The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Multiplex ∗∗∗∗∗
∗∗∗∗∗ * ∗∗∗∗∗
aliquam inanis similitudinis speciem coaptasse, cum comparatio
et implenda penitus de consequentibus sit et ex solido de praesentibus
expetenda.
omne autem opus, quod sacris uoluminibus continetur,
aduentum domini nostri Iesu Christi, quo missus a patre
ex uirgine per spiritum homo natus est, et dictis nuntiat et factis
exprimit et confirmat exemplis.
namque hic per omne constituti
huius saeculi tempus ueris atque absolutis praefigurationibus in
patriarchis ecclesiam aut generat aut abluit aut sanctificat aut
eligit aut discernit aut redimit: somno Adae, Noe diluuio, benedictione
Melchisedech, Abrahae iustificatione, ortu Ysahac, Iacob
seruitute.
per omne denique tempus uniuersa prophetia, sacramenti
molitio, cognitioni adsumendae ab eo carnis indulta est. et quia
hoc libello uisum est ostendere omnem in singulis quibusque et
Scriptoris numen et operis litulus exstat in subscriptione cod. A ; c/. in/ra
p. 3S et Prael. 14 x3
Adam ipso nomine natiuitatem domini praeformat; nam
secundum linguam Hebraicam \'Adam\', quod Graece \'gepyrra\', id
Latine \'terra flammea\' est et scriptura humani corporis carnem
\'terram\' solita est nuncupare. quae per spiritum in domino nata
de uirgine, in nouam et alienam a se speciem mutata, conformis
effecta est gloriae spiritali [est] secundum apostolum: secundus
homo de caelo et Adam caelestis, quia Adam terrestris
imago est futuri. tuto ergo auctore tanto etiam Adae nomen
non sine aliqua futuri meditatione suscipimus.
Sequitur, quod obsopito Adam ex latere eius atque osse
Eua
hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne
mea haec uocabitur mulier, quia de uiro suo
sumpta est, et erunt duo in carne una. hic nihil
mihi laboris est; apostolus enim, cum huius ipsius prophetiae
meminisset, ait:
hoc mysterium magnum est,
ego autem dico in Christo et in ecclesia. sed
Adae os tantum detractum legimus; et quomodo dicitur \'caro de
carne mea\'? referri quidem ad praesentium gestorum fidem res
ista poterit, ut, quia os, quod ex latere eius in muliebre corpus
I Cor. 15, 47 15 cf. Kom. 5,14 18 cf. Gen. 2, 21 sq. 20 Gen. 2, 23 sq.
24 Eph. 5, 32 pr. in del. Gam 8 de adam in mg. A 9-14 Adam (enim)—apostolum
traditur eliam in B 12 nuncupari AB spiritum] add. sanctum B 14 all. est
del.Gam 15 quia Eng qui A Gam qui = quo Lin cuius Pit 21 quia. Gam
qua A 22 ex A eritis Gam 24 ait Eng ita A Gam 28 ista]
ergo rem, quae in Adam perficiebatur,
consecuta est prophetia. cum enim haec dominus, qui fecit
masculum et feminam. dixerit, quod ex osse eius os et ex
carne ipsius caro est locutus ipse per Adam id, quod totum
in ipso Adam erat fac tum, nec detraxit fidem rebus et praeformari
ex se id,
cum enim uerbum
factum sit caro et ecclesia membrum sit Christi, quae ex latere
eius et per aquam nata et uiuificata per sanguinem sit, rursum caro,
in qua uerbum ante saecula manens, quod est filius dei. natum sit,
per sacramentum maneat in nobis, absolute docuit in Adam atque
Eua suam et ecclesiae speciem contineri, quam post mortis suae
somnum sanctificatam esse carnis suae communione significet.
loquitur quoque idem per apostolum:
quoniam Adam
non peccauit, sed mulier peccans transgressione
procreationem, si tamen in fide
loh. 1.14 22 I Tim. 2, 14 sq. Gam carneni A sit] est Gutn Linuerba quia os per epana-
lepsim (ct. p. 4, 28) hic repetuntur 2 est del. Lin Emj extiterit. ut os. ex
usse. ita A exstiterit, ut, ut os ex osse, ita Lin 4 repudio] praem. de Vil IAn
10 mea. Sequiturergo A perficiebatur]
solo suo secundo et caelesti Adam non pecccante ipsa peccatrix per
generationem filiorum in fide manentium erit salua. ceterum intellegi
ita 11011 conuenit, quod mulier non sit a peccato suo redempta
per dominum, et superflue baptizabitur, si magis merito partus
sit liberanda. sed ne per ipsam quidem filiorum generationem erit
tuta, cum salua non sit, nisi, qui geniti sunt, fideles perstiterint.
et nescio, qua aequum sit alieno aut peccato reum effici aut merito
innocentem.,
Sed tuto spiritalibus spiritalia comparantes ita sentiemus
maxime apostolum gesta magni in Adam atque Eua mysterii
referre se iam ad Christum atque ecclesiam praedicantem. et haec
quidem ita nos conuenit ab eo spiritaliter dicta existimare, ut non
minus ad praesentem doctrinam et ad eorum, quos monebat, institutionem
sermo referendus sit. namque multiplicem misericordiam
dei in ea, quae ad Corinthios prima est, in sanctificandis
per coniugia fidelium infidelibus praedicans hic quoque per procreationem
credentium tamen filiorum istiusmodi sanctificationem
docuit largiendam, ut, quemadmodum unius fidelis societas prodesset
per coniugium infideli, ita fidelium procreatio infidelibus subueniret.
Contuendum etiam illud est in Adae somno atque Euac
corporatione occulti in Christo et in ecclesia mysterii sacramentum:
m eo enim corporeae resurrectionis fides et ratio continetur. namque
in creatione mulieris non iam limus adprehenditur neque terra
in formam describitur neque dei inspiratione in animam uiuentem
materies inanimis commouetur, sed ossi caro adcrescit et carni per-
fectio corporis datur et perfectionem corporis uigor spiritalis insequitur.
hunc resurrectionis ordinem per Ezechielem deus locutus
37. 8-10 A 3 fidem A 4 ita] iam Gam 8 qua aequum Lin que
cum A quae ..... cum Gam quae causa, cum sit aliena, aut peccato ream efficiat
aut clc. Pit 11 apostolo gestam|agni A euamA 12 referre se iamFed
(cj.in/rap.8,25: sacrificium Abel i a m) referres eam
est autem sacramentum
hoc secundum apostolum absconsum a saeculis in deo:
esse gentes coheredes et concorporales et
conparticipes pollicitationis eius in Christo,
qui potens sit secundum eundem apostolum conforme efficere
corpus humilitatis nostrae corpori gloriae
suae.
agnoscit ergo post somnum passionis suae caelesti Adam
resurgente ecclesia suum os, suam carnem non iam ex limo creatam
neque ex inspiratione uegetatam, sed adcrescentem ossi et in corpus
ex corpore spiritu aduolante perfectam. qui enim in Christo sunt,
secundum Christum resurgent, in quo iam uniuersae carnis consummata
est resurrectio, ipso illo in carne nostra cum dei, in
qua ante saecula genitus a patre est, uirtute nascente.
et
quia Iudaeus et Graecus, barbarus et Scyta, seruus et
liber, masculus et femina, omnes in Christo unum sunt, cum
caro recognita ex carne sit et ecclesia Christi corpus sit et mysterium,
quod in Adam atque Eua est, in Christum et in ecclesiam praedicetur,
perfectum iam sub Adam atque Eua in exordio saeculi est,
quicquid in consummationem temporum per Christum ecclesiae
praeparatur.
Sequuntur primam Christi et ecclesiae praefigurationem
gesta Cayn et Abel, duum in se populorum praeformantium
1 Thess. 4,16 17 cf. Gal. 3, 28 et Col. 3,11 rrunt A; perieruni circiter 12 litt., Gam adhuc leyere potuit:
illic enim omnia concurrunt 3 ez operibus I .... deperit (perienmt litt.
circiter 9) A ex op. (suis nullum) deperit
sitatem ipsisque et nominibus et officiis mores et studia utriusque
signantium. Cayn enim erat terram colens et Abel oues pascens. ex
fructibus autem suis unusquisque mysterii deo munus exhibuit:
sed inspiciuntur munera Abel, Cayn autem non uidentur. uerum et
dies indiscretus sacrificii et locus est et deo omnia contuenti quomodo
aut hoc in conspectu est aut illum extra conspectum? sed
per hanc significantiam docetur dei conspectum placitarum rerum
esse indicium et, cum omnia subiecta ei sint, contuitionem tamen
eius in ea adire, quae digna sunt. uerum nihil ante de moribus
Cayn erat dictum, ut eius hostia displiceret. sed in his, quae consecuta
sunt, dei prouidentia intellegitur sacrificia eius
qui grassaturus esset in fratrem. futuri enim apud deum
cognitio fides facti est;
nam, qui peremturus erat, tamquam iam
peremisset, dei conspectione non dignus est. in cultura uero terrae
significatio operum carnalium continetur et omnis fructus carnis
in uitiis est, quae abhorrente deo conspectum a se eius apellunt.
non respicitur ergo ad hostiam, quae ex operationibus terrae est.
et solae in adipibus placent ouium primitiae, interni uidelicet fructus
et ipsius conscientiae nostrae sacrificia delectant, quaeque in primitiis
ouium placentia conspectum in se diuinae uoluntatis inuitant.
cum enim primitiae Christus sit, primogenitus
creaturae, primogenitus ex mortuis, princeps
etiam sacerdotum, ut sit in omnibus ipse primatum
tenens, ipse etiam ouis et secundum corpoream natiuitatem
unus ex ouibus, sacrificium Abel iam sub sacramento ecclesiae
probabile est, quae deinceps esset ex primitiis ouium sancti
24 cf. Ioh. 1, 29 Lin 3 sui Aml 6 de forma illum n. Zingerle in
Wiener Sludien XI (1889) 318 7 significationem Gam 8 iudicium A ci
omnia subiecta sint (m1 del. ei el pos. ei s l. ante sint) A contuitionem Eng
(c/. supra 5: contuenti et Hilar. in ps. 118 Kaph 2 el 3 p. 451 sq.: contuitionis,
contuitio) constitutionem A Gam conspectionem Lin,qui reicilad locum infra 14:
dei conspoctione non dignus 11 sacrificium Lin, sed u. supra 4: munera;
rf. Julicher in Theol. Literaturzeitung XVII (1906) 632 12-14 futuri—dignus
cst iradilur eliam in B 13 iam om. B 14 peremisset B perimisset AGam
. dignus non B 16 abhorrentes A Gam, corr. Lin appellunt A
inuidct itaquc plucito displicens et
contra dei edictum. ut quiesceret, admonentis probabilis ab improbabili
interficitur. reus ad confessionis paenitentiam interrogatur,
sed ad incrementum criminis negat; desperans resurrectionem sed
se morte existimat, sed gemens et tremens
ad iudicium ultionis septemplicis reseruatur et ab omni terra sanguinem
fratris excipiente maledicitur.
interpretatio autem nominis
Cayn \'risus\' est, Abel autem fletus\'.
Numquid non ea, quae superiora sunt, consummantur in
populis? oblatio iunioris est placita, ludeus inuidet Christiano, ad
caedem eius frustra a prophetis monitus exarsit.
ucniam ne pcr
ipsam quidem confessionem paenitentiae consectatur, sed audax
deo commissum scelus abnegat. desperans resurrectionis gloriam
subiectusque capta Hierusalem dominantium potestati gemens
et tremens ultionis iudicio reseruatur, per ipsas interpretationes
nominum discretus a sanctis domino dicente : uae his,
qui ridunt, quia flebunt! et:beati lugentes,
quia consolabuntur!
atque ut omnia dominus doceret
praefigurationi
ego mitto ad uos prophetas et sapientes et
scribas et ex illis occidetis in synagogis et
persequemini eos de ciuitate in ciuitatem
ut ueniat super uos omnis sanguis iustus, qui
effusus est super. terram a sanguine Abel
iusti usque ad sanguinem Zachariae filii
Barrachihel, quem occidistis inter templum et
altare.
∗∗∗∗∗Abel itaque sanguis abeo exquiritur, qui secundum
Cayn praefigurationem iustos est persecutus et maledictus a terra
Onom. s. 2, 18 16 Luo. 6, 25 17 Matth. 5, 5 19 Matth. 23, 34 sq. in mg. Am4 10 inuidit Eng 11 exardescit Lin 15 ultiunis
iudicio Gam ultioni iudicii A; cf. supra 6: ad iudicium ultionis ipsas interpretationes
Fel ipsas interpretationis A ipsam interpretationem Gam 17 de
jorma ridunt apud Hilarium u. Studien III 131 21 occidetis] add. et crucifigetis
et ex illis flagellabitis Lin 22 persequcmini Liti pcrsequimini AGam
26Barrachichel Gam Barachicl Lin 27 post lextum f. scripturae in A exstal
lacuna 14 jere lilt. 28 caym
Rerum itaque in Cayn gestarum praefigurationem effectorum
fides est consecuta nec secerni possunt a praeformationis exemplo,
in quos\' eiusdem reatus est ultio consecuta. uerum etiam in eo,
quod dictum est: nonne si recte offeras, recte
autem non diuidas, peccasti? praeter rei, praesentis
effectum futuri quoque species continetur;
deo enim non placent
nisi communia et participata et amicata. promissa ergo dei expectans
populus per legem, etiamsi. cum praeceptorum obseruantia recte
deo offerat, tamen, nisi hanc ipsam dei legem, quae umbra est
futurorum, cum gentium congregatione communicet, peccauit.
recte ergo non diuidens crimine detenebitur. Cayn namque inuidens
fratri non participauerat sibi conspectae a deo hostiae gratiam
et peccator, quia non recte diuideret, constitutus est. quo
exemplo probatas deo fidelium ex gentibus hostias nisi, qui sub
lege sunt, diuidant, etiam si lege recte utantur, in crimine sunt.
Sed ne in Lamech quidem extra futuri speciem res geruntur.
hic refertur fuisse duarum uxorum maritus, quarum nominibus
etiam tertiae mulieris, ab eius tamen coniugio liberae, nomen
adiectum est atque etiam idem Lamech scribitur ista dixisse:
dixit autem Lamech mulieribus suis Adae
et Sellae: audite uocem meam, mulieres Lamech,
intuemini uerba mea, quoniam uirum occidi
in uulnere mihi et iuuenem in liuore meo,
2 eni s.l.A 5 effectorum] A Gam Jiilicher (Theol. Lileralurzeitung XVII
[1906) 632) effectarum
et quis hic
est illo iusto Abel iustior, cuius tanto nunc maiore poena mors
uindicanda sit? nomen perempti tacetur, uulnus non ad peremptum,
sed ad peremptorem refertur et liuor caedentis potius docetur esse,
non caesi.
interfectio iuuenis uxoribus nuntiatur; cum trium mulierum
nomina contineantur, tantum ad duas sermo est. prophetat
impius et ultra Cayn poenam ultionem commissae a se caedis
accumulat.
Haec non transcursim audienda sunt, sed in his futurorum
figuratio scrutanda est.
Lamech principis sacerdotum habet speciem,
qui consentientibus sibi Iudaeis et gentibus cruci dominum subfigit;
nam ex atrio principis sacerdotum ad Herodem idem dominus
ductus est plebe credentium a sceleris communione secreta et
idcirco duabus tamquam sociis sibi et uxoribus caedem iuuenis
gloriatur.
et quia nullus de eo sensus est poenae, in se et uulnera et
liuorem iniuriae et caedis excepit. instinctu etiam prophetico est
locutus; nam et tum princeps sacerdotum nesciens prophetauit,
sicut in euangeliis scriptum est: unus autem ex his
Cayphas nomine, cum esset summus sacerdos
anni illius, dixit eis: uos nescitis nihil nec
percipitis, quia expedit nobis, ut unus homo
moriatur pro plebe et non uniuersa gens
pereat. hoc autem a se non dixit, sed cum
esset summus sacerdos anni illius, prophetauit.
concurrunt ergo omnia sibi personis, rebus, effectu et
gestorum fides speciem complectitur futurorum.
numerus quoque
in Cayn et Lamech poenae non sine aliqua significatione perscribitur.
cum enim secundum prophetas septemplex poena in iniustos
sit constituta, Petrus, super quem ecclesiam tamquam uiuo
Gam munc A maiore poena Lin merore pena A moerore
poenacCiam 4 uindicanda Lin uincenda A Gam ulciscenda Eng; cf. Gen.
4, 24: uindicatum est 5 libor A 8 caym A commissam ea se A
11—16 principis—gloriatur traditur etiam in B 11 princeps AB 13 sacerdotum
Seth deinde nascitur et in perempti Abel locum semen in
eo aliud excitatur Eua ita dicente: excitauit mihi deus
semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
interpretatio autem Seth nominis est \'fundamentum fidei, et cum
Abel iustus et cum in locum iusti Seth genitus sit, reseruata semper
a deo sanctorum generatio et per successiones renouata intellegitur
fidelibus in Petro fundamentis fidem ecclesia sustentatura.
Quae erga Noe gesta sunt, negari non possunt plena esse
et uirtutibus dei (et) exemplis futurorum. nam in quantumlibet
aut hebes ingenium sit aut auersa a ueri intellegentia uoluntas.
at tamen illic dicta gestaque sunt. quae etiam inuitis sensum
ueritatis eliciant. atque, ut in singulis rerum effectibus uirtus
prophetica intellegatur, quid cui rei sit comparandum.
breuiter
edendum est. Noe enim, quem ex uirgine dominus adsumpsit,
hominem praefigurat atque, ut id ipsum ex scripturae ipsius uerbis
cognitum fiat, cuiusmodi de eo prophetia Lamech patris eius fuerit,
noscendum est : et Lamech genuit filium et uocauit
nomen eius Noe dicens : hic requiescere
faciet nos ab operibus nostris et a tristitiis
manuum nostrarum et a terra, cui maledixit
5, 28 sq. 25 cf. Origen. in Gen. homil. 11 3 suppl. Fed 3 significationem Gam 4 illis Pii illa A Gam
illam iis Lin 5 uincdictam A 7 huius capitis 11 non exslal proprius titulus
in A et Eng sed Pit Lin Seth A Gam eo] sc. Seth ita Eng ait A Galli
8 dicens Galli 13 ecclesiae falso in A leijit et edidit Garn 16 et add. Gam in
quantum libet Galli in quantum licet Litl 17 hęues A 18 at Lin et AGam
sed Eng 20 cuique Lill 22 scriptura A a. c. 23 huiusmodi Lin fuerit
■ om. Lin 24 noscenda Lin
sed haec, ut arbitror, in cum Noe, de quo
sermo est, ad perfectum conuenire non possunt. quam enim requiem
humano generi adtulit uel a quibus fecit operibus desisti? quin
etiam sub eo uniuersitas hominum deletur, diluuium infunditur; terra
conspectui eius uiri redditur, in grauioribus etiam postea uirtutibus
uiuitur. et ubi requies per Noe erit reddita ? in eo autem, qui
facturus sit requiem, potestas est designata faciendi.
nec naturae hominis conuenit nec scriptum legitur nec re ipsa
intellegitur Noe horum aliquid fecisse, sed plera. quae Noe erant
propria, scriptura planissime edidit: cum deo probabilis est. cum
iustus inuenitur, cum arcam facere iubetur. cum in cum ingreditur.
cum coruum emittit, cum columbam et recipit et remittit, cum
egreditur ex arca, cum uineam plantat, cum ex fructu eius ebrius nudatur,
cum a (\'Cham inridetur, cum a Sem et Iafeth contegitur.
cum in unum maledictionem et in duos benedictionis ordinem
modumque constituit. haec, ab eo ut sunt gesta, intellegenda sunt.
Sed magnum in his futuri sacramentum continetur ac de
singulis suo loco tractabimus, tum cum oporteat sibi inuicem res
personasque conferre.
erit ergo huic Noe dominus noster, qui
uerbum caro factum est, comparatus, qui et ait in
euangeliis: uenite ad me omnes, qui laboratis et
onerati estis, et ego uos reficiam. tollite
iugum meum super uos et discite, quia mitis
sum et humilis corde, et inuenietis requiem
animabus uestris. iugum enim meum suaue
est et onus meum leue est.
facit ergo requiescere et
19 ef. Origcn. in Gen. homil. 11 3 20 Ioh. 1, 14 21 Matth. 11,28-30 Lin et AGam 5 uiri Etuj ui A Pit, om. Gam, Lin transpon. ui
post diluuium redditur] rapitur Pil eripitur Gam uirtutibus Lin uirtus
(rtus alio atramento, sed eadem manu) A uicibus Gapi uirtutibus = signis
terribilibvs; cf. Hilar. in
humano generi recte perperamue gestorum poenam sanctificationemque
constituit. et in eo quidem, cum arcam ingredi aut
egredi ex ea Noe iubetur, ratio ecclesiae sanctificationis est contuenda.
scriptum enim ėst: introibis autem in arcam
tu et filii tui et uxor tua et uxores filiorum
tuorum; et rursum: dixit dominus deus ad Noe
dicens:
exi de arca tu et uxor tua et filii tui
et uxores filiorum tuorum. sexum arcam ingredientium
inuicem sociat,
continentes scilicet ecclesiam introituros oportere esse significans.
sui postea unumquemque coniugii copiam recepturum ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
* ∗ ∗ ∗ * * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ * ∗ ∗ * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
cum ter est emissa.
Et sequens quidem emissio non incertum est quid praefiguret.
cum oliuae namque fructuosis foliis reuertitur, non iam manu
recipienda, sed reuolans. impletum autem istud est, cum accepto
sancto spiritu septuaginta discipuli ad praedicandum euangelium
emissi cum gloria subditorum sibi immundorum spirituum reuertuntur- tuntru,
fructum misericordiae dei, qui significatus in oliua est,
sancto spiritu reportante et quia discedentibus his postea a domino
nullam etiam requiem esset habiturus. cum fructu tamen ad Noe
columba reuolauit significans per id in reditu secundo et subiectis
daemoniis sancti spiritus fructum et discedentibus a domino discipulis
consistendi adhuc re(quiem nullam). tertia uero emissio
9 Gen. 8, 15 sq. 11 cf. Origen. in Gen. (PG XII 106 M) 17 ef. Gen. 8, 11.
cf. Hilar. in ps. 146,12 19 cf. Luc. 10,1 21 cf. Luc. 10,17, B (Sludien III 24), Pil felices AGam fideles Lin 9 ds s. I. A
14-15 inlerpretatio typica emiss.onis corui et primae emissionis columbae exeidit
in A 16 emissa
Iam uero de fructu plantatae uineae ebrietas passionis est
species. uineam enim ex Egypto transtulit et plantauit dominus,
et rursum : uinea d omini Sabaoth domus Israhel
est. ex operibus enim translati et plantati populi sui passionis est
causa. quam Noe ebrietatem si forte quis non pertinere [se] ad speciem
dominicae mortis existimabit, de consequentibus arguetur, quamquam
potatus in euangeliis calix mortem passionis ostendat.
tres
autem filii cum essent, nuditas patris ridetur ab uno et rursum
contegitur a duobus; sed cum duo unianimiter texerint, maledicto
tertio in duobus tamen operis unius diuersa benedictio est. sub
lege uiuentium et sub gratia iustificatorum et gentium. ex quibus
Quia autem Iaphet in domibus Sem collocatur, figuram
gentium ostendit, quae ad fidem inductae sunt; Sem uero Israhelitici
populi personam gerit∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
* * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
Sarra etiam ecclesiam signat, Agar synagogam .........
10 cf. Matth. 20, 22 11 cf. Gen. 9,19 sqq. 18 cf. Gen. 9, 27 25 cf. Gen.
16, 1 sqq. Lin credentes AGam 2 alt. in add. Lin 4-7 Iam—
Isiahel est traditur etiam in B G ninea B uineam A Gam 8 se del.
Gam 9 existimabit
semen autem uocatum in Ysaac Christum esse monstrat; in quo
etiam praefiguratio passionis est edita, cum a patre ad hostiam
uocatur, cum ligna sacrificii suscipit, cum ad consummationem
hostiae aries assistit. ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
In littera Abrae addita unus est numerus, in ea,
quae Sarrae accedit, centum habentur et saluator relictis
nonaginta nouem in montibus abiit unam,
quae errauerat, quaerere. ergo unus numerus
in littera Abrae additur. unus est enim dominus Iesus
Christus, natus ex uirgine, et ab illo uno omnia crimina credentium
mundata sunt. et quod per se explendum erat in Abraam. praefigurat:
ille per adiectionem unius pater gentium nuncupatur, ipse
per assumptionem unius pater et redemptor gentium constituitur
reddita Sarrae, id est ecclesiae primitiuae caelestis Ierusalem,
centesima oue. * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
18*
ficulneam uisitauit, sic sancta mater ecclesia saluatoris
aduentum annuo recursu per trium septimanarum secretum spatium
Origen. in Gen. homil. II 5. VII 3 Matth. 18, 12 12 cf. Gen. 17, 4 14 cf.
Ilebr. 12, 23. 22 17 cf. Luc, 13, 6 sq. ct Matth. 21, 33 sqq. 18 cf. Tit. 2, 13 Wilmart (Rev. lUned. XXVII [1910] 14) Sem 11 3 ligna
Wilmarl lingua B suscipit Entj suscepit B 5 littera] sc. a = 1 (Abram-.
Ahraam) ea] sc. r = 100 (Sara-Sarra) Ii accedit Wihnart acciilit II
7 noli addcre ouibus cum Wilmart;cl. Matth. 18, 12 15 centesimam ouem B N = cod. Monacensis 27300 s. XII. F = cod. Frisingensis deperditi uariantes apud Pez. P = cod. Parisinus 2265 s. XIV. l\'cz = B. Pez (Thesaurus Aneed. IV p. II [1723] 51). Hiltorp = M. Hittorpius (De diuinis cath. ecclesiae officiis etc. [1508] 425). Wilmart = Revue B6n6dict. XXVII (1910) 500 sq. Fragmentum traditum est in tractatu alicuius nwnachi germanici s. Xl/XII,
qui a multis Bernoni Augiensi ascribitur et cui
| ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
Rebecca duplicem habet figuram coniugii et partus et in coniugio
ecclesiae typum praefert: camelos, id est gentes Christo subditas,
potat; fidei auditum per inaures docet; armillas manuum ostendit
boni operis ornatus; de nuptiis interrogata consociandorum Christo
more respondet, ut ad uisum perueniat; de domo patris egreditur
ostendens, quia, nisi renuntiauerit quis uitiis et concupiscentiis,
Christi seruus esse non poterit; duas gentes duos populos signat.
* ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
12 cf. Gcn. 24, 19 sqq. 13 cf. Hilar. in ps. 54, 5 17 cf. Luo. 14, 33 llitlorp) gloriosus ecclcsiac auctor et (auctor et om. P) Hilarius (hy-
laiius MN hylarius sic P) in libro utitur officiorum (MN Pez utitur in libro offieiorum
P in libro officiorum utitur Hittorp): Sicut, inquiens, pater elc. pater
iiunilia.s ille Wilmnrl ille om. M Pez ewangelio M 19 aduentum om. Htllorp
lulnentu N anno (u s. o m2) N septinianarum (-narum n ras.)M hebdomadarum
P spatium] FP Hittorp W ilmarl spacium N spacia(sp in ras.) MPtt coni. 11\'. C. liithop (Journ. o/ Theol. Sludies X [1909] 128)
indicauit Eng incitauit MNP cdd. 3 quod N , sequendum quidue agen-.
dum NP HittorpWHmart 4 sit] esset P intonuit P patricharum M
5 semini om.P Pez sequimini (qui exp.) M abracho M 6 ad ] ac Mercati
(Journ. 01 Theol. Studies VIII [1907] 430) aduocationem
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
Esau ad Iacob: da mihi gustare de coctura\'(rufa)
hac, quia deficio.
propter hoc appellatum est
nomen eius Edom. primitiua deinde sua ob cibum uendidit
dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus?
in primatibus autem haec apud ueteres erat dignitas,
ut domus paternae hereditatem primogenitus optineret fratribus,
qui deinceps essent, ei subditis. ergo cum in corpore uiuentibus
primitiuorum dignitas de uita sit, quam sub praefiguratione
populi infidelis Esau ob carnalia desideria uendebat, non utique
de praesenti primitiuorum honore desperat dicens: ecce ego
morior, et quo mihi hos primatus ? — nam ante
mortem primatus ille, qui hominum est, percipiebatur —, sed quia,
formam populi in se gerens, primitiuus ipse per legem — prior enim
hic populus in dei hereditatem fuerat electus — de spe resurrectionis
et gloriae dei excidit, desideriis corporis occupatus suum honorem
desperasse se proferebat, quem primogenitum conuenerat sperare
post mortem.
Desperante itaque Esau de primitiis suis cetera et secundum
facti fidem et secundum praefigurationis uirtutem geruntur.
Ysahac itaque cum esset hebetibus oculis, secundum consuetudinem
monet Esau, uti sibi ex uenatione cibum praeparet et ante tempus
suae mortis benedicatur ab eo. idque Rebecca cum comperisset,
Iacob adhortatur, escas patri de haedis duobus citus praeparet et
Esau stola induatur;
manus eius, quia leuis sit, atque ceruicem
illigatis sibi haedorum pellibus mentiatur. quibus gestis
add. Eng propter sequens nomen Edom 7 hos] hi Lin ; cj. infra 14
9 domus Fed domu (antea domù ?)A domum Qam dominatus Lin hereditate
Aml hereditatis Am4Gam fratribus) praem. prae Pit de Lin 10 subditis Eng
subditi A Gam 14 hos] hi Lin 16 primitib;A 17 hereditate A, corr. Lin
19 proferebat Lin proferat AGam 23 habetib;A hebetus Gam 24 monet
Lin monetf A monente Gam 26 escas] praeln. ut Lin patris Oarn 27 leuis
Eng lenis AGam lenes Ltn (lenis Uulg. Gen. 27, 11, sed leuis Hieronym, quaesl.
hebr. in Gen. [de Lagarde 43,8])
Geritur quidem rl\'s secundum praesentem in Esau et Iacob
effectum, sed spiritualis praeformatio ordinem suum optinet.
uendiderat per desideria
honorem ob luxum praesentium desperans eosque contra iacturam
praesentium iunior coemit.
numquid non corporaliter gestis spiritualiter
gerenda succedunt? qui infideles sunt, omne bonum in
uoluptate positum existimant et anterior populus honorem
resurrectionis per desideria carnis amisit; credentes autem
renuntiant praesentibus gaudiis omnem in futurorum spem suam
locantes et ob eam animo et corpore continentes praeripiunt
destinata seniori.
nant Iacob Esau stola induitur, quae pro immortalitatis
ueste commemorari solet etiam in euangelio, ubi
stolam primam iunior frater et idem accepti patrimonii decoctor
accepti. et quia ex peccatis esset in nitorem innocentiae transferendus,
ideo Iacob haedorum pellibus tegitur, re quidem ipsa
fratris speciem imitaturus. sed quia ex peccatore esset dignitatem
occupatae benedictionis habiturus, in pellibus emortuarum pecudum
formam peccatoris adsumit.
Ipsa autem benedictionis ratio uerborumque uirtus nihil
illic secundum gesta praesentia intelligendum esse demonstrat.
benedicitur enim Iacob, ut de rore caeli et ubertate terrae abundet
uino et tritico. contra uero famem periclitatus est et ex Egypto
15,12.22 31 cf, Gen. 42, I sq. e. alt. s m3)A i> seruient Ganl 10 geriturj cerniturOaw
11 spualis A 13 cosque Lin eo usque AGam 14 spūaliter A 18 in futnrorum
sc. gaudiis in] add. spe Gam specie Pil futurum Eng 22 frater
(induit). Et Gom 25 ex peccato re A 26 e mortuarum A 29 intelli-
genda Lin 30 habundct A 31 fnme Pil
frumenta emit. in seruitutem ei gentes subiciuntur; quin potius
in ius Pharaonis ipse cum omni sua familia se dedit. adorandus a
principibus dicitur, sed magis dominante Laban seruitutem multi
temporis pertulit.
dominus fratri suo constituitur; at quid fratrcm
suum tamquam dominum adorauit? ergo quia scriptura mendacio
non periclitatur, licet in Iacob haec dicta sint, in populum tamen.
quem praeformabat. et significantur l\'t. aguntur. haec enim omnia
secundum prophetica et euangelica promissa fidelibus reseruantur,
quippe mundum et angelos iudicaturis et in regni caelestis consortium
destinatis.
Denique ipsud illud benedictionis exordium non res praesentes,
sed futuras perfectasque complectitur. ait enim: ecce
odor filii mei tamquam odor ari pleni, quum
benedixit deus. odor spiritus est praescientia, ager
perfectio fructuum est. et ager, sicut euangelia docent, pro
saeculo nuncupatur; benedictum autem saeculum non utique, quod
dissoluetur et non erit, sed quod aeternum et perfectis fructibus
plenum est, significari existimandum est. ergo cum idem sit odor
Iacob, qui agri pleni est, odor autem secundum naturam rerum
praescientia sit spiritus, cum, quid unaquaeque res sit. ex odoratione
sentitur, hanc odorari se, id est praescire spiritu, benedictionem
populi iunioris Ysahac significat atque aeterni saeculi futuram
utroque illo, id est et saeculo et qui eo sit usurus, aeterno.
Atque ut abundantem dei misericordiam in praeformandis
sub praesentibus futurorum effectibus cerneremus, omnia ita dili-
genter edita atque scripta sunt, ut et in rem gestam et in spem
futuram unus atque idem historiae ordo concurreret. benedicturus
enim Ysahac Iacob pro Esau sollicitus est, ne quoquo genere fallatur;
Esau enim se Iacob esse dicebat. caecus ergo Ysahac cum esset,
12 Gen. 27, 27 14 cf. Hilar. in ps. 121,12 15 cf. Matth. 13, 38 Lin an A 0 mendacium Litl 11 de forma ipsud apud Hilarium u.
Zinger/e, Studien zu Hilarius Psalmcncommentar (1885) 28 14 est
et quamquam iile esset
et Esau esset stola indutus et eius speciem pellium adsumptione
mentitus, tamen non sine suspicione contractatus a caeco est. ait
enim, cum palparet eum: uox quidem uox Iacob,
manus autem manus sunt Esau. ergo per haec
sollicitus in Esau Ysahac docetur affectus.
quo postea reuertente
ex agro atque uenatu et se patri tamquam primogenitum, ut benedic
non commouetur; quin potius in benedictionis ipsius confirmatione
persistit dicens: si dominum illum feci tuum
et omnes fratres eius feci illi seruos, frumento
et uino confirmaui eum, tibi autem quid
faciam, fili ?
quin potius fletu et lacrimis, ut se benediceret,
deprecanti ita ait: ecce ab ubertate terrae erit
habitatio tua et a rore caeli desusum et in
gladio tuo uiues et fratri tuo seruies. erit
autem, cum deposueris iugum ipsius a collo
tuo.
Unde igitur haec conuersio uoluntatis est? et cur dissentit
a se hominis affectus, nisi quod sermo scripturae et ad rerum
efficientiam et ad spei expectationem temperatur? sollicitudinem f. 1.7v
interrogantis! de affectu patrio habuit, demutationem benedictionis
de spiritali scientia abnegauit.
illic rem naturae egit, hic praeformationis
ordinem tenuit; illic pater in primogeniti sanctificatione
sollicitus est, hic in benedictione populi iunioris prophetae spiritu
perseuerat.
et rem gestam historia loquitur et spem praefiguratam
suus ordo non deserit. sed ne in eo quidem prophetica ratio cessauit;
quin peccator et prior populus benedictionem populi iunioris posset
30 sperare, si crederet.
omnibus enim patet aditus ad salutem et iter
tduae priorcs uoces eras.)A 3 esset del. Lin 8 et] add.
offerens Gam ut benedicatur (benedicat sibi uel se Fed) ingerente Lin ut benedie
∗∗∗∗∗∗ (c. 6 litleTae eras.) in gentem A ut benedicat in gentem Gam ut
benedicatur gerente Pit; cj. injra 14: ut se benediceret (Uulg. Gen. 28, 38:
mihi-benedieas) ei Hilar. in ps. 118 Satnech 6 p. 491, 3: his-se ingerentibus
J6 desusum (r s. alt. s m3)A 20 dissentita se A 27 hystoriaA
iure difficile est. ad consequendam enim dei misericordiam humanae
uoluntatis est mora, quod ex hoc ipso, quia de Esau est, sermone
fit cognitum. benedici enim se poposcerat, sed pater spiritali motu
instinctus eum et saeculo reliquit et gladio permisit et seruituti
fratris addixit. sed ne haec in perpetuum et sine reditu paenitentiae
decreta existimarentur, benedictionem, quam postulabat, in id
distulit, cum iugum eius dominaturi fratris deposuisset a collo suo.
sui ergo relinquitur iuris iugum deponere, quia unicuique ad fidem
ius propriae uoluntatis est liberum benedictione tum digno, cum
se in fidei libertatem ex inreligiositatis seruitute transtulerit.
Editio rerum in Moyse gestarum coeptae quoque iam ab
Adam praefigurationis ordinem tenuit. et dignum hoc misericordia
dei, ut omnium patriarcharum suorum gesta in aliquantum per-
fectionem eorum, quae in domino nostro consummanda erant,
imitarentur. ea enim, quae in uno illo et per unum illum expleta sunt,
per species et tempora et generationes praeformantur ex aliquo.
neque enim tot saeculorum imitatio consequi potuit id, quod in
uno illo est ueritatis, sed tamen nihil ita in singulis uel per singulos
gestum est, ut non ea, quae deinceps aut per eum aut in eo consummata
sunt, prope ipsam gestorum praesentium imitationem
loquerentur.
Moyses etenim natus eo tempore, quo omnes masculini
dux populo reseruatur. odium et metus regis numquid non par
atque idem tempore eo, quo dominus noster secundum hominem est
natus, exarsit in eundem nobis hominem, quem adsumpsit per
sacramentum ligni atque aquae in se, ac sibi ad caelestem gloriam
deputatum et regem gentium constitutum? hunc deinde abluenda
Galli sermo ne A 4 spiritalis (s all. esp.) .4 mutus instinctu
Pil 5 reliquit Lin relinquit A (i imp petuum A 16 consumanda A
23 loquentur A 24 est enim Gam 28 eundem Gam eodem A 30 deputatum
\' Gam demutato A deputatn Pil in regem Pit constitutuni Gam eon-
stituto A Pit
ex Hebreis optulit. matrem deinde exhibuit, alendum illa suscepit
et Pharao filiae retulit, quae receptum adsumpsit in filium.
Iunge personas, compara effectus, gesta intuere, inuenies
in praesentium imitatione consequentium ueritatem. sub Moysi
enim sorore lex usque ad sacramentum ligni atque aquae Christum
prosecuta est. in Pharaonis uero filia gentium forma est, quae.
quamuis secundum historiae fidem paruolum uiderit, tamen effectu
ipso uirtutem prophetiae retinuit. lex enim ecclesiae tamquam
Pharaonis filiae synagogam et nutriculam et matrem infantis exhibuit
ac sic spiritalis ordo conseruatus in gestis est. ab hac enim lege id
docente nutriri secundum carnem Christum conuenit, ab illa oportuit
adoptari.
magnus factus Moyses detentos in seruitio fratres
requirit. deinde dominantem et iniuriam uni eorum inferentem
Aegyptium prosternit ac postea ab eo ipso, quem de Aegyptio erat
ultus, arguitur. nonne Christus consummatae et perfectae aetatis
cum esset, populum suum, qui secundum carnem ei fratres sunt.
uisitat ? uenit enim ad oues perditas modus Israhel.
nonne dominantem eorum diabolum prostrauit et uicit?
nemo
enim uasa fortis diripiet, nisi prius fortem alligauerit. nonne
ab his ipsis, quibus et de diabolo ultionem et de seruitio
libertatem reddebat, arguitur ? ita consummationem in deo gratiae
consequitur ea, quae in latore legis imitatio est.
Rubus in conspectu Moysi conflagrat nec tamen uritur:
ecclesia uidelicet ex peccatorum persecutionum et temptationum
flammis succenditur apostolo dicente: angustiam sustinentes,
inopiam tolerantes, sed non abrelinquimur.
passiones Iesu in corpore circumferentes,
ut et uita Iesu Christi in corpore nostro
Matth. 12, 29 24 cf. Kx.3, 2 26 II Cor. 4,8-10 genet. quae Lin quem A Gam 4 effectus Gam
affectus A o Moysi Lin moyse A Moysis Gam M hystorie J 11 iil] et Ltn
■ 13 seruitio Lin seruitium A Gam 21 his 1.1. A 24rcbus (rubus in mg. m3) A
conflagrant A
manifestetur. ita omnium iniquitatum in nos incendia
desaeuiunt nec amburunt.
Ponitur deinde signum fidei uirga in serpentem demutata
et abolita serpens rursus in uirgam.
sed demutatio ista ad fidei
confirmationem est, non ad naturae conuersionem. et quia in
uirga potestas est regni et in serpente diaboli nuncupatio est, credere
in cum ammonemur, qui ex deo saeculorum. Beelzebul
existimatus est, deinde ex Beelzebul dicto atque existimato per
resurrectionis demutationem deus saeculorum, id quod erat, agnitus
est. cuius rei fidem sequens signum specie imitationis expleuit et
spei satisfaciens et tempori. nam cum insinuata manus candorem
niuis accepit, in sinu paterno quiescentes nos, id est Abrahae et
Ysahac et Iacob, illuminandos esse significat natura corporis
nostri in speciem gloriae atque honoris absorta. cum autem rursum
ad id, quod fuerat, manus insinuata reuocatur, id, quod in signo
fuerat praeformatum, nondum esse docetur in tempore. cum uero
signo tertio aqua ex fluuio sumpta et in terram fusa sit sanguis,
sacramenti ratio miscetur his, siquidem qui per aquam abluti in
cognitionem sint sanguinis transituri.
Magnum est in his, quae sub patriarchis gesta sunt, ita rerum
effectum contineri, ut nihil sibi in his, quae postea in domino expleta
sunt, nec loco nec tempore nec ratione dissideat. in eo enim abso-
lutae ueritatis speciem imitatio praemissa consequitur et tamquam
imago eius formae, cuius est aemula, comparatur. gesta namque
sibi ipsa quidem ueritas est — secundum enim corporales efficientias
agebatur —, sed ipsa illa humanorum actuum ueritas diuinae erat
operationis imitatio et hoc ad ueram spei nostrae ac fidei eruditionem
ita fiebat, cum nihil in dei rebus repperiretur, quod non
tamquam praemeditatum antea in ipsis hominum et aetatibus et
4, 6 sq. 12 cf. Matth. 8, 11 13 cf. I Cor. 15, 54 17 cf. Ex. 4, 9 rep. in mj. Am4 4 abolitus Pit uirgam ex uicem A tiirga
Gam 7 eum Fed eo AGam 9 resuncctionis demutationem rep. tu my. Aml
12 accipit Lin 14 specieiA formam absorta u. elxam apud Hilar. in
ps. 138, 19 p. 758, 6 et 139,11 p. 784, 16 rursum Lin sursum A Gam 15 re-
quamquam enim omni superiore
sermone ostensum sit usque ad egressum populi ex Egypto Moysi
gesta cum gestis aut in domino aut per dominum conuenire, tamen
etiam nunc
In deserto enim populus sitiit, aqua amara est, murmur in
ducem est, lignum ostenditur tinctuque eius aqua dulcis efficitur
et in eo et iustificatio et iudicia et temptatio decernitur.
atque
exinde ad duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum
uenitur et apud aquas considitur. auertant licet mentes
studia obnitentium et infidelium error inoboedientiae obice sensum
intellegentiae suae obseret, non tamen tanti operis poterunt ignorare
uirtutem.
quid enim in se momenti lignum habebat quamue efficaciam
in se materies inanimis continebat, ut amaritudinem aboleret,
ut dulcedinem gigneret, ut naturam et inueheret et auferret, dum
id, quod triste abhorrebat, dulce sentitur?
et quia in eo, quod ad
praesens gerebatur, efficientia est uirtutis dei in aliud naturam ex
altero transferentis, tamen non eguisse ligni officio existimandus est,
ut demutationem aquis non nisi eius intercessione praestaret.
Uerum quia omnia deus poterat, arcanum operationis suae
in tempora reseruatum molitur in praesens. populo namque in
deserto moranti.aqua inutilis erat et quidem populos pro aquis
saepe nuncupatos repperimus, cum dicitur: uiderunt te
aquae, deus, et timuerunt, et rursum: omnes
aquae, plaudite manibus.
ergo siue ipsae per naturam
suam aquae amarae siue omnis populus in deserto manens
et nondum promissionis terram adepturus per murmurationem,
quae ex contumacia gignitur, amarus ligni sacramento dulcis efficitur.
et non solum ab eo, quod erat, deficit, sed in melius et ultra
usum necessarium mutatur; non enim solum amara esse desiit,
23 cf. Ps. 46, 2 ct Ps. 97, 8 1\'it Lill ueritatis AGam 5 initio huius capilis nonnullae uoces
in A non nisi difficulter leguntur eni (lill. jere euanuerunt) A autem Gam
sitit Lin sitiit aqua: amara est Gam 10 hoiror A sensum Gam sensu A
sensus Lin 13 inanimis Pit in amis A anoleret A a. c. 15 aborrebat A
, 17 existimandus Litl existimandum AGam 19 archanum A 23 de forma
loci s. scripturae u. Shulien III 130 24 plaudete
sed dulcis est reddita. lignum ergo et in praesentem aquam operatur
et in populis sub aquae nomine nuncupatis sacramento uirtutis
suae utile est.
In hoc ligno apud eundem Moysen uita omnium pendet,
cum dicit: uidebitis uitam uestram pendentem
in conspectu oculorum ucstrorum nocte et die
et timebitis et non credetis uitae uestrae.
hoc in panem apud Hieremiam inicitur ita: super me cogitauerunt
cogitationem dicentes :
uellite, iniciamus
uirga est magos uincens, Pharaonem terrens, Aegyptum conterens.
mare diuidens, pelagum refundens, fontem eliciens, amaritudinem
adimens, dulcedinem tribuens; huius enim sacramento mitificantur
infidelium corda et ex peccatorum atque impietatis aniaritudine
in fidei dulcedinem transferuntur. ac ne non omnia sacramenti
latentis effectibus conuenirent illis, quae tunc gerebantur, scriptura
subiecit dicens : ibi posuit deus iustificationes et
iudicia et ibi temptauit eum. \'ibi\' cum dicitur, non
loci significatio est, sed facti. non enim in loco illo ullas dispositiones
iustificationum et iudiciorum et temptationum extare inuenimus.
Contra uero in ligni sacramento, in quo dominus pependit,
in quo secum omnia, quae humani generis saluti aduersabantur,
adfixit, et iustificatio est, quia iustus ex fide est, et iudicia sunt,
quia, qui non credit, iam iudicatus est, et temptatio
est, quia per scandalum crucis salus est;
crux enim pereun-25
tibus stultitia, uirtus autem dei in salutem credentibus. itaque
cum opprobrium crucis temptatio est fidei, cum infidelitas causa
iudicii, cum fides iustificationis est merces, merito sacramento
ligni aquam ex amaritudine in dulcedinem transferentis et iustificatio
et iudicia et temptatio continetur. 311
Kom. 1, 17 24 Ioh. 3, 18 25 cf. (Jal. 5, 11 cf. I Cor. 1, 18. Rom. 1, 16 traditur etiam in B, de loco s. scriplurae u. Studien
III 123 0 pendentem]
Iam uero in coturnicum carnibus et mannae cibo quanta
et quam absoluta rei spiritalis est ratio! populus, qui ex Egypto
fuerat eductus, aduersus duces murmurat; carnes, quibus in Egypto
uti solebat, desiderat. grex coturnicum uespere aduolans castra
operit; earum carnibus populus alitur. matutino manna inuenitur.
sine discrimine aetatis aut sexus unicuique idem mensurae modus
decernitur: plus colligens non abundat, minus recondens non eget.
in his, quae ultra necessitatem erant, uermis ecferbuit. et quod
de manna in campo relecta erat reliquum, sole incalescente contabuit.
die sexto duplum reconditur nec corrumpitur, die septimo manna
abstinetur, quibusdam tamen in cassum expectantibus. ad postremum
gomor singulis destinatum uase aureo reconditum futurae
generationi in testimonium reseruatur.
Atque etiam illud contuendum est, quod manna in temptationem
datur: per eius obseruantiam unusquisque, an praeceptis
dei sit idoneus, probaturus. ita enim scriptum est: dixit d ominus
ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes
15 cf. Ex. c. 16 30 Ex. 16, 4 fideles Pil 13 mentio A 15 coturni cuui A
16 re A 19 eorum llum matutino] miiturius Gam 21 habundat A
23 relecta Lin lelicta A Gam,. cf. Kx. 16, 20 sq. el injrn p. 28, 26: collecta
4J4 sexto Fed sexta A 29 unusquisque—probaturus Emj pro nom. abtol. haM
diei in diem, ut temptem eos, si ingrodietur
in legem meam an non. de carnibus uero ita dictum est:
ad uesperam editis carnem et mane replemini
pane..comestio ad uesperum in carne, expletio autem mane
significatur in manna. ergo quod ad carnem pertinet, illud est,
quod populus in deserto manens desiderio consuetudinis detinetur;
nam carnes Aegypti desiderat. assumit ad uesperum, infidelis
scilicet deo et promissorum eius impatiens usque ad consumma-
tionem saeculi, quae significatur in uespere, desideriis mundi, qui
sub Aegypto frequenter significatus sit. denique semel tantum
hanc carnem populus habuit, ut data non ad usum necessarium,
sed ad praefigurationis significantiam doceretur. in manna uero
temptatio est; temptatur enim per eam populus, utrum oboediens
deo futurus sit, id est utrum uerum de caelo panem digni erunt
sumere, et temptationis huius ratio de consequentibus expetenda est.
Mane inuenitur; hoc enim in resurrectione domini caelestis
cibi tempus est. idem uniuersae aetati et sexui praestituitur; secundum
naturam humanam
paruolo et uiro necessarium est? —, sed secundum spiritalem praeformationem
aptissimum est aequaliter uniuersis caelesti cibo
impertiendo, ad uirtutem partibus indiscreto — sacramentum enim
scientibus loquimur — non abundante quoquam de maioribus neque
indigente de minimis, aequaliter scilicet omnibus ex eo, quod discretum
partibus sumebatur, expletis. in his autem, quae collecta
ultra mensuram sunt et in mane exuberauerunt, quod et uermis
et putor est, non ambiguum est eis, qui ultra caeleste munus et
doctrinam spiritalem non necessaria congregauerint, esse ea et
Uulgala, sed cf. Studien III 122 sq. U patiens Gam lOdesideriis]
praem. detinetur Lin desideriis mundi i. e. propter desideria m. quem
Pit 11 significatus sit Eng significaturus sit A Gam Pit significatur Lin
13 ad praefigurationem significandam Lill significationem Uam 16 temptatione
A 19 litt. nim tant in A sunt euanidae, Gam adhuc legere potuit; quando
enim tantumdem 22 indiscreto sc. cibo, qui quoad uirlutem partibus non erat
discretus indiscretis
In duplici autem die sexto ob septimi requiem mannae congregatione
spiritalium operum accumulata praeparatio admonetur
praeparatis bonis tum, cum requies adsit, usuris. denique quod de
sexto die superest, non corrumpitur. cum, quod extra mensuram
ceterorum dierum sit, faeteat.
ita et his, quae extra praeseriptum
sint, praesumpta corruptio est. in hoc igitur aetatis nostrae tempore
operandum est, quo uti possimus in requie. tempus autem
huius sexti millesimi anni est, quod sub numero diei sexti significatur
propheta dicente: quia anni mille in c o nspectu
domini tamquam dies una.
alitur ergo populus
die septimo, id est requie domini, cibis pridie conditis et his,
quae praeparauerat, utitur non reperturus septimo, quo ali possit,
multis in campum prodeuntibus et nihil repperientibus, conclusis
scilicet temporibus saeculorum nihil aliud in usum requiei nostrae,
quam quod ante a nobis sit praeparatum et conditum, reperturi.
Reseruari deinde uase aureo in progenies futuras gomor
mannae in conspectu domini iubetur. sed ubi tandem hoc uas est et
ubi est manna, quae condita est post frequentes populi captiuitates?
post gemina excidia urbis et templi non extat, quod repositum est.
et quid ?
ergo ignorasse deum manna non posse in progeniem reseruari
existimamus? non utique ipsa futura hominum consilia prouidens
ignorasse credendus est,
mannae in conspectu dei conditae et in futuras generationes reseruatae
pretiosum eum et aeternum futurum, qui acceptam corpore
feruescentia A; cf. supra p.27, 22: ecferbuit in calescentc A id est
Gam ideA 3 quodaA 5 congregationS A, corr. Lin X sup ∗∗ (litt. una
uel duae eras.) est
Et in libro prophetarum ad Osee et alius domini sermo
legitur: uade, accipe tibi uxorem fornicationis,
quoniam fornicando fornicabitur terra a domino.
et post multa, quae media sunt plena maledictionis in eam,
et post partum Israhel et Non-dilectae et Non-populi-mei haec
cognoscuntur: disponam autem illis ea die testamentum
cum bestiis agri et uolatilibus caeli
et serpentibus terrae et arcum et frameam
et bellum conteram de terra et conlocabo te in
spe (et sponsabo te mihi) ipsi in aeternum.
sponsabo te mihi in iustitia et fide et cognosces
dominum. et erit in illa die, dicit dominus:
exaudiam caelo et caelum (exaudiet)
terrae et terra exaudiet frumentum et uinum
et oleum eaque audiet Israhel. et seminabo
eam mihi super terram et diligam Non-dilectam
e t dicam Non-populo-meo:
Populusmeustu.
et quantum arbitror, nullus cunctandi locus est, quin
praefiguratam hic ecclesiae praefigurationem intellegamus, cum
quando apostolus id, quod superius de huius fornicariae filiis ad
4 Explic. liber pm; Incip Seds. de osee A ; initium libri secundi deesseuidelur,
cj. Praef. 16 6 Et (t
Quod igitur in propheta corporaliter gerebatur, id est
coniugium at que generatio —namex fornicaria tres geniti sunt, quorum
primus ex praecepto dei Israhel nuncupatus est, sequens nata
Dilecta dicta est, tertius Non-populus-mcus uocitatus —, id per deum
ad spiritalem intellegentiam et confirmatur et geritur.
hanc enim fornicariam
iunctam prophetae sponsam sibi dominus in iustitia et fide
effecit testamentum disponens cum bestiis agri, id est cum hominibus
iure saeculi
sub inanitate mundi huius et uacuitate uiuentibus, et cum serpentibus
terrae, nempe uenenato animo atque fallente in corpore constitutis,
arcum in serpentibus, frameam in uolatilibus, bellum
contriturus in bestiis, ex genere telorum et animantium nominibus
diuersos humanae mentis instinctus edomiturus in pace, bella
bestiarum, iacula uolantium, uenena serpentium.
Exaudiens quoque caelo caelum et terrae terra significat
in eo, qui audiat et qui audiatur, diuersitatem in numero,
id ipsum tamen, quod audiat audiaturque, esse demonstrans,
cum caelo caelum exaudiat et terrae terra, significatio uero et
diuinitatis in caelo et corporalitatis in terra. et quia dominus
ex deo homo natus est
deo futuri, idcirco caelo caelum et terrae audiet terra.
in
frumento uero et uino et oleo, quod audiet, cum utique his
A chorinthios A 5 populum meum Lin 6 quocumque
uocabunturj cf . LXX (cod. FO): ov ãv x ληθήσονται cf. ehum Studien III 127
uocabantur Lin 9 igitur Eng dicitur A Gam id est Gam idè A 12 Dilecta
sibilibus sensus audientiae nullus sit, tamen sub sacramcnto unctionis
et corporis se esse, qui in his sit auditurus, ostendit. per quae
audiente Israhel desponsatam sibi in spem fornicariam seminauit
praetermisso eo, qui nuncupatus est Israhel, ceteris\' honorem
demutationis impertiens, ut, qui non populus suus erat, populus suus
sit et, quae non erat dilecta, Dilecta sit.
Israhel namque. in Abrahanr patre suo electus ex gentibus
est, ut in Psalmis dictum est: domus Iacob de populo
barbaro. sed peccatis immorans et uanis religionibus deditus
et promissis dei infidelis promissorum effectus capere non meruit
et prior electus in dei populum honorem electionis amisit. tacetur
enim de Israhel prius ex fornicaria edito et omnis de postea genitis
dei sermo est reiectis antea et ab affectu ac proprietate summotis
natis ad non diligendum, genitis ad non utendum. sed primum
fornicaria in sponsam deo fidei et iustitiae electa; dehinc qui non
dilecti, qui non sui, qui de fornicariae partu, hi uiuentis dei filii nuncupantur.
et hic quidem dei sermo, quo propheta
uxorem accipere fornicariam iubetur, idcirco commemorandus fuit,
ut, quia praeformari omnia per gesta ueteris testamenti eaque in
domino et per dominum gerenda esse docemur, hoc ipso, quod prophetae
fornicaria
doctrinis prophetalibus copulari, ex quibus geniti ex non
dilectis dilecti, ex non populo populus, ex fornicaria matre dei
filii uocarentur.
Et hoc quidem quamuis utile fuerit ad cognoscendam spiritalium
gestorum significantiam tractasse, tamen hac uel maxime
causa hic locus commemoratus a nobis est, ut, quia futurus nobis
A 0 quae non erat, dilecta sit Gam 11 priore lectus A
12 exfonicario A 13 relectis Clam relictis Lin 15 fornicaria Pit L n fornicarifi
A 16 uiuentis Lill uidentis A Gam; cj. graec.: ϑεοῡ
et
in eo quidem, quod sub Hiesu omnia in ea gesta sunt, maxima uirtus
est prophetiae. in Hiesu enim cognominato absoluta futuri sacramenti
ratio monstrata est. namque post multum dei ad Moysen sermonem,
cum dictum ei esset, ut omnia secundum speciem, quam in monte
uidisset, faceret in terra, Hiesum, qui Auses antea uocitabatur, cognominauit
ducem populo ad terram repromissionis pergenti futurum.
ad speciem caelestis uisionis iussus Moyses uniuersa disponere
illud duci futuro nomen adiecit, quod erat aeterno duci iam in
caelestibus praeparatum.
Nam ut hic synagogae princeps, ita ille ecclesiae. ut
dux promissae terrae optinendae, ita ille dux terrae hereditandae,
de qua dominus ait: beati mites, quoniam ipsi
hereditabunt terram.
ut hie post Moysen, ita ille post
legem. ut huic iterata cultello petrino circumcisio praecepta,
ita a domino, qui et uerbum acutum est penetrans
usque ad diuisionem animae et lapis angularis, circumcisio cordis spiritaliter
aquas, ita ille diuidens populos; ait enim: non ueni pacem
mittere, sed diuisionem.
ut hic lapides duodeofm in
testimonium aeternum et ex profundo in terram reserauit et ex
terra in profundo collocauit, ita ille apostolicam doctrinam et ex
synagoga protulit et in synagoga dereliquit etiam nunc ea, si
uellet. usura, cum ad testimonium aeternum in duodecim
lapidibus apostolica doctrina et prolata esset ex lege et tamen
repperiretur in lege.
20 Hebr. 4,12 21 cf. Eph. 2,20 etc. 22 cf. Esai. 28,16. Rom. 2.29 cf.Ios.c.3
23 Matth. 10, 34. cf. Luc. 12, 51 24 cf. los. c. 4 Lin ea] ea ̄ Aml 6 ihm
Diuisio autem ipsa aquarum quam euidens quamque absoluta
est, cum pars integra et plena constiterit, altera arefacto
alueo in mare omnis effluxerit media tamen area domini cum
sacerdotibus constituta! qua significatione intelligitur partem populi
a cursu peccatorum et mortis suae in aduentu arcae dei, id est
aduentu corporeo, destituram cetera in mare, hoc est in dampnationem
saeculi huius et consortium, defluente.
Sub hoc igitur Hiesu quae a Raab et in Raab gesta sunt,
contuendum est. exploratores namque duo ad speculandam
terram et in Hiericho ciuitatem ad meretricis huius domum
deuerterunt. hos suscipit et occultat; rege ab ea deditionem eorum
postulante reuersos esse mentitur. deinde ipsis domi conditis ait
scire se, quod omnia urbis eius ipsis dominus tradiderit deumque
eorum esse susum in caelo et in terra deorsum.
ut se atque omnem domum suam tempore capiendae urbis conseruent,
precatur. exploratores pollicentur, quicquid intra domum
eius repertum esset, incolume mansurum, sibi ipsum (reum)
futurum, quisque domo esset egressus; esse autem signum pen-
dentis de fenestra restis coccineae constituunt remque omnem
Hiesu nuntiant. ad urbem deinde acceditur. hanc sacerdotes cum
arca domini sex diebus circumeunt, septimo autem die cum septies
circumissent, tuba canente ciuitatis muri conciderunt et cunctis,
qui in urbe erant, peremtis sola Raab ab Hiesu cum [cum] omni
domo sua conseruatur.
Hic ordo rerum magnis spiritaliter gerendorum sacramentis
conexus est. duos ab Hiesu missos terrae exploratores meretrix domi
20 cf. los. c. G GamLin, plura periisse puiat Lin G destituram Lin destituturam
AGam damnatione Gam 8 a Raab Lin ILra hâb∗ A sub Arahab
Gam 9 contuenda Lin est om. Lin 10 et] missi Lin 11 suscepit A,
corr. Litl 14 susum
ab hisdem etiam signum
salutis accepit in coccino, colore scilicet pro dignitate regio et pro
corporatione sanguineo, quod utrumque in passione conuenit, cum
et tali habitu dominus indutus est et sanguis ei fluxit e latere.
hoc
coccinum et Manasses accepit in signo, hoc sanguine et consignatae
in Aegypto domus tutae sunt et testamenti liber conspersus est
et sanctificatus est populus. quisque autem de familia extra domum
repertus esset, sibi reus est constitutus docens eos, qui extra
ecclesiam fuissent, causam sibi mortis futuros.
Hiericho autem in huius mundi speciem posita sex diebus
circuitur, septimo ad uocem tubae concidit et domus Raab per
Hiesum integra reseruatur.
sex milium enim annorum in sex diebus
tempus ostenditur, quo circa mundum est oberratum et quodam
generationum circulo circumcursatum, eodem ipso mundo ad tubae
uocem in tempore septimo millesimo resoluendo, sola ecclesia per
exploratorum susceptionem, per dei in corpore confessionem, per signum
coccini per Hiesum decretum, cum omni sua familia reseruanda.
Admonuimus frequenter eam lectioni diuinarum scripturarum
diligentiam adhiberi oportere, quae sollicito examine et
iudicio non inani posset discernere, quando rerum gestarum commemoratio
uel simpliciter esset intellegenda uel typice, ne intemperanter
atque imperite utroque abusi utrumque inutile
10 c-f. Gen. 48, 14 11 cf. Ex. 12, 7 cf. Ex. 24, 7 sq. 12—14 cf. Origen.
in 1. lesu Naue homil. III 5 Gam 7 coccineo Gam regiaLin 8 sanguineaLin 9 ei Gam
ej A eius Lin 12 quisq; A quisquis Gam 13 esset] est Lin 15 sex (x mwt.
in d, sed in mg. iterum sex) A 16 et] sed Lin 18 circa] circulo Pit et oberrat
Lin esse obseratum Pit 19 generationis A p. c. circum cursatum A circumcursat
Lin 20 septimi millesimi Lin 22 coccini, per Iesu Eng iEm A
23 capitulis 11-15 totius operis peroraiionem conlinert pulat Eng 27 abusi
Fell aut si (si, angustius scriptum, uidetur esse additum postea a ml) A usi Eng
autOam, Lin supponit lacunam
assertione corrumperetur aut uirtus praefigurationum sub
simplicium opinione ignoraretur, quamquam ita se diuinae scripturae
sermo habeat, ut, ut nihil illic inane nihilque extra causam
alicuius necessitatis, nihil non sub discrimine consectandae a nobis
intellegentiae editum repperiatur.
Namque dum creatio orbis refertur, deus cognoscitur in
creando; dum Enoch translatus auditur posse effici; homo intellegitur
aeternus; dum Loth perustis quinque ciuitatibus reseruaturus, curam
deo esse innocentium discimus: dum contra edictum dei retro
respiciens uxor eius in columnam salis demutatur, ad oboedientiam
constitutionum dei exempli metu erudimur; dum peccata Amorreorum
expectantur impleri, et misericordiam dei et iustitiam
cognoscimus. cum et
tempus prorogetur et in consummationem scelerum ultio dilata
decernitur.
Iam uero generationum ordo, Abrahae electio, patriarcharum
procreatio. populi seruitus, Egyptiorum cladl\'s, maris diuisio,
mannae irroratio. legis constitutio, sacrificiorum distinctio, iudicum
tempus, regnorum cognitio, populi in captiuitatem transmigratio,
sanctorum uisio, admonitio prophetarum in quantum ad cognitionem
necessaria est! in omnibus enim memoratis superius deus
pater et deus filius et ex deo patre deus filius, deus et homo Iesus
Christus, agnoscitur, dum in creatione mundi deus iubet et deus
efficit, dum homo ad communis imaginis speciem formatur, dum
pluit sulphur et ignem dominus a domino-nam nec sibi quis iuberet,
ut faceret, nec communionem suam ad alterum solus extenderet
nec sibi daret atque a se unus acciperet —, dum homo ab Abraham
uidetur et deus adoratur, dum in Iacob lucta ab homine deus
12 cf. Oen. 15, lti 25 cf. Gen. 1, 26 sq. 26 cf. Oen. 19, 24 28 cf. Gen.
18, 2sq. 29 cf. Gen. 32, 24 Lin 5 consectanda ea A 9 curam deo Lin coram ileo A
coram deo 〈curam〉 Gam 10 incoceutium A a. c. 15 prorogatur Gam 20 captiuitate
A Gam, corr. Lin 24 in crcatione Fed in creationeA in erectionem Gam
27 extenderet Lin ostenderet A Gam; cf. Hilar. de trin. 114 : ut Sabellius patrem
\'extendat in filium
a Nabuchodonosor tribus tantum pueris in caminum missis
similis dei filio quartus aspicitur, dum parit uirgo Emmanuhel
eum, qui nobiscum deus est.
Haec ergo ab omnibus significata in uno illo cognita et
expleta reseruari in memoriam scriptis et consignatis uoluminibus
conuenit, ut posteritas successionum gestis temporis anterioris
instructa et praesentia etiam in praeteritis contemplaretur et
praeterita nunc quoque in praesentibus ueneraretur.
nanique eadem
cum perfecta ueritatis cognitio est, si ueritas ex ratione intelligatur —
omnia enim ad cognitionem nostram atque ad firmissimam iudicii
nostri fidem scripta sunt —, neque haec, quae ex sententia dei in
libros relata sunt, cognitione posteritatis eguerunt.
sed cognitione
scripturarum posteritas indigebat, ut ueritatem disceret, ut doctrinam
ueritatis ex ratione susciperet, ut scientiam uitae tamquam
ab ipsis cunis prouectam sequeretur, scilicet non ambigeret deum
ex deo, cum dominus plueret a domino, non ignoraret deum unum
innascibilem, cum deus iuberet, non nesciret deum unigenitum, cum
deus faceret, non ambigeret, quod duo unum sint, cum unum
communis imaginis in homine conderetur exemplum, non negaret.
quod deus in hominem ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ .
∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
quod ex Hebreis Israhelita sit de tribu Beniamin. ergo
cum Heliae officium sit conuertere corda patrum ad filios,
7 cf. 1 Cor. 10, 11 27 rf. Kmn. 11,1 28 cf. Mal. 4, 5—6. Luc. 1, 17 Pit Lin siniili A Gam hommanuhel A 0 cadem del. Lin
cadem, cum Gam 10 ueritas ] praem. cadem Lin 16 pronectam Fed prouecta
A Gam profectam Lin non s. /. Am2 21 qd A quando Gam lacunam indicaui
(c. reidit vt A minimum 1 folium; ef. Praef. I J) 26 paulu glautb