The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Hilarius quoque uir acris ingenii scribens ad Constantium imperatorem
de incarnatione domini sic ait:
Filius, inquit, dei factus homo deus est.
Et praeposterans repetit:
Deus, filius hominis factus, est deus — homo enim factus est
deus, non deus factus est homo — et filius hominis factus est filius
dei. superauit enim magnitudo Christi domini paruitatem seruilis
formae, ita ut ipsa seruilis forma, quam adsumpsit, cessaret esse
seruilis per eum dominum, qui eam adsumpsit.
si enim, qui natura
B = cod. Barberinianus 505 s. IX. P = cod. Parisinus 12269 s. IX. A — cod. Augustanus 13 s. IX. H - cod, Uaticanus Reginensis 238 s. IX/X. F = cod. Abrinccnsis 72 s. XI/XII. Feu = ed. Feuardentii, ad calcem op. S. Irenaei, Coioniae 1596. Cou = ed. Coustantii col. 1367. Duo illa fragmenta, quae ad libellum contra Constantium imperatorem pertinuisse
uidentur, tradita sunt opere, quod inscribitur Conflictus Arnobii et Serapionis,
In quadam uero homilia de libro sancti lob attende, quid dicat,
quemadmodum ipsius diaboli aduersus nos indesinens bellum ex hoc
fieri asserat, cum ea mala, quae in nobis sunt, excitat contra nos,
quod in nostram fieri utilitatem uult docere, conuertente scilicet diuina
misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram:
Tanta enim et tam admirabilis, inquit, in nos misericordiae dei
bonitas est, ut, per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae
illius creationis amisimus, pereum rursum inquit amisimus, obtinere
mereamur. tunc enim diabolus inuidens nocuit, nunc autem,
cum nocere nititur, uincitur. mouet enim per infirmitatem carnis
nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciuiam accendit, cum
ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad auaritiam prouocat,
cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat.
sed
B cod. Britannici Musei 23944 s. XI. A — cod. Parisinus Armamentarii 477 s. XII. T = cod. Trecensis (ol. Clareuallensis) 528 s. XII. U = rod. Uaticanus Urbin, 83 (ol. 125) s. XV. Era=ed. Erasmi VII (Basilrae 1556) 981. Lou = ed. Louaniensis VII (Coloniae Agrippinae 1616) 341. Mau=ed. Maurinorum X (Parisiis 1696) 543 sq. 1 Triasequentiafragmenta uidentur esse deprompta ex opere Hilarii deperdito,
cui erat titulus Tractatus in Iob;
memores igitur, inquit, et
conscii illa ipsa corpora nostra omnium uitiorum esse materiem,
per quam polluti et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens
obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cuius concertatione
quodam concertationis nostrae bello dimicemus.
Item quod eum dixisse commemorat:
Quas Iob litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna ?
quia deum sola mente uitiis non ammixta ueneratur, deum autcm
colere proprium iustitiae officium est.
Quid fecisset; lob dicit, non quid in hoc saeculo perfecisset aut sine
gratia salualoris, quem etiam prophetauit, uel fecisset uel perfecisset.
Sanctus Hilarius dicit:
Panem cotidianum da nobis hodie. quid enim
tam uult deus, quam ut cotidie Christus habitet in nobis, qui
est panis uitae et panis e caelo? et quia cotidiana oratio est,
cotidie quoque ut detur, oratur.
5 cf. Ioh. 6, 35. 48 ct. Ioh. 6, 51. 59 etc. U = cod. Uindobonensis 411 s. X. R = cod. Palatinus 575 s. X. N = cod. Parisinus 1455 s. X. M = cod. Matritensis Bibl. Nat. P. 21 s. X/XI. Fragmentum seruatum esl tn aclis synodi Toletanae IV (anni 633) cap. 10
(Fr. A. Gonzalez, Collectio canonum
Item eiusdem in prooemio expositionis euangelii secundum
Matthaeum:
Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus deus
nostri causa homo natus cognosceretur.
Item in consequentibus
Ad id, quod deus erat, homo, id quod tum non erat,
gigneretur.
Item in eodem:
Tertium deinceps illud congruum fuit, ut, quia deus homo
genitus in mundo et cetera.
A — cod. Parisinus Armamentarii 483 s. IX. p = cod. Parisinus 14860 s. XIII in. Illa Ina fragmenta pertinentia ad prooemium commentarii Hitariani in
Matthaeum nunc deperditum tradit Cassianus in opere, qui
Sanctus igitur Hilarius in expositione epistolae ad Timotheum
sic loquitur:
Nam et cum dicit scriptura: homo Christus et cum dicit:
Christus mortuus est et cum dicit: uerbum caro
factum est, non spoliandus est per fraudulentiam legentis
expositionibus suis sermo. namque ubi \'homo Christus\' est, praccedit
: mediator dei atque hominum: ex deo homo,
utrumque unum et inter hominem et deum medius confessione in
se utriusque naturae. ubi \'Christus mortuus\', subicitur: qui
resurrexit, qui est in dextera dei. in morte eius
carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione uirtus eius, in consessu
dei dignitas.
91 Tim. 2, 5 11 Rom. 8, 34 Agu = I. Saenz de Aguirre, Collectio maxima conciliorum
omnium Hispaniae et noui orbis, Romae 1604. Gon = Fr. A. Gonzalez, Collectio canonum ecclesiae Hispanae,
Matriti 1808. 1 Fragmentum inuenitur in aclis synodi Hispalensis 11 (anni 619) cap. 13
(Gonzalez 651); de ipso fragmento u. 1\'raef. V
Ecclesiae catholicae aduersus hereticos acerrimum defensorem
uenerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum ? qui cum de
Christi carne ageret, attende quid dixerit:
Ergo cum missus est, inquit, in similitudine carnis peccati,
non sicut oarnem habuit, ita habuit et peccatum. sed quia ex
peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta,
in similitudine peccati carnis est missus existente in eo non
peccato, sed peccati carnis similitudine.
1 Fragmentum hoc operis Hilariani incerti (Commentarii in epistulas Paulinas?)
asserualum est in Augustini J. c. lulianum 13 (9). libros manu scriptos, quos
adhibuimus, et edilores (Era 940, Lou327, Mau 501) u. supra p. 229. fragmentum
cj. etiam cum August. I. c. 17 (32): Sanitus Hilarius dicit ex peccato esse omnem