I. DE NON CONVENIENDO CVM HAERETICIS.
Cum omnibus perniciosis tuis conatibus aduertisses itum
obuiam cumque omnia machinamenta contra dei ecclesiam tua
repperisses cuncto dei populo reuelata, dixisti nos fuisse atque
esse inimicos pacis, hostes unitatis, aduersarios etiam fraternae
caritatis. si inter dei cultores et eius religionis inimicos nihil
esse debet inter, cur Moyses tempore quo uidit populum illum
carnalem Iudaicum, cuius tu sapientiam tenes, idololatriae
incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit,
etiam stationem suam segregatam esse uoluit? quae ita esse
accipe scriptum: et dixit dominus ad Moysen: dic filiis Israel,
uos populus durae ceruicis, uidete ne aliam plagam inducens
super uos deleam uos. nunc ergo deponite stolas gloriae uestrae
et ornamentum, et ostendam quae facturus sum uobis. et
abstulerunt filii Israel ornatum suum et stolas a monte Choreb,
et sumens tabernaculum Moyses fixit illud extra castra, longe
a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat
ut omnis quicumque quaerebat dominum ibat ad tabernaculum
testimonii foras extra castra. cum autem egrediebatur foras
de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque
ad ostium tabernaculi sui. considerabant euntem
Moysen, usque dum introiret tabernaculum; mox autem intro-
12 Ex. 33, 5—11
2 INCIPIT DE NON COHTTEXIENDO CUM HERBTicis V; ad Constantium
Imperatorem add. v 4 macmamenta m. 1 9 idololatriam 13 dure
et ita non raro, in quibusdam vocabulis fere constanter ae pro e vel
e pro ae 16 corep 17 ctstra m. 1 19 adbernaculum m. 1
20 egrediaebatur 23 moyse///nusq; (s eras. uidetur) antem] cum
add. v
1*
isset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis et
stabat in ianua tabernaculi et loquebatur Moysi, et uidebat
omnis populus columnam nubis stantem in ianua tabernaculi,
et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium
tabernaculi, et locutus est dominus ad Moysen palam palam,
quemadmodum quis loquitur ad amicum suum. minister autem
Hiesus filius Naue iunior non exiebat de tabernaculo. per
quod factum ostensum est uos in deum peccantes uitandos
secedendumque esse a uobis. sed inquit: ecce Moyses licet
alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum,
sed hortatus est eos corrigere uias errorum suorum
deo propitio. nec hi qui tuo sacrilegio misceri recusauerunt
desunt ab his officiis; dici etenim tibi cognoscis, nisi uias correxeris
tuas, quod sis in aeternum periturus.
Id quod ergo intendere coeperamus quo penitus possumus
perducere ad probationem, quotiens murmurauit populus contra
deum et insurrexerunt in Moysen, legisti deum dixisse ad
Moysen et Aaron: secedite e medio populi huius indisciplinati,
contumaces, et disperdam eos ego. quid igitur nos uult facere
nisi ut uos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul
uobiscum sicut illi qui cum Chore Dathan et Abiron fuerant
coadunati pereamus? aut negabis te indisciplinatum atque contumacem?
respice actus tuos circa domini exhibitos ecclesiam,
et inuenies quam sis indisciplinatus atque contumax. in Deuteronomio
dicit Moyses: non ponetis ad eos testamentum neque
misereamini eis, neque tradetis eis filias uestras nuptum
neque dabis filio tuo filiam illius; seducet enim filium tuum
a me et seruiet diis alienis, et irascetur ira dominus in uos
et exterminabit te cito. cum haec mandet fieri, quomodo
possumus uobiscum conuenire, uobiscum pacem habere, cum
negatoribus unici dei filii? quomodo potueramus istam tuam
implere uoluntatem? cum deum uideas dixisse per Moysen
18 Num. 16, 21 25 Dent. 7, 2. 3
7 exibat v 9 inquis fort. 15 paenitus 17 legisti v, dixisti
V 18 aron m. 1 indisciplinati et v 19 contumacis Vx
21 core abiran 26 eis scripsi, eius V, eorum v nubtum
27 seducet
de Moabitis, Ammonitis: non salutabitis eos pacifice omnibus
diebus uitae tuae usque in aeternum. quomodo simul esse
Arriani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere:
non erit adultera ex filiabus Israel, et omni commoneat loco
ut omnis adulter interficiatur productus ad portam lapidibus:
et tolletis, inquit, inicum a uobismet ipsis. si carnale adulterium
dicit ita execrari deum, ut iusserit omnes puniri adulteros,
quanto magis adulterium uestrum spiritale execretur dominus
necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi. cum apostaticis
non potueramus conuenire Christiani, quando dixisse inueniamus
spiritum sanctum per Moysen: aperiet tibi deus
thesaurum caelestem optimum dare tibi pluuiam terrae tuae,
in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis
gentes multas, tu autem non feneraberis et proeliabis
gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te dominus
deus tuus in caput et non in cauda, et eris supra et non
subtus, si audieris mandatum domini dei tui, quodcumque
ego mando tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab
omni sermone quem ego mando tibi hodie dextra aut sinistra.
quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arrianis nobis poterat
conuenire, quando uideas non nos benedictos esse potuisse, nisi
quia non abierimus post idololatriam tuam, nisi quia execrati
fuerimus haeresim uestram Arrianorum, sicuti et omnium
execramur haereticorum, nisi quia tales uos iudicauerimus
atque habeamus quales et ethnicos, cultores uidelicet omnium
daemonum, nisi quia sic te fuerimus abominantes quomodo et
Iudaeos, qui inueniuntur esse sine deo, ex quo unicum negauerint
filium dei ? apud Hiesum Naue, at ubi audiuit, inquit,
populus uocem tubarum, iubilauit uniuersus populus iubilo
1 Deut. 23, 6 4 ib. 17 6 ib. 24, 7 11 ib. 28, 12.
13 28 Ios. 6, 19-22
1 moabitidis ammanidis 4 adulter 8 exsecretur Latinius,
eisecratur (s ex c corr.) V 10 conueniri 12 thesauro caeleste
17 mandatis scr. Coleti 18 mandabo v Mdiae sic pltrumque in hac
voce 20 arrianis sic longe plurimis locis duabus, raro una r nomina
Arrius Arrianus exh. V, quod scmel monuisse sufficiat 24 hereticorum
.ita saepius 25 athnicos
magno, et ceciderunt uniuersi muri ciuitatis in circuitu, et
ascendit uniuersus populus in ciuitatem unusquisque coram
aduersariis suis et inuaserunt ciuitatem et anathematizauerunt
eam et quaecumque erant in ciuitate, a uiro usque ad mulierem,
a iuuene usque ad senem et usque ad uitulum et usque
ad subiunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus iuuenibus
qui explorauerant dixit Hiesus: introite in domum
mulieris et producite eam et quaecumque sunt eius. et introierunt
duo iuuenes, qui explorauerant ciuitatem, in domum
mulieris et eduxerunt Raab meretricem et patrem eius et
matrem et fratres eius et quaecumque erant illius et omnem
cognationem eius, et deduxerunt eam foras extra castra Israel,
et ciuitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea,
et infra: Raab meretricem et omnem domum patris eius uiuificauit
Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum
diem. quando igitur uideas omnes in ciuitate Hiericho inhabitantes
ore punitos gladii, omnem incensam ciuitatem, quomodo putasti
nos potuisse tecum conuenire cum haeretico, quandoquidem
plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant,
aduerteremus? quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae
tuae conuenire Arrianis, quando uideas nullum ad uitam reseruatum
in ciuitate in qua idololatres morabantur nisi tantum
Raab, propterea quod crederet esse dominum nostrum totum
potentem, idololatriam uero, in qua confidebat populus in
Hiericho constitutus, quod fuisset errore inuenta humano ?
Quomodo potueramus uobiscum conuenire, quando in
Regnorum tertio scriptum sit libro nec domos uestras esse
calcandas nec cibos uobiscum sumendos neque aquam accipiendam
a uobis? haec ita esse aperit sacra scriptura: et
factum est, dicit de illo coapostata tuo, uerbum hominis dei,
et infra: et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite
eum, et arida facta est manus regis, quam extendit
14 Ios. 6, 24 29 m Beg. 18, 4 81 ib. 4-9
U
2 eorum 6 subitmctorio 11 queeumq; 18 nos] non
22 ciuita1® idololatrae « 24 idololatria exspectes 30 quoaposiata
uerbum v, uerba V
in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum
est et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum quod
dixit homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit
homini dei: roga a facie domini dei tui, ut reuertatur manus
mea ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa
est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum,
et locutus est rex ad hominem dei et dixit: intra mecum in
domum et prande, et dabo tibi munera. et dixit homo dei
ad regem: nec si mihi dimidiam domum tuam, non intrabo
tecum nec manducabo panem nec bibam aquam in hoc loco,
quoniam sic praecepit mihi dominus in uerbo dicens: non
manducabis panem et non bibes aquam, et non reuerteris in
uia qua iueris in ea. quomodo uobiscum poteramus conuenire
ad deum adorandum, cum iste homo dei qui a deo obiurgandum
Hieroboam regem fuerat missus quoniam per illum,
qui dictus est propheta, circumscriptus fuerit, tam grauis
circa illum uindicta processerit? et abiit, inquit post haec
scriptura de illo homine dei, per aliam uiam et non est
reuersus per uiam quam uenerat in Bethel, et uenerunt filii
eius et nuntiauerunt ei omnia opera quae fecerat homo dei
die illo in Bethel et uerba quae locutus est regi, et auerterunt
faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens:
qua uia abiit? et demonstrauerunt filii eius uiam per quam
ierat homo dei qui uenerat ex Iuda, et dixit filiis suis:
sternite mihi asinam; et strauerunt ei, et ascendit super illam
et abiit post hominem dei et inuenit eum sedentem sub arbore
ilicis et dixit ei: si tu es homo dei qui uenisti ex Iuda?
et dixit: ego sum. et dixit ei: ueni mecum et manduca panem;
et dixit: non possum reuerti tecum neque manducare panem
17 m Reg. 13, 10-28
9 dimidiam] dares add. verso ant., des Latinius 12 manducamus
panem ex manducamus anem corr. m. 1 bi∗bes 13 uia (i ex tt)
iberis V, ibis v potueramus v 14 ad obiurgandum exspectes, sed cf.
Eugippii Vito Seu. V 3 uirum dei misit consulendum 15 fuerat v,
fuerit V 16 dicturas Vv, em. Latinius 18 homini 19 qua v
et — l. 22 auerterunt in ras. 20 operaque 21 in die illo bethel
28 habiit
neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi
in uerbo dominus dicens: non manducabis panem ibi et non
bibes aquam ibi et non reuerteris inde per uiam quam ieris.
et dixit ad eum: et ego prophetes sum sicuti et tu, et angelus
locutus est ad me in uerbo domini dicens: reduc eum ad te
in domum tuam et manducet panem et bibat aquam. et
mentitus est illi et reduxit eum, et manducauit panem in domo
eius et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam
uerbum domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit
ad hominem dei qui uenerat ex Iuda dicens: haec dicit
dominus propter quod exacerbasti uerbum domini et non
custodisti praeceptum quod praecepit tibi dominus deus tuus,
et redisti et manducasti panem et bibisti aquam in hoc loco,
de quo locutus est ad te dicens : non manducabis panem neque
bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum
patrum tuorum. et factum est, postquam manducauit panem
et bibit aquam, et strauerunt ei asinam et reuersus est et
abiit, et inuenit eum leo in uia et occidit eum, et erat corpus
eius proiectum in uia, et asina stabat ad eum et leo stabat
ad corpus ipsius, et uenerunt uiri ciuitatis illius et locuti sunt
in ciuitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum
audissent qui reduxerant eum de uia, dixit: hic est homo
dei qui exacerbauit uerbum domini; et abiit et inuenit corpus
eius proiectum in uia. et asina et leo stabat super corpus,
eius et leo non edit corpus illius neque insiluit in asinam.
si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et
potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas,
quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem
scimus haereticum, quem nouimus esse negatorem unici filii
dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias, si uobiscum
Arrianis precem fudissemus, si denique passi nos fuissemus
omnia quae celebramus domini sacerdotes cum pseudoepiscopis
Arrianis tuis celebrare? interea sic te fuisse ad nos
circumscribendos inmissum, ut ad illum dei hominem fuerit
4 prophetis sicut v 5 reduc* (e eras.) 17 ei 8. 1. m. 2
26 representatum (e pro ae in hac uoce plerumque) 27 sumsisset
m. 1 aput 31 passi scripsi, passos Vv 82 caelebramus
ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere
amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam
se esse dicebat ad circumueniendum innocentem, ita
et tu cum non sis Christianus, sed sis Arrianus, finxisti te
Christianum ad nos inretiendos. deinde cum pacem semper
habuerit domini ecclesia et uos atque omnium sectarum haereticos
foras abiecerit, dixisti: pacem uolo firmari in meo imperio,
cupiens uiolare in nobis pacem dominicam, scindere
desiderans dei populum, procurans haeresi tuae, ad quam
nos omnes facere sis optans transitum; sic mentitus es dei
te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae
causa dixisti, quomodo et ille pseudoprophetes qui dicebat:
redi mecum, quia et ego prophetes sum domini, et dixit mihi
angelus. sic, inquam, mentitus es, quando dixisti quo potuisses
deo placere hoc te adgressum facere, siquidem tu singulos
catholicos episcopos communioni iungere fueris laborans
Arrianorum.
Quomodo tecum ac cum tuis coarrianis potuit conuenire
Christianis, quando ad Iosaphat regem deum haec dixisse
cernas, cur Achab idololatrem in amicitias acceperit, cur ad
bellum cum domini processerit inimico? posteaquam etenim
ille Achab consacrilegus tuus secundum uerbum dei fuisset
in bello letali percussus plaga et Iosaphat, quia ex toto corde,
ad deum proclamauerat, fuisset domui suae repraesentatus,
loquitur scriptura sancta exisse ante faciem eius Ieu filium
Anani, qui fuerit uidens, atque dixisse talia: si peccatorem
illum adiuuis et eorum qui oderunt dominum amicus es, in
hoc super te irae a facie domini, sed sermones boni inuenti
sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor
tuum ad requirendum dominum. si illi haec dicuntur, quae
nobis dicerentur, si tecum cum haeretico dei aduersario amici
13 m Beg. 13, 18 26 n Par. 19, 2. 3
3 circaeniendom 6 ecclesia/// 9 atquam 10 obtans
12 pseudoprophetis 13 prophetis 14 es ex est corr. 19 dm̃ V,
dominum v dixisses 20 acab idolatrem V, idololatram v
26 annani 27 adiunas v 29 abstilisti 31 cum om. v
esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: ego non sum
dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel? quomodo non
es inimicus. qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis
inpugnans religionem dei, sicut ille inpugnauerit, sic persequaris
domum eius, sicut ille persecutus sit. quomodo tecum
ac cum tuis potuit nobis conuenire, cum isti deo deuoto
regi, cur Ochoziae regi Israel iunctus fuisset in amicitiis, fuerit
per prophetam increpitum a deo? et iunxit, inquit, amicitiam
Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, ipse inique
coepit facere et communicauit eum secum ut faceret naues,
quibus iret in Tharsis. et fecit naues in Asion Gaber, et prophetauit
Elieser filius Oziae ex Marea super Iosaphat dicens :
• in eo, quod communicasti Ochoziae, confregit dominus operam
tuam, et contritae sunt naues tuae et non poterunt ire Tharsis.
si illi illa dicuntur a domino, quod ad fabricam nauium socium
habuisset uiae perditionis regem, quid nobis dici posset, si
te destructorem domus eius, te catholicae fidei persecutorem
amicum dei sacerdotes haberemus? si illius operam confregit,
cur iniquo fuisset iunctus, uero nos iam ipsi fulmine fuissemus
credo dissipati, cur tibi blasphemo nosmet iunxissemus. quomodo
potueramus nos, cum simus serui dei, uos uero serui
diaboli, in unum conuenire, quando sic inter nos et uos separatum
esse uoluerit deus, quomodo inter lumen et tenebras,
inter uitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter
sanctos angelos dei qui sunt semper clementiam eius magnificantes
et inter illos apostatas quos in aeternum tecum uisurus
eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? quomodo, inquam,
nos. uobiscum esse potueramus dei serui cum seruis antichristi?
quando Amasiae regi fuerit dictum a deo in secundo
Subrelictorum libro: non ibit tecum exercitus Israel, quia non
8 n Par. 20, 35—37 30 ib. 25, 7. 8
n
4 inpugnas 8 increpitns F, increpatum v 9 iosaphat; sic
l. 12 israhel (plerumque isrf) 10 cepit eum exp. Tilius in
sio
notis ut v, et V 11 thar I Gabar v 14 potuerant fort.
irae 15 sotium 20 ccedo m. 1 iuncxissem, 24 dulcem
29 fuerat v
deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaueris
praeualere in istis, in fugam conuertet te dominus ante
inimicos, quia est uirtus a domino. quonam modo resisteremus
contra diabolum, si in tanto scelere uestro curreremus uobiscum
cum hostibus dei, cum hominibus inuentis sine notitia
dei, cum deum non habentibus, in quos cateruam sciamus
esse daemonum? neque enim potestis uos esse negatores
unici filii dei sine daemoniis, cum blasphemare uos non faciant
nisi illi qui uestra caecauerint corda, ne uidelicet possit a
uobis ueritas conprehendi.
Numquidnam potueramus in uestra demorari parte,
consentire uestris flagitiosissimis meditationibus, cum per Dauid
gloriosum dicat spiritus sanctus non esse beatos nisi eos qui
se abstraxerint a uobis unici filii dei negatoribus, eos qui
serpentinis cogitationibus uestris non se miscuerint beatos
tantum mansuros? beatus qui non abiit in consilio impiorum
et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae
non sedit. quomodo esset uobis et nobis unius loci conuentioulum?
cum audias item Dauid dicere in psalmo sexto:
discedite a Me, qui operamini iniquitatem. si non operamini
Arriani iniquitatem, iudica tu princeps in sacrilegio Arrianorum,
qui cum dicamus nos Christianos., horribili animositate persequeris.
recte igitur scias nos fecisse recedendo a nobis deo
odibilibus. quomodo etenim nos in coetu uestro omnibus
facinoribus infecto manere et non uos pestes ac lues fugere
decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in uicesimo
quinto psalmo: quoniam misericordia tua ante oculos meos
est, et conplacui in ueritate tua. non sedi in concilio uanitatis
et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui ecclesiam
malignantium et cum impiis non sedebo. si non est concilium
16 Ps. 1, 1 27 Ps. i5, 3
1 effrem 3 quonam modo scripsi, qm modo V (i. e. quoniam modo),
quomodo v 7 demonum m. 1 9 cecanerint et saepius in hac uoce
10 nobis v 11 numquitnam 16 habiit 23 nos* (t? eras.)
24 cetu 29 ecclesia 30 concilium v, consilium V
uestrum uanitatis, conuince me. non est uanum concilium, in
quo omne consilium non est, nisi ut dei negetur filius, ut
deus pater non esse uerus pater defendatur, ut spiritus sanctus
paracletus non esse uerus dei spiritus adseueretur, ut apostolica
atque euangelica traditio destruatur, ut traditio Arrii
firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus
haereticis et ethnicis atque Iudaeis possit laetitiam conquirere
magnam; gaudent cuncti dei religionis execratores,
quod enim te uideant imperatorem uoti sui rem exequentem,
quod enim te extitisse unici filii dei negatorem et eius seruorum
aduertant persecutorem. hoc est concilium quod magnopere
omnibus uiribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc
utique ut omnis auctoritas scripturarum sacrarum tui imperii
auctoritate soluatur, ut omnis sepeliri possit ueritas, ut mendacia
detestandae commentationis uestrae possint uideri uera.
haec sunt meditationis uestrae in illo egregio concilio per
tuam adunato potentiam. propterea odis nos, quia concilium
uestrum malignantium exsecremur, propterea in exilio sumus,
propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur
conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti
custodia. huius rei causa nullus ad nos uisendos admittitur
hominum, quia uidelicet noluerimus uobiscum impiis sacrilegis
ullam scelerum uestrorum habere societatem, uobiscum
de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad deum,
ne scilicet uobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus
segregati de uestro nefario concilio, de uestra iniqua conspiratione.
ait enim in uicesimo septimo psalmo: exaudi,
domine, uocem deprecationis meae, cum oro ad te, cum extollo
manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum
peccatoribus animam meam et cum operantibus iniquitatem
27 Ps. 27, 2-4
1 consilium Vv 5 atque V, et v 6 alint 8 cunti M. 1
execretores m. 1 14 mendatia ut saepius 15 uidere 16 meditationes
fort. 19 carce 22 uoluerimus 25 uofccum (uob in ras.)
V, om. v
ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo
suo, mala autem sunt in cordibus eorum. da illis secundum
opera illorum et secundum nequitiam studiorum ipsorum,
secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde
retributionem eorum ipsis. propterea odimur a te, Constanti,
quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore
prophetae de te ac tuis propter nequam uestram operam, quae
, dicantur de Iudaeis quorum imitator extiteris. si non es tu
Constantius imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt
mala cogitamenta, nisi ut dei negatus fuisset filius, nisi ut
apostolica atque euangelica fides fuisset destructa, aedificata
uero fuisset Arriana haeresis uestra, nisi ut omnes tibi
non adquiescentes fuissent deportati, proscripti, uarie excarnificati,
ad ultimum interfecti? et idcirco spiritus sanctus te ac
tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi
nostri: cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his
qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in
corde eorum. nobis dicebas: pacem uolo fieri, et in corde
tuo manens aduersarius religionis nostrae cogitabat\' per te
facere nos idololatres; unde et uere recepturus eris secundum
operam tuam, secundum nequitiam studiorum uestrorum, nisi
tibi feceris esse prospectum. uitauimus ac sumus uitantes
consilium uestrum, quod contra deum factum est ac fit, quorum
tunc iam uidens meditationes spiritus sanctus dixerit ore
Dauid in tricesimo secundo psalmo: dominus dissipauit consilia
gentium., reprobat autem cogitationes populorum et reprobat
consilia principum. consilia uero uestra contra suam
prolata ecclesiam reprobat deus; nec enim potest odire populum
suum, hereditatem suam, et amare uos filios pestilentiae,
uos persecutores seruorum suorum.
16 Ps. 27, 8 25 Ps. 82, 10,
2 suo ex tuo m. 2 6 qm in ras, 9 costantius 11 dettructa
m. 1 12 heresis fere constawter uestrę 13 uariae 16 cum v,
qui V 20 idololatras v 23 concilium fort. 25 xzxmo 28 prolatam
Dixisti: facite pacem cum episcopis sectae meae Arrianis,
et estote in unum ; et dicit dei spiritus per Salomonem in
Prouerbiis: uias impiorum noli, noli exequi neque aemuleris
uiam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint,
ne superuenias illuc. declina autem ab ea et demuta; non
enim dormient, nisi male fecerint; ablatus est enim somnus
ab eis, et non dormiunt. hi enim cibantur cibis impietatis,
uino autem iniquo inebriantur. nam uiae iustorum similiter
ut lux fulgebunt, procedunt et inluminant, donec corrigat dies.
uiae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt.
quomodo uobiscum Arrianis societatem poteramus habere, cum
adulteris spiritalibus? qui scriptum retineamus: noli te intendere
fallaci mulieri; mel enim distillat a labiis mulieris
meretricis, quae ad tempus inpinguat fauces tuas, nouissime
autem amarius fdle inuenies et acutius magis quam gladius
ex utraque parte acutus; insipientes autem pedes deducunt
utentes ea cum morte ad inferos. sed quid dicis haec propter
carnis adulteria dicta? si propter carnis adulteria esse adstruis
haec dicta, quanto magis fugiendi uos estis spiritales
adulteri, ne per Arrianam haeresim uestram meretricem spiritalem
haec super nos quae dicuntur ueniant? dulce etenim
quibusdam uidetur quod tibi regi in amicitias iungantur suscipiendo
haeresim tuam, sed amarius felle sensuri, cum tecum
torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire
qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi: uae nobis qui Constantium
imperatorem deo praeposuerimus. conuenire nobis
et uobis quomodo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon:
eice de consilio pestilentiam, et exiet cum illo contentio, et: ne
imitatus fueris malos uiros neque desideres esse cum illis;
falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum locuntur,
3 Prou. 4, 14-19 18 ib. 5, 8--5 28 ib. 22, 10 28 ib.
24, 12.
5 demuta V, deuita v 12 nolite v, μὴ πρóσεχε LXX 14 inpingat
m. 1 16 insipientiae coni, Latinius; τη̃ς yaq ἀϕροσὑνης oi πóδες
ϰατἀyovσι zovs χρϖμένοvς αv̀τῃ̃ LXX 19fogienti m. 1 22 quotibi
24 gehenne 28 peatilentem v IIIa fort. 80 meditantur
et: noli adplicare impium ad pascua iusti, neque seducaris
saturitate uentris. septies enim cadit iustus et resurget, impii
autem infirmabuntur in malis.
Cum superbis et praeuaricatoribus, cum eis qui uolueritis
cum Iuda Scarioth inueniri quam cum beatissimis prophetis
apostolis atque martyribus quomodo esse possumus?
cum audiam in centesimo psalmo: deambulabam in innocentia
cordis mei in media domo tua. non proponebam ante oculos
meos rem malam, facientes praeuaricationes odiui, non adhaesit
mihi cor prauum, declinantes a me malignos non agnoscebam;
detrahentem aduersus proximos suos occulte, eum persequebar;
superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul
non edebam, et in psalmo centesimo octauo decimo: iniquos
odio habui et legem tuam dilexi. cum sitis iniqui, quippe
negatores unici filii dei, cum odiri uos oporteat a nobis,
propterea quod uiam ueritatis relinquentes conprehenderitis
omnium errorum, propterea quod relinquentes lumen ire delegeritis
in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando,
tibi dei domus destructori, omnium iniquitatem operantium
fomiti, potueramus esse carissimi ? quomodo familiares amici,
ut sunt Valens, Vrsacius, Epictetus, Saturninus et ceteri?
e quo numero tamenetsi uiderint in quam inciderint foueam,
certi tamen tecum deligerent interire, dummodo regni tui inanem
pulchritudinem una perfruantur tecum. nos quomodo
tecum esse potueramus, qui ista quae illi tecum frui elegerunt
habeamus exosa, homines qui ad illa consequenda
tendamus quae sunt in perpetuum mansura? qua de re nobis
ac uobis non conuenit? nempe quia noluerimus suscipere
haeresim tuam, nempe quia Christiani noluerimus effici Arriani.
quis est autem nisi qui sit, ut uos estis Arriani, inpos mentis,
qui derelinquat domum dei et eat ad diaboli monumentum?
1 Pron. 24, 15. 16 7 Ps. 100, 2--.5 13 Ps. 118, 18
1 et scripsi, tu Vo, tum Coleti 7 innocentiam 11 detrahentes
21 sint 28 deligerent scripsi (an delegerunt?), diligerent
V 25 istam 27 tendamus scripsi, tendam V, tendant v
di »
30 situt V, sicut v 31 eat ad diaboli scripsi, ead aboli V corr. m. 2,
eam dat diaboli v
Idcirco autem apud te odio laboramus, quia fuerimus
metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis quae
sunt dicta de illis desertoribus, hoc est Iudaeis quos incusat
Hieremias dicens: audite uerbum domini, domus Iacob et
omnis domus Israel. haec dicit dominus: quid inuenerunt in
me patres uestri contumaciae, quod recesserunt longe a me et
abierunt post superuacua, et frustrati sunt et non dixerunt:
ubi est deus qui liberauit nos de terra Aegypti, qui eduxit
nos ducatum praebens in deserto in terra inculta et ignota et
in terra sine aqua et sine fructu, in terra in qua nemo commeauit
uir neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit
uos in Carmelum, ut manducaretis fructum eius et bona eius,
et intrastis et coinquinastis terram, et hereditatem meam
posuistis in exterminationem; sacerdotes non dixerunt: ubi
est dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores
impie egerunt in me, et prophetae prophetauerunt in Baal,
et post inutilia abierunt. noluimus haec audire opprobria,
unde et fugiendum diximus te ac tuos. neque enim conuenire
poterat dei domesticis uobiscum alienigenis, cum uideamus
dictum a deo conperfido tuo illi populo carnali: auerte pedem
tuum ab aspera uia et faucem tuam a siti. quae autem
dixit: confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat.
post uos ergo exteros, post uos allophilos non solum non ire
uoluimus, sed et anathema uobis filiis pestilentiae ac tenebrarum
diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque euangelica
fide derelinqueremusque uiam quam tenuerunt Abraham
Isaac et Iacob beatissimi, Abel Enoch Noe et cuncti prophetae
apostoli atque martyres, haec etiam dicta fuissent a
deo de nobis, quae dicta sunt de conblasphemis tuis Iudaeis:
quemadmodum confunditur fur, cum conprehensus fuerit, sic
confundentur filii Israel ipsi et reges eorum et principes
ipsorum et sacerdotes ipsorum et prophetae. noluimus esse
\'
4 Hier. 2, 4-8 20 ib. 2, 25 30 ib. 2, 26
1 aput 8 egypti et fere semper 10 quame commea *uit
13 quoinquinafitis 16 impiae bahal 18 duxunus coni. Latinius
20 conperfido tuo scripsi, conperfidet no V, cum perfido tuo v illo v
inter uos, ne etiam illa increpatio uocis diuinae nos cum
Iudaeis et uobiscum haereticis argueret: ut quid loquimini
ad me; omnes uos impie egistis, et omnes uos deliquistis in
me, dicit dominus.
Quomodo uobiscum nobis conuenire poterat? cum
legeris scriptum in libro Machabaeorum primo: tunc congregati
sunt ad eos eonuentus fortis in uiribus ab Israel, omnis uoluntarius
in lege. et omnes qui fugiebant a malis additi sunt
ad eos et facti sunt illis firmamentum. et constituerunt uirtutem,
et percusserunt peccatores in ira sua et uiros iniquos
in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent,
et circuiuit Matathias et amici eius, et destruxerunt aras et
circumciderunt pueros incircumcisos quotquot inuenerunt in
finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae
et prosperauit opus in manus eorum, et obtinuerunt legem
de manibus gentium et regum, et non dederunt cornum peccatori
. uobiscum nos esse potueramus, cum uideatis quid
illis fecerint ex toto corde qui deum inueniuntur timuisse?
tu dicis, membrum iam tunc exsectum de corpore beatae ecclesiae,
quando Arrianus factus es ex Christiano: estote uobiscum
. et dominus dicit in euangelio: quod si oculus tuus dexter
scandalizat te, erue illum et proice abs te; expedit enim tibi
ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus
tuum mittatur in gehennam. et si dextera manus tua scandalizat
te, abscide illam et proice abs <e; expedit enim tibi
ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus
tuum eat in gehennam. secuisse se Arrium atque proiecisse
secundum domini praecepta clamat ecclesia, et tu dicis:
suscipite conpestilentes ac lues tuos; tu dicis: sinite uos eodem
interire morbo, quo ego perierim. sic est de corpore ecclesiae
excisus Sabellius, ut est et condetestabilis tuus excisus Arrius
2 Hier. 2, 29 6 I Mach. 2, 42--48 21 Matth. 5, 29. 30
9 in firaamentum coni. Latinius 12 mathias 16 cornu fort.,
cor v 17 nos Y, ne v 18 illi v 19 corporae 25 abscinde v
27 gehenna 28 clamat Y, damnat v 29 taos Yv, suos scr. Coleti,
ut nos fort. sinete
xim.
2
iste, cuius sermo ut cancer in te fortissime adeo serpserit,
ut totus iam cancer esse cernaris; nec poteris dicere te non
Arrii cancerasse sermonem, cum fetor cancerationis tuae ad
omnem peruenerit regni tui locum et cuncti te uitare statuerimus,
ne et ipsi peste tua Arriana canceraremur. sic, inquam,
sectus est atque proiectus tuus magister Arrius, ut est
sectus et reiectus Sabellius, qui fuerit ausus unam esse personam
patrem et filium et spiritum sanctum defendere, quia
fuerit ausus dicere ipsum sibi et patrem esse et filium et
spiritum sanctum; excisus est, quia dicere non dubitarit, quod
enim ipse pater in utero uirginis incarnatus sit et fuerit passus.
sic Marcion se excisum proiecit, qui noluerit dei filium hominem
suscepisse confiteri de utero uirginis et per hoc hominem
factum. sic excisus est atque abiectus Paullus Samosatenus
Photini magister e corpore ecclesiae, quia fuerit dicere dignatus
hominem tantum dei filium. sic et cunctarum sectarum
haeretici sunt praecisi, ut est Arrius praecisus utque tu, qui
propterea, quod dicas de dei unico filio: factus est ex nihilo
et non est uerus filius, erat quando non erat, exscindi merueris.
exscisi igitur estis cuncti blasphemi atque reiecti uirtute dei
de ecclesia eius clementiae, quia non fueritis in ea manentes
fide, in qua manserint patriarchae prophetae apostoli ac martyres.
homo excisus cum omnibus comblasphemis tuis e corpore
sanctae ecclesiae, iacens in diaboli sentina, audes dicere
ad eam: esto talis ut sum ego, quo possis tali confici morbo,
quo sum et ipse consumptus. sic existimaueras nos potuisse
uobiscum conuenire, tamquam non retineremus dixisse beatum
Paullum: praecipimus autem uobis, fratres, in nomine domini
nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete
ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a
nobis. quae efficere potuerat ratio, ut deserentes uiam quae
ducit ad caelorum regna conprehenderemus uestram quae
28 n Thess. 3, 6
3 sermone coni. Gallandius 5 canceraremus coni. Gallandius
11 enim V, etiam v 12 Marcion se scripsi, marcionem Vv 18 unico
(ex unoco corr.) filio V, consilio v excindi 20 excissi v 23 cumblasphemis
26 nos] non v
praecipitet ad gehennam? circumscribere nos te potuisse arbitratus
es subtilitate, qua serpens circumscripserit Adam et
Euam, eximiis uerbis pulcherrimisque sensibus conscribens
edictum, in quo omnia uenena tuae haeresis continentur. sed
unde istud potueras efficere? cum nos contra tua atque patris
tui uenena armauerit beatus Paullus dicens: hoc itaque dico,
ut nemo uos decipiat in sublimitate uerborum, et iterum:
uidete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem
secundum traditionem hominum, secundum elementa
mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat
omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. quomodo potueramus
illis Arrianis tuis sacrilegis sensibus, uerbis sublimibus licet,
seduci, cum inanem te philosophiam cognouerimus habere?
unde etiam dulces tui possent esse sermones, quem uiderimus
tenentem traditionem Arrii, non beatorum apostolorum? ad
quos dixerit iste quem negas, quod uerus sit dei filius: euntes
baptizate credentes in nomine patris et filii et spiritus sancti.
quomodo tibi discipulo Arrii adquiesceremus Christiani deserentes
apostolicam traditionem, cum te inueniamus dicere
patrem non esse uerum patrem, sed appellari patrem, cum
dicas non illum uerum habere filium, sed factum esse ex
nihilo, sanctum paracletum spiritum cum dicas totidem constare
ex nihilo, econtra uideamus. apostolos credidisse in
unum deum patrem omnipotentem uerum patrem, propterea
uerum patrem, quod uere, non putatiue habeat filium, et in
unicum filium eius Iesum Christum, hoc est in uerum dei
filium et in sanctum paraclitum spiritum, in uerum dei spiritum?
quomodo quis potuerat ita credentium subplantari a
diabolo per te Arrii blasphemiae fundatorem, cum fides apostolica
et trinitatem confiteatur perfectam et unicam deitatem
fateatur patris et filii et spiritus sancti, et Arrii hoc est tua
blasphemia non teneat nisi id quod placuerit caro tuo
6 Col. 2, 4 8 ib. 2, 8. 9 16 Matth. 28, 19
8 et 13 phylosophiam 28 et contra Latinius 25 quod t1,
4juo V 28 potuerat quia v
2*
diabolo, cum tantum intersit inter beatae ecclesiae fidem et inter
haeresim tuam, quantum inter lucem atque tenebras?
Recte uos interea dixi ita separatos a nobis, ut tenebrae
sunt separatae a lumine, quia sitis tenebrarum filii, unde et
tenebras de uipereis cordibus euomueritis uestris. sperasti nos
deflectere a uia ueritatis, tamquam non sciremus praemonuisse
spiritum sanctum per beatum Paullum dicentem: nemo uos
conuincat uolens in humilitate sensus et religione angelorum,
quae uidetur ambulans sine causa, inflatus sensu carnis suae
et non tenens caput ex quo omne corpus per conexum et coniunctionem
productum crescit in augmentum fidei. quomodo
te ambulantem sine causa, alitum serpentis ore Arrii, inflatum
sensu carnis tuae, apostatam factum sequeremur, cum apostoli
praeceptum cogeret temet uitari? dixisti quod enim pacis
causa coniungi desiderans fueris pseudoepiscopos sectae tuae
nobis; sed quomodo istud facere potueramus, ut non deum,
sed te eius audiremus inimicum ? non sumus ut uos excordes,
ut dei deum negemus filium, sicut negant Iudaei caecitatis
uestrae participes ac duces uestrae incredulitatis, quorum
reprobationis exemplum beatus ostendens Paulus dicit ad
Hebraeos: et Moyses quidem fidelis in tota domo eius tamquam
seruus in testimonio loquens, Christus autem tamquam
filius in domo eius, quae domus nos sumus, si tamen liberalitatem
et exultationem spei tenuerimus, propter quod dicit
spiritus sanctus: hodie si uocem eius audieritis, nolite praedurare
corda uestra, sicut in exacerbatione secundum diem
temptationis in deserto, ubi temptauerunt patres tui in experimento;
et uiderunt opera mea quadraginta annis. ideoque
perosa mihi gens est, et dixi: semper errant corde. isti
autem non cognouerunt uias meas, sicut iuraui in ira mea:
si intrabunt in requiem meam. uidete, fratres, ne casu sit in
aliquo uestrum cor malignum incredulitatis discedendo a deo
7 Col. 2, 18. 19 21 Hebr. 8, 5 — 4, 10
8 rectae 10 coniunctione 12 Arii i. sensu uulgo coniungunt
18 apostata V; em. Coleti 15 secte 23 libertatem Sabatier
27 patris 28 anis
uiuente, sed consolamini uosmet ipsos cotidie, donec hodie uocatur,
ne praeduretur aliquis ex uobis in errore peccati. participes
enim Christi facti sumus, siquidem principium substantiae
usque ad finem firmum tenuerimus. dum dicitur hodie,
si uocem meam audieritis, nolite praedurare corda uestra
sicut in exacerbatione. quidam enim audito hoc non crediderunt;
sed non omnes qui exierunt de Aegypto per Moysen. qui
autem perosi ei fuerunt quadraginta annis? non hi qui
peccauerunt, quorum cadauera iacuerunt in solitudine? quibus
autem iurauit non intraturos in requiem suam nisi contumacibus
? et uidemus quia non potuerunt intrare propter incredulitatem.
timeamus itaque ne casu derelicto mandato intrare
quidam uestrum in requiem eius non posse uideantur. nam
et adnuntiatum est nobis, quemadmodum et illis, et non profuit
illis uerbum auditus, non temperatus fidei auditorum.
intrabimus enim in requiem eius qui credidimus, ut dixit:
sicut imaui in ira mea: si intrabunt in requiem meam, et
cum opera ab origine mundi facta sunt. dixit tamen alicubi
de die septimo: sic et requieuit deus in die septimo ab omnibus
operibus suis. et in hoc iterum: si intrabunt in requiem meam.
ergo quia superest reliquorum intrare in illam, et hi quibus
prius praedicatum est non intrauerunt propter contumaciam.
rursus aliam praefiniit diem hodie in Dauid dicendo post
tantum temporis, sicut antea dictum est: hodie si uocem eius
audieritis, nolite praedurare corda uestra, quoniam si Iesus
illis requiem dedisset, non de alia dixisset. postera die ergo
restat requies populo dei. etenim qui intrauit in requiem
eius, et ipse requieuit ab operibus suis, sicut a suis deus.
quis tam stultus, ut cum haec legerit, haec acceperit a beato
apostolo, deserens fidem apostolicam suscipere temptet haeresem?
quis eum negare audebit, quem uideat aeternam requiem
tribuere potentem credentibus se, et uelit in illum credere
cum quo incipiat in aeternum puniri? quis est talis nisi tu
Constantius imperator, qui dereliquisti domini castra et
1 cotidiae 21 reliquorum] aliquos eorum fort., reliquos eorum coni.
Gallandius; ἀπολεv̀πεται ttvas είςελϑει̃ν text. gr. 32 in se Latinius
transitum fecisti ad diaboli domum? non delegimus ardere, sicuti
tu delegisti cum amatore tuo diabolo, sed in requiem perpetuam
intrare festinamus. quomodo tua astutia potueramus capi
et a uia flecti ueritatis? quando adhuc hortetur apostolus ad
requiem comprehendendam aeternam dicens: festinemus igitur
intrare in illam requiem, ne aliqui in eodem exemplo contumaciae
cadat. uiuidum enim uerbum dei et ualidum et acutum
omni gladio acutissimum et penetrans usque ad diuisionem
animae et spiritus artuumque et medullarum et scrutator
animi et cogitationis cordis, et non est ulla creatio quae
non pareat ante illum; omnia autem nuda et aperta oculis
eius ad quem nobis ratio est. cum haec ita sint, quomodo
potuerat quis nostrum transire ad uos in perfidia manentes
Iudaeorum ? quae rerum ratio nos uobis possit iungere Christianos
Arrianis, cum uideremus uos esse illius gentis imitatores
omnis perfidiae? de qua quomodo possent emergere confugientes
ad domum dei? <cum> in Actibus apostolorum locutus ita sit
Petrus beatissimus dicens: paenitentiam agite, et baptieetur
unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in
remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti.
uobis enim est haec promissio et filiis uestris et omnibus qui
longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus uester. aliis
etiam uerbis plurimis contestabatur et exhortabatur eos dicens:
eripite uos a generatione ista praua. nec poteris dicere non
uos esse Arrianos generationem prauam, sicuti fuerint ac sint
Iudaei, quando cernas tunc scribas Pharisaeos et principes
Iudaeorum idcirco esse dictos praua generatio, quod enim et
dei negabant filium et omnes in eius credentes diuinam maiestatem
persequerentur. non, inquam, poteris dicere te atque
cunctos Arrianos non esse generationem prauam et peruersam, »
5 Hebr. 4, 11-18 18 Act. 2, 38-40
3 quomodo Latinius, quam V, quam cum coni. Tilius 7 cadant
v 8 acutissimum scripsi, acutissimo Vv 15 imitatores omnis
scripsi, imitationis V, imitatores coni. Tilius 17 cum in coni. Coleti,
in Vv 19 nostri s. l. m. 1 21 promisio m. 1 22 noster
Latinius 23 exortabatur 27 prauam generationem exspectes
quando haec sitis gerentes quae et illi. si illi fuerunt unicum
negantes dei filium, ita facitis et uos; si illi persecuti sunt
seruos aeternae clementiae eius, persequimini etiam uos. quid
igitur oportuerat nos facere, nisi secundum Petri beati praeceptum
recederemus a uobis sacrilegis? unde enim uobiscum
poterat conuenire? cum dixerit dominus in euangelio: adtendite
uobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis.
Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis
scribens dixerit beatus apostolus: omnino auditur inter uos
fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut
uxorem patris aliquis habeat, et uos inflati estis et non potius
luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus
fecit. si igitur apostolus huiusmodi opus operantem iusserit
tolli e medio, ne uidelicet per illius societatem omnis corrumperetur
ecclesia, quanto magis dignum fuerat, uos fugeremus
blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis
tunc uos iam traditos esse scire debetis, quando dei coeperitis
negare filium? ego quidem sicut absens corpore, praesens autem
spiritu iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est in
nomine domini Iesu, congregatis uobis et spiritu meo, cum
uirtute domini nostri Iesu tradere huiusmodi hominem satanae
in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini
nostri Iesu Christi, bona gloriatio uestra, nescitis quia modicum
fermentum totam massam corrumpit. expurgate uetus
fermentum, ut sitis noua consparsio, ut estis azymi. haec cum
sit increpatio apostoli, poterant Christiani antichristi coniungi
seruis ? quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae
uestrae uenenis, quandoquidem, siue in hypocrisi siue ex uero
quis communicet uobis, sit in ingenti periculo? cum propter
haeresim uestram scripsi a uobis, quomodo iterum adhaerere
potueramus? cum uox sit dicentis apostoli: scripsi
uobis in epistula non misceri fornicariis, non utique forni-
6 Luc. 12, 1 9 I Cor. 5, 1. 2 18 ib. 5, 3-7 31 ib. 5,
9-11
n
7 hypochrisis 16 sathanae quato 21 sathanae 25 conspersio
v azimi 28 uaenenis hypochrisi.
cariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idololatris
alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. nunc autem scripsi
uobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut
auarus aut idolorum cultor aut maledicus aut ebriosus aut
rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. si cibum uobiscum
iubemur non sumere, credideras potuisse catholicos conuenire
cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? uobiscum erraticis,
uobiscum per diaboli uenenum ad omnem deductis ebrietatem
esse potueramus dei cultores? quomodo fieri istud
potuerat, ut inter mortuos uiui staremus? cum dignum esset
magis uos, filii aduersarii nostri, congregatos in unum uideri
et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla
dubitatione ab omnibus deum diligentibus membra ac corpus
meretricis uocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari,
si nosmet traderemus uobis. nescitis quia corpora uestra
membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam
membra meretricis? absit. aut nescitis quia qui se iungit
meretrici unum corpus est. erunt enim, inquit, duo in carne
una. qui autem iungit se domino unus spiritus est; fugite
fornicationem. cuiusmodi uis fugere nos debere fornicationem?
qui enim praeter uxorem aliam petere uoluerit fornicarius
dicitur; item qui idolis seruierit fornicatus dicitur, quoniam
quidem deum derelinquens idola adorauerit; similiter qui haereticus
est fornicarius uocatur. quoduis de his cognosce grauius
esse crimen haereticum fieri, idolis seruire an concommittere
secundum carnem adulterium. quia ergo, siue gentiles siue
uos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam
sit gerens necesse est, et tamen quia a carnali fornicatione,
quantum dici non potest, quod uastiora sint illa duo crimina
intelleges, conspice quibus te iugulaueris malis. clamat adhuc
dicens sanctissimus apostolus: omne peccatum quod fecerit
15 n Cor. 6, 15-17 81 ib. 6, 18
1mundiM?modiet11RIios
1 mundi ex modi m. 1 2 scribsi 7 erracis 11 filios
malim, cf. p. 32, 30 20 cuiusmodi — fornicationem om. et in mg.
inf. suppleuit m. 1 22 fornicarius scr. Gallandius 24 quod uis
de his cognoscere coni. Gallandius 25 quam committere fort.
26 ego 28 a exp. Latmius 30 intellegis fort. intelliges. Conspice
interpungit v
homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum
peccat, et: non estis uestri; empti enim estis pretio. glorificate
et portate dominum in corpore uestro. quomodo poteris portare
deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem reiciendo
haereticamque suscipiendo non te illius esse dixeris,
cuius se dixerunt patres nostri Abraham Isaac et Iacob, sed
et cuncti prophetae apostoli ac martyres? deinde si qui
fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu, qui
sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed
et per ipsam animam? nescitis quia qui se iungit meretrici
unum corpus est, qui autem iungit se domino unus spiritus
est. cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis non
mereremur esse domini famuli, sed iam ut uos serui diaboli,
censuimus recedendum fuisse a uobis. uae tibi, qui nolueris
domino coniungi, sed uolueris diabolo. sed et cum dicit:
nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos conloquia mala,
quid me iubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio
maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream?
Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus?
cum apostolum beatum Timotheo inueniamus dixisse: manus
cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis.
te ipsum castum serua. sed quomodo essemus casti, qui uobis
haerendo ut uos disrupti fuissemus per illos arissimos uestros,
inmundos uidelicet spiritus a castitate fidei? quomodo non
communicassemus alienis peccatis, quod si uobiscum manendum
censuissemus, hoc essemus futuri quod estis uos, hoc
est membra meretricis? quomodo nos Christiani esse potueramus
uobiscum haereticis? cum item scripsisse apostolum Timotheo
sciremus, ut nosmet abstraheremus a uobis haereticis: haec
doce et exhorta.re, si quis aliter docet et non adquiescit sanis
sermonibus domini nostri Jesu Christi et ei quae secundum
pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed
\\
2 n Cor. 6, 19 10 ib. 6, 16 16 ib. 15, 33 20 I Tim. 5,
22 - 29 ib. 6, 2-5
13 mereremur non fort. 15 diabolo 16 mala V, prana v
28 cum V, cur v, cui scr. Coleti
aegrotat circa quaestiones et uerborum rixas ex quibus nascuntur
inuidiae contentiones blasphemiae suspiciones conflictationes
malae hominum mente corruptorum et a ueritate
destitutorum. a te itaque non ita credenti, ut credit populus
dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii dei
apostoli, a te non adquiescente sanis sermonibus domini nostri
Iesu Christi uoluimus uiuere segregati, a te expugnatore doctrinae
quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos
per inimicum nostrum, a te nihil ueri scienti sed aegrotanti
circa quaestiones, a te per cuius nefandos conatus natae esse
specialiter nostris diebus inueniantur rixae uerborum, mortiferae
contentiones, malignae conflictationes, per te uidelicet
hominem mente corruptum, ueritatis interpolatorem. recedendum
censuimus a te atque a conuiperinis tuis secundum apostoli
praeceptum. dicit enim infra: hominum mente corruptorum
et a ueritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem,
discede ab huiusmodi. unde tecum esse potueramus?
cum etiam in clausula huius epistolae hortetur te fugiendum
esse, te qui excideris a fide: 0 Thimothee, depositum custodi,
deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones scientiae
falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt.
oportuerat nos uitare te profanas uocum nouitates proferentem.
siquidem cognosceremus te illam sacrilegam uocem instinctu
protulisse diaboli, illam, inquam, uocem, per quam expresseris
uenena dogmatis tui dicens: erat quando non erat, et factus
est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii. haec non
spiritus sanctus per te protulit, sed inmundus ille diabolicus.
quomodo itaque secundum apostoli mandatum custodire depositum
potueramus, si tecum in concilio maledicto uestro
mansissemus, cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum
apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Niciam
retinemus scriptam contra tuam blasphemiam et contra omnium
haereticorum tuorum execrabiles conatus?
15 I Tim. 6, 5 19 ib. 6, 20. 21
1 questiones . 2 suspitiones 10 conatos 11 mortifere
19 thimothee 24 expraesseris 25 docmatis tuae (an tui edicens?)
Quomodo in concilio uestro Arrianorum esse nos
potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praecessores
conseruos nostros segregatos fuisse ab illis qui iuxta
edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicauerant < audiuerimus):
ludas autem Machabaeus, qui decimus fuerat et secesserat
in desertum ibique cum feris uitam in montibus cum
suis agebat, faeni cibo uescentes morabantur, ne essent participes
coinquinationis. cognoscis hoc in uno testimonio nos
recedere oportuisse a uobis, ne et nos participes fuissemus
coinquinationis. quomodo uobis iungeremur? cum item dicat
dominus ad apostolos: adtendite uobis a fermento Pharisaeorum
et Sadducaeorum. et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam,
quam uidelicet aut tunc illi Pharisaei aut Sadducaei aut nunc
uos omnium sectarum proferitis haeretici, nobis manifestaret,
sequitur scriptura dicens: tunc cogitabant inter se dicentes,
quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Iesus:
quid cogitatis inter uos modicae fidei, quia panem non habetis?
nondum intellegitis neque meministis quinque panum et quinque
milium hominum et quot cophinos sumpseritis neque
septem panum et septem millia hominum et quot sportas sumpsistis?
quare non intellegitis, quia non de pane dixi: adtendite
a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? tunc intellexerunt,
quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum
intenderent sibi. item ad Corinthios scribens cum dignetur
apostolus instruere recedendum a uobis haereticis et omnibus
alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus
uarium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae
ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem uel cum
5 ll Mach. 5, 27 11 Matth. 16, 6 15 ib. 16, 7-12
1 arrianorum V, ariani v 2 praedecessores v 3 fuisse] legeramus
Tilius, legerimus Latinius add. 4 anthioci audiuerimus addidi
6 ibi coni. Gallandius 8 quoinquinationis 12 saducaeorum
14 propheretis V, proferetis v; proferitis quam proferretis scribere
malui 17 modice 19 quofinos 20 quod 21 atendite
o
22 a V, de v saducaeorum 24 corinthiis
tuis habere? nolite iugum ducere eum infidelibus; quae enim
participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis
ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut
quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo
dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui; scriptum
est enim: quoniam inhabitabo in illis et inter illos ambulabo,
et en) illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod
exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum
ne tetigeritis, et ego recipiam uos et ero uobis in patrem,
et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens.
quomodo, cum tua praecepta orta uideantur esse contra has
domini promissiones, demorari uobiscum fideles potueramus
cum infidelibus? currentes in uia lucis uobiscum possemus
stare hominibus iter conficientibus in uia tenebris errorum repleta
omnium? quis enim tam stultus est, ut cum audierit
deum dicere: quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo
et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter
quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et
inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam uos et ero uobis in
patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus
omnipotens, quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se deum
inhabitare, qui nolit se receptum a deo reputari inter eos
quos filios appellare dignatus est, ut non fugiat te inmundum
per haeresim tuam effectum? non aequum nobis uisum est,
ut uobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit
aequum homines morari cum serpentibus. aut negabis unici
filii dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? si negare
non potes, aduerte recte nos egisse fugere uos serpentes.
legisti apostolum Thimotheo dicentem: profanas nouitates
uocum deuita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo
eorum ut cancer serpit. existimasti tecum, cuius sermo ut
cancer est, esse dei homines potuisse? item beatus cum praecipiat
Iohannes uos fugiendos dicens: gauisus sum ualde quod
1 n Cor. 6, 14-18 16 ib. 6, 16-18 29 H Tim. 2, 16.
17 33 II I0. 4-11
3 beliab 4 que 9 patre 20 patre 23 ut] ? aut fort.
29 nouitatis
inueni de filiis tuis ambulantes in ueritate sicuti mandatum
accepimus patre. oro te, domina, non sicut mandatum nouum
scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos
alterutrum; et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata
eius. hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in
eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo
qui non confitentur Iesum Christum uenisse in carnem; isti
sunt fallaces et antichristi. uidete eos, ne perdatis quod operati
estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. omnis qui recedit
et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem
manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet. si quis
uenerit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite accipere
eum in domum et am nolite dicere ei; qui enim dicit ei aue
communicat operibus eius malignis. quomodo fieri potuerat,
ut nos tecum atque cum tuis essemus dei milites cum militibus
antichristi, quandoquidem nec salutari uos permiserit spiritus
sanctus, dans haec praecepta per beatum apostolum?
Sed fortassis dicere audebis: numquid ego in carnem
uenisse nego dei filium, ut unus nuncuper ex antichristis?
non quidem tu, Constanti imperator, uenisse in carnem negas
dei filium, sed dicis illum quem nos confitemur in carne
uenisse esse creaturam, dicis factum illum ex nihilo, non
illum esse uerum. dei filium adfirmans. nos contra qui istius
beati apostoli tenemus traditionem credimus uerum dei filium,
credimus unam habere deitatem patrem et hunc unicum eius
filium. quod ita esse dominus in sacris suis euangeliis manifestat
dicens: qui me uidit uidit et patrem, et: ego in patre
et pater in me; et : ego et pater unum sumus. saepe diximus
quia, eum sint. duae personae pater et filius et tamen dicat:
ego et pater unum sumus, et: qui me uidit uidit et patrem,
et: ego in patre et pater in me, nihil aliud nos illum uoluisse.
adsequi, nisi quia una sit aeternitas patris et filii, una sit
claritas, una potentia unaue magnitudo. idcirco etenim etiam
27 Io. 14, 9. 10 27 ib. 10, 30 80 ib. 14, 9 31 ib. 14, 10
3. scribena 6 aeclo 18 carne v 20 came v 32 asseqmmur
coni. Gallandius 33 unaque Latinius
apostolus in hac dicit secunda epistula: omnis qui recedit et
non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem
manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet, ut per
doctrinam colligentes sacrorum euangeliorum dei patris et
unici filii eius unam crederemus deitatem, hunc habere deum
qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina, hoc est
et ego et pater unum sumus — utique cum sit plurale, et duas
ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum,
hoc est patris et filii — ergo dicit apostolus: qui recedit
et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem
manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet, ut
crederemus filio dicenti dei: ego et pater unum sumus, quod
utique una sit deitas patris et filii. constat itaque te, qui
ita non teneas quomodo tradiderit apostolis dominus et apostoli
episcopis, te non habere deum, quia et apostolus uolens
et patris et filii unicam diuinitatem manifestare dicebat: qui
recedit a doctrina eius deum non habet; qui autem manet
in doctrina eius ille patrem et filium habet. te inquam constitutum
sine deo, te neque filium habentem neque patrem
rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum
habentes deum cum inimicis eius demorari diuinae magnitudinis.
sed quam sis deo odibilis cognosce, ut nec aue tibi
dicere fuerimus permissi. quomodo uobiscum Arrianis Christiani
esse potueramus? cum dicat apostolus Paulus: stultas
quaestiones et genealogias et contentiones et lites legis deuita;
sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam
correptionem deuita, sciens quoniam peruersus est et peccat,
cum sit a semet ipso damnatus. cum haereticis a semet ipsis
damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa uox percuteret,
sicut Galatas beati Pauli percutit: currebatis bene;
quis uobis impediuit ueritati non oboedire? cognoscentes uos
1 H Io. 9 7 Io. 10, 30 9 H Io. 9 12 Io 10, 30
16 n lo. 9 24 Tit. 3, 9-11 30 Gal. 5, 7
4 collegentes 14 quomodo 16 unam m. 1 20 cognoscimur
Latinius 21 demorari Latinius, demo rare v, demorarg V, demoraren
I
fort. 25 genealogas 30 galathas
esse unici dei filii hostes, fugimus nefaria consilia uestra
temperantes uoci apostoli qui, nemini, inquit, consenseritis,
suasio uestra ex deo est qui uocat uos. nescitis quia modicum
fermentum totam massam corrumpit. noluimus uos uermes
Arrii recipere nos serui Christi in societatem, ne fuissemus
eo ueneno diaboli quo uos estis consumpti. noluimus uobiscum
ire, cum hominibus uidelicet, qui adhuc uideamini esse
extra dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate.
noluimus mortuis coniungi uiui, quia tales uos esse
cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus
in unicum dei filium. haec ita se habere manifestat apostolus
Ephesiis scribens: et uos cum essetis mortui delictis et peccatis
uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem
potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis
diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando
in concupiscentia carnis nostrae, facientes uoluntates
carnis et consiliorum; et eramus naturales filii irae, sicut
et ceteri. cum adhuc uos tales sitis, quales nos fuisse antequam
credidissemus refert sanctissimus apostolus, utique fueratis
uitandi, homines, in quibus operentur et per quos gerant
principes potestatis, aeris huius spiritus, omne desiderium suum;
eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne uobis
haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur. noluimus
esse uobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam dei
adepti quam iam nos sumus consecuti. noluimus societatem
habere uobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur
iste beatissimus Paulus priusquam credidisset, quem
meminimus dicere: nemo uos seducat inanibus uerbis, propter
hoc uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite itaque fieri participes
eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem
lux in domino, sicut filii lucis ambulate; fructus enim luminis
est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quid
sit acceptum deo, et nolite communicare operibus infructuosis
\\
2 Gal. 5, 9 12 Eph. 2, 1-3 28 ib. 5, 6-11
7 irae 12 effesiiB 15 uos 27 istae 28 uerbus
32 iusticia 33 acceptandom v deo om. v
tenebrarum, magis autem redarguite. noluimus, quia haec
mandata acceperimus, uobiscum demorari ducti inanibus uestris
uerbis, ne scilicet ueniret super nos ira, sicuti etiam uenit et
uentura est in uos, in te atque tuos, in uos filios diffidentiae.
noluimus effici participes tenebrarum, siquidem. iam credentes
in unicum dei filium mandatis eius maiestatis parere cupiendo
ex illis euadentes tenebris lux facti fuerimus in domino; unde
nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum
filios lucis tuum facere opus tenebrosi, quia et fructus luminis
sit ambulare in iustitia et ueritate et in omni bonitate.
Dicis nos facere inique, quod nolimus haeresim suscipere
tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae
amicitiae. accipe quod Moses fecerit de alienigenis tempore,
quo iubere est ei dignatus deus, ut mittens certum numerum
Israelitarum ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et
Moab; qui destinati ad proelium interfectis omnibus maribus,
quod sexui pepercerint femineo occurrenti, increpat Moses
Israel filios, cur non etiam sexum femineum delessent,
et iubet coram se easdem interfici, adfixmans quod enim ad
idola adoranda possent populi inlicere mentes. si itaque et
nos sic execramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si
sic et quidem dei gladio interfici cupiamus haereses omnium
uestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas,
si ita uos fugiamus religionis dei aduersarios, ut ille
fugit idolorum cultores, existima nos facere recte abstrahendo
nosmet a uobis. quomodo etenim conuenire nobis uobiscum
potuerat, cum ad Philippenses dixerit: uidete canes, uidete
malos operarios ? uos canes, malos operarios quis dei seruorum
non fugeret nisi qui se non meminisset Christianum? uobis,
aduersarii dei religionis, serui Christi potueramus esse coniuncti,
cum exhortetur Iudas gloriosus apostolus frater Iacobi
27 Phil. 8, 2
11 noluimus v 12 aeterne 13 amiticiae 14r ei dignatus est
v 15 israhelitarom 18 israhel eciam deleuissent v
25 existima scripsi, existimas V v nos V, nos non v 26 uobis]
nobis 27 filippenses 30 aduersariis mali-, cf. p. 24, 11
apostoli, ut te atque similes tibi uitaremus et in suscepta fide
usque ad mortis exitum maneremus? Iudas Iesu Christi seruus,
frater autem Iacobi his qui in deo patre dilectis et in
Iesu Christo conseruatis uocatis. misericordia uobis et pax et
caritas multiplicetur. carissimi, omnem sollicitudinem faciens
scribendi uobis de communi nostra salute deprecor, ut perlaboretis
semel traditae societati. subintrauerunt enim quidam
homines, olim quidem praescripti ad hoc iudicium, impii, qui
dei gratiam transferunt ad inpudicitiam et qui est dominator
noster et dominus Iesus Christus eum negantes. cum negatoribus
uobis blasphemis fuerat nefas conuenire, cum adhuc
eorum qui transgressi sunt mandata domini praeponens
exempla urgeat corda nostra manere in ea fide in qua ipse
uideatur mansisse. admonere itaque uos uolo dicens, scientes
omnia, quoniam deus populum suum de terra Aegypti saluum
fecit; secundum autem non credentes perdidit, angelos quoque
qui non seruauerunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum
suum, in iudicium magni dei uinculis. eos sanctorum
angelorum sub tenebras seruauit. Sodoma autem et Gomorrha
et quae circa eas erant ciuitates, his simili modo cum adulterium
fecissent et carnem secutae essent, cinis propositae sunt
exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. similiter itaque
et isti somniantes carnem quidem coinquinant, dominationem
autem spernunt. et infra: uae illis, quoniam in uiam Cain
abierunt et in seductionem Baal mercede effusi sunt et in contradictionem
Coreb perierunt. hi sunt in caritatibus uestris
maculae sine timore semet ipsos regentes, nubes sine aqua
omni uento circumferendae, arbores autumnales sine fructu,
mortuae a radicibus euulsae, fluctus feroces maris, despumantes
turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus
2 Iud. 1—3 14 ib. 5-8 24 ib. 11—13
8 prescribti 9 inpuditiciam 11 fuerit v 12 proponens coni.
Gallandius 18 iuditium et sic fere semper diei Gall. 19 tenebris
v gomorra 25 bahal 26 Choreb v 28 circumferendo
29 ferocis maris dispumantis V, feroces m. dispumantifl v; em. Gall.
<XIIII.
3
tenebrarum in aeternum seruatum est. et infra: uos autem,
fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Iesu
Christi, quoniam dicebant : in nouissimis diebus erunt inrisores,
euntes secundum uoluntates suas impias. hi sunt secernentes,
animales spiritum non habentes. in his omnibus malis quia
esse conspectus es, Constanti, uitatae sunt a nobis tuae interficere
laborantes amicitiae, ne uidelicet tecum ad illa fuissemus
praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos
quorum tenens es iter narrat praecipites datos.
1 Iud. 1, 17-19
4 se post secernentes add. Latinius 5 his s. I. m. 1 7 amititiae
ucb de iroir CONUeNIeNDO//// (o ex ux corr.) cu. HAeaetics
eiPLICIT