uides,
quod ante in se habiturus est spiritum sanctum. non ergo
hoc oneret fidem tuam, quod interdum sine commemoratione
spiritus sancti patris mentio habetur ac filii. nam saepe suppresso
patris nomine filii et spiritus sancti operatio praedicatur.
ait sanctus Ananias ad Paulum: Saule frater, dominus
misit me Iesus, qui apparuit tibi in uia, qua
ueniebas, ut uideas et replearis spiritu sancto. aperte
hic duarum est conexio personarum. ecce Paulus a Christo
caecatus arguitur, spiritu sancto inluminatus impletur et nulla
hic mentio patris inseritur.
Item cum Paulus quosdam ex discipulis interrogaret: in quo
baptizati estis, quos post ascensionem domini in baptismate
Iohannis baptizatos esse constabat, post praedicatum baptisma
trinitatis, cum etiam illud mysterium, quo Iohannes baptizare
consueuerat, id est in eum, qui uenturus est, in eorum
baptismo probaretur omissum dicente ad eos apostolo Paulo:
Iohannes quidem baptizauit, sed in eum, qui uenturus
est, hoc est dicere: uos non ita baptizati estis, hos cum interrogaret
Paulus: si spiritum sanctum accepistis credentes,
qui utique post baptismum saluatoris per inpositionem
manuum rite baptizatis fuerat confitendus, at illi responderunt:
neque si spiritus sanctus est, audiuimus. his
auditis baptizati sunt in nomine domini Iesu.. et cum
inposuisset illis manus Paulus, uenit super eos spiritus
24] Act. 19, 2. om. P dominus Iesus P 4 habilllturus P (erat ta in raswra)
5 hoc onoret V (e tnan. alt.), honores P 6 habet V1, habebitur P 8 ad
dum Paulum V 9 aparuit P 12 a sancto spiritu P inluminatur V
(s man. alt.) 18 patris mentio
Ecce duabus personis in baptismo significatis pater inuocatus
esse non legitur, sed tamen, ut credi oportet, cum filio
et spiritu sancto unitate potestatis et deitatis operatur, quem
adfuisse sacra lectio tacuit, non negauit. cum uenisset ergo
spiritus sanctus super eos, tunc loquebantur linguis et prophetabant.
uide, quantae potentiae sit spiritus sanctus. in
baptismo peccatorum abremissa donantur, in aduentu spiritus
sancti uirtutum munera conferuntur et a confirmatis signorum
miracula celebrantur. solent autem ueritatis alieni etiam de
syllabis calumniari. nam cum de trinitate dictum absolute
nouerimus: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso
sunt omnia, plus esse ex ipso quam per ipsum et item
praepositionem hanc, id est per maioris praerogatiuae esse asserunt
quam in ipsum. sed si in ipso de spiritu sancto cum
diminutione potestatis dictum arbitrantur, audiant praepositionis
huius magnificentiam et accipiant, quia etiam secundum
ipsorum assertionem de spiritu sancto intellegendum est. in
ipso, inquit, uiuimus et mouemur et sumus. et merito
in ipso uiuimus et mouemur et sumus, in quo reparati ac regenerati
sumus. sed et per ipsum etiam ad spiritum sanctum
referendum esse cognoscimus, sicut habes: alii quidem per
spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae,
item ad Hebraeos: qui per spiritum sanctum semet
2 qui P baptizatur P (n man. alt.) nomine] domini add. v 3 pan
raclyti P uirtute P 4 dei om. V imponit P agmentum P (u
man. alt.), argumentum v 6 tantum P 8 affuisse P, abfuisse v
tacuit om. P ergo om. P 9 loquaebantur V 10 quantae potentiae
V ; quanta potentia VIP sancti P 13 celebrantur] hoc uerbo
desinit V addito man. alt.: des pplura autem] enim
Sic ergo non praeiudicat spiritui sancto, cum suppresso eius
nomine patris ac filii opera commemorantur, sicut pater et
filius non negantur, quando specialiter spiritus sancti opus aut
uirtus asseritur, sicut legimus in actibus apostolorum: uos
baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies,
sicut et in euangelio de singulari persona sancti spiritus continetur:
nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest intrare in regnum dei. numquid hoc
loco pater et filius, quia minime nominantur, tanto ac tam diuino
muneri defuisse credentur? non ita est. nam absque
dubio cum sancto spiritu, cum quo eis una substantia est, mysteriis
benificiisque iunguntur ac, si non commemoratione, unitate
tamen pietatis atque operis praesentantur.
Sed dicis: in tantum creatura est spiritus sanctus, ut aquae
elemento, quae hic primo loco atque ordine ponitur, uideatur
15] Ioann. 3, 5.
1 optulit PR karitas P 2 spiritum] ipsum v 3 est om. P uobis P
si et v inteUigimus P 4 saepius om. v 5 habemus] inuenimns B
est post natum om. P 7 inquit om. v 8 est om. P 11 negatur PR
sanctus P aut] ac P 13 in ante spiritu add. P 14 spiritus sancti v
d
16 nonquit P 18 munere PlR 19 cum sancto] dum sancto P
n
spiritui v 20 beneficiisque P ac si] etsi v 21 praesentatur 22 (n
man. alt.) 23 haec et reliquae capitulorum praescriptiones desunt in R
sententiam: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest intrare in regnum dei. manifestum est
eum, qui haec loquitur, non solum diuinam in spiritu sancto
potestatem, sed ipsam baptismi nescire rationem. apostolus
autem dicit: si autem mortui sumus cum Christo, credimus,
quia simul etiam uiuemus cum Christo. quomodo
autem possumus cum Christo uel mori uel resurgere,
si requiras, aduerte. omnes, quicumque sacro fonte submergimur,
mortem et sepulturam redemptoris imitamur, sicut
idem apostolus dicit: an ignoratis, quia, quicumque in
Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati
sumus? consepulti enim sumus cum Christo per baptismum
in mortem. sicut enim ille triduana morte sepulcro
conditus fuit, ita et nos intra aquae, id est intra cognatae
creaturae sinus trina submersione depositi, dum descendimus,
sepelimur, dum emergimur, suscitamur. per aquam itaque celebratur
imitatio sepulturae, per spiritum sanctum confertur
ueritas uitae et spes salutis aeternae. denique remoueatur
sancti spiritus inuocatio et uideamus, si quicquam aquae illius
sola prodesse possit infusio. creatura itaque est, quae sepeliendi
imitatur officium, deus est, qui beneficium tribuit renascendi.
quem ergo perspicis reparationis parentem, ipsum esse
cognosce et resurrectionis auctorem. de quo uaticinatur et
ad patrem propheta sic loquitur: emitte spiritum tuum et
creabuntur et renouabis faciem terrae. quid distet
inter aquae et spiritus sancti operationem? per aquam deduci
uidemur in tumulum, per spiritum sanctum praeparari
probamur ad regnum.
v 8 possimus v uel ante
mori om. v 9 summergimur PR 10 immitamur P 11 ait v ignoras
v quia in marg. add. B, om. P 13 Christo] illo v ^14 ille
1
ftnim R, sepulchro R, sepulcrho P 15 inter v altero loco 16 sunus P
summersione P 17 emergimus v 20 spiritus sancti v 22 omitatur
a
P, praestat v 24 agnosce v autorem P (c matI. alt.) 25 tuum om. v
26 distat v 29 probamur] uidemur P
Sed inter haec requirendum credis, utrum appellatio spiritus
sancti, quem et deum necesse est nuncupari, nomen an fortasse
cognomen sit. sed recognosce, quia id, quod apud homines
nomini solemus adiungere, dei non condecet maiestati, in cuius
nomine quicquid est nequaquam adiecticium, sed sine dubio
naturaliter sempiternum est. etiam doctrina grammatica alia
nomina communia, id est appellatiua uocat, alia specialia, id
est propria nuncupat. uideamus, si in nostris hoc loco aliquid
simile inuenire possimus. da in deo nomen speciale uel
proprium, id est pater et filius et spiritus sanctus. in tantum
haec propria sunt, ut nec de filio pater dici possit nec de
patre facile legatur spiritus sanctus. item da proprium: ingenitus,
genitus, ex utroque procedens. rursum da nomen
generale atque commune: maiestas, inmensitas, plenitudo,
unus, solus deus. sed cum audis unus, non hic numerus inchoatur,
sed perfectio infinita colligitur. quid est unus, nisi
nomen incommunicabile, quod nec posteriorem recipit nec
priorem? quid est unus, nisi simplex, inconposita et indiuisa substantia?
quid unus, nisi incommutabilis et aequalis ac semper
idem, qui numquam a se possit esse diuersus? ac sic communis
appellatio unitatem loquitur, propria trinitatem. cum
ergo dixeris pater, filius, spiritus sanctus, singulorum personas
specialiter explicasti, cum dixeris unus deus, communem trinitatis
substantiam, communem gloriam demonstrasti. hic ergo
sibi imperitia noctem erroris obtexit, dum suppresso uocabulo
maiestatis spiritum sanctum in eo tantum aestimat nomine,
om. v 6 cognosce P
7 eius v 8 adiectiuujm-c 9 in amte doctrina add. v doctrinam P
10 apellatiua P 12 spaciale P 15 legitur P 16 genitus om. v 19 collift*
ur P 20 incomunicabile P 21 indiuisita P 22 quid] est add. P
incomutatabilis P, incommunicabilis v inaequalis P 24 apellatio P
loquitur propria trinitatem om. v 25 et ante spiritus add. t- 26 pariter
pro specialiter v 28 impericia P 29 estimat R
patre filioque commune est.
Cum per Moysen ac Dauid et Esaiam uel alios prophetas
specialiter spiritus sanctus locutus esse referatur, deum locutum
001 diuina profitetur, sicut in Pentateuchi uolumine frequentatur:
locutus est, inquit, dominus ad Moysen dicens.
sollicitius requiramus, si specialiter spiritus sanctus in prophetis
loquatur. habemus, ut praefati sumus, in actibus apostolorum
Paulo arguente Iudaeos: bene, inquit, spiritus sanctus per
Esaiam locutus est ad patres nostros: auditu audietis
et non intellegetis, in eadem lectione: uiri fratres,
oportet impleri scripturam, quam praedixit spiritus
sanctus per os Dauid. et in epistola Petri legimus: non
enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia,
sed spiritu sancto locuti sunt sancti dei homines.
agnoscamus propheticam gratiam euidenter ad potentiam sancti
spiritus pertinere. et de psalmo Dauid ita ad Hebraeos legimus:
quapropter sicut dicit spiritus sanctus: hodie si uocem
eius audieritis et cetera. et hic apertissime per Dauid
spiritum sanctum locutum esse testatur.
Uideamus autem; utrum deus sit iste, per quem omnis prophetia
inspirata memoratur. Lucas dominum deum asserit,
qui locutus est per prophetas, ita dicens: benedictus dominus
deus Israel, quia uisitauit et fecit redemptionem
Psalm. 94, 8. 26] Luc. 1, 68. P 6 isaiam PR 8 uox om. P profitentur v
post profitetur addit eloquia v pentateuci PR, Pentateuchon r 9 loquutus
R est om. P inquid R sollicitiij P (erat s in rasu-ra) 12 inquid
R 13 isaiam PR 14 intelligitis P et ante in add. v 17 proda
h
phetia R 18 loquuti R 19 propheticam R 20 in R ebraeos P
eiui
22 meam P (suprascr. man. alt.) et cetera om. v 24 prophetia R
26 loquutus R
qui a saeculo sunt prophetarum eius. absolute
spiritum sanctum, qui prophetas inspirauerat, dominum et deum
Israel esse euangelico celebratur oraculo. et in subsequentibus
Simeon spiritu sancto plenus: responsum, inquit, accepit a
spiritu sancto non uisurum se mortem, nisi prius uideret
Christum domini. quo uiso et in amplexum manibus
assumpto benedixit deum, id est, a quo responsum accepisse
uidebatur, benedixit deum et dixit: nunc dimittis, domine,
seruum tuum in pace. ecce absolute dominum et
deum uocat spiritum sanctum, cuius uerbo atque responso,
quod Christum uisurus esset, acceperat. uides specialiter de
spiritu sancto intellegendum esse, cum dicitur in prophetis:
deus deorum dominus locutus est, et: audiam, quid loquatur
in me dominus deus. hic nomen istud, id est dominus
deus ad spiritus sancti, qui locutus est in Dauid, uoueris
referendum esse personam aut certe in uno deo trium
uoluntatem, trium potentiam, trium agnosce substantiam, quia,
cum dixeris pater, unius persona intellegitur, cum dixeris deus,
tota trinitas designatur.
Accipimus et in actibus apostolorum, quod indubitanter deus
sit, qui passiones Christi praenuntiauerat per prophetas. ita
enim dicit: deus autem, qui praenuntiauit per os omnium
prophetarum pati Christum suum, impleuit sic Christum
suum, id est charismate suae unctionis infusum, et
iterum: quae locutus est deus per os sanctorum suorum
a saeculo prophetarum. quod dicit: quae locutus est deus
Psalm. 84, 9. 23] Act. 3, 18. 26] Luc. 1, 70. PR 8 deum benedixit r 10 tuum] secundum uerbum
tuum add. P ecce] et v et om. v 14 et. audiam] exaudiam v
iuen
15 non P suprascr. man. alt. domini cuius uerbo—id est bis r,
sed ot audiam altero loco 17 ferendum P (re man. alt.) crete P
19 unus P, una v intelligitur P 22 praenuntiauit v prophętas R
ita enim] cum v > 23 pronuntiauit r 24 prophetarum R impleui P
25 earixmate PR 26 que R, qui P 27 a saeeulo proplietarum-per
os s. s. om. v
proprie ad spiritum sanctum pertinet. legimus in Esaia:
nonne caelum et terram ego impleo, dicit dominus?
quis est iste dominus, qui per Esaiam caelum et terram implere
se dicit, nisi spiritus sanctus, qui ipsum Esaiam uirtute
prophetica et spiritu ueritatis infudit? sicut ergo per propheticam
dispensationem, ita etiam secundae gratiam natiuitatis
spiritui sancto uel maxime uoluntas trinitatis assignat,
sicut dicit in Iohanne: quod natum est ex carne, caro est
et, quod natum est ex spiritu, spiritus est. et alio loco
potestas renouandi hominis penes spiritum sanctum esse perscribitur:
nos autem baptizabimini spiritu sancto non
post multos hos dies, et, sicut superius dictum est: nisi
quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et ad
Titum: saluos, inquit, nos fecit per lauacrum regenerationis
et renouationis spiritus sancti. uideamus, quis
est iste, cuius filii per gratiam adoptionis efficimur: dedit
eis, inquit, potestatem filios dei fieri, et iterum: qui
non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, sed ex
deo nati sunt.
Uides apertissime, quod iste spiritus sanctus, in quo renascimur,
deus est, cuius paternitate donamur. ipse hoc alio loco
luce clarius assignat: ero, inquit, eis in patrem et ipsi
erunt mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens,
merito omnipotens, qui peccati chirographum delet, qui uincula
conscientiarum relaxat et hominem in se credentem corruptae
naturae foeditate dispoliat et indumento innocentiae,
decore iustitiae, stola inmortalitatis exornat et filios suos in
angelicum statum pia paternitate transcribit. nemo spiritum
15] Tit. 3, 5. 17] Ioann. 1, 12. 18] Ioann. 1, 13. 23] 2 Cor. 6, 18.
i R, isaia P, Ieremia 0; scriptorem ipsum memoria fefellisse ui-
i
dctur 3 ego om. R 4 esaiam R, isaiam P, leremiam v et om. P
5 qui] p add. P, et add. v esaiam R, isaiam P, Ieremiam w 6 pro-
phptica R si •» prophpticam R 10 in ante alio add. P 15 tytum R
fecit R lauachrum PR 18 inquid R 24 michi R 25 eirographum
PR 29 conscribit P
conditionem, qui aeternam potest tribuere libertatem. non
enim, inquit apostolus, accepistis spiritum seruitutis
iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis .
filiorum et ipse spiritus testimonium reddit spiritui
nostro, quod sumus filii dei. indubitanter deus est, qui
per abremissa peccatorum dei filios facit.
Uniuersam creaturam etiam angelorum atque archangelorum
peccato constat fuisse obnoxiam, quorum tamen in deum oboedientiam,
sollicitudinem, caritatem transgressorum ruina fundauit.
humilitatis, subiectionis, stabilitatis facta est confirmatio,
fragilitatis agnitio. spiritus sanctus, nisi prae omnibus liber
esset, de seruis liberos facere non posset. nam si creatura
esset, quamlibet in eum deo conferente gratiam sanctitatis remansisset
tamen conscientia debitoris. et ideo dicit: nemo
potest donare peccata nisi solus deus. quicumque ille
est, eligat utrum uelit: aut spiritum sanctum peccata donantem
confiteatur per omnia deum ant, si per eum donari
posse non credit ueniam peccatorum, euacuauit in se regenerationis
beneficium et baptismi sacramentum. dei ergo solius
est absoluere innexa, redintegrare corrupta, expiare maculata.
et ideo ad eum conscii nostrae infirmitatis et suae maiestatis
cum gemitu proclamamus: tibi soli peccaui, id est, qui
solus non teneris lege peccati, qui solus ab ea non actualiter,
sed naturaliter alienus es et ideo solus absoluere debitores
potes, qui a debitis solus inmunis es, qui quod habes non
aliunde mutuatus es, sed de tuo plenus es. non enim prior
quisquam dedit tibi nec aliunde deriuatis uirtutibus irrigaris
nec ex alio aliquo in te facta transfusio est, sed ipse fons es
PR, existimet v 3 inquid R 7 remissionem v filios
dei v 9 obnoxium P obedientiam R 11 humilitas v 12 scs pi,
sci P2, sancti R 14 in eum deo scripsi, in eo PR gratiam v, gre PR
n
21 inexa. P 22 conscii R (alterum i in ramra), conscio P 23 id est]
domine P 26 es; R (erat t in rasura) qui quod] quicquid R
28 deriuatis P, diriuatis R 29 esll R, e P
nescit., (ita) nihil a priore suscepit.
Habitatorem cordis humani sacra eloquia proprie spiritum
sanctum esse definiunt: dabit, inquit, uobis pater alium.
paracletum, ut maneat uobiscum in aeternum, et ad
Corinthios: uiuificabit et mortalia corpora uestra propter
inhabitantem spiritum eius in uobis, et ideo de
spiritu sancto conscriptum recte intellegimus: regnum dei
intra uos est. dei utique sunt regnum, qui ei se praeparare.
merentur in templum dei utique, non creaturae. audi per
apostolum habitatoris nostri uocem: uos estis, inquit, templum
dei uiui et spiritus dei habitat in uobis, et
alio loco: sicut deus dicit: inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum deus. ecce ipse, qui templum humani
cordis inhabitat, deum se esse pronuntiat. Ananias
inter eos, qui honorantes deum de suis iustis laboribus uendebant
substantias suas et ponebant ante pedes apostolorum,
deo uotum promisisse cognoscitur et spiritui sancto mentitus
arguitur, sicut Petrus apostolus ait: Anania, cur temptauit
Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto? et subsecutus
adiecit: non es hominibus mentitus, sed deo.
quid est hoc? in creatorem peccat et ita scriptura peccatum
eius attenuat, ut eum iuxta impietatis sensum creaturae reum
15] 2 Cor. 6,16. 21] Act. 5, 3. 23] Act. 5, 4. om. v inicium PR, nuntium v 2 ita addidi, om. libri, sic
add. v nichil R 6 sanctum om. v diffiniunt P 7 paraclitum R,
paraclytum P 8 Romanos v, cf. notam ad pag. 149, 2 10 intelligimus
P 11 regnum sunt v se pparare R, sernpparare P, parere v
14 dei uiui scripsi, dluini R, dei P 15 in ante alio add. v dicit
in
deus P ambulabo R (in man. alt.) 20 promississe li agnoscitur v
i
et om. v spiritu P 22 sJJu P (i man. alt.) 23 mentitus es v
non ita est. manifeste diuina praeditus est potentia,
ad quem sacrilegii refertur offensa, de quo alio loco dicit:
qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non
habebit remissionem neque in hoc saeculo neque in
futuro. cum ergo transgressione temptauerit deum, fefellisse
dicitur spiritum sanctum. quapropter spiritus sancti et dei
unam causam, unam gloriam, unam cognosce reuerentiam.
et ideo euidentissime de spiritu sancto sequenti sermone conclusit:
non es, inquit, mentitus hominibus, sed deo.
Loquente Petro ad Cornelium obstupuerunt ex circumcisione
fideles, qui uenerant cum Petro, quia et in
nationes gratia spiritus sancti diffusa est. uides spiritum
sanctum non de alieno, sed de proprio gratiam contulisse.
si requiras, quis sit iste, qui gratiam dedit, consequenter
edocuit dicens: si ergo eandem gratiam dedit
illis deus. hunc gratiae largitorem superius spiritum sanctum,
hic deum specialiter declarauit. illic proprio, hic communi
nomine probatur iterata confessio. cum autem dicit: et in
nationes gratia spiritus sancti effusa est, ipse naturae deus est,
qui auctor est gratiae. soli deo competit de suo charismatum
dona largiri, ut et de eo apostolus dixisse uideatur: abundantius
illis omnibus laboraui. non ego autem, sed
gratia dei mecum. merito deus pronuntiatur, qui dispensator
est gratiae et salutis humanae. et addit Petrus: quis
ego eram, qui possem prohibere deum? illum utique
deum, qui se in nationes uel in Cornelium impetu gratiae
inundantis effudit.
25] Act. 11,17.
1 constituat v moinori P abdicat R 2 manifesta P, manifesto v
praeditus est diuina v 3 offenssa P . loco add. R2 7 sanctus v
9 concludit v 12 quia suprascr. R2, om. P 13 effusa v 14 gratiam
om. v 15 dedit-gratiam om. P 20 gratia ante dicit habet v
21 carismatum PR 22 habundantius R 25 addidit v 27 se] est P
in post uel om. v impetum v
Aduerte, quomodo in persona sancti spiritus, qui subito Cornelium
et socios eius impleuit, dei nomen multiplici attestatione
concelebratur: his auditis, inquit, tacuerunt et glorificauerunt
deum dicentes: ergo et gentibus deus
paenitentiam ad uitam dedit. quo loco contra Nouatianos
aduertendum est, quod paenitentiam dare dicitur, quam
utique non aliter nisi seruorum suorum administratione largitur.
dum ergo dicit: quis ego eram, qui possem prohibere
deum, et iterum: ergo deus gentibus paenitentiam
ad uitam dedit, quae in tam manifestis rebus
expectanda est interpretatio, cui uel ignaro non satisfaciat uel
incredulo in sancti spiritus aduentu totiens diuini nominis repetita
confessio?
Accipe ad Corinthios, quod solum possit pro asserenda spiritus
sancti diuinitate sufficere. dicit per epistolam ad Hebraeos:
contestante deo signis et portentis et uariis uirtutibus
et spiritus sancti distributionibus secundum suam
uoluntatem. interrogemus ipsum apostolum, utrum unus ex
creaturis sit iste charismatum distributor. habemus ad Corinthios
prima: notum uobis facio, quod nemo in spiritu
v 6 sotios P 9 peniteutiam R 14 tam om. v
15 expectanda] manifestanda v 16 tocies R 19 distributionibus deus]
distributioni P 21 et ante ad add. P 22 apJm P hebreos PR
n
23 contestate P 26 carismatum PR
dominus Iesus nisi in spiritu sancto. aduerte, quomodo
hic spiritum dei spiritum sanctum esse absolutissime
designauit. de spiritu sancto, quem superiori sententia spiritum
dei loqui proposuit, perspice, quae sequuntur, quam manifeste
illum deum et dominum esse testantur: diuisiones, inquit,
gratiarum sunt, idem autem spiritus, et diuisiones
ministrationum sunt, idem autem dominus, et diuisiones
operationum sunt, idem autem deus. tamquam
si beatus apostolus de spiritus sancti diuinitate fuisset consultus,
euidenter, de quo dixerat: idem spiritus, de eo addit:
idem deus, qui operatur omnia in omnibus. operari
omnia non posset, si esset unus ex omnibus. hic spiritum
sanctum tam in suo nomine quam in domino et deo aut certe
euidenter expressum aut certe trinitati agnosce sociatum. sed
hic in donorum diuisionibus magis sermo diuinus spiritum
sanctum intellegitur designasse, quia superius accipimus distributionum
gratiam spiritui sancto speciali dispensatione competere.
quod uero dixit: idem dominus, idem autem deus, in
sequenti capitulo ad spiritum sanctum ostendit esse referendum
dicens: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae,
alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri
fides in eodem spiritu, alteri gratia sanitatum in uno
spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii
discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio
sermonum. haec autem omnia operatur unus
atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. nulli
subditus, sed caelestis est dominus, qui dona caelestia propria
uoluntate et de potentiae suae iure largitur.
P 4 de om. v et add. ante superiori 5 perspicue v
QfD
quae om. v 8 ministrationes R (um man. alt.) sunt om. P 9 sunt
■n
om. P dus R 10 spiritu R, spu P (s man. tert.) 12 operi P (ra
man. alt.) 14 alterum in om. v 17 intelligetur R 19 insequenti R
22 secundum] in v 28 subditur v
Uides, quod sicut unus pater et unus filius ita et unus est
spiritus sanctus, sicut consequenter assignat: etenim in uno
spiritu potati sumus. hic, si de plebe uel multitudine creaturae
esset, unus dici omnino non posset. et cum hic habeas:
alteri, inquit, datur fides in eodem spiritu, quis hanc
fidem tribuat, idem ad Corinthios apostolus declarauit dicens:
et unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. uides,
quod indubitanter hunc fidei diuisorem deum esse pronuntiat.
licet in tam multiplici tantorum munerum largitate ipsa per
se magnificentia operis potentiam loquatur auctoris, tamen de
eo ita conclusit: haec autem omnia operatur unus atque
idem-spiritus diuidens singulis prout uult, sicut et alio
loco: spiritus ubi uult spirat, et iterum: et spiritus
sancti distributionibus secundum suam uoluntatem.
non hic ergo est subiectae ministerium seruitutis, sed liberae
arbitrium potestatis atque in caelestium bonorum distributionibus
summae largitatis est inexhausta pietas. quod dicit: et spiritus
sancti distributionibus, iste distributor, id est diuisor utrum
deus sit, ad Corinthios docuit dicens: et diuisiones operationum
sunt, idem autem deus. legimus in actibus apostolorum:
attendite, inquit, uobis et uniuerso gregi, in
quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam
dei. hunc, qui posuit episcopos in ecclesia, ad Corinthios
uas electionis deum esse declarat ita dicens: quosdam
12,11. 17] Ioann. 3,8. Hebr. 2, 4. 23] 1 Cor. 12, 6. 25] Act. 20, 28.
28] 1 Cor. 12, 28.
5 est om. v 6 assingnat P 7 simus P (u man. alt.) de ante
multitndine denuo add. R 8 omnino dici v 13 numeroru P 17 et
iterum om. R 19 subiecte P miniateriorum v libere R 21 largitas
P exhausta v pietatis P quomodo v 22 distributionibus scripsi,
distributiouis PR iste] est R, iste est 0 23 operatio R 26 quos P
27 ecclesiam R
cuius personae ostendit officium distributio gratiarum, sicut
continenti sermone subsequitur: posuit, inquit, deus in
ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio
doctores, deinde uirtutes, exin gratias curationum,
opitulationes, gubernationes, genera linguarum. quosdam,
inquit, deus posuit in ecclesia. quod hic deum de
spiritu sancto dixerit, ipsa, quae ad spiritum sanctum pertinet,
dispensatio sanctificationum uirtutumque manifestat. ipse enim
prophetarum ora locupletat, curationum remedia dispensat, charismatum
ornamenta multiplicat, quo in apostolos influente
deum illum uniuersitatis esse signorum miracula et linguarum
diuersa genera cecinerunt.
Ait itaque apostolus ad Corinthios: nescitis, quia corpora
uestra templum est spiritus sancti. templum spiritus
sancti templum esse dei praecedentia eiusdem epistolae euidenter
insinuant, cum dicunt: an nescitis, quia templum
dei estis et spiritus sanctus habitat in uobis? et
spiritus sanctus, inquit, habitat in uobis. quis illos dubitet
eius dei esse templum, cuius esse probantur habitaculum ?
et cum dixisset: nescitis, quia corpora uestra templum
est spiritus sancti, ita capitulum luculenta ueritate conclusit:
glorificate, inquit, et portate deum in corpore
uestro. ergo qui spiritui sancto studiose puritatis templum
praeparat in corde, per castitatem et mortificationem carnis
v qui ds PH, quid sunt v 4 ecclesiam v 5 exinde v
sa S
7 ecclesiain v 9 dispentio P 10 dipensat P (s man. nlt.) caris-
Maturo PM 11 apostolis jn 13 diuesa P 18 sunt v sancti om. r
20 dicit P, dicitur n 22 sanctus om. P dei post inquit. add. P
25 e P, sunt H 26 gloficate P (ri man. alt.) inquid H
a quo spiritaliter possidemur. quapropter quem templo perspicis
dignum, diuinis honoribus noueris adorandum, celebrandum
uotis, sacrificiis excolendum. ad uniuersalem ergo loquitur
magister gentium ecclesiam: nescitis, quia templum
dei estis et spiritus sanctus habitat in uobis. nulli hoc
creaturae possibile est, sed diuinae maiestatis insigne est, ut
singillatim per unumquemque populos impleat et tamen in
plenitudinis suae inmensitate permaneat. diuinae, inquam, singulare
propriumque naturae est locis omnibus praesto esse, in
omnia intrare, omnia continere. dei, inquam, peculiare est
filios perditionis naturae debitis exuere, purgatis conscientiis
innouare, dei filios facere et in caelestis regni gloria sublimare.
P 7 possibilo ereaturae v 9 inquit v 11 et ante
alterum omnia