The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Quid respondendum est his, qui legentes in euangelio ita intellegunt:
pater maior me est, (ut) filium in diuinitate minorem esse blasphement?
Responsio.
Secundam auctoritatem omnium scripturarum duae sunt natiuitates
in Christo, una ex patre initium nesciens, quia legimus: in prin cipio
erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum,
et qui in principio erat, intra se concludit omne principium. ex matre
uero initium sumpsit, sicut legimus per Esaiam: ecce uirgo in utero
accipiet et pariet filium et uocabunt nomen eius Emanuel,
quod est interpretatum: nobiscum deus, id est latens in humana
fragilitate maiestas, sicut in Ioanne euangelista legimus: et uerbum
caro factum est et habitauit in nobis: in nobis, id est in fragilitate
corporis nostri.
paruum libellum, in quo coessentialem praedicat trillitatem;
prima interrogatio de deitate filii dei ad Arrianorum blasphemias pcrtintt;
interrogationes II-IIII de natura et deitate spiritus sancti ad
Macedonianorum errores spectant. —
Item de Mariae uirginis generatione: et porta erat clausa et non
est aperta, tamquam si interrogaretur, cur aperta non esset, adiecit:
quia dominus transiuit per eam. porta clausa, id est signaculum
pudoris, immaculatae carnis integritas. non enim uiolata est partu,
quae magis est sanctificata conceptu.
Item de Christi gemina dei hominisque substantia: et erunt, inquit,
duo in carne una, id est, deus et homo unus Christus, quod apostolus
de Christo et ecclesia, id est de Christi corpore praecepit intellegi, sicut
ait: et erunt duo in carne una. ego autem dico in Christo et
in ecclesia. quod aperte exposuit ad Romanos: patres nostri, ex
quibus Christus secundum carnem, adseruit hominis carnem,
consequenter adserit partes dei dicens: qui est super omnia deus
benedictus in saecula. tam perfecta hic filii eminentia declaratur,
ut dici de patre maiora non possint. nam si initium haberet, non esset
super omnia, sed inter omnia, quae pro condicione facturae intra initium
continentur. sed Christus, quia aequalis est patri, nulla temporis,
nulla aetatis lege concluditur. euidenter et ad Philippenses apostolus
duas Christi natiuitates et duas substantias praedicat dicens: qui cum
in forma dei esset, formam serui accepit. quibus regulis plena
sunt uolumina noui et ueteris testamenti. similiter et Iob praedicat
eximius propheta: et in carne mea uidebo deum. quod de illo
tempore prophetauit, quando Christi deitas habitu nostrae carnis induta
est.
Quia ergo, ut praefati sumus, uerbum caro factum est et duos esse
constat hominem et deum in carne una, modo homo loquitur patri,
modo deus, modo uisibilis ex matre, modo inuisibilis ex patre. da uerba
hominis. ipse in euangelio dicit: filius hominis non habet, ubi
caput suum reclinet. ostendat hic pauper filius hominis diuitias
10] Rom. 9, 5. 12] ibid. 18] Phil. 2, 6. 7. 21] Iob 19, 26. 27] Matth.
8, 20; Luc. 9, 58. om. P 4 cf. Pitra p. 159: quid mirum si non est uiolato partu,
quae magis est sanctificata conceptu (cf. etiam Pseudo-Eusebii [Fausti]
homilia VIIII, Bibl. -Patr. Max. Lugd. VI 629 E) 5 conoeptu] quae
Cum ergo credis ei, cum se in hominis substantia dicit minorem,
crede ei, cum se in diuinitatis substantia profitetur aequalem. loquatur
filius hominis: pater, inquit, maior me est, loquatur filius dei: ego
et pater unum sumus. quasi homo esurit, quasi deus quinque milia
esurientium quinque panibus obsequio creaturae suae exsatiat. quasi
homo in cruce pendet, quasi deus in paradisum de cruce latronem gestis
per omnem mundum loquentibus introducit dicens: amen dico tibi.
hodie mecum eris in paradiso. quo tempore corpus domini in
tumulo fuit, anima in inferno, diuinitas in paradiso et in caelo ubique
intra se omnia supereminenti maiestatis immensitate complectens.
Secundum hominem minor dicitur, quando comprehenditur, flagellatur,
crucifigitur, moritur, sepelitur, secundum deum per uirtutem resurrectionis
in caelestia sublimatus, quasi homo suscepta morte, quasi
deus super mortem. secundum hanc regulam modo pauper est, modo
diues, modo minor, modo aequalis, modo dominus, modo seruus.
Tunc ergo minor patre credatur, quando angelorum conditor paulo
minus ab angelis minoratur, sicut in octauo psalmo legimus:
Ioann. 10, 30. 17] Luc. 23, 43. 27] Psalm. 8, 7. Aug. 4 contremiscat Aug. 5 uindicus S 6 Iudaei eum P
8 esse om. P 9 cf. Breuiar. p. 226: ille ergo, qui habebat aequalitatem,
non est arbitratus per rapinam, sed quam rebellis angelus assumere uoluit
per rapinam, Christus possedit per naturam 10 possedit Aug. 11 credas
Aug. 14 cf. Pitra p. 157: quasi homo esurit, quasi deus quinque millia
esurientium crescentibus cibis interiora sumentium obsequio creaturae
seruientis exsatiat 19 in caelo et PS 20 maiestatis] suae add. Aug.
immensitatem P 23 sublimatur Aug. 2G credatur patre Aug.
quando serui formam suscepisse perscribitur, quando etiam matre iunior
inuenitur, quando de se ipso in uicesimo primo psalmo dicit: foderunt
manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea.
quod ergo minor patre secundum carnem et secundum hominem nuncupetur,
innumeris scripturarum testimoniis declaratur.
De eius diuinitate ita ad Titum apostolus dicit: apparuit gratia
dei saluatoris nostri, et iterum: spectantes beatam spem et
aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi.
immane piaculum est, ut per infideles hominum blasphemias minor esse
dicatur, quem magnum deum ipsa ueritas profitetur. nam et Thomas
apostolus in euangelio Ioannis, ubi post resurrectionem corpus hominis
crucifixi per clauorum signa cognouit, deum, qui intra hominem latebat,
apostolica et euangelica auctoritate confessus est ita dicens: dominus
meus et deus meus. si fides adsit, aperta est ratio, qua Christus
nunc minor nunc aequalis patri sacris uoluminibus asseratur, sicut ipse
de se dicit: ego primus et nouissimus. indubitanter agnosce, quod
priorem non potest habere, qui primus est. item: ego sum
sicut a litteram nulla praecedit, ita et filium dei nulli secundum constat
esse, quia deus est.
Quid respondebimus eis, qui spiritum sanctum dicunt minorem deum
aut, quod sceleratius est, ministerialem magis quam deum abrupta impietate
pronuntiant?
Responsio.
Quomodo creatura dicetur, qui domini creator ex Maria conprobatur,
sicut legimus: conceptus de spiritu sancto, natus ex Maria
uirgine. Christus enim non de substantia spiritus sancti, sed de potentia,
nec de generatione, sed iussione et benedictione conceptus est.
14] Ioaun. 20, 28. 17] Es. 44, 6. 18] Apoc. 1, 8. 27] Symb. apost. Aug. 7 apostolus ad Titum P 9 et ante saluatoris
om. P 10 infidelis hominis Aug. 19 littera Aug. 22 dicunt minorem
deum] aut minorem dicunt Aug. 26 dicitur Aug. 28 cf. Breiciar.
p. 231: non enim generatione, sed iussione et benedictione sancti
Si spiritus sanctus minor creditur, quomodo se filius sicut a patre,
ita etiam a sancto spiritu missum esse testatur? spiritus sanctus ipse
locutus est in apostolis, ipse efferbuit in prophetis dicente beato apostolo
Petro in epistula sua: non, inquit, ex hominibus allata est
prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti
dei homines. et saluator in Matthaeo ita ait ad discipulos suos: non,
inquit, uos estis, qui loquimini, sed spiritus sanctus. similiter
et Dauid plenus spiritu sancto et, qui per eum loquebatur, manifesta
uoco pronuntiat dicens: audiam, quid loquatur in me dominus
deus. quando ergo uasa dei sancto spiritu ebria loquuntur et dicunt:
haec dicit dominus deus uel: deus deorum dominus locutus
est, hunc dominum deum spiritum sanctum manifestum est.
Et ad Corinthios deum esse spiritum sanctum euidenter ostendit,
dum dicit: uos estis templum dei. et quis esset hic deus, consequenter
edocuit ita dicens: spiritus, inquit, sanctus habitat in
uobis. deus ergo templi et spiritus sanctus habitator templi una persona
est. et in actibus apostolorum Petrus euidenter de sancti spiritus
deitate ita ad Ananiam dicit: quis te mentiri compulit spiritui
84, 9. 17] 1 Cor. 3, 16. 18] ibid. 21] Act. 5, 3. 4. Aug. 7 cf. Pitra p. 151: Petrus apostolus in epistola
sua: non, inquit, ex homine adlata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati
locuti sunt sancti dei homines. Dauid quoque spiritu sancto repletus
et gratia huius uirtutis aMatus ita dicit: audiam, quid loquitur in me
dominus meus. deum de se loqui sancto inilammatus spiritu protestatur.
et saluator in Matthaeo ad discipulos suos dixit: non enim uos estis, qui
loquimini, sed spiritus sanctus, qui loquetur in uobis. et propterea quaudo
pii uates exundaute in se spiritu sancto in alto mentis efferuntur excessu
ita dicentes: haec dicit dominus deus, uel: deus deorum deus locutus est,
et horum similia, ad sancti spiritus maiestatem nouerimus esse referendum
11 et qui per eum loquebatur] quis per eum loqueretur Aug. 13 spiritu
sancto P 16 cf. Pitra p. 151: apostoli in prima ad Corinthios sermo
est: uos estis templum dei, et quis hic deus esset, exposuit dicens: et
spiritus dei habitat in uobis. itaque deus templi et qui habitat iu templo
una persona est
euidens? ecce deo uotum promisisse memoratur et spiritui sancto mentitus
arguitur. si spiritus sanctus deus non esset, minime ad eum
sacrilegae falsitatis iniuria peruenisset. item ad Corinthios apostoli
uox est: nescitis, quia membra uestra templum sunt spiritus
sancti? glorificate et portate deum in corpore uestro. illum
utique deum portare praecipiuntur, cuius templa esse perhibentur.
Quid respondebimus his, qui dicunt: non potest non prior esse
pater, qui prior in baptismo nominatur?
Responsio.
Et spiritus sanctus primus est, sine quo primum nominasse non
sufficit. nec numerum autem nec ordinem recipit, qui in trium substantia
unus et solus est.
Quid respondebimus eis, qui impio ore blasphemant dicentes: ideo
sanctus spiritus non est deus, quia nihil operatus est quasi
deus?
Responsio.
Uideamus, si in operibus eius nihil diuinitatis appareat. primo loco
peccatorum remissio non tribuitur, nisi sanctus spiritus inuocetur. et
quia peccata sine sancto spiritu non donantur, etiam de ipso apertissime
dictum esse nouerimus: nemo, inquit, potest dimittere peccata
nisi unus deus. quem ergo reparatorem hominis uides, auctorem
hominis esse non dubites.
Ipse in primis absque peccato hominem fecit, qui in secundis a uinculo
peccati hominem cum patre et filio regenerator absoluit. uide quomodo
apostolus in epistula Corinthiorum opera spiritus sancti uirtutesque
concelebrat ita dicens: unicuique autem datur per spiritum
sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem
cf. Faust. de Rpir. sanct. p. 151, 20: deo uotum promisisse cognoscitur
et spiritui sancto mentitus arguitur (cf. etiam p. 152, 3) notum S
22 condonantur P 23 inquit om. P 26 imprimis P
in uno spiritu, alii genera linguarum, operatio uirtutum,
alii prophetia. haec omnia operatur unus atque idem
spiritus diuidens singulis prout uult.
Et quomodo dicimus, ministerialis est, qui miracula tantorum charismatum
arbitrio propriae uoluntatis et iure dominationis exercuit? de
quo sub trinitatis distinctione legimus per prophetam: uerbo domini
caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.
spiritu oris dixit propheta, non operis, ut eum tamquam de substantia
patris noueris processisse. et ideo dicit: spiritus, qui ex patre procedit.
spiritu oris eius omnis uirtus eorum: caelorum uirtutes,
id est angelos, dominationes, thronos ac principatus, sicut per patrem
et filium ita etiam per spiritum sanctum creatos esse ueritas loquitur.
Non ergo sine immani sacrilegio creaturam dixeris, quem totius caelestis
militiae perspicis creatorem. secundum haec in trium proprietate
ac numero personarum unam potentiam, unam gloriam, unam cognosce .
naturam, ne cum Iudaeis ac Patripassianis sine tribus personis filium
aut sanctum spiritum neges aut sine una substantia cum gentilibus
tl\'ęs deos credere comproberis.
om. P 17 Patriopassiaois 8