The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
C = codex olim Colbertinus nunc Bibliothecae Nationalis Parisinae
n. 2627 saec. XI.
Bal = Baluzius primus editor (Stephani Baluzii Miscellaneorum Liber
Secundus, Parisiis 1679, p. 1 BS.)
Audiuit dominus orationes tuas, Donate carissime, quas
in conspectu eius per omnes horas < cotidie fundebas, ceterorumque>
fratrum nostrorum, qui gloriosa confessione sempiternam
sibi coronam pro fidei meritis quaesierunt.
ecce, deletis
Versus 1-6 folii 1* codicis C, in quibus plurima situ, et madore
corrupta difficillime agnoscwntur. e lectione Henrici Omont:
excitauit enim deus principes qui tyrannorum nefaria
et cruenta imperia resciderunt <et> humano generi prouiderunt,
ut iam quasi discusso tristissimi temporis nubilo mentes omnium
pax iucunda et serena laetificet.
nunc post atrae tempestatis
uiolentos turbines placidus aer et optata lux refulsit,
nunc placatus seruorum suorum <precibus> deus iacentes et
afflictos caelesti auxilio subleuauit, nunc maerentium lacrimas
extincta impiorum conspiratione detersit.
qui insultauerant
deo, iacent, qui templum sanctum euerterant, ruina maiore
ceciderunt, qui iustos excarnificauerant, caelestibus plagis et
cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt.
sero id quidem,
sed grauiter ac digne. distulerat enim poenas eorum
deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus
posteri discerent et deum esse unum et eundem iudicem digna
LOCI AVCTOBVM EXPILATORVM SIMILES 17 s. (discerent)]
Lact. Epit. 48, 5. uel traditur Tollius, excidetur Gale, abditur Bauldri, arcetnr
Boherellua (aduersarius hi omnes cum Bal), deturbatis .. aduersariis Allix Bal, sed in C signum rJ ante restituta solita
codicis distinctio est 5 et
de
quo exitu < eorum tes)tificari placuit, ut omnes qui procul
remoti fuerunt uel qui p<ostea fu>turi sunt, scirent, quatenus
uirtutem ac maiestatem suam in ex<tinguen)dis delendisque
nominis sui hostibus deus summus ostenderit. ab re
ta<men non) est, si a principio, ex quo est ecclesia constituta,
qui fuerint persecutores <eius> et quibus poenis in eos
caelestis iudicis seueritas uindicauerit, exponam.
Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum legimus,
dominus noster Iesus Christus a Iudaeis cruciatus est
post diem decimum Kalendas Apriles duobus Geminis
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 9-
p. 174. 1] Lact. Inst. IV 10, 18. Buenemann (4 f. spatia in C sunt explenda), iudice
anonymus p. 34, ultione Oellarius; digno iudicio Le Nourry iudicemimpiis]
mortem digna ultione superbis et impiis Bal 2 <eorQ tes>tificari
ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108); in C 8 f. spatia explenda sunt;
...... testificari Bal, uaria ap. Bauldrium et Heumannum; ad quo
Bentleius quorum ascr. 3 remoti ed. Oxon. 1GS0, item Bentleius,
moti C; amoti Lenglet p<ostea fu)turi Allix; in C de litt. p prior
hasta et particula alterius superest, fuerat fort. p\',
cum resurrexisset die tertio, congregauit discipulos,
quos metus comprehensionis eius in fugam uerterat, et diebus
XL cum his commoratus aperuit corda eorum et scripturas
interpretatus est, quae usque ad id tempus obscurae atque
inuolutae fuerant, ordinauitque eos et instruxit ad praedicationem
dogmatis ac doctrinae suae disponens testamenti noui
sollemnem disciplinam.
quo officio repleto circumuoluit eum
procella nubis et subtractum oculis hominum rapuit in caelum.
et inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis
in locum Iudae proditoris Mathia
per omnem terram ad euangelium praedicandum, sicut illis
magister dominus imperauerat, et per annos XXV usque ad
principium Neroniani imperii per omnes prouincias et ciuitates
ecclesiae fundamenta miserunt.
cumque iam Nero imperaret,
Petrus Romam aduenit et editis quibusdam miraculis, quae
uirtute ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat. conuertit
multos ad iustitiam deoque templum fidele ac stabile conlocauit.
qua re ad Neronem delata cum animaduerteret non
LOCI A VCTOB VM EXPILATOB VM SIMILES 1-5] Lact.
Inst. IV 20, 1. Epit. 42, 1. 5-9] Lact. Inst. IV 21, 1. Epit. 42, 3.
10 s. 15] Lact. Inst. IV 21, 2. etiam pro post scribendum uid. ante cum Lact. Inst. IV 10, 18 (ubi
Kalendas Apriles pro genetiuo potlcndum) C 2 cophensionis C fug (post euanuit å) C
5 inuolute, litt. uo foramine partim interierunt, C fuerant Boherellus,
fuef C 7 sollfng C Quo in C letiitcr euanidwn uel detritum. Dein
non recte anonymus p. 36 circumuoluit Bal, cftuoluit (ante c 2 uel 3
litt. euanuerltut) C 8 nnL.
respexit enim
deus uexationem populi sui. deiectus itaque fastigio imperii
ac deuolutus a summo tyrannus impotens nusquam repente
comparuit, ut ne sepulturae quidem locus in terra tam malae
bestiae appareret.
unde illum quidam deliri credunt esse
translatum acuiuum reseruatum, Sibylla dicente matricidam
profugum a finibus <terrae> esse uenturum, ut
quia primus persecutus est, idem etiam nouissimus persequatur
et antichristi praecedat aduentum — < quod n >efas est credere
—, sicut duos prophetas uiuos esse translatos in ultima
<tempora> ante imperium Christi sanctum ac sempiternum,
cum descendere coeperit, < quidam sanctor >um pronuntient:
LOCI AVCTORVM EXPILATOEVM SIMILES 11] Orac.
Sibyll. VIII 70a. V 868. er.) C, uetustate Bal 5 persecutos C, corr. Bal
6 et Paulum Bal, sed in C ante paulo est distinctio <gladio> interfecit
Bauldri habuit s. I. C 9 coparuit C 10 deleri C 12 terrae
add. Tollius, cf. Or. Sibyll. VIII 70 8. 5T\' av
yatTjc Ó V 363 8.
avrjp. 14 in C initia uersuum 19-25 (=p,175,14.16.17.176,1
3. 4. 5) cum margine abscissa <quod n>efas ed. Oxon. 1680 (in C 3-4
spatia explenda sunt, fuit q<! nefas), .. nefas
<P)ost hunc interiectis aliquot annis alter non minor
tyrannus <Domitianus> ortus est. <qui> cum exerceret inuisam
7-8 spatia explenda sunt; lacunam 12 punctis indicauit ct pronuntiant
scrips. Bal (quem sequuntur edd. puncto inter credere et sicut 15 posito),
pronuncient C (quo seruato locum distinxit Brandt): itaque editorum
ad lacunam explendam coniecturae (uelut sanctis suis comitatus
postquam uero ad persequendum iustum
populum instinctu daemonum incitatus est, tunc traditus in
manus inimicorum luit poenas. nec satis ad ultionem fuit
quod est interfectus domi: etiam memoria nominis eius erasa
est.
nam cum multa mirabilia opera fabricasset, cum Capitolium
aliaque nobilia monumenta fecisset, senatus ita nomen
eius persecutus est, ut neque imaginum neque titulorum eius
relinqueret ulla uestigia, grauissime decretis etiam mortuo
notam inureret ad ignominiam sempiternam.
rescissis igitur
actis tyranni non
est, sed etiam multo clarius ac floridius enituit, secutisque
temporibus, quibus multi ac boni principes Romani imperii
clauum regimenque tenuerunt, nullos inimicorum impetus
passa manus suas in orientem occidentemque porrexit, ut iam
nullus esset terrarum angulus tam remotus quo non religio
dei penetrasset, nulla denique [dei] natio tam feris moribus
uiuens, ut non suscepto dei cultu ad iustitiae opera mitesceret.
sed enim postea longa pax rupta est.
LOCI A VCTOR VM EXPILA TOR VM SIMILES 16 manus porrexit]
Lact. Inst. VII 15,15. Epit. 46, 5 16 ss. J Lact. Inst. IV 26, 85. (in C 2 spatia explenda snnt.priushasta litterae P capitalis ex priore uersu
i
decurrente occupatum fuit. in altero q fuit, litterae q inferior pars superest)
6 domi] Domitiauus Susills, Animadu. ad auct. tlet. specim. III
ed. Gurlitt, progr. Hamburg. 1806 p. 12; domi: etiam] Domitianus
Extitit enim post annos plurimos execrabile animal
Decius, qui uexaret ecclesiam: quis enim iustitiam -nisi malus
persequatur?
et quasi huius rei gratia prouectus esset ad
illud principale fastigium, furere protinus contra deum coepit,
ut protinus caderet.
nam profectus aduersum Carpos, qui
tum Daciam Moesiamque occupauerant, statimque circumuentus
a barbaris et cum magna exercitus parte deletus ne sepultura
quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem dei
oportebat, pabulum feris ac uolucribus iacuit.
Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore
correptus impias manus in deum intentauit et multum quamuis
breui tempore iusti sanguinis fudit. at illum deus nouo ac
singulari poenae genere adfecit, ut esset posteris documentum
aduersarios dei semper dignam scelere suo recipere mercedem.
hic captus a Persis non modo imperium, quo fuerat insolenter
usus, sed etiam libertatem, quam ceteris ademerat, perdidit
uixitque in seruitute turpissime.
nam rex Persarum bapor,
is qui eum ceperat, si quando libuerat aut uehiculum ascendere
aut equum, inclinare sibi Romanum iubebat ac terga
praebere et imposito pede super dorsum eius illud esse uerum
dicebat exprobrans ei cum risu. non quod in tabulis aut parietibus
Romani pingerent.
ita ille dignissime triumphatus aliquamdiu
uixit, ut diu barbaris Romanum nomen ludibrio ac
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES c. 4]
Orat. Constantini ad sanct. coet. 24, 1. c. 5J ibid. 24, 2. ex execrabilis part. ras. corr. C 5 ut s. I. C 6 datiam
C 7 babaris, s. I. corr. C ne Graeuius, item Bentleius, nec C
8 quidam C, corr. Bal onorari C 10 dissimil. (sic) C, corr. Bal
11 deum Bal, do C; cf. Proleg. adn. 6 12 nona C, corr. Bal
13 poenae Bal, p pene C; prope poenae anonymus p. 39, item Bentleius,
prorsus poenae Heumann; cf. Cic. Verr. IV 41, 88 nouam et singulare
supplicii genus excogitauit 15 quod C, corr. Bal 17 sapor is C,
retinuimus cum Lengleiio et Duebnero (cf. Sapor Trebell. Poll., Vdler.
4, 4); Sapores Bul 18 libuerat Columbvs (cf. c. 21, 5. 38, 5), libuerit
C ueiculum C 19 romana, s. I. corr., C 20 imposita C, corr.
. Bal super
etiam hoc ei accessit ad poenam, quod cum
filium haberet imperatorem, captiuitatis suae tamen ac seruitutis
extremae non inuenit ultorem nec omnino repetitus est.
t-põstea uero quam pudendam uitam in illo dedecore finiuit,
derepta est ei cutis et exuta uisceribus pellis infecta rubro
colore, ut in templo barbarorum deorum ad memoriam clarissimi
triumphi poneretur legatisque nostris semper esset ostentui,
ne
capti principis apud deos suos cernerent.
cum igitur tales
poenas de sacrilegis deus exegerit, nonne mirabile est ausum
esse quemquam postea non modo facere, sed etiam cogitare
aduersus maiestatem singularis dei regentis et continentis
uniuersa?
Aurelianus, qui esset natura uesanus et praeceps, quamuis
captiuitatem Valeriani meminisset, tamen oblitus sceleris
eius et poenae iram dei crudelibus factis lacessiuit. uerum
illi ne perficere quidem quae cogitauerat licuit, sed protinus
inter initia sui furoris extinctus est.
nondum ad prouincias
ulteriores cruenta eius scripta peruenerant, et iam Caenofrurio,
qui locus est Thraciae, cruentus ipse humi iacebat falsa quadam
suspicione ab amicis suis interemptus.
talibus et tot
exemplis coerceri posteriores tyrannos oportebat: at hi non
modo territi non sunt, sed audacius etiam contra deum confidentiusque
fecerunt.
Diocletianus. qui scelerum inuentor et malorum machinator
fuit, cum disperderet omnia, ne a deo quidem manus
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES c. 6]
ibid. 24, 3. Bal. abeba C captiuitati C, corr. Bal 8 extrettame C
5 derepta Nic. Hcinsius, direpta C est infecta Lenglet, sed uirgula
quam dicit esse in C, d
hic orbem terrae simul et auaritia et timiditate
subuertit. tres enim participes regni sui fecit in quattuor
partes orbe diuiso et multiplicatis exercitibus, cum singuli
eorum longe maiorem numerum militum habere contenderent,
quam priores principes habuerant, cum soli rem publicam
gererent.
adeo maior esse coeperat numerus accipientium
quam dantium. ut enormitate indictionum consumptis
uiribus colonorum desererentur agri et culturae uerterentur
in siluam.
et ut omnia terrore conplerentur, prouinciae quoque
in frusta concisae: multi praesides et plura officia singulis
regionibus ac paene iam ciuitatibus incubare, item rationales
multi et magistri et uicarii praefectorum, quibus omnibus
ciuiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum et
proscriptiones frequentes, exactiones rerum innumerabilium non
dicam crebrae, sed perpetuae, et in exactionibus iniuriae non
ferendae.
haec quoque tolerari <non) possunt quae ad exhibendos
milites spectant. idem insatiabili auaritia thesauros
numquam minui uolebat, sed semper extraordinarias opes ac
largitiones congerebat, ut ea quae recondebat, integra atque
inuiolata seruaret.
idem cum uariis iniquitatibus inmensam
faceret caritatem, legem pretiis rerum uenalium statuere conatus
est.
tunc ob exigua et uilia multus sanguis enusus,
nec uenale quicquam metu apparebat et caritas multo deterius
exarsit, donec lex necessitate ipsa post multorum exitium
LOCI A VCTOR VM EXPILATOR VM SIMILES 17-20 insatiabili
auaritia-minui-congerebat-integraj Lact. Epit. 56, 1 s. 3. 5. 2 quatuor C 4 cotenderent (sic) C 6 inaiores ee ceperant C, corr.
Bal 7 inhormitate
Huuc accedebat infinita
non minor prouinciarum exactio in exhibendis operariis
et artificibus et plaustris omnibus<que> quaecumque sint fabricandis
operibus necessaria.
hic basilicae, hic circus, hic moneta,
hic armorum fabrica, hic uxori domus, hic filiae. repente
magna pars ciuitatis exciditur. migrabant omnes cum coniugibus
ac liberis quasi urbe ab hostibus capta.
et cum perfecta
haec fuerant cum interitu prouinciarum, non recte facta
sunt\' aiebat, \'alio modo fiant\'. rursus dirui ac mutari necesse
erat iterum fortasse casura. ita semper dementabat Nicomediam
studens urbi Romae coaequare.
iam illud praetereo,
quam multi perierint possessionum aut opum gratia. hoc enim
usitatum et fere licitum consuetudine malorum.
sed in hoc
illud fuit praecipuum, quod ubicumque cultiorem agrum uiderat
aut ornatius aedificium, iam parata domino calumnia et
poena capitalis, quasi non posset rapere aliena sine sanguine.
Quid frater eius Maximianus, qui est dictus Herculius?
non dissimilis ab eo: nec enim possent in amicitiam tam fidelem
cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio,
par uoluntas, aequa sententia.
hoc solum differebant,
quod auaritia maior in altero fuit, sed plus timiditatis, in
altero uero minor auaritia, sed plus animi, non ad bene
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 19 s.]
Lact. Inst. IV 29, 4. 13. Graeuius, item Bentleius, <et> *omnibus Heumann
sunt uel essent Halm 4. 5 sexies hinc Gale, etiam Bentleius ad hos
uers. pro Hic lege hinc
nam cum ipsam imperii sedem teneret
Italiam subiacerentque opulentissimae prouinciae, uel Africa
uel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens,
quarum illi copia suppetebat.
et cum opus esset, non deerant
locupletissimi senatores qui subornatis indiciis affectasse imperium
dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus.
cruentissimus fiscus mala partis opibus affluebat. iam libido
in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod
est odiosum ac detestabile, uerum etiam ad uiolandas primorum
filias. nam quacumque iter fecerat, auulsae a complexu
parentum uirgines statim praesto.
his rebus beatum se iudicabat,
his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini
et cupiditati malae nihil denegaret.
CODstantium praetereo,
quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem
teneret.
Alter uero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus
asciue rat, non his duobus tantum quos tempora nostra senserunt,
sed omnibus qui fuerunt malis peior.
inerat huic bestiae
naturalis barbaries, efferitas a Romano sanguine aliena non
691; cf. c. 7, 2 hic-subuertit et c. 29, 5 thesauros—large et Lact.
Imt. III 7, 4 in illa priore parte ut periculi minus-ita minus difficultatis);
erat etiam
corpus moribus congruens, status celsus, caro ingens et in
horrendam magnitudinem diffusa et inflata.
denique et uerbis
et actibus et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit.
quoque eum metuebat acerrime: cuius timoris haec fuit causa.
Narseus rex Persarum concitatus do nesticis exemplis aui sui
Saporis ad occupandum Orientem cum magnis copiis inhiabat.
tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus animique
deiectus, simul et exemplum Valeriani timens, non
ausus est obuiam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse
in Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.
ille insidiis
usus barbaros, quibus mos est cum omnibus suis ad bellum
pergere, multitudine impeditos et sarcinis occupatos non difficiliter
oppressit fugatoque Narseo rege reuersus cum praeda
et manubiis ingentibus sibi attulit superbiam, Diocletiano
timorem.
in tantos namque fastus post hlanc uictoriam elenatus
est, ut iam detrectaret Caesaris nomen. quod cum in
litteris ad se datis audisset, truci uultu ac uoce terribili exclamabat
\'quousque Caesar?
\' exinde insolentissime agere coepit,
ut ex Marte se procreatum et uideri et dici uellet tamquam
alterum Romulum maluitque Romulam matrem stupro
infamare, ut ipse diis oriundus uideretur.
sed differo de factis
eius dicere, ne confundam tempora. postea enim quam nomen
imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere coepit
et contemnere omnia.
Diocles — <sic> enim ante lmpenum
C, noluimus quoniam. 2 noua C, corr. Bal tras jecto C
arnoe(Danubio> ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108) confugerit Tollim,
sed cf. poterat
quam uero causam persequendi
habuerit exponam.
Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore
scrutator rerum futurarum. immolabat pecudes et in iecoribus
earum uentura quaerebat.
tum quidam ministrorum scientes
dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus
suis inmortale signum: quo facto fugatis daemonibus sacra
turbata sunt. trepidabant aruspices nec solitas in extis notas
uidebant et quasi non litassent, saepius immolabant.
uerum
identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister
ille aruspicum Tagis seu suspicione seu uisu ait idcirco non
respondere sacra, quod rebus diuinis profani homines interessent.
tunc ira furens sacrificare non eos tantum qui sacris
ministrabant, sed uniuersos qui erant in palatio iussit et in
eos, si detrectassent, uerberibus animaduerti, datisque ad praepositos
litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit,
ut qui non paruissent, militia soluerentur.
hactenus
furor eius et ira processit nec amplius quicquam contra legem
ant
deinde interiecto aliquanto tempore
in Bithyniam uenit hiematum eodemque tum Maximianus
LOCI AVCTOBYM EXPILATORVM SIMILES c. 10,2 ss.1
Lact. Ind. IV 27, 3 ea.; cf. Brandt, Entstehungsverhältnisse p. 117 et
Jahrb. f. class. Philol. 1893 p. 129; Belser, Theol. Quartalschr. 1892
p. 277; Crivellucci, Studi storici 1893 p. 45. Tollius, idem Bentleius ascrips. 8 earum C, quod propter
errorem Baluzii aliorumque eorum
Erat mater eius deorum montium cultrix. quae cum
esset mulier admodum superstitiosa, dapibus sacrificabat paene
cotidie ac uicanis suis epulas exhibebat. Christiani abstinebant,
et illa cum gentibus epulante ieiuniis hi et orationibus insistebant.
hinc concepit odium aduersus eos ac filium suum
non minus superstitiosum querelis muliebribus ad tollendos
homines incitauit.
ergo habito inter se per totam hiemem
consilio cum nemo admitteretur et omnes de summo statu rei
publicae tractari arbitrarentur, diu senex furori eius repugnauit
- ostendens quam perniciosum esset inquietari orbem terrae,
fundi sanguinem multorum; illos libenter mori solere; satis
esse si palatinos tantum ac milites ab ea religione prohiberet.
nec tamen deflectere potuit praecipitis hominis insaniam.
Jplacuit
ergo amicorum sententiam experiri.
nam erat huius malitiae:
cum bonum quid facere decreuisset, sine consilio faciebat,
ut ipse laudaretur, cum autem malum, quoniam id reprehendendum
sciebat, in consilium multos aduocabat, ut aliorum
culpae adscriberetur quicquid ipse deliquerat.
admissi ergo
iudices pauci et pauci militares, ut dignitate antecedebant,
interrogabantur. quidam proprio aduersus Christianos odio
inimicos deorum et hostes religionum publicarum tollendos
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 23 proprio-odio;
186, 2 uel timentes—uolentes] Lact. Inst. V 11, 10. Frihsche 4 deae Graeuius gentium Bentleiua quaesuperstitioBa
Graeuius, mulier admodum supersticiosa. Quae cum esset
C; ad quae cum esset Tollius \'excidit nomen urbis, forte an ea Nicomedia
fuerif 5 poene C 6 uicanis Tollius, uicariis C epulas ed.
Oxon. 1680, item Bentleius, epulis
nec sic quidem flexus est imperator, ut
accommodaret assensum, sed deos potissimum consulere statuit
misitque aruspicem ad Apollinem Milesium. respondit
ille ut diuinae religionis inimicus.
traductus est itaque a
proposito et quoniam nec amicis nec Caesari nec Apollini poterat
reluctari, hanc moderationem tenere conatus est, ut eam
rem sine sanguine transigi iuberet, cum Caesar uiuos cremari
uellet qui sacrificio repugnassent.
Inquiritur peragendae rei dies aptus et felix ac potissimum
Terminalia deliguntur, quae sunt a. d. septimum Kalendas
Martias, ut quasi terminus imponeretur huic religioni.
ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit:
quae et ipsis et orbi terrarum acciderunt.
qui dies cum illuxisset
agentibus consulatum senibus ambobus octauum et
septimum, repente adhuc dubia luce ad ecclesiam praefectus
cum ducibus et tribunis et rationalibus uenit et reuulsis foribus
simulacrum dei quaeritur: scripturae repertae incenduntur,
datur omnibus praeda, rapitur, trepidatur, discurritur.
ipsi
uero in speculis — in alto
uidebatur — diu inter se concertabant, utrum ignem potius
supponi oporteret.
uicit sententia Diocletianus cauens, ne
magno incendio facto pars aliqua ciuitatis arderet. nam multae
ac magnae domus ab omni parte cingebant.
ueniebant igitur
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 14 s.] Vergil.
Aen. IV 169 s. Bal (in Erratis, post Indicem), qualiter C 3 ne
Columbus, item Bentleius 5 respondt C (item c. 18, 5) 10 sacri-
Scio Bal, sacrificium C; sacrificium repudiassent GLaubmann 12 deleguntur
C a. d. Cuperus, ad C; ad quod Bentleius ante diem
ascrips. ki mrs. C 13 Iponeretur C 14 loeti C 18 praefectas
Cuperus, item BentleiUIJ, profectus C 21 ipsi Bal, ipsis C 22 constituta.
(c uel e er.) C 24 subponi C sentenciam C, corr. Bal
ad Diocletianus
Postridie propositum est edictum quo cauebatur, ut
religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate,
tormentis subiecti essent, ex quocumque ordine aut gradu
uenirent, aduersus eos omnis actio ualeret, ipsi non de iniuria,
non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent,
libertatem denique ac uocem non haberent.
quod edictum
quidam etsi non recte, magno tamen animo deripuit et conscidit,
cum irridens diceret uictorias Gothorum et Sarmatarum
propositas.
statimque perductus non modo extortus, sed etiam
legitime coctus cum admirabili patientia postremo exustus est.
Sed Caesar non contentus est edicti legibus: aliter
Diocletianum aggredi parat.
nam ut illum ad propositum
crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio
subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani
arguebantur uelut hostes publici et [cum] ingenti inuidia
simul cum palatio Christianorum nomen ardebat: illos consilio
cum eunuchis habito de extinguendis principibus cogitasse,
duos imperatores domi suae paene uiuos esse combustos.
Diocletianus uero, qui semper se uolebat uideri astutum et
intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus
Cuperus, item Bentltius 2 Imissi C fanum Cuperus,
taffi C; tamen Bal, templum Colomesius, alia ap. Bauldrittm; illut 0;
tantum illud aedificium (aedificium iam Cuperus) antiqua tnanus in
editionis Baluzianae exemplari Heidelbergensi 4 Post tridig
sedebat ipse atque
innocentes igni torquebat, item iudices uniuersi, omnes denique
qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.
erant
certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur,
quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat
ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.
sed quindecim diebus interieotis aliud rursum incendium
molitus est. sed celerius animaduersum, nec tamen
auctor apparuit.
tunc Caesar medio hiemis profectione parata
prorupit eodem die, contestans fugere se, ne uiuus arderet.
Furebat ergo imperator iam non in domesticos tantum,
sed in omnes. et primam omnium filiam Valeriam coniugemque
Priscam sacrificio pollui coegit.
potentissimi quondam
eunuchi necati, per quos palatium et ipse ante constabat,
comprehensi presbyteri ac ministri et sine ulla
aut confessione damnati cum omnibus suis deducebantur.
omnis sexus et aetatis homines ad exustionem rapti, nec singuli,
quoniam tanta erat multitudo, sed gregatim circumdato
igni ambiebantur; domestici alligatis ad collum molaribus mari
mergebantur.
nec minus in ceterum populum persecutio uiolenter
incubuit. nam iudices per omnia templa dispersi uniuersos
ad sacrificia cogebant.
pleni carceres erant, tormentorum
genera inaudita excogitabantur, et ne cui temere ius
diceretur, arae in secretariis ac pro tribunali positae, ut litigatores
prius sacrificarent atque ita causas suas dicerent, sic
Bal, caepit C; excarnificare-coepit Cuperus 2 igni
Brandt (cf. c. 15, 3. 21, 8 et Indic. uerbor.), igne C torquebat Nitgius
ap. Buenemannum, torrebat
etiam litterae ad
Maximianum atque Constantium commeauerant, ut eadem
facerent: quorum sententia in tantis rebus expectata non. erat.
et quidem senex Maximianus libens paruit per Italiam, homo
non adeo clemens.
nam Constantius, ne dissentire a maiorum
praeceptis uideretur, conuenticula id est parietes, qui restitui
poterant, dirui passus est, uerum autem dei templum, quod
est in hominibus, incolume seruauit.
Vexabatur ergo uniuersa terra et praeter Gallias ab
oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeuiebant.
quae iudices per prouincias iustis atque innocentibus intulerunt.
uerum quid opus est illa narrare praecipue tibi, Donate
carissime, qui praeter ceteros tempestatem turbidae persecutionis
expertus es?
nam cum incidisses in Flaccinum praefectum,
non pusillum homicidam, deinde in Hieroclem ex
uicario praesidem, qui auctor et consiliarius ad faciendam
persecutionem fuit, postremo in Priscillianum successorem
eius, documentum omnibus inuictae fortitudinis praebuisti.
nouies enim tormentis cruciatibusque uariis subiectus nouies
aduersarium gloriosa confessione uicisti, nouem proeliis zabulum
cum satellitibus suis debellasti, nouem uictoriis saeculum
LOCI AVCTORVM EXPILATOXVM SIMILES 7 uerum—
hominibus] cf. Indic. rer. s. u. templum. 11 ss.] Vergil. Aen. VI 625 sa.
19 s. qui—fuit] Lact. Inst. V 2, 12. 24 saeculum-triumph.] Lact. Epit.
61, 5. Inst. IV 26, 28. (i i. e. et er. uid.) C; et iam Bal 3 quorum Halm, corum
C (cf. i» C c. 3, 5 et 48, 8 co; 7, 10 quo equare; 15, 2 et 27, 7 con-
Jam; 18, 5 Cm; 52, 1 locor); eorum Bal expectata Bal, spectata C
5 desentire C 8 incolome C 10 aceruissime C sebunt part. s. I.
in seuiebant (sic) corr. C 11 sint ex Vergil. add. 12 comprendere formas
Vergil., cophendrg genas C 13 omnia llergil., oiliia C ad possem
(sic LeNourry cum Bal) Bentleius possim ascr. 14 que C, quas
ed. (JXXJn. 1680 18 pusillam C, corr. Bal ieroelS C 20 prisseillianum
C 23 an diabolum? Brandt, cf. c. 2, 8. 52, 5
cum suis terroribus triumphasti.
quam iucundum illud spectaculum
deo fuit, cum uictorem te cerneret non candidos
equos aut immanes elephantos, sed ipsos potissimum triumphatores
currui tuo subiungentem!
hic est uerus tIiumphus,
cum dominatores dominantur. uicti enim tua uirtute ac subiugati
sunt, quandoquidem nefanda iussione contempta omnes
apparatus ac terriculas tyrannicae potestatis fide stabili et
robore animi profligasti.
nihil aduersus te uerbera, nihil ungulae,
nihil ignis, nihil ferrum, nihil uaria tormentorum genera
ualuerunt: adimere tibi fidem ac deuotionem nulla uis
potuit.
hoc est esse discipulum dei, hoc est militem Christi,
quem nullus hostis expugnet. nullus lupus de castris caelestibus
rapiat, nullus laqueus inducat, nullus dolor uincat,
nullus cruciatus affligat.
denique post illas nouem gloriosissimas
ulterius congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non
posse superari.
et cum tibi parata esset uictrix corona, desiit
amplius prouocare, ne iam sumeres: quam licet non acceperis
in praesenti, tamen integra tibi pro uirtutibus tuis et meritis
in regno domini reseruatur. sed redeamus ad ordinem rerum.
Hoc igitur scelere perpetrato Diocletianus, cum iam
felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic
uicennalium diem celebraret, qui erat futurus a. d. duodecimum
Kalendas Decembres.
quibus sollemnibus celebratis
cum libertatem populi Romani ferre non poterat, impatiens et
aeger animi prorupit ex urbe impendentibus Kalendis Ianuariis,
LOCI AVCTOR VM EXPILATORVltl SIMILES 1 b.] Minuc.
c. 37. 1. Cyprian. Epist. X 2. C 3 Imanes elefantos C 4 subiungentem Nic. Heinsius, subiugantem
C 6 omnis C, corr. Bal 8 pr. nichil C, sic saepe 13 uincit C.
corr. Bal 14 gJorissimas
tredecim dies tolerare
non potuit, ut Romae potius quam Rauennae procederet
consul, sed profectus hieme saeuiente, frigore atque imbribus
uerberatus morbum lenem, at perpetuum contraxit uexatusque
per omne iter lectica plurimum uehebatur.
sic aestate transacta
per circuitum ripae Istricae Nicomediam uenit morbo iam
graui insurgente: quo cum se premi uideret, prolatus est
tamen, ut circum quem fecerat dedicaret anno post uicennalia
repleto.
deinde ita languore < eat > oppressus, ut per omnes
deos pro uita eius rogaretur, donec Idibus Decembribus luctus
repente in palatio, maestitia et lacrimae iudicum, trepidatio
et silentium tota ciuitate.
iam non modo mortuum, sed etiam
sepultum dicebant, cum repente mane postridie peruagari
fama quod uiueret, domesticorum ac iudicum uultus alacritate
mutari.
non defuerunt qui suspicarentur celari mortem eius,
donec Caesar ueniret, ne quid forte a militibus nouaretur.
quae suspicio tantum ualuit, ut nemo crederet eum uiuere,
nisi Kalendis Martiis prodisset, uix agnoscendus, quippe qui
anno fere toto aegritudine tabuisset.
et ille Idibus Decembribus
morte sopitus animam receperat, nec tamen totam.
C 3 post hieme distinguit Bal, sed ad hieme saeuiente
cf. c. 45, 2 4 at Gale, ac C contraxit Graeuius, traxit C 5 iter
part. ras. ex inter C lecticft, sed - er., C 6 Hiatricae (ud Hietriae)
Xic. Heinsius, unde Istricae alii, strige C; strigae Bal in ed. 1679,
secund. curis (ap. Bauldrium) Istricae
Nec multis post diebus Caesar aduenit, non ut patri
gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. iam conflixerat
nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto
armorum ciuilium metu.
aggressus est ergo Diocletianum
primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus
ualidum et administrandae rei publicae inhabilem: debere illum
requiescere post labores. simul et exemplum Neruae proferebat,
qui imperium Traiano tradidisset.
ille uero aiebat et
indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in
humilis uitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in
tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset:
Neruam
uero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum
rerum uel aetate uel insolentia ferre non quiret, abiecisse
gubernaculum rei publicae atque ad priuatam uitam redisse,
in qua consenuerat. uerum si nomen imperatoris cuperet adipisci,
impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur.
at ille, qui orbem totum iam spe inuaserat, quoniam
sibi aut nihil praeter nomen aut < non) multum uidebat
accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum
Buenemann, sed cf. Lact. de op. 18, 3 quod anima morte
sopiatur, § 8 perpetua morte sopiri
2 resipiscere.tur (n er.) C, corr. Bal 4 gratulare.tur (n er.) C
imperio Bal, imperium C\', cf. Proleg. ad. 6 cedere Bal, credere
C 5 cum add. Cuperus 10 et Columbus, ei C 13 s. Xeruam
et imperantem Columbus, Nerua et imperante C; cf. Proleg. adn. 6
15 iasollentia C quereret part. s. I. in quiret corr. C 18 qui
minus C, corr. Bal 19 spe Columbus, ipse C inuaserat ed. Oxon.
1GS0 in Emendat. p. 108 (cf. Sallust. Iug. 20, 6 totum eius regnum
si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum,
ne amplius minor et extremus esset. iam fluxisse annos quindecim
<quibus> in Illyricum id est ad ripam Danuuii relegatus
cum gentibus barbaris luctaretur, cum alii intra laxiores
et quietiores terras delicate imperarent.
his auditis senex
languidus, qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis
quaecumque locutus fuisset. et didicerat augeri ab eo
exercitum, lacrimabundus \'fiat\' inquit \'si hoc placet\'.
supererat
ut communi consilio omnium Caesares legerentur. \'quid
opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid
nos fecerimus?) — \'ita plane. nam illorum filios nuncupari
necesse est\'.
erat autem Maximiano < filius > Maxentius,
huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae
mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque
socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique inuisus fuit.
Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adulescens
et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro
habitu corporis et industria militari et probis moribus et
comitate singulari a militibus amaretur, a priuatis et optaretur.
eratque tunc praesens iam pridem a Diocletiano factus
tribunus ordinis primi. — \'quid ergo fiet?
\' - \'ille\' inquit \'dignus
non est. qui enim me priuatus contempsit, quid faciet, cum
imperium acceperit?\' — \'hic uero et amabilis est et ita imperaturus,
ut patre suo melior et clementior iudicetur\'. — lita
Bal, summa C 2 sint Bal, sunt C 3 quatuor C
m
4 cedere noluisset Bal, credere noluissent C 5 XV C; duodecim
Seeck (ef. ad p. 190, 23) 6 quibus add. Cuperus, ex quo uel cum
Bohertllus, cum iam ed. Oxon. 1680, sed post in Illyrieo (sic) positum,
aliter p. 108, Bentleius ad in
— \'quos ergo faciemus?\' - \'Seuerum\'
inquit. — \'illumne saltatorem temulentum ebriosum.
cui nox pro die est et dies pro nocte?\' — \'dignus\'. inquit
\'quoniam militibus fideliter praefuit. et eum misi ad Maximianum,
ut ab eo induatur).
— \'esto. alterum quem dabis?\'
— \'hunc\' inquit ostendens Daiam adulescentem quendam
semibarbarum, quem recens iusserat Maximinum uocari de
suo nomine. nam et ipsi Diocletianus nomen ex parte mutauerat
ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione
praestabat.
—
inquit \'affinis\'. — at ille gemebundus \'non idoneos homines mihi
das quibus tutela rei publicae committi possit\\ — \'probaui eos\'
inquit. — \'tu uideris, qui regimen imperii suscepturus es.
ego satis laboraui et prouidi quemadmodum me imperante
res publica staret incolumis. si quid accesserit aduersi, mea
culpa non erit\'.
Cum haec essent constituta, proceditur Kalendis Mais.
Constantinum omnes intuebantur, nulla erat dubitatio: milites
qui aderant et primores militum electi et acciti ex legionibus
in hunc unum intenti gaudebant, optabant et uota faciebant.
erat locus altus extra ciuitatem ad milia fere tria, in cuius
summo Maximianus ipse purpuram sumpserat, et ibi columna
fuerat erecta cum Iouis signo.
eo pergitur. contio militum
conuocatur. incipit senex cum lacrimis, alloquitur milites: se
C, corr. Bal 6 praefuit ed. Oxon. 1680 in Emendat.
p. 10S, etiam Bentleius leg. praetuit
tunc repente pronuntiat Seuerum
et Maximinum Caesares. obstupefiunt omnes. in tribunali
Constantinus adstabat susum. haesitare inter se num Constantini
immutatum nomen esset, cum in conspectu omnium Maximianus
manum retrorsum extendens protraxit a tergo Daiam
Constantino repulso et exutum uestem priuatam constituit in
medium. mirari omnes qui esset, unde esset.
nemo tamen
reclamare ausus est cunctis insperatae nouitate rei turbatis.
huic purpuram Diocletianus iniecit suam qua se exuit, et Diocles
iterum factus est.
tum descenditur, et reda per ciuitatem
ueteranus rex foras exportatur in patriamque dimittitur,
Daia uero sublatus nuper a pecoribus et siluis, statim scutarius,
continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit
Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque
militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed
militum pastor.
Maximianus postquam senibus expulsis quod uoluit
effecit, se iam solum totius orbis dominum [esse] ferebat.
nam Constantium quamuis priorem nominari esset necesse,
contemnebat, quod et natura mitis esset et ualitudine corporis
impeditus.
hunc sperabat breui obiturum, et si non obisset,
uel inuitum exuere facile uidebatur. quid enim faceret, si a
ltiuB, \'concio—conuocetur\' inquit Gale, consurgit Tollius, infit alter
anonymus p. 70, inquit
habebat ipse Licinium
ueteris contubernii amicum et a prima militia familiarem,
cuius consiliis ad omnia regenda utebatur, sed eum Caesarem
facere noluit, ne filium nominaret, ut postea in Constantii
locum nuncuparet Augustum atque fratrem, tunc uero ipse
principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem
terrae uicennalia celebraret ac substituto Caesare filio suo,
qui tunc erat nouennis, et ipse deponeret;
summam tenerent Licinius ac Seuerus et secundum Caesarum
nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus
securam et tranquillam degeret senectutem.
huc consilia
eius tendebant. sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta
illius cogitata dissoluit.
Adeptus igitur maximam potestatem ad uexandum
orbem.
quem sibi patefecerat, animum intendit. nam post
deuictos Persas, quorum hic ritus, hic mos est, ut regibus
suis in seruitium se addicant et reges populo suo tamquam
familia utantur, hunc morem nefarius homo in Romanam terram
uoluit inducere: quem ex illo tempore uictoriae sine pudore
laudabat.
et quia id aperte iubere non poterat, sic agebat,
ut et ipse libertatem hominibus auferret. in primis honores
ademit. torquebantur ab eo non decuriones modo, sed
primores etiam ciuitatum, egregii ac perfectissimi uiri, et
quidem in causis leuibus atque ciuilibus. si morte digni uiderentur,
cruces stabant, sin minus, compedes parati.
matres
bis, prius er., C gerenda Bauldri, item Bentleius 4 in C
ante ut in
quid lusorium
uel delicias eius referam? habebat ursos ferociae ac
magnitudinis suae simillimos, quos toto imperii sui tempore
elegerat. quotiens delectari libuerat, horum aliquem adferri
nominatim iubebat.
his homines non plane comedendi, sed
obsorbendi obiectabantur: quorum artus cum dissiparentur,
ridebat suauissime nec umquam sine humano cruore cenabat.
dignitatem non habentibus poena ignis fuit.
id exitn primo
aduersus Christianos permiserat datis legibus, ut post tormenta
damnati lentis ignibus urerentur.
qui cum deligati
fuissent, subdebatur primo pedibus lenis flamma tamdiu. donec
callum solorum contractum igni ab ossibus reuelleretur.
deinde
incensae faces et extinctae admouebantur singulis membris,
ita ut locus nullus in corpore relinqueretur intactus.
et inter haec suffundebatur facies aqua frigida et os umore
abluebatur, ne arescentibus siccitate faucibus cito spiritus
redderetur:
quod postremo accidebat, cum per multum diem
decocta omni cute uis ignis ad intima uiscera penetrasset.
hinc rogo facto cremabantur corpora iam cremata.
lecta ossa
et in puluerem comminuta iactabantur in flumina ac mare.
LOCI AVCTOBVM EXPILATORVM SIMILES c. 21, 6 (artus-dissiparentur).
11 (lecta ossa eqs.)] Lact. Inst. V 11, 6.
1 ingune C geniceum C 2 quatuor C 4 ferociae-suae Bal,
ferocia ac magnitudinis sue C; ferocia ac magnitudine sui simillimos
anonymus p. 48, item Bentleius, ferociae ac magnitudini suae Heumann;
pro magnitudinis
Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine
ipsa in omnes exercebat.
nulla <poena> penes eum
leuis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux,
ferae in illo erant cotidiana et facilia.
domestici et adminlstratores
lancea emendabantur. in causa [poena] capitis [et]
animaduersio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur,
qui ob merita uetera impetrauerant bonam mortem.
iam illa < prae > his leuia fuerunt eloquentia extincta, causidici
autem inter malas artes habitae et qui eas nouerant, pro inimicis
hostibusque protriti et execrati.
licentia rerum omnium
solutis legibus adsumpta et iudicibus data. iudices militares
humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in prouincias
immissi.
At uero illud publicae calamitatis et communis luctus
omnium fuit, census in prouincias et ciuitates semel missus.
censitoribus ubique diffusis et omnia exagitantibus hostilis
tumultus et captiuitatis horrendae species erant.
agri glebatim
metiebantur, uites et arbores numerabantur, animalia
omnis generis scribebantur, hominum capita notabantur. in
ciuitatibus urbanae ac rusticae plebes adunatae, fora omnia
gregibus familiarum referta, unus quisque cum liberis, cum
seruis aderant, tormenta ac uerbera personabant, filii aduersus
Bal (cf. ad u. 5), poenis eum C; e poenis eorum
Bauldri, poena tum HeumatJn, c poenis tum Buenemunti 3 n in sole.
fi in carceris C, corr. Bal 4 fere C in—cotidiana Bal, in illa erant
cotidiano C; in illos erant cotidiana Bauldri, haec illi erant cotidiana
Heumann 5 in-gladii Bal, In causa pena tuox poena in hunc locutn
irrepsit ex superiortt [u. 2] Bal, immo ex marg.) capitis et animaduènoi
si omnia defecerant,
ipsi contra se torquebantur et cum dolor uicerat, adscribebantur
quae non habebantur.
nulla aetatis, ualitudinis excusatio.
aegri et debiles deferebantur, aestimabantur aetates singulorum,
paruulis adiciebantur anni, senibus detrahebantur.
luctu et maestitia plena omnia.
quae ueteres aduersus uictos
iure belli fecerant, et ille aduersus Romanos Romanisque subiectos
facere ausus est, quia parentes eius censui subiugati
fuerant, quem Traianus Daciis assidue rebellantibus poenae
gratia uictor imposuit.
post hoc pecuniae pro capitibus pendebantur
et merces pro uita dabatur. non tamen isdem censitoribus
fides habebatur, sed alii super alios mittebantur
tamquam plura inuenturi, et duplicabatur semper, illis non
inuenientibus, sed ut libuit addentibus, ne frustra missi uiderentur.
interea minuebantur animalia et mortales obibant et
nihilo minus soluebantur tributa pro mortuis, ut nec uiuere
iam nec mori saltim gratis liceret. mendici supererant soli a
quibus nihil exigi posset: quos ab omni genere iniuriae tutos
miseria et infelicitas fecerat.
atquin homo pius misertus est
illis, ut non egerent. congregari omnes iussit et exportatos
nauiculis in mare mergi. adeo hominem misericordem, qui
prouiderit ne quis illo imperante miser esset!
ita dum cauet
ne quis simulatione mendicitatis censum subterfugiat, multitudinem
uerorum miserorum contra omne ius humanitatis occidit.
post omnia 4 litt. ut uid. er. (d.d. agnosdtur) C 4 ante ualitudinis
add. nulla Graeuius, aut Xic. Heinsius, uel Heumann 5 defferebantur
C 7 ueteres J uictores Bal (in Erratis), ad uictores Bentleius
ueteres ex C ascrips. 8 et] ea edit. Oxon. 1680, haec Lenglet subiectia
C, corr. Bal 10 Daciis defendit Lenglet, datiis C; Dacis Bal, fort.
recte pene
Iam propinquauit illi iudicium dei secutumque tempus
est quo res eius dilabi ac fluere coeperunt.
nondum animum
intenderat ad euertendum pellendumue Constantium, dum est
occupatus his rebus quas superius exposui: et expectabat
obitum eius, sed tam celeriter non putabat obiturum.
qui
cum grauiter laboraret. miserat litteras, ut filium suum Constantinum
remitteret sibi uidendum, quem iam dudum <frustra
repetierat>.
ille uero nihil minus uolebat.
saepe iuuenem adpetiuerat, quia palam nihil audebat, ne contra
se arma ciuilia et. quod maxime uerebatur, odia militum
concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum
obiecerat, sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat.
qui illum de manibus eius liberauit in ipso cardine.
namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset.
dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie
mane acceptis mandatis proficisceretur, uel ipse illum occasione
aliqua retentaturus uel praemissurus litteras, ut a Seuero
teneretur.
quae cum ille prospiceret, quiescente lam
imperatore post cenam properauit exire sublatisque per mansiones
multas omnibus equis publicis euolauit.
postridie imperator
cum consulto ad medium diem usque dormisset,
C, corr. Bal 7 frustra repetierat (aut non uiderat \'aNt
aliquid simile\') add. Bal; uidendum. iam dudum uero ille
at ille incredibili celeritate usus peruenit ad
patrem iam deficientem, qui ei militibus commendato imperium
per manus tradidit. atque ita in lecto suo requiem uitae,
sicut optabat, accepit.
suscepto imperio Constantinus Augustus
nihil egit prius quam (Christianos cultui ac deo suo reddere.
haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.
Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad
malam bestiam. deliberauit diu an susciperet.
in eo paene
res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum
amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod
uniuersi milites, quibus inuitis ignoti Caesares erant facti,
suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri
alacritate summa, si uenisset armatus.
suscepit itaque imaginem
admodum inuitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro
asciuisse illum in societatem uideretur.
iam turbatae rationes
eius fuerant nec poterat alterum extra numerum nuncupare,
ut uoluerat.
sed illud excogitauit, ut Seuerum, qui erat
aetate maturior, Augustum nuncuparet, Constantinum uero
non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino
appellari iuberet, ut eum de secundo loco reiceret in
quartum.
Compositae ei res quodam modo iam uidebantur, cum
subito illi alius terror adlatus est, generum ipsius Maxentium
Romae factum imperatorem. cuius motus haec fuit causa.
cum statuisset censibus institutis orbem terrae deuorare, ad
C, corr. Bal imperio C, corr. Bal 7 optauerat Halm
8 quam ut-redderet Heumann 9 restitutae Columbus, item Bentleius,
restituta C 11 poene C 12 rex C, corr. Bal; del. Heumann <et>
illam anonymus p. 50 15 suscepturi Bal, suecepturtl C concureuri
Bol, concursus C 16 si uenisset Bal, inuenisset C in maginem C,
corr. Bal 18 ascuisse
eodem fere
tempore castra quoque praetoria sustulerat. itaque milites
pauci, qui Romae in castris relicti erant, opportunitatem nancti
occisis quibusdam iudicibus non inuito populo,
Maxentium purpuram induerant.
quo nuntio adlato
aliquantum rei nouitate turbatus est nec tamen nimium territus.
et oderat hominem et tres Caesares facere non poterat.
satis uisum est semel fecisse quod noluit. Seuerum arcessit,
hortatur ad recipiendum imperium, mittit eum cum exercitu
Maximiani ad expugnandum Maxentium, et mittit Romam, in
qua milites illi summis deliciis saepissime excepti non modo
saluam esse illam urbem, sed ibi uiuere optarent.
Maxentius
tanti facinoris sibi conscius, licet iure hereditatis paternos
milites traducere ad se posset, cogitans tamen fieri posse ut
Maximianus socer id ipsum metuens Seuerum in Illyrico relinqueret
atque ipse cum suo exercitu ad se oppugnandum ueniret,
quaerebat quatenus se a periculo impendente muniret.
patri suo post depositum imperium in Campania moranti purpuram
mittit et bis Augustum nominat. ille uero et rerum
nouarum cupidus et qui deposuerat inuitus, libenter arripuit.
Seuerus interim uadit et ad muros urbis armatus accedit.
statim milites sublatis signis abeunt et se (ei> contra quem
uenerant, tradunt.
quid restabat deserto nisi fuga? sed occurrebat
iam resumpto imperio Maximianus, cuius aduentu Rauennam
confugit ibique se cum paucis militibus inclusit.
qui
Heumann, sed cf, c. 23, 1 captioitatis 5 relicta C,
corr. Bal oportnnitate
quo
facto nihil aliud impetrauit nisi bonam mortem. nam uenis
eius incisis leniter mori coactus est. [ab hoc capite suos
persequi.]
Herculius uero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare
coepit illum audita nece Seueri inflammatum ira susceptis
inimicitiis cum exercitu esse uenturum et fortasse adiuncto
Maximino ac duplicatis copiis, quibus resisti nullo modo posset,
<et> urbe munita et rebus <omnibus> diligenter instructa
Heumann, dedit de se C; dedit sese Bal 2 eidem Bal,
et idem C 4 ei Bal ab hoc-persequi del. Le Nourry p. 119 Heumann
Duebner, notam marginalem mutilatam esse existimat Brandt (ut
in C ad c. 30, 5 in marg. mors mai
ille interea coacto exercitu
inuadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum
trucidaturus: uerum clausa et munita omnia offendit.
nulla erat spes inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda
moenia non satis copiarum: quippe qui numquam
uiderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem
quam quas nouerat ciuitates.
tunc quaedam legiones detestantes
scelus, quod socer generum oppugnaret et quod Romani
milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt.
et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque
animis Seueri exitum metuens ad pedes militum prouolutus
orabat ne hosti
flexit animos eorum et retro signa conuertit ac fugam trepidus
capessiuit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis
quispiam sequeretur.
quod cum timeret, dedit militibus potestatem
ut dispersi quam latissime diriperent omnia uel corrumperent,
ut si quis insequi uoluisset, utensilia non haberet.
uastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen
incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, uirgines uiolatae,
extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas
proderent. abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac
iumentorum.
hoc modo se ad sedes suas recepit, cum
(cum C et Bal) Lenglet, et receptis militibus diligenter instructa
Heumann, et rebus eam in inimicos diligenter instruens lValch,
et rebus et (ac Fritzsche) copiis\'inimicis diligenter instructa Buenemann
et IPritzsche, et rebus coeptis in inimicos diligenter instructia
olim quidem ille ut nomen imperatoris
acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius
titulum immutari uolebat, ut non Romanum imperium, sed
Daciscum cognominaretur.
Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia
recepisset, habebat imperium commune cum filio. sed iuueni
magis parebatur quam seni, quippe cum prior <esset> et maior
filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium.
ferebat
iniquo animo senex quod non posset libere facere quae uellet,
et filio suo puerili aemulatione inuidebat. cogitabat ergo expellere
adulescentem, ut sibi sua uindicaret: quod facile uidebatur,
quia milites < ei > erant qui Seuerum reliquerant.
aduocauit
populum ac milites quasi contionem de praesentibus
rei publicae malis habiturus. de quibus cum multa dixisset,
conuertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum,
illum principem calamitatum, quas res publica sustineret,
deripuit ab humeris eius purpuram.
exutus ille praecipitem
se de tribunali dedit et a militibus exceptus est.
quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab
urbe Roma tamquam Superbus alter exactus [est].
Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus
est, profectus <est> ad hostem filii sui Maximianum, quasi
ut de componendo rei publicae statu [et] cum eo disputaret.
C, corr. Bal imperatorem C, corr. Bal hostili iter C,
corr. Bal 2 uaatasset
aderat ibi Diocles a genero nuper accitus, ut quod
ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto
in Seueri locum. itaque fit utroque praesente. sic uno
tempore sex fuerunt.
qua re impeditis consiliis senex Maximianus
tertiam quoque fugam moliebatur: redit in Galliam
plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem,
generum suum, generi filium, dolo malo circumueniret,
et ut posset fallere, deponit regiam uestem. Francorum
in armis erat.
persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum
exercitum duceret, paucis militibus posse barbaros debellari,
ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi
posset ob militum paucitatem.
credit adulescens ut perito
ac seni, paret ut socero: proficiscitur relicta militum parte
maiore. ille paucis diebus expectatis cum iam Constantinum
aestimaret intrasse fines barbarorum, repente purpuram sumit,
thesauros inuadit, donat ut solet large: fingit de Constantino
quae in ipsum protinus reciderunt.
imperatori propere quae
gesta sunt, nuntiantur. admirabili celeritate cum exercitu reuolat.
opprimitur homo ex improuiso, nondum satis instructus.
milites ad imperatorem suum redeunt. occupauerat Massiliam
et portas obserauerat. accedit propius imperator et in muro
adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat
LOCI AVCTORVM EXPILATOBVM SIMILES 24 s.] Panegyr.
VII 15 (p. 171, 21 ss. Baehrens). Bal) coni. Brandt (ef. ad coirent et cogerent c. 36, 4; dedidit se c. 26,
10), uix et <de restituenda concordia>
attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius,
socer perfidus. audit scelera quae fecit, detrahitur ei uestis et
increpito uita donatur.
Sic amisso imperatoris ac soceri honore humilitatis
impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia semel
habuit inpune.
uocat filiam Faustam eamque nunc precibus
nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem
uirum pollicetur: petit, cubiculum patens relinqui et
neglegentius custodiri sinat.
pollicetur illa facturam et refert
protinus ad maritum. componitur scaena qua manifesto facinus
teneretur. supponitur quidam uilis eunuchus qui pro imperatore
moriatur.
surgit ille nocte intempesta, uidet omnia insidiis
opportuna. rari excubitores erant et ii quidem longius:
quibus tamen dicit uidisse somnium quod filio suo narrare
uellet. ingreditur armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus
ac profitetur quid admiserit.
repente se ex altera
parte Constantinus ostendit cum globo armatorum. profertur
e cubiculo cadauer occisi: haeret manifestarius homicida et
mutus stupet, quasi
impietatis ac sceleris increpatur. postremo datur ei potestas
liberae mortis,
LOCI AVCTOBVM EXPILATORVM SIMILES 23 Vergil.
Aen. VI 471. (ante ei) Bal, quod C 3 terga C, corr. Bal rese.rantur,
litt. incerta er., etiam r in ras., C 4 ad trahitur C 9 abiit Bal,
habuit Bentleius (ex C) ascrips. 13 cfiponitur C schena C 14 subponitur
C eunucus C 15 imtempesta C 16 oportuna C .
eiibi
ex∗C hii C 17 uidisse <se> anonymus p. 63 18 prosilit
Tollius, prosiliit C 19 quid admiserit (uel quod admiserat) Tolliua,
IS
quod admiserit C 23 sil... C cautis C, e Vergilio corr. Columbus
ita ille Romani nominis maximus imperator, qui post longum
temporis interuallum cum ingenti gloria uiginti annorum uota
celebrauit, eliso et fracto superbissimo gutture uitam detestabilem
turpi et ignominiosa morte finiuit.
Ab hoc deus religionis ac populi sui uindex oculos
ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis
ut in eo et iam suae u>im maiestatis ostenderet.
iam de agendis et ipse uicennalibus cogitabat. <et ut>, qui
iam dudum prouincias afflixerat auri argentique indictionibus
factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine uicennalium
securem alteram < iis > inflixit.
qua uexatione generis humani
exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare
digne potest? officiorum omnium milites uel potius carnifices
singulis adhaerebant. cui prius satisfieret, incertum, uenia non
LOCI A VCTOR VM EXPILA TOEVM SIMILES 1 Vergi!.
Aen. XII 603. Vergil. nodum, n ras. ex m ut uid., C in marg. manu
scriptoris codicis more mai
multis custodiis circumsaepto
nulla respirandi facultas, nullo tempore anni uel exigua requies.
frequens super isdem hominibus uel ipsis iudicibus uel militibus
iudicum pugna. nulla area sine exactore, nulla uindemia
sine custode, nihil ad uictum laborantibus relictum. quae
quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos
labore quaesitos tamen sustentabile aliquo modo uel spe futurorum.
quid uestis omnis generis? quid aurum?
quid argentum?
nonne haec necesse est ex uenditis fructibus comparari?
unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum
omues fructus auferas, uniuersa nascentia uiolenter eripias?
quis ergo non bonis suis euersus est, ut opes, quae sub imperio
eius fuerunt, conraderentur ad uotum, quod non erat
celebraturus?
Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus
nec Caesarem se nec tertio loco nominari uolebat.
mittit ergo
ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam
seruet, cedat aetati et honorem deferat canis.
at ille tollit
audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem
esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius
et mandata contempsit.
dolet bestia et mugit, quod cum ideo
ignobilem fecisset Caesarem, ut sibi obsequens esset, is tamen
tanti beneficii sui oblitus uoluntati ac precibus suis impie
C 4 hisdem C 6 quae-quaes;tos Boherellua, item
Graeuius, nisi quod enpi a labro
uictus contumacia tollit Caesarum nomen et se
Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum
filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians
in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab
exercitu nuncupatum. recepit ille maestus ac dolens et uniuersos
quattuor imperatores iubet nominari.
Iam decimus et octauus annus agebatur, cum percussit
eum deus insanabili plaga. nascitur ei ulcus malum in
inferiori parte genitalium serpitque latius.
medici secant curant.
sed inducta iam cicatrice scinditur uulnus et rupta uena
fluit sanguis usque ad periculum mortis. uix tamen cruor
sistitur. nona ex integro cura.
rursus leui corporis m<otu u)ulneratnr: plus sanguinis
quam ante decurrit. albescit ipse atque absumptis uiribus
tenuatur, et tunc quidem riuus cruoris inhibetur.
incipit uulnus
non sentire medicinam: proxima quaeque cancer -inuadit et
quanto magis circumsecatur, latius saeuit, quanto curatur,
increscit.
LOCI AVCTORVM EXPILATOHVM SIMILES c. 33, 1.
7—9] Euseb. H. E. VIII 16, 4 s. Vito Const. I 57, 1 a. Eeumann 2 Maximinum Bal (secund.
curis ap. Bauldrium secutus Columbum qui Maiiminum, Mazentmm et
undique medici nobiles trahuntur: nihil humanae manus promouent.cessere magistri,
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus .
confugitur ad idola: Apollo et Asclepius orantur,
remedium flagitatur. dat Apollo curam: malum multo peius
augetur.
iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia
corripuerat. conputrescunt forinsecus uiscera et in tabem sedes
tota dilabitur. non desinunt tamen infelices medici uel sine
spe uincendi mali fouere curare.
repercussum medellis malum
recidit introrsus et interna comprehendit, uermes intus creantur.
odor it non modo per palatium, sed totam ciuitatem
peruadit. nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris
et urinae.
comestur a uermibus et in putredinem corpus cum
intolerandis doloribus soluitur.
adponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut
uermiculos eliceret calor. quis resolutis inaestimabile scatebat
examen et tamen multo maiorem copiam tabescendorum uiscerum
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 1 s.] Vergil.
Georg. 111 549 s. 11 ss. p. 212, 5 ss. p. 214, 5 ss.] II Machab.
9, 9 88. 13. 28. 15 88.] Vergil. Aen. II 222 ss. C, ex rergil. corr. ed. Oxoti.
1680 3 contrahuntur
iam diuerso malo partes
corporis amiserant speciem. superior usque ad uulnus aruerat
et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat.
inferior sine ulla pedum forma in utrium modum inflata discreuerat.
et haec facta sunt per annum perpetem, cum tandem
malis domitus deum coactus est confiteri. noui doloris urgentis
per interualla exclamat se restituturum dei templum satisque
pro scelere facturum. et iam deficiens edictum misit huiusmodi:
Inter cetera quae pro rei publicae semper
commodis atque utilitate disponimus, nos quidem
uolueramus antehac iuxta leges ueteres et publicam
disciplinam Romanorum cuncta corrigere atque
id prouidere, ut etiam Christiani, qui parentum
suorum reliquerant sectam, ad bonas mentes
redirent, siquidem quadam ratione tanta eosdem
Christianos uoluntas inuasisset et tanta stultitia
occupasset, ut non illa ueterum instituta sequerentur,
quae forsitan primum parentes eorundem
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 5 ss.] Enseb.
H. E. VIII 17, 1. Vito Const. I 57, 3. lO-p. 213, 22. hoc edictum
in Graecum conuersum extat ap. Eusebium, H. E. VIII 17, 3-10; cf.
ibid. § 11: toota xatot rJjv tuiv \'PwłLatwv
llaTeX t6
trausfudit in Latinum\' Rufinus H. E. VIII 19. — cf. Belser, Gramtftatisch-kritische
Erklarung von Laktantius de mortibus persecutorum cap.
denique cum eiusmodi nostra iussio extitisset,
ut ad ut terum se instituta
multi periculo subiugati, multi etiam deturbati
sunt.
atque cum plurimi in proposito perseuerarent
ac uideremus nec diis eosdem cultum ac religionem
debitam exhibere nec Christianorum deum
obseruare, contemplatione mitissimae nostrae clementiae,
intuentes et consuetudinem sempiternam,
qua solemus cunctis hominibus ueniam indulgere,
promptissimam in his quoque indulgentiam
nostram credidimus porrigendam, ut denuo
sint Christiani et conuenticula sua componant,
ita ut ne quid contra disciplinam agant. <p e r>
5
aliam autem epistolam iudicibus significaturi
sumus quid debeant obseruare. unde iuxta hanc
indulgentiam nostram debebunt deum suum orare
pro salute nostra et rei publicae ac sua, ut undique
uersum res publica praestetur incolumis et
securi uiuere in sedibus suis possint.
C ut isdem erat libitum] cbç fxastoc IgouXsTo Euseb.
2 ita—congregarent]
ϕυλάττειν, ϰαὶunde sibimet
<et> leges anonymus p. 56 4 denique] totfapouv Euseb. § 8, unde
proinde Heumann 6 multi-deturbati sunt] nXElaTot |iiv
βληϑέEuseb.,
unde perturbati <et uariis mortibus affecti> sunt
Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas
Maias ipso octies et Maximino iterum consulibus.
tunc apertis
carceribus, Donate carissime. cum ceteris confessoribus e
custodia liberatus es, cum tibi carcer sex annis pro domicilio
fuerit.
nec tamen ille hoc facto ueniam sceleris accepit a deo,
sed post dies paucos commendatis Licinio coniuge sua et filio
atque in manum traditis, cum iam totius corporis membra
diffluerent, horrenda tabe consumptus est idque cognitum
Nicomediae *** mensis eiusdem, cum futura essent uicennalia
Kalendis Martiis impendentibus.
Quo nuntio Maximinus audito dispositis ab Oriente
cursibus peruolauit, ut prouincias occuparet ac Licinio morante
omnia sibi usque ad fretum Chalcedonium uindicaret, ingressusque
Bithyniam, quo sibi ad praesens fauorem conciliaret,
cum magna omnium laetitia sustulit censum.
discordia inter
ambos imperatores ac paene bellum. diuersas ripas armati
tenebant, sed condicionibus certis pax et amicitia componitur
et in ipso freto foedus fit ac dexterae copulantur.
redit ille
securus et fit qualis in Syria et in Aegypto fuit. inprimis
indulgentiam Christianis communi titulo datam tollit
p. 56 ex Eusebio § 10 Iva xata rcavxa
uyr/j, perstetur incolQnis C; perstet incolumis Bal
1 W C 2 ipsa C, corr. Bal occies C Maximino Bal, marimiano
C 4 e Bal, et C; ex Halm 7 manum Tollius, manu C; cf.
Proleg. adn. 6 8 diffluerent
quibus
annuens nouo more sacerdotes maximos per singulas ciuitates
singulos ex primoribus fecit, qui et sacrificia per omnes
deos suos cotidie facerent et ueterum sacerdotum ministerio
subnixi darent operam, < ut) Christiani neque <conuenticula>
fabricarent neque publice aut priuatim coirent, sed comprehensos
suo iure ad sacrificia cogerent uel iudicibus offerrent.
parumque hoc fuit, nisi etiam prouinciis ex altiore dignitatis
gradu singulos quasi pontifices superponeret,
candidis clamidibus ornatos iussit incedere.
facere autem
parabat quae iam dudum in Orientis partibus fecerat. nam
cum clementiam specie tenus profiteretur, occidi seruos dei
uetuit, debilitari iussit.
itaque confessoribus effodiebantur
oculi, amputabantur manus, pedes detruncabantur, nares uel
auriculae desecabantur.
Haec ille moliens Constantini litteris deterretur. dissimulauit
ergo. et tamen si quis <in manus eius> inciderat,
mari occulte mergebantur. consuetudinem quoque suam non
intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.
et
hoc primus inuenerat, ut animalia omnia quibus uescebatur,
euris ap. Bauldrium aliorum coniecturas titulo et tutela affert); tutela
ed. Oxon. 1680
2 licere C, corr. Bal suasu] quasi Bal 3 Ipulsus C 4 maiimus
C, corr. Bal 7 subnexi C, corr. Bal opera C, corr. Bal nt add.
Bal neque] ne quid
in ceteris quoque
magistri sui similis. nam si quid reliqui uel Diocles uel
Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens
omnia.
itaque horrea priuatorum claudebantur, apothecae obsignabantur,
debita in futuros annos exigebantur. hinc fames
agris ferentibus, hinc caritas inaudita.
armentorum ac pecorum
greges ex agris rapiebantur ad sacrificia cotidiana: quibus
suos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam. et effundebat
passim sine dilectu, sine modo, cum satellites uniuersos, quorum
numerus ingens erat, pretiosis uestibus et aureis nummis
expungeret, gregariis et tironibus argentum daret, barbaros
omni genere largitionis honoraret.
nam quod uiueutium bona
C, corr. Bal 5 magistris suis Cuperus, item BentUius
6 reliquerant Heumann (qui reliqui del., item Dtltbner). reliquerunt
C; fecerunt anonymus p. 58, sed Buenemann confert Plaut. Cist. r 2,
5 (786 Schoell) nunc quod ad UOB, spectatores, relicuom relinquitur
Illud uero capitale et supra omnes qui fuerunt, corrumpendi
cupiditas! quid dicam nescio nisi caecam et effrenatam,
et tamen his uerbis exprimi res pro indignatione
sua non potest: uicit officium linguae sceleris magnitudo.
eunuchi, lenones scrutabantur omnia.
ubicumque liberalior
facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. detrahebantur
nobilibus feminis uestes itemque uirginibus et per singulos
artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esset
indigna. si qua detrectauerat, in aqua necabatur, tamquam
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 6 s.] Lact.
Inst. VI 23, 12. anonymua p. 58, dabatur C; dabat, prout Bal 2 morem
C, corr. Bal; in morem Weyman clementium Bal, dementium C
4 capitali C, corr. Bal et] est Cuperus, ei uel ei et Bauldri, eius.
Buenemann (qui tamen locum non undiquaque sanum esse ait) 5 cupiditas!
quid dicam f \'eam> uel fort. <quam)quid dicam) et caecam et
effrenatam Brandt (cf. Lact. Inst. V 19, 2 quid aliud dicam quam miseros
qui —? cf. etiam Indic. gramm. 8. \'neutrum\'; ad illud-cupiditas
cf. supra c. 23, 1 illud-census; de littera m saepe in C defluente cf.
Proleg. adn. 6), quid dicam nescio nisi ceca et effrrenata
aliqui
constupratis uxoribus, quas ob castitatem ac fidem carissimas
habebant, cum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necauerunt.
sub hoc monstro pudicitiae integritas nulla, nisi ubi
barbaram libidinem deformitas insignis arcebat.
postremo
hunc iam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu
eius duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset
ingenuas uirgines inminutas seruis suis donabat uxores.
sed
>et comites eius sub tali principe
mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. primariae,
quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur, nec recusare
licebat subscribente imperatore, quin aut pereundum
esset aut habendus gener aliquis barbarus.
nam fere nullus
stipator in latere ei nisi ex gente eorum qui a Gothis tempore
uicennalium terris suis pulsi Maximiano se tradiderant
malo generis humani, ut illi barbarorum seruitutem fugientes
JBal, feminib; ufis C 12 detrectauerat ed. Oxon. 1680, detractauemt
€; cf. ad c. 9, 8 aquam C, corr. Bal mergebatur anonymus p. 59
1 esset. Sub illo adultero (om. pudicitia) aliqui Bal et Le Nourry,
corr. e C recta simul distinctione posita et alii et Bentleitu 2 ob castitate
his satellitibus et protectQribus
cinctus Orientem ludibrio habuit.
Denique cum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut
fas putaret quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam
nuper appellauerat matrem, potuit temperare.
uenerat post
obitum Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus
eius tutius moraturam eo maxime, quod habebat uxorem.
sed animal nefarium protinus inardescit.
adhuc in atris uestibus
erat mulier nondum luctus tempore impleto. legatis praemissis
in matrimonio postulat eiecturus uxorem, si impeti-asset.
respondit illa libere quae sola poterat:
primo non posse de
nuptiis in illo ferali habitu agere tepidis adhuc cineribus
mariti sui, patris eius; deinde illum impie facere, quod sibi
fidam coniugem repudiet, idem utique facturus et sibi; postremo
nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more,
sine exemplo maritum alterum experiri.
nuntiatur homini
quid esset ausa. libido in iram furoremque conuertitur. statim
mulierem proscribit, bona eius rapit, aufert comites, spadones
in tormentis necat, ipsam cum matre in exilium relegat nec
in locum certum, sed huc atque illuc praecipitem cum ludibrio
exturbat et amicas eius afficto adulterio damnat.
Erat clarissima femina, cui ex filiis iuuenibus iam
nepotes erant. hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat:
cuius consilio negatam sibi suspicatur. dat negotium
fort. ut genet. plur. retinendum esse censet Halmp. 165 (cf. etiam Woelfflin,
ArcHu. lexicogr. etgramm. lat. IV2), sed cf. p.179, 6. 206,17 barbaram Bal
huic
aliae duae adiunguntur aeque nobiles, quarum altera filiam
uirginem Vestalem Romae reliquerat, furtiue tunc Valeriae
familiaris, altera uirum habuit senatorem, non nimis Augustae
proxima. sed utraque ob eximiam pulchritudinem corporis ac
pudicitiam necabantur.
rapiuntur subito mulieres non ad iudicium,
sed ad latrocinium: nec enim quisquam accusator
extabat. inuenitur quidam Iudaeus ob alia facinora reus, qui
spe inpunitatis inductus aduersus insontes mentiatur. iudex
aequus et diligens extra ciuitatem < eum > cum praesidio, ne
lapidibus obruatur, producit. agebatur haec tragoedia Nicaeae.
inrogantur tormenta Iudaeo, dicit quae iussus <fuerat:
illae
ne obl>oquerentur, pugnis a tortoribus coercentur. innocentes
duci iubentur. fletus et comploratio non illius tantum mariti
qui aderat bene meritae uxori, sed omnium quos res indigna
et inaudita contraxerat.
ac ne impetu populi de carnificum
manibus raperentur, promoti militari modo instructi,
C, Eratineo (\'locus corruptus. praeiidis nomen esf) Bal,
secund. curis Flaccino
iacuissentque insepultae
domesticis in fugam uersis, nisi eas furtiua amicorum misericordia
sepelisset. nec adultero inpunitas promissa persoluitur,
sed patibulo adfixus aperit omne mysterium et sub extremo
spiritu [inquit] omnibus qui uidebant, innocentes occisas esse
testatur.
Augusta uero in desertas quasdam Syriae solitudines
relegata patrem suum Diocletianum per occultos nuntios gnarum
calamitatis suae fecit.
mittit ille legatos et rogat, ut
ad se filiam remittat: nihil proficit. iterum ac saepius obsecrat:
non remittitur.
postremo cognatum suum quendam,
militarem ac potentem uirum, legat, qui eum beneficiorum
suorum admonitum deprecetur. is quoque imperfecta legatione
irritas preces renuntiat.
Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini
iussu reuellebantur et imagines ubicumque pictus esset,
detrahebantur. et quia senes ambo simul plerumque picti
erant, et imagines simul deponebantur amborum.
itaque
Bal, i. uigiles et Cretenses sagittarii Columbus, i. et Viennenses
sagittarii Is. Vossius, i. telis eas et sagittis Graeuius, i. pilo et
ense. sagittarii Bauldri, Balearenses sagittarii Bentleius, i. pilo eas et
sagittarii Heumann; cf. Addenda
1 medie C 4 adultero Bal (cf. c. 39, 5 afficto adulterio), adulterio
C; Iudaeo Heumann, delatori Buenemann, qui tamen adultero defendit;
cf. etiam Cuperum et Bauldrium 5 aperit
ita uiginti annorum felicissimus imperator ad humilem
uitam deiectus a deo et proculcatus iniuriis atque in odium
uitae deductus postremo fame atque angore confectus est.
Unus iam supererat de aduersariis dei< Maximinus>: cuius
nunc exitum ruinamque subnectam.
cum haberet aemulationem
aduersus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet
nuper cum eo amicitiam confirmasset, tamen ut audiuit Constantini
sororem Licinio esse desponsam, existimauit affinitatem
illam duorum imperatorum contra se copulari.
et ipse
legatos ad urbem misit occulte societatem Maxentii atque
amicitiam postulatum. scribit etiam familiariter. recipiuntur
legati benigne: fit amicitia, utriusque imagines simul locantur.
Maxentius tamquam diuinum auxilium libenter amplectitur:
iam enim bellum Constantino indixerat quasi necem patris
sui uindicaturus. unde suspicio inciderat LOCI AVCTOHVM EXPILATOBVM SIMILES 4 s. somnum-iugis)
Lact. Epit. 66, 7. C, corr. Bal 3 animam C, corr. Bal prae dolore Heumann,
item Bentleius 7 a deo
nam id propositi
habebat, ut et filio et ceteris extinctis se ac Diocletianus- •
num restitueret in regnum.
Iam mota inter eos fuerant arma ciuilia. et quamuis
se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat
periturum esse, si extra portas urbis exisset, tamen bellum
per idoneos duces gerebatur.
plus uirium Maxentio erat, quod
et patris sui exercitum receperat a Seuero et suum proprium
de Mauris atque Gaetulis nuper extraxerat.
dimicatum, et
Maxentiani milites praeualebant, donec postea confirmato animo
Constantinus et ad utrumque paratus copias omnes ad urbem
propius admouit et e regione pontis Muluii consedit.
imminebat
dies quo Maxentius imperium ceperat, qui est a. d.
sextum Kalendas Nouembres, et quinquennalia terminabantur.
commonitus est in quiete CODstantinus, ut caeleste signum
dei notaret in scutis atque ita proelium committeret. facit ut
iussus est et transuersa X littera, summo capite circumflexo,
Christum in scutis notat.
quo signo armatus exercitus capit
ferrum. procedit hostis obuiam sine imperatore pontemque
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 12 confirmato-paratus]
cf. Vergil. Aen. II 61. sdssa est, fort. etiam - supra u interiit; detestabilem Is. Vossius et
alii, inexpiabilem (BC. discordiam,) Graeuius, execrabilem Halm
1 saccedendos C, corr. Bal; occidendos Heumann 2 sublatus C,
corr. Bal 6 fuerunt
fit in urbe seditio et dux increpitatur uelut desertor salutis
publicae cumque <conspiceretur>, repente populus — Circenses
enim natali suo edebat — una uoce subclamat Constantinum
uinci non posse.
qua uoce consternatus proripit se ac
uocatis quibusdam senatoribus libros Sibyllinos inspici iubet:
in quibus repertum est illo die hostem Romanorum esse periturum.
quo responso in spem uictoriae inductus procedit, in
aciem uenit. pons a tergo eius scinditur. eo uiso pugna crudescit
et manus dei supererat aciei. Maxentianus proterretur,
ipse in fugam uersus properat ad pontem, qui interruptus
erat, ac multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur.
confecto tandem acerbissimo bello cum magna senatus populique
Romani laetitia susceptus imperator Constantinus Maximini
perfidiam cognoscit, litteras deprehendit, statuas et imagines
inuenit.
senatus Constantino uirtutis gratia primi nominis
titulum decreuit, quem sibi Maximinus uindicabat: ad quem
uictoria liberatae urbis cum fuisset adlata, non aliter accepit,
quam si ipse uictus esset.
cognito deinde senatus decreto
sic exarsit dolore, ut inimicitias aperte profiteretur, conuicia
iocis mixta aduersus imperatorem maximum diceret.
LOCI A VCTOR VM EXPILA TOR VM SIMILES 3] Vergil.
Aen. X 757. 11 pugna crudescit] Vergil. Aen. XI 833. Heumann, concurrit C 3 Bentleius Virgil. Aen. 10.
757. ascrips. 5 conspiceretur add. Brandt, \'aliqua tUrba desunf Pagiue,
item Allix, cum
Constantinus
Mediolanum concessit. eodem Licinius aduenit, ut acciperet
uxorem.
Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus
occupatos, exercitum mouit e Syria hieme [quam] cum maxime
saeuiente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit
debilitato agmine.
nam maximis imbribus et niuibus et luto
et frigore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum
miserabilis per uiam strages speciem iam futuri belli et
similem cladem militibus nuntiabat.
nec ipse intra fines suos
moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas
accessit armatus. erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi
casus a Licinio conlocati. hos primum muneribus et promissis
inlicere temptauit, postea ui et oppugnatione terrere, nec tamen
quicquam uis aut promissa ualuerunt.
iam consumpti erant
dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi
ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate
diffisi se ipsos dederunt. hinc promouit Heracleam et illic
eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.
et iam
Licinius festinato itinere cum paucis Hadrianopolim uenerat,
cum ille accepta in deditionem Perintho aliquantum moratus
processit ad mansionem milia decem et octo: nec enim poterat
ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem
C 2 concessit Halm p. 167, cOlllllliCit (sed litterae f in-
ferior tantum particula superest) C, particula primi uersus folii 13 b
spatium 6 hastarum continens cum parte marginis super. abscissa est
qui collectis ex proximo quantis potuit militibus
pergebat obuiam Maximino, magis ut eum moraretur
quam proposito dimicandi aut spe uictoriae. quippe cum ille
septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse uix
triginta milium numerum collegisset.
sparsi enim milites per
diuersas regiones fuerant et adunari omnes angustiae temporis
non sinebant.
Propinquantibus ergo exercitibus iam futurum propediem
proelium uidebatur.
tum Maximinus eius modi uotum
Ioui uouit, ut si uictoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret
unusque deleret.
tunc proxima nocte Licinio
quiescenti adsistit angelus dei monens, ut ocius surgeret atque
oraret deum summum cum omni exercitu suo: illius fore
uictoriam.
si fecisset. post has uoces cum surgere sibi usus
esset et cum ipse qui monebat, adstaret, tunc docebat eum,
quomodo et quibus uerbis esset orandum.
discusso deinde
somno notarium iussit acciri et sicut audierat, haec uerba
dictauit:
Summe deus, te rogamus, sancte deus, te
rogamus: omnem iustitiam tibi commendamus, salutem
nostram tibi commendamus, imperium nostrum
tibi commendamus. per te uiuimus, per te
uictores et felices existimus. summe, sancte deus,
preces nostras exaudi: brachia nostra ad te tendimus:
exaudi sancte, summe deus.
scribuntur haec
in libellis pluribus
ut suos quisque milites doceat. creuit animus uniuersis uictoriam
sibi credentibus de caelo nuntiatam.
statuit imperator
proelium diei Kalendarum Maiarum, quae octauum annum
ed. Oxon. 1680, item Bentleius, totidemq. C; totidemque
Bal, sed totidem atque in Erratis, totidem. hic itaque Columbus
2 fort. pergente Bal (in Erratis) 12 quiescenti (ti in ras.) C
otius C H <id> si Heumann cum surgere Bal, Csurgere C
15 ipse Boherellus, ipso C; consurgere—uisus est et cum ipso-adstare
ToUius; et ipse-adstare Heumann tunc] bic Heumann 17 asciri
C, corr. Tollius 28 die uel diem Cuperus, in diem aut ad diem Columbus,
die
Maximinus uoluit praeire matunus:
pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie
uictor celebraret. nuntiatur in castra mouisse Maximinum.
capiunt milites arma obuiamque procedunt. campus intererat
sterilis ac nudus, quem uocant Serenum.
erat iam utraque
acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resoluunt,
ad caelum manus tendunt praeeuntibus praepositis et pro
imperatore precem dicunt. audit acies peritura precantium
murmur.
illi oratione ter dicta uirtute iam pleni reponunt
capitibus galeas, scuta tollunt. procedunt imperatores ad conloquium.
ferri non potuit Maximinus ad pacem: contemnebat
enim Licinium ac desertum in a militibus existimabat, quod
ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito
mouerat bellum, ut exercitu Licinii sine certamine accepto
ad Constantinum duplicatis uiribus statim pergeret.
Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt.
Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti
nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.
Maximinus
aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare,
nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos
refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum,
tanta uis militum a paucis metebatur.
nemo nominis,
nemo uirtutis, nemo ueterum praemiorum memor: quasi ad
deuotam mortem, non ad proelium uenissent, sic eos deus
summus iugulandos subiecit inimicis. iam strata erat ingens
multitudo. uidet Maximinus aliter rem geri quam putabat.
proiecit purpuram et sumpta ueste seruili fugit ac fretum
C, corr. Bal 3 coposuit C post tridie C 4 in del.
Schoell 6 Bterelie
at ille Kalendis Mais id
est una nocte atque una die **, Nicomediam alia nocte peruenit,
cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque
filiis et uxore eto:.paucis ex palatio comitibus petiuit Orientem.
sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente
militibus substitit. ita uestem resumpsit.
Licinius uero accepta exercitus parte ac distributa
traiecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus et
Nicomediam ingressus gratiam deo, cuius auxilio uicerat, retulit
ac die Iduum Iuniarum Constantino atque ipso ter consulibus
de restituenda ecclesia huius modi litteras ad praesidem
datas proponi iussit:
Cum feliciter tam ego
quam etiam ego Licinius Augustus apud
Mediolanum conuenissemus atque uniuersa quae
ad commoda et securitatem publicam pertinerent,
in tractatu haberemus, haec inter cetera quae uidebamus
pluribus hominibus profutura, uel in
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 15 hae
litterae in Graecum conuersae extant ap. Eusebium H. E. X 5, 2-14;
cf. ibid. § 1: tpspe
xai Atxiwtou \'tà; àx xyjq \'
ϑὡμεϑαTollius, item Bentleius, ac C; atque exercitus Buenemann, ac
dein exercitus Fritzsche; an post exercitu aliquid excidit? autemj
altera Boherellus, item Bentleius et Heumann 2 in fugam conuerea
est Halm p. 166, in fuga 6 uersa 6 r, in fugam uersa est Bal; cf. Proleg.
adn. 6 8 Maiis
itaque
hoc consilium salubri ac rectissima ratione ineundum
esse credidimus, ut nulli omnino facultatem
abnegandam putaremus, qui uel obseruationi
Christianorum uel ei religioni mentem suam dederat
quam ipse sibi aptissimam esse sentiret,
ut possit nobis summa diuinitas, cuius religioni
liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum
fauorem suum beniuolentiamque praestare.
quare
scire dicationem tuam conuenit placuisse nobis,
ut amotis omnibus omnino condicionibus quae
Bal, credimus Q § 4 diainitatis
Bal, diuinitas C; olz r,
EVlJeb. 2 continetur Heumafln, sed tvcr/Eto Euseb. 3 sequenti C,
eorr. Bal 4 qao quicquid est diuinitatis
quae sollicitudini
tuae plenissime significanda esse credidimus,
quo scires nos liberam atque absolutam colendae
religionis suae facultatem isdem Christianis
dedisse.
quod cum isdem a nobis indultum
esse peruideas, intellegit dicatio tua etiam aliis
et scriptorcs ab eo adlati, - maxime Ktim, Theolog. Jahrbb. XI 221 ts.
240, praeterea Crivellucci, Della fede storica di Eusebio p. 124.
Seeck, Zeitschr. f. Kirchengesch. XII 385, Goerres, Zeitschr. f. wissenschaftl.
Theol. XXXV 290
atque hoc insuper in persona
Christianorum statuendum esse censuimus, quod,
si eadem loca, ad quae antea conuenire consuerant,
de quibus etiam datis ad officium tuum litteris
certa antehac forma fuerat comprehensa,
priore tempore aliqui uel a fisco nostro uel ab
alio quocumque uidentur esse mercati, eadem
Christianis sine pecunia et sine ulla pretii petitione,
postposita omni frustratione atque ambiguitate,
Bal, nfri (sed hae litt. euanidae), post, in jine uersus,
scriptura per 3 f. spatia plane euanuit, ee
restituant, qui etiam dono fuerunt consecuti,
eadem similiter isdem Christianis quantocius
reddant, etiam uel hi qui emerunt uel qui
dono fuerunt consecuti, si petiuerint de nostra
beniuolentia aliquid, uicarium postulent, quo et
ipsis per nostram clementiam consulatur. quae
omnia corpori Christianorum protinus per intercessionem
tuam ac sine mora tradi oportebit.
et
quoniam idem Christiani non [in] ea loca tantum
ad quae conuenire consuerunt, sed alia etiam habuisse
noscuntur ad ius corporis eorum id est
ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia,
ea omnia lege quam superius comprehendimus,
citra ullam prorsus ambiguitatem uel controuersiam
isdem
conuenticulis eorum reddi iubebis, supra dicta
scilicet ratione seruata, ut ii qui eadem sine
Le Nottrry (sed perperam ut ex C, in quo post restituant
est ■—■ distinctio) Duebner Fritesche quiJ quae Bentleius, sed
Ettseb. xa\\ sT twrç 2 hisdem
in quibus omnibus supra
dicto corpori Christianorum intercessionem
tuam efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum
nostrum quantocius conpleatur, quo etiam
in hoc per clementiam nostram quieti publicae
consulatur.
hactenus fiet, ut, sicut superius comprehensum
est, diuinus iuxta nos fauor, quem in
tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere
successibus nostris cum beatitudine publica
- perseueret.
ut autem huius sanctionis <et> beniuolentiae
nostrae forma ad omnium possit peruenire
notitiam, prolata programmate tuo haec scripta
et ubique pro-poaere et ad omnium scientiam
te perferre conueniet, ut huius nostrae beniuolentiae
[nostrae] sanctio latere non possit.
His litteris propositis etiam verbo hortatus est, ut conuenticula
< 10) statum pristinum redderentur. sic ab euersa ecclesia
usque ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus
minus quattuor.
Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum profugus
concessit et rursus Tauri montis angustias petiit. munimentis
ibidem ac turribus fabricatis iter obstruere conatus
Bal, sed Euseb.
C (cf. p. 229,15. 232, 5. 233,15) 6 publice
C, corr. Bal 7 conpraehensum C 8 quem Bal, que C 9 prosperia
uel prospere fluentibus Tollius, prosper esae Buenemann; rt atia
Euseb. § 13
10 beatitudine nostra, sed nostra del., C 11 et add. Fritztche;
apo$Eweb. § 14
1S prolata Bal, praelata C; prolato Heumann programate C 15 pr.
nostrae retinet Halm p. 164 conl. Eecseb. Taor*;; Tfjc
alter. Bal 18 in add. Bal restituerentur Heumann, coni.
or
c. 3, 4 20 IIII C 21 sequente Cuperus, item anonymus p. 67 Hettmann
Bentleius, tyrannus
ibi cum iam terra marique premeretur
nec ullum speraret refugium, angore animi ac metu confugit
ad mortem quasi ad remedium malorum, quae deus in caput
eius ingessit.
sed prius cibo se infersit ac uino ingurgitauit,
ut solent ii qui hoc ultimo se facere arbitrantur, et sic hausit
uenenum. cuius uis referto stomacho repercussa ualere non
potuit in praesens, sed in languorem malum uersum est pestilentiae
similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta
sentiret.
iam saeuire in eum coeperat uirus. cuius ui cum
praecordia eius furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem
mentis elatus est, adeo ut per dies quattuor insania percitus
haustam manibus terram uelut esuriens deuoraret.
deinde
post multos grauesque cruciatus cum caput suum parietibus
infligeret, exilierunt oculi eius de caueis. tunc demum, amisso
uisu, deum uidere coepit candidatis ministris de se iudicantem.
exclamabat ergo sicut ii qui torquentur solent, et non
se, sed alios fecisse dicebat. deinde quasi tormentis adactus
fatebatur Christum subinde
misereretur.
sic inter gemitus quos tamquam cremaretur edebat,
nocentem spiritum detestabili genere mortis efflauit.
Le]Nourry, item anonymus p. 67 et Bentleiw, detorsum
(sic) C; deitroraum Bal, rursum uel deorsum Buenetnann; petiit moDimentis-conatus.
sed undique uersum (cf. c. 34, 6, uel uersus) Heumann
2 Hibi C pmeretur (sic, sed inferiores partes litterarum euanuerunt)
C; perterreretur Bal, peteretur G-racuius, proterreretur Tollius, item
Bentleius 3 nec Bal, item Bentleius. non C, quod placet Halmio
p. 162 6 ii
Hoc modo deus uniuersos persecutores nominis sui
debellauit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret.
nam Licinius summa rerum potitus in primis Yaleriam, quam
Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi uideret
esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum,
quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptauerat,
necari iussit. mulier tamen ut eum uicisse cognouit.
mutato habitu comitatui eius se immiscuerat, ut fortunam
Candidiani specularetur: < qui> quia Nicomediae se obtulerat
et in honore haberi uidebatur, nihil tale metuens occisus est.
et illa exitu eius audito protinus fugit.
idem Seueri filium
Seuerianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum
fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda
purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit.
qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum
Maximino esse maluerant praeter Valeriam, quae <quod> uolenti
Licinio, in omnia Maximiani <bona> hereditatis iure suo
-^
<se> cedere, idem Maximino negauerat.
ipsius quoque
C (quam formam nominatiu* retinere tWluitnvs), corr. Bal
radia C, corr. Bal 3 Valeriam quam \'ftir reuer.\' in ed. Oxon. 1680,
item Bal secund. curis
sic omnes impii uero et iusto iudicio
dei eadem quae fecerant, receperunt.
Valeria quoque per uarias prouincias quindecim mensibus
plebeio cultu peruagata postremo apud Thessalonicam
cognita, comprehensa cum matre poenas dedit.
ductae igitur
mulieres cum ingenti spectaculo et miseratione tanti casus
ad supplicium, et amputatis capitibus corpora earum in mare
abiecta sunt. ita illis pudicitia et condicio exitio fuit.
Quae omnia secundum fidem — scienti enim loquor —
ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi, ne aut memoria
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 4 s. (sicquae
fecerant, receperunt)] Hieronym. Commentar. in Zachar. lib. III
cap. XIV (uol. VI p. 826 A Vall.): nos autem dicemus omnes pereecuwtores
qui affliierunt ecclesiam domini, ut taceamus de futuris cruciatibus,
etiam in praesenti saeculo recepisse quae fecerint. legamus ecclesiasticas
historias. quid Yalerianus, quid Decius, quid Diocletianus. quid\'
Maximinianus, quid saeuissimus omnium Maximinus ct nuper Iulianus
passi sint, et tunc rebus probabimus etiam iuxta litteram prophetiae ueritatem
esse completam, quod computruerint carnes eorum et oculi contabuerint
et lingua in paedorem et saniem dissoluta sit.
hereditatis iure succedere Susius (coni. c. 39, 1 88.) j cf. hereditatis iure
c. 26, 6 del. Boherellus, natu Gale, tum Heumann; tum maxime Tollius
in annis octo
cuius aeternae
pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in
terram, quod gregem suum partim uastatum a lupis rapacibus
partim uero dispersum reficere ac recolligere dignatus est
bestias malas extirpare, quae diuini gregis pascua protriuerant,
cubilia dissipauerant.
ubi sunt modo magnifica illa et clara
per gentes Iouiorum et Herculiorum cognomina, quae primum
a Dioclete ac Maximiano insolenter adsumpta ac postmodum
ad successores eorum translata uiguerunt? nempe deleuit ea
dominus et erasit de terra.
celebremus igitur triumphum dei
cum exultatione, uictoriam domini cum laudibus frequentemus,
diurnis nocturnisque precibus celebremus, celebremus, ut pacem
post annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum.
tu praecipue, Donate carissime, qui a deo mereris audiri,
LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES § 4] cf.
Euseb. H. E. X 4, 72 et omnino ad hoc Mortium caput eiusdem capitis
Eusebii § 14 a. 28 s. Bal, interire C 2 non del. Columbus corrunperet C
peccata Bal, specta C aduersus Lenglet, aduersum C 3 adnersns
Bal, ad uersos C 4 pietati Bal, pietatis C quij quod
Heumann 8 magnifica Bal, magnificentia C clara ex dura C
10 assumpta C hac C, corr. Bal 11 euiluerunt Heumann eam
C, corr. Bal 14 ante diurnis lacunam significat Columbus, <ac> diurnis
Heumann celebremus caelebremus (sic) C, quod tuentur Lenglet et
Dutibner, alt. del. Bal,pro quo obsecremus