IV. DE NON PARCENDO IN DEVM DELINQVENTIBVS.
Superatum te, imperator, a dei seruis ex omni cum
conspexisses parte, dixisti passum te ac pati a nobis contra
monita sacrarum scripturarum contumeliam; dicis nos insolentes
exstitisse circa te quem honorari decuerit. si quisquam dei
cultorum pepercit apostatis, sint uera quae dicis de nobis.
unde ordiamur, ut tu nunc a nobis corriperis, ita esse correptos
omnes erraticos per dei cultores, quo probare possimus?
unde nisi a Mosi dei serui actibus? legimus in Exodo ascendisse
montem Mosen post testamentum sibi traditum et plurimos
interfecisse eorum propter idololatriae reatum. stetit, inquit,
Moses ad portas castrorum et dixit: quis ad dominum paratus ?
ueniat ad me. et conuenerunt ad eum omnes filii Leui et
dixit eis: haec dicit dominus deus Israel: ponite unusquisque
gladium suum in femore suo et pertransite et reuertimini a
porta usque ad portam per castra, et occidite unusquisque
fratrem suum et unusquisque propinquum suum et unusquisque
proximum suum. et fecerunt filii Leui sicut dixit eis Moses.
et ceciderunt de populo in illa die quasi tria millia hominum.
et dixit eis Moses: inplestis hodie manus domino unusquisque
in filio aut in fratre dari in uobis benedictionem. sumus tibi
contumeliosi ut fuit Moses populo insulso illi; neque illis
placebant illa quae dicebantur aut fiebant a Mosi, quando iam
delegissent non seruire deo qui eos eripuisset de potestate
13 Ex. 32, 26—29
2 IKCPT LIB de XON PARCEJTDO IX dtñ dEHNQUENTIB j LIB I 8 , de
v, e V 11 Mosis v 25 Mose v
xnn.
14
Pharaonis, sed illi uitulo quem illis fuderat ignis. ita et tu
iam non deo mancipatus, sed Arrii idololatriae, qui errasse
arguaris, indigne fers, contumaces nos clamitas, dicis indignum
nos circa te facinus perpetratos, ut imperatori Romani regni
dicere auderemus: male, Constanti, facis idololatriam introducere
in ecclesiam. Moses primus prophetarum ille deo amantissimus
gladio est persecutus eos quorum te instituisti imitatorem,
et ego contumax esse notor a te, quia dixerim deum
te dereliquisse et idololatriae temet mancipasse? adhuc filios
Israel fornicatos clamat sacra scriptura in filias Moabitarum
et quod uocati ab eis manducauerunt immolata idolis et eadem
adorasse idola; contra quos quia ita exarserit zelo deuotionis
incensus Finees sacerdos, propterea uel maxime quod
gladio idololatres media in synagoga interemerit, adeo placuit
deo, ut sit scriptum ad hoc factum domini indignantis quieuisse
iram et ipsum nimio praecipuum apud dominum effectum:
et locutus est dominus ad Mosen dicens: Finees filius Eleasar
filii Aaron sacerdotis conpescuit iram meam a filiis Israel,
in eo quod zelatus est zelo in eis, et non έξνήλωσα filios
Israel in zelo meo. et ecce dabo ei testamentum meum, testamentum
pacis ei et semini eius cum ipso in testamentum
sacerdotii aeternum, quoniam selatus est deo suo et exorauit
pro filiis Israel. et tu nos arbitraris contumaces, quia tibi
erranti uera dicamus? existimas, cum tibi displicemus, non
nos tunc deo placere? sed oro te dicas, Constanti, qua auctoritate
uiam iustorum patriarcharum prophetarum apostolorum
ac martyrum nos uolueris deserere et conprehendere istam
tuam nouam quam per Arrium instituerat diabolus. numquidnam
somnio es admonitus et dictum est ad te, ne patiaris
Christi nos tenere uiam quam tenuerunt Abel, Enoc, Noe,
17 Num. 25, 10—13.
9 athuc 10 scribtura 11 manducauerint v 14 idololatras
Latinius 15 scribtum 18 IIIalllaron 19 et scripsi, ut V in ras.
m. alt. E::NExOYCx V, sed in mg. m. alt. occiderem; xal. ovx
kj-airfXaou LXX 27 martirum; item infra
Melchisedec, Abraham, Isaac et Iacob, Ioseph, Moses, Aaron,
Iesus Nane, Iob, indices et ceteri reges, hoc est Dauid, Iosaphat,
Ezechias, Iosias, quam tenuerant cuncti prophetae
apostoli ac martyres, quam tenuerant omnes qui deo inueniuntur
placuisse?
Si hoc tibi a daemonum dictum est principe, audi quid
fieri deus statuerit de te per gloriosum prophetam Mosen:
si autem surrexerit in te propheta aut somnium somnians
et dederit signum aut prodigium et uenerit signa faciens aut
prodigia et dixerit ad te dicens: eamus et seruiamus dis
alienis quos nescitis, non audietis uerbum prophetae illius aut
somniantis, quoniam temptat dominus deus uos uidere, si diligatis
dominum deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota
anima uestra. post dominum deum uestrum abibitis et ipsum
timebitis, et mandata eius custodietis et uocem eius audietis,
et illi adponemini. et propheta ille aut somnium somnians,
illi moriantur. locuti sunt enim seducere uos a domino deo
uestro. cognoscis quid pati iussus sis? siue etenim te somnio
dicas admonitum siue te prophetam uelis adstruere nobis,
inimicus dei es, qui uelis nos fidem apostolicam derelinquere
atque suscipere eam quae negat unicum dei filium. illos etenim
cunctos quos recitaui, propterea quod credentes fuerint
in unicum dei filium, tantos ac tales effectos est clarum, siquidem
qui non crediderit in filium nec patrem habeat, qui
uero credit in filium et patrem et filium habeat. haec cum
uox sit beati Iohannis, cum quo quia sit faciens chorus sanctorum
apostolorum, omnes utique debes intellegere, sicut
crediderunt apostoli, quod sic ante fuissent credentes patriarchae
atque prophetae, sic cuncti qui fidei merito honorati esse
noscantur. neque enim poteris mihi probare, quia aliter crediderunt
Abraham Isaac et Iacob et aliter Iohannes uel omnes
coapostoli eius. si enim non ita crediderunt apostoli, ut
8 Deut. 13, 1-5 24 I Ioh. 2, 22. 23
1 alllaron (h eras.) 2 hiesus 8 prophetae 10 dis (\' m. altJ
16 somnias m. 1 17 ille rnoriatur Latinius 21 suscipe m. 1
23 effectus 31 isac
14»
crediderunt patriarchae, cur beatus Paulus omnes ad Abrabae
conprehendendam prouocat fidem? sed inquis: ego te arguo
cur insolens sis, cur contumeliosus imperatori extiteris; et tu
fidei causam retexis. fidei utique, ut probem te esse sacrilegum,
ut probem te a uia deorbitasse ueritatis; hinc contumeliosus
tibi uideor, quia dicam tibi deseruisse te iter omnium
dei cultorum atque conprehendisse illam quam tenuerant ac
sunt tenentes hi qui non deo, sed phantasiae seruierunt ac
sunt seruientes. de te itaque a deo me recedere suadenti
accipe quid sanxerit fieri deus per Mosen: si autem rogauerit
te frater tuus ex patre uel matre aut filius tuus aut filia tua
aut mulier quae in gremio tuo est aut amicus qui animae
tuae par est, clam dicens: eamus et seruiamus dis alienis
quos nescis nec patres tui, ex diis nationum quae circa te
proxime aut longe, ne uelis ire cum illo et ne audieris eum
non parcet oculus tuus super eum nec salutabis eum m
celabis eum. adnuntians adnuntiabis de eo. manus tuae crunt
in eum in primis ad occidendum eum et manus populi tui
in nouissimo. et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesiit
absistere a domino deo tuo. praeceptum te interfiei quippe
deum me derelinquere inuitantem ignorans dicis: contumeliam
mihi facit Lucifer. aut negabis te ad idololatriam inuitasse
nos suscipiendam? si censes negandum, conuincent te expositiones
sectae tuae episcoporum, conblasphemorum uidelicet
tuorum; conuincent te libelli recitati a te ac dati Romae
episcopis etiam catholicis ad hoc uidelicet, ut omni in loco
tua roborari posset blasphemia.
Quas incurreris errorum tenebras non sentis? non conspicis
quo possis perire modo? quando uideas, cur contra diuina
fecerit monita Achar unus e populo, cur furto abstulisset ab
Hiericho certam partem uestis argenti aurique, (quod) sic fuerit
10 Dent. 18, 6-10
4 itaque v ; 8 fantasiae 10 sancxerit 13 diis v 15 aut
proxime aut v 20 absistere te Gallandius praeceptum esse Gall.
25 datis 81 quod addidi et interrogandi signum p. 213 l.1 post
non conspicis — modo, quando — morte sustuli
multatus morte, quid tibi sit futurum conspice, qui sis negans
aeternam unici filii dei diuinam maiestatem. accipe quid circa
Achar fuerit celebratum et tandem consule tuae saluti, redi ad
dei ecclesiam, a qua te per Arrianos abigauit coluber ille refuga
qui uerterit Adam quoque et Euam: et erat, inquit, dominus
cum Iesu, et erat nomen eius super uniuersam terram. ei
neglexerunt filii Israel neglegentia et fraudauerunt fraude dc
anathemate. et indignatus est ira dominus filiis Israel. et
misit Iesus uiros in Ge, quae est coniuncta Bethel, dicens;
considerate Ge. et ascenderunt uiri et considerauerunt Ge.
et reuersi sunt ad Iesum et dixerunt ad eum: non ascendat
omnis populus, sed duo uel tria milia uirorum ascendant et
deuastent ciuitatem. ne inducas illo uniuersum populum,
pauci enim sunt. et ascenderunt cum illo fere tria millia
uirorum, et fugerunt a facie uirorum qui erant in Ge. et
occiderunt ex ipsis uiri Ge triginta sex uiros, et persecuti
sunt illos a porta et contribulauerunt illo in procliuo, et
expauit cor populi, et factum est ut aqua. et conscidit Iesus
uestimenta sua, et procidit Iesus in faciem ante deum usque
ad uesperum, ipse et seniores Israel, et miserunt puluerem
super capita sua, et dixit Iesus: precor, domine, ut quid
transiecit puer tuus populum istum Iordanem tradere eum
Amorrhaeo, perdere nos ? si mansimus in terra, commorati
sumus apud Iordanem. et quid dicam, quod conuertit Israel
dorsum contra inimicum suum? et audiet Chananaeus et
omnes qui commorantur terram, et circumibunt nos et contribulabunt
nos a terra. et quid facias nomen tuum magnum?
et dixit dominus ad Iesum: surge, ut quid tu procidisti in
faciem tuam? peccauit populus et transgressus est testamentum
meum quod disposui ad eos, et furati sunt de anathemate et
miserunt in uasa sua. non poterunt filii Israel resistere contra
5 Ios. 6, 26 — 7, 26
6 hiesn 7 nelexernnt 9 que 11 hiesum 13 diuaetent
m. 1 illo scripsi, illos Vv, illuc coni. Latinius 28 amorreo
24 aput 25 chananeus
faciem inimicorum suorum, dorsa conuertent in conspectu
inimicorum, quia facti sunt anathema. non ero ultra uobiscum,
nisi abstuleritis anathema ex uobis ipsis. surge, sanctifica
populum et dic, sanctificetur in crastinum. haec enim
dicit dominus deus Israel: anathema est inter uos, non poteritis
resistere contra inimicos uestros usque dum auferetis
anathema ex uobis ipsis. et conuenite mane omnes per tribus,
et erit tribus quae ostensa fuerit mane per deum, adducile
per plebes, plebem quam ostenderit dominus offerteper uirum,
et quisquis ostensus fuerit per dominum, cremabitur igni et
omnia quae sunt eius, quia transgressus est testamentum
domini et fecit iniquitatem in Israel. et uigilauit Iesus mane
et obtulit populum per tribus, et ostensa est tribus Iuda. et
oblati sunt per plebes, et ostensa est plebs, Zara. et obtulit
plebem Zarae per domus, et ostensa est domus Iambri. et lata
est domus per uiros, et ostensus est Achar filius Charmi
filii Iambri. et dixit Iesus ad Achar: da honorem hodie do.
mino deo Israel et da confessionem et indica mihi quid feceris
et ne celaueris me. et respondit Achar ad Iesum et dixit:
uere peccaui ante conspectum domini dei Israel, taliter et
taliter feci. uidi in praeda uestem uariam optimam et ducenta
argenti didragma et ligulam unam auream quinquaginta
didragmorum, et concupiui eam et sustuli, et ecce haec abscondita
sunt in tabernaculo meo et argentum absconsum est
sub ipsis. et misit Iesus nuntios, et cucurrerunt in tabernaculum,
et haec erant abscondita in tabernaculo et argenta
sub ipsis. et tulerunt ea de tabernaculo et attulerunt ad Iesum
et ad seniores Israel et posuerunt ea ante dem. et
adprehenderunt Achar filium Charmi et perduxerunt in ualle
le Achar et filios eius et filias et uitulos eius et subiunctoria
eius et oues eius et tabernaculum eius et omnia quae erant
eius. et omnis Israel cum eo erat, et perduxerunt eos in Mecachor.
et dixit Iesus ad Achar: quid exterminasii nos?
9 aufferte 16 carmi 21 duoenta scripsi, dacentos Vv, docentos
siclos Lugdunenses 22 didragma scripsi, didxagmam VfI, djdrag.
marum v 28 ea Latinius 29 carmi uallem v
disperdat te dominus sicut hodierna die. et lapidauerunt eum
omnis Israel lapidibus et inposuerunt super illum congestum
lapidum magnum. et cessauit dominus ab indignatione irae
suae. considera, Constanti, quali sis periturus exemplo, nisi
tibi prouideris tu, quas sis in aeternum daturus poenas. Achar
propter praeuaricationem mandatorum talia est consecutus; tu
qualia. mereris hinc intellegi datur, quod sis apostata. si ille
etenim quia habuerit de anathemate, tanto est punitus exitio,
quanto magis tu! sine dubio punieris grauius qui fueris facio
anathema negando dei filium.
In eo nos scelesti apud te, in eo superbi ac peruicaces,
in eo petulantes, quia dicamus tibi: sacrilegium fecisti unici filii
dei existendo negator, quia dicamus: consule tibi, eripe animam
tuam de laqueis diaboli. quid noui facimus episcopi, si tibi ea
dicamus quae tu mereris audire? cum inueniamus illum sanctissimum
Samuhel dei sacerdotem haec dixisse ad Saul regem quae
infra lecturus es: dolores et gemitus ad te adducentur. pro quibus
nullius momenti fecisti uerbum domini, nullius momenti te
faciet dominus, ne regnes, et iterum: quoniam nullius momenti
fecisti uerbum domini, et ad nihilum rediget te deus,
ne sis rex super Israel, et infra: disrumpet dominus regnum
tuum ex Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo
tuo meliori te. si haec ille dixit ad Saul, propterea quod
domini praecepta praeterierit, cur nos putas non libera uoce
dicere oportuisse te esse sacrilegum, qui nisi conuerteris
temet ad deum, quod sit te ad nihilum redacturus? si non
te fuissemus hortati, si non ad satisfactionem prouocaremus,
merito diceres odiri te a nobis. aut cum audias nos dicere.
poenitere, imperator, corrige uias tuas, ut misericordiae inuenias
locum, arbitror considerare te oportuisse, quod enim
diligaris a nobis, amaris a nobis; et tu in eo nos exsecraris,
cur maneamus in fide apostolica, reddis mala pro bonis. non
17 I Reg. 15, 23. 24 19 ib. 15, 26 21 ib. 15, 28
1 odierna 5 si Achar fort. 22 illut 23 illa 25 oportuisse
V, potuisse v
miramur, si uos, ex quo receditis a dei uoluntate, et facere
non desinitis desiderium diaboli, bene uobis fieri poscentibus
deum atque cupientibus repraesentetis mala, quandoquidem
sit uobis insitum male agere, quippe qui a bono ad malum
feceritis transitum, hoc est ad diabolum. si nos tu persequeris
diligentes te, omnia tibi summa cupientes prouenire, non
magnum nec nouum, quando et istum Samuhel prophetam atque
sacerdotem domini Saul fuerit persecutus. persequebatur
eum, per quem et in regem unctus fuerat et cuius preces
ad dominum iugi obsecratione dirigerentur pro incolumitate
utique istius persecutoris. si nobis non credis dolere nobis
sacerdotibus dei pro te, propterea quod tantas hauseris errorum
tenebras, quod sic temet sis mactans, deo dicenti crede
ad Samuhel propter Saul: usquequo luges tu in Saul? ecce
ego expello illum ne regnet super Israel, et supra: et factum
est uerbum domini ad Samuhel dicens : paenitet me quod constituerim
regem Saul, quoniam auersus est a me et uerba
mea non statuit. et contristatus est Samuhel et clamauit
dominum tota nocte et ante lucem. cum haec propter Saul
regis incolumitatem Samuhel sacerdos egerit, tamen Saul postea
persequebatur Samuhelem nec cognoscens miser quod prophetam
atque sacerdotem persequeretur domini; ita et tu ignorans
quid faciens sis persequeris nos, qui te placere deo
cupiamus, et amas eos, qui secum te ad aeternam mortem
trahant, ad perpetuam domini offensam; indignaris cur uera
audias, cum uideas Samuhel sacerdotem domini non adulatum
regi. an numquid decuerat aliud praecessores nostros, aliud
nos agere? cur tibi uera dicamus, superbi tibi uidemur. quid
a nobis audisti? nempe quod homicida sis. si mentimur, tunc
contumeliosi, tunc superbi recte dicimur a te; si uero rem
dicamus ueram, non sumus contumeliosi, sed hi qui
14 I Reg. 16, 1 15 ib. 15, 10. 11
10 dirigerentur V, dirigebantur v incolomitate 14 quousque
Lucifer supra p. 41, 4 16 samuhelem ib. p. 39, 29 19 deum
ib. p. 39, 31 26 adolatum 27 annum (animum corr. m. aU)
quid V, animum. Quid v aliut bis
imitemur illos, qui commissis sibi non adulando, sed eos salubriter
praemonendo deo effici meruerint dilectissimi. ad Helisaeum
interficiendum prophetam ut rex misit Israel, si minime legisses
dixisse Helisaeum ad eos qui secum fuissent: si uidistis
quoniam filius homicidae illius misit ad auferendum caput
meum? merito ut reum me iniuriarum peteres. sancto spiritu
plenus propheta homicidae filium uocauit regem Israel, hoc
est filium diaboli, non quia patrem illius carnalem dixisset
homicidam, sed diabolum, cuius se filium esse, ut tu nunc
te actibus tuis aperis, et ille se esse monstrabat dei persequendo
seruos, prophetas illius clementiae interficere audendo.
omnia haec ut faciatis, diabolus uestra instigat corda. quod
ita esse accipe dominum dicentem Iudaeis in euangelio: uos
de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri
facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio. propheta, inquam,
domini plenus spiritu sancto regem Israel homicidae
filium uocat, hoc est diaboli, et nos arbitraris contumeliam
tibi facere, quia dicamus te esse interfectorem seruorum dei,
esse carnificem corporum nostrorum, esse te totius cogitationis
uirum iniustitiae, destructorem religionis, negatorem
unici filii dei? quae te facere cernimus haec te dicimus, quod
es hoc te esse clamamus. dicis nos petulantes, quoniam quidem
quod es tibi dicamus.
Dicas uelim, unde meruerit a domino talia audire rex
Israel: eapropter quod fecisti bona coram me et fecisti secundum
cor meum, et secundum animam meam domui Achab,
filii tui quarta progenie sedebunt tibi in throno Israel ? dic,
inquam, cur haec audire a deo meruerit? quia pepercerit dei
inimicis? an quia eos quam acerrime fuerit etiam gladio persecutus
(s)eu quia interfecerit filium Achab idololatrem et
4 IIII Reg. 6, 32. 33 13 Ioh. 8, 44 25 IIII Reg. 10, 30
2 dei v 15 fuit v, fuerit V, fuerat fort. 21 haec te dicimus
scripai, haec didicimus Vv, hoc didicimus coni. Tilius in notis, hoc dicimus
coni. Latinius 23 es scripsi, est Vv 25 eupropter
28 meruerit ita marg. m. 1 30 seu scripsi, eu V, an v idololatram v
quadraginta eius filios, Iezabelem quoque reginam quod extinctam
proiecerit canibus omnesque seruos Bahal cum omnibus
sacerdotibus et prophetis confusionis ore extinxerit gladii,
quod simulacra destruxerit, placet deo ? nos quid agere circa
te decuerat, ne nos contumeliae designares reos te circa,
quem Achab et Iezabel uias tenentem uidemus? non est nouum
quod agis facere contra deum, impugnare eius domum,
persequi eius antistites, eos per quos te monet ut tibi consulas,
ut, dum est locus paenitentiae, temet trahas a malo.
fuerunt tibi ante te in sacrilegio similes sic idolis seruientes
derelicto deo patrum suorum. in libro secundo Paralipomenon
Amasiam regem Iudae commonitum a deo per prophetam
\'<audimus), ne ex filiis Israel quos centum millibus talentis
argenti conduxerat secum fuissent profecti ad bellum, propterea
uidelicet quod deus dereliquisset Israel, quoniam quia
dereliquissent deum et idolis seruissent. obtemperauit
rex prophetae uerbis, credidit dei fuisse comminationem, quia
haec facit? posteaquam aduersarios suos subigit, eorundem
idola tollenda atque ad regnum suum transferenda putauit
et ipsa adoranda; cui quia dixerit ille dei homo non bene
illum egisse, ut deum derelinquens idola coleret gentium,
fortiter est domini prophetam iste rex persecutus. conspicis,
quod in uobis conuersis in apostasiam semper unus fuerit
animus ad persequendos eos qui uobis bene uelint. et factum
est, dicit scriptura sancta, posteaquam uenit Amasias
percutere Idumaeam, et attulit inde deos montis Seir et statuit
eos sibi in deos et in conspectu eorum adorabat et ipse eis
immolabat. et facta est super eum ira domini in Amasiam,
et misit ad eum prophetam Baneam, dixitque ei Baneas:
quid quaesisti deos populi, qui non liberauerunt populum
11 cf. n Par. 25, 9 24 n Par. 25, 14-16
e te
3 confusionib; eitinxerit 6 gezabel 10 fuerunt et tibi
antea fort. 13 andimus uel simile intercidit centum millibus quos
centum coni. Gedlandius 17 quia haec scripsi, quia hic V, Quid hic
coni. Latinius 18 subegit fort. 25 scribtura 26 idumeam
28 auper eum exp. Lat.
suum de manu tua? et factum est, ut loqueretur ei, dixit ad
eum: numquid consiliarium regis dedi te? caue tibi ne flagelleris
. uides, Constanti, quam amentes efficiamini, posteaquam
placuerit uobis diabolo uiuere seruientes, posteaquam
placuerit nobis nescire deum totum potentem, posteaquam
elegeritis uobis in contumeliam dei uos oportere statuere
idololatriam. ut enim ille dixit: numquid in consiliarium
regis dedi te ? caue tibi ne flagelleris, ita et tu, numquid uos
mihi consiliarios elegi, dicis, ut non prout mihi placitum est
geram, ut non hanc teneam uiam quam tenuerit Arrius? nec
conspicis quo exemplo interierit Arrius ? quomodo in eum fuerit
uindicatum diuinitus? interea, quia dicis nos tibi esse contumeliosos,
uide hunc dei hominem non pepercisse consacrilego
tuo illi regi, sed posteaquam dictum est ei tace, ne
flagelleris, dixisse ad illum: scio ego quoniam dominus disperdet
te, qui fecisti istud et non obaudisti consilium meum.
in qua re nos sentis contumeliosos? nempe quia dicimus tibi:
nos scimus, quod enim, nisi tibi prouideris ut conuertaris ad
deum, sit te dominus ad aeternam poenam damnaturus. haec
est contumelia, haec omnis iniuria, quia tibi dicatur per dei
antistites in aeternum te interiturum, nisi correxeris uias tuas.
non credidit ille rex homini dei. quid statim ei acciderit,
dicit sancta scriptura sic: et in tempore, quo discessit Amasias
a domino, insurrexerunt ad eum insurrexerunt. et fugit
ab Hierusalem in Lachis et inter fecerunt #** eum in equis.
sic et te malorum tuorum facta potuerunt conseruare tueri
ac defendere, quomodo et illum qui dixit homini dei pro
salute ipsius loquenti: numquid consiliarium te regi constitui?
tace, ne flagelleris. non est a nobis primum factum, si dicamus
tibi erranti, ordinationi dei resistenti, nonas uias constituere
laboranti: male facis non ire per uiam, per quam
omnes dei cultores ad caelestia regna peruenerunt.
7 II Par. 25, 16 15 ib. 25, 16 23 ib. 25, 27
11 fuit v 15 dominus deus v 21 antestites 23 sCribtura
25 lacis post interfecerunt intercidit fort..\' et imposuerunt equis
Vv, Lachis Coleti 26 potuerant
Legisti Odiam regem iurgatum a sacerdotibus domini,
cur inlicita fuisset ausus gerere: et intrauit, inquit scriptura.
in templum domini incensum ponere super altare. et intrauit
post eum Oeias sacerdos et cum ipso sacerdotes domini triginta
filii uirtutis, et surrexerunt super Odiam regem et
dixerunt ei: non licet tibi Odia incendere domino, sed sacerdotibus
filiis Aaron, qui sanctificati sunt ut incendant. exi
de sanctis, quoniam recessisti a domino, et non erit tibi istud
in honore a domino deo. dicis contumeliosos illi fuisse regi
domini sacerdotes necne? si necdum fuerunt contumeliosi,
nec nos tibi uideamur, quandoquidem similia audias a nobis
quae audierit et ille: non licet tibi, Constanti, Arriano cum
dei conuenire populo, non licet tibi idololatriae Arrianae
haeresis auctori, negator unici filii dei de dei sacerdotibus
iudicare, sacrilegus fingens te Christianum, cum sis antichristi
praecursor. non erit tibi bonum, ut dei tollens sacerdotes
ordines aduersarios eius, collegas scilicet sacrilegii tui.
cum haec audis, irasceris nobis; iratus est et illis tunc sacerdotibus
domini Odias rex. sed aduerte illos deo dicatos perpetuum
status sui tenuisse honorem, Odiam uero ad opprobrium
sempiternum leprae confestim uarietate maculatum. et
iratus est, inquit, Odias, : et in manu eius erat altare, ut
incenderet in ara sua. et lepra apparuit in fronte eius in
conspectu sacerdotum in domo domini. haec ita sunt, et arbitraris
te contumacem praeuaricatorem non trahere offensam
apud eum, qui nos suae claritudini perpetuo praeceperit sacerdotii
repraesentare officia? quae ista nostra, Constanti, superbia
est quaeue adrogantia? (ni)si quia te uideamus morbidum esse
pestiferum quippe Arrianum, elephantiam in te esse quia
istam consideremus, illam quam Arrius habuerit, quod
2 II Par. 26, 16—18 21 ib. 26, 19
1 Oziam v 2 scribtura 4 LXXX Latiniua 9 illos coni.
a
Latiniw feisse 14 negator scripsi, negatur V, negatori v
15 sacrilego v; sacrilego fingere melius uidetur Ooleti, 17 aduersanus
19 auerte 23 sua om. v 26 aput 28 adrogancia
29 elefanciam
urgeamus te secedere e populo dei, sicut illi sacerdotes domini
Odiam de templo conpulerint egredi, quia te ita cogamus
dare deo honorem. si enim Odiam dei sacerdotes idcirco
pellebant ex aula dei, quia meminissent diuinitus praeceptum
leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos, quanto
magis nos digni te, conspice, ex ecclesia pellere Christi, de
domo domini, quia non sit licitum haereticum conuenire cum
catholicis, insanum cum sanis, plenum inmundis spiritibus
cum eis, in quibus inhabitat spiritus dei. quae haec contumelia
est, si sacerdotes domini zelo eo accensi quo sunt
semper praecessores nostri tibi dicimus quae nostrae conducant
ac tuae saluti? petulans est, inquis, Lucifer. hinc petulans,
quia te urgeam elephantiam reicere Arrii atque <quod) per
hanc, quam praedicauerunt apostoli beatissimi fidem quamque
nos sumus ut cernis tenentes, tuae menti es adeptus sospitatem
teque totum ereptum e laqueis diaboli, temet in aeternum
gaudeas deo quaesitum. tu, qui nos ingentis supercilii
esse flagitas, inuenisti scriptum, quid Iosias rex Iudae de
consacrilegis fecerit tuis, de talibus qualis tu esse hodie conspiceris,
quomodo eorum quam plurimos etiam post mortem
fuerit persecutus ossa eorundem ignibus consumens. sed illum
decuit regem tanto zelo persequi dei hostes; nos episcopos,
nos dei sacerdotes indignum fuerat tibi resistere idololatriam
introducenti in ecclesiam. ille gladio interfecit consacrilegos
tuos, reliquias etiam olim sepultas est persecutus, cupiens
cultor inueniri dei fidelissimus; nos contra nec uerbo tibi
resistere oportuerat, tibi dei inimici amico, tibi omnium carissimo
in apostasiam conuersorum angelorum, tibi qui factus
es per hanc blasphemiam tuam deo inimicus.
Accipe igitur in quarto Regnorum libro quae propter
illa quae circa coinmundos tuos gesserit Iosias seruus domini
9
1 e om. v 2 oziam 3 odiam 6 digni scripsi, digne Vv
conspicis coni. Latinius 11 praedecessores v nostra 13 elefanciam
quod addidi, cf. p. 211, 11 15 mentis adeptum coni.
Latinius, mentis adeptas coni. OoZeti 16 ae laquaeis 17 quesitum
18 quid Latinius, quod Vx . 21 sed] si coni. Latinius
24 cumsacrilegos
rex Iudaeae adeptus fuerit, et tandem desine de nobis dicere:
superbi sunt atque contumeliosi. fecit, inquit, quod rectum
est ante conspectum domini et ambulauit in uia patris
sui Dauid, et non declinauit dextra aut sinistra, item infra,
posteaquam domos reaedificauit domini et sacerdos misisset
legis librum ad regem: et factum est, cum audisset rex uerba
libri legis, conscidit uestimenta sua. et mandauit rex Chelchiae
sacerdoti et Alchinae filio Iosafan et Achiliae filio
Melchiae et Safan scribae et Ioas filio regis dicens: quaerite
a domino pro me et pro omnibus Iuda de uerbis libri huius
inuenti, quoniam magna ira domini accensa est in nobis,
quoniam non audierunt patres nostri uerba libri huius secundum
omnia scripta ut facerent. et abiit Chelchias sacerdos
et Acican et Safan et Ioas ad Oldam prophetissam, uxorem
Selle filii Tacuelarum, uestis c\'ttstodem, et ipsa habitabat in
Hierusalem. et locuti sunt ad eam secundum haec. et dixit eis:
haec dicit dominus deus Israel: uiro qui misit uos ad me
(dicite: haec) dicit dominus: ecce adducam mala super hunc
locum et super inhabitantes in eum secundum omnia uerba
libri huius quae legit rex Iuda, pro quibus dereliquerunt me
et intenderunt dis alienis et exacerbauerunt me in operibus
manuum suarum. et incensa est ira mea in hoc loco et non
exstinguetur. et ad regem Iuda qui misit uos, ut quaereretis
a domino, haec dicetis: haec dicit dominus deus Israel: uerba
mea quae audisti et reueritus es a facie mea, quia audisti
quae locutus sum in locum istum et inhabitantes in dium,
fieri in heremo et in maledictionem. et scidisti uestimenta
tua et plorasti ante conspectum meum, et ego audiui, dixit
dominus uirtutum. propter hoc ego abduco te apud patres
tuos, et adaugeris in pace, et uidebunt oculi tui omnia mala
quae ego induco in loco isto et super inhabitantes in illum.
2 IIII Reg. 22, 2 6 ib. 22, 11 — 23, 8
1 iudaee V, Iuda coni. Latinius 7 ///helchie (c eras.) 8 alchine
Iosaphat v achilie filiam melchie 9 Saphfi v 13 scribta
14 ollam 15 Sellae v Tacuellarum v, Theccue Alii Aras GaXUmdius
haec nomina ut alia em. ex gr. 18 dicite haec addidi 29 aput
30 non uidebunt Gall. 31 locum istum v illo v
et respondit regi uerbum et misit rex Iosias et collegii ad se
ommes presbyteros Iuda in Hierusalem. et ascendit rex ad
dominum et omnes uiri Iuda et sacerdotes et leuitae et omnis
populus a pusillo usque ad maiorem. et legit rex in auribus
populi omnia uerba libri testamenti, qui inuentus est in domo
domini. et stetit rex ad columnam et disposuit testamentum
quod inuentum est in domo domini ante conspectum domini,
ire post dominum et obseruare mandata eius et testificationes
et praecepta eius in toto corde eius et tota anima, statuere
omnia uerba testamenti istius scripta in libro isto. et transi-uit
omnis populus in testamentum quod disposuit rex;, ex
libro. et mandauit rex Ghelchiae sacerdoti magno et sacerdotibus
secundariis et custodientibus Ephod, ut eicerent de
domo domini omnia uasa quae fecit ad Bahal et Asera et
omni militiae caeli. et combussit illa foras extra Hierusalem
in incendio riui Cedron. et sumpsit cineres illorum et sparsit
in riuum et abiit in Bethel. et conbussit sacerdotes quos
constituerant reges Iudae, ut incenderent excelsis ciuitatum
Iuda et circa Hierusalem; incendebant Bahali et soli et lunae
et omni militiae caeli. et extulerunt de domo domini foras
extra Hierusalem in riuum Cedron, et extenuauit cinerem et
proiecit in monumentum filiorum plebis. et extraxit filios
illorum qui erant in domo domini, quorum mulieres officiabantur
ibi ad stolas. et introduxit omnes sacerdotes ex ciuitatibus
Iuda et coinquinauit sancta, ubi incendebant sacer..,
dotes Agabae usque de Basabe, et detraxit excelsos illorum,
et infra: et coinquinauit Phem quod erat in Cepenan, quoniam
perduxerunt quisque filium suum et filiam suam in
igne Moloch. **# posuerant reges. Iuda soli ab introitu do-
27 IIII Reg. 23, 10—16
7 est om. v 10 scribta 13 eicerent 26 a (de Coleti) Gabal
usque Bersabee fort., ano raificd xai sag BrjQaafiee LXX 29 posuerant]
abstulit quoque equos quos dederant cotii. Coleti, et deposuit equos
quos posuerant coni. Cotelerius in introitu templi domini iuxta exedram
Nathanmelech eunuchi qui erat in Pharurim Coleti ex Sabat., ab
introitu domus domini ad pastophorium Nathan regis eunuchi (uel quod
posuit regis eunuchus) qui in Pharurim (uel Faruadim) Cotelerius
mus domini ad pastorum, quos posuit tres equos, qui in
Faradin, et fontem solis conbussit in igne in domo domus,
quam aedificauerunt reges Israel excelso illi Bahal et omni
militiae caeli. et sacraria erant supra aedificia superiorum
Achas quae fecerit rex Iuda et sacraria quae fecit Manasses
in duobus aedificiis domus domini, detraxit rex et expulit
ilia inde et proiecit cineres illorum in riuo Cedron. et excelsos
quae fecerant a facie lerusalem, quod erat in dextro
montis Amissa, quod aedificauit Salomon rex Astarte simulacro
Sidoniorum et Gamos idolo et Mulcro simulacro
filiorum Ammon, polluit rex. et contribulauit titulos et implebat
loca illorum ossibus hominum. et sacrarium quod in
Bethel, excelsum quod fecit Hieroboam filius Natae, in quo
fecit peccare Israel, et sacrarium illum excelsum detraxit et
contribulauit lapides illius et adtenuauit in puluerem, et in.
cendit lucos eorum. et reuersus est Iosias rex et uidit monu
menta quae erant ibi in montem, et sumpsit ossa de monumento
et conbussit super sacrarium et polluit illud secundum
uerbum quod locutus est homo dei, cum staret Hieroboam in
die festo ad aram. quid cognoscis, Constanti, factum esse a
rege cultore dei? et nos te idololatriam introducentem in
ecclesiam quia uerbo percutimus, contumeliam, inquis, mihi
facit Lucifer? cum, si illius fuisses temporis homo, gladio
possis extingui, aut si iam fuisses defunctus, etiam ossa tua
quippe sacrijegi fuissent igni perducta ad nihilum. ille gladio
reos tanti sceleris percutit, nos te nec uerbo uulnerare decuerat?
conspicis interea hoc etiam loco in ciuitatem dei, in
domini domum et in templum eius introduxisse consacrilegos
tuos illos reges idololatriam quam iste exterminarit Iosias
rex deo dicatissimus; nec existimes te tantum hoc opus inplere
contra deum fuisse adgressum ? nolo te itaque dicere:
1 quos posuit trea eqtios v, quae posuit tres aequas V 2 et fontem;
currus autem Coleti 8 aedificauerant v 4 quae erant fort.
7 excelsum quoque fort. 8 faciae 10 idolo scripsi, idolum Vv
Mulcro V, Molocho Gallandius, Milchon coni. Coleti 12 hossibusa
14 illud v 15 accendit v 17 monte v 20 quod cognoscis uel
quid? hoc cognoscis fort. 24 poases exspectes 27 conpicis
31 noli itaque v
si male agerem, iam in me deus dedisset uindictam, sed potius
obsecro uideas captam te detineri a diabolo, in eius te
degere potestate, sicuti et illi reges, quorum operam Iosias
persecutus est rex.
Cur blasphemias execremur tuas, cur resistamus iniquis
conspirationibus tuis, uidemur tibi esse iniuriosi. sic et
Iudaeis, quorum imitator es, uidebantur contumeliosi, superbi
sanctissimi prophetae beatissimique apostoli. in libro Amos
prophetae, et misit, inquit, Amasias sacerdos in Bethel ad
Hieroboam regem Israel dicens: conuentum facit aduersum
te Amos in media domo Israel; non poterit terra sufferre
uerba eius, propter quod haec dicit Amos: in gladio morietur
Hieroboam, Israel autem captiuus ducetur a terra sua. et
dixit Amasias ad Amos: uade, discede in terram Iuda et ibi
commorare et ibi prophetabis. in Bethel autem iam non adicies
prophetare, quia sanctificatio regis est et domus regni
erit. et respondit Amos et dixit ad Amasiam: non eram propheta
neque filius prophetae sum ego, sed pastor eram caprarum
uellicans, et adsumpsit me dominus de ouibus et\' dixit\'
ad me : uade prophetare in plebem meam Israel. et nunc
audi uerbum domini: tu dicis: non prophetabis in Israel, et
non congregabitur in domo Iacob. propter hoc haec dicit dominus
deus: uxor tua in ciuitate prostabit et filii tui et filiae
tuae gladio decident, terra tua funiculo metibitur, et tu in
terra inmunda morieris, Israel autem captiuus ducetur a
terra sua. cum haec esse facta uideris ab eo qui ueritatem
et correptionem populo suo erranti uoluerat nuntiari, cur dicas
nos insolentes, cur contumeliosos, quia quae sunt erratico
tibi uera dicamus, quia non tuam audiamus uocem dicentem:
nolite credere sicuti crediderunt patriarchae prophetae
apostoli ac martyres, sed credite quomodo tradiderit Arrius ?
in quibus rebus apud te superbi inuenimur? nisi in hoc quod
9 Amas 7, 10-17
7 imitatores V, imitatores gstis v 11 te V, me v 24 metebitur
v 32 apnt,.
YTTTT
15
sacrilegia tua exsecremur praeceptaque tua ut gladios atque
uenena uitemus. non hoc factum a nobis est primum; omnes
illi \'qui iam deo placuerunt hanc tenentes fidem quam nos
praedicamus istud fecerunt; nemo mortem timuit suscipere
pro deo ex eius seruis, nemo famulorum eius cogitauit tormentorum
genera quae a uobis inferuntur tyrannis, sed illius
praecepta ante oculos habuit. sic Tobias gloriosus praecipuus
inuenitur factus apud dominum, dum non conperditi tui regis
timet edictum, sed solum totum potentem deum. haec ita
esse ipsi crede Tobiae dicenti: ubi uenit Sennacherim rex
de Iudaea fugiens propter defensionem quam fecit ex illis
dominus, propter blasphemias illius quae blasphemauit, et occidit
in ira sua multos ex filiis Israel; ego autem corpora
illorum inuolabam et sepeliebam. et renuntiatum est regi quoniam
sepelio et quaerebat ut occideret me. ego autem fugi,
et direpta est omnis substantia mea et nihil mihi remansit
plus quam uxor mea Anna, Tobias filius meus. et contigit
post dies quadraginta quinque, occiderunt regem illum filii
eius, et regnauit Arcedonossar filius eius pro eo iUic. et cum
uenissem in domo meam et reddita esset mihi uxor mea Anna
et filius meus Tobias, in Pentecoste die festo nostro, qui est
sanctus ex septimanis, factum est mihi prandium bonum, et
discubui ut pranderem, et posita est mihi mensa, et uidi
pulmentaria quam plurima, et dixi Tobiae filio meo: uade et
adduc quemcumque pauperem inueneris ex fratribus nostris
qui sunt captiui in Nineue, qui tamen in mente habent deum
in toto corde suo; hunc adduc, et manducet pariter mecum
hoc prandium; ecce sustineo te, fili, donec uenias. et exiit
Tobias inquirere aliquem pauperem captiuum ex fratribus
nostris, et reuersus dixit mihi: pater. et dixi: quid est, fili?
et dixit mihi: ecce unus de natione nostra occisus laqueo
circumdato proiectus est. et exii relicto prandio meo, antequam
aliquid ex illo gustarem, et tollo illum de platea ita
10 Tob. 1, 18-21 19 ib. 2, 1-8
20 esset V, est v 26 Niniue v 30 filii 82 en .
unum locum apud me, donec sol occideret, ut illum sepelirem.
et\' reuersus laui et manducaui prandium meum cum luctu
et rememoratus sum sermonem prophetae Amos quem locutus
est in Bethel, dicens: conuertentur dies festi uestri in luctum
et omnia cantica uestra in lamentationem, et lacrimatus sum.
et postquam sol occidit, abii et fodi et sepeliui illum. et
omnes proximi mei deridebant me dicentes: quomodo non
timet hic homo ? iam enim inquisitus est huius rei caussa ut
interficeretur et fugit, et iterum sepelire coepit mortuos.
Cum conspicias itaque dei seruos non uestram crudelitatem
tyrannorum semper timuisse ac nunc timere posse,
sed praecepta cogitasse domini ac cogitare, quomodo tu nos
dignaris petulantes iudicare? nempe quia faciente deo tuam
calcemus ut lutum potentiam. hoc non faciunt uires nostrae,
sed tribuit illius misericordia quem execrari dignaris in nobis.
dicit deus ad Ezechielem prophetam: filii hominis, mitto te
ad domum Israel, quia amaricauerunt me ipsi et patres eorum
usque in hodiernum diem. et dices ad illos: haec dicit
dominus, si audierint aut trepidauerint, quoniam domus amaricans
est, et cognoscent quoniam propheta es tu in medio
eorum. et tu, fili hominis, ne timueris eos neque trepidaueris
a facie eorum, quoniam effuriabuntur et concurrent super te
in circuitu et in medio scorpionum tu inhabitas; sermones
eorum ne timueris et a facie eorum ne trepidaueris, quoniam
domus amaricans est. et loqueris uerba mea ad eos, si forte
audierint uel expauerint, quoniam domus amaricans est. contumaces
uidemur tibi, ut iste deo soli dicatus uidebatur propheta
illis, quorum tu tenebras sequeris; nempe hinc Ezechiel
propheta apud Iudaeos coapostatas tuos contumax, hinc superbus
regibus uidebatur Israel, quia domini impleret mandata,
qui eisdem loqueretur quae praecepisset eum loqui deus.
recte nos superbos appellas, nos per quos omnia praecepta
16 Ez. 2, 3—7
1 aput 3 sermonem scripsi, sermonum Vv quos v 11 ac]
nec uel aut exspectes 16 filii m. 1 29 quoapostatas 30 implere
15*
sua noluit ad populorum credentium perferri notitiam. recte,
inquam, insolentes designas nos dei antistites, si nos ea tibi
dicamus quae uoluerit deus dici ad uos. odis amantes te,
persequeris bene tibi cupientes, sed non metuere possumus
frendores carnificinae tuae. audis etenim dominum dicere: et
tu, fili hominis, ne timueris eos neque trepidaueris a facie
eorum, quoniam effuriabuntur et concurrent super te in circuitu
et in medio scorpionum tu habitas. sermones eorum ne
timueris, a facie eorum ne trepidaueris, quoniam domus amaricans
est. non, inquam, possumus metuere minas imperii tui,
quia nullae sunt uires tuae scorpiaces aduersum nos, quos
dei uirtute tegi cernas, quorum esse defensorem ac protectorem
deum aduertas. non itaque cessabimus tibi domini ingerendo
praecepta, illi solimet uni seruantes timores qui dicit:
fili hominis, ingredere ad domum Israel et loquere sermones
meos ad eos, quoniam non ad populum alti sermonis tu mitteris
ad Israel neque ad populos multos aliae uocis aut aliae
linguae neque graues qui sint in lingua, quorum non audies
sermonem. et si ad tales misissem te, illi forsitan audissent
sermones tuos; domus autem Israel nolent audire te, quoniam
nolunt audire me, quoniam tota domus Israel contentiosi sunt
et duri corde. et ecce dedi faciem tuam potentem aduersus
facies eorum et constantiam tuam confortabo aduersus contentionem
eorum, et eris semper firmior petra. ne timueris ab
eis neque expaueris a facie eorum, quoniam domus amaricans
est. metuere te quis poterit nostrum, quos uideas dei
potentia solidatos atque firmatos ad tuam contumaciam retundendam,
fixo gradu stare contra tuam rabiem inmobiles,
ut saxa mole solent robusta aequor contra tumidum? hinc
nos iudicas hostes tuos, quia te urgeamus dei fieri seruum
ex scorpione. nunc etenim unum te esse ex scorpionibus non
5. Ez. 2, 6 15 ib. 3, 4-9.
t «
2 antestites noa v, non V 3 wolnerids (d in ras.) 7 concurren
m. 1 in circuitu om. v 11 Bcorpiaces] scorpio tu es coni.
Gallandius 26 potentia dei v 27 contumatiam
poteris dubitare, ex illis dictum de quibus audisti prophetae
a domino: et tu, fili hominis, ne timueris neque trepidaueris
a facie eorum, quoniam effuriabuntur et concurrent super te
in circuitu et in medio scorpionum tu habitas. hinc tibi iniuriosi
sumus, quia uideas te a nobis scorpium uocari. si non
te esse scorpium dixisset deus, merito me diceres contumeliosum;
nunc uero actibus te tuis manifestas esse scorpium
et es frustra clamitans contumeliam te pati a nobis. deus te
scorpium esse dicit, et mihi irasceris cur te eo uocem nomine?
quae haec contumelia est, si dicatur tibi: nisi te uerteris
ad deum, eris semper unus ut nunc es ex scorpionibus,
ex uastissimis unus inimicis dei ?
Percurre reliqua Ezechiel prophetae, et aude me dicere
insolentem, superbum, contumeliosum, contumacem: et facis
est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, ecce dedi
te speculatorem domus Israel, et audies de ore meo sermonem
et comminaberis eis a me in eo quod dicam ad sceleratum:
morte morieris. et non distinxisti illi neque locutus es,
ut distingueres scelerato auertere a uiis suis, ut uiuat, ille
sceleratus in iniustitia sua morietur, et sanguinem eius de
manu tua inquiram. et tu si distinxeris scelerato et non
auersatus fuerit ab scelere suo et uia sua, sceleratus ille in
iniustitia sua morietur, et tu animam tuam liberabis. et in
eo in quo aduersatur iustus a iustitiis suis et faciet delictum,
et dabo tormentum in facie eius, ipse morietur, quoniam
non distinxisti illi. et in peccatis suis morietur, eo quod non
sint in memoriam iustitiae eius, et sanguinem eius de manu
tua exquiram. tu autem si distinxeris iusto ne derelinquat,
et ipse non derelinquat, iustus ille uiuens uiuet, quoniam
distinxisti illi, et tu animam tuam saluabis. quid, Constanti,
dicis ad haec? tacendumne sacerdotibus dei erit et mandata
14 Ez. 3, 16—21
1 poterit v dubitare scripsi, dubitari Vv prophaetae
13 aezechiel 17 scaeleratum 21 distincxeris 22 fueris
24 auersatur fort. 26 distinxisti 30 distincxisti 31 et] haec fort.
celare diuina eius an dignum est aperire tibi cuncta praecepta
domini? omnem uoluntatem perferemusne dei ad nos
nobis commissos an eam ad nosmet iugulandos nobis fraudabimur?
sanguinem etenim tuum dicit dominus requisiturum
a me; quin immo si non oboedieris deo, cuius nos tibi ingerimus
diuina monita, tu in tuo morieris sceleratus scelere et
a nobis iam non requiretur salus animae tuae, quoniam quidem
minis tuis non fuerimus territi, sed solum timuerimus
eum qui praeter se neminem mandarit timendum, quoniam
quidem ut temet eriperes a nefandis semitis tuis in nomine
domini dei conuenerimus. ne tibi imperatori uiderer facere
contumeliam, quid me agere oportuit tempore quo te indico
natum ad nos dei seruos a uia uertendos ueritatis? cum enim
Nabuchodonosor Olofernam uirtutis suae principem misisset
et Ierusalem obsideret, quid orat Iudith deum? nempe ut destrueret
inimicoslsrael. numquid (non) dixit: custodi insurgentes
aduersus domum tuam? domine deus patris mei Symeon, qui
dedisti gladium in ultione alienigenarum qui uiolauerunt
uuluam uirginis in coinquinationem et denudauerunt femur
in consummationem et coinquinauerunt matricem in improperium.
dixisti enim: non sic erit, et fecisti. propter quod
dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum qui
accepit dilectam in sanguinem, et percussisti seruos super
potentes, super thronos. eorum. et dedisti mulieres eorum in
praedam et filias in captiuitatem et omnem praedam in diuisionem
filiorum dilectorum, qui eelauerunt zelum tuum et
abominauerunt coinquinationem generis tui et inuocauerunt
te in adiutorium tuum. deus meus exaudiet me uiduam. tu
enim fecisti priora eorum cum illis et illa postea et nunc et
17 Iud. 9, 2-19
1 eius v, ei F, eia coni. Tilius in notis 2 perferremusne
3 iugulantoB 11 conuenerimus scripsi, conuenirimus V, conueniremus
v conueniremus, ne tibi uideremur coni. Gallandius 13 enim coni.
Latinius, in Vv 14 Holofernem v 15 iudid 16 non addidi
17 cui fort. 19 quoinquinationem 20 quoinquinauerunt
24 potentes] et potentes add. Gall. 27 quoinquinationem
quae superuenientia. omnes enim uiae tuae paratae, creatura
tua in prouidentia. ecce enim Assyrii repleti sunt in uirtute
sua et exaltati sunt in equo et ascensore, et gloriati sunt in
brachio peditum, sperauerunt in clipeis et tenso arcu et fundibalis,
et nescierunt quoniam tu es dominus qui conteres
bella. dominus nomen est tibi. tu proice illorum uires, aeterne,
contere illorum plenitudinem uirtute tua et deduc eorum tenacitatem
in ira tua. cogitauerunt enim frustrare sancta tua,
coinquinare tabernaculum requietionis tuae nominis honorifici
tui, adprehendere ferro cornu altaris tui. respice in
fastigio eorum, da in manu mea uiduae quam cogitaui uirtutem
et percute os eorum labiis persuasionis meae in principe
et principem super seruum suum, quassa substantiam
eius in manu uiduae. non enim in multitudine uirtus tua,
sed nec potentia neque datum tuum in fortibus, sed humilium
es deus, infirmorum adiutorium, infirmium susceptor,
desperatorum saluator. etiam deus patris mei et deus hereditatis
Israel, domine dominator caelorum et terrae, creator
aquarum, rex totius creaturae, exaudi obsecrationem meam,
da uersutiam et suasionem in uulnere et in liuorem eorum,
qui aduersus testamentum et domum sanctam tuam et uertices
Sion et domui retentionis filiorum tuorum cogitauerunt
dura. fac tu super omnem gentem et tribum omnem sciant
quia tu es deus uniuersae potestatis et uirtutis, et non est
alius defensor generis Israel praeter te.
Quid ad haec prudens mens tua sentire dignabitur?
numquidnam poteris dicere post hanc deo fusam contra religionis
hostes obsecrationem, quod enim nos malo ordine te
contra nitamur, quia dicamus tibi: aut corrige uias tuas
prauas et noli tibi in imperii tui placere potentia aut cognosce
ad nihilum te peruenturum? quid aliud nos hodie
facimus dei serui, eius diuinae magnitudinis sacerdotes, nisi
3 aequo 4 tenso] gaeso et coni. Oallandius fundebalis
6 bellua 7 diduc fort. 8 cogitauerint m. 1 12 os coni. Tilius
in notis (eorum om. ?), eos Vv, seruos fort. (ndraaov SovXov) 16 infirmorum
v 23 dura. fac tu scripsi, dura facta Vv, dura. Et fac coni.
Gallandius
quae fecerunt illi quorum cupimus inueniri imitatores? puto
etenim dignum esse non derelinquere populos nobis commissos
in tanta hac a te inlata persecutione, sed eos hortari,
quod enim potens sit cuius sumus nos eripere de inimicorum
suorum manibus, non esse te metuendum hostem dei domus,
aduertendum quod sis nihil, quia uidelicet noster deus ac
dominus omnia potens ad nihilum redacturus sit omnia contra
eius domum instituta impia tua conamina. quae hic tibi
iniuria fit a nobis? quae ingeritur imperatori Romano contumelia
ab antistitibus dei uiui, si ut aut uitam aeternam
habeas rogaris aut dicatur tibi, propterea quod contra
dei susceperis arma domum, nisi te correxeris, ingenti exitio
sis interiturus? qua etenim de re tibi cunctorum dei domus
inimicorum proferimus interitum? nisi ut aut metu dei territus
temet mutes -aut, cum temet in aeternum esse feceris
punitum, nos securi ex omni triumphemus parte, quia et tuos
sanguis a nobis non possit a deo requiri et quia interitum
aduersariorum ecclesiae eius uiderimus. perseuera denique in
hac tua iniustitia, et inuenies quid te pro tantis consequitur
meritis. superbia inflatus est, inquis, Lucifer, quia uera tibi
dicat. quid me iubebas facere tempore isto quo tu antichristi
praecursor ad nos interficiendos arma contra dei leuasti
domum? tempore quo exstitisti unici filii dei negator?
taceremne et te lupum uenientem ad dei uastandum gregem
sinerem? an dignum fuisse censes obuiam pastores tibi iremus
siccis parato faucibus ad nosmet nobisque commissos
transuorandos? magnalium fuerat satis, ut mulier ista deo
cupiens placere Iudith manu interimeret sua hostem, et nos
nec quidem uerbo tibi a domino restitissemus instituti
11 tibi] quia addiderim 15 feceria punitwn] sciaeris puniajdiim
coni. Gallandim 19 quid scripsi, quae V quae — consequentur
coni. Latinius, quae — consequitur poena coni. Tilius 21 dica:
26 nosmet nobisque scripsil nobismet nobiscum Vv, nosmet nobiscum
coni. Tilius, nobismet (om. nobiscum uel tramponens nobismet commissos.
nobiscum transuorandos) coni. Gallandius 28 iudid ostem m. 1
29 ne quidem v
pastor? dicit dominus in Euangelio: pastor bonus animam
suam ponit pro ouibus; qui mercennarius est et non est
pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem
et relinquit oues et fugit; et lupus rapit illas et dispargit,
quoniam mercennarius est et non pertinet ad eum de ouibus.
quid itaque nobis erat gerendum, ne tibi contumeliosi extitisse
uideremur? cognouimus te lupum, uidimus ad oues te
tetendisse domini manus, conspeximus te uno tempore conatum
laniare cunctos domini inuocantes nomen. numquidnam
fuerat dignum non pastores, sed mercennarios exhibere nos?
Petro dicit beato: pasce agnos meos, et iterum: pasce ouiculas
meas; et ut ueniens lupus uis eos qui successores extitisse
inueniuntur beato Petro uicem gerere mercennariorum ?
eos quos iampridem per Hieremiam promiserat populo suo
dicens: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent
uos pascentes cum disciplina, et non dixit: dabo uobis
Constantium imperatorem, qui uos possit in diaboli uertere
praedam. dicas nos male agere, quia sacrilegio tuo resistamus
uirtute protecti dei
Videamus quid etiam tempore quo contyrannus tuus
Antiochus persecutor nostrae religionis extitit, quid. fecerint
hi qui meminerant praeter deum neminem timendum. sed
prius est cognoscas quae ille, cui tu similis es, scripserit;
sic etenim poteris intellegere illos dei seruos, quorum nos
cupimus inueniri participes, restitisse Antiochi sacrilegio, sicut
et nos tibi deo propitio resistamus. loquitur sancta scriptura
dicens in Machabaeorum primo libro: et scripsit rex omni
regno suo, ut esset uniuersus populus unus et relinquerent
unusquisque legitima sua. et receperunt omnes gentes secundum
uerbum regis et multi ex Israel consenserunt simul cum
illis et polluerunt sabbatum. et misit rex libros in manu
1 loh. 10, 11-18 11 ib. 21, 16. 17 15 ffier. 8, 15
27 I MacL 1, 43—52 \'\'
9 cunctis numquitnam 24 quorum coni. Latinius, quoniam
Vv 27 machabeorum
nuntiorum Hierusalem et ciuitates Iudae, ut irent post legitima
exterae terrae et prohibere holocausta et sacrificium et
libationem de sanctificatione, contaminare sabbata et dies
solem(nes) et polluere sanctificationem et statuere delubra et
idola et immolare porcinam et pecora communia et relinquere
filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in
omni immunditia et abominatione, ita ut obliuiscerentur legem
et mutarent iustificationes; et quicumque non fecisset secundum
uerbum regis moreretur. secundum omnia uerba haec
misit scripta uniuerso regno suo et fecit consideratores super
populum. et mandauit ciuitatibus luda immolare per ciuitatem
et ciuitatem. et congregati sunt multi de populo ad eos,
omnis derelinquens legem, et fecerunt mala in terra, et
infra: et aedificauerunt abominationem desolationis super altare
et in ciuitatibus Iuda in circuitu struxerunt aras et
in ostiis domorum et in plateis incendebant. et libros legis
inuenerunt et succenderunt igne conscissos, et apud quem inueniebatur
liber testamenti et si quis consentiebat legi, constitutio
regis interficiebat eum. in uirtute sua faciebant ad
Israel his qui inueniebantur in omni mense et mense in
ciuitatibus; et quarta et uicesima mensis sacrificabant super
aram quae erat super altare. et mulieres quae circumciderant
natos suos interficiebant secundum praeceptum. suspendebant
infantes a ceruicibus eorum et in domos eorum et eos qui
circumciderant eos. et multi in Israel obtinuerunt et confirmati
sunt in eis, ut non manducarent communia, et susceperunt
mori, ut non polluerentur escis et non profanarent
testamentum sanctum. et facta est ira magna super Israd
nimis in diebus illis. et surrexit Matathias filius Iohannis
Simeonis sacerdos filiorum Ioarib ab Hierusalem, et huic filii
quinque, et infra: et uiderunt blasphemias quas faciebant in
luda et in Israel, et dixit: heu me, ut quid istud factus
14 I Mach. 1, 54 - 2, 2 81 ib. 2, 6. 7
4 solemnes v, solem V 18 omnes derelinquentes v 16 osteis
m. 1 17 concissos ex conssisTU corr. m. 1 20 inueniebatar
t athi
29 matheas (corr. m. alt.)
sum uidere contritionem sanctae ciuitatis, et sederunt illic,
cum daretur in manu inimicorum sanctificatio, in manu exterorum
? et infra: omnis ornatus eius ablatus est, ex libera
facta est ancilla. ecce sancta nostra et speciositas nostra et
gloria nostra desolata est, et polluerunt eam gentes. ut quid
nobis adhuc uita ? et conscidit Matathias et filii eius uestimenta
sua, et percooperuerunt se ciliciis et luctum habuerunt
ualde. et uenerunt qui erant a rege et conpellebant discessionem
in Modiin ciuitatem ut sacrificarent. et multi Israel
accesserunt ad eos. et Matathias et filii eius congregati sunt.
et responderunt qui a rege missi fuerant et aiunt Matathiae
dicentes: princeps et nobilis et magnus es in ciuitate ista et
confirmatus filiis et fratribus. nunc accede primus et fac imperium
regis, sicut fecerunt omnes gentes et uiri Iuda et qui
derelicti sunt in Israel, et eris tu et filii tui amici regis et
tu et filii tui gloriamini argento et auro et muneribus multis.
respondit Matathias et dixit uoce magna: si omnes gentes
quae in domo regis audiunt eum, ut discedat unusquisque ab
officio patrum suorum, et elegerunt in mandata eius, et ego
et filii mei ibimus in testamentum patrum nostrorum. dominus
propitius nobis sit, non derelinquemus legem et iustificationes.
uerbum regis non audiemus, non declinabimus officium
deseruitionis nostrae dextra uel sinistra. ut cessauit
loqui sermones istos, accessit uir Iudaeus in oculis omnium
sacrificare in Modiin secundum praeceptum regis. et uidit
Matathias et celatus est, et contremuerunt renes eius et attulitł
iram secundum iudicium. et adcurrens ad aram inter fecit
eum. et uirum regis qui cogebat immolare occidit in illo tempore,
et aram destruxit. et aemulatus est in lege, sicut fecit
Finees Iambrim filio Salom. et exclamauit Matathias in
3 I Mach. 2, 11—28
1 contricionem sedere fort. 2 sanctificatio \'nli! (corr. m. 1)
4 spetiositas 6 et 10 matthias 11 missi fuerant add. m. alt.
matthiae 16 gloriabimini coni. Tilius et Gallandius 17 matthias
uoce magna et dixit v 18 que descendat m. 1 21 *** nobis sit
(sit eras.) 26 matthias 80 matthatias
ciuitate uoce magna dicens : omnis aemulus statuens testamentum.
mentum exeat post me. et fugit et ipse et filii eius in mentum
et reliquerunt quaecumque habebant in ciuitate.
Quid tale a nobis factum conspexisti, ut digneris
dicere: contumeliam mihi fecit Lucifer? ille gladio occidit
regis ministrum, sed et eum quem uiderat de populo suo
regis edicto quam dei temperasse ; ego, quia tibi ac tuis
uerbo resisto et dico: non derelinquo apostolicam atque euan. :
gelicam fidem, sic credo quomodo crediderunt Abraham, Isw
et Iacob patres nostri, inde apud te reus contumeliarum sum.,
si fuisses inter manus Matathiae istius zelantis deum aut in
manu Finees cui testimonium in Numeris apud Moysen perhibet
deus et alienigenarum more uiuere temptares, sine dubio
te gladio interficerent illi te gladio fuerant interfectori:
ego, quia uerbo animum illum tuum cruore Christianorum
madidatum uulnero, reus iudicor contumeliarum a te. cur.
imperator, non ulcisceris te de me? cur contumelias tuas non
dignaris defendere, uindicare te de homine mendico? cur non
satis agens? non quia nolis, sed quia tibi adhuc non fuerit
data potestas ab eo, cuius me esse confidens tibi haec libera
dico uoce quae quidem iuxta tuos nefandos actus praua mihi
uideantur. tibi omnibusque diuitiis regni tui, patri quoque
tuo renuntiasse nos cum uideris et a fide nullo pacto recessuros
pollicitus inspexeris multum, mirari nos scias quod.
cum ore gladii soleas displicentes tibi deuorare, nobis tamen
parcas. credo pietatis causa, et possumus istud sentire de toa
lenitate. nullum etenim te interfecisse ex nimia tua benignitate
potui colligere. dicis: superbus est. unde tibi superbus;
esse uideor? nempe quia audis a me ea te gerere quae semper
fecerint hostes dei religionis. est officii mei, ut haec ingeram
tibi haeretico. aut non es haereticus? si autem haereticus es.
cur me incusas, quod enim sim tibi iniuriosus, qui id facio
7 aedicto 10 apnt 11 matthiae 12 aput 13 aligenarmn
m. 1 14 te g. f. interfecturi exp. GaXtandvus 16 nalnere
18 digneris v 19 satis] sic coni. GaUandius non intellegens uerbi
sensum 24 publicitue coni. Latiniua multum quod uulgo CtIIII
sequentvbus coniungitur cum participio pollicitus coniunxi mirui
coni. Latinxus, miserari V, misereri v 25 tamen om. v
te contra quod me noluerit facere deus? loquitur sanctissimus
propheta Ieremias dixisse ad se deum: et tu accinge
lumbos tuos et surge et dic omnia quaecumque mandaui tibi,
et ne timeas a facie eorum nec formides in conspectu eorum.
cum haec ita sint et nos urgeat necessitas officii nobis a deo
inpositi, ut uobis agentibus dicamus quaecumque uobis dici
iusserit deus, superest ut aut oboedias dei mandatis conuentus
a me. ipsius clementiae seruo ac sacerdotê aut probes
de scripturis sacris, fortassis quia rex sis, quod enim non
liceat mihi te in nomine domini conuenire ut temet corrigas.
si probare non poteris mihi prohibitum, sed inuenire magis
incipies mihi praeceptum, ut te arguam et increpem et exhorter
et deprecer et admoneam atque prouocem ad deo
placendum, cur me dicis tibi facere contumeliam? eo etenim
usque nobis antistitibus suis dedit potestatem ad uos nobis
commissos increpandos docendos, ut dixerit: ne timeas a facie
eorum, ne formides in conspectu eorum. ecce posui te in hodierna
die sicut ciuitatem firmatam et sicut murum aereum
firmum omnibus regibus Iuda et principibus eius et plebi
terrae. et pugnabunt ad te, et non poterunt aduersum te,
quia ego tecum sum, ut liberem te, dicit dominus. quae sunt
quae dicebat Hieremias regibus Iuda et principibus eius et
plebibus terrae? nempe haec quia dereliquerunt dominum et
immolauerunt diis alienis. haec et tu fecisti ac facis, dereliquisti
apostolicam atque euangelicam fidem, suscepisti haeresem
Arrianam, et cogis omnes idololatres fieri dei seruos.
quia haec audes, uocas superbos saluti tuae cupientes consultum.
dicit deus Hieremiae: et tu accinge lumbos tuos et
exsurge, et dic omnia quaecumque dico tibi. ne timeas a facie
eorum nec formides in conspectu eorum. et Constantius imperator
indignaris cur tibi erranti dicamus: redi ad uiam
2 Hier. 1, 17 . 16 Hier. 1, 17-19 28 ib. 1, 17
n
\' 7 aut ut v 9 no (D m. alt.) 11 poteris in potes corr.
17 nec fort. ut l. 4 et 30 22 iudas m. 1 28 dereliquirunt
I
24 derelinquifeti 25 haeresem 26 idololatras v 27 copientes m. 1
salutiferam, derelinque errorem per Arrium instinctu diaboli
inuentum.
Deus se solum timendum mandat, praeter se esse
neminem formidandum praecepit; et tu ea statuisti implendi
quae domini auferant metum et te faciant formidandum? deus;
dicit Hieremiae: ecce posui te in hodierna die sicut ciuitatm
firmam et sicut murum aereum firmum omnibus regibus Iwda
et principibus eius et plebi terrae. et pugnabunt ad te et non
poterunt aduersum te, quia ego tecum sum, ut liberem te
dicit dominus; et tu existimas te timeri posse a quoquam.
seruorum dei? cur me dicis adrogantem superbum? cur contumeliosum
vocas? nempe quia te reppererim operibus tuis
esse unam ex illis de quibus beatus Iohannes: audistis quia
antichristus uenit; nunc autem antichristi multi sunt. sic nos
iniuriarum reos designas, tamquam primi restiterimus ne idololatriam
tuam in dei introduceres ecclesiam. legisti in Machabaoorum
libro primo: et dixit uir proximo suo: si omms
fecerimus sicuti et fratres nostra fecerunt et non pugnauerimus
antichristus gentes pro anima nostra et iustificationibus
nostris, nunc citius disperdent nos a terra. et cogitauerunt in
die illa dicentes: omnis homo, quicumque uenerit ad nos II
bellum die sabbatorum, pugnemus aduersum eum, et non moriemur
omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
tunc congregati sunt ad eos conuentus fortis in uiribus ab
Israel, omnis uoluntarius in lege et omnes qui fugiebant
malis ad eos, et facti sunt illis in firmamentum. et percusserunt
uirtutem et percusserunt peccatores in ira sua et utros
iniquos in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes, i
se liberarent, et circumiuit Matathias et amici eius, et
destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quot-
quot inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti
sunt filios superbiae, et prosperauit opus in manu eorum, d
obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non
6 Hier. 1, 18. 19 13 I Ioh. 2, 18 17 I Mach. 2, 4(MS
18 iohaanea beatus 16 machabeorum 26 ad] additi soot ti
Lucifer supra p. 17, 8 29 matthatias
derunt cornum peccatori. quid sentire dignatur uenenis Arrii
sauciata mens tua? quid poterit excogitare contra hanc nostram
defensionem morsibus serpentis concisum cor tuum? illos cum
illa aduertas egisse, nobis quiescendum fuerat ore tuo prolatis
blasphemiis ad populum nobis diuinitus commissum sauciandum
? et circumiuit, inquit, Matathias et amici eiuset
destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot
inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti
sunt filios superbiae, et prosperauit opus in manu eorum, et
obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt
cornum peccatori. cum illi haec qui ita egerint fuerint
facti deo amantissimi, nos tibi adulando tecumque in tuo
currendo scelere fuerat dignum ut tu es efficeremur deo
inimicissimi? si nos tibi hinc uidemur iniuriosi, quia idololatriam
tuam suscipere nequiuerimus, des unum, quaeso, qui
pepercerit ex dei cultoribus aduersariis eius religionis. in
secundo libro Esdrae contradicentibus ne domum et templum
et ciuitatem in Hierosolymis domino instaurarent, dem:), inquit,
caeli ipse prosperauit nobis, et nos serui eius surgemus et
aedificabimus, uobis autem non est portio neque mentio
Hierusalem, et infra dicentibus aduersariis: numquid sacrificabunt
an manducabunt in loco suo ? nonne ascendet uulpes
et demoliet muros lapidum eorum? et haec dicit ad deum
seruus eius Esdra: exaudi , deus noster, quia facti sumus
contemptibiles et conuerte conuicia ipsorum in capita ipsorum
et da illos ut sint in derisu et in terra captiuitatis; et ne
operias iniquitatem ipsorum et peccata eorum a facie tua
non deleantur.
Quid tale nos circa te locuti sumus? est testis quem
orauit Esdras quemque et ego oro et omnis per totum
6 I Mach. 2, 45—48 18 Neem. (H Esdr.) 2, 20 21 ib. 4,
3 24 ib. 4, 4-7
1 cornu v uenenis coni. Latinius, uenisse Vv 2 excogitari v
5 diuinitum 6 matthias 7 quotquod 11 cornu v 12 adot
rt
lando 17 ne templum 18 instaurent 21 in Hiernsalem v
23 et haec] ne haec uel haec fort. 25 contemtibiles
mundum constituta eius orat beata ecclesia mea circa te haec
esse uota, ut corrigas errores sisque unus ex nobis. conspice
ihterea quomodo dei homines neque aduersarios timuerint neque
contra inimicos dei domus precem fundendo desinnerint.
ut uidelicet uires dei religionis aduersariorum fuissent deductae
ad nihilum. sic etenim etiam sanctissimus Moyses dicit
in cantico Exodi ad deum: decidat super eos timor et tremor
magnitudinis brachii tui; fiant tamquam lapides donec transeat
populus tuus, usque dum transeat populus tuus, domine.
hic quem adquisisti. talia illi ad deum uerba fecerunt sibi
traditis, nos quia tibi dicimus: aut conuertere ad deum alii
habe certum quod deum ad nihilum sit deducturus omnem
inanem superbiam tuam, uidemur tibi petulantes. conspice
adhuc quid fecerit Matathias sanctissimus ille uir deuotus
deo post tam inlustria illa quae egerit, quae etiam in fine
exitus sui dixerit ad filios, et uide an recto contra te ordine
dei haec agamus sacerdotes. loquitur scriptura sancta dicens:
adpropiauerunt dies Matathiae moriundi, et dixit filiis suis:
nunc confortata est superbia et castigatio et tempus euersionis
et ira indignationis. nunc, filii, aemuli estote legis et data
animas uestras ad testamentum patrum nostrorum et memen.
tote operum patrum quae fecerunt in saeculis suis, et accipietis
gloriam magnam et nomen aeternum. Abraham nount
in temptatione inuentus est fidelis, et reputatum est ei ad
iustitiam? Ioseph in tempore angustiae suae custodiuit mandatum,
et factus est dominus Aegypti. Finees pater noster
in zelando zelum accepit testamentum sacerdotii aeterni. Iesus
dum implet uerbum, factus est dux in Israel. Chaleb dum
testificatur in ecclesia, accepit hereditatem. Dauid in sua
misericordia consecutus est sedem regni in saecula. Helias
7 Ex. 15, 16 18 I Mach. 2, 49-68
4 desiuerint v 9 usque — domine om. v; post domine add. Y:
usque dum transeat popultts tuus 10 fecerunt] pro add. Gallandius
14 matthias 18 atpropiauerunt matthiae moriundi (\' m. alt.)
Mt
20 emuli 28 implet (ros m. alt.) chalep 29 accepit!
80 haelias
dum zelat gelum legis, raptus est ad caelum. Ananias, Azarias
et Misahel credentes liberati sunt de flamma. Danihel in
sua simplicitate liberatus est de ore leonum. et ita cogitate
per generationem et generationem, - quia omnes qui sperant
in eum non infirmabuntur. et a uerbis uiri peccatoris non
timueritis, quia gloria eius in stercore ef uermes. hodie extollitur,
cras non inuenietur, quia conuersus est in terram
suam et cogitatio eius peribit. filii, confortamini et praeua- .
lete in lege, quia in ipsa gloriosi eritis. et ecce Symeon frater
uester, scio quod uir consilii est; illum audite, ipse uobis
pater erit. et ludas Machabaeus fortis uiribus a iuuentute
sua sit uobis principalis militiae, et expugnabit bellum. et
adducetis ad uos omnes factores legis et uindicate uindictam
populi uestri, retribuite retributionem gentibus et intendite in
praeceptum legis. quando itaque uideas talia praecepta dedisse
filiis et ea mandasse fieri quae etiam fecerit ipse, cum
doceat sic patriarchas prophetas et cunctos iustos deo placuisse,
quid nos, tu tenebrose, ne tibi contumaces uideremur,
uolueras facere? cessissemusne tibi mortuo uiui, dei serui
satelliti diaboli, cum cernas istum Matathiam dicere ad filios?
et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes
qui sperant in eum non infirmabuntur. et a uerbis uiri peccatoris
non timueritis, quia gloria eius in stercore et uermes.
hodie extollitur, et cras non inuenietur, quia conuersus est
in terram suam et cogitatio eius peribit. ne tibi iniuriosi
uideamur, parcamus tibi dei domum destruenti, tibi qui hodie
sis et cras eris in uermes et stercore, et hanc trahamus apud
deum offensam, quo tecum mereamur redigi ad nihilum?
Cognosce post haec, quid etiam filii Matathiae istius
religiosissimi fecerint, si timuerint concarnificis tui manum,
si exercitum illius ante oculos habuerint et non dominum
21 I Mach. 2, 61-63.
4 qui* (8 eras.) 6 stercora coni. Gallandius 8 fili 13 _addncitis
20 matthiam \' 28 stercore] eius add. 27 aput
29 matthiae
XIDI.
16
nostrum, quem omnia potentem ut nos credimus credentes
contra hostem omnibus suis uiribus semet erexerint et sur.
rexit Iudas qui uocabatur Machabaeus filius eius pro eo. et
adiuuabant eum omnes fratres eius et uniuersi qui se coniunxerant
patri eius; et proeliabatur proelium Israel cum
laetitia. et dilatauit gloriam populo suo et induit se loricam
sicut gigans et succinxit uasa bellica sua et proelia consti-
tuit protegens castra gladio. et similis factus est leoni a
operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in uenationm.
et persecutus est iniquos et perscrutans et hos qui perturbabant
populum suum succendit. et subducti sunt iniqui prae
timore eius et omnes. operarii iniquitatis conturbati sunt, et
prospera facta est salus in manu eius. et exacerbabat regs)
multos et delectabat lacob in operibus suis, et usque in satcula
memoria eius in benedictione. et perambulauit in ciui-
tatibus Iuda et disperdidit impios omnes ex ea et auertit
iram ab Israel. et nominatus est usque ad nouissimum terral
et congregauit pereuntes. illi tali zelo accensi contra dei domus
fecerunt inimicos; nobis te contra non fuerat surgendum.
ne dicti fuissemus petulantes? sed bene me petulantem diceres,
si non recte contempsissemus sacrilegum edictum tuum.
respice etenim conperditi tui quid praeceperint duces Iudaeorum
apostolis et contra quid fecerit beatorum chorus apostolorum,
et inuenies nos non esse petulantes, sed ettibiet
nobis consultum esse cupientes. Petrus autem et Iohannes
ascendebant in templum ad horam orationis nonam. et qui.
dam uir claudus ex utero matris suae portabatur, quem cotidie
ponebant qu ianuam templi quae dicitur speciosa, ut
peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. hic cum
uidisset Petrum et Iohannem introeuntes in templum, rogabat
eleemosynam. intendens autem in illum Petrus cum Iohannem
2 I Mach. 3, 1-9 25 Act. 3, 1-10
1 in quem fort. 4 conionczerant 5 proeliabatur (* m. alt.)
6 luricam V, lorica v 7 gigas v snccinczit 10 prius et fort. dr
lendum 08 21 contempsisemos 29 et 81 elymosinam
dixit: aspice in nos. at ille respexit in eos, sperans se.aliquid
accepturum ab eis. ait autem illi Petrus: argentum et
aurum non habeo, sed quod habeo hoc tibi do, in nomine Iesu
Christi Naeareni surge et ambula. et adprehensa dextera
manu eius erexit eum, confestimque confirmati sumt pedes
eius et plantae, et exsiliens stetit et ambulabat et intrauit
cum illis in templum ambulans ac saliens, laudans deum.
et uidit eum omnis populus ambulantem et laudantem, deum,
et cognoscebant quia ipse erat qui ad eleemosynam sedebat
ad speciosam portam templi, et repleti sunt pauore et admiratione
in eo quod acciderat ei. et infra: loquentibus autem
illis ad populum haec uerba insurrexerunt sacerdotes et pontifex
templi et Sadducaei dolentes, quod docerent plebem et
adnuntiarent in legum resurrectionem mortuorum, et iniece*
runt in eos manus et posuerunt in custodia. et infra: uidentes
Petri cow,$antiam et Johannis et conperto quod homines inperiti
sint et sine litteris mirabantur, cognoscentes etiam
illos, quia cum Iesu erant, hominem etiam uidentes ad.
ipsis stantem qui curatus erat, nihil poterant contradicere.
cum iussissent autem illos foras extra concilium discedere,
conferebant ad inuicem dicentes; quid faciemus hominibus
his ? nam quia notum factum est signum per ipsos omnibus
habitantibus Ierusalem, manifestum est, et in possumus negare.
sed ne amplius innotescant in populum uerba haec,
comminemur illis ne amplius loquantur in nomine hoc ulti
hominum. consentientibus autem omnibus accersientes eos
praeceperunt illis, ne omnino loquerentur neque docerent W.
nomine Iesu. respondentes autem Petrus et Iohannes dixerunt:
si iustum est coram deo uos audire potius quem deum, iudicate;
non enim possumus nos quae uidimus et audiuimus
non loqui. at illi comminantes dimiserunt eos, non inmni-
11 Act. 4, 1--8 15 ib. 4, 13—31
3 iea.u s. l. m. 1 7 silieng 9 belemosinam 13 sadducei
20 cocilium 24 ueba 31 dimiserunt ex dixerunt corr. m. alt.
16*
entes quomodo punirent eos propter populum. omnes enim
honorificabant deum in facto. annorum erat plus quadraginta
homo, in quo factum est signum sanitatis. dimissi autem
uenerunt ad suos et retulerunt quanta ad illos principes
sacerdotum et seniores dixerunt. at illi cum audissent, uno
animo leuauerunt uocem ad dominum et dixerunt: domine
tu deus qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae
in eis sunt qui per spiritum sanctum et os patris nostri
Dauid pueri tui dixisti: quare fremuerunt gentes et populi
meditati sunt inania ? adstiterunt reges terrae et principes
conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum
eius. conuenerunt enim uere in hac ciuitate aduersus sanctum
filium tuum Iesum quem unxisti Herodes et pontius
Pilatus cum gentibus et populis Israel facere quae manus
tua et consilium praefiniit. et nunc, domine, respice in minas
eorum et da seruis tuis cum omni fiducia loqui uerbum tuum,
dum extendis manus ad sanitates ac signa et prodigia facienda
per nomen sancti filii tui Iesu. et cum orassent, motus
est locus in quo erant congregati, et repleti sunt omnes spiritu
sancto, et loquebantur uerbum dei cum omni fiducia.
Si collegisti iam cuncta cur haec protulerimus, si
inbibisti omne penitus praescriptionis nostrae desiderium, dicere
audebis ulterius nos esse petulantes? quandoquidem
uideas nec apostolos beatos temperasse ducibus Iudaeorum
nec minis succubuisse eorum, sed magis intrepide semper
duxisse ad effectum, sibi delegatum totidem etiam dei populum
non solum non fuisse perterritum comminationibus incredulorum,
sed etiam fuisse obsecratum, ut fiduciam loquendi
constantiamque defendendi ueritatem fuisset apostolis suis
dignatus tribuere deus. si igitur hoc et ab apostolis factum
est beatis et populis deo dicatis et non sunt neque contumaces
neque petulantes dicti a deo, quod restiterint inimicis
eius, quomodo nos dicimur a te superbi petulantes contua
1 ponirent 13 uncxisti 14 quem 15 concilium Tilius in
• ad \'.
wotia praefingit v 16 et (&4 m. alt.) 22 omnem 28 nos 11,
non V 29 foisse 82 inimici
meliosi, qui licet peccatores tamen sanctam teneamus fidem
apostolorum atque illorum populorum qui credentes fuerant
in unicum dei filium? cum apostolis idcirco superbi, quia
uocem tuam apostatae, quia terrores tuos sacrilegi Christi
milites ducamus pro nihilo, quia dei filium uerum dei praedicemus
filium, sicut praedicauerint beatissimi apostoli. sic
nos tibi proterui petulantes superbi uidemur, ut Iudaeis uidebantur
sanctissimi apostoli, quibus, si hodie fuissent in corporibus,
potueras haec dicere quae dignaris dicere ad nos.
inuenimus etenim semper praeceptum eis ore comblasphemorum
tuorum scribarum, Pharisaeorum, principum atque pontificis
Iudaeorum, ne docerent neue praedicarent unicum dei
filium; tamen quid illi fecerint accipe adhuc quae scripta
sunt, ne forte possit tenebris saginatum cor tuum aliquando
ad uidendam adduci ueritatem: per manus apostolorum fie-.
bant signa et prodigia multa in plebe. et erant uno animo
omnes in porticu Salomonis, ceterorum autem nemo audebat
ad illos accedere, sed magnificabat illos plebs. magisque addebantur
credentes domino multitudo uirorum ac mulierum,
ita ut in plateis eicerent infirmos et inponerent in lectulis et
grabatis, ut ueniente Petro uel umbra inumbraret aliquem \'
eorum. et liberabantur ab infirmitate sua. concurrebat autem
multitudo uicinarum ciuitatum Hierusalem portantes infirmos ,
et eos qui a spiritibus inmundis uexabantur, et omnes sanabantur.
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui
cum illo erant haeresis Sadducaeorum repleti sunt inuidia
et iniecerunt manus apostolis et posuerunt illos in custodiam.
angelus autem domini aperuit ianuas carceris et eduxit illos
dicens: ite et stantes in templo loquimini ad populum omnia
uerba uitae huius. cum haec itaque audissent, introierunt
sub luce \'in templum et docebant.. adueniens autem princeps
sacerdotum et qui cum eo erant conuocauerunt concilium et
15 Act. 5, 12-29
14 ne] an coni. Gallandius aliquando om. v 17 solomonis.
21 crabatis \'24 spiribus m. 1 26 sadduceorum 29 ad populum
om. v 30 post uerba 5 litterae eras.
omnem congregationem (filiorum Israel et miserunt in carcerem,
ut eos adducerent. uenerunt autem ministri, et non i.
uenerunt illos in carcerem, et regressi renuntiauerunt dicentes:
quoniam carcerem quidem clausum inuenimus in omni diligentia
et custodes stantes in ianua; cum aperuissemus autem,
neminem intus inuenimus. ut autem audierunt hos sermones
principes et pontifex sacerdotum, haesitabant de illis quid
illud esset. adueniens autem quidam renuntiauit illis dicens:
ecce ui quos posuistis in custodia in templo sunt stantes d
docentes populum. tunc abiit princeps cum ministris et adduxit
illos, non cum ui; timebant etenim populum ne laudarentur.
cum autem adduxissent eos, statuerunt in concilium.
et interrogauit eos sacerdos dicens: denuntiatione denuntiauimus
vobis ne doceretis in hoc nomine, et ecce replestis
Hierusalem doctrina uestra et uultis inducere super nos sanguinem
hommis illius. respondens autem Petrus et apostoli
dicentes: utrum oboedire oportet deo an hominibus ? si igitur
deo est oboediendum et non hominibus, cur nos contumaces.
cur nos iniuriosos uocas, quos uideas dei oboedire praeceptis?
audientes autem haec fremebant} dicit scriptura, et cogitabant
eos occidere. ita et tu retines nos in custodias, minitaris interficere,
quia sis eo obsessus spiritu quo capti detinebantur
Iudaei atque detinentur. si non eo captus inmundo spiritu
detineris, cur nos prohibes confiteri ac praedicare unicum
dei filium P angelus dei producens apostolos ex Iudaeorum
condesperatorum tuorum carcere: ite, docete in templo uerba
uitae huius; et tu tollens sacerdotes de ecclesia dei ih carcerem
coiciendos putasti, ne praedicaremus uerbum uitae.
Interea oro te respondeas, quid sit inter te et conseotinum
tuum, quem uerso ordine Sirmienses uocant Photinum
? quid intersit, quid distet rogaris \'distinguas. ecce si
20 Act. 5, 83 26 ib. 5, 20
8 carcere v 7 principeB principes m. 1 12 statuerunt eos v
15 doetrinam m. 1 17 dixerunt Oallandius 19 dei s. I. m. alt.
21 ministraris 26 ite inquit fort. 80 Smyrnienses v fotinum
tunc dixerint ad apostolos principes et pontifex et omne concilium
Iudaeorum: uultis introducere super nos sanguinem
hominis illius, etiam Photinus hominem tantum profitetur
dei filium, dicit illum non fuisse ante beatam Mariam. tua
quoque haec est professio, quod enim ante omnia quidem,.
hoc est ante caelos terram mare et omnia quae in eis sunt
dei sit filius, sed quod constiterit ex nihilo, sed quod creatura
sit. quid interesse arbitraris inter te et Paulum Samosatenum
uel istum eius discipulum tuum conscotinum, nisi
quia tu ante omnia dicas, ille uero post omnia? ceterum una
uobis crudelitatis atque incredulitatis mens est, ut diceretis
non habere deum uerum filium. contra uidete quomodo sit
credens sancta ecclesia. credimus in Unum deum patrem
omnipotentem, uisibilium et inuisibilium factorem, et in unum
dominum Iesum Christum filium dei natum de patre, hoc est
de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine, deum
uerum de deo uero, natum non factum, unius substantiae
cum patre, quod Graeci dicunt 6(iooviov, per quem omnia
facta sunt, siue quae in caelo siue quae in terra sunt, qui
propter nos homines et propter nostram salutem descendit,
incarnatus est, homo factus est, passus est, resurrexit tertia
die, ascendit in caelum uenturus iudicare uiuos et mortuds;
credimus et in spiritum sanctum. conspicis fidem apostolicam
euangelicamque esse hanc, quae semper.filium cum patre
regnasse et regnare defendat, quae fateatur et perfectam esse
diuinam trinitatem et unam habere substantiam. ceterum quid
inter ecclesiam et uos haereticos uel Iudaeos erat inter, si
non sic crederet beata ecclesia? quae sancta fides? ut sciretis
quid in uobis punit domini ecclesia, dixit atque dicit
de uobis: eos autem qui dicunt: erat quando non erat et
priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis extantibus
2 Act. 5, 28 13 Fides Nicaena (62, 466 Migne) 30 ib.
2 troducere 4 et dicit coni. Oallandtus 9 istum V, eum tum
.ii:
v 11 crudelitatis v, credulitatis V; cf. p. 251, 24 17 uero
eta
20 desdit ( m. alt.) 21 et incarnatus v \'.
factus est uel ex alia substantia, dicentes mutabilem et conuertiibilem
filium dei, hos anathematisat catholica et apostolico
ecclesia. propter hanc sanctam fidem recludebantur apostoli
in carcerem, uincula accipiebant, uerberibus per horarum
momenta uexabantur, ne mundo reuelarent ueritatem, et tamen
praedicare eo noluerunt usque quo etiam mactati fuissent
et dicis nos maximae esse homines contumaciae, quia uidelicet
uiam teneamus apostolorum, quia tibi dicamus erraticum
te factum, quid fecerit Herodi beatus baptista Iohannes.
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo propter
Herodiadem uxorem fratris sui et de omnibus malis quae
fecit Herodes, adiecit hoc super omnia et inclusit Iohannem I
in carcere. qua de re inclusit Iohannem Herodes ? certe quia i
arguebantur opera eius; ita et tu cum semis dei agis, quia
dicamus tibi: noli gerere quae geris, noli esse homicida, noli
persequi ecclesiam domini, noli apostolicam reprobare fidem,
probare uero haereticam, noli idololatriam introducere in ecclesiam
. nos arbitramur haec propter tuam specialiter dicere
salutem, qui si nolueris temperare, sine dubio sic tibi sis
aeternam quaesiturus mortem, quomodo quaesierit et Herodes,
Iohanni etenim nocere non potuit, siue quod eum in carcerem
coniecerit siue quod interfecerit, quandoquidem uideas
Iohannem dei amicum, Herodem uero esse dei inimicum.
quaerens nocitum nobis, qui tibi aeternam sospitatem tribui
desideramus, omnibus nos persequeris modis; sed ualere non
poterunt uires auctoritatis tuae ad dei unici filii seruis nocendum,
quia tu unus esse ex illis inueniris quos nobis credentibus
subiecit dicens: ecce dedi uobis potestatem calcandi
super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici;
et nihil uos nocebit. tu qui dicis, quia uera tibi dicam,
superbum, quem me uis inueniri? illumne seruum qui
10 Luc. 8, 19. 20 28 ib. 10, 19
2 anathaematizat 9 quid v Quid — fecit? coni. Latinius
iohannia 13 inclueite 14 dl* (s eras.) 15 gere; (* m. alt.)
18 speciliter 23 uero 8. Z. m. alt. 31 me superbum fort.
acceperit unum talentum et absconderit atque ipsum solum domino
repraesentauerit, propterea quod non per fenus eundem
multiplicatum sicuti conserui eius domino repraesentauerit,
meruit etiam ipsum talentum amittere et audire: serue nequam
et piger, an illum qui acceptam quantitatem decies
multiplicatam repraesentauerit cuique fuerit dictum: euge,
serue bone et fidelis, quia in modico fuisti fidelis, et in plurimis
te constituam; intra in gaudium domini tui? sed istud
unde audire potero, si te metuens quae tibi fuerint placita
fecero? intuere in Euangelio quid nos facere uoluerit dominus,
et desine nos dicere adrogantes: homo quidam erat diues; is
abiit in regionem longe accipere regnum et reuerti. et uocauit
decem seruos et dedit illis decem talenta et ait ad illos: negotiamini
dum uenio. ciues autem oderant illum et miserunt
legationem post illum dicentes: nolumus hunc regnare super
nos. et factum est dum reuerteretur accepto regno, et iussit
uocari seruos quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque
negotiatus esset. uenit autem primus dicens: domine,
talentum tuum decem talenta adquisiuit. et ait illi: euge,
bone ser-ue, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens
supra decem ciuitates. et alter uenit dicens: domine,
mna tua fecit quinque talenta. ait et huic: at tu esto supra
quinque duitates. et alter uenit dicens: ecce talentum tuum
quem habui repositum in sudario, quia timui te, quod homo
austerus es; tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
et dixit ei dominus: de ore tuo te indico, infidelis serue;
sciebas quod homo ego • austerus$um et tollis quod non posui
et meto quod non seminaui, et quare non dedisti pecuniam
meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris utique exegissem
illam? et astantibus, date : auferte ab illo talentum et
date illi qui decem talenta habet. dico autem uobis: omni
habenti dabitur, ab eo autem qui non habet et quod habet
4 Matth. 25, 26 6 ib. 25, 21 11 Luc. 19, 12-27
2 et propterea fort. 6 eugae 8 istut 12 habiit 19 at-
1
qwsiuit 22 mna (\' m. alt.) 25 austerus (au in ras.) 27 austeris\'
auferetur. uerum tamen inimicos meos illos, qui noluerunt m
regnare super se, adducite huc et interficite ante me.
Nempe si te non mutaueris, unus eris ex his qui
interfici fuerunt iussi. hinc superbus uideor tibi, quia te cupiam
non interfici, quia sim exoptans <in) illa quantitate mihi
commissa, quam cupio multiplicari, te quoque inueniri. quia
tali modo tecum geramus luctam, uidemur tibi inimici, hi
qui praeceptum retinentes beati apostoli indesinenter propter
tuam incolumitatem fundamus precem. obsecro igitur primo
omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum
actiones pro omnibus hominibus pro regibus et omnibus qui
in sublimitate sunt, ut tranquillam et quietam uitam agamus
cum pietate et grauitate. hoc enim bonum et acceptum cora,
salutari nostro deo, qui omnes homines qui saluos fieri ei
ad agnitionem ueritatis uenire, uidemur tibi inimici hi qui
te agnitionem ueritatis cupimus consequi; contumeliosum me
dicis, quia dicam quae tuae et meae conducant saluti. sed
haec quoque adseueratio tua, quae adstruit me tibi facere
iniuriam, ostendit te inprudentem. si etenim fuisses prudens!
primo numquam sacrilegus repertus fuisses, deinde correptus
sacrarum litterarum auctori<(tate temperan)tem te iam hominem
praebuisses; at nunc, quia sis inprudens, dicenti
tibi episcopo: imperator, prouide saluti tuae; es enim ingen.
tifous sarcinis scelerum tuorum praegrauatus, dicis: contumeliam
mihi facis. testor coram deo, dicit apostolus Timotheo,
et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine dis.
orimine, nihil faciens in aliam partem, sed aequitatem custodire
. et tu contumeliosum appellas eum, qui te in tantis
sceleribus deprehensum nunc increpet, cur illa fueris perpetratus,
nunc deprecetur, ut temet dum facultas est malis
eripias tuis sisque talis, quem non deus puniat inter illos
9 I Tim. 2, 1-5 25 ib. 5, 21
3 mutaberis V, em. Latinius 5 in add. Latinius 9 incolomitatem
17 condicant m. 1 21 auctoritate temperantem te scnpsi,
auctoritem te V, auctoritate temet v 24 sacinie m. 1
quos nequam esse ac perfidos designat dicens: filios genui
et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. hinc tibi superbus
uideor, quia cupiam te inueniri inter eos quos unicus dei
filius ad regnum suum inuitat dicens: uenite, benedicti patris
mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine
mundi. tu tibi arbitraris contumeliam te pati, quia dicantur
tibi quae uera sunt; apostolus gloriosus contra mandat dicens:
peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem
habeant. cui auscultare me oportet? tibine qui dicas: sine me
destruere dei religionem, seruos eius conuertere ad antichristum,
sine me in sacrilegio hoc meo cunctos statuere, an
beato apostolo qui mihi praecipit ut te peccantem arguam
coram cunctis? sed si existimas parcere me tibi debuisse,
propterea quod sis imperator, et in hoc ineniris inprudens.
audis enim dicere apostolum: peccantes coram omnibus argue,
ut et ceteri timorem habeant; et tu, debueras, inquis;
mihi specialiter parcere, quia fuissem rex Romani imperii.
et ubi istam testificationem praetermittebam : testor coram
deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine
discrimine, nihil faciens in aliam partem declinando? hinc
certe tibi uideor esse contumeliosus, quia praecepta tua dei
praeceptis non anteposuerim. in Actibus apostolorum lego
beatos apostolos raptos ab eis, quorum es particeps non solum
in incredulitate, sed et crudelitate, et praeceptum fuisse
illis ne docerent in nomine domini nostri Iesu Christi. sed
uideamus pariter ipsam sacrae scripturae partem, si apostoli
praeceptis dei unici filii inimicorum temperauerint an ea quae
implenda susceperant instantissime fuerint perfiniente\'s. uocantes,
inquit, apostolos caesos eos dimiserunt, praecipientes ne\'
loquerentur in nomine Iesu ulli hominum. illi ergo ibant
gaudentes a conspectu concilii, quod pro nomine digni habiti
sunt contumeliam pati. omni autem die in templo et domi
1 Es. 1, 2 4 Matth. 25, 84 8 I Tim. 5, 20 15 ib. 5,
20 18 ib. 5, 21 28 Act. 5, 40-42
6 tibi] ibi fort. 18 fitermittebat 28 praefinientes v
30 loqu$rentur.
non cessabant, docentes et euangelizantes dominum nostrum
Iesum, Christum.
Cum haec referat apostolos beatos egisse sacra scriptura,
te ad negandum dei filium omnium inuitante corda et
haeresem tuam firmare satis agente nobis erit tacendum praepositis
dei ecclesiarum, ne uidelicet tibi blasphemo, homicidae,
destructori dei religionis inueniamur contumeliosi eistitisse
? apostolos loquitur sacra scriptura nec uerbera nec
minas filiorum pestilentiae timuisse, sed semper docuisse; nos
caduci regni tui decuerat frangi uigore, quo tu omnes iniquos
posses tuos implere conatus? contumaces aestimamur a
te, quia uera tibi dicantur a nobis. sic et comblasphemi tui
Stephanum beatissimum iudicauerunt, quia eis diceret: duro
ceruice et non circumcisi corde et auribus, uos semper spiritui
sancto restitistis, sicut patres uestri et uos. quem prophetarum
non sunt persecuti patres uestri? et occiderunt eos
qui adnuntiabant de aduentu iusti, cuius nunc uos proditores
et interfectores fuistis, qui accepistis legem in ordinationem
angelorum et non custodistis. haec cum audissent Iudaei, digne
sunt commoti contra sanctissimum Stephanum martyrem an
indigne ? si indigne, utique et te indigne inspice moueri contra
eos qui te saluum uelint. aduerte in ea te parte stare contra
dei ecclesiam, in qua et tunc steterint et nunc sunt Iudaei
stantes, sic te esse durae ceruicis, sic incircumcisum corde
et auribus; inde est quod, sicut illi audientes uera non sustinuerint,
sed ad necem dei cultoris prosilierint, sis etiam te
prosiliens ad nostram integra et manifesta tibi dicentium
necem. cum autem haec audissent, inquit diuina scriptura,
fremebant in cordibus suis, et stridebant dentibus in eum, et
infra: clamantes autem uoce magna, conpresserunt aures suas
et impetum fecerunt uno animo in eum, et eiectum extra ciui-
18 Act. 7, 51—53 28 ib. 7, 54 30 ib. 7, 57. 58
4 inuitante scripsi, inuitantem Vv 5 satisagentem v 8 apo
stolos ( m. alt.) 11 conatos 18 sthefanam 18 quia cepistis v
24 te (e in rasJ. 27 integram v, unde integram et manifestwn male
fecerunt Lugdunenses 28 audisset inquid 31 oraitate \'
\' tatem lapidabant. • sic tu corde fremens, dentibus stridens sis
aduersum nos nulla alia de re, nisi quia te persecutorem
dicamus dei domus, nisi quia destructorem dei religionis,
quia fusorem sanguinis seruorum Christi, quia sacrilegum
uocitemus iuste, quippe blasphemum haereticum, quippe fidem
apostolicam euangelicamque expugnantem. non facimus rem
deo odibilem, si tibi isto modo quo tecum conlido agentes
quod te esse intellegimus dicamus. inuenimus etenim sic
egisse tales, qualis sis tu, contra gloriosos. deseruientibus
autem illis, dicit scriptura, et ieiunantibus domino dixit
spiritus sanctus: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus,
ad quod uocaui eos. tunc ieiunantes et orantes inposuerunt
eis manus et dimiserunt eos. et illi quidem dimissi a sancto
spiritu descenderunt Seleuciam et illinc nauigauerunt Cyprum.
et cum uenissent Salamina, praedicabant uerbum domini
, in synagogis Iudaeorum. habebant autem Iohannem ministrum,
et cum perambulassent uhiuersam insulam usque Pafum,
inuenerunt quemdam uirum pseudoprophetam Iudaeum,
cui nomen erat Bariesuban, quod interpretatur Paratus, qui
erat cum proconsule Sergio Paullo uiro prudente; qui cum
aduocasset Barnabam et Saulum, quaerebat audire uerbum
dei. resistebat autem illi Etoemus magus (sic enim interpretatum
dicitur nomen eius), qui quaerebat auertere proconsulem
a fide. Saulus autem qui Paulus repletus spiritu sancto intendens
in eum ait:s o plene omni dolo et fallacia, filius.
diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis peruertere uias
domini rectas. et nunc ecce manus domini aduersum te, et
eris caecus non uidens solem usque ad tempus. et protinus
cecidit super eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat
qui se ad manum deduceret. uidens autem proconsul quod
erat factum, credidit cum admiratione stupens in doctrina
9 Act. 18, 2-12
5 uocemus v 7 quod 9 quales m. 1 gloriosum v
10 sacra scriptura v 14 illic v 17 perambulasset m. 1 19 bariesubam
V, Bariesu coni. Latinius 22 ressistebat magnua v
domini. credimus hoc instructum testimonio. non te dicturum:
contumeliam mihi Lucifer facit imperatori.
Quid mea interest quid sis, cum ego enim haec dicam
quae audiuit ab apostolo ille qui agnitus est pseudopropheta
fuisse? talem etenim ego habeo te Constantium imperatorem,
qualem habuerint gloriosi Paulus et Barnabus
Bariesuban Iudaeum? sic etenim tu contrarius inueniris esse
nomini domini, quomodo et ille fuerit; sic tu resistis
ueritati, ut ille restitit; sic tu non uis credere homines in
dei unicum filium, <sed) tibi atque illi ludaeo pseudoprophetae,
nisi quia sic tu aduerso spiritu agaris, quomodo et
ille ageretur. cum enim audis proconsulem uirum fuisse
prudentem et cupientem ab apostolis beatis se instrui, quo
posset uiam conprehendere ueritatis, et illum cuius tu
imitator es restitisse apostolis, ne proconsulem ad credendum
in dei filium perduxissent, manifestum est talem te esse.
qualis ille fuerit Iudaeus pseudopropheta. item cum Paulum
dicat scriptura sancta repletum spiritu sancto illam dixisse
inuectionem, debes intellegere Iudaeum illum pseudoprophetam
inmundo fuisse spiritu plenum. sicut ergo ille aduerso
actus spiritu contradicebat, quia et tu ita instinctu aduersarii
resistere inueniris, non te alium esse debes iudicare nisi
Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam. igitur quia te alterum
Bariesuban Iudaeum pseudoprophetam esse intellegis, quotiens
fuerit dictum ore tuo sacrilego: deus non habet uerum
filium, ne moleste feras, si dicantur tibi a nobis illa quae
sunt dicta ab apostolo praedecessori tuo Iudaeo pseudoprophetae:
plenus omni dolo et fallacia, filius diaboli, inimicus
omnis iustitiae, qui non desinis peruertere uias domini rectas,
si fueris motus cur haec tibi dicantur quae fuerint dicta illi,
,28 Act. 18, 10 .
1 instructus d*icturum 8 quid v, qui V enim scripsi, ei
Vv10eedaddidasuadenteLatiniop(pm.ait.)
17 iste v 21 instintu 25 tuo- illo sacrilego V test. Coletis
41 u
26 cantor O m. alt.) 27 prodecessori 30 illiclllius (ius it, ras.)
cuius sis tenens iter mortis, multum te insulsum ostendes,
qui uelis hoc esse quod filius ille Iudaeus pseudopropheta et
nolis te illis nominari uocabulis nominum quibus fuerit et ille
uocatus. iterum et hortor et deprecor, ut et moneo, ut tibi
uelis consulere, ne aeterna te accipiat poena. si enim ille
ita meruit excaecari, quia temptarit resistere, conspice quae
tibi homicidae, quae sacrilego, destructori dei religionis possint
mala repraesentari et in hac uita et in perpetuum. accipe
adhuc ea quae te formare possunt non esse contumeliosos
nos, sed ueraces. Antiocho septem illi gloriosissimi fratres
restiterunt, nempe ut nunc tibi nos restitimus. legisti quartus
quid responderit conpestilenti tuo, qui me contumeliosum
dignaris clamitare, quia dicam tibi quod nisi conuersus fueris
ad deum, in aeternum sis interituru.s; nempe dicit: potius
est ab hominibus morti datos spem expectare a deo iterum
ab ipso resuscitari; tibi enim resurrectio ad uitam non erit.
si a nobis tu tyrannus audis quod ad uitam sis resurrectionem
non accepturus, si in hac incredulitate manseris, quod
non ad requiem, sed ad poenam sis resurrecturus sempiternam,
quae contumelia est? quintus quoque cum admotus
fuisset et uexatus, dixisse loquitur scriptura regi: potestatem
inter homines habes, cum sis corruptibilis, facis quod uis;
noli autem putare genus nostrum a deo esse derelictum. pa..
tienter sustine et uide, magna potestas illius qualiter te et
semen tuum torquebit. quid tibi uidetur, quia tali constantia
dei seruus inuectus fuerit in contyraunum tuum? numquidnam
iniuriosum fuisse cultorem dei diaboli iudicabis cultor?
illum uera dicentem negabis superbum, nec me debes iudicare
insolentem, quia dicam tibi non derelinqui nos a deo,
propter quem haec sustineam, te contra, nisi fueris correctus,
cum corruptibili gloria tua ad nihilum uenturum. quid etiam
14 n Mach. 7; 14 21 ib. 7, 16
1 ostendi v 7 destructore 8 accipe** (re eras.) 15 ominibus
17 si te a 19 resurrecsurecturus m. 1 22 habena fort. 28 si
illum fort. ne 31 uenturum coni. Latimius, uenturus Vv; contra
te qui — sis ad nihilum uentnraa, coni. Coleti
sextus dixerit inspice, et inuenies nos eo cuneo reniti tibi
turbido procellae quo illi fuerunt renitentes: noli frustra
errare; nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes
in deum nostrum, et digna admonitione facta sunt; tu autem
ne te existimes inpune futurum, cum contra deum pu-
gnare temptaueris. probant epistolae meae mediocritatis et
libri rustico licet sermone descripti me saepe dixisse, quod
peccata quidem fecerint nostra, ut in tuas antichristi praecursoris
ueniremus manus, te tamen pugnare contra deum et
idcirco, nisi tibi prospexeris, te quidem ut istum Antiochum
in aeternam poenam futurum, nobis uero propitiaturum dominum.\'
Dolens es, cur commissis nobis te et quisnam sis
reuelemus et quod sit dignum antichristi umbram te calcari
a cunctis Christi militibus. qui me, inquis, calcare potuerunt?
illi quos, cur se Christianos fateantur, carceribus retines
reclusos, patrimonio priuas, facis extorres, torques, interficis.
hinc nos insolentes esse censes, quod cunctos nobis creditos
deprecemur diaboli calcare caput, sacrilegos conatus tuos
uirtute passionum Suarum inlatarum pro Christo dei unico
filio deducere ad nihilum. sit tibi et illa gloriosissima mater
septem horum filiorum insolens, quia ad coamentem tuum
uincendum Antiochum suos inlicere dignata filios dicens:
nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque ego spiritum
donaui uobis et uitam et singulorum membraturam non ipsas
conpegi; sed enim mundi creator, qui formauit hominis natiuitatem
quique omnium scrutatur originem et spiritum uobis
cum misericordia iterum reddet et uitam, sicuti nunc uos
ipsos despicitis propter leges eius. haec dicere non destitit
filiis religiosa mater, fortiter filios diligens, quoad usque
cunctos aduertisset interfectos. nos contra, quos praedixerat
2 n Mach. 7, 18. 19 24 ib. 7, 22. 23.
\'4 admiratione Sabatier; & £ ut aavpuo(iov LXX 11 fatnr\'
17 faces 19 capnd conatos 22 coamentem V at Poncius coni.,
eonamentum v 23 dignata sit coni. Latinius, dicata V m. 1
27 scrutatur scripsi, scrutator Vv originum v .
ore prophetae futuros pastores gregi suo dicens: et dabo uobis
pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum
disciplina, tacere decuerat, ne tibi ad mactandas uenienti
rabido lupo dei oues fuissemus uisi insolentes? mulier eo usque
corda incendit dei amore filiorum, ut eorum interitu
gladii fuisset potita uictoriarum; et nos Christi dicere militibus
fuisse congruum arbitratus es: nolite arma sumere contra
Constantium diaboli satellitem, nolite resistere templo omnium
daemonum; magis autem facite quaecumque fieri praeceperit
. quae haec est nostra contumacia, si officium nobis
delegatum a deo nitamur implere, si denique istius mulieris
imitatores fuerimus inuenti? tu uis diabolo placere cuius opus
inueniris celebrare, nos minime uis deo haec te gerendo
contra fieri acceptissimos. si te adhuc mouet, cur quod ea
uoceris a nobis, accipe etiam ab illo septimo huius mulieris
sic clamitatum contra Antiochum filio: Antiochus autem contemni
arbitratus et eius quae increpabat uocem despiciens,
cum adhuc adolescentior superesset, non uerbis hortabatur
tantum, sed etiam cum iuramento adfirmabat diuitem et beatum
facturum, translaturum a patriis et hospitem habiturum
et res necessarias crediturum. sed ad ista adolescente non
intendente uocauit matrem et suadebat, ut adolescenti fieret in
salutem. cum autem multis esset hortatus, suscepit suadere
se (filium. itaque inclinata ad illum derisit, crudelem tyrannum
et ait patria uoce: fili, miserere mei, quae te in utero
mensibus decem portaui et lac triennio dedi et alui et in
aetatem istam perduxi. peto, nate, aspidas in caelum et in
terram et omnibus quae in eis Sunt inspectis intellegere quia
ex nihilo fecit illa deus et hominum genus ita (fit, ut non
1 Hier. 3, 15 16 II Mach. 7, 24-38
6 gaadii coni. OaUcmdius 9 quarocumque V, em. v 11 deligatum
13 interpunctionem post minime sustuli te contra uel contra
te h. g. exspectes 16 contempni 18 ortabatur 20 translaturum
V, translatorem v sed translaturam in notis adf. Tilius 21 adolescentem
non intendentem Vv, em. Coleti 28 omnibus v, omnia V
29 post genus distinguit v, sed cf. Cypriani ad Portun. p. 341, 7
fiet v
xnn.
17
timeas carnificem istum, sed dignus fratrum effectus suscipias
mortem, ut in illa misericordia cum fratribus te recipiat.
cum haec illa dixisset, ait adolescens: quem sustinetis ? um
oboedio regis imperio, sed praecepto legis obaudio, quae data
est nobis per Moysen; tu uero, qui inuentor omnis malitiae
factus es in Hebraeos, non effugies manum dei. si enim
propter increpationem et correptionem dominus noster nobis I
uiuis modice iratus est, sed iterum reconciliabitur semis suis;
tuque, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli
frustra extolli uanis spebus in seruos eius inflatus; nondum
enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium effugisti,
nam fratres nostri modico nunc dolore sustentato sub testamento
dei aeternae uitae recciderunt; tu uero iudicio dei
instas superbiae poenas exsolues. ego autem sicut et fratres
et animam et corpus trado pro patriis legibus, inuocans deum
maturius genti nostrae fieri propitium teque cum tormentis
<ac) uerberibus confiteri quod ipse est deus solus. in meum uero
et in fratribus meis statuere omnipotens ira, quae super
omne genus nostrum iuste superducta est._
Quid, Constanti, a nobis plus audisti quam ea quae
ab hoc dei sunt dicta fideli seruo ? si ille dixit ad Antiochi
satellites: quem sustinetis? non obaudio regis imperio, sed
praecepto legis obaudio quae data est nobis per Moysen; et
nos tuis dicimus: quid est quod nos ad Constanti antichristi
praecursoris uoluntatem posse facere existimatis Arrianos?
ut sumus Christiani, semper erimus. si ille Antiocho dixit:
tu uero qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebrum
non effugies manum dei; et tibi nos diximus atque sumas
dicentes, quod enim, quia te potior nullus umquam fuerit
persecutor sacrae legis dei, quia sis non effugiturus dei
manum. si audit Antiochus, quod arguendi gratia suis tunc
dominus fuerit iratus et quod iterum esset reconciliaturus se
22 n Mach. 7, 30 27 ib. 7, 81
4 oboedio-obaudio V, obedio-obedio v 10 spebus coni. GallaflditU.
speciebus Vv inflatus om. v 12 patres v 17 ac om. V, add. v
18 iram v 25 existimatis facere v 29 ullus SO quia abundat
82 reconciliaturum
seruis suis, haec et tu nos dicere audis. si illi dictum est
regi: tuque o scelerate et omnium hominum flagitiosissime,
noli frustra extolli uana spe in seruos eius inflatus; nondum
enim omnipotentis, omnia conspicientis dei iudicium
effugisti, haec et tu.audis a nobis, quod enim sis sceleratus
omnium hominum flagitiosissimus, qui idcirco haec geras ut
nos coapostatas facias tuos, sed tamen frustra te elatum,
uana instinctu diaboli in nos dei seruos spe inflatum, quia
neque tuos possis implere conatus malignos neque dei omnia
conspicientis omniaque potentis euadere iudicium. audis a
nobis, sicut et per illum inlustrem adolescentem audit Antiochus:
quod enim fratres nostri pauca perpessi sub testamentum
dei aeternae uitae recciderunt, tu uero quod sis
indicio dei iustas superbiae poenas persoluturus. audis et a
nobis nos ita esse paratos interfici a te carnifice pro deo,
sicuti iam fratres nostros interfecisti, animas et corpora nostra
tradere nos paratos pro Iesu Christo dei uero unico filio;
confidere praeterea nos de eius infatigabili pietate, quod enim
omnem quidem gregem suum sit maturius erepturus ex te
rapace lupo, ex te cane rabido; tu uero quod sis, nisi tibi
consulueris, semper in tormenta abiturus. quid ego plus siue
per scripturam siue in praesenti tibi dixerim, uolo reuincas,
tu nostri temporis tyrannus. si te ego carnificem dixi, dixit
non solum iste adolescens iustissimus, sed et eius mater Antiocho
coamenti tuo; si inuentor omnis malitiae dictus es a
me, si quod non sis effugiturus manum dei, si sceleratus et
omnium hominum flagitiosissimus, quia non sis omnia potentis,
omnia conspicientis iudicium effugiturus, sed in indicio
dei tu iustas poenas sis exsoluturus, haec omnia iam ab isto
religioso adolescente dicta fuerant collegae tuo Antiocho.
contumeliosum me clamitas, quia uideas digna tuis factis
2 n Mach. 7, 34 12 ib. 7, 36
4 omnia conspicientis om. v \'7 quoapostatas 13 recciderint
14 et 8. Z. 20 sit 21 habiturus V fort. recte si reposueris sempiterna
pro semper in 30 aduliscente.
17*
nomina tibi inposita, illa quae iam contyrannis tuis inposuerunt
nostri praecessores, cultores dei uiui. Petrus beatus apostolus,
sobrii, inquit, estote, uigilate, aduersarius vester diabolus
<tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem transuoret,
cui resistite firmes in fide, scientes has, easdem passiones in
omni hoc saeculo fraternitatem uestram perpeti. si putas quia
contumeliosus sum, propterea quod audias mala esse quae
geris, in quo inuenior diabolo resistere secundum apostoli
praeceptum? ecce enim uino suo hic draco ad omnem te
perducens ebrietatem inmisit in omnem dei gregem, ut cunctos
tuo regali usus adminiculo sicut ipse es efficias ebrios,
hoc est insanos uecordes dementesque. te etenim quia de
Sodomorum uite, de uinea Gomorrhae sic efficit ebrium, ut
temet fornicatum, sicuti sint fornicati Iudaei, non uideres?
in quo, inquam, resistemus diabolo, si tibi per quem ad nos
transuorandos semet armarit non itum fuerit obuiam? si non
tibi fuerit dictum a sobriis ebrio, a sospitibus aegro, ab integris
uulnerato, a uidentibus caeco, a stantibus eliso, a piis
impio, ab ouibus dei rapaci lupo, a benignissimis misericordiamque
diligentibus crudeli carnifici . saeuo homicidae, a
deum clarificantibus blasphemo, a cultoribus dei sacrilego, a
Christianis haeretico Amano, si non tibi fuerit dictum a nobis:
discede, minister aduersarii nostri, da honorem deo? in quo
resistemus diabolo, si tibi uoluntatis illius sagenae pepercerimus,
si non uniuersis ebrietas tua, hoc est insania fuerit
declarata, si denique non per id quod saeuis aduersum nos
fueris omni orbi manifestatus, ex eo quod gerens sis haec
non te Christi seruum posse sentiri, sed plane mancipium
illius qui sit tamquam leo rugiens aduersum nos? hinc tibi
uidemur esse petulantes, quia dicimus tibi uino illo te factum
ebrium, de quo fuerint et illi ad omnem perducti
3 I Petr. 5, 8. 9
2 praedecessores v 3 stote 4 tanquam v, quam V 5 ressistite
firmi v 10 ebriaetatem 12 uaecordes 13 uitae gomurre
14 sunt v 16 transuoratos m. 1 amarit 21 blasphemio
26 declata
ebrietatis dementiam, illi ad quos uel propter quos dicitur: peccauerunt
non ei filii maculati; natio praua et peruersa, haec
domino retribuistis? sic plebs fatua et non sapiens? et infra:
bibit uinum et manducauit Iacob et satiatus est, et calcitrauit
dilectus; pinguis factus est et incrassatus est, dilatatus est et
dereliquit deum qui fecit eum et recessit a deo saluatore suo.
exacerbauerunt me in alienis, in abominationibus suis concitauerunt
me et sacrificauerunt daemoniis et non deo, deos
quos non nouerant; noui ad praesens uenerunt quos nesciebant
patres ipsorum. deum qui te genuit dereliquisti et oblitus
es deum alentem te. sic te ut Iudaeos dereliquisse deum et
idololatriam secutum probat quidem perfidia tua quam praedicas.
Sed nunc ad hoc te solum arbitratus sum perducendum,
ut uideres non esse nos, quia quod sis tibi dicam,
iniuriosos petulantes atque superbos, sed ueraces, sed praeter
deum timentes neminem. Iohannes beatissimus apostolus, carissimi
nolite, cum dicit, omni spiritui credere, sed probate
spiritus si ex deo sunt, quoniam multi pseudoprophetae exierunt,
tu mihi unus esse ex his pseudoprophetis manifeste
uideris, siquidem negando dei unicum filium non te habere
nisi antichristi spiritum in ore tuo sacrilego declares. hinc
efficitur, ut nec audire possis nos loquentes de diuina aeternitate
unici filii dei, siquidem spiritus ille qui in te manet
antichristi non possit sustinere et nolit se ex te pelli, sed sit
cupiens eo usque in te mansitare, donec te uideat ad illa
raptum loca, in quibus ipse sit in perpetuum futurus; dolet
enim te tam fidelissimum delicium suum, te omnibus desideriis
suis parentem ex se eripi. carissimi, inquit, nolite
omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt,
quoniam multi pseudoprophetae exierunt in saeculo. ex hoc
1 Dent. 32, 5. 6 4 ib. 82, 15—18 17 I Ioh. 4, 1
29 ib. 4, 1—3 .
1 dementia 4 calcitauit 6 dereliquid 8 daeos 20 manifestae
22 sacrilegio
intellegite spiritum dei. omnis spiritus qui confitetur Iesum
Christum in carne uenisse ex deo est. et omnis spiritus qui
destruit Iesum ex deo non est, et hoc est quod est antichristi,
et infra: isti de saeculo sunt, propterea de saeculo locuntur
et saeculum audit eos; nos autem ex deo sumus. qui cognoscit
deum audit nos, qui autem non est ex deo non audit nos.
ex hoc intellegimus spiritum ueritatis et spiritum erroris.
clarum est, Constanti, te esse antichristi portantem spiritum,
te spiritu agi erroris. sicut enim qui dixerunt non suscepisse
hominem de utero beatae uirginis unicum filium dei, qui non
illum crediderunt incarnatum, hominem factum, habere erroris
adstruantur spiritum et antichristi nuncupantur, sic et uos
Arriani cum unicum dei filium natum uere de patre negatis,
hoc est de substantia patris, uerum illum esse filium cum
despuitis et semper illum cum patre regnasse, numquam
filium fuisse sine patre neque patrem sine filio cum credere
detractatis, cum unam habere patrem et unicum filium eius
deitatem negatis, cuius uos spiritu esse plenos manifestatis
nisi antichristi? non etenim potest dicere dei habens spiritum:
erat quando non erat et factus est ex nihilo, de unico
dei filio, cum illum sine initio credat cum patre regnasse et
regnaturum sine fine. itaque cum non -;-esse illum uerum dei
filium dicitis, cum denique atcoovacov xai , quod dicunt
Graeci, nos uero Romani dicimus unius substantiae cum
patre, illum esse destruere temptatis, utique et uos de illis
esse pseudoprophetis et inter antichristos pronuntiantis.
Non me debes contumeliosum indicare, quia dicam
te inmundo spiritu agi, qui dicam te antichristi praecursorem;
os etenim tuum te hoc esse reuelat, neque enim habens spiritum
dei poterit talia adstruere quae uos adseritis Arriani
aut cuncti uariarum sectarum uestri cohaeretici. negas deum
4 I Ioh. 4, 5. 6
7 hoc 8. 1. m. alt. 14 est deest fort. auulsum initio folii
pratris 18 plenus 22 cum] eum v 23 OMOYCYON TQ TTPI
25 patrem 26 pronnntiaritis scripsi, pronuntiarit V, pronunciari r,
pronuntiatis coni. Poncius 31 quoheretici V, quoque haeretici v
uerum habere filium, dicis illum esse adoptiuum, et iudicas
te non intellectum, quod enim unus sis ex illis antichristis,
ore pronuntiantis Iohannis. reuelatus es inquam te spiritu
aduerso duci. inde est denique quod nec crediderimus tibi
dicenti de filio: factus est ex nihilo. cognouimus etenim haec
non potuisse dicere nisi pseudoprophetae spiritum, nisi antichristi
praecursorem, nisi satellitem atque mancipium daemonum.
non tibi haec dicenti potuimus credidisse, quandoquidem
spiritus sanctus et per prophetas fuerit locutus de unico
dei filio illum esse uerum filium dei, illum aeternum esse et
coaeternum patri, numquam neque filium sine patre neque
patrem fuisse aut esse sine filio et beati haec eadem apostoli
retulerint, siquidem sanctus spiritus paraclitus qui fuerit in
prophetis etiam in apostolis manserit, qui sanctus paraclitus
spiritus, quia in dei sit ecclesia et uos sitis constituti extra
ecclesiam dei, cum non manens sit in uobis, utique probamini
antichristi uos habere spiritum; qui inmundus spiritus,
ne haec quae ingerimus uideatis, corda haeretica uestra tenebris
offundit errorum caligine caeca, ne scilicet ex eius possetis
emergere laqueis. iudicas nos esse contumeliosos, quia
te qualem esse uidemus pronuntiemus. ecce etiam cum in
Euangelio cata Matthaeum dixisse dominum inuenio: ecce ego
mitto uos, sicut oues inter lupos, tu mihi esse unus ex illis
lupis uideris et quidem omnium luporum contra dei gregem
rugientium rabiem in quem uideam congestam. quis etenim
dei unici filii negator non gaudeat, non prae se ferat, cum
uideat sic te Christi depopulatum gregem? ex illis quoque
unum te accipio incredulis, ex illis perfidis ad quos dicitur:
progenies uiperarum, quomodo potestis quae bona sunt loqui,
cum sitis mali? nam ex abundanti corde unusquisque loquitur
de ore suo. bonus homo de bono thesauro emittit bona,
et malus homo de malo thesauro profert mala. si bona sunt,
22 Matth. 10, 16 29 ib. 12, 34. 85
2 te coni. Latinius, ne Vv 3 pronuntiatis coni. Latiftius
6 posse v 19 offundi terrorum v 19 possitis fort. 22 mattheum
Constanti, quae loqueris, bonum potes habere thesaurum.
petulans sum, quia dicam tibi tenebras tuo habitare in corde;
inde ex tenebrosissimis sensibus tuis, ut es, inmunda tenebrosaque
audes proferre. ecce etiam illud quod dictum est
beato Petro a domino si audias, dicturus sine dubio me contumeliosum.
Matthaeus sanctissimus, adhuc, inquit, ipso loquente
ecce ludas unus de duodecim et cum eo turbae multae
cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et
senioribus plebis; qui autem tradidit eum dedit eis signum!
dicens: quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum. et
confestim accedens ad Iesum ait: aue Rabbi. et osculatus esti
eum. dixit autem Iesus: ad quid uenisti amice? tunc accesserunt
et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. et ecce
unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit
gladium suum et percussit seruum principis sacerdotum et
amputauit auriculam eius. tunc ait illi Iesus: conuerte gladium
tuum in locum suum; omnes enim qui accipiunt gladium
gladio peribunt. contumeliosum me dicas necesse est.
cum audieris quia, si gladio utaris, sis periturus gladio. aut
numquid non es usus gladio? Christianorum si nullum gladio
interemisti, si nullum ad mortem usque persecutus es, cur
dei unicum filium uerum filium fuerit esse confessus, cur
apostolicam atque euangelicam tenuerit fidem, cur non esse
Arrianus noluerit, poteris non perire gladio? audis enim dictum
beato Petro et utique a deo dei unico filio, omnis qui
gladio utitur quod gladio sit periturus. contumeliosus sum,
quia dixerim tibi: Christianis non licet interficere quia pati
non facere dignum sit iniuriam Christianos, interfici; debes
etenim pro Christo non Christianos se clamitantes interfice-re.
haec nobis dedit mandata dominus; si custodita fuerint, tunc
6 Matth. 26, 47-52.
1 loquaeris 3 ex v, et V, et ex fort. 4 illut 6 matthens
inquid 12 quod 13 ingecerunt 20 gladio in necem Christianorom?
sic distinxit et suppleuit Gallandius; Christianorum cum sequente
enuntiato coniunxi 28 et interfici coni. Coleti
Christiani esse perseuerabimus. contra tu cum gladio digneris
eius persequi seruos, non te utique iam Christianum poterimus
nuncupare, sed plane latronem uel gladiatorem.
Interea, quoniam recitauimus quomodo coamens
tuus Scarioth ludas tradiderit dominum, isto in loco eius
penitus retractemus sacrilegii causas et tuas, et inuenies unum
uos esse te et ludam Scariotham. ille tradidit dominum Iudaeis,
quia non fuerat credens\' nisi quomodo sit nunc credens
conscotinus tuus Sirmiensium, qui dicebatur ac dicitur indigne
Fotinus. tu tradidisti eum et quidem toto orbi, ut cuncti
eius possint negare diuinitatem. quis uestrum in scelere maior
est? ego arbitror quia tu. omnis enim qui peccauerit in filium
hominis, demittetur ei; qui autem blasphemauerit in spiritum
sanctum, non dimittetur ei neque hic neque in futuro. tu
deitatem illius quo cuncti possint negare, extitisti traditor.
quantum enim apud te est, tradidisti eum, de quo et libros
scriptos dedisti et praedicatores benigni uoti tui omni in loco
constituisti. quem quo possent omnes negare uerum illum esse
dei filium, apostolicam atque euangelicam contra uos haereticos
apud Niciam descriptam fidem fecisti iudicare haereticam
et blasphemiam tuam fecisti dici catholicam. et tamen
iste ludas, qui eum tradiderat, uidens in suae salutis se
operatum necem, paenitentia ductus retulit triginta argenteos
principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui, quod
tradiderim sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos?
tu uideris. et proiectis argenteis in templo secessit et abiit
et laqueo se suspendit. ille licet uno momento paenituit et
pretium quod acceperat reddidit; tu quid tale, qui conuentus
piaculum te facere ab eius seruis non solum non paenitueris,
sed et magis in contumaciam creueris? tu quid tale, qui sis
dans omnes copias regni tui, ut possis sacrilegium tuum
, 12 Matth. 12, 32 23 ib. 27, 3—5
i.
3 ue 4 quoamens 6 poenitus 9 Smyrniensiulfl v
indignae 10 toti v 14 et tu deitatis v 15 possint coni. Tilius,
possunt Vv 20 aput describtam iudicari fort. 26 argentis
31 firmari
firmare, qui quos alio modo corrumpere non potueris a ueritate,
nonnullos ingenti praemio facultatum tuarum corruperis, qui
certum numerum egenorum ita locupletaueris, ut comitibus
tuis de diuitiarum magnitudine possint aequari? ludas posteaquam
facinus suum aduertit, laqueo finiuit uitam; tu qui
pro magnitudine maleficii tui maiore mereris plecti supplicio,
quid eris acturus, cum male te fecisse sero licet cognoueris,
cum ea quae nunc possunt conspicere minime suppurati ueneno
haeretico oculi tui uidere coeperint? et tamen, si uelis
credere, dimittatur tibi necesse est id quod ex ignorantia
geris, sicuti dimissum beato Paulo apostolo aduertis; sin uero,
sic eris ut ludas descensurus ad infernam noctem, tunc dicturus
eis qui te nunc haec facere conpulserunt, hoc est coarrianis
tuis: peccaui uobiscum, negans unicum dei filium;
peccaui tribuendo uobis auctoritatem ad eius aeternam negan-15
dam clementiam. tunc cum cognoscere ceeperis patris et filii
et spiritus sancti unam nos recte confiteri aeternitatem, cum
uidere coeperis quod una sit magnitudo unaque potentia in
patre et in unico filio eius et in sancto paracleto spiritu, ubi
tunc erunt qui te inpulerunt ad hoc perpetrandum sacrilegium,
ut dicas ad eos: paeniteor, quia uobiscum dei inimicis
cucurrerim, quia uobiscum fuerim persecutus dei domum?
tecum erunt sine dubio in gehenna. ubi tunc erunt diuitiae
regni tui, quae tibi non ad salutem, sed proficiunt ad aeternum
tuum interitum? optamus quidem, ut tibi salutis tuae
inimico dignetur reuelare deus ueritatem emergasque e tantis
periculis. ceterum quantum in scelere sis eminentior ab Scarioth
Iuda, non est laboris aestimare, quandoquidem tu ad
eius diuinitatem negandam omnem conuocaueris orbem, Iudas
uero solis illis dominum tradiderit qui in eum necdum crediderant;
tu contra etiam eos prouocare dignatus es ad negandam
eius deitatem qui iam crediderant. ludas nulli uim
intulit ut secum periret, tu contra cum militari manu sis
pugnans contra nos quos cognoscis credere, quomodo
«
5 auertit (d m. alt.) 11 dimisao 13 conpalerant v quoarianis
20 ad v, ut Y 25 interitIIIII 33 sis] es exspectes
patriarchae prophetae apostoli ac martyres crediderunt; utique
quantum distet inter te atque ludam non est magni laboris
perpendere.
Dicis me contumeliosum, quia et me et mihi commissos
sim cupiens non tua pestifera doctrina uulnerari, quia
dicam tibi morbo te plenum et iccirco te esse a dei uitandum
seruis, ne iam ipsi morbidi effecti una hac tua pereamus
peste. utinam, inquit Corinthiis apostolus, sustineretis
pusillum insipientiae meae, sed et subportate me. aemulans
enim uos deo aemulor. statui enim uos uni uiro uirginem
castam exhibere Christo. timeo autem ne sicut serpens Euam
seduxit astutia sua corrumpantur sensus uestri a castitate
quae est in Christo Iesu. idcirco tibi uideor esse contumeliosus,
quia sim timens ne per blasphemiam tuam corrumpas
castitatem quam habemus in Christo Iesu, quia sumus metuentes
ne, sicut serpens carissimus tuus Euam seduxit astutia
sua, seducas nos a deo et facias reos mortis. ducis me contumacem,
quia dicam te operarium dolosum pseudochristianum.
non sunt primum per me aduersum te prolata. audis
etenim beatum apostolum operarium te designasse dolosum,
pseudoapostolum: nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii
dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. nec mirum,
ipse enim satanas transfigurat se sicut angelus lucis; non
magnum si ministri eius transfigurantur, sicut ministri iustitiae,
quorum finis est secundum operationem ipsorum. hinc
tibi uideor esse superbus, quia dicam te cognoscens ex actibus
tuis ex illis esse, quos tales futuros spiritus sanctus per
apostolum praeostenderit. si non es tu operarius dolosus, reuince
me; ego enim scio quod fingis te Christianum, cum
Arrianus sis, omnes nos uolueris seruos cuius tu satellis es
8 n Cor. 11, 1-3 21 ib. 12-15
1 itaque fort. 4 qui aet V, qui et v 6 alt. te om. v
11 timeautem 14 ti///mens basphemia tua Cx supra a in fine
utriusque uocabuli erasa) V, blasphemias tuas v 17 ducis V, dicis
v 25 sicundum. .26 cognoscentes 27 talis
facere. si non es operarios dolosus, tu proba; nos etenim\'
nidemus in quibusdam pium te fingere, cum omnem exerceas
in nos Christianos impietatem tuam. si non es tu operarios
dolosus, quomodo fingens pacem te firmare conatus fueras ad
omnem dei ecclesiam destruendam, ad pacem ei per unicum
dei filium traditam dissoluendam ? neque enim pacem domini
habere possim exinde, ex quo fecissem id quod mihi iubebas
contra domini praeceptum, ex quo ipsum denique unicum dei
filium, ut tu negas, coepissem negare. si non transfiguratus
es in apostolos Christi, qui, tamquam uere ad te omnis cura
ecclesiae pertineat, sic sis sollicitus, uidelicet ne quis alicubi
catholicus praesit ecclesiae episcopus, ne quis relinquatur qui
se possit fateri Christianum? tollis episcopos catholicos, ordinas
haereticos, scribis horrendas conminationes, ne forte oriatur
seditio. utique qui ignorat arbitratur te, dum haec agere con
spicit, esse Christianum; nos contra qui instruente apostolo beate
cognoscimus transfigurasse <se) sicut angelum lucis satanam.
qui haec cuncta aduersum ecclesiam sanctam per te gerit.
mirari non possumus, si te ministrum eius conspiciamus, si
uelut iustitiae transfiguratum ministrum <in)iustatiae. hortamur.
utinam temet conuertas ad hoc, quo possis credi dei seruus. I
quo possis iudicari et intellegi Christianus. quotiens dicitur
a nobis tibi non te potuisse dei unici filii negatorem existere.
nisi quia sis aduerso plenus spiritu. dicere es solitus, quod
enim tibi iniuriam faciamus, et quamuis rem hanc plurimis
in locis iam probauerim inmundis spiritibus instigantibus
corda uestra uos uenire contra dei familiam, adhuc in Actibus
apostolorum sume quae acciderint. factum est autem euntibus
nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum
pythonis occurrere nobis, quae r.ed(i £ )um multum praestabat
28 Act. 16, 16—34\'
1 si scripsi, nisi Vv proba nos. Etenim uulgo distinguitur
6 dei om. v 7 possem furt. 10 apostolum Christi, quia. coni. Gtlllandius
iure fort. 14 scribus 17 se addidi 20 iniostitiae
scripsi, iustitiae Vv iustitiae hortamur. Utinam uulgo distmgmtur
27 uenire] saeuire fort. athuc 29 quendam 30 occurre in occurrit
corr. m. alt. redum V, redditum v
dominis suis diuinando. haec subsecuta est Paulum et nos
et clamauit dicens: hi serui dei excelsi sunt qui praedicant
nobis uiam salutis. hoc autem faciebat per multos dies; quod
cum indoluisset Paulo, conuersus ad spiritum ait: praecipio
tibi in nomine Iesu Christi, ut exeas ab ea. et exiit eadem
hora. mdentes autem domini eius quia exiit spes reditus eorum
adprehensum Paulum et Sileam extraxerunt ad forum
ad magistratus et obtulerunt eos dicentes : homines hi conturbant
ciuitatem nostram, cum sint Iudaei, et praedicant
sectam quam non licet nobis recipere nec facere, cum simus
Romam. et consurrexit uniuersa turba aduersus eos, et magistratus
destitutis tunicis eorum iusserunt eos uirgis caedi.
et cum multas eis inposuissent plagas, miserunt eos in carcerem
praecipientes custodi carceris diligenter seruare eos.
qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in imam carceris
et pedes eorum in neruo conclusit. circa mediam autem
noctem Paulo et Silea orantibus et hymnum canentibus deo
audiebant eos ceteri uincti. repente autem terrae motus factus
est magnus, ita ut concuterentur fundamenta carceris, et
ostia aperta sunt et omnia uincula soluta sunt. expergefactus
est custos carceris et cum uidisset ostia carceris aperta, exemit
gladium, ut se interficeret existimans fugisse uinctos. exclamauit
autem Paulus uoce magna dicens: nil tibi mali
feceris; omnes enim hic sunt. quo audito custos carceris petit
lumen et ingressus est et tremens procidit ad pedes Pauli et
Sileae et cum produxisset eos foras, ait: domini quid me
oportet facere, ut saluus sim ? at illi dixerunt: crede in deum
Iesum, et saluus eris tu et domus tua. et locuti sunt ei uerbum
domini cum omnibus qui erant in domo eius. et sumens
eos ipsa hora noctis lauit a plagis, et baptizatus est ipse cum
omnibus suis. et ducens eos in domum adposuit mensam, et
epulabatur cum uniuersa domo sua credens in domino.
Igitur ut ille spiritus pythonis audiens nomen domini
Iesu Christi, mox effugatus est de domo sua, concitauit
1 est om. v 2 et om. v 3 nobis v 12 disruptis coni. Gall.,
discisais Latmius, dissutis fort. cedi 20 ostea m. 1 experge
*****factus (autem eras.) 22 et eristimans V; et exp. Latinius
uinctus m. 1 32 epulabatur coni. Latinius, epulabantur Vv
uniuersum populum ciuitatis aduersus unici filii dei maiestatis
praedicatores, ita et te cum tuis contra nos eius seruos illi
inpuri. spiritus concitauerunt. nec dubites te isdem agi spiri-I
tibus quibus fuerint acti contra Paulum et Sileam surgentes,
quando te sic dei religionis factum uideas persecutorem,
ille uulgus fuerit qui necdum credidisset in dei unicum j
filium, qui non aliunde talis, nisi quia sine spiritu fuerint dei,
ut tu quoque esse probaris. spiritum etenim te habere sanctum
non posse, nisi credideris in dei unicum filium, custodis istius
carceris factum manifestat, qui cum utique unus fuerit e populo
illo resistenti, tamen iste, posteaquam credidit quia iam sancto
regeretur spiritu quo regerentur Paulus et Sileas, nonnisi
uiam tenere amplexus fuerit eorum, propter quos uiderat
ianuas sponte carceris reseratas. ita tu qui nunc diuerso ageris
spiritu, nisi credideris in unicum dei filium, sicut etiam nos
credimus, habere in te non poteris nisi aduersarii nostri spiritum.
ait etenim ille custos ad gloriosos Paulum et Sileam:
domini quid me oportet facere, ut saluus sim? at illi dixerunt:
crede in dominum nostrum Iesum, et saluus eris tu et domus
tua. constat igitur non te esse saluum, quia adhuc non credideris
in dominum Iesum. nec enim poteris te adseuerare
credidisse in eum, cum sis eum persequens. aut numquid
arbitraris non te ipsum persequi in nobis? si non ipsum persequeris
in nobis, quomodo ipse dicit ad Saulum: quid me
persequeris? ego sum Iesus quem tu persequeris. durum est
tibi calcem mittere contra stimulum. quid agebat Saulus, ut
haec audiret a domino ? nempe haec quae tu; sic etenim ille
negabat unicum dei filium, ut sis negans tu. non enim Paulus
tunc persecutor, postea uero qui perpeti coeperit persecutionem,
idcirco Christianos persequebatur, quia credidissent sicuti
tu credis, quod fuisset quando non fuerit, quod factus fuerit
18 Act. 16, 30 24 ib. 9, 3
1 magistratis (e m. alt.) 8 hisdem 6 illud v quod v
7 quod v tales v di* 11 iste scripsi, est Vv; est idem ualere quod
factum est quod putant Coleti 25 ego — persequeris om. v
ex nihilo et quod uerus sit filius, sed utique quod auderent
unicum dei filium confiteri, quod credere se adstruerent Christiani
quia aeternitas una sit patris et filii, quia una sit dealitas,
quia una sit potentia in patre et filio. haec execrabatur Paulus
existimans errare Christianos; at ubi inlustratus est per eum
quem negabat, ubi cognouit de libris Moysi et de omnibus
prophetarum uoluminibus, confestim haec coepit quae inpugnabat
defendere, quae scilicet ante defenderent illi quos persequebatur
quam credidisset. ceterum quis tam uecors erat, ut
estis uos Arriani aut est Fotinus Sirmiensium, qui uere dicitur
Scotinus, ut crederet in creaturam, in eum qui fuerit quando
non fuerit, in eum qui creatus sit ex nihilo? apparet igitur
cunctos uos non credentes, sicut credit ecclesia gloriosa,
spiritu duci aduerso, de quo aduerso spiritu liberari non poteris,
nisi credideris uerum illum esse filium dei.
Contumeliam, inquis, faciunt mihi episcopi. cur
tibi uidemur contumeliosi? nempe quia dicamus: quid te
Christianum fingis? uideris etenim esse Arrianus, uideris esse
dei religionis hostis. hinc apud te ac tuos esse iniuriosi uidemur.
sed conspice quae, ut ageremus episcopi contra uos lupos,
fuerit locutus beatissimus apostolus: uos scitis a prima die,
qua ingressus sum Asiam, quemadmodum uobiscum fui per
omne tempus seruiens domino in omni humilitate et lacrimis
et temptationibus, quae mihi acciderunt ab insidiis Iudaeorum,
quomodo nihil subtraxerim ab eis quae utilia essent, quomodo
renuntiarem uobis et docerem publice et per domos testificando
Iudaeis et Graecis in deum paenitentiam et fidem in dominum
nostrum Iesum. et nunc ecce uinctus spiritu uado Hierusalem,
quae in ea mihi euentura sunt ignorans, nisi spiritus
sanctus per omnem ciuitatem protestatur mihi dicens: quia
uincula et tribulationes me manent in Hierosolymis. sed pro
nihilo aestimo animam meam caram esse mihi, quam con-
.21 Act. 20, 18—21
1 sit] non sit Latinius 5 ad 6 Moysis v 8 defenderant
fort. 9 uaecros in uaecors corr. m. alt. 19 aput 20 quae s. l.
21 no 26 docere
summare cursum meum et ministerium uerbi quod accepi. a
domino testari Iudaeis et Graecis euangelium gratiae dei.
et nunc ego scio quod amplius non uidebitis faciem meam
uos omnes, inter quos perambulaui praedicando regnum domini
Iesu. propter quod contestor uobis hodierna die quia mundus
sum a sanguine omnium, et non praetermisi praedicando
omnem uoluntatem dei. adtendite uobis et omni gregi, in quo
uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini,
quam adquisiuit sanguine suo. ego scio quia intrabunt post
discessum meum lupi graues in uos non parcentes gregi; ex uobis ipsis exsurgent homines et loquentur peruersa, ut adducant
discipulos post se propter quod uigilate memoriam
tenentes quia per triennium nocte ac die non cessaui cum
lacrimis monendo unumquemque uestrum. cum haec mandata
uideas esse apostoli, quid me iubes facere, ne contumeliosus
esse uidear tibi? nempe tacere me et sinere iubes, ut tu unus
ex illis lupis designatis grauibus quouis modo grasseris in dei
gregem. uidemus uos lupos quos praeostendere est dignatus
spiritus sanctus per uas electionis apostolum omnem conprehendere
conatos dei gregem; et nos, episcopos quos spiritus
sanctus ad regendam dei ecclesiam constituerit, quod dicit
beatus apostolus, debemus tibi lupo parcere, debemus uereri
regni tui diademam, inaurem etiam et dextrocheria, debemus
insignes quas esse censes uestes tuas honorare et despicere
rerum creatorem atque rectorem? quis te inprudentior est, ut
dicas: iniuriam patior a Luci fero, imperator ab homine egeno?
nec dignans dicere ab episcopo, quia esse lupus fueris agnitus
et merueris repulsam. tali putasti me onerandum inuidia, ut
adsereres dei seruum tibi imperatori extitisse contumeliosum.
si putas nos ininriosos, accipe quid responderit principi sacerdotum
prohibenti praedicare unicum dei filium beatus Paulus.
intendens, dicit scriptura, in concilium Paulus dixit: uiri
82 Act. 23, 1—3
I
4 in praedicando t. 9 quem 12 pos memoria fort.
20 conatus episcopi coni. Gallandius 21 regendam coni. LatiiiirES.
gerendam Vt\' constituerit quod scripsi, quod constituerit Y; quod
om. v 28 diademam (am ex em corr.)
fratres, ego omni conscientia bona conuersatus sum coram
deo usque in hunc diem. princeps autem sacerdotum Ananias
circumstantibus sibi praecepit percuti os Pauli. tunc Paulus
ad eum dixit: percutere te incipiet deus, paries dealbate. et
tu sedes indicare de me secundum legem et contra legem iubes
me percuti. igitur si non potest sacra lex beatum Paulum
contumeliosum iudicare, quia hoc dixit iniusto iudici, nec tu
me uera tibi et quod es dicentem iuste poteris dicere superbum.
reum me contumeliarum designas, sed quaeso te dicas
cui de me possis conqueri P si deo, quomodo ei quereris quem
sis ignorans? quomodo cum alienus sis ab eiup domo? si uero
tibimet ipsi conqueraris, quid facturus homo, qui nocere dei
seruis ex nulla possis parte? si torqueas, magis curamur; si
crucias, magis reficimur; si interficis, magis uiuemus.
Cur audeam te dicere antichristi praecursorem, dicis
me iniuriosum. si non te actus tui hoc esse ostendunt, considera
cum ingenti sollicitudine sanctissimi etiam prophetae
Danihelis librum, et inuenies te unum ex illis praeostensis
persecutoribus dei religionis. in primo anno Balthasar regis
Chaldaeorum Danihel somnium uidit, et uisus capitis eius
in cubili eius, et somnium suum scripsit: ego Danihel uidebam;
et ecce quattuor uenti caeli inmittebant in mare magnum,
et quattuor bestiae de mari, altera alteram magnitudine
antecedens. prima ut lea et pinnae eius. et surrexit a terra
et super hominis pedes stetit, et cor hominis datum est ei.
et ecce alia bestia similis ursae, et in una parte stetit. et
tria latera in ore eius, in medio dentium eius. et sic dixit
ei: surge et manduca carnes multas. post hanc bestiam uidebam,
et ecce alia bestia ut leopardus, et ei alae quattuor
uolucris super eam et quattuor capita bestiae, et potestas
data est ei. post hanc uidebam, et ecce bestia quarta horribilis
admirabilis et fortis uehementer; dentes eius ferrei manducabant
19 Dan. 7, 1-27\'
\'I
3 sibi V, se v paullus 9 contumeliarum (\' m. 1) 10 quaereris
14 uiuimus fort. 24 leo v eius] avrrjs cbţ; derov LXX
26 urso v 30 uolucres 32 fortes
xnn.
18 ..
et comminuebant, et rdiqua pedibus sunt conculcabat. et haec
begtia maior ceteris bestiis quae antea uisae sunt, et cornua
decem N. et intendebam in cornua eius, et ecce eomu aliud
minus ascendit in medio eorum, et tria cornua quae erant
ante illum eradicata sunt a faeie eius. et ecce oculi hominis in cornu hoc et os loquens magna. uidebam quoadusque sedes
positae sunt, et uetustus dierum sedebat. uestitus eius albus
ut nix et capillus capitis eius ut lana munda et sedes eius
flamma ignis, rotae eius ignis ardens. fluuius ignis lucebat
ante eum, milia milium sentiebant ei, et dena milia denum milium adstabant ante eum. in indicium sedit, et libri aperti
sunt. uidebam tunc a uoce sermonum magnorum quos cornu
illud loquebatur, quoadusque interiit bestia et periit, et corpus
eius datum est ut conburatur. et reliquarum bestiarum regnum
translatum est, et longitudo uitae data est eis usque ad tempus
uidebam in uisum noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius
hominis ueniens uenit usque ad uetustum dierum. anticipauit
et oblatus est ei et datum est ei regnum et honor et imperium,
et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius
potestas perpetua quae numquam transibit, et imperium eiregnum corrumpetur. horruit spiritus meus in habitu meo,
et ego Danihel, et nisus capitis mei conturbabat me. et accessi
ad unum circumstantium et ueritatem quaerebam ab eo de
omnibus his. et dixit mihi ueritatem et interpretationem sermonum
declarauit mihi: hae bestiae quattuor magnae, quattuor regna surgent in terra et accipient regnum sancti altissimi
dei et obtinebunt eum usque in saeculum. et quaerebam diligenter
de bestia quarta, quod erat praeter ceteras bestias horribilis
ualde. dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducabat
et comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat. et de cornueius decimo, quod erat in capite eius, et de altero cornu quod
ascendit et priora tria cornua excussit, cuius oculi et os
1 conculcabant Vv; em. ex Sabat. 8 aliot 4 que 8 sedis
9 fluuius signis 18 illut 14 conburatur 15 tempus et tempus
coni. Gallandius; tcog xacpov xal. xaiqov LXX 19 seraient coni.
Gall.; dovlsvaovai LXX 20 trasibit 26 surgent ex sunt corr. fl.
1 27 dei hic et infra exp. Latinim eum Ve illud v 29 dentes
ei v unguis\'
loquens magna, et uisus eius maior ceteris. uidebam, et cornu
illud faciebat bellum cum sanctis et ualebat aduersus eos,
quoadusque aduenit uetustus dierum, et iudicium dedit sanctis
altissimi dei} et anticipauit tempus, et regnum obtinuerunt
sancti. et dixit: bestia quarta quartum regnum erit in terra,
quod eminebit omnia regna et manducabit omnem terram et
conculcabit eam et concidet. decem cornua eius, decem reges
exsurgent, et post eos exsurget alius qui superabit malis omnes
qui ante eum fuerunt, et tres humiles faciet et uerba aduersus
altissimum deum loquetur et sanctos altissimi dei inueterabit
et excogitabit mutare tempora et legem, et dabitur in manu
eius usque ad tempus temporum et dimidium temporis. et
iudicium sedebit et regnum transferet, ut exterminet et perdat
usque ad finem, et regnum et potestas et magnitudo regum
data est sanctis altissimi dei. et regnum eius sempiternum,
et omnes ei seruient et oboedient.
Debueram quidem tantum illam partem indere, quae
te declaret per actus. tuos, cuinam sis similis bestiarum; sed
ut scires te in illa gehenna futurum, in qua bestiam illam
missam refert gloriosus Danihel, nisi te correxeris, et quomodo
quos persequeris in aeternum sint regnaturi in regno
conlocati domini, quo aduertere posses, haec omnia adnectimus.
item ad hoc uniuersam reuelationem censui adplicandam,
quo tu tibimet et saltim legens satisfacere posses, quod
enim uos tyranni persecutores dei religionis bestiae fueritis
dicti; cupiens etenim sum purgare apud tuam infectam uenenis
Arrianae dogmatis conscientiam, apud te non religiosum
sed religionis destructorem, non me ut adstruis esse contumeliosum,
quia dicam te feram bestiam uel inmanem beluam,
cum uideas sic uos uocitari, iuxta facta uestra uobis etiam
nomina adplicata. ceterum quartae illius bestiae te gerere
similitudinem, te haec implere esse cupientem quae illa
1 uidebatur ante hoc uerbum non distinguens v 2 illut
6 eminebat m. 1 7 concident decem c. eius. Decem sic distinguens
v 9 tres reges coni. Latinius ex graeco T4 eorum regum Lat.
16 serniunt m. 1 18 declarat v 26 me purgare v aput
27 arriani v aput
18*
praedictum est quod esset impletura manifestam est. scriptam
est de antichristo cui tu similaris aut ipse esse iudicaris:
uerba aduersus altissimum domini loquetur et sanctos altis-,
simi dei inueterabit et excogitabit mutare tempora et legem,\'
et dabitur in manu eius. haec tu iam fecisti atque es faciens.
cum enim dicis: non est uerus deus filius dei, sed factus est \'
ex nihilo, uerba loqueris aduersus deum. Christiani etenim
cum unam uindicemus diuinitatem patri et unico filio eius
et tu sis hanc nostram inpugnans defensionem, sis adstruens
de filio quod fuerit quando non fuerit et quod factus sit ex nihilo, utique probas te aut esse antichristum aut certe eius
praecursorem. neque enim poteris alius esse intellegi nisi aut
praecursor antichristi aut antichristus, qui audeas apostolicam
euangelicamque haereticam dicere fidem et tuam temptes
blasphemiam catholicam fidem uindicare. iniuriam te pati
sentis, quia bestia esse dicaris a nobis; inueniris excogitare
fidem mutare, hoc est at non ita credamus, quomodo patriarchae
prophetae apostoli ac martyres crediderint, sed institueris
sic credendum, quomodo conperditus tuus Arrus. et
dicis non te recte dici bestiam, cum, quia haec esses acturus.
bestiam te esse dixerit sanctissimus propheta? non minores es.
Constanti, incredulitate ab antichristo; nam dentibus ferreis
dei sernos deuorando non desinis. quid pluribus? nihil antichristus
acturus est, nisi ut negetur unicus dei filius, hoc
agit stultitia saginatus inmnndissimus animus tuus.
Sed quantumuis saeuias, transient, transient tempora
tua et uenient illa, in quibus uisurus te, nisi tibi consulueris,
in illo igneo fluuio constitutum, uisurus tunc eos
quos infeste persequeris, propterea quod nolint perire tecum,
non in illo in quo tu futurus es loco tormentorum, sed cum
angelis sanctis gratias et laudes referentes semper deo, te
uero in illo liquore flammeo. nolo mireris, si Danihel
3 Dan. 7, 25
3 loquaetur 11 antichritum 17 credimus m. 1 20 rectae
27 uisurus] es add. Coleti 28 illo om. v
gloriosus te bestiam esse designarit, . quando et Paulus beatus de
collectis tuis dixerit Cretensibus: Cretenses semper mendaces,
malae bestiae, uentres pigri, et infra: quamobrem increpa
illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis
fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. hinc
tibi episcopi sumus iniuriosi, quia te increpemus atque obiurgemus,
cur fueris ausus auertere temet a ueritate, cur
uolueris dei mandatis derelictis hominum haerere blasphemiis
atque mandatis, cur denique derelicto deo idololatriam susceperis.
hinc tuus tibi inimicus esse uideor, quia uelim te gradi
secundum apostoli praeceptum et non secundum Arrii atque
Iudaeorum mandata. contra has nostras iustissimas allegationes
uidens te ueritate superatum dicere es solitus: sacrae
scripturae praecipiunt regibus et omnibus degentibus in sublimitate
debere te esse subditum; et audes tanta ac talia mihi
ingerere, Lucifer? haec conspicis, huiusmodi quae te iubent
honorari intellegis; quae uero te iubent facere illa fingis non
nosse, illa quae te moneant dominis sacerdotibus oboedire,
illa quae urgeant unum te exhibere ex. omnibus conseruis
tuis oportere nec cuiquam te, si uelis dei inueniri seruus,
superiorem dicere. haec, inquit Tito beatus apostolus, loquere
et exhortare et argue cum omni imperio; nemo te contemnat.
si Christianus es, quia et tu unus sis de illis propter quos
dixerit: haec loquere et exhor.tare et argue cum omni imperio;
nemo te contemnat, utique me cum omni te corripientem imperio
audire debes, non contemnere. tunc eris Christianus, si
me non contempseris hortantem te ut perseueres Christianus;
si uero contempseris, iam non de Christianis esse inueniris,
quia si fuisses Christianus, non contempsisses eum quem
deus ordinauerit ad instruendam plebem suam et eum cui
2 Tit. 1, 12 3 ib. 1, 13 21 ib. 2, 15
2 conelectis uel combestiis coni. Latinius, collegis fort. (cf. p. 295,
Rr
30) cretentes m. 1 3 uentis 5 mandatis V, mendaciis v
13 es v, esse V sacre 17 facere** (et eras.) 18 moneant domini
tcripsi, moneat dominus Vv 22 exortare contempnat et sic l. 25
et 26 28 inueniris scripsi, inueneris Vv
apostolus dixerit: haec loquere et exhortare et argue cum omni
imperio; nemo te contemnat. quid enim te hortor? nisi ut
non sis homicida, ut dei non persequaris domum, ut desinas
torquere proscribere deportare recludere carcere trucidare
uarie disperdere interficere eos quos cernas Christianos. ut
desinas denique blasphemare unicum dei filium, ut apostolicam
suscipias quam haereticam dicis fidem. hanc scilicet
nostram quam apud Niciam te contra et cunctos haereticos
episcopi descripserunt, ut sis credens sicuti nos dignerisque
respuere idololatriam per Arrium magistrum tuum institutam
ut Christianum te clamites. non Arrianum, ut desinas crimina
falsa dei mittere sacerdotibus. haec est correptio mea.
haec obiurgatio. apostolus mihi dicit ut te arguam cum omni
imperio, et tu dicis: facit mihi iniuriam Lucifer, et non
dicis: dei sacerdos commonet atque hortatur secundum sacerdotibus praecepta, ut possim ducere uitam deo acceptissimam.
Nam quia dicas debere nos tibi obsequia, scito
quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus
in obsequiis repraesentandis esse nouimus debitores.
dicit enim apostolus: admone illos principibus et magistmti-bus subditos esse, oboedientes, ad omne opus bonum paratos
esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos,
omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. fuimus
enim et nos aliquando stulti et incredibiles, errantes, seruientes
desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, odibiles, odientes alterutrum; sed cum benignitas et
humanitas inluxit saluatoris nostri dei, non ex operibus t\'4-
stitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam
saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis.
per spiritum sanctum quem effudit in nobis honeste per le-sum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius
heredes efficiamur secundum spem uitae. admonet ergo
1 Ht. 2, 15 20 ib. 3, 1-7
lexortareNt. 1 2 ortor 5 uariae 11 clamitaes
19 repraesentandis coni. Gallaridius, repraesentantibus Vv 27 et inlmit
291suachrum
sobditos nos debere esse in bonis operibus, non in malis. si
bonum est opus, ut absentem interimamus, ut inauditum purgare
se proclamantem necemus, ut eum quem innocentem
scimus omittentes omnem respectum misericordiae tecum
spuniamus, si opus bonum est negare dei unicum filium,
opus. deo acceptum est apostolicam deserere fidem, suscipere
haereticam, merito diceres contra sacrarum facere me scripturarum
monita. addo illud, quod illorum principum et magistratuum
apostolus fecerit mentionem, qui necdum credidissent
in unicum dei filium, utique humilitate nostra et mansuetudine
et longa in aduersis patientia et maxima in rebus
congruis oboedientia fuissent prouocati ad credendum. ceterum
si tu, quia imperator sis, fingens te unum e nobis cogas nos
deum derelinquere et idololatriam suscipere, numquid adquiescendum
tibi erit, ne apostoli praetermissa fuisse uideantur
praecepta? et tamen tu, qui te fingis Christianum, Christianos-
. stianos temptaris quod ipse sis facere, hoc est apostatas, tu
qui adhuc stultus sis et incredibilis permanens in malitia
tua, in qua et nos fuisse ante agnitionem, ante susceptam
sacram fidem apostolus dicit. in quibus tibi temperaturi eramus,
nisi ut quae licita essent impleremus? aut cum dicas
tu, blaspheme homicida: necate credentes in unicum dei filium,
estote mecum persecutores domus eius, mecum negate eum,
apostolicam respuite fidem, suscipite haeresem meam, cuius
ego omnibus uiribus cordis mei extiti amator, quis te infelicior
est, ut non te uitet, non te haec facere suadentem*
daemonum templum esse cognoscens fugiat? quia haec audis,
dicis: iniuriam patior a Luci fero homine misero et utique
imperator, non subsequitur sermo ille tuus blasphemus conspurcatus:
audio quae mereor a Lucifero domini sacerdote.
Galatis uas electionis, miror, inquit, quod sic
tam cito transferimini, qui uos uocauit in gratia, in aliud
81 Gal. 1, 6-9
2 interemamus 8 illut 10 ut ii quoque coni. GaUandius, utique
idem esse quod et qui utique non intellegens 24 cu///ius 25 ego
s. l. m. alt. 26 nonne v 28 isero 31 inquid 32 transferimini
V, transferamini v; ab eo add. Latinius aliut
euangelium quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos
conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet
nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam euangelium
uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc
iterum dico: si quis uobis adnuntiauerit quam quod accepistis,
anathema sit. et tu arbitraris aliud posse te indicari a me
nisi anathema esse, cum inueniam te aliter euangelizare quam
tradiderunt beati apostoli. cum itaque audis a me quod anathema
habeam te euangelizantem aliter quam euangelizantem
apostoli, si dicas me iniuriosum, mentiri te cognoscere, <si>
aliquid es hominis gestans, poteris, siquidem uideas tibi me idcirco
dicere anathema, quia iam beatus apostolus te anathematizauerit.
iniuriosum me indicas, quia dicam te stultam:
sed quomodo potero recte a te iniuriosus uocari, quando constet
me uerum dicere quod enim sis stultus ? si enim Galatae
audiant 0 stulti Galatae a beato apostolo, cur putes tu non
stulti debere te nomine uocitari? illi etenim si propterea
quod falsis fratribus obtemperassent, quia ad illorum conserpentinorum
tuorum suggestiones intendentes et sabbata seruare
se oportuisse et circumcisionem fuisse custodiendam,
censuerant, sunt stulti dicti, quanto magis tu digne diceris
stultus, qui unici dei filii negator extiteris! quia dicam tibi:
eripe te a canibus rabidis Arrianis dole tibi quod illorum
maligno haerendo concilio et ipse canis factus sis, contumacem
me dicis; sed fortassis ignoras unici dei filii negatores
-dictos canes, dictos tauros pingues, dictos filios iniquitatis,
semen adulterum et meretricis, filios perditionis et semen
inicum. si fugit te ita uocitatos uos a deo, audi per Esaiam
ipsum dicentem ad comblasphemos tuos Iudaeos: accedite huc,
16 GaL 3, 1 29 Es. 57, 3. 4
1 quot aliut 5 aliud annunciauerit v 6 aliut 7 anathe-
I.
mam 10 si add. Coleti 11 es om. v dcirco 14 rectae
15°.aMgalathaeaM20ciroumcisione24ma!i-
15 merum (ue m. alt.) galathae bis 20 ciroumcisione 24 malignum
V, malignorum fort.; cf. p. 281, 14 et 24 27 filii 28 fugit te
II I
scripsi, fugite (I.. alt. m.) V, fugitis v, fugis coni. Latinius
filii iniquitatis, semen adulterum et meretricis, in quo delectati
estis et in quem aperuistis os uestrum et aduersus quem
inmisistis linguam uestram? nonne uos estis filii perditionis,
semen iniquum? et alio loco: uidete quia omnia excaecata
sunt, non cognouerunt sapere, omnes canes muti qui non
poterunt latrare, somniantes in cubile, amantes dormitare.
et canes improbi animae nescientes satietatem, et sunt nequam
nescientes intellectum, omnes uias suas secuti sunt. qui hi
sunt ad quos haec uel propter quos dicantur? nempe illi quos
in uicesimo primo psalmo incusat unicus dei filius ore Dauid
dicens: circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt
me. aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et
rugiens, et infra: circumdederunt me canes multi, concilium
malignantium obsedit ore, foderunt manus meas et pedes.
quando itaque illos in sacrilegio magistros tuos dictos uitulos,
tauros pingues atque canes aduertes, non poteris tu unus
ex malignantium concilio contumeliosum me iudicare, quia
illis te nuncupem nominibus quibus compestilentes tui uocati
sunt ac uocantur; neque enim tu minor es in nequitia, qui
audeas dicere: erat quando non erat et factus est ex nihilo,
ut non illis aptis tibi nominibus nuncuperis. sed uis his non
nuncupari nominibus, muta uias tuas, corrige errores tuos, ut
correxerunt Paulus beatissimus et ceteri ex illo perfido populo.
quia dicam tibi: eripe te a malignantium concilio,
uideor esse tibi contumeliosus. qua de re? nempe quia profitear
me Christianum, quia noluerim derelinquere deum et
abire post idololatriam tuam. non nos primum contumeliosi
ac superbi a uobis dicti sumus sacrilegis; dicti sunt enim
etiam illi cuncti qui restiterunt funestis edictis contyrannorum
tuorum.
Ut et ceteros praeteream in clausula orationis, ad
solum iterum me uertam Antiochum regem. iudicabatne
4 Es. 56, 10. 11 11 Ps. 21, 13. 14 13 ib. 21, 17.
6 potuerunt v 7 anima coni. Gall. 13 cocilium 14 manos
re u
20 dice 21 noacuperis 25 quia s. 1. 31 et ut coni. Gallandius
resistentes sibi contumeliosos superbos necne? sine dubio, quia
contumeliosos superbos illos existimant fuisse, tali est crudelitate
deo dicatos ad mortem usque persecutus. restat ergo
ut uideas quae adhuc super illa quem iam cognouisti gesserit
Antiochus; et si illos recte poteris dicere superbos fuisse Antiocho
contumeliosos, poteris et nos. haec etenim nos patimur
a te quae sunt et illi perpessi ab Antiocho; sic nos sumus
proclamantes pro fide, pro religione, sicut fuerunt proclamantes
et illi; sic nos deo Abrahae, deo Isaac, deo Iacob seruire
profitemur, quomodo et illi sunt confessi. misit, inquit scriptura,
rex senem Atheniensem qui conpelleret Iudaeos, ut se
transferrent a patriis et dei legibus, ne uterentur, contaminare
etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare
Iouis Olympii et Margariein, prout erant qui locum inhabitabant,
louis hospitalis. pessima autem et uniuersis grauis
malorum erat seditio. nam quia templum comisationibus
gentium erat plenum, scortantibus . cum meretricibus et in
sanctis tectis mulieribus se adpropiantibus, insuper intro inferentes
ea quae non oportebat; altare etiam plenum erat
inlicitis quae legibus prohibebantur. neque autem sabbata age-bantur neque dies solemnes patricii custodiebantur, et infra:
ducebantur autem amara necessitate per singulos menses in
diem regis natalis, miseratio erat; et cum sacra Liberi celebrarentur,
cogebantur enim hederas habentes Libero circum-ire.
decretum autem exiit in proximas Graecorum ciuitates, suggerentibus
Ptolomaeis id ipsum institutum aduersus Iudaeos
agere et misereri, eos uero qui nolint transire ad instituta
Graecorum interficere. aduenit ergo uidere miseriam. duae
enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse, quarum
infantes ad ubera suspenderunt et, cum publice per ciuitatemillas circumduxissent, per murum illas praecipitauerunt. alii
10 n Mach. 6, 1-6 22 ib. 6, 7-11
1 negne 4 quem] quae fort. 6 nos] tibi add. Gallandius
, n
etenim et v 9 abraae 14 olympi xai xov iv raQiav LXX
21 patrii fort. 23 miseratio erat] ad uiscerationem coni. Latinius ex
gr. 24 enim] ei fort. hedera 26 ptolomeis 27 ageri m. 1
30 pnblicfj
uero in proximo concurrerunt in speculas et latenter septimum
diem celebrabant. quod cum indicatum esset, sufflammati
sunt, eo quod metuerent in die solemni gloriosa ferre
sibi auxilia. quid censes oportuisse facere tunc cultores dei ?
deo oportuerat an Antiocho placendum? si illos non censes
Antiocho placere oportuisse, nec nos utique tibi, quia et tu
alio licet modo, tamen nos sis cupiens tollere a deo et iungere
diabolo, ut ille uoluerit illos. ipsa per te crudelitas
geritur; sic saeuus atque inicus in eos qui tuo funesto edicto
resistunt. superest igitur, ut est saepe dictum, doleas te errasse
agnoscensque te esse homicidam atque blasphemum
temet, desertor dei, repraesentes domui, alioquin tu tibi in- putaturus,
cum te uidere coeperis illic esse ubi nunc sunt
cuncti illi contyranni tui.
1 speluncas fort. 12 dei, dei fort. EXPLICIT DE NOW PARCENDO
y N
IN DM DELINQUENTIB; INCIPIT MOMUNDUJf ESSe PRO DI FILIO