The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
artifex effecit, ut antea diximus,
annuis perditorum commonitionibus * * specialiter retexenda
sunt. in testificationem ueritatis manifestis rationibus exemplorumque
testimoniis diuinationem probabimus per diabolum esse
inuentam et perfectam, ut per hoc spiritus maculata cogitatione
spe fluxae felicitatis, peruersa discretione peruerteret miseros
homines perpetuis calamitatibus implicitos.
Quattuor elementa esse principia creaturarum nemo inuenitur
qui dubitet, id est ignem, aquam, aerem et terram. sed haec elementa
diuersa sunt uel in potestate contraria. in errore sunt itaque
Primi quaternionis non supersunt in codice teste Wilmannsio nisi
quattuor folia interiora (siue folia pristina 3 -6),
Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes aquam colunt,
aquae supplicant, aquas superstitiosa uotorum continuatione uenerantur.
sed in sacris suis, quae mysteria uocant, addunt tragica
funera et funesta calamitatis metuendae certamina:
cum sorore
animaduersionibus uindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Tyfon
maritus.
is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus
esse corruptam, occidit Osirim artuatimque lacerauit et
per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra
proiecit. Isis repudiato Tyfone, ut et fratrem sepeliret et coniugem,
adhibuit sibi
ideo caninum caput inpositum est, quia lacerati corporis partes
artificio canis uestigantis inuenit. sic inuentum Osirim Isis tradidit
sepulturae.
fuerunt sane hi aput Aegyptum reges pariter ac
tyranni: sed Osiris iustus praeter illud quod cum sorore commisit,
Tyfon furiosus, impotens ac superbus: ideo ille colitur, iste
uitatur. haec est Isiaci sacri summa: in adytis habent idolum
Osiridis sepultum, hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita,
ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant
capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, ueterum uulnerum
resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac
principatus P 2 ignem manus rec. in marg. codicis et a: at P teste
Bursiano (sed apographum quod misit Lorenz hanc lectionem admodum
incertam reddit), aethera Bursian 8 toto
o misera et caduca mortalitas!
ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias,
neglecto Deo summo, qui omnia diuina artificii moderatione composuit,
et spem tuam perdis et uitam, nec ostensi tibi luminis
splendore corrigeris nec
nec spem redditae tibi salutis agnoscis nec ex paenitentia praeteritorum
criminum indulgentiam postulas.
frustra tibi hanc aquam
quam colis putas aliquando prodesse: alia est aqua qua renouati
homines renascantur. hanc aquam, quam colis per annos singulos,
uis alia decoctis uenarum meatibus siccat aut certe funestus regis
tui sanguis inmaculat: illam quam despicis ignitam, uenerandi
spiritus maiestate decoratur, ut ex ipsa per ueteres conscientiae
cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas inrigetur.
sed
in his funeribus et luctibus, quae uera sunt funera, quae facta
sunt, quorum extant hodieque reliquiae — nam et sepulchrum
Osiridis hodieque in Aegypto est et cremati corporis reliquiae
cernuntur — defensores eorum uolunt addere physicam rationem,
frugum semina Osirim dicentes esse, Isim terram, Tyfonem
calorem: et quia maturatae fruges calore ad uitam hominum colliguntur
et diuisae a terrae consortio separantur et rursus adpropinquante
hieme seminantur, hanc uolunt esse mortem Osiridis, cum
fruges recondunt, inuentionem uero, cum fruges genitali terrae
fomento conceptae annua rursus coeperint procreatione generari.
pone hanc ueram esse sacrorum istorum rationem, pone propter
fruges uota reddi numinibus: quid addis incestum, quid
addidi: om. P, repperiri (sic) additum m. rec. sup. lin. in P,
inuenire Bursian; cf. p. 78, 10 et 13 sqq. 5 artifici P 8 paenitentia P:
ad substantiam
generis humani haec omnia diuina summi Dei liberalitate
donata sunt: agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec
est summi Dei lugenda largitio. deflete potius quod erratis et
errorem uestrum restauratis semper luctibus plangite: nolite
annuis sacris quaerere funus alienum: uestris potius funeribus
parate solacia per annos singulos.
o miser homo! inuenisse te
nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos
singulos perdas. nihil illic inuenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti,
nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. quaere potius
spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo
aut commendet aut reddat, et cum ueram uiam salutis inueneris,
gaude et tunc erecta sermonis libertate proclama:
summi Dei fueris indulgentia liberatus.
Phryges, qui Pessinunta incolunt circa Galli fluminis ripas,
terrae ceterorum elementorum tribuunt principatum et hanc uolunt
omnium esse matrem. deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum
ordinem facerent, mulieris diuitis ac reginae suae amorem,
quae fastus amati adulescentis tyrannice uoluit ulcisci, cum luctibus
annuis consecrarunt, et ut satis iratae mulieri facerent aut
ut paenitenti solacium quaererent, quem paulo ante sepelierant
reuixisse iactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia
nimii amoris arderet, mortuo adulescenti templa fecerunt. tunc
quod irata mulier pro
hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam
haec sacra physica uolunt esse ratione composita: amare terram
uolunt fruges, Attin uero hoc ipsum uolunt esse quod ex frugibus
nascitur, poenam autem quam sustinuit hoc uolunt esse, quod
falce messor maturis frugibus facit: mortem ipsius dicunt, quod
semina collecta conduntur, uitam rursus, quod iacta semina
annuis uicibus t reconduntur.
uellem nunc mihi inquirenti respondeant,
cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum funere,
cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore iuncxerint? itane
non erat aliud quod diceretur? itane non erat quod in agendis
Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? ut gratias
pro renatis frugibus agas ululas, ut gaudeas plangis, nec te,
cum ueram rationem uideris, hoc aliquando fecisse paenituit, sed
hoc agis ut annuis luctibus occupatus uitam semper fugias, mortem
requiras.
dicant mihi: quid hoc frugibus profuit, ut fetus
suos annuis ululatibus semirnent, ut strati funeris calamitatibus
nam quod terram matrem esse omnium deorum
dicunt qui huic elemento primas tribuunt partes, uere deorum
P 3 atim (aut att in) P, ama-
tum a II huc P 7 recidiuantur coni. Bursian, probabilius Reifferscheid
redduntur; ipse tentaui renascuntur, ut est paulo post pro renatis frugibus;
cf. simile uitium librarii ad p. 93, 5 II uelim Wower; at u. Burs. in
praefat. p. VII 9 iuncxerunt
Assyrii et pars Afrorum aerem ducatum habere elementorum
uolunt et hunc imaginata figuratione uenerantur: nam hunc eundem
[id est aerem] nomine Iunonis uel ; Veneris uirginis — si
tamen Veneri placuit aliquando uirginitas — consecrarunt. Iunonem
sane, ne et hinc deesset incestum, Iouis uolunt ex sorore
coniugem factam. effeminarunt sane hoc elementum nescio qua
ueneratione commoti. num quia aer interiectus est inter mare et
caelum, effeminatis eum
mihi:
hoc numen est, quod in uiro feminam quaerit, cui aliter
seruire sacerdotum suorum chorus
uultum, cutem poliant et uirilem sexum per ornatum muliebrem
dedecorent? uidere est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda
ludibria: uiros muliebria pati et hanc impuri et inpudici
corporis labem gloriosa ostentatione detegere. publicant facinora
sua et contaminati corporis uitium cum maxima delectationis
macula confitentur: exornant muliebriter nutritos crines et delicatis
amicti uestibus uix caput lassa ceruice sustentant. deinde
cum sic se alienos a uiris fecerint, adimpleti tibiarum cantu
uocant deam suam, ut nefario repleti spiritu uanis hominibus
quasi futura praedicant. quod hoc monstrum est quodue prodigium
? negant se uiros esse et non sunt mulieres: mulieres se uolunt
credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur.
considerandum
est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis
1 fort. matrem esse 5 plubiis P 11 id est aerem glossam esse perspexit
Wowerus 12 uirginitatis
quaerit unam, et reuerso pater prodigo filio et uestem reddit et
parat cenam. nolo uos desperare faciat criminum multitudo: Deus
summus per filium suum legum Christum dominum nostrum uolentes
liberat et paenitentibus
ut ignoscat: fide tantum et paenitentia potestis redimere quicquid
sceleratis diaboli persuasionibus perdidistis.
Persae et Magi omnes, qui Persicae regionis incolunt fines,
ignem praeferunt et omnibus elementis ignem putant debere praeponi.
hi itaque ignem in duas diuidunt potestates, naturam eius
ad utrumque sexum transferentes et uiri et feminae simulacro
ignis substantiam deputantes: et mulierem quidem triformi uultu
constituunt monstrosis eam serpentibus inligantes. quod ideo faciunt,
ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant, sed ut
dea sua serpentibus pullulans maculosis diaboli insignibus adornetur.
uirum uero abactorem bonum colentes sacra eius ad ignis
transferunt potestatem, sicut propheta eius tradidit nobis dicens:
dicunt, sacra uero eius in speluncis abditis tradunt, ut semper ob-.
uitent. o dira supinitatem Wowerus, insanitatem (uel stupiditatem) OeMer 10 reddit
a: reddiditP 11 coenam a 13 multa a, unde Wowerus multam
14 penitentia P 16 Persiae a 17 et om. a 18 ignem P: Jouem a
19 ad utriusque sexns Pa, em. Bursian j) simulacro P, ut coni. Oehler: simalachra
a 23 pullulans Bursian: pollulant P, polluta a 24 bonam
P, boum edd. 26 vU Jigie Bursian: CYNslESfE P (Mixrdpcj fi varaxv
o dcmi\'1ç avvfitrt narqog dyavov a) II mitram
Ultima pars tripertitae istius diuisionis aestimat libidinum
uias quae praua desideria quaeque
quid ergo perficiat ista diuisio dili-
3 genter aspicite, ut facile commentum ratio ueritatis impugnet
.
diuiditur anima et substantia sua diuerso efficaciae genere separatur
et dissoluto
Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus
consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum
secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus
uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus
sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque
Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera
matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat.
uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore
commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias.
proficiscens
peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne
quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis, sicut sibi uidebatur,
custodibus tutelam credidit filii. tunc Iuno opportunum insidiarum
nancta tempus et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens
a 2 enim Pa : itiL m. rec. 3 stimulis
a: st m. uetus, surculis m. rec. 4 per.. cit m. uetus, perflcit a 5 ut
cernatis quam facile a 6 sua P: eius a 7 et om. a 10 que m. uetus,
quo m. rec. II separatim a 11 et P non distincte II uerius P: uerum
edd. 12 quod corpus P: quod autem corpus est edd. 14 res et litteras
mor, quae prorsus euanuerunt, restituit ed. princ. 15 cS—ta P
16 nugarum a. u. Bursian: absurditatum animas uolunt a; scriptura in
P prorsua euanuit 28 mulier
illic interceptus trucidatur et, ut nullum posset
quia uehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta uariis generibus
pueri membra consumunt, ut humani cadaueris inauditis
usque in illum diem epulis
seruat, cui Minerua fuit nomen, quae et ipsa sceleris fuit particeps,
et ut manifestum delationis esset indicium et ut haberet
unde furentis patris impetum mitigaret. reuerso
facinoris exponit.
tunc pater funesta calamitate cladis et acerbi
luctus atrocitate commotus Titanas
necat nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum
aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus
necem qualiscumque filii uindicauit, affectu quidem patris, sed tyrannica
potestate. tunc, quia diutius pater ferre lugentis animi
tormenta non poterat et quia dolor ex orbitate ueniens nullis solaciis
mitigabatur, imaginem eius gypso plastico opere perfecit
et cor pueri, ex quo facinus fuerat sorore deferente detectum,
in ea parte plastae conlocat, qua pectoris fuerant liniamenta formata.
post haec pro tumulo extruit templum et paedagogum
pueri constituit sacerdotem: huic Silenus fuit nomen.
Cretenses,
ut furentis tyranni saeuitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt
et annuum sacrum
per ordinem facientes quae puer moriens aut fecit aut passus est.
uiuum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis
excitantes, et per secreta siluarum clamoribus dissonis
eiulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus
non per fraudem factum sed per insaniam crederetur: praefertur
a 7 particulatim Pa, em. Wakefield Silu. crit.
IV. p. 249 II conscissa
Fuit etiam alius Liber aput Thebus tyrannus magicae artis potestate
perspicuus. hic cum muliebres animos uenenis quibusdam
et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora
ut mente captas nobiles feminas et libidinum ministras
haberet et scelerum. qui qualia fecerit scelera uel quantum
matri contra filium uel sororibus contra fratrem imperauerit facinus,
in scaenis cottidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut
scelerati tyranni facinerosa crudelitas in animis audientium funestis
semper relationibus renascatur.
hunc Lycurgus sobria uirorum
coniuratione protectus regno exuit, pellit patria: neque
enim effeminatus consensum uirorum potuit diutius sustinere.
effeminatum enim eum fuisse et amatorum seruisse libidinibus
Graecorum gymnasiis decantatur. nec fuga eius Lycurgus tantum
est exilioque contentus, sed timens, ne fugiens et ab aliis receptus
ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet
semina, succinctus ferro patriae dedecus minaci persequitur edicto.
tunc Liber proiectis infulis, quas pampineis coronarum circulis
inligabat, cum semiuiro comitatu fugiens — soli enim eum secuti
uicini maris
inter ebrias puellas et uinolentos senes, cum adhuc eum scelerum
pompa praecederet, alter nigro amictu taeter, alter ostenso angue
terribilis, alter cruentus ore, dum uiua pecudis membra discerpit,
a Lycurgo . conprehensus per proximam rupem, quae inmensum
praecipitium saxis inuiis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum
corpus marinis diu
ad sanitatis ac sobrietatis ordinem seuera animaduersione
edd. 12 facinorosa edd. 15 effeminatus P: effoeminatua
ille a 16 enira eum Bursian: cenatum enim eumP, enim a
19 contenderet P 21 cornarum P 23 struporum P 24 disperationis
P, item p. 87, 20 disp. 25 uinonettos P 26 praecederet et
P, et deleuit Bursian 1\\ teter Pa 27 pecodis P, pecoris a 29 ut a:
at P
detegeret et ut ostenderet mortem, ait:
imitatur te, Lycurge, et sobrium institutum tuum sequitur nec a
salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Postumius.
nam, sicut in libris annalibus inuenimus, Bacchanaliorum scelera
Aebutio quodam adulescente deferente detecta sunt. erant adhuc
in urbe Roma integri mores nec quisquam peregrinas superstitiones
dissolutis moribus appetebat. tunc nec senatus consuli nec leges
rei publicae nec consul legibus defuit, sed inuestigatis omnibus
qui huius sacri scelerata commenta tradebant contra omnes seuero,
immo Romano quaestionis examine capitalis poena de consilii sententia
decreta est, nec tam diu uindices gladii consulis conquierunt,
quam diu hoc malum fuisset radicitus amputatum. o digna
Romani nominis animaduersio! o priscae uirtutis laudanda constantia!
nec ciuibus suis consul parcere uoluit, cum ob purgandam
patriam
Sequitur hanc sacri contagionem et imitatur ordinem funeris
a Cerere Hennensi muliere mors filiae consecrata. nam quicquid
in Creta pater circa filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam
amissa filia impatientia materni doloris instituit: quod quatenus
factum sit breui sermone perstringam. unicam Cereris filiam, quam
Graeci Persefonam, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt
ad coniugale consortium plures petebant. mater sollicita de singulorum
meritis iudicabat, et cum adhuc omnibus matris sententia
uideretur incerta, diues rusticus, cui propter diuitias Pluton fuit
nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moras dilationis ferre
P 3 &0BH91C JYCEN P 4 KOAIIl(j>
P 5
illic inuenies quicquid hyacinthi
turget in caulem, illic comam narcissi uel quod auream
rosam desuper pingit, illic albae hederae per terram molliter serpunt
et cum purpureis uiolis suauiter rubens amaracus inuenitur,
nec coronam istam alba deserunt lilia: prorsus aptus locus qui
gratia sua puellares animos et inuitaret pariter et teneret. in hoc
loco cum a Plutone uirgo prope uesperam fuisset inuenta, ui rapitur
et superimposita uehiculo scissis uestibus laceratis crinibus
ducitur: nec resecati ungues contra amatorem rusticum aliquid
profuerunt
strepitus puellarum.
tunc una celeri cursu, cum de ciuitate nemo
succurreret, facta ex ipso timore uelocior matri raptum uirginis
nuntiat. contra raptorem indignata mater armatam manum ducit:
oculos et infinitos cuneos respexit uenire cum matre, funestum
cepit ex desperatione consilium: quadrigam qua uehiculum
trahebatur per medium lacum dirigit: is erat profundis uoraginibus
immersus. illic cum amata submersus uirgine miserandae
matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit.
Hennenses
ut possent maternis luctibus ex aliqua parte inuenire solacium,
inferorum regem uirginem rapuisse fincxerunt, et ut fides
figmenta sequeretur, prope Syracusas eum per alium locum cum
uirgine emersisse iactarunt. templum sane et raptori et uirgini
accurate conlatis sumptibus- faciunt et annua in templo uota decernunt:
sed nullo genere matris dolor uincitur nec muliebris inpatientiae
tormenta curantur, sed credens uere filiam prope Syracusas
esse uisam, Triptolemo duce uilico suo nocturnis itineribus
ad Syracusanae ciuitatis litus cum lugubri ueste ac sordido squalore
peruenit. nec illic defuit qui credulam de calamitatibus suis
a 2 Pergus Ouid. Metam. V, 386
5 yacinthi P, at cf. c. 12, 2 6 aureum P 13 resecati M. Haupt (in
Herme II, 8): reseruati
Syracusani liberalitate
mulieris prouocati
dolorem matris pompam miseri funeris excolunt honore templorum.
sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa naue per peregrina
litora filiam quaerit. sic fluctibus tempestatibusque iactata ad
Atticae urbis locum peruenit: illic hospitio recepta incolis incognitum
adhuc triticum diuidit. locus ex patria et ex aduentu mulieris
nomen accepit, nam Eleusin dictus est, quod illuc Ceres
relicta Henna uenerat.
sic quod ipsa dispensato quod adtulerat
frumento colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem
ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta
in loco est pariter et consecrata et diuino cum filia appellata nomine.
amat enim Graecorum leuitas eos qui sibi aliquid contulerint
uel qui consilio aut uirtute se iuuerint diuinis appellare
nominibus, et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos
dicant, deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. sic de
Libero Nysa non dubitat nec de nouis ambigit Sparta sideribus:
cremat et consecrat Herculem tristis Oeta et a uanis Cretensibus
adhuc mortui Iouis tumulus adoratur.
additur tamen, sacratissimi
imperatores, ad huius profani erroris augmentum quod hos
binomines, id est Liberum et Proserpinam, maiore quasi auctoritate
defendat: nam Liberum ad solem uolunt referre commenta
Graecorum, Proserpinam uero Liberam dicentes lunam esse confingunt.
quod quam absurdum et quam miserum sit ex ipsa ueritatis
possumus ratione colligere. quis uidit puerum solem ? quis
fefellit? quis occidit? quis lacerauit? a 3 qu5 (t. e. quoniam) nos: quo Pa, quia Oehler
4 donis Bursian: dotis P, dotibus a 12 dispensato — frumento J. Fr.
Gronouius: dispensatio — frumenta
quis
Plutonis coniugem fecit? sed et errorem istum physica rursum
uolunt ratione protegere: indiuisam mentem et diuisam, id est
TOV af.ieQiarov xai xov fiefiequonivov vovv, hac se putant posse
dicite mihi, o miseri mortales, quid naturalibus
rebus additis funera? quid dei dispositionem crudelium
mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique
tormento ? quid sibi uult ista persuasio, ut diuinis rebus funestae
calamitatis ordo societur? ut natura siderum, quam Deus summus
certis legibus fecit, mortalis calamitatis luctibus iungeretur? cui
rei prodest quod facitis? miscetis terrena caelestibus, caduca
superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum diuinis
honoribus consecrantes.
Si conuocato omni genere humano sol habita contione loqueretur,
desperationem uestram hac forsitan oratione percuteret:
generibus rebellantes, ad hoc tantum facinus impegit, ut profano
nefariae cupiditatis errore et mori me dicatis arbitrio et uiuere?
atque utinam usitato more uel uno genere uaesanae cogitationis
uestrae figmenta procederent, utinam sine contumelia mei sceleratae
cogitationis uestrae grassaretur inprobitas! nunc uos per
praecipitia iactantes mihi quoque non parcitis nec aliquam habet
uester sermo reuerentiam, sed cum dedecore meo in exitium uestrum
mortemque properatis.
et rapidis uerticibus obstinato mentis furore submergunt, alii
amputatis uirilibus plangunt, alii crudeli morte caesum aut in
olla decoquunt aut septem ueribus corporis mei membra lacerata
subfigunt. qui paululum mihi placida fuerit oratione blanditus,
quadriiugi currus aurigam me esse confingit. proicite aliquando
tanti furoris exitium et salutari persuasione conuenti ueram salutis
uiam quaerite. inimicus Dei est qui haec aut cogitauit aut \'
fincxit, nec facinus eius simplex aut usitata poena comitatur, qui
f-iENEPICfiENON NOYP 5 o a: o diiP cf. p. 104,21
II miseri om. a 10 calamitas Pa, em. Bursian 15 forsan a 17 reuellantes
adhuc tantum P 18 uestro arbitrio a 19 uęsane P, uesanae
edd. 21 cogitationes P II uosmet a 25 uorticibus Wowerus 26 uiribus
P II in P: ut a 27 decoquent P II uerubus a 30 conuicti o; at
u. ind. III s. u. conuenire
lugete mortuos uestros et ipsi simili morte
morituri, mittite regibus uestris ut uultis inferias et orbitates
eorum alio remediorum genere mitigate. lugete Liberum, lugete
Proserpinam, lugete Attin, lugete Osirin, sed sine nostrae contumelia
dignitatis. nolo me per tumulos eorum fauillasque ducatis,
nolo ut errori uestro nomen meum fomenta subpeditet. ad
initium diei a Deo factus sum, hoc mihi sufficit solum: quid me
honesti muneris dignitate priuatis ? aliud me Deus fecit, aliud esse
iussit, et uos me pro libidine uestra diuiditis, pro arbitrii uestri
cupiditate laceratis. quicquid sum simpliciter pareo nec aliud uolo
de me intellegatis nisi quod uidetis: hoc Deo gratum est, hoc
Deus libenter amplectitur, hoc homines ad salutis uiam ducit, si
proiectis erroribus Dei gratiam simpliciter ac fideliter hauriatis.
Haec quidem, sacratissimi imperatores, ethopoeiaco mi sermone
dixisse sufficiat. at ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus
perditos homines religioso sermone
quos colitis, cur eos lugetis? cur eos annuis luctibus plangitis?
si lacrimis ac luctu digni sunt, cur eos diuino honore cumulatis?
aut si luctu eos dignos putatis ac lacrimis, deos eos appellare
nolite, ne luctibus ac lacrimis uestris maiestas diuini nominis
polluatur.
sed quia mens perdita et sceleratae cupiditatis laqueis
implicata nulla potest ratione reuocari, persequar cetera, ut publicatis
omnibus atque detectis quae profana consecrauit improbitas
misericordia Dei nomine domini nostri Iesu Christi lapsos
erigat, fugientes ad se reuocet, dubitantes confirmet, errantes
corrigat et quod est potissimum uitam morientibus donet.
In plurimis orientis ciuitatibus, licet hoc malum etiam ad nos
transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris et percussor
eius circumstantibus uulnusque monstratur. Mars enim in
porci siluestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes
in amore Veneris uindicaret, incaute contra se ruentem percutit
iuuenem. si deus a 4 lugite ter P 11 deo pareo a 14 audiatis
a 18 lugitis P 19 ac P: et a 26 in nomine a 1\\ lesu] ihti P
27 conflrmat P 30 percursor P 33 contra serentem a
sed et alium audio cum Venere
coniugale habuisse consortium: Vulcanus, nisi fallor, ab his
deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. o uanorum
hominum ridenda persuasio! inter duos maritos adulter positus ab
uno capitur, alterum uincit.
uinceret, quod sibi corpus elegit! porcus esse maluit: qui si habebat
mutandi corporis potestatem, leonis debuit potius speciem
formamque suscipere.
norunt in illa agrestis animi feritate pudicitiae seruare uirtutem.
merito ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis
eligitur.
Hic iam euangelicae traditionis secreta tractemus. eiecto daemonio
dominus porcorum gregem donat, nec inmerito: ut cum
libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque iactatus
per mortes porcorum uarias digna nece inmundus spiritus carperetur.
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse
— ei erat Venus nomen —, initiasse etiam Cypriae Veneri
plurimos et uanis consecrationibus
quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum
mercedis nomine deae daret. quod secretum quale sit omnes taciti
intellegere debemus, quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius
explicare non possumus. bene amator Cinyras meretriciis
legibus seruiit: consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem
dari iussit ut scorto.
per sinum ducunt: adhuc primi erroris uitia grassantur et
quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa
crudelitas adoratur.
in sacris Corybantum parricidium colitur:
nam unus frater a duobus interemptus est et ne quod indicium
necem fraternae mortis aperiret, sub radicibus Olympi montis
a parricidis fratribus consecratur. hunc eundem Macedonum
colit stulta persuasio: hic est P 18 nauis a 19 assem unum
Wotcerus: asse munil (sic poiius quam manQ) P, asse, manum a 23 seruit
Pa, em. Bursian 24 initiant P: initiantur a, haud scio an recte,
cf. Clem. Alex. Protrept. c. 2: 2f(laC(ou yovv fxvarr\\Q(arv avfiflokov roig
fivovfiivoig o tfut xoknarv
Quapropter quicumque haec sacra deuota mente ueneratur, cuicumque
placet superstitionis istius metuenda contagio, aut malis
suis solacium quaerit aut facinora eorum tacita cogitatione conlaudat
hoc optans,
ut et sibi liceat quod diis suis licuit, ut et se ad consortium
talis uitae morum similitudo perducat.
adulterio delectatur aliquis:
Iouem respicit et inde cupiditatis suae fomenta conquirit:
probat, imitatur et laudat quod deus suus in cygno fallit, in tauro
rapit, ludit in satyro et, ut liberalis in flagitiis esse consuescat,
quod inclusam regiam uirginem auro largiter fluente corruperit.
puerorum aliquis delectatur amplexibus: Ganymedem in sinu Iouis
quaerat, Herculem uideat Hylam inpatienti amore quaerentem,
Hyacinthi desiderio captum Apollinem discat, Chrysippum alius,
alius Pelopem uideat, ut per deos suos sibi licere dicat quicquid
hodie seuerissime Romanis legibus uindicatur.
adulteria eorum
omnia enumerare difficile est, quis Amymonen, quis Alopen,
quis Menalippen, quis Chionen Hippothoenque corruperit: nempe
deus uester haec fecisse memoratur. ille, quem uolunt seueris oraculis
errantium hominum peccata corrigere, Steropen amat,
Aethusam rapit, Zeuxippen stuprat, quaerit Prothoen et Arsinoae
adultera cupiditate blanditur. sed ex isto corruptarum mulierum
grege una puella amatorem deum et uitauit et uicit: Dafnen diuinans
deus et futura praedicens nec inuenire potuit nec stuprare.
muliebria patitur aliquis et effeminato corpori solacium quaerit:
uideat Liberum amatori suo post mortem etiam promissae libidinis
praemia imitatione flagitiosi coitus repensantem. si qui
monstruoso cupiditatis ardore in paternae necis armatur exitium,
a Ioue sumat exordium: qui fraternum desiderat sanguinem, Corybantum
sequatur institutum, et incestum desiderantibus a Ioue
addidimus 3 celaret] coleret Wotcerus 15 inpatientiam
morS P 16 apolline P 19 quis amumonfi quis alops quis menalippe
quis chions P 20 ippothoenque P, Hjppogoemque a 23 aethyssamP,
em. Wowerus 1\\ zeuxippS P n prothoc (sic) et arsinoe P 25 dafnem P,
Daphnem enim a 26 strupare P 29 repraesentantem a 30 mostruoso
P 31 sumat exemplum a 32 sequitur P
et, ut integrum facinus impleret incesti, filiam quoque animo
corruptoris adgressus est.
inferiores aliqui aemulo stridore persequitur
et aduersarium cupit crudeli feritate torquere: ab Apolline
ex Marsyae casibus crudelium tormentorum cruciatus discat.
alienum aliqui desiderat et hoc cum morte domini conatur implere:
uideat ut Hercules occiso Geryone Hiberas abegerit boues.
si qui promiscua hominum caede gaudet, praeposteras Martis
cupiditates diligenter inspiciat. semina paene omnium scelerum
a diis suis peccantium turba colligit et, ut perditus animus impune
facinus possit admittere, ex praecedentibus facinorum exemplis
maiore se auctoritate defendit.
si stupri praemia corruptor
inquirit, si uiam optat sollicitationis addiscere, in sinu corruptae
mulieris aurum Iouis uideat. si publicus parricida commissam
sibi regni custodiam nefaria prodere cupiditate desiderat, respiciat
ad eos qui Saturnum filio prodiderunt. quatenus ius laedatur
hospitii uel
mensae conciliatio sancta uioletur si qui ad iniuriam pronus quaerit,
ecce ordinem scelerum de Tantali casibus discat.
o facinerosae
cupiditatis triste solacium! o hominum deflenda persuasio!
o infelicis imitationis cruenta meditatio! scaenam de caelo fecistis
et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis,
cum hominibus peccare cupientibus facinorum uia de deorum
monstratur exemplis. sed in ista criminum lege, in ista confessione
scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes
deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt, ut disceremus
omnia per tot opstantes. fuit enim et aput ueteres, licet nondum
terram inluminasset domini nostri Christi ueneranda dignatio, in
spernendis superstitionibus religiosa constantia.
Diomedes pudicus
ac sobrius Venerem uulnerat, Martem uincit et percutit: Oti et
et 6 aliquis a 3 aemulos rigore Oehler; at cf. Firm. Mat. Mathes.
lib. IIII, 1 p. 86: inuido stridore 5 cruciatus
o flagitiosa
confessio! o * * deflendique cultus! o durae seruitutis miseranda
conditio! ad istorum cultum deorum sanctos homines et deo deuota
mente credentes sacrilegum tyrannorum traxit imperium, et
ut huic facinori aliud facinus adderetur, mors est decreta nolentibus.
ad theatrum potius templa transferte, ut in scaenis religionum
istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat improbitas,
histriones facite sacerdotes: alter dignior locus religionibus
istis inueniri non poterit: illic amores deorum uilis turba decantet,
illic casus mortesque saltentur, illic deorum templis ab
impiis et
Discite etiam, sacrosancti imperatores, uenerandum Alexandriae
numen unde sumpsit exordium, ut communi nostra fragilitate
detecta ad ueritatis exordium mortalitatis nostrae sermo
a 6 herculis et ascuIapiuB P 7 pede P
10 et filium P ut uidetur: Hic ex Creta a; in fol. 12b et 13* multa obscurata
sunt et uix legi-possunt \\I ....I tiuus P,
huic post mortem Aegyptii patrio gentis suae instituto
templa fecerunt, et ut iustae dispensationis gratiam posteritas
disceret, ille modius quo esurientibus frumenta diuiserat, capiti
sed hoc inuito
Ioseph, immo mortuo: neque enim ad hoc facinus religiosus animus
et Deo summo dicatus adduci-potuisset, ut erroris inlecebras
ex nomine suo superstitiosis hominibus ipse praeberet, praesertim
cum sciret haec esse in Dei sacrosanctis legibus, ne qui hominum
tale aliquid aut ueneraretur aut coleret. hic in Aegypto colitur,
hic adoratur, huius simulacrum neocororum turba custodit, et
ad memoriam uetustatis errans populus ordinem sacrorum in
Bursian, qui ac communis in P sibi dispexisse uidetur: ac communi a, ac
(at?)***unis inepta (non nostra) f ** gilitate P, ut Lorenz testatur
1 cum in Aegipto glisceret (an saeuiret?) coni. Bursian, cum ingrueret
a 2 fames Jacobi patriarchae a 3 interpretatusque a 4 innue-
bat a 1\\ er * * * * cob P, litteris post er (an es?) macula deletis; est Jacobi
a, est Jacob ed. Burs. 1\\ Jacob filius Krabinger (Miinchner gel. Anzeigen
1848 n. 177) obelo notauit, contra Wowerus erat (est) Jacob filius
sed et in ipso simulacro sicut
in ceteris ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur:
nihil enim operantur uictimae et cruor ex assidua
caede profusus nisi ut daemonum substantia, qui diaboli
procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. nam ista esse
Porphyrius, defensor simulacrorum, hostis dei, ueritatis inimicus,
in libris enim, quos appellat
,
maiestatem eius praedicans de infirmitate confessus est
.
in primis enim librorum partibus, id est in ipsis auspiciis † positus
dixit: Serapis uocatus et intra corpus hominis conlatus
talia respondit.
dicant nunc mihi perditi homines: quis potior
est, qui uocat et imperat et includit, an qui uocatur et paret et
cum uenerit in suscipientis hominis corpore potestate iubentis includitur?
gratias agimus, Porphyri, libris tuis: deorum tuorum
nobis substantiam prodidisti: didicimus per te quatenus dii tui
hominibus iubentibus seruiant. Serapis tuus ab homine uocatur
et uenit et cum uenerit statim iussus includitur et loquendi necessitas
nolenti forsitan imperatur.
sic aput nos deos Uestros
cum hominibus nocere coeperint, religiosi sermonis flagella castigant:
sic in corpore hominum constituti dii uestri uerbo Dei spiritalium
flammarum igne torquentur, et qui aput nos quasi dii
coluntur, aput nos religiosae fidei medelas Christi gratia humano
subiacentes imperio et tormenta repugnantes sustinent et uicti
poenis ultricibus subiugantur.
a 4 uictimae acripsi: .... me P, animae a et Burs., sed
negat Lorenz sic legi posse; idem codice iterum inspecto rescripsit scripturam
a me propositam ex litterarum uestigiis certo confirmari II peco-
Penates etiam qui sint explicare contendam, ne quid a me
praetermissum esse uideatur. qui nihil aliud putant esse uitam
nisi uescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis
suae humilitate flexerunt, nutrimenta corporis quae ex cottidianis
epulis comparantur hoc nomine pro salute hominum consecrantes.
quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse
deum
dominus Iesus Christus cum diabolo pro nostra salute sollicitus
diuina maiestatis suae conluctatione certaret, ut de faucibus eius
quem gerebat hominem liberaret, hac eum responsione quassauit.
nam cum diceret ei diabolus: csi filius dei es, fac u t isti
lapides panes fiant/ respondens ei dominus dixit: cnon
in pane tantum uiuit homo, sed in omni uerbo Dei.\'
nescientes itaque substantiam generis humani cottidianas epulas
hoc nomine consecrarunt: nam omne quod uescuntur homines
penus uocatur: hinc et cella penaria, hinc et dii penates
ab abiectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione
compositi.
Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid aut
cum summo terrore religionis inuentum. ignis est domesticus,
qui in focis cottidianis usibus seruit: quapropter cocos habeat,
non miseras uirgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius
fauillas aut prostituto corpore peccare coguntur aut in uirginitate
perseuerantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.
Palladii etiam quid sit numen audite: simulacrum est ex ossibus
Pelopis factum, hoc Abaris Scytha fecisse perhibetur. iam
quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecrauit. estne
aliquid aput Scythas humana ratione compositum et illa effera
P mance, sit praetermissum.
Qui nihil aliud putant a; nos Bursiani supplementum recepimus
5 aepulis et u. 14 aepulas P, item alias 9 certaret et, ut Pa,
et del. Bursian 10 quem o: quae P 13 uiuet\'P 16 panus P et paulo
post pęnates 18 composita a 21 coquos
simulacrum hoc Troianis Abaris nendidit stultis hominibus uana
promittens.
suppliciter adorabat quicquid paulo ante uiderat subhastatum
.
substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est. si humana
uis, Abari, miseros homines ossa uenerari, purioris saltim
et castioris hominis reliquias collige: accedat idolo quod facis ex
hominis uirtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit et
diu prostituti pudoris damna sustinuit. sed nec adulto ei scelus
defuit: eum cuius filiam petebat fraude proditoris occidit, proditorem
etiam ipsum periuriis adgressus est et ne promissa redderet
praemia, hunc eundem per abrupta praecipitia iactauit. en
cuius electa sunt ossa ut deus fieret qui urbes et regna seruaret.
sed nec seruauit aliquando nec profuit et quid se maneat ex
urbium in quibus fuit casibus uidit: incensa est Troia a Graecis,
a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reseruatum est,
sed reseruatum non propriis uirtutibus, sed humano praesidio :
ab utroque enim loco homines liberarunt et translatum est ne
humano flagraret incendio: tanto numini humana fuerunt praesidia
necessaria et ne arderet humanum quaesiuit auxilium. dilatum
est Palladium ab incendio, non liberatum: stat sententia,
manet poena, ignis imminet, ignis urguet, quem uitare non poterit.
iam parturit flamma caelestis, iam diuinae animaduersionis
monstratur aduentus, iam futurae cladis nuntiatur exitium:
in hoc incendio Palladium latebras inuenire non poterit: ignis
iste scrutatur abdita, quaerit absconsa
uanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione
complectitur. cuenit enim\', inquit, \'dies domini ut
ardens clibanus\'. audisti quid ueniat: nihil est quod ex te
collectum in apothecis dominicis reponi possit: ardebis ut stipula,
cuius inanis uilitas in cineres fauillasque seruatur, qua rapax
Wowero glossa uidebatur 2 inueniri P 7 auari P,
om. a 11 eum P: is enim a j) eum fraude a 12 periuriis a: periurus
P 19 liberant Pa, em. Bursian 23 urget a 30 cliuanos P
II audisti quid ueniat P bis habet 32 qua nos: que P, quam a
hic est exitus finisque
uester, haec est poena quam pro deceptis hominibus Deus statuit:
ut perpetuis ardeat flammis qui contra uoluntatem Dei miserum
hominem aut decepit aut perdidit. uolo sane diligenter inquirere
cuius Mineruae hoc uolunt esse signum: plures enim Mineruas
fuisse constat nec aliquis in ista parte dissentit. singulare itaque
genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his
omnibus inueniri possit Palladium cuius Mineruae sit nomine
consecratum. \'
Quinque Mineruas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas.
una
locis ad urbanae conuersationis ordinem rustica turba comitata
est. fuit alia in Aegypto Nili regis filia, textrinae artis magistra:
tertia uero patre Saturno genita est, sed hanc uiraginem fuisse
commemorant: nam numquam se intra feminei sexus uerecundiam
tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta
secuta est studia bellorum. quarta Iouis Cretici regis fuit filia,
quae occisum patri detulit Liberum.
Titanide matre orta est, quae patris appellata nomine Pallas est
ab hominibus nuncupata. haec parricidalis amentia furoris et
uaesanae temeritatis instinctu patrem Pallantem crudeli morte
iugulauit nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis
suis frueretur et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuuiis
corporis eius ornatae sunt..., ut parricidii facinus ex crudeli
ostentatione publicaret. huius est Palladium, pro nefas, nomine
consecratum, haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali
lege seruatur, et cuius facinus seuerius damnari debuerat,
eius imago suppliciter adoratur. adponite ignem, augete flammas,
ut cottidianis sacrificiis uestris discat ardere. quid enim
meretur aliud parricida nisi ut perpetua imitatione flammarum
nos: cogentiP, congeniti a, cogentis Bursian 16 strepituque
P 19 Tritonide Jos. Scaliger; at u. Clem.Alex.Protr. 2 et Ampelium 9,10
21 uęsanae P: uesanae edd. 23 exubiis P 24 ornatę sunt P: ornata
esto, ornat scutum coni. Bursian; fort. ornatae sunt manus, ut Pallas
in uasorum imaginibus repraesentatur brachium aegide tectum gerens,
quam hostibus obuiam fert; cf. 0. Mueller Denkmaler 1,10,37. II, 21,229
busta sunt haec, sacratissimi imperatores, appellanda, non
templa: rogi sunt potius dicendi miserorum: nam in honorem
hominum perditorum aedes pro sepulchris miseranda hominum
seruitus facit. hic crematorum corporum fauillae seruantur, hic
cineres mortuorum inreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium
casus cottidiano uictimarum sanguine recrudescant, ut
tristis lamentationis exitus renouatus annuis luctibus renascatur,
ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia uel
incesta uel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et
colere discat et facere.
amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores,
penitus atque delenda
legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis
istius error funestus inmaculet, ne pestiferae consuetudinis
conualescat inprobitas, ne quicquid hominem dei conatur
perdere diutius in terra dominetur. nolunt quidam et repugnant
et exitium suum prona cupiditate desiderant, sed subuenite
miseris, liberate pereuntes: ad hoc uobis Deus summus commisit
imperium, ut per uos uulneris istius plaga curetur. facinoris
eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae, sed melius
est ut liberetis inuitos quam ut uolentibus concedatis exitium.
aegrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis aduersa
ualitudo possederit, contra salutem suam a laborantibus peruersa
poscuntur. capta mens languoris uitio morborum semper augmenta
desiderat et medelas artificum aspernata contemnit, respuit
remedium medicinae et in exitium suum prona animositate
festinat. tunc, si malum morbi fortius creuerit, maiora remedia
quaeruntur et pro salute hominis sollicita fortius se medicina componit:
asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur et, si conualuerit
malum, et ignis adhibetur et ferrum. sic homo recepta
sanitate et salute sibi reddita quicquid aegrotantis corporis uitio
inuitus passus est, hoc totum pro utilitate sua factum esse stantis
animi iudicio confitetur.
a: fltP 6 aceruarum P 7 recrudescat Pa, em. Bursian
14 commaculet a 15 ne om. a 16 ne diutius a 23 ualetudo a II
possiderit P 24 moruorum P 25 aspernata P, ut coni. Oehler: aspernatas
a 26 remediO P, sed corr. in remedia 1 m. ut uidetur 28 medicinae
opponit a 29 ingerentur a 30 Si homo a
Accipite iam, sacrosancti principes, etiam nomina eorum qua
sunt ratione composita. lumen hoc, quod hominibus iussu Dei
fugatis tenebris diem reddit, quod per duodecim horarum spatia
cursus sui ordinem dirigit, Solem dici uoluerunt, non quia solus
est, ut quidam uolunt — quia illic et caelum est et luna et alia
plurima sidera quae uidemus, ex quibus quaedam una serie et
cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa
caelo uagos cursus suis metiuntur erroribus —, sed ideo Sol
quia cum ortus fuerit obscuratis ceteris sideribus luceat
solus.
Luna etiam — haec eadem Lncina — a nocturno lumine
nomen accepit: hanc etiam quidam Dianam dici uoluerunt, quod
per noctem lucens hominibus alterum paene diem faciat. mare
nantes a natando Neptunum dici uoluerunt, et ex hoc quod libenter
faciebant, substantiam nominis figurantes terrenam uim omnem
atque naturam Ditem patrem dicunt, quia haec est natura
terrae, ut et recidant in eam omnia et rursus ex ea orta procedant,
quae res opulentiam terrae diuitiasque monstrauit.
frugum
substantiam uolunt Proserpinam dicere, quia fruges hominibus
cum seri coeperint prosunt. terram ipsam Cererem nominant,
nomen hoc a gerendis fructibus mutuati. ex bellorum casibus
Mauors nomen accepit quasi magna uertat. Minerua similiter bellicum
nomen est quasi aut minuat aut minetur. uenustas hominum
Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis fincxerunt casibus
sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat
aut perdat. solem etiam quidam Apollinem dicunt, quia cottidie
in occasu constitutus splendorem luminis perdat: perdere autem
Graeci ctnoXuv dicunt. uidetis
deos turbulentus error excogitauerit, ut superstitionibus anilibus
nos: etiam Pa p etiam P: om. edd. 5 illic P: ibi a
6 quecU* P; in fol. 16b et 17« extrema uerba priorum septem uersuum
fere euanuerunt charta pergamena admodum detrita 7 simulque
Libet nunc explanare quibus se signis uel quibus symbolis in
ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. habent
enim propria signa, propria responsa, quae illis in istorum
sacrilegiorum coetibus diaboli tradidit disciplina. in quodam
templo, ut in interioribus partibus homo introiturus possit admitti,
dicit: Me tympano manducaui, de cymbalo bibi
et religionis secreta
dicitur: ex т;vţłnaJlov fiifjQwxa, ix
male, miser homo, de admisso facinore confiteris:
pestiferum ueneni uirus hausisti et nefarii furoris instinctu
letale
poena, hoc quod bibisse te praedicas uitalem uenam stringit in
mortem et sedes animae contaminat et malorum continuatione
conturbat. alius est cibus, qui salutem largitur et uitam, alius
est cibus, qui hominem Deo summo et commendat et reddit, alius
est cibus, qui languentes releuat, errantes reuocat, lapsos erigit,
qui morientibus aeternae inmortalitatis largitur insignia. Christi
panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta
nobisPa, em. Wowerus 1\\ litterae orum traditae sint tnP euanuerunt,
deorum om. a 3 ueritas in uita Bursian: ueritatis semita a 8 inquireret
P II hac uanarum P 15 quae P: quid a p in istie a 16 cetibus P
17 introiturus Bursian: moriturus Pa, oraturus Lobeck Aglaoph. 1, 24
20 ♦ • rErvJNA P, fort. xal ytyova 21 fiCaztjg\'Airttog P: fivarixog a
22 ausisti P 23 lambis Pa, em. Oehler 24 poena aeterna a 25 contaminata
malorum te continuatione a 27 deo summo P (teste Loremio):
summe deo o, summo deo Oehler
quis est autem hic
panis uel quod poculum in libris Salomonis sapientia magna uoce
proclamat? ait enim: \'uenite, manducate de meis panibus
et bibite uinum quod miscui\': et Melchisedech rex
Salem et sacerdos summi Dei reuertenti Abrahae cum pane et
uino benedictionis optulit gratiam. Isaac etiam cum Iacob benedixisset,
cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit
ei pater: \'dominum\', inquit, cillum feci tuum et omnes
fratres eius feci seruos, tritico et uino confirmaui
illum\'. tunc Esau casus suos misera lamentatione defleuit,
quia tritici et uini, id est futurae felicitatis perdidit gratiam.
quod autem consecratis hominibus a Deo panis diuinus iste praestetur
per Esaiam dicit spiritus sanctus: sic dicit dominus:
ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem
esurietis: ecce qui seruiunt mihi iocundabuntur, uos
confundemini, uos interficiet dominus.\' nonsolumpanis
iste a Deo
poena promittitur et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus
faucibus diuinae animaduersionis exitus ingeratur.
secuntur
etiam hoc idem tricesimi et tertii psalmi ueneranda responsa,
ait enim per Dauid spiritus sanctus: gustate et uidete
quoniam dulcis est dominus). dulce est caeleste
pabulum, dulcis Dei cibus: nec habet in se miserae famis triste
tormentum et de medullis hominum procedentis ueneni uirus excludit.
et haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant, ait
enim: timete dominum sancti eius, quia non est inopia
eis qui metuunt eum. diuites eguerunt et esurierunt,
qui autem inquirunt Dominum non indigebunt
omni bono.
qui sic in templo praetextatus incedis,
qui fulges purpura, cuius caput aut auro premitur aut lauro,
33, 9. 26 ib. u. 10 sq. edd. 3 uenite
et a 6 malim benedizisset et cum 7 a om. P; post patre duae
tresue litterae erasae sunt 8 inquit
ut
autem manifestius disceretur quinam ille esset panis, per quem
miserae mortis uincuntur exitia, ipse dominus sancto ac uenerando
ore signauit, ne per diuersos tractatus spes hominum prauis
interpretationibus fallerentur. ait
C ego sum panis uitae: qui uenerit ad me non
esuriet, qui in me crediderit non sitiet u m qua m.\'
item in sequentibus hoc idem simili modo significat, ait enim:
(si quis sitit ueniat et bibat qui credit in me/ et
rursus ipse, ut maiestatis suae substantiam credentibus traderet,
ait:
sanguinem eius, non habebitis uitam inuobis/ quare
nihil uobis sit cum tympani cibo o miseri mortales: salutaris
cibi gratiam quaerite et inmortale poculum bibite. Christus uos
epulis suis reuocat ad lucem et graui ueneno patres artus et
membra uiuificat. caelesti cibo renouate hominem perditum,
ut quicquid in uobis mortuum est diuinis beneficiis renascatur.
didicistis quid uos facere conueniat, eligite quod uultis:
inde mors nascitur, hinc inmortalis uita donatur.
***
per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio? quid illi falsae
Wovoerus II diuis P II sedile Bursian:
sed ille P, sed hoc spatium a 4 flammarum spacia ad mitigandae
a 9 pęna P, ut semper 10 diceretur a 13 in euangelio Johannis
a et sic p. 106, 10 et alias 19 filii a 21 tympanis a 21 et 24
ciuo P, item statim post ciui 21 0 dii miseri Pa, cf. p. 89, 5 25 renascatis
P 27 donatur. JENYN&E XAIPE NYN&E P, Dicis etiam, yafeč
. vvfnpU a; \'apparet deesse aliquid quale est: Aliud profanae religionis sym-
si uis ut tenuis saltim tibi splendor luminis luceat, erige
uultus et demersos aperi oculos et desertis his ad eum te confer
qui dixit: \'ego sum lux mundi,\' cuius diuinis
continetur ut in hac terrena conuersatione opus nostrum per dies
singulos luceat: lucere autem non potest nisi inmaculata nos conscientiae
ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta
uita commendet: tunc orietur nobis ueri luminis gratia, tunc se
nobis lucis auctor insinuat, tunc uerum lumen et accipere possumus
et uidere.
sed, ut sacrilegae uocis conprimatur inprobitas,
qui sit uere sponsus sacrarum lectionum oraculis comprobabo, ut
probetur sponsum esse Christum, sponsam ecclesiam, ex qua uenerando
patri spiritales filii per dies singulos procreantur. in hac
probatione arcana prophetarum ueneranda pandantur, adsistat
nobis sanctorum oraculorum fides. Iohel diuino spiritu monente
sic dicit: (can i te tuba in Sion, sanctificate ieiunium
et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate
ecclesiam, excipite maiores natu, colligite
paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo
suo et sponsa de thalamo suo.
3 hoc idem Hieremias simili
ratione significat, ait enim cum Hierusalem truci minatur
oraculo:
Hierusalem uocem laetantium, uocem sponsi
et uocem sponsae/ processum sponsi etiam per psalmos
praedicat spiritus sanctus: in octauo decimo psalmo hoc inuenitur
oraculum, ait enim:
f,
Bursian; ipse tentaui: Inde vvjutpie » vvfjupu
X i(!E , viov (fwg.
a summo caeli profectio eius et decursio
ad summum eius et non est qui lateat a calore eius.)
secretiora pandantur arcana: in apocalypsi qui sit sponsus inuenimus.
nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in
montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam
Hierusalem descendentem de caelo/ Intimandum
est quid etiam nobis de hac ipsa re tradat euangelica disciplina.
inuenimus enim in euangelio cata Iohannem ita esse signatum :
uos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi
sunt ab Ierusolymis ad me, quia non sum Christus,
sed quoniam [missus sum ante ipsum: qui habet
enim sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est
qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter
uocem sponsi.
huius rei mysterium ostensum est, huius
sponsi aduentum sapientium uirginum chorus expectat, huic
praefert lumina peruigili cura sancta uirginitas: expectantibus
sponsum seruis felicium praemiorum promittitur munus. inuenimus
enim in euangelio cata Lucam: (sint lumbi uestri
praecincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus
expectantibus dominum suum quando ueniat
a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant
illi. felices serui illi quos adueniens dominusinuenerit
uigilantes.\' ecce uenerandorum responsorum
oraculis sponsus ostensus est.
quid tibi tu in acerbis casibus constitutus
beatum nomen inponis P si uis liberatus lumen sequi
sponsi, proice errores et peruigili cura sollicitus praecedentia
uitae facinora religiosa deuotione castiga. tunc te in nomine suo
cum uigilantem inuenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognouerit,
dabit maximum praemium, dabit integrum munus: intrabis
cum eo caeli thalamum, uidebis regiam mundi et, ut uerus
exultauit P II ut a 4 in apocalypsi id est in reuelatione Po, glossam
deleuit Wowertu II quis sit
hoc sanctum uenerandumque secretum ad profanos actus
professione transfertis? alius est lapis, quem deus in confirmandis
fundamentis promissae Hierusalem missurum se esse
promisit: Christus nobis uenerandi lapidis significatione monstratur.
quid tu ad commaculatas superstitiones furtiua fraude uenerandi
transferis nominis dignitatem? lapidem tuum ruina sequitur
et cadentium culminum funesta conlapsio: noster lapis Dei
fundatus manu extruit, confirmat, erigit, munit et restaurati
operis gratiam perpetuae inmortalitatis splendore condecorat.
ait enim de hoc Esaias iubente sancto spiritu:
\'sic dicit Dominus:
ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem
pretiosum, electum, summum angularem, honoratum,
et qui crediderit in eum non confundetur.
in psalmis etiam simile responsum est: ait enim spiritus sanctus
in centesimo et septimo decimo psalmo: \'lapis quem reprobauerunt
aedificantes hic factus est in caput anguli:
a domino factus est iste et est mirabilis in oculis
nostris.\' permultos prophetas spiritus sanctus nominis istius
ordinem monstrat, ait enim Zacharias propheta: Cecce ego adduco
puerum meum, Ortus nomen ei est, quoniam
lapis quem dedi ante faciem Hiesu: super lapidem
ipsum unum septem oculi sunt.\'
sed ut manifestius constet,
antiquiora uenerandarum lectionum secreta pandamus. in
Deuteronomio
omnem legem hanc.\' Hiesus etiam Naue iussu
27,8. edd. cf. c. 22, 3 proferis et
24, 3 feris 12 perpetuo Oehler, at eonferri iubet Bursian p. 102, 29 et
p. 120,13 13
recesseritis a domino uestro.\' quod autem per hunc lapidem,
id est per dominum nostrum Iesum Christum, et dii isti
casuri sint et multitudo templorum aperte Danihel uenerandis
oraculis explicauit: ait enim cum interpretaretur somnium regis:
et ecce imago, imago nimis magna, et contemplatio
ipsius imaginis metuenda, et elata stabat contra te:
cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia
eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem
ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles:
quoadusque abscisus est lapis
concidentium et percussit imaginem super pedes
ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim
et factum est simul ferrum testa,
et argentum et aurum facta sunt minuta quasi palea,
ut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus
ita ut nihil remanserit in illis:
imaginem factus est mons magnus et imple-
uit totam terram/ qui locus in terra est quem non Christi
possederit nomen ? qua sol oritur,
qua uergit auster, totum uenerandi numinis maiestas
implebit, et licet adhuc in quibusdam regionibus idololatriae
morientia palpitent membra, tamen in eo res est ut e Christianis
omnibus terris pestiferum hoc malum funditus amputetur. de
idololatrarum lapide, de quo dicunt deog ix.
lapis autem hic sanctus, id est Christus, aut fidct l
a II erit] in fol. 20b et 21* rursus multa euanuerunt 6 nobis in
testimonio a 10 oraculis a: oculis P 12 et elata P : et om. edd. 20 pallea
et ut a 24 quia locus a II quem a: qui P 25 septentrio edd. 27 idolo
latrie P 30 idolatrorum Pa 31 resistit a, rcstitit Sursian; neu-
membra aequata moderatione coniungit, id est ueteris et noui
testamenti in unum colligit gentes aut certe corporis et animi
diuersitatem .
promulgat aut contra peccantes testimonium perhibet aut, quod
est potius, imaginem diaboli percutit, ut superato eo atque pro-
strato et in cinerem fauillasque conuerso erecto
uertice purum dominationis imperium sit.
uos nunc, Constanti
et Constans sacratissimi imperatores, et uenerandae fidei uestrae
imploranda uirtus est, quae supra homines erigitur et a terrena
fragilitate separatur, quae caelestium se rerum societate coniungit,
quae in omnibus actibus suis, prout potest, Dei summi
sequitur uoluntatem: modicum tantum superest ut legibus uestris
funditus prostratus diabolus iaceat, ut extinctae idololatriae pereat
funesta contagio. ueneni huius uirus euanuit et per dies singulos
substantia profanae cupiditatis exspirat. erigite uexillum fidei,
uobis hoc diuinitas reseruauit: fauore eius eminentes prostratores
Omnia aymbola profanae religionis per ordinem suggerantur,
ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec
uenerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui
scelera transtulisse.
inuenimus enim itadici:
deos iste uester non
multas enim species uenenati oris forma mutatur. ipse est basiliscus
et scorpio, qui fidelium securis uestigiis premitur, ipse malitiosus
anguis, cuius caput quaerit decepta mortalitas, ipse tortuosus
draco, qui hamo ducitur, qui captiuus includitur: iste
deus uester Lernaei anguis crinibus adornatur. uiden ut percusso
domino morientium anguium turba succedat? quid sic renascentibus
hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis?
mortis tuae uiam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae
uenena uincantur. Christi inmortalem sanguinem bibimus, nostro
sanguini Christi sanguis adiunctus est: hoc est salutare remedium
scelerum tuorum, hoc cottidie a uitiata dei plebe mortiferum
uirus excludit. quis deum istum quem plangunt cum cornibus
uidit? quae sunt ista cornua quae habere se iactat?
cornua, quae propheta sancto spiritu iubente commemorat,
quae tu,
transferre.
unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? cornua nihil
aliud nisi uenerandum signum crucis monstrant: huius signi uno
extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur,
et e duorum
occidens subleuatur. ut sit totus orbis tripertita stabilitate
tvoi 8(xtqws Bursian (idem nttZ rflx. coniciens): EAIAIKEPCtiC
P (IkhxtQls a) 8 uenenati oris
\' en ueneranda crucis cornua,
en sanctae uirtutis inmortale fastigium, en gloriosi operis
diuina conpago. tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus,
tu caeleste sustentas imperium, tuis inmortalibus adhaeret
humeris salus nostra, tu, domine, aeternae uitae baiulas signum,
tu uenerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas: ait
enim Esaias:
super humeros eius et uocatum est nomen eius magnae
cogitationis nuntius.\' haec sunt crucis cornua, quibus
omnia et subleuantur pariter et continentur, his cornibus bene
hominum utitur uita. ut Amalech uinceretur, extensis manibus
Moyses haec imitatus est cornua, ut facilius impetraret quod
magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex uirga. ad haec cornua
festina celeritate properate, ad haec cornua humili ueneratione
confugite, his uos adfigant cornibus iustitia, aequitas, pudicitia,
misericordia, patientia, fides, ut ueneranda praeferentes insignia,
consecratae frontis maiestate gaudentes et sepulturae Christi participes
sitis et uitae.
scelera reuelentur, cuius totus ordo dicendus est, ut apud
omnes constet diuinae dispositionis legem peruersa diaboli esse
imitatione corruptam. nocte quadam simulacrum in lectica supinum
ponitur et per numeros digestis fletibus plangitur: deinde
cum se ficta lamentatione satiauerint, lumen infertur: tunc a
Bursian (ut sic totus orbis.. immortalitatis radicis fundamento teneatur
Oehier) a 7 constituet Pa, em. Bursian 14 uobis filii! P
18 nititur a 24 consecratae fontis P, em. Bursian (consecrati fontis
a) 26 contaminatae nos: contaminae P, conamine a 29 Note P
sacerdos hoc lento murmure susurrat:
quid miseros hortaris gaudeant?
quid deceptos homines laetari
compellis? quam illis spem, quam salutem funesta persuasione
promittis? quid illos falsa pollicitatione sollicitas? dei tui mors
nota est, uita non paret nec de resurrectione eius diuinum aliquando
respondit oraculum nec hominibus se post mortem, ut
sibi crederetur, ostendit, nulla huius operis documenta praemisit
nec se hoc facturum esse praecedentibus monstrauit exemplis.
idolum sepelis.
idolum plangis, idolum de sepultura proferis, et
miser cum haec feceris gaudes. tu deum tuum liberas, tu iacentia
lapidis membra componis, tu insensibile corrigis saxum: tibi agat
gratias deus tuus, te paribus remuneret donis, te sui uelit esse
participem, sic moriaris ut moritur, sic uiuas ut uiuit.
nam quod
odore perunguentur fauces, quis non facinus istud dispecta uanitate
contemnat? habet ergo diabolus christos suos et, quia ipse
antichristus est, ad infamiam
societate perducit. unguentum hoc reserua mortuis, reserua
morituris, ut quos laqueis tuis ceperis, eos uenenato unguento
oblitos lugubri ac funesto semper mergas exitio.
Aliud est unguentum, quod Deus pater unico tradidit filio,
quod filius credentibus diuina numinis sui maiestate largitur.
Christi unguentum immortali compositione conficitur et spiritalibus
pigmentorum odoribus temperatur: hoc unguentum a mortalibus
laqueis putres hominum artus exuit, ut sepulto primo
homine ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur: et
ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda
sunt.
ait enim Dauid, ut huius unguenti gratiam traderet:
a 3 9APPITE ţtJGTE P 4 ECTE P 5 ut gaudeant
a 7 permittis P 8 non comparet a 9 respondet a 10 promieit
a 12 proferis P: profers edd. cf. adp. 107, 9 14 agatP: habet a,
habeat Wowerus et Bursian 16 quod odore Bursian (sed idem quod olore
praeferens): quo dolore P, quod unguento a 17 perunguntur a II dispecta
P: despecta edd. inepte 24 nominis a 25 spiritualibus a
tibi deus
in aeternum. accingere gladium tuum circa femur,
potentissime specie et pulchritudine tua: intende,
prospere procede et regna propter uirtutem et mansuetudinem
et iustitiam, et deducet te mirabiliter
dextera tua. sagittae tuae acutae, potentissime:
populi infra te decident in corde inimicorum regis.
sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: uirga recta
est uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odisti iniquitatem:
propterea uncxit te Deus tuus oleum laetitiae
a consortibus tuis: myrra et gutta et cassia a
uestimentis tuis de aedificiis eburneis ex quibus
te iucunditate adfecerunt/
Inmortalis unguenti secreta peruidimus et diuinae nobis dispositionis
ordo monstratus est: regnum perpetuum et caeli diadema
domino nostro cum unguenti maiestate conlatum est. quis
autem hic qui regendi orbis accepit potestatem, qui uenerandi
nominis maiestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum: ait
enim is idem Dauid: \'ut quid fremuerunt gentes et populi
meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae
et principes conuenerunt in unum aduersus dominum
et aduersus Christum eius.\'
persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumuenis ?
unguentum Christi caeli donat imperium, unguentum
tuum gehennae suscitat flammas.
Sed quod inpuro ore sacerdos iste et polluta uerborum contaminatione
componit, libet diligenti inquisitione discutere. liberato
deo suo bonum animum gerere socios, fiduciam bonae spei
om. P; tibi add. iam a, deus Bursian; cf. LXX: tvloyifaiv
(IE o
Christus filius Dei ut humanum genus a mortis laqueis liberaret,
uere omnia ista sustinuit, ut captiuitatis durae iugum tolleret,
ut hominem patri redderet, ut mitigata offensa hominem cum Deo
prospera conciliatione componeret, ut promissae resurrectionis
elusit ianuas sedis infernae et durae legis necessitatem
calcata morte prostrauit: per triduum recensita ab eo iustorum
turba collecta est, ne diutius contra eos mortis dominaretur inprobitas:
ne iustorum meritum ex longa desperatione concideret,
fregit claustra perpetua et ferreae fores Christo iubente conlapsae
sunt: ecce terra contremuit et fundamentorum suorum stabilitate
concussa praesentis Christi numen agnouit:
tempus praecipitat diem mundi rotata uertigo et sol non completo
diurnarum horarum spatio properato cursu uergit in noctem:
ecce ueli fastigia summa finduntur et obscurioribus tenebris orbem
terrarum caligo noctis abscondit. omnia elementa Christo
pugnante turbata sunt, tunc scilicet cum primum contra mortis
tyrannidem humanum corpus armauit. per triduum ista conflictatione
pugnatum est, quamdiu mors superatis malitiae suae uiribus
frangeretur.
quid solita impatientia, homo religiose, homo
Christi, desperas et deficis? tridui moram non feris? sollicitudinem
ac desperationem tuam nouis precibus confiteris? hoc te
facturum esse illo die spiritus sanctus ueneranda uoce significat,
cum per Dauid dicit:
exsurge: quare obdormis, domine? exsurge
et ne disperdas usque ad finem. quare faciem tuam
auertis? obliuisceris inopiam nostram et tribulationem?
quoniam humiliata est in puluere anima
nostra, haesit in terra uenter noster. exsurge,
om. a 6 mitigatS offensfi P 9 clausit a 10 recensita
Muenter: recens ita Pa 11 dinaretur P, em. in a 13 iuuente P
15 nomen P 17 spatium P 24 feris P: fers edd. cf. ad p. 107, 9
30 abertis P
tuum.
\' ecce post triduum lucidior solito dies oritur et reddita
soli praeteriti luminis gratia: omnipotens deus Christus splendidioribus
solis radiis adoratur: exultat salutare numen et triumphales
currus eius iustorum ac sanctorum turba comitatur. tunc
elato gaudio clamat elata mortalitas: (ubi est, mors, aculeus
tuus?\' tunc praecurrens salutare numen aperiri sibi caelestes
ianuas praecipit: aperite, aperite et immortalia claustra
conuellite: Christus deus calcata
quem susceperat reuocat. hoc a uenerando propheta sancta uoce
praecanitur et ex ore prophetico uox iubentis auditur: ait enim
spiritus sanctus, ut nobis licentiam Christi iubentis ostenderet:
portae aeternae, et introibit rex gloriae.
hoc angelis
nescientibus imperatur: neque enim scire potuerunt, quando uerbum
Dei descendit ad terram: ideo et ipsi sollicita interrogatione
respondent: cquis est iste rex gloriae?\' quibus quaerentibus
perspicua Christus numinis sui maiestate respondet: \'dominus
fortis et potens, dominus us pot
statim a custodibus caeli filius Dei et quicquid illos ante
fefellit agnoscunt: uident prostrati hostis exuuias et recordati
primae dispositionis ordinem etiam ipsi cum ascendentibus iterata
pariter uoce conclamant:
et extollite uos, portae aeternae, et introibit rex
gloriae\'.
reuerso filio promissa pater regni sceptra restituit et
sellam regni aequa potestate concedit, ut imperet, ut regnum
teneat, ut perpetua numinis sui maiestate dominetur. audi quid
de illo Danihelem spiritus sanctus iusserit dicere: cui
in uisu nocte et ecce in nubibus caeli quasi filius
28 Dan. 7,13 sq.
P 12 potentiam a 13 principes a: principis P II uestri P:
uestras a; in recepta quoque lectione uestri, ut distinctione indicatum est,
pendet a uoc. portas II uos
haec eadem nobis
monstrantur, inuenimus enim in Apocalypsi ita esse perscriptum:
cet conuersus sum et respexi ut uiderem
uocem, quae mecum loquebatur, et uidi
aurea et in medio candelabrorum similem
filii hominis uestitum poderem et erat praecinctus
supra mammas zonam auream: caput autem eius et
capilli erant albi uelut lana alba, utnix, oculi eius
ut flamma ignis et pedes eius similes aurichalco
sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum
multarum, et habebat in dextera sua septem stellas
et ex ore eius gladius ex utroque acutus et facies
eius splendebat ut sol in uirtute sua: et cum uidissem,
cecidi ad pedes eius tamquam mortuus, et inposuit
dexteram suam super me dicens: noli timerem:
ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram
mortuus et ecce sum uiuens in saecula saeculorum
et habeo claues mortis et inferorum/ post resurrectionem
etiam cum discipulis suis daret certa mandata, immortalium
mandatorum ordinem ista lege conclusit : data est mihi omnis
potestas in caelo et in terra: ite ergo et docete
gentes omnes, baptizantes eos in nomine patris et
ei P et edd. quem uerborum ordinem turbatum esse apparet: alia
quaestio est, num necessaria uerborum transpositione totus locus sanatus
sit, cum haec legantur in LXX: xal
Hi sunt inimici Dei, sacratissimi imperatores, qui ueritatis ordinem
contraria lege conturbant, qui peruersae cupiditatis instinctu
sacrilega uota concipiunt, qui profanae mentis furore aut
lignum semper uenerantur aut lapidem. in isto loco positi ordinem
debemus sai\\ctae dispositionis aperire, ut quicquid nobis inuestigantibus
sanctum Dei uerbum prophetica tradidit disciplina
ad refutandas profani erroris maculas specialiter explicetur, ne,
si, ut nos diximus, commenti sunt qui sacrilegia errantibus tradiderunt,
sic a nobis ordo ueritatis curiosius requiratur. suspenso
itaque paululum ceteris ad haec explicanda quae uera sunt
transferatur oratio.
Vos, domini imperatores, sanctarum aurium uestrarum mihi
commodate patientiam, ut totum clementiae uestrae quod promittimus
explicemus. cur Deus, id est filius Dei, homo passus
est fieri breui ac uera pietati uestrae ratione monstrabitur. cum
hominem primum, id est Adam, ad imaginem suam Deus faceret,
certam illi mandatorum dedit legem. is per feminam, id
est Euam, deceptus diaboli persuasionibus promissae sibi gloriae
perdidit dignitatem: lignum erat in paradiso quod promissorum
a Deo praemiorum perdidit gratiam.
de uirginis terrae limo homo
factus est: nondum enim, ut ait scriptura, supra terram pluerat.
a II dominaueris P 9 et ex a 10 p?niteuit
P, poenitebit a 11 hii P 12 instincto P 17 ne si, ut scripsi: nc
sicut Pa, ne sicut, ut Bursian, ac si, ut tentauit parum feliciter Oehler;
alii quaedam deesse suspicati sunt 18 commentiti
nam post
multa tempora nouissimis temporum spatiis, id est nouissima
paene saeculorum ebdomade, uerbum Dei humano se miscuit corpori,
ut hominem liberaret, ut mortem uinceret, ut fragilitatem
humani corporis cum diuina inmortalitate coniungeret. quid enim
faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum
praemium, si sub una eademque condicione sortis
mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur?
nihil Habel, nihil Enos, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham,
nihil Isaac, nihil Iacob de Dei sibi misericordia ac maiestate
promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum
ceteris omnibus pariter addicti et omnes Dei sanctos unum mortis
exitium exciperet nec haberet aput Deum praemium pietas, si
una eademque omnes condicio mortis hauriret.
sed Deus Abrahae
clarius a caeli sideribus promiserat regnum. ideo ex genere Abrahae
descendens Maria uirgo Dei concepit, ut supradictorum hominum
soboles inmortalis societatis uinculo iungeretur, ut sic
humanum genus per hominem pariter et deum aequata societatis
conparatione coniunctum ad inmortalitatis imperium oboedientiae
merito perueniret. quia itaque, sacratissimi imperatores, curiosis
auribus satisfecimus, reliqua persequamur,
aurium sordes purificans possit sermo purgare.
Sequitur adhuc aliud symbolum, quod pro magno miserorum
hominum credulis auribus traditur: adfixit probabiliter Wakefield, cf. 8, 5 laqueis implicata 3 reformari
P 6 accepit P 1. m. recepit P m. 2 8 obedinit edd. 11 ebdomadę
P 20 addictis a 21 exitil P 24 concipit Pa, em. Bursian
25 ut om. a, et sic Wowerus 29 ut uel a: Ne uelP, anne uel coni. Bursian,
ipse malim ut
serpis in
templis et occisarum hostiarum misero pasceris sanguine, nec
uenenis tuis cruor defuit nec semiustae crematorum corporum
partes, humanarum te etiam uictimarum frequenter sanguine cruentasti
et Latiaris templi cruore uel ara Karthaginis rabies tua et
siccarum faucium uenena nutrita sunt. tu haec faciens hominibus
te miseris prodesse iactas, ut crudelitate tua perimas, persuasione
decipias, pollicitatione prosternas: sic tuis prospicis,
parricida. fugite, o miseri homines, fugite et contagionem istam
quantacumque potestis celeritate deserite: draco est qui colitur,
latere non potest, proprietatem nominis sui ipse confessus est,
confessum reum poena consequitur.
audite quid sanctus propheta
diuina instigatione denuntiet. oraculum hoc Esaiae nobis fides
tradidit, ait enim: \'in illa die superducet deus gladium
sanctum et magnum et fortem super draconem,
serpentem magnum et tortuosum, et interficiet draconem.
uoluntas Dei perfecti operis substantia est: de nece
draconis lata sententia est; quicquid Deus dixerit factum est.
morituri draconis hoc solacium est, ut exitium suum frequens
perditorum turba comitetur. si mortis eius diem quaeritis, tunc
percussus est, cum hominem deum uidit, cum Christi nobis numen
apparuit.
post illum diem qui serpentis huius secutus fuerit
ravQov W owerus; at recte monuit Btirsian uitium potius Firmico quam
librario adscribendum uideri
Sacra sua perditus carnifex, pro nefas, per lignum semper renouari
disposuit, ut, quia sciebat ita fore ut ligno crucis adfixa
uita hominis perpetuae inmortalitatis conpagine stringeretur, perituros
homines ex ligni imitatione deciperet. in sacris Frygiis,
quae matris deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur
et in media arbore simulacrum iuuenis subligatur. in Isiacis
sacris de pinea arbore caeditur truncus, huius trunci media pars
subtiliter excauatur: illic de segminibus factum idolum Osiridis
sepelitur.
formamque componitur et cum intra ciuitatem fuerit inlata, quadraginta
noctibus plangitur, quadragesima uero nocte comburitur.
sed et illa alia ligna, quae dixi, similis flamma consumit:
nam etiam post annum istorum lignorum rogum flamma depascitur.
errasti, miser, et uehementer errasti: nihil tibi poterit
ignis iste prodesse; frustra tibi ex ista flamma blandiris, hunc
ignem commentis tuis semper renouans. ignis, qui de facinoribus
tuis exigit poenas, perpetua tormentorum continuatione grassatur.
diuini ac liberantis ligni ordinem disce, ut scias nulla tibi
posse ratione succurri. de cataclysmo humanum genus arca lignea
liberauit, Abraham ligna unici filii humeris inponit, de Aegypto
recedentem dei plebem lignea uirga protexit, lignum dulcem saporem
amarae marrae fontibus reddidit, lignea uirga ex spiritali
P corr. m. 2 ex erro 5 ex P: hoc a 10 interimeret
Wotcerus 13 stringeretur, ideo perituros a 18 illic Oehler: illis Pa 1seminibus
Pa, em. Wotcerus 23 istorum Bursian: ipsorum Pa
26 renouas Pa, em. Oehler 28 liberandis P 30 de Abraham P, deinde
Abr. a, deo iubente Abr. coni. Bursian 31 recedentem populum dei
plebem a 32 myrrhae edd.
uirgam Moyses expansis manibus extenditur: scalae ligneae patriarcha
incumbentem angelum somniat et per eandem alios ascendere,
alios cernit descendere, et lex Dei arcae creditur ligneae,
ut his omnibus quasi per gradus quosdam ad lignum crucis salus
hominum perueniret. quapropter lignum crucis caeli sustinet machinam,
terrae fundamenta conroborat, adfixos sibi homines ducit
ad uitam. lignum diaboli ardet semper et moritur et ad ima tartari
credentes homines cum fauillis suis ducit.
illud etiam quale
sit ratione tractetur. arborem suam diabolus consecrans intempesta
nocte arietem in caesae arboris facit radicibus
quis tibi hoc, scelerate, persuasit? unde hoc pestifera cupiditate
didicisti? semperne te contra Deum summum nefaria cupiditate
componis? ideo te de caelo seuerum diuinitatis iudicium caduca
humilitate praecipitat, ideo tibi Dei sententia perpetua poena
decernitur, quod facinoribus tuis per dies singulos nouum semper
additur facinus, quod hominem Dei fraudulenta conaris persuasione
decipere. uide quid sibi ludibriosus hostis inuenerit.
Abrahae immolaturo filium iussu Dei aries subponitur et in uicinae
arboris radicibus alligatur.
liberaturus Deus summus ex
Aegyptiorum tyrannide plebem suam arietem nocte iussit occidi
et sanguine eius postes liniri praecepit: ipsum a certo numero
hominum per nocturnas epulas confici iubet et sacrificio ipsi Paschae
nomen inponit. sed hoc ad imaginem futurorum prouidentia
diuinae maiestatis inuenit, ut per signa uerum Pascha nobis
ostenderet. ideo cum de passione domini nostri diuino spiritu
iubente propheta praecaneret, ait: (sicut ouis ad uictimam
ductus est et sicut agnus coram tondente se, sic non
aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum
est: natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam
auferetur a terra uita eius.
alius etiam propheta
haec eadem simili respondit oraculo:
et cognoscam: tunc uidi meditationes eorum. ego
a 4 ligneae creditur a 9 fabillis P 19 filio P
25 signum P 1 m. et a, sed signa in P m. 2 corr. 28 tondentS P II post
se uidetur mutus deesse; cf. LXX 30 enarrauit Pa, em. Bursian
in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite,
mittamus lignum in panem eius et eradamus
a terra uitam eius.
agnum aatem appellari dominum nostram
sancta nobis reuelatione monstratur. in Apocalypsi
ita inuenimus esse perscriptum: (et uidi in medio throni
et quattuor animalium et in medio seniorum agnum
stantem quasi occisum, habentem cornua septem
oculos septem, qui sunt septem spiritus dei missi
per orbem terrae: et uenit et accepit librum de dextera
sedentis in throno, et cum accepisset librum,
quattuor animalia et uiginti quattuor seniores
se ante agnum habentes singuli aureas
citharas plenas odoramentis supplicationum, quae
sunt orationes sanctorum, et cantauerunt nouam
canticum dicentes: dignus es accipere librum et
aperire signa eius, quoniam occisus es et redemisti
nos deo sanguine tuo ei omni tribu et lingua et populo
et natione et nos regnum deo nostro
tesque fecisti et regnabimus super terram.) Iohannes
quoque filium Dei agni nomine appellat, ut et ipse propheticae
pollicitationi respondeat: ait enim in euangelio:
Iohannes legum uenientem ad se et ait: ecce
agnus dei, ecce qui aufert peccata mundi/ pro salute
hominum agni istius uenerandus sanguis effunditur, ut sanctos
suos filius Dei profusione pretiosi sanguinis redimat, ut qui Christi
sanguine liberantur, maiestate prius inmortalis sanguinis con-
secrentur. neminem aput idola profusus sanguis munit, et ne cruor
lauentur itaque sordes istae quas colligis: quaere
fontes ingenuos, quaere puros liquores, ut illic te post multas
maculas cum spiritu sancto Christi sanguis incandidet. ut autem
miseros homines ad sanam mentem reuocet plena persuasio,
maiore auctoritate opus est, ut curatis ac sanatis mentibus nullum
praecedentis pestilentiae uestigium relinquatur.
quid itaque
sint idola uel quam habeant substantiam, prophetarum ore ac Dei
diuina uoce monstratum est, quae omnia specialiter dicenda sunt,
ut hoc non nostra temeritate prolatum, sed diurno magisterio
nobis traditum et caelesti agnoscatur uoce signatum. quae sit
substantia eorum, sapientiae ueneranda uoce monstratur, ait enim
in libris Salomonis: \'omnia idola nationum aestimaueruntdeos,
quibus neque oculorum usus est ad uiden-
dum neque nares ad percipiendum spiritum neque
aures ad audiendum neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum:
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est
autem sibi homo poterit dominum
fingere, cum sit enim mortalis, mortuum fingit
manibus iniquis: melior est autem his quos colit,
quoniam quidem ipse uixit, illi numquam/
quaerimus? sapientia nos diuina uoce conuenit et quicquid
in arcanis Dei uiderat docuit et quod erat
hoc idem in Psalmis praemonet spiritus sanctus:
inuenimus enim in psalmo centesimo tricesimo et quarto ita
esse perscriptum:
opus manuum hominum: os habent et non loquuntur,
oculos habent et non uident, aures habent et non
audiunt, neque enim est spiritus in ore eorum:
a 2 labentur P 8 sunt a II ore ac dei]
. ita legendae uidebantur litterae fere prorsus extinetae: id quod restituit
ed. princ. \'oracula ac\'
Hieremias etiam
cum praecepta Deo iubente plebi daret hac populum oratione conuenit:
domine. angelus autem meus uobiscum est,
ego autem exquiram animas uestras. lingua eorum
polita a fabro, ipsa etiam inaurata et inargentata
falsa sunt et non possunt loqui: et sicut uirgini ornatum
amanti accepto auro fabricati sunt coronas
supra capita deorum suorum. est autem
sacerdotes a diis suis aurum et argentum
et erogant illud in semet ipsos; dabunt etiam ex
ipso et prostitutis meretricibus, ornantque illos ut
homines uestimentis, deos argenteos et aureos et
ligneos/ addit etiam in sequentibus, ut omnem dubitationem
trepidationis excutiat:
et hirundines et aues similiter: unde
scietis quia non sunt dii: non ergo timueritis eos
aurum enim quod circa se habent ad speciem, nisi
aliqui exterserit aeruginem, non fulgebit: neque
enim cum conflabantur sentiebant. pretio empti
sunt in quibus spiritus non est, sine pedibus
humeris portantur/ addit etiam, ut confirmata mens fortius
roboretur: Cscientes Pa, em. Bursian ex LXX, coli. Cypr. testim. III, 59 et epist. ad Fortun
1, p. 515
quod autem
et reges et gentes haec de ipsis pronuntiaturi sunt, is idem propheta
praesaga uoce significat, ait enim:
falsa sunt gentibus uniuersis et regibus, quia manifestum
est quia non sunt dii et nullum dei opus est
in ipsis: regem regioni non suscitabunt neque pluuiam
hominibus dabunt; iudicium quoque non discernent
neque regionem liberabunt ab iniuria, quia
nihil possunt: et cum inciderit in domo deorum ligneorum
et inauratorum et inargentatorum ignis,
sacerdotes illorum liberabuntur, ipsi autem sicut
trabes in medio comburentur, regi autem et bello
non resistent. quomodo existimandum est uel recipiendum
quia sunt dii? neque a furibus neque a latronibus
se liberabunt dii lignei et aurati et inargentati,
quibus hi qui fortes sunt aurum et argentum
quo operti sunt auferunt illis.
Tollite, tollite securi,
sacratissimi imperatores, ornamenta templorum: deos istos
aut monetae ignis aut metallorum coquat flamma, donaria uniuersa
ad utilitatem uestram dominiumque transferte. post excidia
templorum in maius Dei estis uirtute prouecti: uicistis hostes,
propagastis imperium et, ut uirtutibus uestris gloria maior accederet,
mutato ac contempto temporum ordine hieme, quod nec
factum est aliquando
Oceani: sub remis uestris incogniti iam nobis paene maris
unda contremuit et insperatam imperatoris faciem Britannus expauit.
quid amplius uultis? uirtutibus uestris uicta elementa cesserunt.
quod autem Deus iubeat idola non fieri sacrosanctae legis
a 10 plubiam P 19 inaurati malebat Burs. 21 aufe-
rent a 28 calcastis Oceani sub remis uestris: incogniti uulgo; rectius
uerba distinxit Schefferus in Misc. Obseru. IX, 168 30 brittanos
inApocalypsi
etiam hoc idem sancta reuelatione monstratur; ita enim scriptum
est: cet uidi alium angelum uolantem medio
caelo, habentem euangelium aeternum, ut
terram per omnes nationes et tribus et
linguas et populos, dicentem uoce magna: metuite
potius dominum et date illi claritatem, quoniam
uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit
caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt/
Dominus quoque noster Iesus Christus paterna legis instituta custodiens
hoc idem ueneranda constitutione promulgat, ait enim:
(audi Israel: dominus deus tuus deus unus est, et
diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et de
tota anima tua et de tota uirtute tua: hoc primum
est, et secundum simile huic: diliges proximum tibi
Luc. 4, 8. 12 Dent. 5, 7. 13 ib. 32, 39. 18 Apoc. 14, 6 sq.
27 Marc. 12, 29-31. Matth. 22, 37---40. P: scripta a 6 confundimini coni. Burs. ex LXX 7 con-
fusione a 1\\ scalptilia Bursian (inadnot.): capitalia Pa, sculptilia Wowerus
10 tuum a, item P, sed in hoc uoc. erasum est, om. ed. Burs.
27 deus (ante unus) P 8. l. sed 1 m. 30 diligis P
et prophetae.
sequitur autem hoc diuinum uenerandumque
praeceptum inmortalis domini ac sancta conclusio: addit
enim, ut manifestius uiam salutis ostendat, et ita loquitur: Chaec
est autem uita aeterna, ut cognoscant te
dominum et quem misisti legum Christum.)
Sacrorum mandatorum ordinem scitis, quid sequi, quid fugere
debeatis, ueneranda atque inmortali uoce didicistis. audite rursus
quod maneat contemnentes exitium, quibus illos calamitatibus
necessitas uenerandae legis adstrincxerit: clausulam enim uenerandorum
mandatorum in haec uerba colligit:
\'sacrificans
diis eradicabitur praeter domino soli/ si solum sacrilegum
hominem metuenda poena percuteret, si peccanti soli minaretur
seueritas legis, bene se ad sacrilegium obstinati furoris
temeritate firmaret: nunc stirpi minatur et soboli et hoc agit, ne
qua pars nequissimi seminis relinquatur, ne quod profani generis
uestigium maneat: (sacrificans), inquit, diis eradicabitur.\' considera
quid agas, misera ac luctuosa persuasio: facinus tuum plurimos
tui fecunda poena diuiditur. cur autem contra sacrificantes
sic saeuiat ordinatae legis auctoritas in Deuteronomio manifesta
significatione monstratur: ita enim inuenimus esse perscriptum:
\'sacrificauerunt daemoniis et non Deo.\' ne ad contaminatos
ac pollutos te spiritus transferas, ne ab inferioribus speres
auxilium, ne his supplices, quibus Dei gratia imperare iam debes.
ecce daemon iste quem colis, cum Dei et Christi eius nomen
audiuerit, contremescit, et ut interrogantibus nobis respondeat,
trepidantia uerba uix colligit: adhaerens homini laceratur, uritur,
uapulat et statim de commissis sceleribus confitetur. ne hunc
a 7 fugire P 10 clausula Pa, em. Bursian, nisi
malis : clausula.. colligitur 12 sacrilegiil P 15 nunc etiam stirpi
ethumiliatus est uir et non laxabo illis.\' etiam uos,
o profani homines, iratum numen adloquitur et adhuc errores
uestros sacra conuenit uoce: ait enim in sequentibus per eundem
prophetam: cillis fudistis libamina et illis inposuistis
sacrificia: super haec non indignabor? dicit dominus/
adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, seueritatem
uoluntatis exitium aliquo genere relinquatis. ecce in ipso
indignationis impetu moderata rursus uoce persuadet et irarum
suarum comprimit stimulos, ait enim per Hieremiam prophetam:
cnolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis,
et ne adoraueritis, ne incitetis me in operibus
uos.
quid sic ad sacrilegium
pronus aures tuas obstruis ? quid sic obstinati furoris
ardore in exitium tuum mortemque festinas? liberum te Deus
fecit, in tua manu est ut aut uiuas aut pereas. quid te per abrupta
praecipitas? in lubrico itinere constitutus et in ipso lapsu
positus titubantia aliquando suspende uestigia. ecce sententia
promitur, ecce poena decernitur: diu criminibus tuis pepercit
diuina moderatio, diu facinus tuum cum dissimulatione respexit:
peruenis ad illud anceps ubi spes, ubi uota deficiunt. et ut manifestius
instruaris, animaduersionis exitium disce. super hac re in
hunc P: huic a; cf. Burs. ad Sen. rhet. p. 61, 22 2 iuberis a II
seueritas poenae Bursian: seueritas pęna P, seueritatis poena a 3 metuenda
nos: metu metuenda Pa, cf. ad Minuc. Fel. 20, 3 II sententia, .
Quid a 5 misericordiae P 9 Et iam uos edd. 14 seueritate P
15 ne-ne P: num-num Bursian: si-ut a; noluimus lectionem codicis,
cum uera esse possit, repudiare 21 sic — sic
Sed et uobis, sacratissimi imperatores, ad uindicandum et puniendum
hoc malum necessitas imperatur
summi lege praecipitur, ut seueritas uestra idololatriae facinus
omnifariam persequatur. audite et commendate sanctis sensibus
uestris, quid de isto facinore Deus iubeat. in Deuteronomio lex
ista perscripta est, ait enim: cquodsi rogauerit te frater
tuus aut filius tuus aut uxor tua, quae est in sinu
tuo, aut amicus tuus, qui est aequalis animae tuae,
latenter dicens: eamus et seruiamus diis aliis, diis
gentium, non consenties ei et non exaudies eum et
non parcet oculus tuus super eum et non celabis eum:
adnuntians adnuntiabis de illo: manus tua erit super
eum in primis interficere eum et manus omnis
populi postremo, et lapidabunt eum et morietur,
quoniam quaesiuit auertere te a domino tuo.
necfilio
iubet parci nec fratri et per amata coniugis membra gladium uindicem
ducit: amicum quoque sublimi seueritate persequitur et
ad discerpenda sacrilegorum corpora omnis populus armatur: integris
etiam ciuitatibus, si in isto fuerint facinore deprehensae,
decernuntur excidia. et ut hoc prouidentia uestra manifestius
discat, constitutae legis sententiam proferam. in eodem libro integris
ciuitatibus poenam dominus hac uoce constituit, ait enim:
caut si audieris in una ex ciuitatibus, quas dominus
a: accepitP 3 uota a 1\\ bibit P 4 mixta P II puniet a
5 sulphore P 11 idolatri$P 17 diis (ante aliis) om. a 19 parcat
Pa, em. Bursian 1\\ celebis P 22 postremo et Bursian: remouent P,
deinceps a; LXX: xul i) %el(I navros TOV Xaov in\' iaxatcp xal ZtaofloJLijaovaiv
avrov etc. 23 abertere P 29 integris
praecepta eius/ misericordiae suae nobis, sacratissimi imperatores,
Deus summus praemia pollicetur et amplificationis maximae
augmenta decernit: facite itaque quod iubet, complete
quod praecipit. auspicia uestra maioribus cumulata sunt donis:
in initio fidei positi diuini fauoris incrementa sensistis: numquam
uos manus Dei ueneranda deseruit, numquam uobis laborantibus
denegauit auxilium: strati sunt aduersantium cunei et rebellantia
ante conspectum uestrum semper arma ceciderunt, missi sunt
superbi sub iugum populi et Persica uota conlapsa sunt nec stare
diu contra uos potuit malis suis onerata crudelitas. Dei uirtutem
utrique diuerso sensistis euentu: uobis caelestis uictoriae corona
conlata est, felicitate uestra nostra
haec
uobis Deus summus, sacratissimi imperatores, pro fide uestra
reddidit praemia, his uos interim remuneratos insignibus ad arcana
uenerandae legis inuitat. pura mente, deuota conscientia,
incorrupto animo clementia uestra caelum semper aspiciat, a Deo
semper expectet auxilium, Christi uenerandum numen imploret
et pro salute orbis terrarum ac uestra salutari Deo spiritales
offerat uictimas. sic uobis feliciter cuncta prouenient, uictoriae,
opulentia, pax, copia, sanitas et triumphi, ut diuina maiestate
prouecti orbem terrae felici gubernetis imperio.
a 4 habitatore a 5 ut abertatur P, et
aaertetor a 12 comalata P 13 in addidit Bursian II positae a
15 renellantia P 18 potuit P m. 1: poterit P m. 2 et a p onerata scripsi:
ornata P, armata a 20 est Bursian: etPa II incommodo P 25 numen
P corr. ex nomen 26 spiritualee a 29 protecti o, cf. p. 125, 25 II sequitur
in P subscriptio: IULII FIBXICI MATERST DCDE ERRORE FEOFANAKU