LIBER I.
Cogis nos, Constanti, absentem damnare consacerdotem
nostrum religiosum Athanasium; sed diuina id facere prohibemur
lege. inpellis auctoritate latius regali domini sacerdotes
ad effundendum cruorem, ignorans iura iustitiae tradita
nobis diuinitus te conatum ex nostris auferre mentibus. an
diuinitus poteris adserere permissum absentem inauditum et,
quod est maximum, innocentem damnari? quomodo etenim
arbitraris diuinitus permissum puniri inauditos, quando uideas
Adam et Euam principes nostri generis auditos sententia percussos
dei? et uocauit deus Adam, et dixit ei: Adam, ubi
es? et dixit: uocem tuam audiui, domine, in paradiso et
timui, quoniam nudus sum, et abscondi me. et dixit illi deus:
quis tibi indicauit quia nudus es, nisi de ligno, de quo praeceperam
tibi, de hoc solo ne manducares, ex eo manducasti?
et dixit Adam: mulier, quam dedisti, ipsa mihi dedit de ligno,
et manducaui. et dixit deus mulieri: quid hoc fecisti ? et
dixit mulier: serpens persuasit mihi, et manducaui. cum igitur
huiusmodi formam iudicandi dedisse deum aduerteris, cum a
latebris euoca?? confessisque deum sententiam dedisse de
sacris scriptur?? collegeris fontibus, cuius fuisti atque es
inpudentiae iudicandi dei seruis eam dare formam, quae non
fuisset de lege ueniens domini? nec timuisti, ne fuisset dictum
13 Gen. 3, 9—13
QUIA ABSEtTTEM NEMO DEBET IUDICARE NEC DAMNARE inser. V, Ad
Constantium Imperatorem pro sancto Athanasio v 7 post ad ras. 4-5
litterarum 14 paradyso 21 aduerteris scripsi, aduertens V, aduertas
v 24 seruos v
ad deum a nobis de te, quomodo fuerit dictum de refuga
illo angelo serpens suasit me : Constantius imperator seduxit
nos; credidimus ei eum arbitrati fuisse hominem. non uidere
potuisti, quia possis tali percuti dei indignantis sententia qua
percussus uidetur et serpens? cui dicitur: quia tu fecisti hoc,
maledictus tu ab omnibus pecudibus et ab omnibus bestiis
terrae, quae sunt super terram; super pectus et uentrem tuum
repes et terram edes omnibus diebus uitae tuae. et inimicitiam
ponam inter te et mulierem et inter semen tuum et inter semen
eius; ipse tuum obseruabit caput, et tu eius obseruabis calcaneum
. non ita et te dei offensam incurrere potuisse, ut ille
incucurrerit angelus, ex hac una sententia domini debueras
reminisci, praesertim cum cognosceres tuum etiam opus fuisse
serpentinum? an cum ille serpens fuerit factus ex angelis, tu
ex hominibus serpentem te fieri potuisse es arbitratus? minime;
sed dicas uelim, quid intersit inter tuum atque huius angeli
refugae apostatae factum. si ille mendacio seduxit rudes
homines, et tu, et quidem tu non rudes; si ille utilitatis gratia
ad arboris eorum inlexit mentes fructus edendos, et tu, pacis
causa te facere cum adstruxeris.
Cumque omnium Christianorum bono te hoc opus dixeris
adgressum, utique inspecta opera tua datur intellegi serpentem
te illum esse imitatum. cupiens dei mandatorum fieri transpressores,
dedisti praecepta damnandum esse inauditum absentem
negandamque audientiam purgare posse se de crimine
obiecto proclamanti. Abel interficitur iustus et interrogatus
Cain sumit sententiam; et tu domini inauditum uis puniri
sacerdotem? factus est, inquit, Abel pastor ouium, Cain autem
erat operans terram. et factum est, post dies\'\'dbtulit Cain de
fructu terrae sacrificium domino, et Abel obtulit et ipse de
primitiis ouium suarum, et respexit deus super Abel et super
5 Gen. 3, 14. 15 28 ib. 4, 2-7
d
1 adeum (d m. 2) fuerat v 8 nonne v 7 qui 10 obseruauit
v 11 nonne v 12 incurrerit v 15 te 8. I. m. 2 19 fructos
aedendos uerba et tu pacis — astruieris coniunguntur uulgo
20 cum] eis add. Y s. I m. rec. et v 28 cupiens] nos add. Gallandius
26 proclamatum v
5*
munera eius, super Cain uero et super sacrificia eius non
respexit. et contristatus est Cain ualde, et concidit uultus eius.
et dixit dominus deus ad Cain: quare tristis factus es et
quare concidit uultus tuus? quare non recte obtulisti ? peccasti,
quiesce et cetera, et infra: dixit Cain ad Abel fratrem suum:
eamus in campum. et factum est, cum essent ipsi in campo,
insurrexit Cain super Abel fratrem suum et occidit eum. et
dixit deus ad Cain: ubi est frater tuus? et dixit: nescio;
numquid custos fratris mei sum ego ? et dixit deus: quid
fecisti hoc ? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
numquid non licuerat deo, priusquam Cain conuocaret atque
interrogaret, punire ? sed noluit, dans formam, quo inciperemus
genere iudicare commissos nobis, nobis inquam, de quibus
per Hieremiam prophetam dicit ad populos suae maiestati
dicatos: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent
uos pascentes cum disciplina. damnate, inquis, eum, quem
ignoratis deliquisse. cur? nempe ad hoc, ut iam non episcopi
sed mereremur nuncupari uesani atque carnifices. non metuis,
oro, haec mandans domini ad Noe sanctissimum dicentis uocem?
sicut olera faeni dedi uobis omnia. praeter carnem et san-
guinem animae non edetis. etenim uestrum sanguinem animarum
uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum,
exquiram animam hominis. qui effuderit sanguinem hominis
pro sanguine hominis effundetur, quia ad imaginem dei feci
hominem. non metuis, oro, tantorum te qui uideas interfectorem
dei exstitisse seruorum, ut adhuc et ipse. innocentes iugules
et nos participes fieri tuorum cogas funerum? cum dictum a
socero suo Iethro fuisset Moysi, cur tota detineret populum
die: uenit ad me, inquit, populus quaerens iudicium a deo.
igitur si iudicium dei antistitum tam decet esse iustum, quod
dei esse dicatur iudicio terminatum, quomodo tu inauditum
5 Gen. 4, 8-10 15 ffier. 3, 15 20 Gen. 9, 3—6
29 Eiod. 18, 15
5 et cetera om. Coleti 11 non 8.1. m. 1 12 quo genere inciperemus
1 dtcli a
transpositionis signis additis 16 inquis 19 mandas aanctissin
I
mam 30 antestitam
iubebas damnari a nobis, cum Moysen inueneris dixisse: uenit
ad me populus quaerens iudicium a domino ? si populus idcirco
ad nos confluit, ut secundum dei legem iudicetur, cur
tu inquies: damnate innocentem ? itaque cum hoc praeceptum,
quod prolatum est a te, non sit ueniens ex lege dei, sed sit
plane ex uoluntate firmatum diaboli, tandem intellege quisnam
sis.
Vxor Loth conuersa in salem est, cur implere nequiuerit
imperata; nobis, credo interuentu tuo, quia uidelicet sis rex
Romani imperii, nihil accideret malorum, si falsis praegrauatum
criminibus damnaremus? sacra scriptura in Exodo, Moyses,
inquit, ascendit in montem dei, et uocauit eum deus de monte
dicens: haec dices domui lacob et adnuntiabis filiis Israel:
ipsi uidistis quanta fecerim Aegyptiis, et adsumpsi uos tam-
quam supra pinnas aquilae et adduxi uos ad me. et nunc
si auditu audieritis uocem meam et custodieritis testamentum
meum, eritis mihi populus abundans prae omnibus gentibus.
mea est uniuersa terra. uos autem eritis mihi regnum sacratissimum
et gens sancta. quomodo gens sancta, si innocentium
fuerimus necatores? quomodo regnum deo sacratissimum, si
praecepta praetereamus eius? item dicit deus: non moechaberis,
non occides, non falsum testimonium dices aduersus proximum
tuum. tu inquis contra: crede mihi dicenti falsa et macta
innocentem. monens deus dicit in Exodo: non credes auditui
uano, non consenties cum iniquo fieri testis iniustus, non eris
cum conpluribus in malitia. non adpones cum compluribus
declinare cum turba, ut declines iudicium et pauperi non
miserearis in iudicio eius, et infra: non subuertes iudicium
pauperis in iudicio eius, ab omni uerbo iniqua recedes, innocentem
et iustum non occides, non iustificabis inpium pro
muneribus; munera enim excaecant oculos uidentium et pestiferant
sermones iustos. ad haec tu excludenda praecepta
11 Ex. 19, 3—6 21 ib. 20, 13—16 24 ib. 23, 1—3
28 ib. 23, 6—8
2 querens 4 inquiens es fort. 7 sit m. 1 8 cur F, quod v
21 mqchaberis 31 et munera V (et om. v); et munera non accipies,
munera fort.
subuertere iudicium eius deruos conpellis, iustam temptans etiam
muneribus nostram corrumpere dicatam conscientiam deo.
si auditu, dicit deus, audieris uocem meam et feceris omnia
quae dixero tibi, inimicus ero inimicis tuis et resistam contrariis
tuis. iam tuum sit probare praecepisse deum innocentes
esse percutiendos, apostolicam deserendam fidem et tuam
suscipiendam perfidiam. cur haec, quae mandatis domini
aduersantur, fieri praecipiendum putasti? cum etiam in Leuitico
dominum memineris dixisse ad Moysen: loquere filiis
Israel et dices ad eos: ego dominus deus uester, secundum
studia terrae Aegypti, in qua inhabitastis, in ea non facietis,
et secundum studia terrae Chananaeorum, in quam ego induxero
uos, ibi non facietis et in legitima eorum non ambulabitis.
iudicia mea facietis et praecepta mea custodite et
ambulate in eis. ego dominus deus uester. custodite omnia
praecepta mea et omnia iudicia mea et facietis ea; qui fecerit
ea homo uiuet in ipsis. ego dominus deus uester. si in praeceptis
domini docere uales conscriptum iustos esse ad iniustorum
suggestiones puniendos, recte cuncta te egisse atque agere
poteris aduertere. doce in mandatis dei conscriptum calumniis
petitos eius cultores a te domus eius persecutore per nos
episcopos esse interimendos.
Cur ad hanc per coarrianos tuos deductus es implendam
malitiam? quae coegit te causa imperatorem petere
calumniis dei hominem? numquid non legeras in Leuitico
dixisse deum: nolite mendacio petere neque calumniemini
unusquisque proximum? et infra: non mentiemini neque calumniam
facietis proximo, et non profanabitis nomen domini dei
uestri. ego sum dominus deus uester. non nocebis proximum
tuum, et timebis dominum deum tuum. ego sum dominus deus
tuus. non facietis iniquum in iudicio, non accipias personam
8 Ex. 23, 22 9 Leuit. 18, 2—5 26 ib. 19, 11—19
3 uocẽ/// meSJII 4 resistam super restituam scripait m. rec.
7 manda*tis 12 chananeorom 18 docere uales conscriptos iuatum V;
* ® 5
em. v 19 pum., endos 24 cogit 29 pronmc tuo V, proximo tuo v
pauperis neque miratus fueris ad personam potentis; in iustitia
iudicabis proximum tuum. non ambulabis in dolo in gente
tua. non consenties in sanguinem proximi tui. ego sum dominus
deus uester. non odies fratrem tuum sensu tuo, corripiens
corripies proximum tuum et diliges proximum tuum sicut te
ipsum. ego dominus deus uester. legem meam custodite. haec
cum scripta memineris, existimas acceptatores personae nos
tuae futuros? ad innocentis rogasti necem et cum te contemptum
aduertisses, tetendisti temet ad genera omnia ingerenda
poenarum. dicit deus: a facie diuitis ne timeas, et
honorabis faciem presbyteri et timebis dominum deum tuum.
ego sum dominus deus tuus. et tu timeri te potuisse es arbitratus
et exhonorari Athanasium, quem deus praeceperit honorandum?
non legeras dixisse deum: non facietis iniuste in
iudicio, in mensura et in penso et in stateris; statera iusta
pensabitis? et mensura iusta est, ut statuisses fuisse per nos
necandum absentem? si iustum est iudicium <non) audiri se
proclamantem, absentem puniri, tuae erunt iustae etiam allegationes
apud deum contra nos, qui tuae temeritatis praecepta respeurimus.
in Deuteronomio reperitur gloriosus Moyses dixisse
ad iudices quos populo dederat: audite inter fratres uestros
et iudicate iuste inter medium uiri et inter medium fratris
et in medio proselyti eius. non accipietis personam in iudicio,
aduersus minorem aut aduersus maiorem iudicabis, non sumas
personam hominis, quoniam iudicium est dei. et uis, Constanti,
credo quia sis in sublimitate degens regali, accipi tuam
personam; es magnopere cupiens eum, cuius sis sanguinem
sitiens, mactari per nos domini sacerdotes. hinc apud te itaque
nos detestabiles, quoniam iudicium ad dei sumus uoluntatem
promentes, hinc ad gladium putasti tendendam
10 Leuit. 19, 15. 32 14 ib. 19, 85. 86 21 Dent. 1, 16. 17
ta ap
7 acceptores 8 contentum (mp m. rec.) 11 presbiteri
14 in 8. l. m. 1 16 est s. l. m. 2 17 non add. Latinius
18 iustae etiam scripsi, iustitiae Vv, iustae coni. Tilius 20 reperitur v,
repetit V 24 iudicati V, iudicabitis v 28 itaque apud te transpoaitionis
signis additis
carnificem dexteram tuam, tamquam possis gladio uincere quos
uideres propter dei filium nec praesentem dubitare amittere
uitam nec perhorrescere mortem. ad filios Israel narrat sanctissimus
Moyses ex praecepto dei: uidete, tradidit uobis dominus
deus uester ante faciem uestram terram; ascendentes
possidete, quemadmodum dixit dominus deus patrum nostrortm
nobis. nolite timere neque formidemini. si illis neminem praeter
deum timendum mandatum est, illis imaginem nostrae uocationis
portantibus, quanto magis praeter deum neminem metuere
condecet qui non terras Chananaeorum, Iebusaeorum et Gergesaeorum
atque Amorrhaeorum simus desiderantes consequi,
sed caelestia regna, sed dei perpetuum amorem? quomodo
etenim uigor inanis dignitatis tuae nos ab hoc potuit aut potest
proposito flectere, cum praeter deum statuerimus metuendum
neminem?
Non sumus Christiani ex illis qui dixerunt: propter quod
odiit nos dominus, eduxit nos de terra Aegypti, tradere nos
in manus Amorrhaeorum et disperdere nos; sed sumus ex
illis qui dixerunt ac dicunt ad deum: propter te occidimur
tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, sed in his omnibus
superamus propter eum qui dilexit nos. non timuimus
neque timemus minas tuas nos, qui nouimus nihil posse deo
resistere, ne ut illi pereamus qui audiunt a Moysi: fratres
uestri auerterunt cor uestrum dicentes: gens magna est et
dura multa et potentior uobis et ciuitates magnae et muratae
usque ad caelum, sed et filios gigantum uidimus illic. non
timemus gladium tuum Christiani, qui praesumamus prostratis
uobis, dei religionis inimicis, uenturos ad conuiuium patriarcharum
prophetarum apostolorum ac martyrum. non metuimus
uirtutem caduci regni tui milites diuini. non sumus
ex illis diffidentiae filiis, qui plus inimicos suos quam deum
4 Deut. 1, 21 16 ib. 1, 27 19 Rom. 8, 36 23 Dent. 1, 28
1 posses uel uideris fort. uicere 6 nostrum m. 1 7 formidetis
v 8 illes m. 1 9 neminem in ras. 10 cananaeorum
11 et 18 amorraeorum 19 occidemur 20 oc*cisionis 23 Moyse
v 28 uenturos] nos add. v
fuerant arbitrati potuisse, ut tuam fragilem uereamur potentiam;
si enim non ita Iudaei credidissent, quod uidelicet plus
possent Chananaei, Iebusaei et Amorrhaei et ceteri inimici
quam deus, numquam profecto Moysis uocem superhabuissent
dicentis: ne loquamini neque formidemini ab eis. dominus
deus uester, qui antecedit ante faciem uestram, ipse simul
expugnabit eos uobiscum secundum omnia quaecumque fecit
uobis in terra Aegypti, et in deserto hoc quod uidetis quomodo
fouit te dominus deus tuus, sicut quis t\'oueat homo filium
suum, in omnem uiam quam ambulatis, quoadusque uenistis
ad hunc locum, deducens uos in igni nocte, ostendens uobis
iter, ut ambularetis in eam et in nube diei. si non post haec
salutaria monita plus potuisse quos contra pugnam gerebant
quam deum filii Israel fuissent credentes, numquam profecto
ad omnem deuenissent interitum. potentem igitur esse nouimus
deum ad eripiendos nos de manibus tuis, ad caeleste nobis
regnum promissum tendentes. timere tuam crudelitatem non
poterimus, maxime qui elegerimus a te, non a deo puniri.
Dixisti: damnate Athanasium. quem eramus, Constanti,
damnaturi? illumne, quem uidemus dei filium confiteri, ut
sunt confessi patriarchae prophetae apostoli ac martyres?
an te, qui sis negans, ut negauit magister tuus Arrius, ut
negauerunt Scarioth ludas et cuncti Iudaei? dicit deus ad
Moysen: non erunt tibi dii alii praeter me. non facies tibi
sculptile neque omnem similitudinem eorum, quaecumque sunt
in caelo sursum et eorum, quae sunt in terra deorsum, et
quaecumque sunt in aquis subtus terram. non adorabis illis
neque seruies ei, quoniam ego sum dominus deus tuus, deus
zelans, reddens peccata patrum in filiis in tertiam et quartam
progeniem eis qui oderunt me, et faciens misericordiam in
milibus his qui diligunt me et his qui custodiunt praecepta
5 Dent. 1, 29—33 24 ib. 5, 7—11
2 credidissent (nt in raR.) 8 cananaei amorrei 4 supertis
habuissen 5 formidemini ("\' m. rec.) 6 uester LXX, nr Vv
12 ea v 16 eripiendas 28 scharioth 27 illa v
mea. et haec dicis diuina mandata calcando: suscipite idololatriam
meam, derelinquite deum, interficite inimicum meum
non dei Athanasium, quo possitis inueniri inter eos qui oderunt
deum, quibus promiserit se in tertiam et quartam progeniem
redditurum; date operam, ne cum illis diligamini a deo, propter
quos dicit: faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et
his qui custodiunt praecepta mea. conspicis, prudentissime imperator,
hoc tibi bonum uideri quod sit malum et hoc malum quod
bonum. aut negabis bonum, aut negabis bona te mala esse intellegere
et mala bona? si negas, responde. bonum est damnare
innocentem an malum? bonum est derelinquere deum et ire
post idololatriam an malum? si dixeris malum, dicetur tibi
a nobis: cur haec tu geris? iterum clamat in Deuteronomio
Moyses, dicens: custodite mandata domini dei tui et testimonia
et iustificationes. quascumque mandauit tibi, et facies quod
placitum est et quod bonum ante dominum deum tuum, ut
benefiat tibi. et intrabis et hereditate possidebis terram bonam,
quam iurauit dominus patribus uestris. et tu haec esse bona
elegisti, haec deo placita, ut in contumeliam eius maiestatis
idololatria firmetur per tui regni uirtutem et iugulentur hi
qui se eius fuerint confessi cultores. ecce ego, dicit Moyses,
dedi ante conspectum uestrum hodie benedictionem et maledictionem,
benedictionem, si audieritis mandata domini dei
uestri quaecumque ego mando uobis hodie. cum itaque illi
sint benedicti qui innocentem non sint punientes, illi domini
seruantes mandata qui inauditum damnare noluerint, tu quomodo
te benedictum putas, cum per opus tuum te probes inter
maledictos constitutum ? aut si non inter maledictos es, cur
Moysen spernis dicentem? si autem inueniatur in te in una
ciuitatum tuarum, quas dominus deus tuus dabit tibi, uir
6 Deut. 5, 10 14 ib. 6, 17. 18 21 ib. 11, 26. 27
29 ib. 17, 2. 8
1 calcando scripsi, calcanda Vv 5 reddituram r 1N. recJ
9 aut negabis bonum expungenda fort. 14 custodite Vv, costodire
Tilius in notis falso 17 heredite m. 1 29 Moysem v non ante
spernis eras.
aut mulier qui fecerit malignum ante dominum deum tuum
transire in testamentum eius, et uenientes seruierint diis alienis
et adorauerint eos aut soli aut lunae aut omni, qui sunt in
mundo de caelo, et infra: produces uirum illum aut mulierem
illam, et lapidabitis eos in lapidibus, et morientur. in duobus
testibus aut in tribus morietur, moriens non morietur in uno
teste. et manus testium erit super eum in primis ad occidendum
illum, et manus totius plebis postremo. et tolles malignum
ex uobis ipsis. si non es, Constanti, currens cum maledictis,
cur non mandatis dei serui paruisti Moysi? cur, cum
ille dicat duobus tribusue testibus etiam idololatrem perire,
tu nec quidem audientiam uolueris praeberi uiro deo dicato
eique negare fecisti audientiam, cui sis traditus a deo, ei
cui si iusta defendenti restiteris, morte mori iussus ore
fueris Moysi? ut enim iudicia sacerdotis maneant inuiolata,
dicit sic: exsurgens ascendes in locum quocumque elegerit
dominus deus tuus inuocari nomen eius ibi. et loquere ad
sacerdotes leuitas aut ad iudicem, quicumque factus fuerit in
diebus illis, et requirentes nuntiabunt tibi iudicium et facies
secundum omne praeceptum, quodcumque nuntiauerint tibi
qui sunt in loco illo, in quo elegit dominus deus tuus inuocari
nomen illius ibi, et obserua te nimis. facies secundum omnia
quaecumque constituerunt tibi. secundum legem et secundum
iudicium quodcumque dixerint facies, non declinabis a uerbo
quodcumque nuntiauerint tibi, facies quodcumque indicauerint
tibi, non declinabis dextra aut sinistra. et homo quicumque
fecerit in superbia, ne audiat sacerdotes adstantes officia exhibere
in nomine domini dei aut iudex quicumque fuerit
in diebus illis, morietur homo ille, et tolles malum de Israel.
et omnis populus audiens timebit et non impie aget ultra.
4 Dent. 17, 5—7 16 ib. 17, 8—13
2 in om. Latinius 7 hoccidendum 8 maligno (ii m. rec.)
rI •
10 Moysis v 11 idololatram v pere 12 uoluerit (\' m. rec.)
18 deo ei] inquam add. s. 1. m. rec. 14 si ius si iusta 15 Moysis
v 16 ascendens quocumque (1! m. rec.) 17 loquere Vv, uenies
..lcem
Latinius, ελεύση LXX 20 omnem 28 iudex (icem m. rec.)
Sed dicis: isto in loco deo deuotissimus Moyses quomodo
sacerdotum fecit mentionem, sic et iudicis. proba te
super nos factum iudicem, proba ad hoc te constitutum imperatorem,
ut nos armis tuis ad omnem implendam uoluntatem
amici tui diaboli perduceres. cum probare non possis, . quia
praeceptum sit tibi non solum non dominari episcopis, sed
et ita eorum oboedire statutis, ut si subuertere eorum decreta
temptaueris, si fueris in superbia conprehensus, morte mori
iussus sis, quomodo dicere poteris iudicare te posse de episcopis,
quibus nisi oboedieris, iam, quantum apud deum, mortis
poena fueris multatus? cum haec ita sint, tu, qui es profanus,
ad dei domesticos quare istam tibi sumis dei sacerdotum
auctoritatem, cum etiam ipsos iudices Iudaeos tunc, quando
in lege manebant dei, ex genere habere permiserit suo? si
enim, inquit Moyses, dixeris, statuam supra me principem,
quomodo et reliquae gentes quae in circuitu meo, constituens
constitues super te ipsum principem quemcumque elegerit
dominus deus tuus. ipsum de fratribus uestris constitues. non
poteris constituere super te hominem alienigenam, quoniam
non est frater uester. et subsequitur, cur noluerit alienigenam
fieri principem, ne scilicet ad sectam suam traheret alios.
propterea dicit: ne reuoces nos in Aegyptum, hoc est ad idolorum
cultum, quasi is qui, inquam, tibi usurpasti hanc
auctoritatem quam tibi deus non tradidit. et si traderet
et inter te esse permitteret, primo in loco Christianum
te esse oportuerat, quia scelus esset alienigenam dei seruos
iudicare, inimicum religionis domesticos dei. deinde
si fuisses Christianus et te participem censuisset deus sacerdotibus
fieri ad regendum populum eius, accipe qualem te
14 Deut. 17, 14. 15 22 ib. 17, 16
9 posse* (s eras.) 12 istam v, quistu V, quaeso tu fort. tibi om.
v sumis] in add. s. I. m. rec. et v sacerdotum scripsi, sacerdotem
Vv 19 alienigenem (* m. rec.) 22 reuocet v 23 quasi is qui
inquam scripsi, quasi quia inquam V, quasi dicat quis es tu inquam qui V m.
rec. et v; ef. p. 77, 10 tamquam is 25 inter] in coni. Latinius
28 partipem 29 regendum coni. Tilius, gerendum Vv
esse praeceperit. et erit cum sederit in principatu suo, scribet ei
deuteronomium hoc in libro ante sacerdotes et leuitas, et erit
cum ipso, et legetis ei omnes dies uitae eius, ut discant timere
dominum deum tuum, custodire omnia mandata haec et
iustificationes has facere, ut non extollatur cor eius a fratribus
eius et non transgrediatur a mandatis dextra aut sinistra,
ut longiturni temporis sit in principatu suo ipse et filii eius
cum ipso in filiis Israel. quid tu huiusmodi habes nisi omnia
contraria, nisi cuncta quae dei inpugnent domum ? primo es
haereticus, deinde persecutor dei domesticorum; conatus es
ac conaris ad Athanasium iugulandum, tamquam is homo,
qui non memineris scriptum: si fuerit homo odiens proximum
et insidiatur eum et surrexerit in eum et percusserit eum
animo et mortuus fuerit et fugerit in unam ciuitatum harum,
mittent seniores ciuitatis illius, et accipient eum inde et tradent
eum in manus exquirentium sanguinem, et morietur. non
parces oculo tuo super eum et mundabis sanguinem innocentis
ex illis, et bene tibi erit, et iterum: non manebit testis unus
in testificationem aduersus hominem secundum omnem iniquitatem
et secundum omne peccatum quodcumque peccatur. in
ore duorum testium aut trium stabit omnis sermo. si autem
steterit testis iniustus aduersus hominem detrahens ei iniqui.
tatem, stabunt duo homines, quibus est ipsis contradictio,
ante dominum et ante sacerdotem et in conspectu iudicis
quicumque fuerit in diebus illis. et interrogabunt diligenter
iudices, et ecce testis iniustus testificatus est iniqua, resistens
aduersus fratrem suum, et facite ei, quemadmodum nequiter
egit facere aduersus fratrem suum, et auferes iniquum ex
uobis ipsis. et ceteri audientes timebunt, et non adponent
amplius facere uerbum malignum hoc in uobis. non parces
oculis tuis super eum, animam pro anima, oculum pro oculo,
dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede. cum
1 Deut. 17, 18—20 12 ib. 19, 11—13 18 ib. 19, 15-20
1 scribet scripsi, scribe Vv ei om. v 2 deuteronomium scripsi,
deuteronomio V, in deuteronomio ante et erit 1. 1 transponit v; xat.
γράψετ avrdo to δευτρονόμιου του̃το flg βιβλιου LXX 3 eis scr.
cff
Coleti 20 peccator 25 quilllque
cernas haec fieri de te homicida deum statuisse, dicas quaeso,
quid sit aliud dicere: damnate eum, quem scitis innocentem,
facite contra dei mandata, nisi, euellite corda, tollite uobismet
sensus, ultro iugulate uestras animas, licet uidentes quia
fouea sit fingite uos caecos, praecipitesque uosmet date in
aeternam uoraginem, mergite in eam foueam, a qua non uos
eripi posse cernitis, uobis ipsis uitam auferte, sumite perpetuam
mortem? quid est aliud dicere fac quod deus fieri
prohibuit nisi estote inimici deo, adquirite uobis diabolum
amicum, date operam ne consequamini paradisum, ne denique
regnum caelorum quod uobis promisit, si mandata eius
seruaueritis, deus; amate inferna, diligite stagnum ardentem,
desiderate esse cum omnibus qui sunt semper dantes poenas,
desiderate dici homines diaboli.
Haec sunt praemia quae tua egregia conquirunt consilia,
haec illa optima quae mortem pariunt sempiternam,
haec quae demergunt hominem caelo iam proximum ad inferna.
adhuc non sciebas scriptum, ut ad haec nos rogares
mala gerenda? non erit in sacco tuo pondus et pondus, maius
aut minus. non erit in domo tua mensura et mensura maior
et minor. pondus uerum et iustum erit tibi, et mensura uera
et iusta erit tibi, ut multorum dierum sis et bene tibi sit
super terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sorte,
quoniam abominabilis est domino deo tuo omnis qui facit
haec, omnis qui facit iniqua. pondera integra et mensuras
iustas qui non seruauerit abominabilis cum esse sacris referatur
litteris, credo nos acceptissimos tunc fore putasti, si
iniuste (in) eum protulissemus iudicium. Moyses, maledictus,
inquit, qui transfert terminos proximi. proximi auellere et de
loco transferre in locum prohibemur terminos, et pondus, egredimini,
dicis, dei sacerdotes, terminos iustitiae. maledictus, inquit
spiritus sanctus ore Moysi, quicumque declinauerit iudicium
19 Deut. 25, 13-16 28 ib. 27, 17 81 ib. 27, 19
10 paradysum 16 pariant V; em. v 17 demergant V; em. v
1
19 erat (\' m. rec.) saccao 26 abominabilem eum esse cum v
. in
28 iniuste eum (III m. rec.) V, imustum fort. protulisemus (\' m. rec.)
29 evellere v
aduenae, orphani et uiduae, et tu ludos tibi praebens de nostro
sanguine dixisti: punite eum quem ignoratis deliquisse. noluimus,
Constanti, esse tecum maledicti, te magis cupientes
sumus nobiscum benedictum in sancta inueniri ecclesia. non
tuam audimus uocem, quae nos dei incurrere offensam prouocat,
sed audimus Moysis serui domini dicentis: et erit,
si non audieritis uocem domini dei uestri, custodire et
facere omnia mandata eius, quaecumque ego mandabo tibi
hodie, et uenient super te omnes maledictiones hae et inuenient
te. maledictus tu in ciuitate, maledictus tu in agro, maledictae
apothecae tuae et quae sunt reliqua tua, et maledicti
filii tui uentris et nascentia terrae tuae, armenta boum tuorum
et greges ouium tuarum, maledictus tu in gressu tuo. mittet
tibi dominus taedium et thlipsen et anxietatem in omnia,
quocumque inmiseris manum tuam, quaecumque facies, quaecumque
disperdat te in breui propter nequitiam studiorum
tuorum. si non sunt mala studia falsa mittere crimina, persequi
dei cultores, dei idololatriam introducere in ecclesiam,
manu militari iugulare credentes in unicum dei filium, poterunt
haec maledicta non te ac tecum adprehendere currentes.
Conuocasti nos ad dei sacerdotem iugulandum, ad
eum interimendum, per quem te praecepta sua audire sanxerit
deus. et scripsit Moyses uerba legis huius in libro, et dedit
eum sacerdotibus et leuitis qui tollunt arcam testamenti domini
et presbyteris Israel. et mandauit eis Moyses in illa die
dicens: post septem annos in tempore anni remissionis in die
festo scenopegiae in coeundo omnem Israel apparere in conspectu
domini dei tui in loco quem elegerit legetis hanc legem
in conspectu Israel in auribus eorum, conuocatis in ecclesiam
uiris et mulieribus et natis et proselyto qui fuerit in ciuitatibus
uestris, ut audiant et discant timere dominum deum
6 Deut. 28, 15—20 23 ib. 31, 9—13.
1 orfani 6 audimus] uocem add. m. ec. Moysi fort.
I.
11 apothaecae 13 gregem (\' m. rec.) 17 suorum (\' m. rec.)
18 idolatrjam m. 1 22 sancxerit 25 pbiteris V, presbyteriis v
27 quoeundo m. 1 29 couocatis m. 1 30 proselito
uestrum et audiant facere omnia uerba legis huius. et filiieorum,
qui nesciunt, audientes discent dominum deum uestrum
omnibus diebus quibus ipsi uiuunt super terram. persequeris
eum, per quem te audire praeceperit dominus; agente eo in
rebus humanis cohaereticum tuum Georgium successorem,
cum, tametsi fuisset liberatus iam Athanasius ex corpore, tibi
non licuerit mittere, sed fuerit ac sit in dei manu quem
fuisset dignatus populo suo antistitem instituere per seruos
uidelicet suos, hoc est catholicos episcopos. neque enim posset
impleri uirtute spiritus sancti ad dei gubernandum populum
nisi is quem deus allegisset cuique manus per catholicos
episcopos fuisset imposita, sicut defuncto Moyse impletum
spiritu sancto inuenimus successorem eius Iesum Naue, loquitur
scriptura sancta dicens: et Iesus filius Naue impletus est
spiritu intellegentiae; inposuerat enim Moyses manum super
eum. et audierunt eum filii Israel et fecerunt secundum quod
mandauit dominus Moysi. conspicis ordinationi dei te obuiam
isse contra dei faciendo uoluntatem, temet mucrone gladii
tui iugulatum, siquidem non licuerit ordinari, nisi fuisset defunctus
Athanasius, et defuncto Athanasio catholicus debuerit
per catholicos ordinari episcopos. loquitur sacra scriptura
dixisse ad legum Naue deum: Moyses seruus meus defunctus
est. nunc itaque surgens transi Iordanem tu et omnis populus
iste in terra quam ego dabo illis. omnem locum, quemcumque
ingressi fueritis uestigio pedum tuorum, uobis dabo illum,
sicut dixeram Moysi. desertum et ante Libanum usque ad
flumen magnum Euphraten et usque ad mare magnum, usque
ad solis occasum erunt fines termini uestri. non resistet homo
in conspectu tuo per omnes dies uitae tuae, et sicut eram cum
Moysi, sic ero tecum et non derelinquam te neque despiciam
te. numquid potest deus esse cum inimico suo Georgio?
14 Deut. 34, 9 22 Ios. 1, 2—5
3 persequaeris 6 ex scripsi, et V, delet Latinius 7 set
10 uirtate scripsi, uirtutem (\' m. rec.) V, uirtufl v 11 elegisset fort.
q;
24 quemcflm (cu in ras. m. 1) 25 ueatrorum Sabatier 27 magnum
om. v Eufratem v SO Moyse v dispiciam
numquid ei, quem non ordinauerit, quem non elegerit, poterit
esse propitius? talis est Georgius, qualis fuerat Arrius qualesque
sunt Valens et Vrsacius uel ad quem me destinasti
German<ici)ensium Adoxius; neque enim possent nisi de spinis
spinae procedere. haec ita se habere ex actibus ipsius Georgii
legens contestationes Alexandrinorum poteris colligere; et
quamuis tibi sceleratum blasphemum illum esse placeat neque
enim aliter tibi esset amantissimus, nisi quia sit sceleratus
—, tamen haec eo protulerim, ut eximiam possis
cernere operam tuam. cum igitur non esse deum cognoscas
cum Georgio, sed esse aduertas cum Athanasio, quem populo
suo instituerit antistitem, cognoscere tandem poteris dei te
ordinationem fuisse conatum destruere, deum te fuisse in
Athanasio persecutum. audis enim dicere deum ad Moysi
successorem: sicut eram cum Moyse, sic ero tecum, et non
derelinquam te neque despiciam te, ecce alio loco: inualesce
et uiriliter age custodire et facere sicut praecepit tibi Moyses
puer meus. et non declinabis ex illa dextra aut sinistra, ut
intellegas in omnibus quaecumque agis. et non recedet liber
legis huius ex ore tuo, et meditaberis in eo die ac nocte, ut
custodias facere uniuersa quae scripta sunt. tunc dirigam uias
tuas et tunc intelleges. ecce praecepi tibi, inualesce et uiriliter
age; non est quod expauescas neque timeas, quoniam tecum
est dominus deus tuus in omni loco.
Iam superest te, siue tu siue Georgius quae geritis si
sunt uenientia ex dei mandatis, probare. audis enim promittere
se deum futurum cum successore Moysis, quomodo
fuerit et cum Moyse, si modo quae sunt in libro legis scripta
seruauerit. si igitur ut haec geras scriptum non inueneris,
15 Ios. 1, 5 16 ib. 1, 7-9
2 Arrius Coleti, arrianus Vv, Arrius tuus fort. qualesque scripsi,
quales qui Yv 3 ursatius 4 germanensium Vv, em. Coleti
8 esset* (t eras.) 11 aduertas om. v 13 connatum 14 Moysis
v 16 dispiciam 17 custodi et fac Sabatier: lσχυε ovv xal, άνδριςου
ϕυλάσσεσυαι xat itoislv LXX 22 intellegea (es ex as m. 1) 27 successorem
m. 1 28 moysen,
XIIII.
6
tuae erit aequitatis tandem aduertere uobiscum Arrianis non
esse deum. sed illum in uobis mansitare. qui manserit et in
Cain. quae te causa ad haec. Constanti. inpulit gerenda, ut
potentia regni tui ad tantam perductus superbiam statuisses
eum necandum, quem deus sibi in sacerdotali honore elegerit?
non inueneras in primo Regnorum libro scriptum? non glorietur
sapiens in sapientia sua, neque glorictur potens in uirtute
sua, neque glorietur diues ia diuitiis suis; sed in hoc
glorietur qui glorictur, scire et intellegere deum et facere
iudicium et iustitiam in medio terrae. cur haec praeteriens.
qui in omni tempore iudicium iustum facere debueras, iniustitiam
tecum etiam nos facere cogebas? deponi per nos
decreueras catholicum. firmari uero haereticum; sed quando
istud sanae fecissent mentis homines? si enim Heli sacerdos.
cur filios in sacerdotii honore constituisset indignos. illa audit
quae perpessus est a domino. quid nos audire ac perpeti
mereremur, si catholicum episcopum damnantes et quidem
inauditum sineremus Georgium fieri Arrianum Alexandrinis
episcopum? et uenit, inquit, homo dei et dixit: haec dicit
dominus: manifeste ostendi me ad domum patris tui es omnibus
tribubus Israel mihi in sacerdotium, ut ascenderent ad
sacrificium meum et incenderent incensum et tollerent Ephod.
et dedi in domo patris tui omnia frumenta filiorum Israel in
escam. et tu quare respexisti in incensum meum ac sacrificium
meum inprobo oculo, et honorificasti filios tuos plus quam
me, ut benediceres eos a primordio in omnibus sacrificiis Israel
coram me? propter hoc haec dicit dominus Israel: dixi, domus
tua et domus patris tui transiet coram me usque in aeternum,
et nunc non est. sic dicit dominus: nequaquam mihi,
non sic erit a me, quoniam qui ho(no)rificant me, honorificabo
eos, et qui spernit me ad nihilum redigetur. et ecce dies
6 I Beg. 2, 10 (ct Hier. 9, 23) 19 ib. 2, 27—34
9 gloriaetur 14 stad 15 cur (Į m. rec.) audet (" M. rec.)
16 quae] atque fort. 19 inquid m. 1 21 trib; 25 inprobo (»» m.
rec.) 30 horificant 31 et haecce m. 1
ueniunt, et disperdam semen tuum et semen patris tui, et
non erit tibi senex in domo mea omnibus diebus, et uirum
disperdam tibi a sacrario meo, ut deficiant oculi eius, et defluet
anima eius. et omnis quae superauerit multitudo e domo
tua decidet in gladio uirorum. et hoc tibi signum, quod ueniet
super duos filios tuos hos Ofni et Finees, in uno die morientur
ambo gladio uirorum. si hanc ille accepit increpationem
pro filiis a deo, qualem nos mereremur accipere pro te, Constanti?
credo dictum fuisset nobis: plus honorificastis Constantium
quam me, quomodo illi dictum est, quod plus honorificauerit
filios quam deum. qua, inquis, de re? quia si tua
fecissemus praecepta, domini inueniebamur spreuisse, quia
Georgius sit, ut fuerint filii Heli, filius pestilentiae, quem tu
loco dei hominis Athanasii conlocandum per nos censueras.
deinde cum dicat deus: qui me honorificauerit honorificabitur,
et qui me spernit ad nihilum redigetur, si tuam contra ipsius
diuina mandata prolatam uocem sacrilegam audiremus, honoricaueramus
deum? an si te nihil esse iudicantes illius tantum
sacris statutis parere niteremur? interea tu gaude, quia sis
exhonorans deum. audis enim ipsum dicentem, quod uenturi
sint ad nihilum omnes eum spernentes. an negabis te exhonorasse
deum tollendo sacerdotes e plebibus quos ordinauit
ille? an negabis te exhonorasse dominum, quando contra sancita
ipsius coegeris sacerdotes eius damnare absentem inauditum?
non ergo exhonorasti deum, quando tuleris apostolicam
atque euangelicam traditionem et idololatriam, quam Arrii
aedificauerit in corde diabolus, statueris ab omnibus cultoribus
teneri dei?
Cum haec ita sint, iam tuae erit prudentiae aestimare,
quid tibi agendum expediat, utrumne hic corrigens errores
15 I Reg. 2, 30
3 tibi om. v 6 Phinees v moriuntur (8 m. rec.) 12 sfiuisse
13 eli 18 iudicandites 22 dominum v sacerdotes (s in ras.)
..do
quos s. l. m. 1 23 a*n s*ancita 24 sacertes 26 idolatriam
m. 1 Arii Latinius, arrius V; Arrii exaedificauerit fort. 27 omnibus
scripsi, hominibus (m mi rasurae indicium) V et v
6*
tuos, consecutus ueniam tantorum scelerum, inter dei inueniri
statuas domesticos, an redactus ad nihilum, sicut promittit
spernentibus se dominus, incipias in perpetuum dare poenas,
quas dant hi quorum tenere delegeris itinera. et ut plene
uidere possis quae te maneant pericula, propterea quod sis
exhonorans diuinitatem, accipe Samuheli etiam quae dicantur
propter Heli filios: et dixit dominus ad Samuhel: ecce ego
facio uerba mea in Israel, et omnis qui audierit ea, tinnient
utraeque aures eius, in illo die quo suscitabo super Heli omnia
quae locutus sum in domo eius et consummabo quae praedixi
ei, quoniam ego ulciscor in domo eius usque in aetcrnum
propter iniquitates filiorum eius, quas ego scio, quoniam
contemnentes dominum mala locuti sunt filii eius, et non
monuit eos neque castigauit. et nunc sic iuraui domui Heli,
si propitiabitur iniquitas in domo Heli in incenso aut in
sacrificiis in sempiternum. si haec Heli sunt promissa propter
delictum filiorum, quid tibi propter sacrilegium tuum? si illi
haec in aeternum sunt promissa, quid tibi agenti tanta? si
filios Heli dixit deus male locutos de se, quanto magis dicat
te, qui susceperis Arrii blasphemiam ad inpugnandam scilicet
fidem, quam patriarchae prophetae apostoli et omnes tenuerunt
martyres? rogamus te inter haec gerere factorum tuorum
\' paenitentiam, considerans saltem quae filiis Heli exhonorantibus
deum acciderint. Heli, inquit scriptura, senex erat ualde,
et filii eius euntes abierant, et erat maligna uia eorum coram
domino. et factum est in diebus illis, et conuenerunt alienigenae
in pugnam ad Israel, et infra: et inclinauit pugna,
et cecidit uir Israel coram alienigenis, et uulnerati sunt in
acie in campo quattuor millia hominum. et uenit populus in
castra, et dixerunt maiores natu Israel: propter quid deficere
7 I Reg. 3, 11-14 24 ib. 3, 21 (cf. 2, 22) — 4, 1 27 ib. 4,
2—5
1 inueneri m. 1 4 qua*s plane v 9 utreque 12 iniquitates
LXX, iniquitatem Vv quas V, qua v 18 contempnentes
18 quod {\' m. rec.) 22 too m. 1 25 quoram m. 1 26 aligenicoram
g
gene 28 quorum alienienis (corr. m. rec.)
fecit nos hodie dominus coram alienigenis? tollamus igitur
arcam domini dei nostri ex Selon, et exeat in medio nostrum
et liberabit nos de manibus inimicorum nostrorum. et misit
populus ad Selon, et sustulerunt inde arcam domini, ubi
sedebat Cherubin. et ambo filii Heli cum arca dei ibant, Ofni
et Finees, et infra: expugnauerunt illos, et defecit uir Israel
a conspectu alienigenarum, et fugit unusquisque in tabernaculum
suum. et facta est plaga magna ualde, et ceciderunt
ex Israel triginta milia uirorum. et arca dei capta est, et
ambo filii Heli mortui sunt, et infra: et uir properans accessit
ad Heli dixitque ea: ego sum qui ueni de castris fugiens de
proelio hodie. et dixit Heli: qui sermo factus est, filiole ? et
respondit uir et dixit: fugit uir Israel a facie alienigenarum,
et facta est plaga magna in populo, et ambo filii tui mortui
sunt, et arca dei capta est. et factum est cum audisset, arca
dei capta est, cecidit supinus de sella iuxta portam, et contribulatum
est dorsum eius, et mortuus est, quoniam senex
erat et grauis homo, et ipse iudicabat in Israel uiginti annis.
si haec mala Heli sacerdoti et iudici Israelitarum uno die
uenerunt, propterea quod non, ut fuerat dignum, suos castigasset
filios, quid tibi religionis dei destructori cernis uenturum,
isto in loco probandum tibi censui. quod enim ex dei
ueniat uoluntate, ut nos eius serui subiciamur uobis persecutoribus
nostris, dixisse non negabis: nisi nostra fides, hoc
est haec quae dicitur a Lucifero Arriana, fuisset catholica,
numquam in omnes plebes accepissem potestatem. si ita est,
potuit et illorum allophilorum qui arcam ceperant dei fuisse
melior quam est dei cultorum.
Tu dicis fidem tuam, quam nos nouimus haereticam,
hoc tibi praestitisse, sed et Maxentius, Nero et cuncti illi
persecutores domus dei dixerunt deorum suorum potentia fuisse
6 I Reg. 4, 10. 11 10 ib. 4, 16-18
ip
1 quoram m. 1 18 etse 24 dixisse] te add. v 25 quae 8. 1.
26 accipissem m. 1 27 ad allopbilorum supple fides Dei quisquam
fuisse melior quam est Dei cultor. Utique tu v 29 haeredicam m. 1
factum, ut Christiani sub illorum ditionem ueniremus. percurre
quae acciderint illis, qui arcam se dei cepisse laetabantur,
qui uirtute deorum suorum uicisse se Jsraelitas dicebant, et
inuenies unum te ex illis, qui dei fuerint domum persecuti.
et alienigenae abstulerunt arcam dei ex Abenezer, et intulerunt
illam in Asotum. et sustulerunt alienigenae arcam, et intulerunt
illam in domum Dagon, et collocauerunt illam iuxta Dagon.
et mane uigilauerunt Asoti, et intrauerunt in domum Dagon
et uiderunt. et ecce Dagon cecidit in faciem suam ante arcam
dei. et sustulerunt Dagon et statuerunt in locum suum. et
grauata est manus domini super Asotos et cruciabat illos.
et percussit illos in domibus eorum, in Asotum et regiones
MS. et factum est, cum ante lucem uigilassent, et Dagon
ceciderat in faciem ante arcam testamenti domini, et caput
Dagon et ambo uestigia manus eius ablata erant per partes
centum, et ambo articidi manus illius ceciderunt in limen.
et infra: et grauata est manus domini super Asotum, et induxit
illis mures, et facta est confusio mortis magna in ciuitate.
et uiderunt uiri Asoti quoniam sic est, et dixerunt,
quoniam non sedebit arca domini dei Israel nobiscum, quoniam
dura est manus illius super nos et super Dagon deum nostrum.
et mittunt et conuocant regulos alienigenarum ad se et dicunt:
quid faciemus arca dei Israel? et dixerunt Gethaei: transeat
arca dei Israel in Geth. et factum est, postquam translata
est arca dei, facta est manus domini in ciuitate, et facta
est turbatio magna ualde. et percussit uiros ciuitatis a minimo
usque ad maximum, et ebulliuit illis mures in sedibus, et
fecerunt sibi Gethaei sedes pellicias, et miserunt arcam dei
in Ascalonem. et factum est, ut intrauit arca dei Israel in
Ascalonem, exclamauerunt Ascalonenses dicentes: ut quid
misistis arcam dei Israel ad nos, ut morti tradat nos et
5 I Reg. 5, 1--4 17 ib. 5, 6-12
1 dictionem 15 amba m. 1 22 regolos coni. Colett, relicos V
(sed in mg. reliquos m. rec.); cf. σμνάουσι rove σατράπας LXX et infra
p. 87, 1 regolos 28 faciemos] de add. m. rec. 25 alt. est om. v
27 illos 28 cethaei pelliceas v area
populum nostrum? et mittunt et conuocant regulos alienigenarum
et dixerunt: remittite arcam dei Israel, et reducatur
in locum suum, et non morti dabit nos et populum nostrum,
quia acta est confusio grauis in ciuitate tota, grauis ualde,
ut intrauit arca dei ibi. et qui uiuebant et non sunt mortui
percussi sunt sedibus suis, et ascendit clamor ciuitatum usque
ad caelum. uides, Constanti, quomodo sinat deus noster
humiliatam uideri religionem suam a uobis alienigenis et eo
quidem usque humiliatam, donec etiam uos persecutores uerae
religionis uideatis non esse deum alium praeter deum nostrum.
Sed ut iterum ad Athanasii redeam causam, numquid
non sciebas scriptum in Regnorum libro primo: et Samukel
indicabat populum Israel in omnibus sanctificationibus, ut
imperandum putares per domini sacerdotes fuisse damnandum
innocentem? legisti Samuhel quod in omni sanctificatione
iudicarit populum dei; et quia nolumus ab hac recedere iusta
uia iudicandi, perpetimur persecutionem a te. non nouum,
quando Saul persecutus fuerit iustum Samuhelem, cur ei
uera dixerit, et quidem eum, per quem fuerit in regem
unctus, per quem eum dominus ad tantam prouexerit gloriam.
persequebatur Saul domini prophetam atque sacerdotem, quia
non compos fuerit mentis; Saul alioquin quomodo sospes persequeretur
eum quem sciret dei ministrum, dei spiritu plenum?
persequebatur eum quem iugiter propter persecutoris ignorabat
ingemuisse salutem. loquitur in libro primo Regnorum scriptura
dixisse dominum ad Samuhel: usquequo luges tu in Saul?
ecce expello illum, ne regnet super Israel. imple cornu tuo
oleo et ueni, mittam te in domo Iesse usque in Bethlehem,
quoniam uidi in filiis Iesse mihi in regem. et dixit Samuhez:
12 I Reg. 7, 16 26 ib. 16, 1. 2
» h
1 aligenigenarum 4 qui 5 ibi om. v 16 ac Cx m. rec.)
17 a te] at hoc add. m. rec. in mg. et v 19 et quidem scripsi, equi-
A O »
dem Vv 20 at prouexerit w m. rec.) 22 compua fuerit (corr.
quomodo t
m. rec.) quando (corr. m. rec.) pearsequaeretur 28 scire (\' m.
n o
rec.) spm (corr. m. rec.) 26 usquequando (corr. m. 1) 27 tuum
v 28 bethleem
quomodo ibo, ne audiat Saul et occidat me ? eum quaerebat
consumere, quem iam multis meminerat modis dei esse hominem.
homo dei ueniam persecutori poscendo non desistit,
contra pestilentiae factus filius eius auferre animam quaerit;
eo etenim usque persecutor extitit Samuhelis domini sacerdotis
Saul, ut dixerit domino dicenti sibi ueni, mittam te: et quomodo
ibo? audiet Saul et occidet Tne. conspicis, Constanti,
recedentibus uobis a deo non uos homines, sed feras, sed
beluas atque latrones aestimari. aut numquid in hoc, quod
Athanasium iniuste persequeris, non eris Sauli conparandus?
quando sis ita iugulare cupiens innocentem Athanasium, quomodo
et ille fuerit interficere desiderans non solum Samuhelem,
sed et Dauid, eos Saul nempe interficere minabatur, cum
quibus cognoscebat esse deum. et uidit, inquit scriptura,
Saul, quoniam dominus cum David est, et omnis Israel diligebat
eum. et magis adiecit Saul timere a facie Dauid. et
locutus est Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes pueros
suos, occidere Dauid. responde, imperator inpudentissime, si
haec gerere potest dei habens spiritum. quo Saul coepit haec
gerere tempore? nempe quo per Samuhel maledictus reprobatus
est; eodem etenim tempore scriptum est recessisse deum ab
eo, cum Dauid uero fuisse. quibus rebus probatur uos esse
Arrianos sine spiritu dei, qui persequimini Athanasium uirum
plenum spiritu sancto. et erat, inquit, Dauid in omnibus
uiis suis sapiens, et dominus erat cum illo, et omnis Israel
et Luda diligebant Dauid. igitur ut ea te agere possis cognoscere
circa Athanasium quae egerit Saul circa Dauid, accipe
scriptum: et Ionathan filius Saul diligebat Dauid ualde, et
indicauit Ionatha Dauid dicens: Saul quaerit occidere te, et
infra: et locutus est Ionatha ad patrem suum dicens: noli
14 I Reg. 18, 28 — 19, 1 24 ib. 18, 14. 16 28 ib. 19, 2.
30 ib. 19, 4-6
11 quando si (sed uando linea tramuersa m. 1 expunxit) V, quando
sis v, quasi fort. 14 inquid 17 ionatha 21 dominum v
22 fuisset m. 1 25 et dñs — israel add. m. 1 in mg. inferiore
30 locuttus m. 1
peccare, rex, in seruum tuum Dauid, quoniam non peccauit
in te, et facta eius bona sunt ualde. et posuit animam suam
in manibus suis et occidit alienigenam, et fecit dominus salutem
in Israel, et omnis Israel uiderunt et gauisi sunt. et ut quid
peccas in sanguinem innocentem et occidere Dauid sine
causa? et audiuit Saul uocem Ionathae filii sui, et iurauit
Saul dicens: uiuit dominus, si mortuus fuerit Dauid, et infra:
et adiectum est bellum fieri, et mualuit Dauid et expugnauit
alienigenas et percussit illos plaga magna, et fugerunt a facie
Dauid. et factus est in Saul spiritus malus, et ipse in domo
sua dormiebat, et erat in manu eius lancea, et ecce psallebat
in manibus suis. et quaerebat Saul percutere lancea Dauid
et percussit, et declinauit Dauid a facie Saul. et percussit
lancea in parietem, et Dauid fugit et saluus factus est. et
factum est in illa nocte, et misit Saul nuntios ad domum
Dauid, ut custodirent illum, quo mane occideret illum. et
Dauid fugit et saluus factus est. et uenit ad Samuhel in
Armathen, et renuntiauit ei omnia quae fecit Saul, et infra:
et factus est iratus in Ionathan Saul ualde, et infra: et dixit:
mitte haec, accipe iuuenem, quoniam filius mortis est. et respondit
Lonathan patri suo: quare moritur? quid fecit? et
sustulit Saul lanceam in Ionathan, ut occideret eum. cui
parceret Saul, uera sibi dicenti quando nec filio pepercerit?
sic estis praetereuntes < dei) mandata atque uestra statuentes.
denique non miramur, si, quia dicitur: non potest damnari
absens, domini persequaris sacerdotes, quando uideamus sic
fuisse deo famulantes persecutum Saul. loquitur scriptura
dicens: et dixit rex: morte morieris, Abimelech, et tu et omnis
domus patris tui, et infra: et dixit rex cursoribus et stantibus
sibi: adducite et occidite sacerdotes domini, quoniam manus .
eorum cum Dauid est, quoniam cognouerant quod Dauid fugeret
et non, decooperuerunt aurem meam. et noluerunt pueri regis
ingerere manus suas aduersus sacerdotes domini.
8 I Reg. 19, 8—12. 18 18 ib. 20, 30 19 ib. 20, 31—33
28 ib. 22, 16 29 ib. 22, 17
5 innocentem om. v occidere] uis add. V s. l. m. rec. et v
21 morietur v 24 dei add. m. rec. in mg. 28 acimelech
31 dauit est m. 1
Quid dicis, aequissime rex? si illi regis pueri noluisse
referuntur oboedire imperio regis, si illi contempsisse monstrantur
praecepta Saul, ne contra dei fecissent mandata, nos episcopos
fuerat dignum domini calcantes praecepta inplere tua sacrilegi
homicidae? idcirco ergo nos dignaris persequi, quia non domini
mandatis tua anteponamus. haec fecit et SauL quae ita esse
probat sacra scriptura dicens: et dixit Saul ad Doeg: conuerte
te in obuiam sacerdotibus domini. et conuersus est Doeg Syrus,
et mortificauit ipse sacerdotes domini, et occidit illa die trecentos
quinque uiros et omnes portantes Ephod, in Noriban
ciuitatem sacerdotum occidit in ore gladii a uiro usque ad
nutrientem. simili nunc modo conatus es atque conaris eorum
laniare corpora, quos uideas praeceptorum dei memores tuo
reniti praecepto. non itaque mirari poterimus, si tu nos persequaris,
quando uideamus Saul, cur non seruum domini
Dauid in manus tradiderint eius, non solum trecentos quinque
sacerdotes, sed et totam perdidisse ciuitatem. persequebatur
Saul Dauid eum, in cuius ditione cum fuerit, saepe tamen
ei ignouerit. et factum, dicit scriptura, cum reuersus esset
Saul post alienigenas, et renuntiauerunt ei dicentes: ecce
Dauid in deserto Asoti est. et sumpsit secum tria millia
uirorum electorum ex omni Israel, et abiit quaerere Dauid
et uiros eius ante faciem uenationis ceruorum. et uenit ad
greges ouium quae erant ad uiam, et erat ibi spelunca, et
introiuit Saul ad sellam, et Dauid et pueri eius interius
speluncae sedebant. et dixerunt uiri Dauid ad eum: ecce dies
hic quem dixit dominus: tibi dabo inimicum tuum in manibus
tuis, et facies ei quae placita sunt ante oculos tuos. et exsurrexit
Dauid, et dempsit pinnam chlamidis Saul occulte. et
factum est post haec, et percussit cor Dauid eo quod dempsisset
pinnam chlamidis. et dixit Dauid ad pueros suos:
7 I Reg. 22, 18. 19 19 ib. 24, 2—16
2
alacontempse 8 ne s. 1. m. 1 7 et 8 dohaec 10 ephot (e ex
o eorr.) in nonba (o ex u m. 1) ciuitatem V sed m. rec. supra scr.
q
et oben, in Nonba ciuitate fort., et Oben, ciuitatem v 15 cnr (!ł m.
y y
rec.) 21 tria millia uirorum secum signis transp. additis 29 clamidis
et sic infra
non mihi contingat a domino, si fecero hoc uerbum domino
meo christo domini, inferre manum meam in eum, quia christus
domini hic est. et suasit Dauid uiros suos uerbis et non permisit
illis, ut surgentes occiderent Saul. et surrexit Saul et
descendit in uiam, et exiit Dauid post Saul dicens: domine
rex. et respexit Saul post se, et inclinauit se Dauid in faciem
suam super terram et adorauit eum, et dixit Dauid ad Saul:
quare audis uerba populi dicentium: ecce Dauid quaerit animam
tuam ? et ecce in hac die uiderunt oculi tui, quomodo tradidit
te dominus hodie in manibus meis in spelaeo, et nolui te
occidere et peperci tibi et dixi: non iniciam manum meam
in dominum meum, quoniam christus domini est. qui accepi
pinnam chlamidis tuae in manu mea, et ego abscidi laciniam
chlamidis tuae, et non occidi te cognosce et uide hodie quoniam
non est in manu mea malitia neque iniustitia, et non
peccaui in te, et tu quaeris animam meam accipere. iudicet
dominus inter me et te, et uindicabit me de te, manus autem
mea non erit in te. sicut dicitur parabola antiqua, ex iniquis
exiet nequitia. manus autem mea non erit in te retro
quem tu persequeris? canem mortuum et retro pulicem unum?
fiat dominus in iudicem et in uindicem inter me et inter te"
uideat dominus et iudicet iudicium meum et iustificet me ex
manu tua. talis mos est dei cultoribus totum reseruare deo,
scientes esse magnum uindicari ab eo.
Interea, sicuti superius dixi, uide Saul, ubi compos
mentis est, quae dicat, at ubi inpos efficitur, quomodo sitiens
sit Dauid iusti et innocentis sanguinem: et factum est, inquit,
cum consummasset Dauid uerba haec loquens ad Saul, dixit
Saul: uox tua haec, fili Dauid ? et exclamauit Saul et plo-rauit.
et dixit ad Dauid: iustus es tu quam ego, quoniam
tu reddidisti mihi bona, ego autem retribui mala tibi. et renuntiasti
mihi hodie quae fecisti mihi bona, sicut conclusit
27 I Reg. 24, 17-28
8 dauit m. 1 .. 10 speleo 20 persequaeris 28 "totum (Dt m
rec.) ut totum reseruent v 25 secuti m. 1 26 ad m. 1
mpos (\' m. rec.) 27. inquid 81 tribui v
me dominus in manibus tuis, et non occidisti me. et sicut
inueniat quis amicum suum et praemittat eum in uiam bonam.
et dominus retribuat tibi bona pro quibus fecisti mihi hodie.
et nunc ecce ego scio quoniam regnando regnabis et constituetur
in manu tua regnum Israel, et nunc iura tu mihi in
domino, si non eradicabis semen meum post me et si non
exterminabis nomen de domo patris mei. et iurauit Dauid
Saul. post haec utique debuerat iam mutari Saul, sed adhuc
nec iste desinit persequi nec deficit parcere Dauid. et surrexit,
dicit scriptura, Saul et descendit in desertum opacum
et cum eo tria millia uirorum electorum ex Israel quaerere
Dauid, et infra: et misit Dauid exploratores et cognouit
quoniam uenit Saul in Sicelet. et surrexit Dauid occulte et
abiit in locum, ubi dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps
militiae eius. et Saul dormiebat in stragulis praedaris,
et plebs erat circa eum. et Dauid dixit ad Amalech Gethaeum
et Abessa filium Saruiae fratrem Ioab dicens: quis introibit
mecum in castris ad Saul? et dixit Abessa ad Dauid: ego
ibo tecum. et intrauerunt Dauid et Abessa ad populum nocte,
et ecce Saul dormiebat in stragulis pretiosis, et lancea fixa
ad caput eius praeclara, et Abner dormiebat circa eum. et
dixit Abessa ad Dauid: conclusit dominus hodie inimicum
tuum in manibus tuis, et nunc occidam de lancea semel in
terram figens et non repetam illam. et dixit Dauid ad Abessa:
non continges illum, quoniam quis iniciet manum suam in
christum domini et purus erit? et dixit David: uiuit dominus,
quoniam nisi dominus percusserit illum aut nisi hora illius
uenerit et moriatur uel in pugnam descenderit et adponatur,
mihi autem non sit a domino inicere manum meam in christum
domini. et nunc accipe lanceam quae est ad caput illius et
lentem aquae, et recedamus nos. et accepit Dauid lanceam et
lentem aquae a capite eius, et abierunt ipsi. et non erat qui
uideret neque qui sciret, et non erat qui uigilaret; omnes enim
9 I Reg. 26, 2 12 ib. 26, 4-25
tu
5 iuraati (tu m. rec.) 16 amalec cetheum 17 saruie 21 capud
m. 1 25 ini***ciet 29 meam om. v 80 capad m. 1
dormiebant, quoniam timor domini inruerat in illos. et transiuit
Dauid contra et stetit in cacumine montis longe, et erat
magnum iter inter eos. et deprecatus est Dauid populum et
Abner et locutus est dicens: non respondes, Abner? et respondit
Abner et dixit: quis es tu qui uocas me ? quid est ? et
dixit Dauid ad Abner: uir tu es, et quis sicut tu in Israel?
quare non custodis dominum tuum regem? quoniam intrauit
unus de populo disperdere dominum tuum regem. non est
bonum hoc quod fecisti. uiuit dominus, quoniam filii mortificationis
uos estis, qui non custodistis dominum regem uestrum,
christum domini. et nunc uide tibi est lancea regis et lentis
aquae quae erat ad caput eius. et cognouit rex Saul uocem
Dauid et dixit: uox tua haec, fili Dauid ? seruus tuus, domine
rex. et adiecit Dauid: ut quid hoc persequitur dominus meus
retro seruum suum? quoniam quid deliqui et quae est a me
malitia? et nunc audiat dominus meus rex uerba serui sui,
si dominus deus incutit te in meum dolorem et uictimam
immolationis; quod si filii hominum, maledicti hi in conspectu
domini, quoniam eiecerunt me hodie non confirmatum
esse in testamentum domini dicentes: uade, serui diis alienis.
et nunc non cadet sanguis meus in terram ante conspectum
domini, quoniam exiit rex Israel quaerere pulicem unum,
sicut persequitur noctua in montibus. et dixit Saul: peccaui,
conuerte, fili Dauid, quoniam non malignabor in te iam,
ideo quoniam anima mea accepta est ante oculos tuos in diem
hunc, in quo stultus factus sum, et ignoraui multa uehementer.
et respondit Dauid dicens: ecce lancea regis, accedat unus ex\'
pueris et accipiat eam. et dominus restituat unicuique iustitias
et fidem suam, sicut tradidit te hodie in manibus meis et nolui
inicere manum meam in christum domini. ecce sicut exaltauit
se anima tua in diem hunc ante oculos meos, sic significetur
anima mea in conspectu domini, et abripiat me et eruat me
ex omnibus tribulationibus. et dixit Saul ad Dauid: benedictus
tu, fili, et (facies) faciens et potens poteris.
12 aq;quae 16 sui om. v 17 tuus incutit te in me, odoretur
uictimam Latinius 19 egecerunt 82 conspectum m. 1 34 facies
add. Gallandius, notmv noirjaHs LXX
Haec idcirco indidi, ut tandem posses conicere, sic
te siue Athanasium siue nos iniuste persequi, sic te stimulari
in tuae salutis necem, sic tibimet mortis apud diuinitatem
contrahere pericula, ut sibi per haec quae egerit contraxerit
Saul. si haec non ita sunt, dic cur nos persequaris; nempe
quia non fundamus sanguinem innocentem. quem uis imitemur,
tene aut Dauid? de Dauid enim scriptum inuenio: et Dauid
regnauit in Israel, et erat faciens indicium et iustitiam in
toto populo suo; te uero esse cernimus iniustum iudicem, cultorum
dei interfectorem. cur nos persequeris? nempe quia
noluerimus, ut tu es, fieri apostatae, quia noluerimus unicum
dei negare filium. Dauid liber et trinitatem loquitur perfectam
et unam narrat deitatem patris et filii et spiritus
sancti; et tu esse inueniris apostata. quem, inquam, sequar,
tene an Dauid ? illumne cultorem domini, misericordiae amatorem
an te sacrilegum, carnificem? cuius sapientiae homo persequeris
Athanasium? mirarer te haec agere, si non et Achab rex sic
Heliam et ceteros domini prophetas fuisset persecutus; mirarer
te persequi dei hominem, si non in omnibus te Achab esse
cernerem. denique talia tibi dicuntur a nobis, qualia et illi a
dei dicta sint domesticis: noli Baal colere, noli idolis seruire,
sed deo; serui deo Abrahae, deo Isaac, deo Lacob, serui deo
Israel. si talia meministi dixisse Heliam et ceteros prophetas
domini ad Achab apostatam regem, aduerte similia tibi ab
eis, quibus docendi dederit auctoritatem dominus, dici. noli,
Constanti, cum Arrianis pugnare contra dei domum, noli idololatriam
Arrii introducere in ecclesiam, noli negare unicum
filium dei, desine persequi apostolicam atque euangelicam
fidem. haec quia dicamus, uidemur esse tibi inimici. sic fuerunt
regi uera sibi dicentes inimici. percurramus denique quaenam
fuerint orta, quae facta inter Heliam domini prophetam et
7 II Reg. 8, 15
2 **stinralari V, famulari v 8 aput m. 1 4 egeris 7 de dauit
m. 1 11 uoluerimus 17 ahab 21 bahal 22 *°abraae
26 idolatriam m. 1
Achab tuum coapostatam, et inuenies te esse hodie Achab.
uiuit, inquit Helias, dominus, cui adsisto ante conspectam, si
erit annis istis ros et pluuia, nisi per uerbum oris mei. quod
utique cum impletum fuisset, debuerat uecors cognoscere uere
deum solum potentem totum non fuisse nisi illum cui seruiret
Helias. quid agit Achab ? uidet per triennium et eo amplius
non esse pluuiam, et magis est idolis sentiens, magis
est cupiens interficere Heliam. audit dei propheta ore sacrilegi
Achab: si tu es ipse, qui euertis Israel? sic et tu dicis
Athanasio uel nobis, quod enim nos sumus uertentes dei populum,
cum tu sis ad tuam suscipiendam haeresim Christianos
conuocans. sed audis a nobis quae audiit Achab ille cultor
idololatriae ab Helia glorioso: non nos euertimus dei domum,
sed euertis tu et domus patris tui. aut negabis nihil te cogitare,
nisi ut omnes nos coapostatas efficias tuos?
Sed ut coeperam de Heliae et Achab dicere actibus:
et dixit Helias: ego non uerto Israel, sed euertis tu et domus
patris tui, dum relinquitis uos dominum deum nostrum et itis
post Baal. et nunc mitte et congrega ad me omnem Israel
in montem Asoti et prophetas confusionis quadringentos
quinquaginta et prophetas lucorum quadringentos, manducantes
et bibentes in mensa Iezabel. et misit rex Achab ad
omnem Israel et collegit omnes prophetas in montem Carmeli.
et accessit Asoti ad omnes et dixit eis: usquequo uos claudicatis
sensu uestro ? si est dominus deus, ite post ipsum. si
autem Baal est, ite post illum. et non respondit illi populus
uerbum. et dixit Asoti ad populum dicens: ego superaui solus
prophetarum domini unus, et prophetae huius Baal quadringenti
quinquaginta uiri et prophetae lucorum quadringenti;
dentur ergo nobis duo boues, et eligant sibi illi imum et demembrent,
et inponant eum super lignum et ignem non sub-
2 m Reg. 17, 1 9 ib. 18, 17 17 ib. 18, 18-46
4 uaecors uerum v 6 achap m. 1 12 acaph 13 idolatriae
15 quoapostatas m. 1 18 ites m. 1 19 bahal
22 zezabel 28 unus expunxit Latinius
ponant; et ego faciam bouem alterum, et ignem non subponam.
et clamate in nomine deorum uestrorum, et ego clamabo in
nomine dei mei, et erit hic deus quicumque exaudierit nos in
igne, hic erit deus. et respondit omnis populus, et dixerunt :
bonum uerbum quod locutus est Helias. et dixit Helias ad
prophetas confusionis: eligite uobis uitulum unum et facite
priores, quoniam uos multi estis, et clamate in nomine deorum
uestrorum, et ignem nolite supponere. et acceperunt uitulum
et fecerunt, et inuocabant in nomine Baal a mane usque ad
uesperam, et dicebant: exaudi nos, Baal, exaudi nos. et non
fuit istis uox neque auditio. et apposuit Helias Thesbites
dicens: inuocate in uoce magna pariter, ne forte occupatus
sit uel dormiat ipse, et suscitabitur. et iUum uocabant in
uocem magnam, et secabant se secundum consuetudinem suam
gladiis et nouaculis usque ad effusionem sanguinis super se,
et prophetabant usque dum transiret meridies. et factum est
quomodo tempus erat ut accenderet sacrificium, et locutus est
Helias Thesbites ad prophetas dicens: discedite amodo, et ego
faciam holocaustomata. et discesserunt et abierunt. et dixit
Helias ad populum: accedite ad me. et accesserunt omnes
populi ad eum, et accepit Helias duodecim lapides secundum
numerum tribus Israel, sicut locutus est dominus ad eum
dicens: Israel erit nomen tuum. et aedificauit lapides et
restituit altare domini, quod dissipatum fuerat, et fecit foueam,
quae caperet duae metretas Sem< in)is in gyro altaris et constipauit
scizas super altare quod fecit, et demembrauit holocaustum
et inposuit scieam et stipauit super altare, et dixit :
accipite mihi quatuor hydriae aquae et effundite super holocaustum
et super scizam. et dixit: iterum adferte. et iterum
adtulerunt. et dixit: repetite tertio. et repetierunt tertio, et
manabat aqua in circuitu sacrarii, et foueam impleuerunt
aqua. et clamauit Helias in caelum et dixit: dominus deus
Abraham et Isaac et Israel, exaudi me, domine, exaudi me
1 alteram 10 uesperum 14 uoce magna v 17 quomodo] quando
fort. ascenderet Sabatier; αναβη̃νατ τὴv ϑυσιαν LXX 18 ante ad
ras. 4-5 litt. 20 accidite 25 seminifl Latinius, semis Yv
hodie in igne, at sdant omnis populus hic, quoniam tu es
domnus deus Asoti et ego seruus tuus, et propter te feci haec
opera, et tu uersasti cor populi huius retro. et cecidit ignis
a domino de caelo, et comedit holocausta et scieas et aquam
quae erat in caelo, et lapides et terram. linxit ignis. et cecidit
totus populus super faciem suam et dixit: aere dominus deus
ipse est deus. et dixit Helias ad populum: suscipite prophetas
Baal, nemo sit saluus ex illis. et susceperunt illos, et deduxit
illos Helias ad torrentem Gison et occidit illis ibi, et dixit
ad Achab: manduca et bibe, quoniam uox est pedum pluuiae.
et ascendit Achab, ut manducaret et biberet. et Helias ascendit
in Carmelum, et inclinauit se in terram et posuit faciem
suam inter genua et dixit puero suo: ascende et prospice
uiam maris. et respexit puer, et dixit puer: non est nihil.
circumage te septies. et factum est in septimo, et ecce nubis
pusilla quasi uestigium hominis adducens aquam de mari.
et dixit illi Helias ascende et dic ad Achab : iunge currum
tuum et ascende, ne conprehendat te pluuia. et factum est
hinc et inde, et caelum contenebricauit nubibus et uentis, et
facta est pluuia magna. et plorabat et ibat Achab in Israel,
et manus domini erat in Heliam.
Cognoscis in qua peruersitate hodie tu sis manens,
in qua manserit et Achab; de tantis etenim signis ac prodigiis
exhibitis non dignatur gaudere cum populo, sed dolet,
cur Helias sacerdotes ac prophetas fuerit idolorum ausus interfioere,
nec post tanta dignatur semet uertere ad deum, sed
magis adhuc eius persequitur cultorem. uidet quia est deus
in Helia, et magis quaerit eius animam. conspicit prophetas.
Baal et lucorum fuisse daemoniorum cultores, et illos magis
etiam extinctos diligit quam eum quem tot modis aduerterat
dei domesticum. ita et tu eos dignaris diligere quos haeresis
Arrianae sectae uides homines et es dei cultores quam
b
8 deduxerunt 9 at m. 1 10 acap (b m. rec.) 11 acab
D
20 Israel Vv, \'Ιεζράελ LXX 22 in ea quia fort. 23 acaph (b m.
jĮ
rec.) \'24 seribitis 25 cur (* m. rec.) idolorum fuerit v
29 bahal 81 haeresis] haerere fort.
XIIIL
7
acerrime persequens. pauca de multis gestis inter Achab et Heliam
idcirco duxi tibi ingerenda, ut possis noscere nos, ex quo
deum derelinquitis, neque signis neque prodigiis facile connerti
ad eum, sed magis in uestris durantes erroribus ut
bestias inmanes saeuire in (cer)uicem dei cultorum. deprecamur
te, Constanti, ne adhuc in his tuis malis digneris
demorari, sed magis emergas a turbinibus diaboli, ne illa
conprehendant te mala quae Achab et IezabeL nec in eo
dicas felicem te, quia potens sis ad dei persequendos homines,
quando uideas potuisse ad petitum Heliae extingui Achab et
Iezabel, et tamen fuerint reseruati, ut plenius et Heliae dei
hominis tolerantia fuisset beatificata et illorum impleta impietatis
mensura, quasi uero non posset Helias petere deum, ut
arderent persecutores religionis eius, idolorum cultores. ignem
petit dari de caelo ad sacrificia consumenda, ilico descendit;
pluuiam, quae triennio fuerat ablata et mensibus sex, petit,
et ilico datur. alia quam plurima signa fiunt; et exstingui dei
inimici ad petitum Heliae non potuerunt, cum etiam illos
honoratos quinquagenarios ad Heliae dictum descendens ignis
consumpserit? uides hodie posse, quia persequaris Athanasium
uel nos, te fulmine aut quolibet modo extingui, sed reseruari
ad hoc, ut aut te conuertas aut omnis possit impleri iniquitatis
tuae mensura. persequebatur Achab rex Heliam, ut tu persequeris
nunc Athanasium. dixit nempe Iezabel ad domini
prophetam, posteaquam conperisset per Heliam illas uirtutes
exhibitas et prophetas confusionis atque religionum sacerdotes
interfectos: haec mihi faciant dii et haec mihi adaugeant, si
non in hac hora cras posuero animam tuam, quemadmodum
27 m Reg. 19, 2
gregem
1 acab 5 ceruicem scripsi dubitante, uicem V sed m. 1 i in o
1
mutasse uidetur, gregem m. rec. supra scripsit 8 acab 15 dare
(\' m. rec.) 16 pluuia Vv; pluuiam scripsi et cum altero petit coniunxi;
uulgo illico descendit pluuia coniungitur 17 alia scripsi,
aliqua Vv, aqua coni. Latvnius 21 uel pro et dixit; falso igitur
MI
ezstinguere coni. Goieti 22 te v, et (I. m. rec.) V implere e m.
rec.) 23 acab
animam unius ex illis. sed quid audit Helias a deo post
quadraginta dierum ac noctium celebratum ieiunium? nempe
ut ungueret reges, per quos Achab et socii extinguerentur.
est cum Helia misericordia dei, cognoscit Helias diligi se a
deo; contra Achab Heliae persecutor ita est miser, ut in
diaboli semper potestate fuerit. sic Athansium iuste puniri
mandasti, quomodo et Iezabel Nabutheum Iezraelitem; sic tu
ueros testes produxisti contra Athanasium, ut illi produxerunt
ad quos scripserat Iezabel dicens: ieiunate ieiunium, et sedeat
Nabutheus in primo populo, et conlocate duos uiros filios iniquorum
contra eum, et testentur aduersus eum dicentes:
maledixisti dominum et regem, et deducite eum, et lapidetur
et moriatur.
Talia sunt opera nunc uestra Arrianorum. reos nos
dicitis, inpingitis multa nec testibus falsis egetis; ipsi enim
testes in omnibus falsi estis. sic uos filii perditionis Arriani
interficere temptatis Athanasium, quomodo Nabutheum Iezabel,
tamquam possetis omnia conspicientis effugere manum. scis
uindicasse deum sanguinem Nabuthei, mortem eius de manibus
interfectorum exquisiuisse; et arbitraris ex tuis manibus non
deum exquisiturum sanguinem sacerdotis sui Athanasii? et
dixit dominus ad Heliam Thesbitem dicens: surge et descende
in obuiam Achab regi Israel, qui est in Samaria quia hic
in uineam Nabuthei descendit, ut possideat eam. et dices ad
eum: haec dicit dominus: quomodo occidisti Nabutheum et
possedisti uineam eius, propter hoc haec dicit dominus: in loco
in quo linxerunt canes et sues sanguinem Nabuthei, ibi lingent
canes sanguinem tuum, et fornicariae lauabunt in sanguine
tuo. et dixit Achab ad Heliam: si inuenisti me, inimicus
meus ? et dixit Helias: inueni, quoniam cogitasti facere maligne
ante conspectum domini, ut exacerbares eum. haec dicit
dominus: ecce ego induco super te mala, et succendam post
9 m Beg. 20 (21), 9. 10 21 ib. 20 (21), 17-28
h
7 nabutetun iezeahelitem (b m. rec.) V, Naflovaai τὸν \'Ιεζραηλιτην
LXX 21 athanasi 27 lincxeront 80 malignae
7*
te ignem, et disperdam tuum Achab mingentem ad paristem
et contentum et reliquum in Israel. et dabo domum tuam
sicut domum Hieroboam filii Nabath, sicut domuna Saba filii
Acia, pro omnibus exacerbationibus quibus exacerbasti et
peccatum dedisti in Israd. et ad Iezabel locatus est dominus
dicens: canes manducabunt eam ante murum Iezabel, et mortuos
tuos in ciuitate manducabent uolucres ciuitate quia to,
Constanti, dicis ad haec ? minora astruis esse peceata tua
quam fuerunt Achab et Ie?abel? illi sacerdotes dei sunt persecuti
interemerunt dei domesticos, religionem dei tulerunt
et idololatriam statuerunt, populum auerterunt a deo. et to
haec omnia fecisti ac facis. sic nos tu uocas inimicos tuos,
quomodo et Achab Heliam, qui cum audisset ore prophcta?
domini indignationem, dixerit: H immisti me, inimicus Achab
regi? nempe quia diceres. noli idolis seruire sed des soli
Abrahae Isaac et Israel. et ?uno quia tibi dicatur: noli esse
haereticus, sed esto Chritionus, inimicos uocas, cur tibi idololatriam
tradenti haec ingerantur quae fuerint i?gesta et per
Heliam regi Achab; qui Achab dilexisset profecto. Heliam, ai
eius idolis domlui proph?tu censuisset seruiendum, dere?quendum
uero deum. negare et tu tetidem non pot?, quod
enim, si esse delegissemus quod ipse.., fuisses nos singulari
dilecturus affectu. quibus rebus intellegeris esss filius pestilentiae,
benebrarum fons, fomes omnium malorum, caput gurges
nequitiae, sentina omnium blasphmorum, haereticorum fomes
radix amaritudinis, arbos igni destinata quippe adferens fructus
mortiferos, inimicus dei, hostis ecclesiae, ueritatis interpolator,
prauitatis conci?ter, iniustitiae amator, iniustitiae aduersarius
factus in tenebras et quidem inextricabiles conuersus, factus
uero uerius templum <omnium daemonum, quorum instinctu
\'fc contentum bcripsi, contemptum Vυ, συνεχόμενόν LXX \'6 Wrahel
V, Israel v 10 interimerunt Vv 18 orae 15 rege.
17 qcur ( m. rec.) idolatriato 18 inaerehtnr v #1 negare et tu
scripsi, negaret ut V, negare tu id v totidem om. v 22 esse delegisseiiras
scripsi, esset elegissemus J) esse eligissemus v 24 guégis
26 c ufru|tos (corr. m. rec.) f1 inimicosik. 1
haec cuncta, ut Achab, perpetratus fueris mala ac perpetreris.
sed non diu, nisi te conuerteris ad deum, esse poteris inpunitus,
cum cernas quae receperint Achab et Ieaahel. si enim
Achab, sicut ei fuerat promissum ore Heliae, interit, si canes
comedunt Iezabel, tu eris a tantis inpunitus facinoribus ? qui
non solum non doles interfecisse te deo mancipatos, sed et
adhuc glorieris, existimans bene te fecisse. nec mirum cum
praescius futurorum equus tu negator os dixerit in euangelio:
ueniet hora, et omnis qui uos occiderit putet se officium deo
facere; sed hoc faciunt, quia nesciunt neque patrem neque
unicum filium eius.
Sciens tu degens sine notitia dei persequeris Athanasium
uera tibi dicentem, ex toto amantem deum corde. sic
et Achab persecutus Heliam. sed uide exitum Heliae atque
inimici eius Achab. Heliam conspice translatum ad amicitias
dei perfruendas aeternas, et nune Achab torquetur in exterioribus
tenebris. est Helias de dei gaudens amicitiis, et est
Achab exsoluens perpetuas poenas. erit sine dubio Athanssius
in conuiuio, ubi est Helias; et tu eris in loco illo tormentorum,
nisi tibi consulueris, in quo detinetur Achab, cuius
in omnibus imitator reperiris. istud est sapere, ut elegisses
infelicitatem aeternam Achab regis quam frui felicitatem perpetuam,
quam est consecutus Helias? cuius translationem
loquitur scriptura in quarto Regnorum libro dicens: euntibus
autem illis et loquentibus ecce currus igneus et equi ignei, et
?epa<ra>uit inter utrosque. et ascendit Helias in commotione
quasi in caelum. et Helisaeus uidebat, et ipse clamdbat$t
dixit: pater, pater, agitator Israel. et non uidit eum amplius.
non nouum nobis tuum haeretici factum poterit uideri, si BOS
persequaris domini sacerdotes, cum in libro Paralipomenop
9 Ioh. 16, 2 24 nn Reg. 2, 11. 12
4 acab 7 athuc m. JL 9 ora m. 1 15 heliae 21 reppereris
b b ...
(corr. m. rec.) V, reperieris v eligisses 22 aeap (eorr. m. rec.)
ra.
magis quam f. felicitate pęrpetua v 26 sepanit (n m. rec.) commqtionem
29 heretici f m. rec.) V, haeretice v 30 paralipemenon
secundo inueniamus Hieroboam et eius filios haec egisse.
sacra scriptura, Iuda, inquit, et Beniamin et leuitae et sacerdotes,
qui erant in omni Israel, conuenerunt ex omnibus finibus,
quoniam dereliquerunt leuitae et tabernacula sua et possessiones
suas et abierunt ad Roboam, quoniam repellit eos Hieroboam
et filii eius, ut non seruirent domino. et constituit ibi
sacerdotes excelsorum et simulacris et daemoniis et uitulis,
quae fecit Hieroboam. et proiecit eos a filiis Israel et a
tribubus Israel, qui dederant cor suum quaerere dominum
deum Israel. non erit itaque admirandum, si tu nos uel
nobis diuinitus commissos persequeris, si de re nobis commissa
nos pellis, si denique locis nostris ordines dei inimicos eos,
qui tecum dereliquerunt deum, quando uideas haec te implere
quae fecerit Hieroboas. quid est enim dicere: fidem apud
Niciam damnate conscriptam et suscipite meam, nisi hoc quod
dixit Hieroboas: et relinquite deum et seruite simulacris meis ?
quis homo dicis: damnate absentem inauditum innocentem?
certe is, qui iam fidem apostolicam negaueras atque euangelicam,
nempe is, qui traditionem beatorum destruxeras,
quantum apud te ac tuos est, apostolorum. inde denique
factum est, ut ad tantam uenires uecordiam, quia fueris ut
Hieroboas sine deo. ceterum si deum habuisses, si te eius
meminisses cultorem, numquam profecto diceres: damnate innocentem,
percutite inauditum absentem consacerdotem uestrum.
Et ut uideas te esse sine deo, unde et talia fieri
mandaris, accipe regem, cum quo pro meritis fuerit deus suus,
accipe et eius obsecrationem ad domini sacerdotes quos populo
dei inpellebat iustum iudicare iudicium, conspice etiam tuorum
a te contra ecclesiam institutorum iudicum et illius ministrorum
actus; et poteris perpendere, si tecum non inmundi spiritus
2 n Par. 11, 12-15
1 ieroboam 8 omne m. 1 finibus add. in mg. m. alt.
5 roboam V, Ieroboam v 6 sibi fort. 18 derelinqueraot
14 et infra Hieroboam v 15 Nicaeam v conscribtam m. 1
17 quisj tu add. 8. I. m. rec. 20 aput m. 1 25 te esse sine scripsi,
te esse in V, te non esse in V m. rec. et v 29 iudicium v
sunt qui fuerint cum Hieroboam. et habitauit, inquit in libro
secundo Paralipomenon, Iosafat in Hieroboam, et conuersus
est et exiit in populo a Bersabee usque ad montem Ephrem,
et conuertit eos ad dominum deum patrum suorum. et statuit
iudices in omnibus ciuitatibus luda munitis et per singulas
ciuitates. dixit iudicibus: uidete quid uobis facietis; non enim
homini iudicabitis, sed domino, et uobiscum est in uerbo. et
nunc sit timor domini super uos, et seruetis et faciatis; neque
enim est. cum domino deo nostro iniquitas neque personae
acceptio neque munerum acceptio. et quidem in Hierusalem
statuit Iosafat de leuitis et sacerdotibus et principibus Israel
in iudicium domini et iudicare habitantes in Ierusalem. et
mandauit super eos dicens: ita facietis in timore domini, in
corde perfecto; et omne iudicium quod acceptum fuerit super
uos a fratribus uestris, qui habitant in ciuitatibus suis, inter
medium sanguinis et sanguinis, inter medium legis, in mandatis
ac iustificationibus et ad iudicia. et distinguetis eis, et
non peccabunt domino, et (non) erit ira super uos et fratres
uestros. sic facite, et non peccabitis. ecce Amarias sacerdos
princeps super uos in omne uerbum domini, et Iabadias filius
Zmabel qui princeps est domui Iuda in omne uerbum regis,
et scribae et leuitae in conspectu uestro. confortamini et facite,
et erit dominus uobiscum cum bono. numquid dixit ad domini
sacerdotes uel ad regni sui principes uel ad ceteros iudices:
condemnate iustum, persequimini innocentem, damnate, interficite
omnes credentes in deum? numquid dixit: amate quod
non amat deus, odite iustitiam, diligite iniustitiam, sicuti dicis
tu? aut numquid negare poteris te dixisse: damnate Athanasium
absentem inauditum ? Iosaphat deo dicatus rex Iudae
dicit secundum domini iudicandum legem, et tu dicis in apostasiam
conuersus rex: damnate inauditum.
1 n Par. 19, 4-11
1 fuerunt v inquid m. 1 3 bersabeę ephem 5 munitas
6 uos facitis Latinius 18 non om. Vv, add. Coleti 20 Zαβδιας
vloe \'Ισμαήλ LXX 21 omng m. 1
Pone interea, Constanti, hodie in corpore esse Iosaphat
regem et utrosque uos dicere ad nos, ille quidem haec: uidete
quid uos facietis; non enim homini iudicabitis, sed domino,
et uobiscum est in uerbo. et nunc sit timor domini super uos,
ut seruetis et faciatis; neque enim est cum domino deo nostro
iniquitas neque personae acceptio; tu contra esse damnandum
dicas inauditum et eum quidem, quem etiam ipse scias innocentem.
cui oboedire potueramus nos antistites dei, nos
quos ante populo suo ore Hieremiae promiserat dicens : et
dabo udbis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes
cum disciplina. cui, inquam, oboediremus, tibine an Iosaphat
dicato deo uiro, qui id nos facere conpelleret quod
meminissemus fieri mandasse deum? si itaque illum cognoscis
domini implere praecepisse mandata, te uero exstitisse non
solum dei mandatorum destructorem, uerum etiam ipsius desertorem,
superest ut uideas, quis uestrum fuerit homo dei, quis
eius clementiae fecerit uoluntatem. legimus scriptum sic de
illo: et factus est dominus cum Iosafat, quoniam ambulauit
in uiis patris sui primis, et non quaesiuit simulacra, sed
dominum deum patris sui, et in mandatis eius ambulauit, et
non sic opera Israel. et direxit dominus regnum eius, et dedit
omnis Iuda munera Iosafat, et factae sunt illi diuitiae et
gloria multa. et exaltatum est cor eius in uiis domini, et
adhuc amputauit et lucos a Iuda. et tertio anno regni sui
misit duces suos et filios uirtutum, et infra: et eum illis
Elimasat et loram sacerdotes, et docebant Iudam, et cum illis
librum legis domini, et pertransierunt in ciuitates Iuda et
docebant populum. et factus est pauor domini in regnis
terrae et in circuitu Iuda, et non bellauerunt Iosafat. et ab
alienigenis adferebant Iosafat munera et argentum et dona,
9 Hier. 8, 15 18 n Par. 17, 8-7 25 ib. 17, 8-12
s I
8 potueramus (corr. m. rec.) V, poterimus v antestites m. 1
11 obędiremu; 18 miminissemus m. 1 21 sicut coni. Ttlius in
notis 24 ἐξη̃ρε za ύψηλὰ xal xa α̌λση LXX 26 felimasat
t
27 librum pro liber dicitur 30 iosafae (\' m. rec.)
et Arabes adferebant illi arietes ouium septem milia septingentos,
et erat Iosafat ambulans magnificatus usque in altum.
quid tu tale facis? nempe misisti per omne regnum tuum,
ut cuncti mandata dei despueremus susciperemusque praeceptum
tuum, quod temptaret inpugnare domini praeceptum.
Iosaphat misit principes uirtutis regni sui, misit consiliarios
suos, misit leuitas ac domini sacerdotes, obsecrans, ut cuncti
cultores domini fuissent in regno suo, ut omnes unianimes
deo tantum semet praeberent famulos; mittit etiam librum
sacrae legis per gloriosum Moysen traditum, ut nihil extra
fecissent quam quae fieri mandasset deus. tu non solum
legem domini inueniris inpugnasse, quae praecepit innocentem
et iustum non necandum, sed et ipsum dereliquisse deum,
siquidem non sis apostolicam tenens fidem, sed Arrii perfidiam.
ille populum errantem ab idolis conuertit ad deum, tu populum
deo dicatum conatus es facere apostatam, quod es tu, hoc
est sacrilegus.
Persecutus es atque persequeris Athanasium, eius
sitiens cruorem. sed uide quid spiritus sanctus dicat in nono
psalmo, in quo tu mihi specialiter descriptus esse uideris:
dixit in corde suo: non mouebor a saeculo in saeculum sine
malo. cuius os maledictione plenum est et amaritudine et dolo,
sub lingua eius labor et dolor. sedet in insidiis cum diuitibus
in occultis, ut interficiat innocentem. oculi eius in pauperem
respiciunt. insidiatur in absconso sicut leo in spelunca sua.
insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, donec adducat
eum in conuersatione sua. in laqueo suo humiliauit
eum, inclinauit se et cadet, dum dominatur pauperum. dixit
in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat
usque in finem. an si in hac perseueraueris nequitia, non
erit dici dignum de te: auertit faciem suam, ne uideat usque
in finem? tanta sunt funera tua, Constanti, ut, cum dicitur
21 Ps. 9, 27—32 (10, 6-11)
.4p
1 septem ai 4 susceperemusque m. 1 5 tStaret (P m. rec.)
b.
18 derelinquisse 15 ad (b m. rec.) 18 est m. 1 27 humiliabit
eum, inclinabit fort.
in psalmo decimo ex persona populi nostri: in domino confido,
quomodo dicetis animae meae, transmigra in montem
sicut passer? quoniam ecce peccatores intenderunt arcum.,
parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro
rectos corde, tu mihi descriptus esse cum scelerum tuorum
participibus uidearis. cognoscimus etenim uos Arrianos esse
temporis nostri antichristos. aut si non is es, qui merearis
numerari inter antichristos, aestima, dei unici filii negator.
dicit sanctus spiritus per prophetam: dominus in templo sancto
suo, dominus in caelo sedes eius. oculi eius in pauperem respiciunt,
et palpebrae eius interrogant filios hominum. dominus
interrogat iustum et impium, qui autem diligit iniquitatem
odit animam suam. et tu statuisti eum puniendum, quem nec
ipse cognoueris reum, nisi tantum in eo, quod tuae blasphemiae
restiterit, factum apud te mortis reum. audi dicere dei spiritum:
qui autem diligit iniquitatem odit animam suam, et
cogis iniquitatem amare quam iustitiam. si non est iniustum
damnare inauditum accusantibus uobis haereticis catholicum
conuince. ego etenim cum adhuc scriptum inuenio: pluet
super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum
pars calicis eorum, quoniam iustus dominus et iustitiam dilexit,
aequitatem uidit uultus eius, te atque omnes tecum facientes
in hac parte esse cognosco. ueniet utique super uos ignis et
sulphur et spiritus procellarum, nisi conuersi fueritis ad deum,
quia sit pars calicis uestri negatorum unici filii dei, eius
diuinae maiestatis dicatorum persecutoribus, qui cum sciatis
deum iustum iustitiam diligere, amare aequitatem, uos censueritis
damnare innocentem, persequi domini fidelissimum sacerdotem.
diligite, inquit, dominum, in psalmo XXX spiritus
sanctus, omnes sancti eius, quoniam ueritatem requirit dominus,
et retribuet facientibus abundanter superbiam. et tu nos
1 Ps. 10, 1. 2 9 Ps. 10, 4. 5 19 Pa. 10, 6. 7
29 Ps. 80, 24
2 dicitis V; πω̃ς ἐρει̃τε LXX 4 faretra 8 aestima] es tamen
Latinius fili 9 spiritus sanctus v 10 sedis m. 1 15 aput
m. 1 17 maBi*quam (magis m. rec.) 21 et pars v 24 sulfur
inpuleras ad interficiendum innocentem, ad superbiam tecum
possidendam. non enim te negare posses esse superbum, cum
et in dei cultores funestas miseris manus et euangelicam fidem
destruere fueris conatus atque firmare haereticam. in XXXII
psalmo non legeras: diligit dominus misericordiam et iudicium,
et misericordia domini plena est terra, ut iuberes damnari
absentem? cognosce per haec opera tua quam sis inconsideratus
quamque tuae salutis hostis, qui cum scriptum memineris:
quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies bonos? prohibe
linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum,
et auerte a malo et fac bonum, tu tamen non quietem capias
haec gerendo quae te prohibuerit gerere deus. hoc est nolle
uidere dies bonos, hoc est nolle uitam, hoc est petere sibi
tribui mortem. cum itaque sis talis, qui ad mortem aeternam
hauriendam curras, etiam in XXXV tu mihi uideris esse praeostensus.
dixit iniustus, ut delinquat in semet ipsum, non est
timor dei ante oculos eius. quoniam dolose egit in conspectu
eius, ut inueniat.ur iniquitas eius et odium. uerba oris eius
iniquitas et dolus, noluit intellegere, ut bene ageret. iniquitatem
meditatus est in cubili suo, adsistit omni uiae non
bonae, malitiam autem non odiuit.
Qualis es aduerte, iustissime imperator, propter
quem esse dicta sentiantur etiam illa quae in Scariothem ludam
et populum Iudaeorum fuerint dicta. quomodo potueramus,
Constanti, damnare innocentem ad superbiae tuae consilium?
cum sciremus scriptum apud Dauid: ostende misericordiam
tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
non ueniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moueat
me. ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi
sunt nec poterunt stare. quid dicis ? talis est misericordia
dei ac iustitia, ut absentes et inauditi damnentur, et quidem
innocentes, quos punire nec praesentes licet? sed quid mirum
si haec fieri mandasti, homo nesciens deum ? quid mirum, si
5 Pa. 32, 5 9 Ps. 88, 18-15 16 Pa. 35, 2-5 26 Ps. 35,
11-13
I
1 tecum V, tuam v 2 posses (\' m. rec.) 23 scariothum
ignorans eius misericordiam atque iustitiam praeceperis peruersa
fieri iniqua iniusta? non te a tanto potuit remouere
scelere psalmographi sermo dicentis: ibi. ceciderunt omnes qui
operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare ? nec
ille in XXXVI: desine ab ira et derelinque furorem; noli
aemulari ut maligneris, quoniam qui malignantur exterminabuntur
? haec itaque legens, quia pro nihilo habenda statuta
censueris domini, idcirco te esse iudico illum, de quo, obseruabit,
dictum est, peccator iustum et stridet super eum dentibus
suis; dominus autem deridebit eum, quia prospicit quia ueniet
dies eius. inter illos te habemus, de quibus dictum cerno:
gladium euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum,
ut deiciant inopem et pauperem et trucident rectos corde.
gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
melius est modicum iustum super diuitias pecca-
torum multas, quoniam brachia peccatorum conterentur. tu
inter istos inimicos es domini constitutus, quos describit dei
spriritus adhuc infra: inimici domini mox ut honorabuntur
et exaltabuntur, deficientes ut fumus deficient. considera tandem
te cum omni tua sublimitate, (ni)si temet correxeris, ut
fumum interiturum, quippe dei inimicum. adhuc de te scriptum
uideo, quod nisi conuersus paenitueris, uenturus sis ad nihilum:
uidi impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani.
et transiui, et ecce non erat. et quaesiui eum, et non est
inuentus locus eius. tu es, inquam, ille, Constanti, de quo
etiam haec dicta uideo: conspicit peccator iustum, et quaerit
mortificare eum; dominus autem non derelinquet eum in manibus
eius. dicit propheta plenus spiritu sancto: noli aemulari
inter malignantes neque selaueris facientes iniquitatem, quoniam
tamquam faenum uelociter arescent et sicut olera her-
5 Pa. 86, 8. 9 9 Ps. 86, 12. 18 12 Ps. 86, 14—17
18 Ps. 86, 20 23 Pa. 36, 85. 36 26 Ps. W, 32 28 Ps. 86, 1. 2
4 poterunt v 8 dictum est «bseraabit v 9 etridebit v
• iii
14 intrat (8 m. rec.) 17 inimicos scripsi, inimicus Vv 20 si (aI m.
rec.) 29 zelaberis (° me rec.) 30 holera
barum cito decident. at dicitur a te Constantio destructore
dei religionis: mem imitamini? quia uos imitetur nisi qui
uelit uobiscum tamquam olera herbarum arescere ? quis nisi
qui uelit dei indignatione deleri, si Uere utique dicit: iusti-
tiam loquimini, iuste iudicate filii hominum, et tu in innocentis
exsurgis necem?
Dubitari itaque non poterit te esse ex illis, ad quos
dicit spiritus sanctus: etenim m corde iniquitates operamini,
in terra iniquitatem manus uestrae concinnant. alienati sunt
peccatores ub utero, errauerunt a uenire, locuti sunt falsa.
ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae
et obturantis tttifes suas, quae non exaudiuit uocem incantantium
encantatoris, quae incantatur a sapiente. deus conteruit
dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet domi-
nus. ad uihilum uenientes et aqua decurrent, intendit arcum
siaum, donec infirmentur. sicut oera liquefacta auferentur,
super cos ecuidit non uiderunt solem. audis te cum tuis
ad nihilum uenturum, ut iam illi uenerunt, quorum esse delegeris
imitator. conspicis uos persecutores dei seruorum, unici
filii dei negatores serpentibus et aspidibus conparatos; et non
tandem times ad dei te transferre domum? non te, qui unus
esse monstraris rei illis aspidibus, ita formas ad diaboli calcandum
caput, quo possis dignus effici regnare inter eos,
quorum Iohannes narrat gloriam: in sua propria uenit, et sui
cum non receperunt; quotq?? autem receperunt eum, dedit
illis potestatem filios fieri dei, qui credunt in nomine eius?
no-n nomine scriptum in LVIII psalmo : deus Israel, intende
ad uisitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur
iniquitatem, ut iuberes dandam in absentem sententiam?
nec LXI commonere pariter atque increpare spiritum sanctum
per haec uerba cognoueras: quousque inruitis in hominem ?
4 Ps. 57, 2 8 Ps. 57, 8-9 24 loh. 1,11 27 Ps. 58, 6
81 Ps. 61, A
3 b olera (h m. rec.) 1> fili 7 dubitari scripsi, dubitare Vv
13 conteruit (* m. rec.) 15 intenclet fort. 16 auferantur v
21 timet transferres temet ad dei tranrferes (tWt. 28 no
interficitis uniuersos? timor, inquit Salomon, domini initium
sensus; sapientiam autem et disciplinam impii spernunt. hinc
disciplinam et sapientiam spernis, quia sis sine dei timore\'
hinc impius esse sacris describeris litteris, impius utique, quia
non solum ipse deserueris deum, sed et colentes illum tam
infeste persequaris. uae tibi, quia cum illis esse inueniris, de
quibus in Prouerbiis lego: fili, noli te seducant uiri impii
neque uelis, si te rogauerint dicentes: ueni, communica nobiscum
sanguinem, abscondamus autem in terra uirum iustum
iniuste, deglutiamus autem illum, uelut inferi uiuum. quid
te Arrianorum Iudaeorum imitatorum delectauerat, Constanti.
ut has illorum impias audiens uoces ad effundendum sanguinem
dei seruorum fuisses eosdem secutus ? cur non consilia audisti
Salomonis dicentis tibi? ne abieris vias cum illis, ne declinaueris
pedem tuum ad semitas eorum. non enim inique ten-
duntur retia auibus. ipsi enim qui homicidii participes sunt
thesaurizant sibimet ipsis mala, hae sunt uiae omnium consummantium
iniqua; sua enim impietate suam animam
auferunt, et iterum: quanto tempore innocentes tenuerint iustitiam,
non erubescent; insipientes autem dum contumeliae cupidi
sunt, impii facti oderunt intellectum, et subiecti facti sunt
obprobriis. tu tibi, Constanti, haec quaesisti obprobria, tu
temet damnasti, qui praecepta contemnens dei maledictifl
Iudaeorum discipulis haerere censueris Arrianis, cum quibus
digne adhuc haec audis: nam quoniam uocabam, nec oboediebatis,
et extendebam uerba, nec adtendebatis. sed inrita facie
batis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis.
itaque et ego uestra perditione ridebo; gratulabor autem aduersus
uos, cum uenerit uobis subito tumultus, euersio autem
similis procellae, cum aduenerit autem uobis interitus. erit
1 Prou. 1, 7 7 ib. 1, 10—12 14 ib. 1, 15-19 19 ib. 1,
22. 28 25 ib. 1, 24—32
5 et qui colentes v 6 muenires m. 1 7 proaerbiB m. 1
nolite V, non te V m. rec. et v 8 uelis V et LXX, sed acquiescas
V 8. l. m. rec. et v 14 nehabieris V, nec abieris v 15 pedum
t • h
16 retiae 19 quando (corr. m. 1) 23 contempnens 25 at hnc ec
..a
(* m. rec.) 28 uestrę (\' m. rec.)
enim cum me inuocabitis, ego autem non exaudiam. quaerent
me mali et non inuenient. oderunt enim sapientiam, uerbum
autem domini non adsumpserunt, neque uoluerunt meis consiliis
intendere; spreuerunt enim meas increpationes. ideoque
edent uiae suae fructus et sua impietate saturabunt animas.
nam quia decipiebant paruulos, interficientur.
Interfici certe tecum merebamur et quidem a deo,
si tecum dei hominem fuissemus persecuti. sed quomodo istud
fecissemus ? qui sciebamus scriptum: noli fabricare in amicum
tuum mala, in incolam et confidentem. noli inimicitias exercere
aduersus hominem sine causa, ne quid tibi operetur
malum. aut numquid non erat sine causa, si prout insanus
furor cohaereticorum tuorum per te iusserat, in innocentem
mortis tulissemus sententiam? uae tibi, quia dictum de te
persecutore nostro uideo: oculus contumeliosus, lingua iniqua,
manus sunt effundentes sanguinem iusti, et cor fabricans cogitationes
malas, et pedes festinantes ad male faciendum. legisti:
fili, honora dominum, et ualebis; praeter.eum ne timeas alterum;
et tamen te timeri uoluisti, deum uero contemni. unde etenim
solum deum potueramus reperiri metuentes, si minis tuis succumbentes
absentem inauditum et quidem eum, quem sciremus
iustum, damnaremus? Salomon dicit: statera doti abominatio
est coram domino, pondus autem aequum acceptum est ei.
tu contra mandare non dubitas: damnate iniusto iudicio uirum,
hoc rectum putans quod peruersum est adhuc Salomon de
te ac tibi similibus: uiae insipientium rectae coram ipsis,
exaudit autem consilia sapiens. damnate, inquis, Athanasium,
et quidem ubi ualere non potuisti ingenio detestandae subtilitatis
tuae, uiribus imperii tui coepisti. de te itaque scriptum
accipe: malus cum contumelia agit mala, et iterum,
quod temet sic laqueo iam necaueris, haerendo Arrianis, sicuti
et ludas Scariothes Iudaeis: lex sapienti fons est uitae, stultus
9 Prou. 8, 29. 30 15 ib. 6, 17. 18 18 ib. 7, 1 22 ib.
11, 1 26 ib. 12, 15 30 ib. 13, 10 32 ib. 13, 14
5 aedent 19 contempni 20 potuerimus v repperiri
I I
28 detestande subtalitates 32 charioth et (et exp. m. rec.)
autem laqueo morietur. adhuc dicitur de te: rex audax incidet
ita mala. utique incidisti in haec mala, quia nihil sapientiae
tibi reliqueris, negando unicum dei filium, sed totum
temet uerteris in stultitiam, quae res effecerit te mactare deo
caros. scriptum est: sapiens timendo declinabit a malo, insipiens
autem miscetur confidens iniquo. non legeras scriptum:
qui contumeliam facil pauperi inritat eum, qui fecit illum,
ut innocentem tecum nos interficere traheres? si enim contumeliam
facienti irascitur deus, quanto magis ei, qui interfecerit
eius sacerdotem! scriptum adhuc non retinebas: ini-
tium uiae bonae facere iusta; accepta autem sunt apud dominum
magis quam immolare hostias, ut tu iniusta um facere cogeres?
sed et alio in loco: qui iustum uocat iniustum, iniustum autem
ut iustum, abominabilis est apud deum. abominabiles sine
dubio essemus, si te iustum pronuntiaremus et uirum deo
acceptum Athanasium iniustum iudicaremus. mirari, inquit,
personam impii non est bonum, neque sanctum declinare iustum
in iudicio. tu dicis contra, qui in impii persona uideris descriptus:
damnate insontem, imitati meam personam; et licet
haec nos facere coegeris, quae nobis possent deum quaerere
iratum, tamen hortamur te inimicum sospitatis nostrae ex impio
pium fieri, saluum ex aegro, uiuum ei mortuo, religiosum ei
sacrilego.
Vade, inquis, haec adsequi potero ? quibus rebus?
desine persequi dei domum, desine proscribere deportare interficere
eius seruos, fatere te Christianum, execrare nobiscum
cateruam commento diaboli quaesitam Arrianorum, crede
sicuti credimus nos, qui ex beatorum apostolorum successione
sumus episcopi, confitere unicum dei filium, sicuti illi confessi
sunt ac nos confitemur; et ueniam consequeris tantorum
1 Prou. 18, 17 5 ib. 14,16 7 lb. 14, 31 10 ib. 16, 5
13 ib. 17, 15 16 ib. 18, 5
4 efficerit m. 1 7 faciat (a exp. m. ree.) 8 traheres scripsi,
traheris V v 9 interficerit m. 1 11 uitae 14 aput m. 1
abomiatfbilis m. l 19 meam] iniusti add. 8. I. m. rec. 21 ortamur
24 atsequi m. 1 26 fateri m. 1 98 secnti m. 1
scelerum. legisti enim apud Salomonem: mors et uita w
manibus linguae, et apud beatum Paulum: corde creditur ad
iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. meministi scriptum:
testis falsus non inpunitus erit, et qui accusat inique
non effugiet; et tamen fuisti ausus infitiari Athanasium. non
enim nobis fuerat aliqua causa cum collegis sectae tuae Arri..
anis, cum eosdem iam pridem dei potentia cum Arrio apud
Niciam tempore, quo non solum contra blasphemiam uestram,
sed et contra omnes haereses fides descripta est, praeuniuerit.
non, inquam, nobis cum illis pseudoepiscopis, inimicis dei,
magistris tuis, aliqua fuerat -quaestio, ut iterum contra eosdem
confligeremus quos semel deus pepulerat de populo suo. itaque
nunc nobis tecum est ratio, quia te auetorem institueris,
quod enim Athanasius fuisset reus, quem inauditum quia punire
noluerimus, homo qui temet testem scires falsum ut fera
inmanis ac belua coepisti nos cum Athanasio uelle punire,
tamquam frendoribus tuis possis seruorum dei uigorem superare.
licet enim Salomon dicat: regis minae similes sunt gemitibus
leonis, tamen gemitus tui leonini contra nos habere uirtutem
non poterunt. quare? quia sis tu praecursor antiehristi, et nos
sumus milites Christi. quare? quia homines dei uincere non
ualeas tu persecutor eius religionis. item alio loco, nihil,
inquit, interest inter minas regis et iram leonis. quid hoc ad
dei seruos, qui praeter deum neminem esse timendum statuerimus,
qui in manu dei animas positas nostras meminerimus?
possunt rugitus tuos timere coarriani tui, quia sint sine notitia
dei, quia sint minime arma dei induti. ceterum dei domestici
ridemus rugitus tuos leonis similes. quare? quia feram te
cognoscentes, cuius rugitus habere describeris, rideamus te
magis sub figura hominis constitutam rabidam feram cernentes
1 Prou. 18, 21 2 Rom. 10, 10 4 Prou. 19, 5 18 ib. 19,
12 22 ib. 20, 2
1 aput m. 1 2 *put m. 1, pud m, rec. 14 rens coni. Tilius
in notis, meus Yv puniri fort. 15 uoluerimus V timet (\' wi.
rec.) 20 potuerunt fort. 28 inquid m. 1 26 rugitoe m. 1
sint scripsi, sitis Vv 28 rugitos m. 1 leones (\' m. rec.) V, leoni v
xnn.
8
quam timeamus necesse est sed si non es fera sub imagine
latens hominis, dicito. legisti apud Salomonem: misericordia
et ueritas tutela est regi, et circumeunt iusti sedem eius. cum
te contra caterua malignorum circumsepserit Arrianorum et
esse cernamus misericordiae punitorem, ueritatis execratorem,
quid esse aliud te iudicabimus nisi feram ac beluam? excitaris
in nos, ut leo rugiens, cur misericordiam et ueritatem diligamus,
cur non innocentem et iustum puniuerimus, et arbitraris
non te esse inmanem feram ac beluam saeuissimam ?
Sed quae te uoluntas ad haec perpetranda perduxerit,
prorsus uidere non possum, ut totius iustitiae episcopum
catholicum, domini sacerdotem fuisses tali exitio
persecutus. numquid non memineras scriptum: facere iustitiam
et ueracem esse placet deo magis quam hostiarum sanguis?
displicet tibi Athanasius, cur traditionem beatorum apostolorum
custodiat, cur se Christianum fateatur, cur nolit esse coapostata
tuus. non mirandum, quandoquidem scriptum teneamus :
sanctus autem inmundus est apud malos. uobis malignis
displicet is qui deo placeat, tibi praesertim temerario ac
superbo, qui temerarius hinc esse intellegeris ac superbus,
quod contra dei ordinationem tetenderis manum, quod apostolicam
traditionem putaueris destruendam, quod episcopos,
sub quorum te sollicitudine agere oportuerat, sub tuam ditionem
censueris redigendos. quid igitur sis intellege, audiens
per Salomonem quod tibi sit superbo nomen: temerarius et
superbus pestilentia uocabitur. pestilens licet sis homo, tamen
morbo tuo uexare nos non poteris, quia tutelam nobis sit
praebens diuina clementia. temptasti denique pestilens facere
nos compestilentes tuos; sed ille, cui dicati uiuimus, non siuit
tua temptamenta adire corda recta; suggerit enim scriptum:
ibera eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui inter-
2 Prou. 20, 28 13 ib. 21, 3 18 ib. 21, 15 25 ib. 21, 24
31 ib. 24, 11. 12
2 aput m. 1 5 puiiitorum (8 m. rec.) execretorem (corr. m. 1)
9r a
7 cur (* m. rec.) et sic l. 8. 15 et 16 bis 18 aput m. 1 20 hin
(l m. rec.)
ficiuntur ne parcas. si autem dixeris: nescio hunc, scito
quoniam dominus corda omnium nouit. et qui figurauit spiritum
omnibus illis scit omnia, qui reddit unicuique secundum
opera eius. ad haec te dicente: damnate dei cultorem, derelin-
quite fidem apostolicam, suscipite perfidiam meam, utique te
aperit esse hominem pestilentem. deus nos subuenire uult
in pressuris atque angustiis constitutis; et tu eos quos benefacere
oportet male facere urgues, et quidem admouens ea
quae timere posse existimaris. aduerte iam si non in te sit
morbus illa quae uocatur pestis. est morbus ad hoc ualens,
ut non solum. corpora, sed et animas morbidas possis efficere,
eorum uidelicet qui te uelint audire dicentem: damnate domini
antistitem, repudiate fidem quam semper tenuit ecclesia
et suscipite meam quam tradidit Arrius. erubescere, inquit
sancta scriptura, personam in iudicio non est bonum. et qui
dicit impium iustum esse maledictus erit in populis et odibilis
gentibus. nam qui arguunt meliora sperabunt, in ipsos
autem ueniet benedictio optima. et tu existimasti erubescere
nos potuisse personam tuam et damnare eum, quem scires
etiam ipse innocentem, quem retineres esse reum in hoc tantum,
quod noluerit se esse negare Christianum.
Interea quia te arguamus mortis iter tenentem,
quia corripiamus, conspicis quae nobis merces promittatur:
aperi, dicit propheta, os tuum uerbo dei et iudica omnibus
integre; aperi os tuum et iudica iusta. et tu dicis: damnate
innocentem. retineo quidem sacris continens scripturis: noli
superbire coram rege, sed si intra terminos potestatis tuae
esse uoluisses et superbus exstitissem te contra, re uera ipse
me ut praeuaricatorem legis condemnassem. nunc uero quia
14 Prou. 24, 23-25 24 ib. 31, 8 26 ib. 25, 6
bi
6 noa (bl m. rec.) V, nobis v subueniri Latinius 9 timeri
Latmius, sed supple eos 10 ille qui v est] es fort., an. l. 11
possit? 13 antestitem m. 1 14 quam (a ex e m. 1) 17 meliores
parebunt Latinius; βελτίους ϕανου̃νται LXX 22 te mortis
23 conpicis (\' m. rec.) 27 intra (xa m. 1) ..
8*
homicidae tibi ac sacrilego uera dicamus, non utique tamquam
superbi puniri merebimur, sed magis praemiis adficiemur
caelestibus, cur tibi erranti non pepercerimus. scriptum est:
flagellum equo et stimulum asino, uirgam autem genti insipienti
. uos negatores dei unici filii recte insipientes uocamus,
quos uideamus in tanto uersari sacrilegio. nam cum esse
scriptum uideo, quod sicut canis qui conuertitur ad uomitum
suum et odibilis efficitur, ita stultus sua malitia conuersus
ad suum peccatum, de te specialiter dictum iudico. quare,
inquis. quia litteris tuis iurasti Alexandrinis nihil te mali
deinceps facturum Athanasio, et nunc quaeris eum interficere.
sed inquis: pater meus illum miserat ad exilium, et et me
oportuit patris mei parere statutis. pone, ut uis, haereticum
esse Athanasium; si recte fuerat missus ad exilium, cur eum
passus es contra patris tui statuta recipere dignitatem quam
ei se tulisse tuus arbitratus fuerat pater? sed inquis: fratris
mei Constantis factum est interuentu. sed potuisti occurrere
Constanti dicens: pater noster quem probauit haereticum nisi
se correxerit, recipere in partes regni mei non possum. sed
inquis: timui ne inter nos bella fuissent orta. ergo quia
Saporinus Persarum rex nunc contra te gerit proelium, si tibi
dixerit: suscipe religiones meas, et ero tecum pacatus, te oportet
cum omnibus in imperio tuo demorantibus facere transitum
ad religiones daemonum? daemoniis enim sacrificans est
Saporinus. conspicis itaque non te egisse ut dei seruum
suscipiendo eum et loco reuocando suo quem meminisses in
causam fidei deportatum, primo quod inpotentem iudicaueris
deum, tamquam te tueri non potuerit tuentem ueritatem,
haereticis resistentem, deinde quod magis tibi propitium esse
uolueris Constantem quam deum. quem utique Constantem
regem si haereticum factum memineras fauendo Athanasio,
4 Prou. 26, 8 7 ib. 26, 11
S qcur (q m. rec.) 14 cum (°x m. rec.) 21 Soporisus v
22 religione (\' m. rec.) 24 religionis 25 soporinas Vv itaque F,
enim v 27 cansa fort.
quem tu iam probatum habebas sacrilegum, non solum non
regnum tuum deo debueras praeponere, sed nec ipsam tuam
animam. tu etenim ipse testis es conscientiae tuae, quod
enim propter fidem quam semper tenuit ecclesia ac tenet, cur
eam damnare noluerit, missus fuerit ad exsilium, quia uidelicet
noluerit esse Arrianus; idcirco namque Athanasium perosum
habitum a patre tuo non fugit te, quandoquidem et tu in ea
eum digneris persequi causa, in qua fuerit et tuus pater persecutus.
dicat denique se non esse Christianum, fateatur se
Arrianum, et erit apud te sapientissimus, magnus. digne
itaque conparatus es cani, qui redierit ad uomitum suum;
iam enim Christianus aestimabaris et non esse Arrianus, ex
quo Athanasium cum talibus litteris diuinitus sibi commissis
repraesentaueris. at nunc cum esse conprobaris Arrianus
et cupiens haeresem tuam inuenire locum uirum iustum persequaris,
quia ille uidelicet sit eandem omni nisu inpugnans,
recte es conparatus cani redienti ad suum uomitum.
Item etiam in illo facto tuo egregio recte conparandus
cani qui redierit ad uomitum suum, quod enim acceperis
ueritatem non esse catholicum Adoxium Germani<ci)ensium
et dederis contra eundem litteras ad Antiochenos et postea
hunc eundem Adoxium defendere coeperis ueritatis esse doctorem,
ipsius haeresem catholicam uindicans fidem. quare,
Constanti, tam leuis? quamobrem in causa fidei ut uentis
pulsantibus harundo flecteris huc atque illuc ? quid mirum, si
tam facilis fuisti ad damnandum Athanasium etiam cunctos
dei inuitare sacerdotes, quandoquidem etiam in statu religionis
tanta agere per tuam non dubitaris temeritatem? efferbuisti
ad innocentis fundendum sanguinem rex piissimus, tamquam
non meminisses scriptum: regis in ueritate iudicantis de
pauperibus, sedes eius in testimonium resurget; sed tu hinc
80 Prou. 29, 14
t. eum
. 4 quem cur ($m. rec.) 5 et 6 uoluerit 8 enim (cum m.
rec.) 10 digne (e ex a m. 1) 14 ad m. 1 20 germaniensium
(el m. rec.) 23 iudicans v 81 sedis (• m. rec.)
putasti te summum, si contra diuinas ires scripturas, si cuncta
quae prohibent fecisses. odis Athanasium, cur Christianus sit;
cur esse noluerit Arrii, ut tu dicis, discipulus, summo eum
persequeris odio; sed talem te circa eum futurum olim spiritus
sanctus ostenderat ore Salomonis dicens: abominatio est iustus
uiro iniquo. noli, Constanti, adhuc demorari in his malis,
noli dei abuti patientia, retine scriptum in LXXVII: excitatus
est tamquam dormiens dominus, tamquam potens crapulatus
a uino, et percussit omnes inimicos suos in posteriora; obprobrium
sempiternum dedit illis, in LXXXI psalmo, quousque,
dicit spiritus sanctus, iudicadis iniquitatem et faciem
peccantium sumitis ? iudicate pupillum et egenum, humilem
et pauperem iustificate. eripite pauperem et egenum de manu
peccatoris liberate. tu, interficite mecum, inquis, deo dicatum,
cupiens nos tecum haberi cum illis, propter quos dicitur:
nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. mandat
deus ne iudicium proferamus iniustum, ne tuam peccatoris
reueriti faciem sineremus te punire eum quem persequaris
iniuste. praecepit deus humilem iustificari a nobis, eripi
pauperem et egenum de manu tua liberari carnificis. et tu
inquis: damnate eum quem uoluit deus de mea manu peccatoris
erui. non mirum; nec enim poteras ire contra tuas
execrabiles dispositiones. dicit spiritus sanctus in XCVI:
qui diligitis dominum, odite malum, et tua indicant praecepta
te dicere: amate quod est malum. si enim malum esse uidetur
deo damnari innocentem, dare aduersus absentem et quidem
iustum uirum sententiam, quid est aliud quod nos cogis facere
nisi quod odio habeat deus? si igitur quod odit deus fecerimus,
utique non erimus ex illis, ad quos dicitur: qui diligitis domi.
num, odite malum. nempe tu idcirco non odis malum, quia
7 Ps. 77, 65. 66 10 Ps. 81, 2-4 16 Ps. 81, 5
29 Ps. 96, 10
2 et 3 qcur (5+ m. rec.) 7 LXXVII] psalmo add. s. l. m. rec.
s
11 iudicasti faciS* (s eras.) 15 cupien (* m. rec.) 18 persequeris
* b
v 20 carnificeB m. 1 27 iniustum v 28 fecerimus deus (transp.
signa m. rec.)
non diligas dominum; sed nos idcirco facere nolumus quod
odit deus, quia eum diligamus. facis haec, quia non sis
seruus eius, cuius metus atque amor compellat nos odire
malum. neque enim in ecclesia domini persecutor eius ecclesiae
inueniris, ut putes ad uos dixisse prophetam in psalmo:
qui diligitis dominum, odite malum, quando et in centesimo
dicat: non habitat in medio domus meae qui facit superbiam;
qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
non ergo ad uos foris positos dicitur, sed ad nos: qui diligitis
dominum, odite malum. odimus denique malum quod uos
idcirco amatis, quia sitis non in ecclesia dei. quomodo etenim
te in ecclesia esse poteris adstruere dei, homo qui non solum
ecclesiam sis persequens, sed et ipsum negans qui fundarit
ecclesiam? an non es superbus et habitare poteris in domo
domini, quamdiu in hoc manseris supercilio? quis enim merito
poterit dici superbus, si tu possis humilis iudicari, qui dicis:
damnate contra mandata diuina innocentem, calcate praecepta
dei, mea seruate?
Sed fortasse non loqueris iniqua, et poteris inueniri
inter Christianos tu negator patris, negator unici filii eius,
negator spiritus sancti paracliti, Arrianae haeresis fundator,
destructor apostolicae fidei; non loqueris iniqua labiis tuis
uenenatis, nihil ore illo profers sacrilego quod sit iniquum.
ignorabas in psalmo centesimo secundo spiritum sanctum
dixisse de domino: faciens misericordiam dominus et iudicium
omnibus iniuriam patientibus, ut iniuste mandares iudicari?
cuius mandatis parere nos dignum est domini sacerdotes?
tuisne nondum erepti ab inmundis spiritibus an prophetae,
per quem moneat spiritus sanctus, ut omnis iniustitiae pars
uitetur a nobis cultoribus uerae diuinitatis? non legeras, Constanti,
dictum ad uos reges a deo: nolite tangere christos
meos et in prophetas meos nolite malignari, ut ad domum
dei auderes tendere manus? dicit plenus spiritu sancto Dauid
6 et 9 Ps. 96, 10 7 Ps. 100, 7 25 Ps. 102, 6 31 Ps. 104,15
8 sconpectu 12 ecclesiam m. 1 22 truedestor 23 iniqum m. 1
26 pacientibus iudicare Latinius 29 par (\' m. rec.) 30 uere
in centesimo quinto psalmo: beati qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore; et tu, facite, inquis,
mecum iniustitiam. persequeris Athanasium, impius pium,
haereticus Christianum; sed oro te, dicas, qui uestrum deo esse
possit acceptus? tu negator aetarnae maiestatis unici dei filii,
aedificator falsae religionis atque institutor (an Athanasius?
legisti in psalmo CXVIII: beati inmaculati in uia qui ambulant
ita lege domini. beati qui perscrutantur testimonia
eius, in toto corde exquirunt eum; et dicito, quis uestrum
exquirit deum, quis fideliter eius maiestati famulatum praebet?
tune, qui facis persecutionem Athanasio, cur se Christianum
fateatur, an ille qui te uelit persecutorem suum e laqueis
eripi diaboli? tune, qui sis destractor catholicae fidei, an ille
apostolicae fidei praedicator? si tu es seruiens deo, quomodo
infra dicit spiritus sanctus: non enim qui operantur iniquitatem
in uiis eius ambulauerunt ? uos igitur haeretici operarii
iniquitatis, cum non in uiis inueniamini domini, utique manifestatis
uos operibus uestris esse in uia diaboli. legisti:
nolite selari mortem in errorem uitae uestrae neque adquiratis
perditionem in operibus manuum uestrarum, quoniam deus
mortem non fecit nec laetatur in perditionem uiuorum ? an
minime? si legisti, cur praecepisti quaereremus nobismet
ipsis mortem? si non legisti, cognosce quid nos facere fueris
hortatus, tu qui in sortem delegeris esse illorum, quorum
facinora describat ore Salomonis spiritus sanctos dicens: neque
mercedem sperauerunt iustitiae nec iudicauerunt honorem
animarum sanctarum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem
et ad imaginem suae similitudinis fecit illum.
inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum.
1 Ps. 105, 3 7 Ps. 118, 12 15 Ps. 118, 8 19 Sap. 1,
12. 13 25 ib. 2, 22. 23,
8 impins*** 4 quis fort. 5 illi dei v 6 an a. Z. m. rec.
q̰
8 perscrutantur (per m 1) 9 ei 11 qcur (I m. rec.) 16 operari
*
17 inueniemini 19 zelare uersio antiqua 21 perditione v
meministi legiue
22 ninime si legisti (memlnletl legisse m. rec.) 24 ortatus m. 1 sorte
i
fort. 29 introuit (\' m. rec.)
imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. conspicis te
imitatorem esse diaboli, in parte esse constitutum illius;
cognoscis tu quod tibimet conquiras mortem, tu qui nolueris
<in) imagine dei, quomodo es factus a deo, manere, sed temet
contuleris ad illum, cuius inuidia mors intrauerit in orbem
terrarum.
Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi
Athanasius, unde et nolit esse quod sis tu Arrianus apostata;
accipe quantam fuerint etiam illi, quos iam, cur se Christianos
dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: iustorum
autem animae in manu dei sunt, et non tanget illos
tormentum. uisi sunt oculis insipientium mori, et aestimata
est malitia exitus illorum ab itinere iusto. abierunt in exterminium,
illi autem sunt in pace. etenim si coram hominibus
tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, et
in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus
temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum
in fornace probauit illos, quasi holocaustam hostiam accepit
illos. et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt, tamquam
scintillae in arundineto discurrent. iudicabunt nationes et
dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum.
desideras interficere Athanasium, existimans quod ei, si eum
mactaueris, possis aeternum dare malum, ignorans scriptum:
condemnat iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius
consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt etenim finem
sapientis et non intellegent quid cognouerit de illo et quare
munierit dominus. uidebunt et contemnent, illos autem dominus
inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in con.
tumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine
uoce inflatos, et commouebit illos a fundamentis, et usque ad
supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum
10 Sap. 3, 1—8 24 ib. 4, 16-20
3 quot m. 1 4 in s. 1. m. rec. in imaginem v 9 qcur (q̰ ttu
rea.) christianus m. 1 11 taget 20 et in Latinius
arundinito 27 condemnent; em. Lat. 31 suppraemum
. periet. uenient in cognitionem peccatorum suorum timidi., et
transducent illos ex aduerso iniquitates eorum. cernis inter
quos sit pars tua constituta, cernis cum qualibus temet feceris
stare contra dei domum; Athanasium uero uidebis inter istos,
de quibus infra scriptum accipe: tunc stabunt iusti in magna
constantia aduersus eos qui se angustauerunt et abstulerunt
labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur
in subitatione insperatae salutis. dicent inter se paenitentiam
habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt
quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii.
nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam
et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter
filios dei et inter sanctos sors illorum est ? tunc haec dicturas,
nisi tibi consulueris, quando uideris te demersum in tartarum,
tunc dicturus haec quae dicit dicturos suos persecutores
militum Christi scriptura sancta: ergo errauimus a
uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non
est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis uia et perditionis
et ambulauimus heremias difficiles, uiam autem domini ignorauimus.
quid nobis profuit superbia aut quid diuitiae cum
exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam
umbra et tamquam nuntius percurrens. contra Athanasium
uisurus inter illos, quorum gloriam narrans spiritus
sanctus dicit: iusti autem in perpetuum uiuent, et apud dominum
est merces illorum et cogitatio eorum apud altissimum.
ideo accipient regnum decoris et diadema de manu domini,
quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet
illos. tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris
finire fragilem hanc uitam inter Arrianos, eris inter
illos, ad quos item loquitur ore prophetae spiritus sanctus:
5 Sap. 5, 1-5 16 ib. 5, 6--9 24 ib. 5, 16. 17
4 iustos fort. 7 orribili 10 risum Latinius, risu Vv
13 dictnrus] es add. s. l. m. rec. et v 15 suos] uos Latinius, tuos
(i. e. qui tui similes sunt) malim persecutores v, persecuturos (° m.
rec. et os ex us corr. m. 1) V 18 IDviae (corr. m. rec.), uiae fort.
tenendum 23 uisurus] es add. 8. I m. rec. etv 25 mercis
audite ergo, reges, et intellegite, discite, iudices finium terrae,
praebete aures. uos, qui continetis multitudinem et placetisuobis
in turbis nationum; quoniam data est a domino potestas
uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et
cogitationes scrutabitur, regni quoniam cum essetis ministri :
eius, non recte iudicastis neque custodistis legem neque secundum
uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit
uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt,
fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem \'
potenter tormenta patiuntur. non subtransiet personam cuiusquam
dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam,
quoniam et pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura
est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio.
ad uos ergo o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis
sapientiam et non excidatis. tunc, si necdum nos audieris,
Constanti, uisurus quae nunc uidere uales minime per incredulitatem
tuam; uidebis tunc, cum inter contyrannos tuos
fueris conlocatus in illa loca tormentorum, non solum quod
iniusta amaueris iudicia, sed et quod dei domum destruere
uolueris, quod negator dei filii exstiteris, quod aliter fidem
praedicari sanxeris per minantem potentiam tuam quam prophetae
et apostoli praedicauerunt. nec poteris dicere: non sum
inter illos quos describit per Salomonem spiritus sanctus,
quando audias dicere: ad uos ergo, o mali tyranni, sunt sermones
mei.
Non poteris itaque negare te omnium esse contyrannorum
tuorum principem, si modo penitus intuearis operam
tuam. custoditio, inquit propheta, legum confirmatio incorrupti.
onis est, incorruptio autem faciet te proximum deo. tu ad haec,
corrumpite, inquis, dei legem, ut corrupistis uos, persecutores
1 Sap. 6, 1—10 28 ib. 6, 19
5 cogitationes scrutabitur regni uulgo coniungunt; regni exp. Lati-
nius 7 horrendae 10 patiuntur (e m. rec.) cuiusque v
12 pupillum v 18 isilla isloca m. rec.) 19 donum 21 sancxeris
minantem scripsi, manentem Vv, amentem Latinius 23 describi\' (4 m.
rèc.) 27 operam tuam (corr. m. rec.) 28 inquid m. 1 30 ut
corrompistis..
nostri. quis tam necors est, qui nelit corruptus a te in aeternum
perire? qui nolit manendo in integritate proximus fieri deo?
cur haec ant ipse fecisti aut nos facere fueras conpellere ausos?
numquid non legeras dixisse in libro Sapientiae Salomonem
ad deum: deus parentum et domine misericordiarum, qui
fecisti omnia uerbo tuo, et sapientia constituisti hominem,
ut dominetur creaturae quae a te facta est, ut disponat orbem
terrarum in iustitia et aequitate et in directione animi iudicium
iudicet, et iterum: docuisti populum tuum per alia opera,
quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti
filios tuos? non, inquam, haec scripta inueneras, (ut) auderes
ad tantam pronocare nos inhumanitatem? quomodo bonae
spei filii erimus? quomodo iustos nos et humanos ante
deum seruos illius exhibebimus, cum praeuaricatores legis
neque iusti neque filii dei dicantur? cognosce itaque a quali
nos (bono) nolueris pertrahere ad mortem et quidem sempiternam,
siquidem omnis qui desinit esse inter eos, quos in
filiorum adoptione uocauerit deus, sit amittens uitam, sit
perpetuam possidens mortem. cum igitur sitis Arriani inhumani
impii crudeles homicidae, quomodo dici Christiani
poteritis? sed et cum negetis Christum unicum dei filium et
confiteamini credidisse uos in antichristum, unde aut quomodo
uos poteritis Christi probare seruos, cum manifestaritis uosmet
uestra professione esse famulos antichristi? antichristus etenim,
in quem Arrius crediderit, re uera fuit, quando non fuerit
contra noster saluator dominus ac deus dei unicus filius non
est, ut tu uis, Constanti, creatura, sed est dominus creaturae;
est aeternus inaestimabilis, sicut est et cuius est filius; induit
sane perfectum hominem nouissimis diebus de utero uirginis,
sed et cum suscepisset hominem, talis est inmutabilis
5 Sap. 9, 1-8 9 ib. 12, 19
9 post indioet ras. 3 litt. 10 hamanum Latinius et LXX, humanae
Vv bona (" m. rec.) 11 "haec (,l m. rec.) ut addidi
12 quomodo] uero add. 8. l. m. rec. et v 16 bono V s. I. m. rec.,
spe malim 18 adootiong (p et ~ m. rec.) ammittens 23 manifestaritis
scripsi, manifestetis Latinius, manifestaretis Vv 25 re* (s
eras.) 27 constantine (corr. m. rec.) 29 sanae m. 1
incurruptibilis inenarrabilis et inconuertibilis, qualis est et cuius
est filios; non eum suscepti hominis causa in aliud quam
quod semper fuit potuit conuertere, quandoquidem in forma
sit dei patris sui, quandoquidem sit aequalis filius patri, ut
refert beatissimus apostolus; qui eum in forma dei esset, non
est rapinam arbitratus esse se aequalem deo, sed semet ipsum
exinaniuit formam accipiens serui. non enim quia dixit:
semet ipsum exinaniuit, formam serui accipiens, deus dei unicus
filius aliud fieri potuit ex illo, quod est incorruptibilis inenarrabilis
inmutabilis, cum sit semper in eo statu aeternae magnitudinis
manens, in quo sit manens et eius pater. sed utique
intellegimus quid sit sed semet ipsum exinaniuit, hoc est, cum
sit similis atque aequalis patri filius, tamen quod et hominem
se propter nostram salutem fieri uoluerit.
Cum itaque tu antichristum susceperis pro Christo,
quia re uera ille fuerit, quomodo non fuerit, qua fronte adhuc
es resistens Christianis, nisi illa qua solent et adulterae
pudicis? ausus fuisti temptare dominari uelle dei populo, subicere
uelle ecclesiam dei tuo regno, diuinam maiestatem illius
tantum metuentem tuo futtili imperio; et hoc quidem fecisti,
quia nesciens sis scriptum esse de uobis tyrannis: propter
hoc indisciplinatae animae errauerunt; dum enim persuasum
habent iniqui posse se dominari nationi sanctorum, uincti
tenebrarum catenis et longa nocte compediti, inclusi sub tectis,
fugitiui. conspicis iam te esse inter illos dei populi persecutores,
de quibus legisti, quod una catena tenebrarum sunt
omnes colligati, et iterum: digni quidem illa carere lumen et
pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiunt filios tuos,
per quos incipiebat incorruptum legis lumen uitae omnibus
dari. an negabis dei antistites te tenere in claustris? et cur
es detinens? ne praedicemus certe dei populo ueritatem? cur
5 Phil. 2, 6 21 Sap. 17, 1. 2 26 ib. 17, 17 27 ib. 18, 4
4
2 alint quod quam 12 quod ,v 30 antestites tenere] nos add.
Latinius cur es scripsi, cum res V, cum ea v
; nos retines in careere? cur mittis ad exilia? nisi quia sis
metuens ne uos lupos Arrianos rapaces canes rabidos atque
: antichristos esse temporis nostri manifestemus sacris reuelan-
;\' tibus scripturis. sacrae enim scripturae probant uos ex actibus
uestris non esse dei seruos, sed plane filios diaboli. si enim
non es unus ex illis, quos tales futuros sacrae clamant scrip-
. turae, cum scriptum inueneris in CXXXI psalmo: surge, domine,
in requiem tuam, tu et area sanctificationis tuae, sacerdotes
tui induantur iustitiam, cur damnari a nobis absentem uoluisti?
certe ad hoc ut iustitiam, quam nos induerat dominus, amitteremus.
cum enim dicat: sacerdotes tui induantur iustitiam.
et tu iniustitiam nos urgueres facere, quid aliud essemus, si
fecissemus quod tuae maliuolentiae fuerat uisum, nisi conscelerati
tui, nisi totius iniquitatis fontes ? hi scilicet, qui deponentes
iustitiae officium iniustitiae, uttibi placeremus, essemus
suscepturi. persequeris dei domum, Constanti, ignorans te ipsum
deum persequi in domo eius; domus etenim dei est ecclesia,
in qua est inhabitans dominus, sicut scriptum est in eodem
psalmo: elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem
sibi. haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam
praeelegi eam. cum haec itaque sint, temet puniri conspice,
quando aliquem nostrorum punis, tuam te salutem persequi,
quando sis deo repugnans, non nos, in quos audias deum
dicere quod enim dignetur requiescere. tu ergo qui templa
domini temptas uiolare, nisi te conuerteris, eo disperies genere
quo illi, de quibus dicit Dauid in psalmo CXXXV: qui percussit
Aegyptum cum primitiuis eorum, quoniam in saecula
misericordia eius, et eduxit Israel de medio eorum, quoniam
in saeculum misericordia eius. qui diuisit mare rubrum in
diuisionem, quoniam in saeculum misericordia eius, et transduxit
Israel per medium eius, quoniam in saeculum miseri-
7 Ps. 181, 8. 9 19 Ps. 181, 18. 14 26 Ps. 185, 10-15
t n
1 carcerem exlia 2 rabidosos v, rabiosoB Latinius 4 probat
i
(" m. rec.) 7 CXXXI primo 10 qua v 20 abitabo 21 punire
••.
(\' m. rec.) 22 ponis 25 disperies (" m. rec.)
cordia eius, et excussit Pharaonem et exercitum eius in mare
rubrum. qua de re haec scripta inuenio, nisi ut crederem,
quia, cum tu me premere temptares, deus meus quod sic
potuisset, nisi te conuertisses, extinguere quomodo Pharaonem
et me quod sic fuisset erepturus de manibus tuis quomodo
et illos de Pharaonis potestate? idcirco etenim dicit ad singulas
uirtutes: quoniam in saeculum misericordia eius, ut
mihi aperiret, quoniam domini misericordia mecum sit semper
permanens, qui ei tantum sim seruiens, tecum uero esse non
posse, quia uidelicet inimicus illius sis, quomodo fuit et Pharao.
Noluimus damnare absentem, noluimus in eum quem
scimus innocentem et in eum quem nouimus catholicae fidei
praedicatorem dare iuxta desiderium tuum sententiam. quare?
quia nos Christiani in deum porreximus spem nostram, non
in te ac regnum tuum caducum. noluimus de gloria regni
tui nobis placere, qui gloriam consequi sumus expectantes ab
eo, in quem solum confidendum esse atque sperandum docens
dicit Dauid in psalmo CXLV: nolite confidere in principibus
et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eius
et reuertetur in terram suam. in illa die peribunt omnes
cogitationes eorum. beatus cuius deus lacob adiutor eius, et
spes eius in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram,
mare et omnia quae in eis. qui custodit ueritatem in saeculum
facit iudicium iniuriam patientibus. noluimus iniuste tecum
persequi iustitiae plenum fructibus, ne dum de te uindictam
coepisset consequi, fuisset consecutus etiam de nobis; non fecimus
quod iniuste praecepisti nos implere, ne tecum ueniremus
ad illum locum, qui in Ecclesiastico describitur: et deus requiret
eum qui persecutionem patitur, et adhuc: uidi sub
sole locum iudicii, illic impius, et locum iusti, illic pius.
noluimus nobis coniungi haereticis, noluimus tecum dare
18 Pe. 145, 3—6 28 Eccli. 3, 15 29 ib. 3, 16
1 lmare orubrum (io m. rec.) 8 praemere si (c m. rec.)
16 consequi V, conaequuturi v 18 confitere 20 terra sua C ~ m.
rec.) 23 ell/is 24 pacientibus 25 uindictam scripsi, uindicta
*
Vv 26 consecutus (• m. rec.) V, consecuta v.
manus ad dei inpugnandam domum, noluimus tecum idololatriam
suscipere in contumeliam dei, noluimus sacrilegio tuo
misceri, ne et nos audire mereremur tecum illa quae ore
Oseae prophetae audient sacerdotes, populus et rex Israel,
qui cuncti derelicto deo ad idololatriam se contulerant: audite
haec sacerdotes et adtendite domus Israel, et domus regis
intuemini; ad uos est iudicium, quia ut laqueum facti estis
ad insidiam et sicut retia extensa ad auiarium uenantis.
apud Amos prophetam sciebas utique scriptum, quando dedisti
disciplinam exemplum damnandi scilicet innocentem: qui fecit
in excelso iudicium, et iustitiam in terra posuit. dei iustitiae
uiolator, Michaeam prophetam dixisse numquid ignorabas de
Iudaeorum principibus? non leuauerunt ad deum manus suas,
et concupiebant agros et diripiebant orphanos et domum eius,
uirum et hereditatem eius. propter hoc haec dicit dominus:
ecce ego cognosco super plebem mala, ex quibus non leuabitis
ceruices uestras. sed tibi, cum proscribere digneris deportare
mittere in carcerem torquere, postremo interficere dei cultores,
nihil malorum repraesentabitur? noluimus misceri actibus tuis
nefandis, ne tecum ad aeternam damnati poenam haec audiremus
quae dicuntur apud Michaeam a deo: audite itaque
haec, praepositi domus Iacob et residui domus Israel, qui
abominamini iudicium et omnia recta peruertitis, qui aedificastis
Sion et Hierusalem in sanguinem iniquitatibus. iudices
eius cum muneribus iudicabant et sacerdotes eius cum mercede
respondebant et prophetae cum pecuniis diuinabant et in àomilw
requiescebant dicentes: dominus in nobis est, et non uenient
in nos mala. non legeras adhuc apud istum sanctissimum
prophetam, ut damnari iuberes uirum deo dicatum? in quo
conprehendam dominum, adsumam deum meum excelsum ? si
conprehendam eum in holocaustis aut in uitulis anniculis,
5 Os. 5. 1 10 Am. 5, 7 18 Mich. 2, 1-8 21 ib. 3,
9-11 29 ib. 6, 6-8
1 idolatriam 4 osee 5 concti m. 1 7 laqaeus Latmius
10 exemplo fort. 12 mihaeam 13 iuda et eorum v et sic uidetur
V m. rec. 14 oifanos 21 micheam 24 sanguine et in fort.
28 aput m. 1
aut si suscipiet dominus in millia arietum aut in decem millia
haedorum pinguium? aut dabo primogenita mea impietatis,
fructum uentris mei pro peccatis animae meae? renuntiandunt
tibi est, homo, quod sit bonum. aut quid dominus exquisiuit
a te aliud nisi ut facias iudicium . et iustitiam et diligas
misericordiam et paratus sis ire cum domino deo tuo? nec
apud Ambacum inueneras scriptum: impius per potentiam
oppressit iustum, ut ita sceleratum fuisses adgressus opus,
quod te apud deum posset facere impium? item infra non
inueneras positum: cur inspicis super contemptores? tacebis
ob hoc, quod deuoret impius iustum ?
Et idcirco nos uidentes quia tu impius iustum
deuorare temptaueras uirum, non solum non tacuimus male
te agere, sed nec tacebimus. non enim alius es ab eo, propter
quem dicitur: placens et contemptor, uir superbus nihil proficiet,
qui dilatauit sicut inferus animam. non poterit dici
quod non conueniat dici de te, si digneris mecum recordari
scelera facinorum tuorum et si funera tua non fueris tardus
recensere. quis etenim alius nostris diebus sibi placens, contemptor,
superbus, nihil proficiens, qui dilatauerit sicut inferus
animam suam et qui aestimari possit esse ut mors insatiabilis,
reperiri potest nisi tu? sed conspice nihil te posse proficere
dici tibi a deo. licet enim contemptor dei praeceptorum sis,
eius licet religionem cupiens persequi eo usque dilataueris
animam tuam ad dei mactandos cultores, ut toto in regno
non digneris desinere gregem uexando domini, tamen nihil
proficit omnis infestatio tua. cuncti etenim quos persequeris
dei semper et sunt et erunt serui. tu uero, nisi tibi prouideris,
in aeternum eris periturus, tibi placens, contemptor,
superbus, qui sis dilatans animam tuam tamquam inferus
ad nos deuorandos pariter et absorbendos, propterea quod
7 Hab. 1, 4 10 ib. 1, 13 15 ib. 2, 5
b
5 aliut m. 1 7 ambacum (corr. m. rec.) 13 uirum Latinvus,
uerum Vv 15 contemtor m. 1 16 delatauit m. 1 dice
21 quia estimari Y, qui aestimari v 80 qui scripsi, quia Vv sit
XIIII.
9
male tibi agenti resistamus, factus ut mors insatiabilis, furiis
ageris in nostram necem. adeo nequam es, Constanti, ut cum
prophetam inuenio dicere: o qui fundat fundationem malam.
domui suae, ut conlocet in altum nidum suum, tu mihi atque
hereditas antichristi, cui faues, ante oculos obuersetur, cognoscens
conatus tuos illos sacrilegos. non enim potest dubitari
te conatum et conari, ut toto in regno tuo posset fundari
haeresis tua, destrui uero fides catholica. sed et cum audio
dicatum deo prophetam dicere: uae qui aedificant ciuitatem
in sanguinibus et praeparant ciuitatem in iniquitatibus, tu
mihi esse uideris qui speluncam latronum sis per sanguinis
fusionem aedificans, per necem dei seruorum. aut negabis
speluncam latronum esse uestrum malignum concilium Arrianorum?
si non estis latrones, quomodo interficere inuenimini
deo dicatos? ciuitates in sanguine qui aedificant uae habent
prudentissimus imperator non uidisti uae tibi posse esse,
quia haeresem tuam per sanguinis dei hominum fusionem
putasti reaedificandam? dicit spiritus sanctus per Sophoniam
prophetam: quaerite dominum et omnes humiles terrae iudicium
operamini et iustitiam quaerite et respondete, ea sic ut tegamini
in die irae domini; tu dicis: damnate innocentem, estote
mecum homicidae sacrilegi. an non haec sunt quae nos facere
praecipis? imperasti damnari domini sacerdotem necne ? imperasti
Arrianam perfidiam tenendam, reiciendam uero fidem
apud Niciam conscriptam? si haec inpleri mandasse te refragari
non potes, conspice et homicidas et sacrilegos nos efficere
uoluisse. dicit deus: et erit in iUo die: scrutinabo Hierusalem
cum lucerna, defendam super uvros qui contemptores sunt,
ne custodiant mandata; et tu inquis tua magis atque conblasphemorum
tuorum custodienda. quomodo potueramus
3 Hab. 2, 9 9 ib. 2, 12 19 Soph. 2, 8 27 ib. 1, 12
1 kusaciabilis 8 qui mihi v 6 conatos 7 connatum
11 sangoinem f* m. rec.) V, sanguinum fort. 16 ue 18 rehaediilcandom
m. 1 23 necne e- m. rec.) 25 aput 26 conspice te
fort. 30 potueramus (corr. m. rec.)
damnare iniuste iustitiae fructibus plenum domini sacerdotem,
cum uideamus qualis comminatio fuerit oborta contra Iudae-orum
praepositos uel contra omnes eorum conscios, qui haec
quae agis egisse noscantur? o quae erat splendida et redempta
ciuitas, columba. non exaudiuit uocem, non percepit disciplinam,
in domino non confidit et ad deum suum non accessit.
principes eius sicut leones fremunt, iudices eius sicut lupi
Arabiae, non subreliqui erunt in mane. prophetae eius spiritales,
uiri contemptores, sacerdotes eius contaminant se et impie
agunt. dominus autem iustus est in medio eius et non faciet
iniuste.
Cum haec ita se habeant et nobis licitum minime
sit iniustum proferre iudicium, superest aut unum te facias
esse ex eius semis et discas iudicium proferre aut, si semper
dei uis esse inter aduersarios, iudicium tuum solus prome
iniustum, desine nos cogere facere quod fieri cernas diuinitus
prohibitum. desine iam criminari Athanasium uel nos quod
enim nos dei destruamus domum, quando inuenias apud Zachariam
te atque contyrannos tuos esse descriptos, quod enim
futuri essetis dei hereditatis persecutores uos, quos dicit
supra modum uobis usurpasse potestatem. crudelitatem etenim
narrans uestram dicit dominus: selatus sum Hierusalem et
Sion selo magno. et ira magna ego irascor super gentes quae
se superponunt uobis, propter quod ego iratus sum minima.
ipsi autem conposuerunt se in mala. audes tenebrarum amator
execrator luminis dicere: damnate innocentem, cum
dignetur praecipere nobis deus per Zachariam dicens: iudicium
iustum iudicate et pietatem et misericordiam facite unusquisque
ad fratrem suum. et uiduam et orphanum et proselytum
et pauperem per potentiam nolite nocere, et malitiam
4 Soph. 8, 1-5 22 Zaoh. 1, 14. 15 27 ib. 7, 9. 10
8 subreliquaerunt (a in i corr. m. 1) manae 9 se] sancta
Latinius et LXX impiae 11 iniustae J3 aut scripsi, autem
Vv 18 enim om. v 27 plllcipere iu///di//tium 29 orfanum
proselitum
9*
unusquisque non remimiscatur fratris sui in corde suo. cum
haec sint mandata caelestia, tu cuius auctoritate dixisti: laniate
conseruum uestrum? si dei mandatis te protulisse hanc auctoritatem
dixeris, non poteris probare, quoniam quidem inueniri
non possit in sacris scripturis praeceptum dei innocentem damnandum.
cum itaque ea feceris quae lex prohibet dei, constat
te hanc auctoritatem ex uoluntate illius protulisse qui nocetur
inimicus dei, unde et illis compareris necesse est, quibus dicitur
per prophetam: et dissuaserunt, ne obseruarent, et dederunt
dorsum stultitiae et aures suas et cor suum statuerunt insuadibile,
ne oboedirent; degrauauerunt, ut non oboedirent
legem meam, et infra: non exaudierunt; si clamabunt, et non
exaudiam eos, dicit dominus omnipotens. animae, quies(ci)tote;
haec sunt uerba quae faciatis: loquimini ueritatem unusquisque
ad proximum suum et iudicium pacificum et iustum iudicate
in portis uestris et unusquisque malitiam proximi tui nolite
cogitare in cordibus uestris, et iusiurandum falsum nolite
diligere, quoniam haec omnia odi, dicit dominus omnipotens.
quid me cogis facere ea quae odio se habere dicit dominus
omnipotens ? sed instruens dominus de ieiunio, pacem, inquit,
et ueritatem diligite. quomodo pacis atque ueritatis amatores
esse poteramus, si innocentem falsis per te ac tuos criminibus
praegrauatum tamquam reum puniremus ? aut quae erat pax,
cum haec faciendo etiam a pace domini potuissemus reici?
neque enim pax domini dicentis: pacem meam relinquo uobis,
pacem meam do uobis, relinqueretur ab eo in nobis, cum alio
ipsi tulissemus iniuste. quis ignorat recedente disciplina recedere
et gratiam? apud Malachiam dicit deus: filius honorificat
patrem et seruus dominum suum. et si pater sum ego,
ubi est honor meus? dicit dominus omnipotens.
9 Zach. 7, 11. 12 12 ib. 7, 18 18 ib. 7, 16. 17
20 ib. 8, 19 25 Ioh. 14, 27 28 Mal. 1, 6
n
1 no* 2 tu cuiuB v, tulllilllusus V, cuins usus uel nisus fort.
9 nec (corr. m. rec.) 10 inauadibilem 18 quiescitote scripsir
quiestote Vv 16 sui v 20 inquid m. 1
Quem igitur timorem atque honorem deo facturi
eramus, si fecissemus quae tu fieri mandasti? illa enim tua
praecepta et timorem et honorem dei nituntur auferre dicatis
eius clementiae. sed et infra tuam specialiter operam manifestans
dicit: exacerbatis deum in uerbis uestris, et dixistis:
in qua re exacerbauimus eum? in eo quod dicatis: omnis qui
facit malum, bonum est coram deo, et in ipsis benedicet. et
ubi est deus iustitiae e? propheta dicit: ubi est deus iustitiae,
contra eos qui dicunt: qui facit malum, bonum est coram deo,
et ipsis benedicet; et tu das mandata fundendum cruorem
iustorum et adhuc dicis te dei seruum, cum sis ipsius dissipator
legis. iustum est damnare absentem et quidem innocentem,
aut iniustum? si iustum non est, quia cogis facere
nos eam rem per quam puniri mereamur a deo? Tobias,
omnibus, inquit, diebus uitae tuae, fili, deum in mente habe
et noli peccare uelle uel praeterire praecepta illius. iustitiam
fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare per uiam
iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate erit respectio operibus
tuis et omnibus qui faciunt iustitiam. dic, Constanti, iustitiam
facit qui interficit innocentes? qui seruorum dei fundit
sanguinem? si non facit iustitiam, sed magis iniquitatem,
restat ut te uideas esse iniquitatis amatorem atque omne
iniquum fabricantem opus. etenim cum iustitiam nos in omni
tempore facere hortetur sacra lex et tu conpellas facere
iniustitiam, quem te alium uelis habeam nisi et iniustitiae
amatorem et perpetratorem? omnibus, inquit, diebus uitae
tuae, (in, deum in mente habe, cum eundem reliqueris haerendo
Arrianis. hi etenim non eum derelinquimus qui fidem
tenemus apostolicam. quomodo non praecepta eius praeteris,
qui interficias seruos eius nomini maiestatique dicatos, cum
sis eos cogens derelinquere eum et fieri conserpentes atque
5 Mal. 2, 17 15 Tob. 4, 5. 6
4 clementiam 5 exacerbastis Sabatier 9 quoram m. 1
13 quia] quare Latinius falso; nam id ipsum quia significat 15 inquid
m. 1 et sic fere semper 17 no///li 27 habere 28 hi] nos
coni. Gallandius
coapostatas tuos? nos odio apud te laboramus, quia tibi
uera dicamus, quia te uiuere nobiscum uelimusin aeternum;
illos uero es diligens qui ad te transitum fecerint, illos
qui cum tibi primum contra<di)xerint, postea tamen seruire
nefariis meditationibus tuis quam dei parere praeceptis maluerint.
gaudens es cur eosdem tua calliditate inliciens ad
suscipiendam perduxeris haeresem tuam, quod in omnibus eos
habeas subiectos, illos quos iam pridem uideras pro nihilo te
ducere, quos cernebas calcare ueritate regni tui auctoritatem.
sed scire te nolumus non esse nouum hoc factum.
sed saepe ita esse actum a perfidis atque inconsideratis, ab
eis quos praescius futurorum ore sanctissimo Malachiae praeostenderit
prophetae: grauastis aduersum me consilia uestra,
dicit dominus omnipotens, et dixistis: in qua re detraximus
de te ? quia dixistis: uanus est omnis qui seruit deo. et quid
amplius, quod custodiuimus praecepta illius et ambulauimus
deprecantes ante conspectum domini omnipotentis? et nunc nos
magnificamus alienos, et renouantur omnes facientes iniqua,
et restiterunt deo et saluati sunt. haec detraxerunt qui timent
deum, unusquisque ad proximum suum. et intendit dominus
et exaudiuit et scripsit librum memorialem coram se timentibus
dominum et metuentibus nomen suum. et erit mihi, dicit
dominus omnipotens, in die qua ego facio in possessione; et
eligam eos, quemadmodum eligit homo filium suum bene seruientem
sibi. et conuersi uidebitis quantum sit inter iustum
et iniustum, inter seruientem deo et non seruientem. quia ecce
dies uenit domini ardens sicut clibanus et uret eos, et erunt
omnes alienigenae et omnes qui faciunt scelera ut sarmenta,
et succendet eos dies domini quae uenit, dicit dominus omnipotens,
et non derelinquetur ex eis radix nec uitis.
18 MaL 3, 13 — 4, 1
M ■
1 quoapostata (corr. m. rec.) 4 contradiierint Latinius, contra-
...4 a11 1
xennt .Vv 6 cur (q̰ m. rec.) inlicens (corr. m. rec.) 7 haeresem
(\' m. rec.) 9 ducere Latinius, dicere Vv ueritate scripsi, ueritatem
V, propter ueritatem Y m. rec. et v 12 sanctissimo scripsi,
sanctissimum (\' m. rec.) 21 coram (c in ras.)
Deum dicere haec audiens, quia adhuc in malis
tuis esse digneris, gaudere te etiam in hoc arbitror, quod
cum praeuaricatoribus, cum deum derelinquentibus illa percepturus
sis ab eo. uae tibi homicidae atque sacrilego, quoniam
nisi paenitentiam factorum tuorum egeris, eris ut nunc es
inter illos quos ore Isaiae increpat dicens: uae, gens
peccatrix, populus plenus. delictis, semen malignum, filii sine
lege, dereliquistis dominum et exacerbastis sanctum Israel
eris semper unus ex illis, qui propter nequitias studiorum
suorum principibus Sodomorum et populis Gomorrhae conparantur,
dum dicitur: audite uerbum domini, principes Sodomorum,
adtendite legem dei, plebs Gomorrhae. cum illis eris
nisi te correxeris, de quibus scriptum legisti: si multiplicaueritis
preces, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine
plenae sunt. uae tibi, Constanti, qui tantam dei incurreris
offensam, ut non uidere potuisses quid tibi fuisset cauendum.
cum enim dicat ore Isaiae illis prophetarum sanctorum
et omnium iustorum interfectoribus: lauamini, mundi estote,
auferte malitias ab inimicis uestris ante oculos meos, desinite
a malitiis uestris, discite bonum facere, inquirite iudicium,
eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate
uiduam, ad haec contra iuberes trucidandos dei cultores,
ipsum deserendum deum, suscipiendam uero idololatriam, hoc
fuit audisse dei monita et fuisse correctum? qua de re istud
cogis nos facere, nisi quia sis cupiens nos tecum gladio consumi?
et si uolueritis, dicit deus, et exaudieritis me, bona
terrae edetis. si uero nolueritis neque exaudieritis me, gladius
nos comedet; os enim domini locutum est ista. cui temperabimus,
deone haec dicenti an tibi eius inimico? deus dicit
6 Es. 1, 4 11 ib. 1, 10 18 ib. 1, 15 18 ib. 1,16.17
26 ib. 1, 19. 20
6 increpat v, inherebat V, add. deus 8. 1. m. rec. et v 8 derelin-
1
quistis 10 populus (\' m. rec.) gomorrae 12 gomorre
17 orae 19 inimicis] animabus Latinius et LXX 21 popillo
22 haec] tn add. 8. I. m. rec. 27 editis ne (m m. rec.) 28 istam
m. 1 obtemperabimus v
Iudaeis, ut iam derelinquerent errores suos, abicerent malitias
suas ex cordibus suis, discerent bonum facere, iustum indicarent
iudicium. tu inquis: damnate iniuste. qua de re istud
suades me facere? nisi quia uelis me effici illiusmodi hominem.
quales sint illi, ad quos dixerit deus: uos autem, dicit deus.
quid succenditis uineam meam, et rapina pauperum in domibus
uestris? quid uos iniuriam facitis populo et faciem inopum
confunditis? et tu ita haec es faciens, ita cuncta gerens.
quae quia faciant indignatur facientibus, tamquam placere
non posse sis sciens, nisi et domini succendisses uineam Ie
et rapinam pauperum constituisses intra domum tuam et multis
modis semis dei inrogasses iniurias. aut dicere temptabis haec
omnia te non fecisse? numquid non succendisti uineam domini,
quando coegisti eam iam non scire dominum Abrahae, deum
Isaac, deum Iacob, deum apostolorum, deum prophetarum ac
martyrum, sed idololatriam per Arrium inuectam, per te nero
exaltatam? numquid non est rapina pauperum haec dei seruorum
Christianorum in domo tua, propter quos legisti scriptum:
beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum,
cum scias te proscripisse resistentes sacrilegio tuo? numquid
dicere audebis: non feci nec facio iniuriam populo dei? et
quis tantam aliquando fecit quantam tu, qui neque omnia
genera tormentorum inferendo des(in)is neque uarie puniendo?
Noluimus innocentem tamquam reum punire, ne
ista et nos percuteret sententia quae ore adhuc prophetatur
Isaiae: uae scribentibus nequitiam; scribentes enim nequitiam
scribunt, declinantes iudicium pauperum et rapientes iudicium
egentium plebis meae, ut sit illis uidua in rapinam et pupillus
in direptionem. et quid facient in diem uisitationis ? tribulatio
enim uobis a longe superueniet, et ad quem refugietis? non
temperauimus tuo consilio uenenato, cupientes confugere in\'
5 Ea. 3, 14. 15 19 Matth. 5, 8 26 Es. 10, 1-3
3 istut 5 at 6 et rapina — l. \'11 intra om. V, sed privia m.
add. m mg. inf. 17 haec v, hoc V, an hoc est? 23 desinis Tilius
in notia, desis Vv nariae pnniendo scripsi, pnniendum V, puniendum
noluimas v 25 orae 28 uiduam m. 1 29 die Latinius
30 -вim. (• m. rec.)
omnibus tribulationibus nostris atque anxietatibus ad eum,
ad quem confugerit ille iustitiae amator in omnibus probationibus
Iob; non oboediuimus praecepto tuo crudeli, quia. uoluerimus
imitatores inueniri istius dei serui Iob dicentis: liberaui
pauperem de manu potentis et orphano qui sine adiutorio
erat ego eram adiutor. os autem uiduae me semper benedixit.
iustitia enim eram uestitus et coopertus iudicium; et eram
oculus caecorum et pater infirmorum, iniquorum autem molas
confregi et dentibus illorum rapinam abstuli, et infra: positus
sum statera iustitiae, et scit dominus simplicitatem meam,
quoniam numquam pes meus exerramt a uia recta, sed nec
oculus meus conspexit. quae est recta uia, a qua ae refert
gloriosus Iob non deorbitauisse? utique haec, quae nec innocentem
interfecit nec alium scit deum, quia nescit nisi deum
angelorum archangelorumque, quem non posse nos sentis eripere
de tua potestate. quando enim dicis de fide beatae ecclesiae:
si catholica est apud Niciam descripta fides, eripiat eos in
quem crediderunt de mea potestate, non habere utique uirium
ad eripiendum nos de manibus tuis deum dicis, non posse te
stare contra; adseris ecclesiae apostolicae deum non habere
tantam potentiam, quae possit tuam excludere uirtutem. quid
enim aliud confitetur beata ecclesiae fides nisi quia sit credens
in deum patrem innatum et in unicum filium eius, natum ex
innato et uero patre, et in sanctum spiritum paracletum ? quid
aliud confitetur fides catholicae ecclesiae nisi quia et trinitas
sit perfecta et una sit dealitas patris et filii et spiritus sancti?
quid aliud confitetur beatae ecclesiae fides nisi quia neque
pater susceperit hominem neque spiritus sanctus paracletus,
sed unicus filius dei? quid aliud adstruit gloriosae ecclesiae
fides nisi quia sit dei unicus filius inmutabilis inconuertibilis
4 Iob 29, 12-16 9 ib. 31, 6. 7
2 probationibua scripsi, probatione Vv 5 orfano 9 confringi
(* m. rec.) 14 nescit scripsi, necsit (e m. rec.), nec scit v 17 apnt
m. 1 18 uirum (\' m. 1) 19 ad deripiendum 90 adserea e m.
rec.) 28 innatum om. v 27 eclesiae m 1.
inaestimabilis inmensus aeternus, sicuti sit et cuius sit filius?
credidit sancta ecclesia unam potentiam habere unicamque
dominationem patrem et filium et spiritum sanctum. hanc fidem,
<in)quam, dicis haereticam et tuam adstruis catholicam, illam
quae dicat deum non habere uerum filium, quae dicat fuisse
quando non fuerit, quae dicat factum u; nihilo, utique ei
illis sensibus, quibus Rabsaces, dux Assyriorum regis, exprobrabat
deum Abrahae et deum Isaac et deum Iacob dicens:
non uos seducat Esechias, quia possit uos liberare de manibus
regis Assyriorum deus uester. ita et tu, dux antichristi, dicis
per tuos: nota uos seducant uerba episcoporum uestrorum, qui
mihi contradicunt quia uos liberare potest fides quam
illi praedicant. licet enim sermonem uarient, tamen res ad
hoc perducitur, ut constare possit te sic nobis exprobrare
deum, quod enim inpotens sit ad eripiendos nos, quomodo rex
exprobrarit Assyriorum: haec dicit rex Assyriorum: si uultis
benedici, exite potius ad me et manducabitis unusquisque
fructum uestrum uineae et ficus, et bibetis aquam de lacubus
uestris, donec ueniam et accipiam uos in terra tali, sicut est
terra uestra, terra tritici et uini et panis et uinearum. non
ergo uos seducat Eeechias dicens: deus uos liberabit, et infra:
quis liberabit Hierusalem de manu mea? sed quod contra
talis esse tu monstratus es, dicit ore Isaiae deus ad Ezechiam:
non est quod paueas a sermonibus istis quos audistis, quibus
exprobrauerunt me legati Âssyriorum. ecce mitto meum spiritum,
et audito nuntio reuertetur in regione sua et cadet gladio
in terra sua. illa nunc, Constanti, circa te stare cernimus
pericula, nisi tibi feceris esse consultum, quae circa illum
steterint qui dicebat: sic dicetis Esechiae regi Iuda: non te
seducat deus tuus, in quo confidis, dicens: non tradetur Ierusalem
8 Es. 36, 14 16 ib. 86, 16-18 22 ib. 36, 20 24 ib. 37.
6. 7 29 ib. 37, 10
4 inquam scripsi, quam Vv haeredicam m. 1 7 asyriorum
11 sedncat m. 1 12 liberare] non add. s. Z. m. rec. et v 15 enim
om. v 18 uinęae 28 tu om. v 25 eipobrauerunt m. 1 meum]
in eum Sabatier
in manus regis Assyriorum. sic in periculis es tu, blaspheme,
ut ille, et non uides; contra nos dei cultores uidemus
tutos defensosque stare incolumes. unde tuti sumus ac defensi,
nisi quia sanctam teneamus fidem quam tenuerint patriarchae
prophetae apostoli ac martyres, hanc quam iudicasti haereticam?
Sed ut iterum ad Athanasium redeamus, in quo
hanc persequeris sacram fidem, non timuisti, oro te, indignationem
domini contra illos prolatam, qui exprobrare temptauerunt
Iob iustissimum, ut falsis criminibus peteres dei antistitem?
non metuis etiam nunc, ne ad te dicat deus quae
dixit illi regi loquenti contra Iob sanctissimum: peccasti tu
et amici tui ambo. nihil enim ueri locuti estis coram me.
interea sic uos Arriani superiores poteritis Athanasio inueniri
nunc apud deum, quomodo et illi tunc inuenti sunt qui Iob
exprobrant. utile est tibi, Constanti, ut per Athanasium domini
sacerdotem pro facinoribus tuis sis supplex deo, per ipsum
dirigas uota tua, sicuti et illi per Iob; per Athanasium siue
per coepiscopos eius des operam salutarem consequi baptismum.
ceterum quo uelitis uos torqueatis modo aduersus Athanasium,
uos de filiis esse inuenimini, quippe haeretici, illius anguis,
colubri refugae desertoris; Athanasius uero est dei domesticus,
ut fuit Iob; est de filiis lucis et ipsam tenens iustitiae uiam
quam tenuit seruus dei lob; est ipse possidens fidem, unde
et de filiis Athanasius Abrahae est. sic dei filium confitetur
Athanasius, ut confessus est Iob. qui Iob unde de filiis Abrahae,
nisi quia sic crediderit, quomodo fuit credens et Abraham?
si haec ita se habere ignoras, percurre beatum Paulum apostolum
non solum ad Romanos, sed ad Galatas, et inuenies
uera esse quae defendam. aut numquid, quia Iob iusti beatus
apostolus nominis specialiter non fecit mentionem, negabitur
lob de filiis esse Abrahae? si non potest negari Iob esse de
11 Iob 42, 7
2 inter uides et contra rase 9 fere litt. 4 tenuerunt v 7 pera
Bequaeris m. 1 9 antestitem m. 1 10 ate 15 exprobrabant
Latinius 16 snplex 23 ipsa m. 1 24 abraae m. 1
28 galathas
filiis Israel, dubitari non potest hinc illum tantum factum ac
talem, quia crediderit in deum, ut fuerit credens beatus
Abraham. non enim operibus legis, sed per fidem iustificari
credentes reuelat apostolus; neque enim illarum temptationum
uictoria ei fuisset reputata ad iustitiam, nisi fuisset sic credens
in deum ut crediderit Abraham. aut unde uinceret diabolum,
nisi quia fuisset credens in deum patrem innatum et unicum
filium eius, natum ex innato et uero patre, et in sanctum.
paraclitum spiritum? aut si putas quia non ita est semper
creditum, ut hodie credimus, proba beatos apostolos ac martyres
potuisse superare concarnifices tuos atque uicto amico
uestro diabolo consequi regna caelestia nisi credentes in patrem
et in filium et in spiritum sanctum. igitur si ita hi credendo
uicerunt qui post domini unici filii dei aduentum crediderunt,
crede quia et ante aduentum eius qui uicerunt diabolum
non aliter crediderunt quam quomodo hodie credimus. neque
enim Danihel leones et tres pueri uincerent ignes, nisi quia
credentes fuissent, ut hodie credit ecclesia. inde denique
Abrahae fidem prouocat apostolus probans, auctoritatem usus
sacrarum litterarum, sic credidisse Abraham, quomodo nunc
fuerit credens Paulus, tunc uero se fuisse filium irae erroneum,
quando cum Iudaeis negabat unicum dei filium.
Cum haec ita sint, obsecro te ut iam contra dei
domum gerere pugnam desinas accipiasque hortamenta caelestia,
quae te perducere possint ad consequendam salutem
perpetuam. ore accipe quae dicat ad uos Isaiae deus: audite
me, qui perdidistis cor uestrum qui longe estis a iustitia.
aut si cor tuum tecum est, si non a iustitia es longe, cui
dicis nobis dei sacerdotibus: damnate absentem, punite innocentem
? si enim cor tuum non amisisti et iustitiae tenes uiam,
cur non retines scriptum: custodite iudicium, facite iustitia..
26 Es. 46, 12 31 ib. 56, 1. 2
iln
2 at fuerit ut 6 lllceret (eorr. m. rec.) 7 innatum om. v
et in v 17 quia 8. I. fII. 1 19 auctoritate v 24 accipiasquae
fcortamenta (corr. m. rec.) 25 consequandam m. 11.
adpropiauit enim salutare meum aduenire et misericordia mea
reuelari. beatus uir . qui facit eam et homo qui amplectitur
eam, sabbata mea non uiolare, custodiens manus suas ne
faciat iniustitias, et iterum: non est gaudere impiis, dicit
dominus. exclama in virtute, ne parcas. sicut tubae exalta
uocem tuam et adnuntia populo meo peccata eorum et domui
lacob iniquitates suas. me de die in diem quaerunt et scire
uias meas uolunt, tamquam populus qui iustitiam . fecerit et
iudicium dei non dereliquerit. petunt a me nunc iudicium
iustum et appropiare deo desiderant. quam, infelix, spem
habere potes, nisi paenitentiam malorum tuorum factorum.
egeris, cum audias deum dicere: non est gaudere impiis?
aut negabis te impium dei cultorem, cum te non neges fusorem
sanguinis? deinde si, tempore ieiuniorum subditos quia percusserint
pugnis et aliis iniuriarum generibus laeserint, contra
eos huiusmodi increpationes protulit deus, qualem contra nos.
protulisset, si contra praecepta diuinae magnitudinis eius
damnaremus inauditum absentem et quidem innocentem? nec
si flectas ut circulum ceruicem tuam et cilicium et cinerem
substernas nec sic uocabitis ieiunium acceptum. cernimus per
hanc comminationem quanta esse possit aduersus nos dei ira,
si innocentem damnaremus. si enim, tempore ieiuniorum pugnis
subditos nobis (quia) percusserimus, taliter indignatur dominus,
quanto magis, si eius cultores mactauerimus! si pugnis non
licet mihi percutere subditos tempore ieiuniorum, poterit licere
quouis tempore gladio percutere consacerdotem meum? non
tale ieiunium elegi, dicit dominus, sed solue obligationes uiolentorum
contractorum; dimitte confractos in remissionem et
omnem conscriptionem iniquam disrumpe; frange esurienti
panem tuum et egenos qui sine tecto sunt induc in domum
4 Es. 57, 21 - 58, 2 12 ib. 57, 21 18 ib. 58, 5
26 ib. 58, 6. 7
1 salutarem 5 tuba Sabatier; ὡς σάλπιγγι ὓψωσον LXX
6*
7 in die 13 cultorum 16 increpationib; (" m. rec.) 23 quia
3,"
addidi 27 ieiunio (corr. m. 1) 28 remisionem
tuam. si uideris nudum, operi et domesticos seminis tui noli
despicere. quam tenes, rex prudentissime, spem, cum haec
omnia uerteris in contrarium? quomodo enim omnem nodum
soluisti iniquitatis, cum sine incredulitate tua qualem te institueris
aduersum nos sis talis permanens et magis magisque
sis crescens in maleuolentia tua ad nos disperdendos, sine in
blasphemia tua auctor sacrilegii creueris magis etiam edicto
blasphemiam tuam catholicam esse adserendo fidem, more
scilicet meretricum, quae primo clam scortentur, postea uero
ita sint inuerecundae, ita amittentes pudicitiae decus, ut uelint
scortari in propatulis? quomodo dissoluisti omnem nodum
iniquitatis, cum contra beatum Athanasium susceptum ante
annos furorem adhuc ita retineas, ut uelis eius fundi cruorem?
quomodo dimisisti confractos in requiem, cum torquendo uarie
non desinas seruos dei? et quomodo dimisisti confractos in
requiem, quando uideas carceres metalla exilia uix iam capere
posse Christianorum numerum per te damnatorum? quomodo,
etiamsi fregeris esurientibus panem tuum, acceptum habebit
dominus, cum seruos fame neces dicatos eius aeternitati?
quomodo, si inducas egenos sine tecto in domum tuam, respicere
dignabitur super opus tuum deus, cum uideat seruos suae
claritatis reiectos de domibus priuatis, propterea exules factos,
quod noluerint suscipere idololatriam tuam per Arrium institutam?
quomodo, si nudos texeris, poteris deo placere, cum
seruis ipsius patrimonia tuleris et dixeris: si damnaueritis
fidem apostolicam atque Arrianam susceperitis, cuncta uestra
recipietis ?
Sane unum de his omnibus domini sacris mandatis
inueniris implere, quod enim domesticos seminis tui non
despicias. non despicis re uera conuiperinos tuos Arrianos,
natos uidelicet de inpuderato patre uestro diabolo; diligis
fratres tuos, quia hos uideas tibi proximiores; hos amas
6 dispernendos 14 nariae 15 demisisti V testibus Coletis
16 carceris V, em. Latinius 19 seruus m. 1 dicator m. 1
18
23 idolatriam 28 sane] anne Latinius is f1 m. rec.) 29 inneneris
.«I
Y, em. Latinius 80 despias (el m. 1) 81 inuiperato coni. Poncius
82 ut fratres fort.
singulari affectu, his cunctam gloriam regni tui exhibes, hos socios
atque participes ad dei delendam hereditatem in tuo regno
habes; illos fecisti locupletes, illos extulisti supra omnes constitutos
in sublimitate, hoc est eos, qui se uestris miscere
censuerunt tenebris. igitur cum sis haec agens quae odio
habeat deus, quomodo arbitraris te audiri posse a deo aut,
si feceris eleemosynam, posse tibi ferri accepto? cum audias
eum dicere: tunc orietur matutinum lumen tuum, et sanitas
tua cito orietur, et praecedet ante te iustitia, et maiestas dei
circumdabit te. tunc clamabis, et deus exaudiet te. adhuc
loquenti tibi dicet: ecce adsum. aliquid te eorum posse consequi
arbitraris, quandoquidem non ortum tibi fuerit matutinum
lumen, sed tenebrae inextricabiles obsederint animum
tuum atque pertexerint errorum caligines? quae sanitas tibi
oborta est, cum sis positus in omni uulnere mortis, cum cotidie
augmenta parias uulneribus tuis, cum dans operam sis, quo
possis penitus temet extinguere? nobis etenim non aliunde est
sanitas, nisi primo in loco quia crediderimus, ut crediderunt
patriarchae prophetae apostoli ac martyres. quomodo potest
te praecedere iustitia, cum totus in iniustitia sis permanens,
cum sentina sis Arriani dogmatis, cum Christianorum sis fusor
sanguinis? quomodo te maiestas dei circumdabit, cum expugnans
ipsam maiestatem sis, quam derelinquens idololatriam
Arriani dogmatis suscipere censueris? quomodo tunc clamabis, .
et deus exaudiet te, adhuc loquenti tibi dicet: ego adsum,
cum sis negans deum patrem, negans unicum filium eius,
negans sanctum paraclitum spiritum? quomodo aut exaudire
te poterit aut dicere tibi: ecce adsum, cum uertis, quantum
apud te est, eius religionem, cum eius antistites catholicos
remoueris et haereticos constitueris? quomodo te exaudiet
8 Ea. 58, 8. 9
I
1 exibes 5 hodio 6 audire 7 elymosinam ferre (\' m.
wo
rec.) 14 praetexerint fort. errum (10 m.l) caligine Latinius
19 patriarcae 23 idolatriam 27 exaudiri m. 1 29 aput m. 1
anteatites m. 1 30 remoueres (\' m. rec.)
quem calcandum putasti modis omnibus, nisi paenitentiam
malorum factorum egeris, nisi uias tuas nefarias deserens
sanctae ecclesiae iustum iter conprehenderis ? tunc utique haec
promissa dei consequi poteris. scriptum est enim propter eos,
qui corde ex toto sese ad deum conuerterint: haec dicit excelsus
in excelsis habitans, in aeternum sanctus in sanctis,
nomen ei dominus altissimus in sanctis requiescens, et pusillianimis
dans animae aequitatem et dans uindictam contribulatis
corde. non in aeternum irascar uobis nec semper uindictam
de uobis exigam. sed quibus hoc dicit? nempe eis, qui se
conuerterint per satisfactionem ad delicta sua delenda. unde
et, non tale ieiunium elegi, dicit dominus, sed solue omnem
nodum iniquitatis, sed solue obligationes uiolentorum contractorum;
dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem
iniquam àisrumpe. frange esurienti panem tuum et
pauperes qui sine tecto sunt induc in domum tuam. si uideris
nudum, operi et domesticos seminis tui non àespicies. tunc
orietur ma(tu)tinum lumen tuum et sanitas tua cito orietur,
et praecedet ante te iustitia et maiestas dei circumdabit te.
tunc clamabis, et deus exaudiet te, et adhuc loquenti tibi dicet:
ecce adsum.
Aderit tibi deus, si primo credas in eum, si deinde
ad haec uerteris temet quae etiam infra dicit implenda: si
auferas a te uinculum iniquitatis et obligationis et uerbum
murmurationis et dederis esurienti panem tuum ex animo et
animam humiliatam satiaueris, tunc orietur in tenebris lumen
tibi, et tenebrae tibi ut meridies erunt. et erit deus tuus tecum
semper, et repleberis sicut desiderat anima tua, et omnia
ossa tua pinguescent, et erunt sicut hortus ebrius et sicut fons
cui non deficit aqua. haec, ut iam dictum est, consequi
poteris, si te ad ecclesiam conferas, si coarrianos tuos uites,
5 Es. 57, 15. 16 12 ib. 58, 6-9 28 ib. 58, 9—11
7 pusillanimis v 8 animaequitatem 10 eius m. 1 18 matinum
22 sic 27 meridiae V, em. v 30 defecit v
si illam malignorum congregationem uestram odire digneris.
tunc erit deus tecum semper, tunc in tenebris orietur lumen
tibi, tunc tenebrae tibi ut meridies erunt, tunc in bonis dirigetur
iter tuum. ceterum si in hac peruicacia manseris, si in
hac crudelitate, ut seruos eius crucies, non tecum deus erit,
sed ille qui et hodie esse in uestro coetu Arrianorum inuenitur,
hoc est diabolus. ista etenim quae agere dignaris non sunt
dei, sed diaboli. si opera est illa dei, ut proscribas certos,
cur aut Athanasium antistitem dei non damnauerint innocentem
aut cur non cohaeretico tuo Georgio communicauerint aut
cur se dicant Christianos, cur nolint effici coapostatae tui,
possumus sane aestimare, si opera deo sit placita, item
si eleemosyna est ista quam de lacrimis das alienis, de eorum
bonis, qui deportari interfici proscribique maluerunt a te quam
aut innocentem damnare aut negare unicum dei filium, in quem
credentes sciebant glorificatos Abraham Isaac et Iacob et
omnes prophetas apostolos ac martyres. quorum te fieri socium
atque omnibus participem me cupere, mea circa te haec esse
uota ille est testis qui nobis tribuere hoc potens est
sunt
3 meridiae V, em. v 4 peruicatia . 6 coeto m. 1 8 est (sunt
g a
m. rec. nisi forte sint), sunt v 9 cur (q̰ m. recJ et sic proximis lineis
ter 11 quoapostataui (& in ras.) 12 possumus scripsi, possunt Vv;
sed perspicuitatis causa inde (iñ) possumus malim; coapostatae, tui
possunt 8. aestimare sic disting. v aestimari coni. Latinius
01
si] illa add. s. l. m. rec. et v sint v 13 elemona 19 DE ATHANASIO
LIB I EXPLICIT INCIPIT LIB II
XIIII.
10
DE SANCTO ATHANASIO. LIBER II.
Audes ad deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos
uexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: scimus
autem quoniam diligentibus dominum omnia procedunt in
bonum, his qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciit
et praedestinauit conformes fieri imagini filii eius. procedunt
quidem nobis in bonum tuae persecutiones, sed aduerte
per Hieremiam quae uobis persecutoribus promittat deus
dicens: sanctus Israel domino initium generationum eius,
omnes qui edunt eum paenitebunt. mala inducam super eos,
dicit dominus. uenient super te mala quae tibi promittit deus.
Constanti, nisi temet correxeris, sicut uenerunt super illum
populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur:
tu malignatus es ut coinquinares uias tuas, et in manibus
tuis inuentus est sanguis animarum innocentium. eris in
aeternum inter dei inimicos, nisi audieris audiens eius sanctam
dicentis admonitionem: si emendantes emendabitis uias uestras
et cogitationes uestras et facientes feceritis iudicium inter
uirum et proximum eius, et proselytum et pauperem et uiduam
non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc
loco et post alienos deos non abibitis. emendabis uias tuas.
si iam desinas persequi dei seruos, si te Christianum fueris
confessus et esse Arrianum negaueris, si filium dei, uerum
4 Rom. 8, 28. 29 10 Hier. 2, 3 15 ib. 2, 33. 34
19 ib. 7, 5. 6
d 7
3 adeo 12 didns 14 at m. 1 15 quoinquinares m. 1
21 effunderitis m. 1 24 si v, nisi V
dei filium credideris, si anathema feceris dicentes: erat quando
non erat et factus est ex nihilo. mutabis uias tuas, si
paenitueris pro homicidiis proque sacrilegio tuo; alioquin eris,
ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a deo:
numquid spelunca latronum est domus mea, in qua uocatum
est nomen meum? quos uis esse dei domum, uosne Arrianos
an nos Christianos? si enim uestra maligna congregatio est
domus dei, ergo latronum congregatio est domus dei. uos
etenim fundendo sanguinem dei seruorum, ut tunc fundebant
Iudaei, inspicimini esse latrones. ex fructibus tuis, imperator
Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum
cognosceris. praecipis denique innocentes interimi, habitans
scilicet non in ecclesia domini, sed in spelunca latronum. non
desinis interficere eos quos uideas interfici paratos pro unici
dei filii claritate, pro aeterna illius maiestate. noluimus ad
falsas suggestiones tuas dare contra uirum iustum sententiam,
ne et nos percuteret tecum et cum Iudaeis ista domini increpatio:
extendit linguam suam sicut arcum. in falso, et fides
non inualuit super terram, quia de malis mala exierunt, et
me nescierunt. tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter
et amator, tu dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus
eris ex illis, de quibus scriptum legisti: ueritatem non loquuntur,
didicit lingua eorum loqui mendacium. reuerti
noluerunt et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum
super dotum. noluerunt me nosse, dicit dominus. propter haec,
hoc dicit dominus, ecce ego conburo eos et probabo eos, quia
sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. sagitta uulnerans
lingua eorum, maligna uerba oris eorum. proximo
suo loquitur pacifica, et in semet ipsum detinet inimicitiam.
5 Hier. 7, 11 18 ib. 9, 8 22 ib. 9, 5-9
3 proquo Vv, em. Latinius 4 nunc unus exes ex (nunc es ex exp. et unus
ex supra ser. m. rec.); eris unus ex Tilius 8 post pr. dei dimidia linea
uacua 10 latrones (es in ras. m. rec.) 11 christianos m. 1
18 in arcum V; in om. v 21 ut es ut unusunus eris (ut unus m. rec.) V, eris
unus (ut es om.) Latvnius -
10*
numquid in his uisitabo, dicit dominus, aut in gentem talem
non uindicabit anima mea?
Eripe te, Constanti, a fouea Arrianae dementiae, ne des
aeternas poenas cum (con)sacrilegis tuis. noli gloriari tibi
de caduca tua dignitate, considera te mortalem, quia aliter
non possis consequi inmortalitatem, nisi deum agnoueris et
eius feceris uoluntatem, sicut scriptum est: haec dicit dominus:
non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis
in fortitudine sua, nec glorietur diues in diuitiis suis, sed
in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et
scire in deum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam
et iudicium et iustitiam super terram, quia in his
est uoluntas mea, dicit dominus. cum igitur uideas in his
esse uoluntatem domini, quomodo haec quae amare se dicat
dominus perosa habere dignaris? in hoc, inquit, glorietur qui
gloriatur, inquirere me et intellegere et scire indominumgloriari.
quomodo poteris te dicere nunc in deum gloriari? quomodo
poteris requirere te illum adstruere, cum sis prouocans omnes
cultores eius maiestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad
blasphemiam dogmatis uestrae suscipiendam ? in hoc glorietur
qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in dominum
gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et
iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas
mea, dicit dominus. cum itaque iudicium uis iniustum a dei
proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non
es eius seruus qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed
plane es illius famulus qui repleuerit cor Cain, ut iustum
puerum primum cultorem interficeret domini. hinc est quod,
cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse
inueniaris, de quibus dominum locutum in euangelio legisti:
uos de diabolo patre nati estis et concupiscentiam patris
7 Hier. 9, 23. 24 15 et 20 ib. 9, 24 81 lob. 8, 44
1 non uisitabo Latinius; μὴ eni τούτοις ovx ἐπισϰέψομαι LXX.
3 eripite (° m. rec.) 4 consacrilegis coni. 1\'ilius, sacrilegis Vv
8 gloriaetur sapientia v, pacientia V 14 amare se v, amares V
dicit v 20 uestrae (\' m. rec.); cf. 26, 25. 62, 18 21 deum v
24 ad •
uestri facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio et in
ueritate non stetit. es mendax et homicida, mendax, quia
crimina falsa obieceris dei seruo Athanasio, mendax, quia
haereticam fidem dicas catholicam et catholicam dicas haereticam,
homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii et
iam interfeceris certum numerum dei cultorum. non stetisti
sine dubio in ueritate, quia sis haec gerens, sed es totus in
mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te
cogit ad unicum negandum dei filium, qui te inpellit ad eius
seruorum effundendum cruorem. noluimus damnare absentem,
noluimus nocentum ferre sententiam, noluimus haeresim
suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire quae
audiunt coerratici tui Iudaei, in quorum obprobrium colligimus
per Hieremiam dictum: omnes gentes sine circumcisione sunt,
et omnis domus Israel sine circumcisione sunt cordis. es
atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos quos contra
clamat spiritus sanctus ex persona nostri populi ad deum
dicens: scio, domine, quoniam non sunt hominis uiae eius,
neque uir ibit et corriget cogitationem suam. doce nos domine,
sed in iudicio et non in ira, ne paucos nos facias. effunde
iram tuam super gentes quae nesciunt te et super regna
quae nomen tuum non inuocauerunt, quia comederunt Iacob
et consumpserunt illum et pascua eius exterminauerunt.
Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit dei
spiritus ex persona populi nostri. respicis, nisi te conuerteris,
quod ira domini in te alienigenam, in te regem, quia non
solum non inuocaueris nomen domini, sed adhuc fueris persecutus,
sit uentura. nam et cum dicit: quia comederunt Iacob
et consumpserunt eum et pascua eius desolauerunt, quis reperiri
potest esse inter contyrannos tuos princeps huius pascuae
exterminator nisi tu, <qui) quidem nec laniando dei destiteris
14 Hier. 9, 26 18 ib. 10, 23—25 28 ib. 10, 25
2 qui v 3 obiceris (° m. ree.), obiceris v 5 athanasi
11 innocentum en m. rec.) V, in innocentem coni. Tilius 15 omnes
Sabatier 23 consumserunt exterminauerunt] desolauerunt infra
Lucifer 29 repperiri 31 qui quidem scripsi, quidem qui v,
quidem V
seruos nec blasphemias tuas toto in regno seminans tuo?
exterminare etenim te populi dei pascuam conatum non poterit
dubitari, quando eius pastores tuleris, de quibus, sicut saepe
diximus, per Hieremiam dixerit deus: et- dabo uobis pastores
secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina.,
et statueris haereticos, aliis uero catholicis inponi feceris
modum, ut, si in uotis gererent in suis considere sedibus, non
auderent fidem praedicare apostolicam, non temptarent te
haeresis Arrianae defensore degenti in corpore euangelicam
traditionem populis insinuare. haec est causa quae te probat,
pascuam dei populi exterminare temptasse. omnis etenim sagina
animarum Christianarum non est nisi credere, quomodo et
crediderint patriarchae prophetae apostoli ac martyres, deinde
omnem facere iustitiam. tu contra cum et fidem tollere uolueris
de cordibus populorum dei et perfidiam tuam inserere,
cum iustitia (in) dei uis ecclesia fieri, ut absens et innocens
damnetur et (a) iustitiae sectatoribus, per sacerdotes
puniatur consacerdos eorum catholicus ad tuam haeretici
suggestionem, quomodo uideri poteris non esse exterminator
pascuae dominici gregis, quando nostra pascua non sit nisi
caelestis doctrina? si uis, inquit dominus, ad uitam uenire,
serua mandata, et iterum: si feceritis quae mando uobis, iam
non dico uos seruos, sed amicos. cum haec ita sint, debes tu
ad te purgandum dare praecepta dominica quae iusserint
innocentem catholicum episcopum te haeretico interea imperatore
accusante debere interfici a consacerdotibus suis. fortassis
etenim temptabis isto in loco dicere non te pascuam dominici
gregis exterminare conatum. si nullum domini praeceptum
illiusmodi quale prolatum est a te poteris proferre, superest
ut cordis illi tui oculi blasphemia caecati Arrii, patefacti per
dei serui hanc increpationem uideant omnia te fecisse quae
4 Hier. 3, 15 21 Matth. 19, 17 22 Ioh. 15, 14. 15
a
1 seminas (D m. rec.) 9 haereses m. 1 16 iustitia in scripsi,
iniustitiam coni. Gallandius, iustitia Vv nis] in add. s. 1. m. rec.
et v 17 et a scripsi, et V, a v et per v 18 at m. 1
20 dominicę 21 inquid 26 deberi m. 1 31 seruos v
tibi obiecimus. negare non poteris talem te praebere circa
nos, qualem se praebuerit Herodes ille, cui et in carnificinae
rabie et in sacrilegio et in regali dignitate esse inueniris collega,
circa illos quos in euangelio legimus propter deum dei
filium interfectos paruulos. inuenisti utique scriptam crudelitatem
Herodis, quam nunc tu dignaris exhibere, apudMatthaeum
euangelistam: tunc Herodes cum uideret quia delusus est a
magis, iratus est uehementer et misit occidere omnes infantes
in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra
secundum tempus quod exquisierat a magis. minime adhuc
fortassis conspicis sic te iniuste contra nos dei cultores motum,
ut contra illos paruulos fuerit motus Herodes. cur nobis
dignaris esse infestus? nempe quia fateamur nos Christianos,
qui non damnauerimus iustum falsis a te praegrauatum criminibus.
quibus rebus quisnam sis ex beati baptistae Iohannis
responsis poteris perpendere et temet reconciliare deo per
paenitentiam: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis
fugere ab ira superuentura? facite ergo dignum paenitentiae
fructum et nolite prae ferre uos dicentes: patrem habemus
Abraham. dico enim uobis, quod potens sit deus de lapidibus
istis suscitare filios Abrahae. iam etenim ad radices arborum
posita est securis. omnis enim arbor quae non facit fructum
bonum exciditur et in ignem mittitur.
Quid sentis ad haec? debuimus damnare innocentem,
debuimus dare contra absentem inauditum sententiam? et
quomodo, cum hoc fecissemus, potueramus reperiri Christiani,
cum illos, quo possint esse Christiani, hortatus fuerit beatissi*
mus Iohannes, ut dignum fructum fecissent paenitentiae ? illi,
qui necdum conprehenderant uiam . iustitiae conprehendere
cogebantur, nos qui iam tenemus urguebamur atque urguemur
a te illud occupare iter iniquitatis, in quo positi noscantur
7 Matth. 2, 16 17 ib. 3, 7-10
2 uerba qualem se praebuerit post poteris l. 1 posita manus recens
transponenda indicauit 3 rabiae m. 1 6 matheum 9 beth-
1
leem 10 exquiserat 14 quia fort. 19 pferre V, proferre uers.
ant. 21 etenim V, enim v 26 repperiri 30 temus
Iudaei. quid igitur nobis posset accidere, si uipereis tuis depasti
fuissemus consiliis. nisi ut ex Christianis fuissemus
uipereae progenies effecti? cur haec fieri mandasti, nisi quia
conserpentes nos tuos effici cupiueris? tu qui cum scias dixisse
dominum in euangelio: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam,
quia ipsi saturabuntur. beati misericordes, quia ipsi misericordiam
consequentur, et tamen dixeris necandum innocentem.
quomodo etenim beatus potero esse, si damnauero uirum iustum.
si reiciens sitim iustitiae concepero ardorem iniustitiae? quomodo
propter fructus iustitiae saturabor a deo, cum opus hoc
iniustum faciat me Cain fratricidam? quomodo iterum potero
inter misericordes fructibus misericordiae locupletatis regnum
consequi caeleste? cum, si interfecero iuxta desideria tua dei
seruum. inueniar non misericors, sed crudelis atque sceleratus.
quippe homicida; cum, sicut ego inmisericors fuerim circa
fratrem meum, sic sit et circa me futurus ille misericordiae
amator, ille iustitiae exactor qui dicit: beati qui esuriunt et
sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes.
quia ipsi misericordiam consequentur. quicumque. dicit dominus,
soluerit unum ex mandatis his minimis et docuerit sic \'
homines, minimus uocabitur in regno caelorum; et dicis, Constanti,
ut quicumque non fuderit sanguinem innocentis, non
potest regnum consequi caelorum? dic, sanctissime. in quo
abundare poterit Christianorum iustitia plus quam scribarum
et Pharisaeorum, si eum, quem tu, cur se Christianum dicat,
cur nolit fieri Arrianus, persequeris, interfecerimus ? in quo
essemus potiores a scribis et Pharisaeis. si exstitissemus tecum
negatores unici dei filii, si, ut illi repudiant, tecum repudiaremus
euangelicam fidem destruxissemusque apostolicam
5 Matth. 5, 6. 7 19 ib. 5, 19
3 uipereae V m. 1, uiperae V m. rec. et v 7 et] tu coni. Gallandius
12 misericordis locupletatos coni. Gallandius 13 caelestem
m. 1 15 sicut scripsi, si cum rt\' (quod nUm pro si quando usurpetur
dubito) 25 et 26 qcur (q̰ m. rec.) 27 eesemus m. 1 a scripsi,
ac V, om. r 29 destruxisemusque
traditionem? ne dixisse memineras dominum: audistis quia dictum
est antiquis: non occides; quicumque autem occiderit reus
erit iudicio. ego autem dico uobis quod omnis qui irascitur
fratri suo sine causa reus erit iudicio, ut haec fieri imperares ?
si iratus fuero sine causa fratri meo, si dixero eum fatuum,
reum me dicit futurum unicus dei filius in gehennam; et,
imperator Constanti, si fudero jcruorem innocentis, dicis requiem
<me) aeternam possessurum nec retinere potuisti, quando
meditabaris interfici oportuisse Athanasium, sub quali conditione
munera iusserit offerri dominus? si igitur offers munus
tuum ad altare et ibi rememoratus fueris, quod habeas aliquid
cum fratre tuo, pone munus tuum ante altare et uadc prius
reconciliari fratri tuo, et tunc reuersus offers munus tuum.
quid fuerat operatus malorum Athanasius, ut haec transgressus
praecepta interfici eum mandares? nempe hoc, quod se Christianum
dixerit aut dicat; aliud etenim nihil est quod execraris
atque es punire cupiens in Athanasio. non memineras praecepisse
dominum etiam inimicos diligendos, ut eum quem
neque in te neque in deum scires peccasse tam acerrime
fuisses persecutus? audistis quia dictum est: diliges proximum
tuum et odio habebis inimicum tuum. ego autem dico uobis:
diligite inimicos uestros et benedicite maledicentes uos et benefacite
eis, qui persecuntur uos, et orate pro cis, qui uos persecuntur,
ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solis
ortus exhibet super bonos et malos et pluit super iustos et
iniustos. si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem
habebitis? nonne et publicani ita faciunt? et si salutatis
amicos uestros tantum, quid plus facitis? nonne et gentiles
1 Matth. 5, 21. 22 10 ib. 5, 23. 24 20 ib. 5, 43—48
1 ne Vv (quod pro nec esse falso putant), nonne uel anne uel
s
nec coni. Gallandius 3 aerit 5 eum (\' m. ree.) V, ei v
fatuuin scripsi, fatuo V, fatue V m. rec. et v 6 ettu me (tu m. m. rec.)
V, et v, et tu coni. Gallandius 8 me addidi 10 iusseris
L.
11 abeas 13 offers V (cf. Roensch It.1 294), offer v 16 aliut
a
21 hodio m. 1 25 exibet 26 quem (* m. rec.) 27 ista Sabatier
28 amicos (a in ras. sup. ini).
id ipsum faciunt? eritis ergo et uos perfecti, sicut et pater
uester qui est in caelis perfectus est. diligendos mandat etiam
inimicos dominus; et tu nos persequeris, cur innocentis domini
sacerdotis cruorem non tecum fuderimus. diuina clamat uox
dicens: in quo iudicio iudicaueritis,, et de uobis iudicabitur,
et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis,
et tu dicis: iugulate quem deliquisse ignoratis. fontem malorum
cum te esse memineris, fuisti tamen ausus de eo quem sciebas
false petitum a uobis dicere: reus est mortis. adeo es excors,
Constanti auguste, ut nec dictum illud domini, cum haec mandares
fieri, potueris reminisci: quid autem uides festucam in
oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non uides ? aut
quomodo dicis fratri tuo: sine ut eiciam tibi festucam de
oculo tuo, et ecce trabes in oculo tuo, et tunc uidebis eicere
festucam de oculo fratris tui. trabem in oculo tuo dicit esse
dominus, et audes dicere Athanasio uiro iustissimo: festucam
habes in oculo? ille enim nihil horum commisit, quae ei
dignaris obicere; contra tu quaecumque diximus es perpetratus,
damnate quoties dixisti innocentem.
Quam nos aliam uoluisti conprehendere uiam nisi tuam
quam describit dominus, dicens: quam lata et spatiosa uia
quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam?
quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus uia, praecepisti
damnari innocentem, cupiens profecto cunctis reuelari,
quod tua late perditio dominetur. tempore quo uenisti ad
Italiam, sic te lupum finxeras ouem, tamquam non fuissemus
ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos domini
monella dicentis: adtendite uobis a falsis prophetis, qui
ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi
5 Matth. 7, 2 11 ib. 7, 3—5 21 ib. 7, 13 28 ib. 7,
15. 16
3 qcur (* m. rec.) 4 te cumconfunderimus (cum m. rec.) 6 remetietnr
coni. Tilius in notis, remittetur Vv 8 deo (8 m. rec.) 11 fistucam
ter 16 fistucam (° tit. rec.) 18 ppetratus (corr. m. rec.) 21 quem
m. 1 lata et v, late V 23 praecipisti 25 latae 29 intrinsequs
(l m. rec.)
rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos. numquid non
luxerunt illico tristes uenenis diaboli in te inseminati amarissimi
fructus tui, ut dicere temptasti damnandum fuisse inauditum?
numquidnam non patuerunt confestim insidiae tuae
lupi rapacis, quod enim contra dei ouile machinam construxisses
maximam; fructibus ergo tuis quomodo non ouis
fuisse lupus agnitus es, sic et, quomodo sis, nisi tibi consulueris,
arbor igni destinata, probant sacra euangelia. numquid
colligunt de spinis uuam aut de tribulis ficus? sic omnis
arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos
fructus facit. non potest arbor bona malos fructus facere
neque arbor mala bonos fructus facere. omnis arbor quae
non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur; ex
fructibus enim eorum cognoscetis eos. non omnis qui mihi
dicit domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui
facit uoluntatem patris mei. sic uoluntatem patris unici dei
filii facis, ut eius filium neges unigenitum, ut ipsum patrem
dicas non esse uerum patrem, ut fundamenta per apostolos
coneris destruere iacta, ut interficeres atque interficias cultores
eius, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis,
ut absentem et inauditum damnari iuberes, ut haeresim tuam
quae unam blasphemat diuinitatem patris et filii et spiritus
sancti in ecclesiam introduceres? si haec cuncta, ut diximus,
placita sunt deo patri, poteris intrare in regnum caelorum.
audis enim dicere unicum filium eius: non omnis qui dicit
mihi domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui
facit uoluntatem patris mei. damnari iubes innocentem; non
recolis in Exodo dixisse deum: si rixauerint duo et percusserint
mulierem in utero habentem et abortiuerit non deformatum,
8 Matth. 7, 16—21 25 ib. 7, 21 28 Ex. 21, 22-25
1
5 rapaces (\' m. rec.) ouilem m. 1 Quod enim — maximam,
fructibus ergo — agnitus es v disting. 7 fuisse] sed add. s. 1. m. rec.
et v, lupus non ouis fuisse exspectes, sed cf. 154, 26 16 sic scripsi,
si Vv 17 ut V sed quomodo fit in marg. m. rec., quomodo fit ut v
19 iecta m. 1 29 abortaverit (\' m. rec.) nondum formatum Gallandius;
sed μὴ ἐξειϰονισμένον LXX
detrimentum patietur. quodcumque aestimauerit uir mulieris
dabit cum dignitate. quod si deformatum fuerit, dabit animam
pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro
manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, uulnus
pro uulnere, liuorem pro liuore. credo nihil sacrarum te fugere
scripturarum; neque enim posses egregia nobis dare mandata,
nisi fuisses legis peritus. legisti utique etiam haec: omnis qui
audit hos sermones meos et facit illos, similem aestimabo illum
uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram.
descendit pluuia et uenerunt flumina, flauerunt uenti, inpegerunt
in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat
super petram. et omnis qui audit sermones meos nec illos facit,
similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificauit domum
suam super arenam. descendit pluuia, aduenerunt flumina,
flauerunt uenti, inliserunt domui illi, et cecidit, et facta est
ruina eius magna. quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem
an insipientem? si dixeris sapientem, cur opera tua
monstrant te insipientem? cur domus tua inuenitur conlocata I
super arenam? neque enim poteris supra petram te aedifi-I
casse domum tuam dicere, cum omnis sapiens uideat fabricam
stultitiae tuae, cum omnis dei seruus conspiciat magnam\',
hanc quam praedixit dominus ruinam salutis tuae. in quo et- i
enim inuenitur stare Christianus, nisi in eo, quod praeceptis
pareat domini, nisi in eo quod, omnibus si fuerit uexatus pro
nomine dei filii persecutionibus, tamen duret inmobilis? in quo
erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro
eo quem tu negare dignaris uerum esse filium dei? tu contra,
cum non in ecclesia sis, sed apud Arrianos dei inimicos.
cum dei unicum filium negans sis, cum non sis implens eius
mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis
praeuaricator legis, cum desertor sacramenti militiae caelestis,
7 Matth. 7, 24-27
o h
9 uirum (° m. rec.) 14 arenam (h m. rec.) 19 sup V, supra
v harenam 21 omni (\' m. rec.) 24 uerba uexatus pro nomine
dei filii desecta sunt in marg. supremo folii 28 aput m. 1
cum persecutor dei religionis, cum te circa eius cultores praebeas
carnificem, quomodo poteris sapiens uir inueniri similis illi,
quem dixerit dominus supra petram aedificasse domum suam ?
Sed inquis contra haec: non sum insipiens, ego noui
me sapientem. si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens
quae soli possunt facere insipientes? si es sapiens,
cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem
praecepisti interfici? cur dei sacerdotes desiderasti hostes
dei fieri? neque enim possint dei effici amici per hoc factum,
cum dominum scias dixisse apostolis: si feceritis quod mando
uobis, iam non dicam uos seruos, sed amicos. - si sapiens
es, cur. damnante te Athanasium dei sacerdos audiri debeo?
tu eum causas praestare allegationum suarum minime es
passus? si sapiens es, si es dei cultor, cur nos, quia Christianos
esse fateamur, persequeris? cur eos qui se non
dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arrianos,
uehementer diligis? si sapiens es, cur ad domum dei misisti
saepe militem armatum? si prudens es et dei te nosti seruum,
cur eius populum armis es persecutus atque persequeris? cur
postremo fidem apostolicam atque euangelicam haereticam
dicis et haereticam catholicam pronuntias? tu te dicis sapientem;
sed contra nos cernimus nullum posse qui haec faciat
esse sapientem. quis etenim sacrilegus poterit dici prudens
nisi ab inprudentioribus se? si tu sapiens es, Constanti, quis
sit te insipientior, inuenire non potero. tune adhuc tibi uideris
esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod enim prophetae apostoli
ac martyres pro creatura fuerint interfecti? negare enim
non audebis cunctos hos pro unico dei interfectos filio. quomodo
poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluuiis,
fluminibus inundantibus, flantibus uentis resistere non temptaueris,
ne temet, qui domus esse inueniris, pessumdedissent,
sed et ipse in pluuias, flumina uentosque te uerteris ad hoc,
10 Ioh. 15, 14. 15
6 quae Latinius, quod Vv 12 damnante te scripsi, damantem
t
se (corr. m. rec.) V; damnantem te v audire v 15 esse] nos add.
s. l. m. rec. et v 26 enim exp. m. rec.
ut nos tu, turbo atque procella diabolica, tecum ad exteriores
traheres tenebras? manifesta autem sunt, dicit apostolus, opera
carnis, quae sunt adulteria fornicationes inmunditia inpudicitia
luxuria idololatria ueneficia inimicitiae contentiones
aemulationes irae rixae dissensiones haereses inuidiae homicidia
ebrietates commissatione et his similia, quae praedico
uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non
consequentur. et furit in innocentis necem mens tua sapientia
uigens? clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri
regnum caelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis
imperator: iugulate absentes, mactate inauditos, interficite
innocentes, et uestrum erit dei regnum. hinc datur intellegi
quam sis sapiens, si denique ille sis qui domum tuam aedificaueris
supra petram. dixisse etenim te negare non poteris:
ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero
placere deo. sic utique et nos placere desiderasti deo, quomodo
iam tu placueris, ex quo uidelicet Athanasium es dignatus
cogitare interimere in nostra omnium conscientia domini
sacerdotum. sic in primordio Cain deo placuit, mox ut interficere
meditatus est fratrem. quo modo uidetur, Constanti, unde
sit radix tua, de qua descendisset stirpe. numquidnam poteris
negare post haec te in illo esse choro quem narrat apostolus
Romanis: et sicut non probauerunt deum habere in notitiam.
tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae
non conueniunt, repletos omni iniquitate malitia inpudicitia
cupiditate nequitia, plenos inuidia homicidiis contentione dolo
malis moribus, susurratores, detractores, deo odibiles, contumeli〈os〉os,
superbos, sibi placentes, gloriantes, inuentores
malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, inconpositos,
sine affectu, sine misericordia, qui cum iustitiam dei cognouerint,
non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt
2 Gal. 5, 19-21 23 Rom. 1, 28—32
8 inpudititia 6 ebriaetates 8 furit coni. Poncius, fuerit V
18 omniaum 19 sacerdotem Gallandius 23 notitia JLucifer ipse
in libro Mor. pro dei filio 24 faciunt 27 detrectatores t;
OS
contumelios e" m. rec.) 29 obsequentibus V, em. v
morte. non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt
facientibus ea. ecce nimias amor in te subito circa nos ortus
quid nobis contulerat, si tibi temperare auderemus? mortem
hauseramus perpetuam. item dicit infra: nulli malum pro
malo reddentes, prouidentes bona non solum coram deo, sed
etiam coram hominibus. si fieri potest, quod ex uobis ipsis
est, cum omnibus hominibus pacem habentes. sitiens haec
calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem.
quomodo enim bona non solum coram deo, sed et apud
homines prouidisse inueniebamur, si damnassemus innocentem,
qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum iustorum?
quomodo cum omnibus inueniebar hominibus pacem desiderans
habere, qui suggestione tua falsa haeretici excitus pacem extinxissem
consacerdotis mei?
Dic, Constanti, uerum crimen detulisti de Athanasio
ad dei ecclesiam an falsum? si uerum te detulisse certum
habes, proba mihi qui te iam falsi criminis cognoui portitorem.
arbitraris nihil te malorum in conspectu egisse dei? quae te
conpulit ratio fieri testem falsum? cur mendax imperator extitisti?
cur non timuisti ne exemplo Ananiae et Sapphirae fuisses
extinctus? loquitur in Actibus apostolorum scriptura dixisse
beatum Petrum ad Ananian: ut quid repleuit satanas cor tuum
mentiri spiritui sancto, ut subtraheres de pretio praedii?
nonne manens tibi manebat et uenditum in tua erat potestate?
quid est quod posuisti in corde tuo rem istam ? non es. mentitus
hominibus, sed deo. audiens autem Ananias hos sermones
cecidit et expirauit. et factus est timor magnus super omnes
qui audiebant. surgentes autem adolescentes sustulerunt eum
et euntes sepelierunt. factum est autem interuallum horarum
fere trium, et uxor eius nesciens quod erat factum intrauit,
4 Rom. 12, 17. 18 22 Act. 5, 3—10
tr -
3 obtemperare V m. rec. et v 4 auseramus malo ( m. rec.)
8 ortatus m. 1 9 enim V, autem V m. rec. et v aput m. 1
h
13 "habere (te m. rec.) excitus coni. Latinius, exitus Vv 20 sappirae
(h m. rec.) 22 ananiam v 24 erit (* m. rec.) 26 annanias
27 omne
dixitque ad illam Petrus: dic mihi si tanti praedium uendidisti?
illa uero ait: tanti. quid conuenit inter uos temptare
spiritum domini ? ecce pedes eorum qui sepelierunt uirum tuum
in ostio sunt et efferent te. et protinus cecidit ante pedes eius
et expirauit. credo legeris haec, et tamen non timueris concinnare
mendacium ante domini conspectum. quare istud fecisti,
nisi quia sis sapiens? quid tu tibi futurum existimas, qui sis
non solum mendax, sed homicida, non solum homicida, sed
et haereticus? credis tibi inpune tanta cessura? credis te
euadere posse aeterna supplicia? Ananiae dicitur: ut quid
repleuit satanas cor tuum, ut fuisses mentitus spiritui sancto ?
et dices, Constanti imperator. quia non repleuerit satanas cor
uestrum Arrianorum, ut mentiti fuissetis spiritui sancto manenti
in dei ecclesia? ecclesiam etenim conuenisti dicens: deliquit
in deum Athanasius; et uidebat spiritus sanctus mendaces
animas uestras, sicut uidit et Ananiam ac Sapphiram. uidebat
inquam, spiritus sanctus, quando haec fingebatis, quod enim
idcirco talia fuissetis commentati circa Athanasium, quo possetis
uestram haeresem introducere in ecclesiam, quo possetis
apostolicam destruere traditionem. Ananias et Sapphira, propterea
quod agrum suum uendentes fraudauerint de pretio,
quod ausi fuissent non integre loqui ante dei apostolum, taliter
iudicari meruerunt. tu qui non solum crimina falsa dei seruo
obiecisti, sed et omnem domum dei fueris persecutus, qui
effuderis cmorem cultorum eius, qui sacerdotes eius miseris
ad metalla et exilia et haereticos locis ordinaueris eorum,
qui euangelicam fidem dixeris haereticam et blasphemiam
uestram dixeris catholicam, qui introduxeris idololatriam in
ecclesiam, qui deserueris deum Abrahae, deum Isaac, deum
Iacob et omnium prophetarum apostolorum ac martyrum et
idololatriam fueris Arrii secutus, existimas, si in hac blasphemia
atque crudelitate duraueris, quod non in te maxima
o h
1 tanto m. 1 4 osti 16 annaniam sappiram (h m. rec.)
h
17 enim exp. m. rec. 20 annanias sappira (h m. rec.) 21 fraudauerunt
Coleti 26 exilia in initio folii decisum 27 blasphemam
Yr, em. Coleti 28 idolatriam m. 1 30 et (ante omnium) V, ac r
sit uindicta futura? deinde si aduersariis Susanaae sic est
deus uindictam dare dignatus, in te arbitraris non grauiorem
processuram ? procedet, mihi crede, si non te mature conuerteris.
si enim illi, quia Susannae pudicitiam uiolare fuerant
conati, haec quae subieci meruerunt consequi, quanto magis
tu qui ecclesiae es adgressus uiolare castitatem ? petiuerunt
illi falso crimine Susannam, et uos totidem petistis non solum
Athanasium,, sed et cunctos uobis resistentes. aut unum dare
poteris e resistentibus, cui non adplicitum fuerit crimen? sic
nos fuistis armati ad ecclesiae uiolandam castitatem, sicut
illi ad Susannae fuerunt, qui dixerunt: ostia uiridiarii clausa
sunt, nemo nos uidet, in concupiscentia tui sumus; propter
hoc consenti nobis et esto nobiscum, alioquin falsum testimonium
dicemus aduersum te, quoniam erat tecum iuuenis
et propter hoc dimisisti puellas a te. aut temptabis negare
esse dictum: desiderantes sumus nos Arriani et uos Christi
ani unum effici corpus; derelinquite -fidem quam apud Niciam
contra nos tenetis conscriptam, adquiescite Arrii doctrinae;
aliequin quia nos mtiUum possumus, imperium nostrum est,
quibus uelimus uos modis grauabimus, et omnes tollemini e
uestris sedibus? non poteris haec ita se habere negare, cum
deo perosae meditationes tuae rebus gestis fuerint reuelatae.
cur enim cogebamur, etiamsi non damnaremus Athanasium,
tamen communioni misceremur Arrianorum, nisi quia tu leno
haeresis Arrianae cunctos nos cuperes quouis modo fieri eonsacrilegos
tuos?.-.
Sed credo adhuc temptes negare non te idcirco persequi
nos, . quia noluerimus Christiani fieri Arriani quomodo
negare poteris, cum sanctissimum Dionysium Mediolanensium
episcopum, qui iam tibi falsa adserenti credens damnauerat
. 11 Dan. 20. 21X13, 20. 21)
. 1 aduersarius m.. 1. ,11 uiridiarii (i exp. m. rec.) 17 Niceam
M
v 108 doctrinam (~ m. rec.) 24 ut tamea fort. misciremur m. 1
*
27 temptes scrvpsi, temptis (* m. rec.) 29 dionisium
xnn.
11
Athanasium, cur Arrianus esse noluerit, miseris ad exilium?
aut si non est Auxentius, quem loco illius tu temerarius ae
. pestilens ordinasti Arrianus? si Auxentius fidem sanctam apud
Niciam descriptam tenet, poteris nec tu esse Arrianus, nec
haec omnia sicut adsero egisse poteris et non misisse crimen
Athanasio falsum. fortassis dicas hinc uos esse catholieos.
quod Susanna fuerit exaudita, nos uero minime. quantum apud
nostram conscientiam est, tunc nos uindicatos nouimus, quando
tu serpens publicatus es, quando patuerunt cuncta uenena tua,
quando omnis machina tua patefacta est; sic etenim nos uindictam
desiderabamus de uobis inimicis dei, ut uos deus esse
haereticos reuelaret populo suo. omnis paene cognouit iam
mundus false Athanasium petitum per uos, huius <te) esse
iniquitatis auctorem; conspectus etenim es aliud te cupientem
implere, aliud protulisse. ad populum ingemescens dicit
Susanna: angustiae mihi undique; si enim hoc egero, mors
mihi erit. si autem non fecero, non effugiam manus uestras.
melius est mihi non facienti incidere in manus uestras quam
peccare in conspectu domini. et nos crimina mox ut uidissemus
inposita a uobis, exstincturi eramus faces nostras, quoniam
essemus ut estis uos tenebrae. quis Christianus non dicat
melius esse sibi interfici a te praecursore antichristi, quam
in uestras ire Arrianorum uel quorumlibet haereticorum tenebras?
inpingi fecisti crimina non solum Athanasio, sed et
nobis, cur noluerimus Christiani effici Arriani. non defuerunt
singula quae possunt obici crimina singulis, quo nullus uideretur
e nobis propter deum missus ad exilia, sed quod quasi
pro criminibus nostris. cum sitis igitur uos rei tantorum
criminum, quia non uobiscum habere deum iratum uoluerit
16 Dan. 22. 23
1 qcnr (q̰ m. rec.) exlium 8 pestilentia (8 m. rec.) fidem
coni. Tilius, quidem Vv 5 misisse] miscuisse u̅el inposnisse fort.
6 uos scripsi, non Vv 12 paenae 18 falsae te 8. I. m.
rec. 15 popolum V, senes v 20 facės nostras scripsi, faceres nisi
V, fratres nostros V m. rec. et v 21 qui (\' m. rec.) 28 irae
*o
25 cur (q̰ m. rec.)
Athanasius, dixistis eum reum esse mortis; hoc fecerunt et illi\'
quibus in hoc scelere pares estis presbyteri. loquitur enim
scriptura dicens: et factum est in die altero, ut conuenit plebs
ad uirum eius Ioachim, uenerunt duo presbyteri pleni iniquae
mentis aduersus Susannam. ut mortificarent eam. et dixerunt
coram plebe: mittite ad Susannam filiam Chelchiam, quae
est uxor Ioachim. et miserunt, et uenit ipsa et parentes eius
et omnes cognati eius. Susanna autem erat tenera nimium
et bonae formae. iniusti autem iusserunt reuelari eam (erat
enim uelata), ut saturarentur forma eius. flebant autem omnes
eius et ceteri qui uidebant eam. adsurgentes igitur duo presbyteri
in media plebe posuerunt manus super caput eius, ipsa
autem lacrimans aspexit in . caelum, quoniam erat cor eius
confidens in domino. dixerunt autem presbyteri: ambulantibus
nobis in uiridiario solis intrauit haec cum puellis. et dimisit
puellas et clausit ostia uiridiarii, et uenit ad eam iuuenis qui
erat absconditus et concubuit cum ea. nos autem cum essemus
in angulo uiridiarii. uidentes iniquitatem adcurrimus ad eos
et uidimus concurrentes eos. illum quidem non potuimus adprehendere
quod fortior nobis esset et quod aperiens ostia
prosilierit, hanc autem adprehensam interrogauimus, quis
esset iuuenis, et noluit nobis dicere. haec contestamur. et credidit
eis omnis synagoga ut presbyteris plebis et iudicibus, et
damnauerunt ut moreretur.
Considera penitus, Constanti, maledictas adinuentiones
uestras Arrianorum, si non talia sunt quae egeritis uos interim
circa Athanasium, qualia et illi egerint circa Susannam. quis
etenim non credidisset tibi imperatori dicenti: sacrilegium fecit
Athanasius ? sed in eo quia tu detestabilior fuisti ab illis
conperditis tuis pseudopresbyteris, tibi non est fides habita a
3 Dan. 28-41
2 praesbiteri 4 pręsbiteri 6 celchiam 11 pebiteri
14 praebbiteri 15 uiridiario (corr. m. rec.) 19 concumbentes coni.
Tilius, συγγινομένους gr. 23 praesbiteris 25 paenitus 30 tuis
om. v pseudop̃sbiteris
11*
nobis: dicebatur etenim tibi, quia absens damnari non posset.
illi etenim presbyteri in praesentem dixerunt allegationes criminosas
et omnis synagoga in praesentem dedit sententiam;
tu contra ad accusationem haereticorum quando inauditum
et absentem damnari cogebas catholicum, utique iam uideri
coeperat scenae tuae machina. sed iam accipe quid praestitum
sit Susannae pudicae ab innocentium defensore, ab oppressorum
uindiee. accipe quae referat Danihel liber de uindicta Susannae.
exclamauit autem Susanna uoce magna et dixit: deus aeternus,
qui occultorum cognitor es, qui scis omnia ante generationem
eorum, tu scis quoniam falsum testimonium aduersum me
dixerunt; et ecce morior quae nihil feci horum, quae hi
maligni finxerunt aduersum me. et exaudiuit dominus uocem
eius. et cum duceretur ut periret, excitauit deus spiritum
sanctum pueri adolescentis, cui nomen erat Danihel, et exclamauit
uoce magna: mundus ego a sanguine huius. et conuersa
est omnis plebs ad eum, et dixerunt: quis est iste sermo quem
tu locutus es? at ille stans in medio eorum dixit: sic, stulti
Israel, non interrogantes neque uerum cognoscentes damnastis
filiam Israel; redite in iudicium; falsum enim testimonium
aduersum eam dixerunt. sic etiam nunc exclamante Athanasio
ad deum omnes famulos suos deus fecit pro ueritate exsurgere
contra uos aduersarios suos. haec cultoribus suis praestitit
quae tunc Danihelo deuotissimo suo, quo possemus te falsum
esse testem intellegere, te unum esse de uiperarum progenie,
te falsa haec cum consacrilegis tuis poetasse. redeunt ad
iustum iudicandum iudicium iam cuncti inter haec te torquenti
mortis sententiam, etiam illi, quos inscios sua calliditate
per te dominator animae tuae diabolus circumscripserat.
non enim esse potest praeter coarrianos tuos qui non uelit
\'9 Dan. 43—49
2 psbiteri 4 acQsationem 6 schenae 7 op̃ssorum
8 uindictae 9 uocae m. 1 12 moriorque 13 dfis V, deus v
24 danihelo V, Danieli v 25 progeniae 26 rede*unt 27 te addidi,
om. Vv cuncti: in te retorquent coni. Latinius
Athanasio uindicari innocentiam a deo, qui non faueat innocentiae
Athanasii, sicut et nunc Susannae, posteaquam constitit
illam falso crimine petitam, pudicam ab impudicis, castam
ab adulteris, dei ancillam a seruis diaboli. ita a uobis serpentinis
filiis satanae pulsatus est status innocentis deo fideliter
seruientis; sed estis prostrati. iacent enim omnia uenena uestra
uirtute dei mortifioata, siquidem omnis anima Christiana sit
exorans deum, ut sicut Susannam dignetur Athanasium falso
eripere crimine, eripere a gladio tuo carnificis, a tua saeuitia
homicidae, interea iterum atque iterum urgeo, ut uideas quaeuos
Arrianos ceperit dementia, quae conprehenderit insania,
ut auderetis haec machinari in innocentis necem, quando
sciretis deum scire omnia priusquam fiant. sed non mirandum
si haec circa Athanasium fuerit per te ac tuos constructa
machina, quandoquidem non dubitaueris dicere de deo
patre; non est uerus pater; non enim habet uerum filium.
qui enim dicis ex nihilo esse filium dei, quid aliud dicis nisi
quia non sit uerus pater? non, inquam, mirum, si in dei
seruum Athanasium sic exsurrexeris, quando in eum, cuius
est seruus Athanasius, mittere non dubitaris funestas tuas
manus. nec enim latro, qui domino domus non pepercerit,
poterit eius parcere resistenti sibi familiae. \'
Sed iam redeamus ad illud quod nos facere praecipiebas.
dixisti: damnate Athanasium. quid interuenerat, ut non facie
ad faciem illum uidissemus ? quid factum fuerat, ut non omnem
cardinem rei fuissem perscrutatus? cur idoneis testibus non
es passus eundem superari? numquid uel hos sanctissimus
Danihel, quin immo per Danihelem spiritus sanctus inauditos
damnauit? legimus etenim gloriosum Danihel dixisse ad populum:
separate eos ab alterutro. et uocauit unum ex illis et dixit
ad illum: inueterate dierum malorum, nunc aduenere peccata
30 Dan. 51-62
1 a deo scripsi, adeo Vv % atŲnisii tunc fort. 3 ab ex ad
Nt. rec. 9 e crimine fort. 12 \'innocentis 14 si scripsi, sit si
v, sit V; cf. 174, 14 17 alint m. \'1 24 faciem 26 foisaemus
perecrutati exspectes, sed ita solet uariare
tua quae ante faciebas, iudicans iudicia iniusta, et innocentes
quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente domino:
innocentem et iustum non occides. nunc tamen hanc si uidisti,
dic sub qua arbore uidisti eos tractantes? et dixit: sub lentisco.
dixit autem Danihel: recte mentitus es in caput tuum;
iam enim angelus domini accipiens praeceptum a deo secabit
te medium. et cum remouisset illum, iussit admoueri alterum
et dixit ad eum : semen Chanaan et non Iuda, species seduxit
te et concupiscentia euertit cor tuum; sic faciebatis filiabus
Israel, et illae quidem timentes concumbebant uobiscum. sed
non sustinuit filia Iuda iniustitiam uestram. nunc autem
dic mihi, sub qua arbore conprehendisti eos inuicem tractantes ?
respondit: sub ilice, dixit autem illi Danihel: recte mentitus
es et tu in caput tuum; manet etenim angelus dei gladium
habens ad secandum te medium, ut uos perdat. et exclamauit
omnis synagoga uoce magna et benedixit deum, qui saluos
facit sperantes in eum. et surrexerunt aduersus duos presbyteros,
quoniam conprobauerat eos Danihel ex ore ipsorum falsos
testes, et fecerunt illis quemadmodum ipsi male proximo facere
uoluerunt secundum legem Moysi et occiderunt, et saluus factus
est sanguis innocentis in illo die.
Quid respondere, Constanti, inprudentia tua potest ad
haec? conspicis nec reos tanti sceleris passim damnatos nisi
omnibus diligentissime discussis, et tu in eum quem innocentem
sciebas iubere non dubitasti, darent dei sacerdotes mortis
sententiam? quid audituri si fecissemus? nempe haec quae
illi libidinis scopuli pseudopresbyteri falsi testes audiunt:
inueterate dierum malorum, nunc aduenerunt peccata tua
quae ante faciebas, iudicans iudicia iniusta, et innocentes
quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente domino:
28 Dan. 52. 53
1
3 si] si taiii .(tam exp. m. rec.) 6 secabat (\' m. rec.) 14 manet
v, manens V 23 conspicis nec V m., 1, conspicisne. V m. rec. etv
B .
27 pseudopraesbiteri 29 iudicaris C m. rec.).
innocentem et iustum non occides. haec nonne iure meritoque
audire mereremur, qui a te sentina Arriani dogmatis aut
fuissemus inlecti aut territi ad innocentis damnationem? et
idcirco in te haec omnia mala uenerunt. tu cum tuis auditurus
quae illi per Danihel audierunt, siue quia falsi criminis
obiecti reus sis, siue quia ad innocentis necem omnem chorum
inuitaris episcoporum, et quia uolueris omnem dei populum
haeresem suscipere tuam, audies et quidem grauius, quia tua
sint grauiora facinora, quippe qui dei religionis destructor
extiteris, qui ingentem multitudinem Christianos se dicentium
interemeris, qui haeresim uestram Arrianam introduxeris in
ecclesiam, qui catholicam damnaueris fidem, qui deum patrem
negaueris uerum patrem, qui unicum eius filium dixeris non
esse uerum filium, spiritum quoque sanctum paracletum adseueraueris
non esse uerum dei spiritum. cum te contra et
contra omnes dei inimicos clamet sanctae ecclesiae fides
credere se in deum uerum patrem innatum et in unicum
filium eius natum ex innato et uero patre, hoc est de substantia
patris, deum de deo, lumen de lumine deum uerum
de deo uero, natum non factum, unius substantias cum patre,
quod graece dicunt homousion, per quem omnia facta sunt
et sine quo factum est nihil, et in spiritum paraclitum uerum
dei spiritum. tibi ergo falso testi, spiritali adultero, homicidae
sacrilego digne grauiora dicentur, digne qui tantis ac talibus
criminibus maior sis illis pseudopresbyteris Susannae inimicis.
si enim illis dicitur mentientibus: recte mentitus es in caput
tuum; iam etenim angelus domini accipiens praeceptum a
deo secabit te medium, et : recte mentitus es in caput tuum;
manens est angelus dei gladium habens ad secandum te medium,
ut uas perdat, quanto magis, nisi tibi prospexeris, ad te talia
dicentur! esse scriptum: beati qui audiunt uerbum dei
26 Dan. 55 28 ib. 59 81 Luc. 11, 28
8 heresem (╵ m. rec.) 10 rǖchristianos ( w». rec.) 21 graece, V,
Graeci v \' ∗omousion (h eras.) 22 paracletuiq v 25 pwudopresbiteris
26 rqctae 31 esse V m,l, num scis esse V m. rec. et
v, cum acis esse Lugdunetises, non scis esse Latinius
et custodiunt, exciderat cordi illi tuo errorum contecto tenebris.
ut iuberes damnari innocentem ? nisi fallor etenim omni in
loco lex sacra innocentem et iustum non conde????dum
loquitur. et idcirco qui haec fieri contra dei mandasti praeceptum,
unum te habemus ei illis quos dominus percutit
in euangelio: uae uobis, scribae et Pkarisaei, quia monumenta
estis quae non parent, et homines nesciunt ambulantes super
ea. nesciebant quidem illi, quos ad te sacrilegum inlexist I
amandum, qui per conatus tuos non considerauerant te esse
monumentum omnibus inmunditiis plenum; arbitrabantur hominem.
ceterum nos, statim ut coepisti episcopis inponere necessi.
tatem damnandi absentem, ilico diximus te iniustitiae eultorem
iustitiae uero esse persecutorem. item cum te urgueremus
legati nos beatae ecclesiae sectam damnandam Arrii et illam
magis dixisti esse catholicam, praenuntiauimus te antichrist
fuisse praecursorem.
Cum persequi Christianos dignaris, cum interficis,
similem te, Constanti, illorum facis, ad quos dominus dicit:
uae uobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres
autem uestri occiderunt illos. ergo testimonium perhibetis, non
consentientes operibus patrum uestrorum, quoniam illi quidem
occiderunt eos, uos autem aedifieastis sepulcra eorum? idce
mitto prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
ut inquiratur sanguis omnis prophetarum qui effusus est a
constitutione mundi usque ad generationem istam, a sanguine
Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare
et aedem. ita dico uobis: requiretur ab hac generatione. esse
ex illis hinc intellegeris, quod enim, cum sis memorias martyrum
beatorum instaurans, tamen seruorum unioi filii dei
cruorem fundas. redi, Constanti, ad domum dei, esto
6 Luc. 11, 44 19 ib. 11, 47—51
1 custodinnt illud v coutecto scripsi (tJR circumtecto ?), amecto 7,
uincto v S condempnandum 4 qai (• m. rec.) 9 conatos m. 1
14 ilia. 20 non V., uos eoni. LaM_; sed non o. idem est ac nonne
eonsentitb? 37 este Y m. 1, tu autem esse V m. rec. et v
98 enim om. v
christianus, ne inuentus foris ecclesia sis semper ut es hodie inter
illos quos percuties dicit dominus: contendite intrare per
angustum ostium, quia dico uobis: multi quaerunt et non
poterunt. cum exsurrexerit pater familias et cluserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare dicentes: domine, domine,
aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos unde sitis. tunc
incipietis dicere: manducauimus coram te et bibimus, et in
plateis nostris docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis, discedite
a me, omnes operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor
dentium. cum uideritis Abraham Isaac et Iacob et omnes
prophetas introeuntes in regnum dei uos autem expelli foras.
noli ita te perosum habere, ut te sinas haec audire inter illos,
maxime cum uideas te nequiorem fuisse quam cui digne
dicatur: discede a me, operarius iniquitatis. eris, Constanti,
si in hac maliuolentia tua manere uolueris, inter illum populum
carnalem, cui dicitur: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis
prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te; eris, inquam,
inter illos, quia sic sis persecutor eorum qui te hortentur
promereri deum, sicut illi fuerint persecuti prophetas atque
apostolos,
Iterum urget defensio ueritatis quaeri a te, cur
absentem damnari praeceperis. dic, quaeso, bene an male id
fieri imperaris? si dixeris bene, credo te ad beati Pauli confugere
factum, quod enim Corinthiis scripserit iam se illum
punisse peccatorem quem conperisset grauiter deliquisse.
uideamus nunc, si tu, belua, membra et corpus tantum
habeas hominis, animum uero ferinum, si ita egeris ut egit
apostolus, si tali ordine rem celebraueris quo ille qui dixit:
sic. omnino auditur inter uos fornicatio, qualis nec inter
gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. et uos inflati
estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio
uestrum qui hoc opus fecit. ego quidem sicut absens corpore,
praesens autem spiritu W. iudicaui ut praesens eum, qui W;
2 Luc. 13, 24-28 16 ib. 13, 34 29 I Cor, 5, 1-5
1 ecclesiam v S quaerent Latinius 10 uidebltie n issac et
iacob in mg. m. 1 18 ortentur m. 1 24 enim om. v coriatbis
operatus est, in nomine domini Iesu, ??ngregatis uobis et
spiritu meo cum uirtute domini nostri Iesu Christi, tradere
huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus
saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. dicis, credo:
et ego idcirco uobis mandaueram damnare absentem, quia
damnauerat et apostolus. primo omnium beato apostolo ca??olici
nuntiauerant hi, quos norat fideles, quos deo probauerat
deuotos, et testem sciebat esse omnem Corinthiorum sanctam
ecclesiam. tu contra, tenebra, te atque consaerilegis tuis
accusantibus deo odibilibus haereticis nos dignabaris urgere
ad absentis damnationem. deinde cum apostolum audis dicere:
congregatis uobis et spiritu meo cum uirtute domini Iesu,
tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, tu,
tenebra, cur nobis dicentibus: ad ipsum nos nostris inpendiis
pergem-us, in plebe cui diuinitus constitutus est eundem audiemus,
tantum da catholicos accusatores secundum sacrae
legis mandatum, cur detrectasti? cur, tamquam gladiatores
non episcopi essemus, tantum iuxta uota tua quo possemus
interficere eum, cuius tu olim sitiebas cruorem, operam dabas?
interea sic te infelicem traditum satanae pro homicidiis proque
sacrilegio tuo debes scire, ut ille qui in illo reatu apud
Corinthios inuentus est. neque enim ista tua quae gesseris
ac geris minora sunt funera, ut, si se illum tradidisse ore
beati apostoli loquitur spiritus sanctus satanae in interitum,
et te, mox ut tam grauia commisisti crimina, non tradiderit.
si enim non ita esset, meminisses profecto dixisse apostolum:
pretio empti estis, nolite fieri serui hominum; numquam cogere
dei ausus fuisses sacerdotes ad inauditum damnandum. qui
enim pretio emptus sum, quia liberatus a lege peccati seruus
fuerim factus iustitiae, iam uiuenti mihi in lege iustitiae
inponi onus non debuerat a te, ut seruus iterum efficerer
iniquitatis atque iniustitiae. inpositum itaque est onus a te,
quia traditus fueris satanae in interitum propter homicidia
12 I Cor. 5, 4 27 ib. 7, 28
-9 tenebra te atque V, cum v 24 satane 25 et] ut fort.
29 quia] qui fort.r t s.
atque sacrilegium. si non fuisses traditus satanae, retineres
Timotheo scripsisse apostolum: scimus autem. quoniam bona
est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia iusto lex
non est posita, iniustis autem et non oboedientibus et impiis
et peccatoribus et scelerat-is et profanis, parricidis et matricidis,
inpudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus,
periuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur
quae secundum euangelium est gloriae beati dei quod creditum
est mihi. si non es traditus, ex quo filium dei negasti, in
interitum satanae, quomodo praeteriens tanta quae te cohibere
a tanto potuerant scelere ad haec gerenda exilire dignatus
es, quae possint cuncta tollere haec quae noscantur sanae
esse doctrinae?
Haec qui sis faciens, quae sanae aduersentur doctrinae,
qui proscribas, torqueas, deportes, mittas in carcerem
interficiasque, dic obsecro, si sis dissimilis ab Herode illo
rege, cuius carnificinam describens ita loquitur sacra scriptura:
eodem in tempore remisit Herodes rex manus, ut noceret
quosdam de ecclesia. occidit autem lacobum fratrem loannis
gladio, et cum uidisset quod placeret hoc Iudaeis, addit ut
comprehenderet Petrum. erant autem dies asymorum. hunc
cum adprehendisset, misit in carcerem traditum quattuor
quaternionibus militum custodiendum, uolens post pascha
producere eum plebi. Petrus uero custodiebatur in carcere.
oratio ergo instantissime fiebat ad dominum pro eo ab ecclesia.
et cum futurum esset ut eum Herodes produceret, illa nocte
Petrus dormiebat inter milites alligatus catenis duabus, et
custodes ante ostium, et custodiebant carcerem. et ecce angelus
domini adstitit, et lux ab eo refulsit in illo loco; conpungens
autem latus Petri suscitauit eum dicens: surge uelociter. et
surrexit, et ceciderunt catenae de manibus eius, et infra: et
cum transisset primos et secundos custodes, uenit ad portam
2 Tim. 1, 8—11 18 Act. 12, 1—7 . 31 ib: 12, 10. 11
5 et (ante Bceleratis) om. v \'9 es scripsi, est Vv 19 quoddam
(* m. rec.) 20 addidit coni. Latinius 21 azimorum\'
ferream quae ducit in ciuitatem, quae a se aperta est eis.
et cum exissent, processerunt uicum unum et continuo dis-
cessit ab eo angelus. et Petrus in se conuersus ait: nunc scio
quia uere misit dominus angelum suum et eripuit me de
manibus Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum.
facta autem die turbatio erat inter milites, quidnam Petrus
factus esset. Herodes autem cum requisisset eum et non inuenisset,
interrogatos custodes iussit duci. similem te illi in
omnibus uidemus sine in crudelitate siue in sacrilegio; ut
enim ille lacobum beatum apostolum interfecit, ita et tu ingentem
multitudinem credentium, sicuti credidit Iacobus
apostolus, interfecisti; ut ille in Iacobum apostolum dei unicum
persequebatur filium, ita et tu et in illos quos iam interemisti
et in nos persequeris. iterum te et instruimus et hortamur.
ut redeas ad dei ecclesiam desinasque iam persequi Athanasium
uel nos facientes contra tuam haeresim, ne istius Herodis
exempto disperire incipias, cuius interitum loquitur sacra
scriptura dicens: descendit a Iudaea Caesaream ibique mansit.
erat autem infestus Tyriis et Sidoniensibus. et unanimes
uenerunt ad eum et persuaso Blasto, qui erat a cubiculo
regis, postulabant pacem, eo quod regiones eorum de regia
(alerentur. statuto autem die Herodes uestitus ueste regali
sedit pro tribunali et concionabatur ad eos. populus autem
clamabat: dei uoces et non hominis. confestim autem percussit
eum angelus domini, quia non dedit honorem deo, et uermibus
scatens expirauit. ignorabas tu, qui te legis peritum uis uideri,
dixisse Ioannem beatum apostolum, ut diceres damnate
innocentem: ex hoc intellegimus quoniam cognouimus eum, si
mandata eius seruemus. qui autem dicit: quoniam cognoui eum,
6 Act. 12, 18. 19 18 ib. 12, 19—28 28 I Ioh. 2, S-5
8 ltusi 12 iacobom apostolam (corr. m. rec.) 14 in BN V m.
1, in nos quos V m. rec. et V 15 a 18 CaNaream scripsi (ϰατελϑὼν
ἀϰό τη̃ς \'Ιουδαίαςεἰ τὴν Καισάρειαν), caesarea V 19 sydoni*to
ensibos 20 Oblasto v 22 statum (ra eras.) 27 ut] cum add.
v beptum otn. v ut diceres damnate innocentem dixisse Ioannem
beatum apostolum sic uerba fort. transponenda
et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc ueritas
non est. qui autem seruauerint eius uerbum, uere ab eis caritas
dei consummata est. tu fieri »raėcipis contra dei mandatum;
contra apostolus dicit, quia qui non custodierit praecepta eius
nec quidem cognouerit eum, quia, inquit, si dicat: cognoui
eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo
ueritas non est. uis nos <es)se mendaces, uis homicidas inueniri
ad hoc sine dubio, ne Christiani esse reperiamur. neque enim
mendaces neque homicidae sunt Christiani. apostolus dicit:
qui seruauerint eius uerbum, uere consummata est caritas dei
apud illos; et apostata praecursor antichristi dicis: quicumque
non custodit mandata illius uiuet. adhuc, qui dicit se in
lumine esse, inquit, et fratrem suum odit, in tenebris est
usque adhuc. qui autem amat fratrem suum, in lumine permanet,
et scandalum non est in eo. qui autem odit fratrem
suum, in tenebris ambulat et nescit quo eat, quoniam tenebrae
obscurauerunt cor eius. quid a te tenebroso poterit dici ad
haec? cur in tenebras constitutos in lumine <urgues): odite
mecum et uos eum quem ego iniuste odi, estote conparticipes
insaniae meae, estote ut ego etiam uos homicidae. deinde si
dicit, quia qui odit fratrem suum in tenebris ambulat, ut
nesciens sit quo pergat, uidelicet quia tenebrae uiolentiae
oculos eius excaecauerunt, quid si interfecerit quis fratrem
suum? quid si homicida fuerit? sed tibi nihil uidetur homicidae
<crimen), qui tantorum dei seruorum inueniris fudisse sanguinem.
audes haec dei iubere sacerdotibus facere quae soli
sunt placita patri uestro diabolo et uobis Arrianis filiis eius.
Hortatur item sanctissimus apostolus, ut iustitiae iter
tenentes in perpetuam mereamur constitui requiem; ettuuir
sapientissimus conpellis nos ad aeternos uenire tecum cruciatus.
\\ \'
5 I loh. 2, 4 10 ib. 2, 5 12 ib. 2, 9-11 21 ib. 2, 11
3 pcepis It contra (x m. rec.) Y 7 ennosse (M m. rec.)
8 repperiamur 11 apostata tu fort. 18 constitutos in 1. urgues scripsi,
constitutus in lumine V, constitutus non in lumine dicis v 21 ut scripsi,
et Vv 24 homicidae crimen scripsi, homicidae V, homicida etmi.
Latinius 30 cruciatos m. 1
filii, nemo uos fallat. qui facit iustitiam iustus est; qui autem
facit peccatum a diabolo est, quoniam origine diabolus peccat.
ad hoc enim declaratus est filius dei, ut solueret opera diaboli.
igitur cum dicatur ab apostolo quia sit peccatum a diabolo.
et tu conpellas nos crimina capitalia committere, quid te
aliud possum dicere nisi procuratorem diaboli? eum quem
uideam ita eius diligere causas, ita eius colere rem, ut
cunctos nos in eius cupias inueniri parte. unde etenim omnem
dei cultorem conpellis ad ipsum facere transitum, nisi quia
delegeris fauere parti eiusdem? audis dicere beatum apostolum:
idcirco declaratus est filius dei, ut solueret opera
diaboli; et tu sis urgens dei cultores opus consummare diaboli.
cum haec agis, nonne uideris inpugnatorem te constituisse
eius qui soluerit operam diabolo? sed non mirandum si
elegeris, ut quae dissoluit unicus filius dei haec possint reaedificari
per te diaboli satellitem, quandoquidem nec ipsum
negare dubitaueris, qui opus diaboli destruxerit. hinc tibi est
pro nihilo cruorem fundere innocentis, quia iam innocentium
amatorem et suorum cultorum defensorem negans contuleris
temet ad eum, ad quem se contulerit Scarioth Iudas. si itaque
negare non potes quia opus sit diaboli uiri iusti fundere sanguinem,
utique est clarum te diaboli operam fecisse et nos ut \'
faceremus hortatum. adhuc loquitur Iohannes deo amantissimus. ut
fraterna inuiolata I teneatur caritas, dicens: ex hoc apparent
filii dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est ex
deo et qui non amat fratrem suum, quoniam haec est repromissio
quam audistis ab initio, ut amemus alterutrum; et non
sicut Cain ex maligno fuit et interfecit fratrem suum. et
propter quid inter fecit eum? quoniam opera ipsius maligna
fuerunt, fratris autem sui iusta. nolite mirari, fratres, si
odit nos saeculum. nos scimus quoniam transitum fecimus a,
.
1 I Ioh. 3, 7. 8 11 ib. 3, 8 \'24 ib. 3, 10-12
3 operas m. 1 6 aliut m. 1 10 dilegeris 12 sis] uis forE.
n
13 inpnngnatorem 14 opera v 19 negas 20 scharioth
22 opera v 28 Cain] qui add. v
morte ad uitam, quoniam amamus fratres; qui autum. non
amat manet in mortem. omnis qui odit fratrem suum homcida
est; et scitis quia omnis homicida non habet uitam aeternam
in se manentem. cum itaque omnis qui odire inuenitur fratrem
filius dicatur diaboli, homicida, Cain denique fratricidae comparetur,
in mortem manere designetur, cur me hoc opus
implere compellebas, quod me ut Cain fecisset fratricidam
etfilium diaboli, quod me in mortem perpetuam fecisset manere?
cum iam uideas me transitum fecisse de morte ad uitam, cum
inter eos quos filios appellare dignatus est me iam constituerit
deus, quam ob causam me Cain fieri uoluisti, tenebras
etiam et filium diaboli? in quo te laesi, in quibus rebus extiti
aduersarius salutis tuae, ut mihi desideraris ita esse nocitum?
cur haec iteramus nisi ut aliquando intellegere possis, quod
enim quidnam sit bonum sis ignorans? si enim scires, numquam
et ipse tantum admisisses facinus et nos perpetrari
urgeres. dicas inter haec precor, quamobrem persequeris dei
domus antistitem? dicit enim apostolus, quia qui odit fratrem
suum homicida est. si non uis habere homicidae nomen, cur
odis , fratrem tuum ? proba odio dignum Athanasium, quid
malorum operatus sit manifesta, ut sit odiri dignus etiam ab
. omnibus nobis. profecto non dabis opus commissum aliquod
iniustum quod eum faciat odiosum. cum haec ita sint, necesse
est te idcirco odisse illum, quia opus tuum sit malignum,
Athanasii uero iustum. propterea etenim uis interficere eum,
quod non fuerit te. sceleratum facinorosum atque sacrilegum
imitatus. constat haec ita esse. cum enim gloriosus apostolus
Cain et Abel introducit comparationem, tu mihi esse uideris
Cain, Athanasius uero Abel, ex hoc apparent filii, dicens, dei
et filii diaboli. omnes qui non est iustus non est ex deo et
. qui non amat fratrem suum, quoniam haec repromissio quam
18 I Ioh. 8, 12 29 ib. 3, 10-12
2 morte v 6 mortem scripsi, morte V 10 filios dei coni. Gal-
611.
landius 11 ut COb m. rec.) 12 extitit m. 1 15 enim om. v
16 operpetrari (• m. rec.) 18 domos (n m. rec.)
audistis ab origine ut amemus alterutrum et non sicut Cain
ex maligno fuit, et interfecit fratrem suum. et propter quid
interfecit eum? quoniam opera illius maligna fuerunt, fratris
autem sui iusta.
Nec debes dubitare opera tua esse maligna, Athanasii
nero iusta. tu etenim es homicida, religionis dei destructor,
unici filii dei negator, apostolicae fidei expugnator, idololatriae
Arrianae fundator; contra Athanasius est in timore dei ite
permanens, ut nihil commisisse, quantum uideri potest, inueniatur
quod eum possit a deo dilectissimis separare. cum haec
ita sint, hortamur diligas te in Athanasio. retines scriptum:
diliges proximum tuum tamquam te ipsum et qui diligit proximum
legem impleuit. ut etenim te in ipso odis, ignorans
quia malum sit iustum odire iniuste, ita te in eo incipies
amare, si haec tua maliuolentia fuerit conuersa in beniuolentiam.
tunc poteris eripi e tenebris, in quibus te dicit beatus apostolus
mansitare. nolite enim, inquit, mirari, fratres, si odit
nos saeculum. nos scimus quoniam transitum fecimus a morte
ad uitam, quoniam amamus fratres. qui autem non amat
manet in morte. omnis qui odit fratrem suum homicida est
et scitis quia omnis homicida non habet uitam in se manentem.
nec audeas iam dicere: damnate innocentem, homo non habens
in te uitam manentem, homo qui necdum feceris transitum
de morte ad uitam. si enim fecisses, hoc est si in unicum
dei filiun sicut nos credidisses, nec homicida esse delegisses,
ne uidelicet inciperes iterum regredi ad mortem. duplici igitar
modo constitutus sine spe uitae dignatus es imperare de
sacerdotibus interficere innocentem. sed fortassis temptes
dicere: amo amantes deum et odio habeo odientes eum. sed
haec de Athanasio non poteris dicere, quoniam quidem magis
constet te odire deum, quia et dereliqueris illum et transitum
feceris ad idololatriam. itaque, quia nullam culpam persequeris
.12 Matth. 22, 39 et Rom. 13, 8 17 I Ioh. 8, 18--15
2 interficit 5 athanasi 7 idolatriae m. 1 22 nec Y, non v
28 tentes V m. rec. (ut coni. Latinius), temtes V m. 1K tenes v
29 amates ( m. rec.) 32 idolatriam
in dei sacerdote, sed solam iustitiam, sed solam dei religionem,
superest ut adhuc uideas nos quos hortabaris innocentes interficere
quales esse iusserit circa conseruos nostros iste beatus
apostolus Iohannes: ille propter nos animam suam posuit,
et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere. ab apostolo
iubeor animam ponere pro fratre, et a te antichristi
mancipio praecipitur mihi fratrem interimere. et iterum, fiduciam,
inquit, habeamus ad deum, et quicquid petierimus accipiemus
ab eo, quoniam mandata custodimus, et quae ei placent
ante conspectum eius faciamus in nomine filii ipsius Iesu.
Christi et amemus nos inuicem, sicut dedit mandatum nobis.
sed quomodo potero audiri ab eo in omni obsecratione, qui
sim non seruans mandatum eius? ut enim diligam fratrem
meum mihi mandauit, non ut interimam. et infra: carissimi,
amemus nos alterutrum, quoniam caritas ex deo est. et iterum:
quicumque non diligit fratrem non nouit deum, quoniam
deus caritas est. ex hoc declarata est caritas dei in nobis,
quoniam filium suum misit deus unicum in saeculum, ut uiuamus
per eum. in hoc est caritas, non quod nos amauerimus
deum, sed quod ipse amauerit nos et miserit filium suum
expiatorem peccatorum nostrorum. carissimi, si ergo sic deus
amauit nos, et nos debemus alterutrum amare. et iterum: si
quis dicit quia diligit deum et fratrem suum odit, mendax
est. qui autem fratrem suum non amat, deum quem non uidit
non potest amare. et iterum: hoc mandatum habemus ab ipso,
ut qui amat deum amet et fratrem suum. et iterum: ex hoc
intellegimus, quoniam amamus filios dei, quando deum amamus
et mandata ipsius facimus. haec est enim caritas dei, et mandata
ipsius grauia non sunt.
4 I Ioh. 3, 16 7 ib. 3, 21—23 14 ib. 4, 7 16 ib. 4,
8-11 22 ib. 4, 20 25 ib. 4, 21 26 ib. 5, 2. 3
1 sacerdotem m. 1 2 ortabaris m. 1 3 quale I(* m. rec.)
8 inquid 11 Christi] et hoc est mandatum eius ut credamus add.
at
Latinius 16 fratrem exp. Latmius 18 et (°* m. rec.) 22 et
nos V, nOli et v 24 uidet Latinius 26 ex] quoniam ex v
28 dei] ut mandata eius custodiamus add. Latinius fort. recte.
mII.
12
Haec conspice pauca de multis, et inuenies ad quas
nos traxeris tenebras, tu homo tenebrarum. ex hoc intellegimus,
dicit, quoniam amamus filios dei, quoniam deum amamus
mandata ipsius facimus. haec est enim caritas dei ut man-
data ipsius custodiamus; et tu me dignaris inpellere ad haec
mandata dissipanda, alia contra ipsa quae per te instinctu
diaboli prolata sunt instituere. quomodo inueniri potero deum
amans qui eius mandatorum aduersarius per te factus inueniar?I
quibus ex factis quis mihi esse uideris nisi unus ei illis
zizaniis destinatis igni? de quibus dominus, sicut ergo, dicit,
colliguntur sisania et igni conburuntur, sic erit in consummatione
saeculi.. mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt
de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt ini-
quitatem, et mittent eos in camino ignis; ibi erit fletus et
stridor dentium, tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris
sui. conspicis quia, si te haeretico satis agente damnarem
innocentem, tecum essem futurus in gehennam. neque enim
possemus consequi dei regnum, in quo possemus fulgere tamquam
sol, si aut homicidium fuissemus perpetrati aut apostolicam
uiolaremus fidem. gaude adhuc te in his degere malis,
noli cognoscere quae geras mala, et inuenies sine dubio te I
esse inter malignos illos quos designat ad ignem uentoros
dominus dicens: exient angeli et separabunt malos a iustorum*
conuersatione, et mittent illos in caminum ignis; ibi erit .
fletus et stridor dentium. dignaris pro nihilo habere persequi
seruos unici filii dei, tu membrum diaboli, qui fueras arbitratus
quod omnem posses perducere ad scandalum sanctam
ecclesiam. sed conspice quae tibi atque omnibus consacrilegis
tuis promittat deus: qui acceperit unum puerum talem in
nomine meo me accipit; qui autem scandalisauerit unum de
pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola
10 Matth. 18, 40—43 28 ib. 18, 49. 50 29 ib. 18, 5-8
6 quae ipsa fort. 14 mittent v, mittunt Y caminum coni.
TUius 19 Si autem v 20 gaude adhnc coni. Latimus, gaadeit
hnc V, gaudeas hnc v 28 a] ad (d exp. m. rtc.)
asinaria in collo eius et mergatur in profundum maris. uae
autem huic mundo ab scandalis. necesse est enim uenire
scandala, uerumtamen uae homini illi per quem scandalum
uenit. quod si manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscinde
eum et proice abs te, et infra: uidete ne contemnatis unum ex
his pusillis; dico enim uobis, quod angeli eorum in caelis
semper uident faciem patris mei qui in caelis est. igitur qui
non solum sis spernens credentes in eius maiestatem diuinam,
sed et es interficiens, quas erit merces repraesentaturus tibi
iste quem negas, qui tibi expedire dixerit, si molam asinariam
suspenderes collo tuo et in profundum maris fuisses
praecipitatus, quam unum ex credentibus in eum perduxisses
ad scandalum, quam unum contempsisses ex illis qui sint
regnum possessuri caelorum? quae erit repraesentaturus tibi
qui ea de causa eius sanctae ecclesiae ex membris scindi
merueris, quia sis per quem scandala diabolus inmiserit
nostris diebus in dei populum? qui licet concitaris scandala,
tamen deceperis eos tantum qui te nesciuerint iam sic aruisse,
ut riuus praecisus a fonte, ut fractus ramus ex arbore; ceterum
qui te extra ecclesiam cognoscimus positum, qui hostem
unici filii dei cernimus, scientes te mortuum conatus tuos
deo iuuante subter pedes nostros esse conspicimus. scimus
etenim mortuum uiuis dominari non posse. sed quid dicis
uiuere te in Christo P unde probare es potens, cum eum sis
negans? uiuere etenim non possunt nisi qui illum fateantur
uerum deum esse, uerum dei filium. unde es uiuens, cum nos
idcirco persequaris, quia eius esse nos fateamur seruos?
Aut numquid ob aliam nos persequeris causam? numquid
fortassis inuenisti nos in te deliquisse et idcirco in nos tam
infestus es? nos in te peccasse nosmet non retinemus. quomodo
etenim in te peccasse nos probari poterit, cum te de morte uenire
ad uitam urgeamus? et tamen si sentis nos in te deliquisse,
5 Matth. 18, 10 18 cf. Cypr. de cath. eccl. un. p. 214, 8 (Ha.)
8 ue 8 si (\' m. rec.) 10 quid (d exp. m. rec.) 14 refUsen-
t* aturus 17 qui scripsi, quia Vv 22 conatos m. 1 28 quod
sci
fort. 25 poNunt 82 urgeamus eel m. rec.)
12.
accipe quae te circa nos facere iusserit dominus dicens: quod
si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te
et ipsum solum ; et si audierit, lucratus eris fratrem tuum;
si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum uel duos,
ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum. quod
si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non
audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. cum haec
non feceris quae praeceperit dominus fieri, cum non solum
tu in(ter) te et nos non monueris, quibus praesentibus Athanasium
unum e nobis conuinceres reum fuisse, sed coegeris
eum inauditum a nobis damnari consacerdotibus suis, cum
ei audientiam abstuleris, quomodo nos tu iuste poteris incusare,
quod enim deliquerimus in te, nihil horum mandatorum domini
cum impleueris? cur nos tam infeste persequeris, cum magis
tu sis reus praeuaricationis, qui minime circa nos prout tibi
dedit mandata dei unicus filius egeris, sed qui prout placuerit
inimico nostro diabolo cuncta gesseris? illius etenim est huiusmodi
consilium, illius talis uoluntas, ut inauditus damnetur,
ut absens interficiatur, ut innocentis cruor fundatur; cum non,
inquam, rem egeris eo modo quo iusserit te agere dominus,
fuisti ausus perferre ad beatam ecclesiam, fuisti ausus dicere:
peccauit Athanasius et debet ab omnibus eius condemnari
communio. sed quid dicere temptabis? in deum deliquerit; et
ecce inueniri non potest quod in deum deliquerit, si quidem
neque tu neque consacrilegi tui filii meretricis haeresis Arrianae
possitis testes admitti contra! catholicum episcopum.
dominus etenim loquebatur de tribus catholicis testibus, de
seruis maiestatis suae, ut illis crederet beata ecclesia, non
nobis profanis, ex adulterio de meretrice natis. ceterum si
non ita acceperimus domini istud praeceptum, poterunt et
Saturni atque omnium idolorum cultores admitti contra dei
1 Matth. 18, 15—17
4 adhuc om. v 9 te inter uel eum inter te coni. Latinius, tu in
te Y nmoueria 10 conuinceres coni. Latinius, conuincens Y
n 1 a
quoegeris 23 temtabis ( m. rec.) 25 filiae 26 positis
domesticos testes, poterunt et comblasphemi tui a deo derelicti,
sine lumine ut tu es positi Iudaei. si enim uos haeretici
et quidem omnium sectarum admittendi estis testes contra
Christianos, debent et ethnici et Iudaei, siquidem siue Iudaei
siue ethnici siue uos haeretici positi extra domini ecclesiam
sitis sine deo, ut tunc illi cuncti qui non fuerint in arca sanctissimi
Noe. ut enim illi positi extra arcam saluari non potuerunt,
ita nec uos, sed sic sitis interituri, nisi credentes in
unicum dei filium eius in sancta ecclesia fueritis commanentes
nobiscum. si igitur testes neque tu neque comblasphemi tui
esse potestis, quomodo fecisti, insulsissime rex, damnari et
quidem a consacerdotibus suis totius uirum innocentiae? addo
illud, quia iam illum accusaueratis fuisse homicidam apud
Serdicam in synodo catholicorum, et probare minime ualuerit
iniquitas uestra. addo quod tu ipse ad ecclesiam Alexandrinorum
dederis litteras adstruens illum uirum iustum, episcopum
catholicum. ad ultimum, tametsi peccasset, Athanasius
fuerat pellendus a populo sibi commisso, et quidem ut ille
populus alium e corpore suo [dignum peteret sibi fieri episcopum;
non tamen fuerat gladio per te imperatorem petendus.
at cum tu loco innocentis, in quem nihil ueri constitueris,
loco catholici miseris consacrilegum tuum Georgium et nolentibus
eius maculari sacrilegio tantas contumelias tantasque
intuleris poenas, ut plurimos proscripseris, relegaueris in exiliis
in metallis, quam plurimos etiam interfeceris et hodieque
non desinas ea facere blasphemiam tuam, quae est et Georgii,
suscipere nolentibus, quae irati hostes inmanissimi barbari uix
faciant, quomodo te arbitraris posse intellegi Christianum,
qui et feris saeuissimis uidearis esse ferocior et beluis omnibus
inmanior ? fuisti ausus dicere Athanasium percutiendum, non
conspiciens tunc uos Arrianos esse punitos et quidem dei
13 illut m. 1 8 estis exspectes 14 probari coni. Coleti 15 iniquitas
v, iniquitatis V 21 ad constitueris scripsi (an constiterit?),
constituerit V, tu iniquum nihil ueritue restitueris et coni. Latinius
22 catholici coni. Latinius, catholicis (n m. rec.) V 25 hodieque F,
hodie v, hodie quoque fort. 29 feres m. 1
uirtute, quando idololatriam introducere estis meditati in domini
ecclesiam.
Sed adhuc dicas fortassis: deliquit in me Athanasius
. ut omittam quia et in hoc mendax sis, non sciebas
scriptum quid circa in te delinquentes agere te praeceperit
dominus, ut sic gladio eum fuisses persecutus ? tunc accedens
ad eum Petrus dixit ei: domine, si peccauerit in me frater
meus, quotiens remittam ei? usque septies? dicit illi: non dico
tibi usque septies, sed usque septuagies septies. an erubescis
audire Athanasium fratrem tuum ? si Christianum te profiteris,
debes omnes Christianos fratres dicere et quidem non solum
Athanasium, sed et eos quos uideris stipem petentes. omnes
etenim in ecclesia domini constituti unum sumus ei, apud
quem non sit acceptatio personarum. et tamen bene feceris,
si nolis illum dici fratrem tuum; tu etenim filius pestilentiae
cum sis et ille unus sit de filiis lucis, tu cum mancipium sis
nostri inimici et ille sit seruus dei, est iniquissimum si dicaris
frater hominis dei praecursor antichristi. si deliquisse illum
in te in aliquo uideras, dimittendum ei fuerat ilico a te, ut
tibi dimitteret crimina propria deus. nunc uero quia dimittere
nequiuisti propter contumaciam atque maliuolentiam tuam, tibi.
qui praeceptum domini inritum fecisti, accipe quae possint
repraesentari: tunc accedens ad eum Petrus dixit: domine,
si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei ? usque
septies? dicit illi: non dico tibi usque septies, sed septuagies
septies. ideo simile est habitum regnum caelorum homini regi,
qui uoluit rationem ponere cum semis suis. et cum coepisset
rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia
talenta. cum autem non haberet unde redderet, iussit eum
dominus uenundari et uxorem eius et filios et omnia quae
habebat et reddi debitum. procidens autem seruus ille orabat
6 Matth. 18, 21. 22 23 ib. 18, 21—35
4 homittam Y 8 septiaee m. 1 9 septoagesies v et infra
18 aput m. 1 21 contumatiam 23 praesentari v 29 retderet
(x m. rec.) 31 reddidi
eum dicens : patientiam habe in me, et omnia reddam tibi,
misertus autem dominus serui illius dimisit eum et debitum
dimisit ei. egressus autem seruus ille inuenit unum ex conseruis
suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat
eum dicens: redde quod debes. et procidens seruus ille rogabat
eum dicens: patientiam habe in me, et reddam tibi. ille autem
noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet
debitum. uidentes autem conserui eius quae fiebant contristati
sunt, et uenerunt et narrauerunt domino suo omnia quae facta
erant. tunc uocauit eum dominus suus et ait illi: serue nequam,
omne debitum remisi tibi, quia rogasti me; non oportuit
te quoque misereri conseruo tuo, sicut et ego misertus sum
tibi? et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad
usque redderet uniuersum debitum. sic et uobis faciet pater
meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri
suo de cordibus uestris. quid respondes ad haec tu, cuius
mentis oculi uidere minime potuerint haec quae praeceperit
fieri dominus? ubi ponis illud quod neque in te neque in deum
deliquerit, sed sit sustinens persecutionem, cur apostolicam
teneat fidem, cur nolit fieri ut tu es sacrilegus ? firmasti interficere
ueritatis praedicatorem cupiens in eo te conlocari honore,
in quo sunt illi quos in euangelio et prophetarum interfectores
designat dominus et impias manus ad ipsum etiam porrecturos
aperit dicens: homo erat paterfamilias qui plantauit uineam
et sepem circumdedit et fodit in ea torcular et aedificauit
turrem et locauit eam colonis, et peregre profectus est. cum
tempus autem fructuum adpropinquasset, misit seruos suos ad
colonos, ut acciperet de fructibus suis; et coloni adprehensis
seruis unum ceciderunt, alium autem lapidauerunt, alium uero
occiderunt. iterum misit ad illos seruos plures, et fecerunt eis
similiter. nouissime autem misit illis filium suum unicum
dicens: uerebuntur filium meum. coloni autem uidentes filium
24 Matth. 21, 33—41
4 dinarios 9 et narrauerant in mg. m. 1 add. que 16 respondis
18 quot 23 porrectarua v 29 alterum v
dixerunt inter se : hic est heres, uenite, occidamus illum, et
habebimus hereditatem eius. et adprehensum eum occiderunt
et eiecerunt extra uineam. cum ergo uenerit dominus uineae,
quid faciet colonis illis ? dicunt illi: malos male perdet illos,
uineam locabit aliis colonis, qui reddant ei fructum temporibus
suis.
Ex his quia esse unus magno opere desideraris, et nos
socios criminum tuorum suadebas fieri; neque enim alia sunt
consilia tua ab illorum nefariis consiliis, qui inueniantur prophetas
interemisse, qui denique in unicum dei filium impias
porrexerint manus, maxime cum etiam passiones beatorum
istorum missorum ad colonos ad nihilum sis redigens, adstruendo
illos fuisse interfectos propter eum qui fuerit quando
non fuerit, cum clament sacrae scripturae, quia unicus dei
filius semper regnauerit ac sit regnans cum patre. unam habere
deitatem aperiunt dominicae litterae patrem et unicum eius
filium; et dicis eum, pro quo interfecti sunt prophetae gloriosi,
factum esse ex nihilo. si enim tu quae dicis uera sunt,
constat propter creaturam interfectos beatos prophetas. et ubi
erit illud quod ingenti indignatione irascatur dominus in eos
qui seruiant creaturae quam creatori? si pro creatura interfecti
sunt beati prophetae, quomodo eos habet carissimos deus?
quomodo, quia ipsorum uerbis non crediderunt Iudaei, sunt
hodie dei inimici? unde dei Iudaei inimici? unde extra domini
positi inueniuntur uineam? nisi quia prophetarum interemptores
v extitissent, nisi quia aeternum deum aeterni dei filium praedicauerint
prophetae, et illi comblasphemi tui non solum non
crediderint prophetiae eorum, sed et eosdem interemerint. quid
etenim persecutos fuisse arbitraris in prophetis Iudaeos nisi
unicum dei filium, sicut et in apostolis atque martyribus? ex
te saltem cognosce. uera esse quae dico, siquidem et tu quam
S egecenmt Y, eiecerunt eum v 4 dicunt illi tI, dicit illis V
5 reddent v 7 magnopere 9 inueniuntur v 25 interemtores
29 persecutus 31 quam V, quem v, qui coni. THius, quoque coni.
Latinius; quam — nec non uaurpauit ut paulo post 192, 11 tam ipsos
nec non et Paulum
in Athanasio nec non et in nobis dei uerum persequaris
filium. cum haec ita sint, censueras nos iungendos interfectoribus
prophetarum, iustorum sanguinis fusoribus, consacrilegis
tuis, hoc est Iudaeis, ipsorum uidelicet quia sis imitator.
nec enim alia de re Athanasium damnate dixisti, susciperemus
etiam Arrii fidem mandasti, nisi ut et in effusione sanguinis
iustorum et in negando unicum dei filium pares fuissemus
Iudaeorum, quorum iam tu sis in omnibus particeps. si enim
illi prophetas interemerunt, eos qui de aduentu loquebantur
unici dei filii, et tu eos interficis qui sint credentes sicut
crediderunt prophetae. sed quamdiu de his cum incredulo,
cum proposuerim tibi manifestare unum te esse ex illis, ad
quos dicit dominus: ideo dico uobis, quia auferetur a uobis
regnum dei, et dabitur genti facienti fructum eius? neque
enim tu in gente hac es, quae fructus inueniatur facere iustitiae,
ut non unus esse pronuntieris ex illis, quos pulsos esse
a dei regno propter iustorum necem et incredulitatem suam
audias. esse te aduerte haec gerendo inter illos, quorum nequitias
aperiens dicit dominus: simile est regnum caelorum
homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit seruos suos
ad inuitatos ad nuptias, et infra: et noluerunt uenire. iterum
misit ad illos seruos dicens: dicite inuitatis: ecce prandium
paraui meum; tauri mei et saginata occisa et omnia parata,
uenite ad nuptias. illi autem neglexerunt et abierunt alii in
uillam suam, alii uero ad negotiationem suam; reliqui uero
tenuerunt seruos eius et contumelia adfectos occiderunt. ille
rex cum audisset, iratus est et misit exercitum suum et perdidit
homicidas illos et ciuitates eorum incendit. tunc ait
seruis suis : nuptiae quidem paratae sunt, sed qui erant inuitati
non fuerunt digni; ite ergo ad exitus uiarum et quoscumque
inueneritis uocate ad nuptias. et egressi serui in uias
congregauerunt quotquot inuenerunt malos et bonos, et impletae
sunt nuptiae a discumbentibus. intrauit autem rex, ut uideret
18 Matth. 21, 43 19 ib. 22, 2. 3 21 ib. 22, 3—14
ols
21 xrabtias et infra fort. expungenda 26 ser (sic)
discumbentes, et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali
et ait illi: amice, quomodo huc uenisti non habens uestimentum
nuptiale? at ille obmutuit. tunc dixit rex ministris
tollite eum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores;
ibi erit fletus et stridor dentium. quia itaque sine
uestitu sis nuptiarum, Constanti, eris in perpetuum., nisi te
conuerteris, talis qualis ille cui dicitur: amice, quomodo huc
intrasti non habens uestem nuptialem ? sic uenturus in tenebras
exteriores.
Nec dubites etenim te uenturum ad exteriores tenebras,
quandoquidem iam totus in tenebras sis conuersus. illi
etenim, qui iustorum fuderunt sanguiuem prophetarum, qui
unicum dei negauerunt filium, et tenebrae et filii diaboli
uocantur. quia haec sis et ipse agens, utique et tenebrarum
et diaboli filius eris perseueraturus, nisi tibi consulueris. quo-
modo, dicis, consulere mihi potero? ut persequi nos desinas
et fidem apostolicam suscipias; quae nisi feceris, ut es nunc.
semper futurus inter illos ad quos dicitur: uae uobis, scribae
et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethm
et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium
et misericordiam et fidem. haec oportuit facere et illa non
omittere. duces caeci, liquantes culicem, camelum autem contraglutientes
. si non tu haec digne audis cum illis, ubi est iustum
iudicium quod procedit a te, qui iustum uirum, apostolicam
cur sit praedicans fidem, nitaris interficere? ubi est iustam
iudicium, qui eos sis omnibus uiribus imperii tui persequens.
quos uideas neque damnare uelle inauditum neque fidem
catholicam deserere, et eos sis diligens, quos cognoscas tecum
et sanguinem innocentis fudisse et fidem euangelicam respuisse?
quae est apud te et in te constituta misericordia, quae ut
7 Matth. 22, 12 18 ib. 28, 28-25
3 nnbtiale ommutoit 8 nnbtaalem 17 quae scripsi, quod
coni. Tilius, qui V 18 eris futurus coni. TUius at 19 hypo\'
chritae anetum 20 indicium •I 22 et camelom ut infra 187, 17
Latinius contraglutientes V, transglatientes ut infra Latinius
23 dignae 30 aput
exhibeatur lex praecepit sancta? nempe illa quae torquet proscribit
deportat mittit in carcerem deducit ad exilia conlocat
in metalla, illa quae fami siti uerberibus nuditate necat, ad
ultimum illa quae gladio punit. haec est, Constanti, tua misericordia
quae non ueniat ex lege dei, sed ex praesumptione
diaboli. indicium et misericordiam et fidem, haec, inquit, uos
oportuit facere et illa non omittere. ubi est fides tua? qui
fidem quam tenuerunt Abraham Isaac et Iacob beatissimi et
cuncti prophetae apostoli ac martyres damnaueras et illam
statueris suscipiendam a cunctis dei cultoribus, quam contra
hanc catholicam fidem diabolus per magistrum uestrum Arrium
uomuerit. quibus ex rebus esse intellegeris unus ex illis qui
dinoscantur audire: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae,
qui decimatis mentham et et anethum et cyminum et reliquistis
quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem.
haec oportuit facere et illa non omittere. duces caeci, liquantes
culicem et camelum traglutientes. aut negabis culicem te liquare
et camelum transuorare, homo qui, cum stipem non solum
rogatus sed et tribuens sis nonnumquam sponte, tamen, ut
est saepe dictum, proscribas Christianos se confitentes, deportes,
torqueas, postremo interficias; et idcirco esse te cum
illis debes aduertere ad quos dicatur: uae uobis, scribae et
Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis,
quae aforis parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt
ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos aforis quidem
paretis hominibus iusti, intus uero pleni estis hypocrisi et
iniquitate. es ex illis interfectoribus ad quos dicitur: serpentes,
generamina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae ?
ideo ecce mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex
illis occidetis et crucifigetis et persequemini de ciuitate in
6 Matth. 23, 23 13 ib. 23, 23—25 22 ib. 23, 27. 28
27 ib. 23, 33—36
no
9 damnaueris coni. Tilius 12 muerit 14 menta et anetum
«
16 hae 17 transglntientes v 18 stipe 20 deportes scripsi, deportis
V, deportas v 28 hypochritae sepolchris 26 hypochrisi
30 persequimini v
ciuitatem, ut ueniat ad uos omnis sanguis iustorum, qui effm
est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem
Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et
altare. amen uobis dico, uenient haec omnia super generationem
istam.
Probaris actibus tuis ex illo genere te esse uipereo.
inueniris etenim esse unus ex illis, ad quos haec quod perpetraturi
essent dicebantur. aut si negas esse te ex illis qui
audiunt ore domini: serpentes, generamina uiperarum, proba
non te, sed Iudaeos destinasse militem ad Alexandriam, Iudae
orum militem obsedisse fores dei domus, Iudaeorum militum
ducem fuisse Syrianum. proba Iudaeos ingressos basilicam cam
armis atque certum numerum interfecisse. si probare non pote
quia constet te misisse ad dei inpugnandam religionem, rectis.
sime dicimus te unum esse ex illis, ad quos dictum est: serpentes,
generamina uiperarum, quomodo fugietis iudicium
gehennae? non sine dubio fugies iudicium gehennae, sed ers
semper illic ardens cum conserpentibus tuis, nisi tibi prospexeris.
tunc, inquit, tradent uos in tribulationem et occident
uos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.et
tunc scandalisabuntur multi et inuicem tradent et odio habe
bunt inuicem. et multi pseudoprophetae exsurgent et seducent
multos. et quoniam abundabit iniquitas, perfrigescet caritas
multorum. si non mens tua sacrilega scit me propter unicum
dei filium pati persecutionem a te, poteris non esse de illo
genere, non esse in illorum sententia ad quos dicitur: serpentes,
generamina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
ideo ecce mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas et a
illis occidetis et crucifigetis et persequemini de ciuitate in
ciuitatem. quae cum tu sis gerens hodie, negare non audebis
te de uiperae esse progenie. interemisti enim multis in locis
15 Matth. 23, 33 19 ib. 24, 9—13 26 ib. 28, 33
6 illo coni. Coleti, alio V alio g. t. e. quam uipereo coni. Gallan-
dius 8 dicebatur fort. 11 domos 15 at 17 gehenne
fagea 21 hodio 23 habundabit 26 sentitia fort. 29 pereequimini
v 30 hodie gerens v 81 uiperae esae progenie scripsi, uipere
esse progeniem Vv
plurimos Christianorum, alios detines uinctos in carceribus,
in ergastulis. etiam hinc poteris uidere te unum esse ex illis,
ad quos dicitur: serpentes, genimina uiperarum, et infra:
ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex
illis occidetis, dum non eos dignaris execrari quos uideas per
abundantem iniquitatem tuam recessisse ab apostolica fide
illos quorum perfrixerit caritas, sed eos quos uideas permanere
in eo statu fidei, in quo manentes beati prophetae apostoli
atque martyres meruerunt aeternas dei consequi amicitias.
non enim apud Alexandriam Achetam et Dydimam ex presbyteris
execraris, qui noscantur ex Christianis facti Arriani, sed
eos quos adhuc cognoscis stare nobiscum. aut si non ita est,
cur nunc non execraris Dydimam et Achetam, quos antea
execrabaris? nisi quia tunc a te fuissent execrabiles habiti,
quia essent adhuc scilicet Christiani, nunc uero sint tibi carissimi,
quia uidelicet esse coeperunt, ut tu es apostata, blasphemi.
sed iam credimus te post tantas probationes tibi
exhibitas te unum esse ex illis, ad quos dicitur: serpentes,
genimina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae ?
daturum te operam quo possis curare uulnera tibi per diabolum
inflicta tam grauia, quia et homicida sis et sacrilegus; a quibus
criminibus si te nolueris liberari, sanguis tuus requiratur a
te, nos coram deo mundi futuri a sanguine tuo, qui tibi omnibus
ueritatem patefecerimus modis. a te non solum tuus,
sed et eorum requiretur sanguis, quos aut ad haeresem perduxisti
suscipiendam aut ad innocentem inlexisti iugulandum,
Sed si dixeris: arbitrabar illorum catholicam fuisse
fidem quos dicitis Arrianos, si in fidei nutasti causa, si quod
ii qui credere se dicant in creaturam ignorasti quod sint haeretici,
hi qui dicant deum non habere uerum filium, numquid
etiam hoc ignorasti quia non sit iustum gladio persequi
3 Matth. 23, 33 4 ib. 23, 34
6 habundantem 10 aput alexandria machetam V, Alexandriam
Machetam v; em. Latinvus praesbiteris V, diaconis coni. Gallandius
111
13 machetam V 19 gemina 20 te] et fort., sed cf. 192, 1. 2
22 liberare fort. 28 quot hii V; em. Lat. 80 numquit
innocentem? numquid fugerat te dixisse dominum beato Petro:
conuerte gladium tuum in loco suo. omnes enim qui accipiunt \'
gladium gladio peri bunt ? quid interea, Constanti, acturus,
qui tantam Christi dei unici filii seruorum interemeris multi-I
tudinem? uides etenim eum quem in nos persequeris dicere
quod omnes qui gladium accipiunt gladio sunt perituri, quid
accepturus, qui nisi ueniam facinorum tuorum credens in eum
quem negas fueris consecutus, toties merearis et quidem dei
percuti gladio, quoties tu percusseris eius clementiae dicatos
quis homo dei sacerdotibus inponendam dixisti necessitatem
ad absentem percutiendum, ad inauditum puniendum, ad innocentis
fundendum sanguinem? cur noluisti audiri Athanasium
consacerdotem nostrum a nobis? cur sic more latronum occulte
nos iugulare dei hominem uolueras? nisi quia sis ex illis, in
quorum exprobrationem prolata sint haec: nemo ascendit in
caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in
. caelis. sicut enim Moyses exaltauit serpentem in deserto, sic
oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum
habeat uitam aeternam. sic enim deus mundum dilexit, ut
filium suum unicum daret, ut omnis qui credit in eum non
pereat, sed uitam aeternam habeat. non enim misit deus filium
suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus
per ipsum. ideo qui credit in eum non iudicatur; qui autem
non credit in eum iam iudicatus est, quia non credidit i/l
nomine unici filii dei. hoc est autem iudicium, quia lux uenit
in mundum, et dilexerunt homines potius tenebras quam lucem;
erant enim opera illorum mala. omnis qui praua agit odit
lucem et non uenit in lucem, ut non arguantur opera eius.
nam qui facit ueritatem uenit in lucem, ut manifestentur
opera eius, quoniam in deo est factum. si seruum te unici
cognosceres dei filii, numquam profecto eius maiestatem negares,
numquam eius seruos nunc occulte nunc publice
2 Matth. 26, 52 15 Ioh. 3, 13—21
5 uideas Coleti nobis eXBpecteB; sed cf. 172, 12. 13 persequaeris
7 accepturos 8 negas scripsi, negans Vv, 10 qui coni.
Latvnius; cf. 102, 17 duxiati fort. 28 et non u. i. lucem om. v
arguatur 30 sunt facta exspectes
iugulari mandares; sed quia sis amator tenebrarum, quippe tenebra,
quia sint opera tua mala, noluisti rem quam detuleras plenissime
examinari per dei sacerdotes. cur noluisti? nisi quia timueris
opus tuum publicari serpentinum. dum sumus in corpore,
inquit apostolus, peregrinamur a domino; ex fide enim ambulamus
non per speciem. audemus etiam bonam uoluntatem
habentes magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad
dominum, et contendimus siue absentes siue praesentes placere
illi. nam omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi,
ut ferat unusquisque propria corporis, secundum quod gessit
siue bonum siue, malum. et Constantius haereticus dicis:
damnate Christiani Christianum. cur hoc dicis? nisi quia
fundere sanguinem iustorum, derelinquere etiam deum et suscipere
idololatriam hoc esse optimum censueris.
Sed iterum te obsecro piissime cognoscas imperator,
cum sis et unici filii dei negator et in eum credentium persecutor,
si non conpar illis inueniaris, quorum in Actibus apostolorum
describitur nequitia: cum magna dissensio esset inter
illos, timens tribunus ne raptus fuisset Paulus ab illis, iussit
exercitum descendere et rapere eum in castris. sequenti autem
nocte adsistens ei dominus ait: constans esto; sicut enim
testificatus es de me in Hierusalem, sic oportet te etiam Romae
testificari. facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis
et deuouerunt se dicentes neque manducare neque bibere, donec
occiderent Paulum. erant autem fere quadraginta qui hanc
coniurationem fecerant, qui et accesserunt ad principes sacerdotum
et indicaucrunt dicentes: deuotionem uouimus nos nihil
gustare in totum, donec occidamus Paulum; nunc ergo uos
colligite concilium et notum facite tribuno, ut deducat eum
ad uos quasi de eo diligentius quaesituros; nos uero priusquam
adpropiet, parati sumus interficere eum. si non dei
sacerdotem isto petisti genere Athanasium, si non aliud
4 II Cor. 5, 6—10 18 Act. 28, 10-15
9 omnis 11 dicit 14 idolatriam obtimum 28 gastate
m. 1 82 si scripsi,nisi Y (cf. 146, 25) aliut
finxisti te agere et aliud perficere disposueras, potes te negare
non eodem aduerso spiritu te quoque agi, quo sunt acti atque
agantur Iudaei? nisi etenim illo fuisses excitatus spiritu contra
nos deo seruientes, numquam sine dubio absentem damnari
et quidem innocentem mandares. sed haec sic ego saepe repeto,
tamquam etiam ipse, dum interdum uacas a furoris
stimulis, non consideres omnibus te modis ita a iustitiae regula
exorbitasse, ut nec in Actibus apostolorum uidere potueris
petentibus Iudaeis ad Paulum necandum beatum hominem
gentilem praesidem Festum minime coetui Iudaeorum commodasse
adsensum, sed tam ipsos nec nonetPaulum positos in unum
auditurum esse pollicitum. gentilis seruauit aequitatis ius, tu I
uero destruxisti; aut aequitas est damnare inauditum, inter-I
ficere absentem, audientiam uero negare iusto, ei homini cui
omnis testis sit dei populus, quod enim false fuerit petitus
a te ac tuis, Christianus a uobis Arrianis? ergo, ut dicere
coeperam quae fuerint inter Iudaeos et Paulum beatum gesta
a Festo, accipe: Festus autem cum uenisset in prouinciam
praeses, ascendit Hierosolymam *#* insidias tendentes, ut eum
interficerent in uia. Festus ergo respondit Paulum quidem.
-eeruari in Caesarea, se autem maturius proficisci. itaque qui
inter uos sunt descendant et, si quod est in uiro crimen,
accusent eum. demoratus ergo inter eos non plus quam octo
aut decem dies descendit Caesaream et altero die sedit pro
tribunali et iussit citari Paulum; qui cum adductus esset
circumsteterunt eum Iudaei qui a Hierosolymis descenderant,
multa et grauia crimina obicientes quae probare non poterant,
Paulo autem rationem reddente, quod neque in lege
18 Act. 25, 1-8
1 te V, ne (potesne) v, tu fort., sed cf. 189, 20 3 aguntur fort.
6 cum v 11 positos scripsi, posse V, esse coni. Tilius, esse uel fuisse
GaUandius 15 falsae 17 ceperam 18 accipere 19 non-
nulla hic intercidisse textus gr. docet 20 uiam 21 cesare.
qui] potentes add. Latinius 22 descendat quot 24 diae.
27 probire 28 legem v
Iudaeorum, neque in templo neque in Caesare aliquid deliquerit.
ethnicus aequitatis uiam inter beatum Paulum et cohomicidas
tuos Iudaeos tenuit, et tu desideriis malarum meditationum
tuarum parere cupiens aequitatem iustitiamque tollendam ex
sensibus censueras nostris.
Sed quomodo istud facere potueramus quod tu fieri .
cogebas contra iustitiam, qui meminissemus scriptum: nolite
iudicare secundum personam,. sed iustum iudicium iudicate?
damnate inauditum quo dixisti tempore, cur non memoratus
es dixisse Nicodemum: numquid lex nostra iudicat de homine,
nisi audiat ab ipso et cognoscat quid fecerit? cur noluisti
audiri quem reum mortis dixisti, nisi quia falsa detulisses?
dicit dominus ad Iudaeos: qui loquitur mendacium de suo
loquitur, quoniam mendax est et pater eius. et tu, cum mendax
esse clarueris, aestimas non te esse filium mendacis et
audes filius mendacis resistere, ueracibus fallax, domini sacerdotibus
sacrilegus? tu audes, quem aduertamus esse latronem
atque furem illum quem praeostenderit dominus dicens: amen,
amen dico uobis, qui non intrat per ianuam in ouile ouium,
sed qui ascendit per aliam partem, ille fur est et latro. porrexisti
quidem manus ad Christi oues antichristo uindicandas;
sed ut es agnitus fur atque latro, es uitatus atque reiectus.
cur te uel consacrilegum tuum Georgium non sunt secutae
oues dei? cur illum, quem esse Alexandrinorum fortissime es
dolens episcopum, secuntur? nisi quia illum quidem instituerit
illis episcopum deus, te uero atque Georgium ad mactandas
ut latrones et fures inmiserit diabolus. qui intrat per ianuam,
inquit, pastor est ouium; huic ostiarius aperit, et oues audiunt
uocem eius et suas oues uocat nominatim et educit illas; et
cum suas omnes eiecerit, ad illias uadit, et oues eum secuntur,
quia nouerunt uocem eius; alterum non secuntur, sed fugiunt
7 Ioh. 7, 24 10 ib. 7, 51 13 ib. 8, 44 18 ib. 10, 1
27 ib. 10, 2—5
1 templum v Caesare scripsi, Caesarem Vx 16 fallax domini
sacerdotibus? sacrilegas tu uulgo distinguitur 29 educet 30 ad]
ante Latmim
xnn.
IS
ab illo, quia nesciunt eius uocem.quia igitur tu non intraveris
per ianuam in ecclesiam, latro esse conspiceris atque
fur; non enim nosti dei filium, ut dicas te intrasse per ianuam,
siquidem ille eos diceret et fures et latrones, quia et tunc
non fuerunt in eius clementiam diuinam credentes nec deinceps
essent credituri et aliter fuissent erudire oues illius temptaturi.
igitur cum tu hinc doctrinam spargens insanam sis, quod enim
non in eum credideris, utique esse latro ille atque fur, qui
iam tunc praeostendebaris, ex blasphemiis tuis manifestissime
conprobaris. quod ita esse probat sequentia pronuntiationis:
ait ad illos Iesus: amen, amen dico uobis, ego sum iam
ouium. omnes quicumque uenerunt ante me et fures sunt d
latrones, sed non audierunt illos oues. ego sum ianua; si quis
per me intrauerit, saluus erit et intrabit et pascua inueniet;
fur non uenit, nisi ut furedur. o tu itaque fur, qui ad hoc
intrasse dei inueniaris ouile, ut uidelicet fuisses furatus et in terficeres,
qua adhuc uoce poteris dioere: debet non esse episcopus
Athanasius Alexandrinorum, sed Georgius, quando
uideas te et Georgium uel cunctos consacrilegos uestros non
esse aliud nisi fares ac latrones? suos deus seruos pastores
esse uoluit supra gregem, ut te ac tuos cognoscentes latrones
esse ac fures pellerent.
Sed tu idcirco te ac tuos pulais nobis dei ordinatis
dominico praeesse gregi dominico censuisti, quo possis libere
dei grassari gregem. cum sis talis, mirari non poterimus quia
dixeris puniendum absentem dei cultorem. neque enim retinere
potueras dixisse dominum: si diligitis me, mandata mea seruate.
et ego rogabo patrem, et alium aduoceartoum dabit uote,
ut nobiscum sit in aeternum spiritus ueritatis quem mundus
non potest accipere, quoniam non uidet illum nec agnoscit,
11 Ioh. 10, 7—10 27 ib. 14, 15—17I
6 herudire 7 hanc coni. TIIi- 9 preostendebaJllñs blasphemiis
coni. Tilius, blasphemis V 10 comprobarea v probant coni.
Tilius nisi sequentia pro substantiuo habeatur 12 qaecamqw
13 ouos 16 ouilem 17 quia 20 aliut
uos agnoscitis eum, quoniam uobiscum manet et in uobis est,
sed dic oro te quomodo possit in nobis habitare spiritus sanctus
paraclitus, si tuam uel patris tui fecissemus uoluntatem? infra
etiam, qui audit, inquit, praecepta mea et custodit iUa, ille
est qui me audit. qui autem me diligit diligetur a patre meo,
et ego diligam illum et ostendam illi me ipsum. ait illi ludas
non Scarioth: domine quid factum est, quod manifestas te
nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: si
quis me diligit, sermonem meum custodiet et pater meus diliget
illum, et ad illum ueniemus et apud eum manebimus. qui
non me diligit sermones meos non custodit. ex his domini
pronuntiationibus quam inimicus noster extiteris potest conici:
qui audit mandata mea et custodit illa, ille est qui me diligit.
quomodo dilexisse nos eum monstrabamus, si ut tu mandata
eius calcaremus? calcans es etenim dominica mandata, cum
quae ille seruari sanxerit tu non tantum non esse seruanda
mandes, sed et ipsum negari praecipias. aut quomodo me pater
ipsius, propterea quod seruauerim mandata filii eius, amare
poterit, si damnem innocentem? dicit filius dei: si quis me
diligit,. sermonem meum custodiet, et pater meus diliget illum,
et ad illum ueniemus et apud eum manebimus; et tu dicis,
esca ignis, apostata: damnate innocentem. quo genere dei
diligere inuenti fuissemus filium , si contra mandata ipsius
iugularemus uirum in?tum? quomodo fieri poterat, ut diligeret
nos pater et uenirent pater et filius et mansitare dignati fuissent
in nobis, si rescindentes domini mandata tua sacrilegi praecepta
custodiremus? conspice, Constanti, inuidus ille amator
tuae uoluntatis diabolus a quali \'nos gloria per te clientem
suum pellere temptauerit, nisi nobis domini subueniret pietas,
ut te iam non hominem, quem deus fecit ad imaginem et
similitudinem suam, sed caenum esse omnium cloacarum
4 Ioh. 14, 21—24 13 ib. 14, 21 19 ib. 14, 23
to
10 aput 11 cqsdit 14 monstrabaimir fort. 15 cum quae
scripsi, cumque Y 16 sancxerit 18 quot 21 aput ema V,
n
illum v 30 xte V, te (om. ut) v
13*
considerantes, calcaremus tuas sacrilegas iussiones. quis etenim
nolit nisi uobis Arrianis infelicior a dei unico filio diligi? quis
est qui nolit amari ab eius patre? quis qui patris et unici
eius filii templum esse recuset P quae utique consequi non
potest qui sicut tu et homicida fuerit et sacrilegus; consequi
sane tu etiam poteris, si conuersus uere paenitearis. dicit
adhuc dominus: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem,
sicut dilexi uos. maiorem hanc caritatem nemo habet, ut animam
suam ponat pro amicis suis. uos amici mei estis, si
feceritis quod praecipio uobis. iam non dico uos seruos, sed
amicos, et iterum: non uos me elegistis, sed ego uos elegi et
posui uos, ut eatis et fructificetis et fructus uester maneat d
quodcumque a patre meo petieritis in nomine meo det uobis,
Quomodo poterimus esse amici unici filii dei, si
contra interdictum illius pietatis damnauerimus absentem, interfecerimus
innocentem? quomodo fructus noster augmenta crementorum
facere poterit? quomodo quicquid petierimus in
nomine eius accipiemus a patre, si, ut tu cogebas, non solum
cultorem eius puniremus, sed et ipsum negaremus? Tito uiro
deo dicato scripsisse beatum apostolum non inueneras de episcopi
inreprehensibili officio, quod sit dignum praebere deo,
ut homicidas nos effici cuperes? huius rei gratia reliqui te
Cretae, ut ea quae deerant corrigas et constituas per ciuitates
presbyterium, sicut ego tibi disposui, si quis est sine crimine,
unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusationem
luxuriae aut non subiectum; oportet enim episcopum sine
crimine esse sicut dispensatorem dei, non proteruum, non iracundum,
non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum,
sed hospitalem, beniynum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
amplectentem id quod secundum doctrinam est fidem
uerbi, ut potens sit exhortari in doctrina et contradicemtes
.7 Ioh. 15, 12-15 11 ib. 15, 16 22 Tit. 1, 5—11
. 6 poenitueris v 8 hanc caritate coni. Coteleritts in not. ad Apophthegm.
patrum p. 621 21 praeberi fort. 24 praesbyterium V,
presbyteros ex gr. LatiniuB 26 loxoriae
reuincere. sunt enim multi etiam non subditi, uaniloqui et
deceptores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet
redargui, qui uniuersas domos euertunt docentes quae non
oportet turpis lucri gratia. cum igitur talem uoluerit episcopum
fieri, qui hanc tenentem uiueret uiam iustitiae, qua
tu auctoritate ad excludenda mandata beati apostoli noua praecepta
dare dignatus es? ea uidelicet quae ex diaboli esse
noscantur orta uoluntate. apostolus me non iracundum, non
percussorem uult fieri, et tu me homicidam uis effici. quibus
ex rebus potest colligi spiritum sanctum locutum ore beati
apostoli, spiritum uero nequam locutum ore uestro Arrianorum.
conspicis interea mandasse apostolum, ut uos ueritati resistentes
indentemini episcopi interuentu, ut per sanam doctrinam
uestra punita esset blasphemia. non ad hoc beati apostoli
protuli dictum oportere episcopum sine crimine esse, ut
me peccatorem negarem, cum et meam norim conscientiam
dicere audiam Iob illum iustum: quis enim mundus a
sordibus? nemo, etiam si unius diei sit uita eius in terra,
Iohannem etiam beatum aduertam dicere: si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis
non est. non ergo idcirco apostoli praeceptum protuli, ut qui
meminerim me peccatorem praedicarem esse sine sordibus,
sed ut tu quam sit malum quod praeceperis fieri posses aduertere.
iuuenes, inquit, similiter hortare, ut sobrii sint in
omnibus, per omnia te ipsum formam praebens bonorum operum,
in doctrina, in integritate, in grauitate, in sermone sanum,
inreprehensibilem, ut aduersarius reuereatur, nihil habens quod
dicere malum de nobis.
Quomodo me formam bonorum operum aliis praebuissem,
si sanguinem dei serui fudissem? quomodo doctrinam
integram quam tradiderunt apostoli praedicantem me dei
17 Iob 14, 4. 5 19 I Ioh. 1, 8 24 Tit. 2, 6-8
5 tenens exspectes 8 horta 13 indentemini idem uidetur signiifcare
quod infringambrl; nihili est quod coniciunt indeptemini Oangius,
s
integerrimi TiltuB 18 UNUS 22 esse] me esse exspectes 27 quid
v
populos cognosceret, n haeresim tuam suscepissem, si denique
uel in hypocrisi satellitis tuis pseudoepiscopis Arrianis communicarem
? quomodo possit sermo meus proferri sanus, inreprehensibilis.
si euangelicam atque apostolicam deserens fidem
tuam suscepissem blasphemiam? quomodo aduersarius reuereri
potuerat? quomodo de me nihil possit dicere mali, cum, si tibi
adquiescendum censuissem, et homicidam et sacrilegum me
factum conprehendisset ? iterum cum moneret seruos dominis
suis subditos esse debere, inluxit enim, inquit, gratia dei saluatoris
nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes
impietatem et saecularia desideria sobrie et pie et iuste uiuamus
in hoc saeculo, expectantes beatam spem in aduentum gloriae
magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit pro nobis
se ipsum ut liberaret nos ab omni iniquitate et mundet sibi
populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. cum in
his nos ambulare praeceperit bonis operibus, quid tibi uisum
est, ut innitaris ad homicidium faciendum ? quomodo etenim
abnegantes inpietatem pie et iuste uiuentes conspici potueramus,
si tecum fudissemus innocentis cruorem ? sed et cum
dicat idcirco se pro peccatis nostris tradidisse dominum, ut
nos eriperet ab operibus satanae et constitueret ad hoc, ut
aemulatores essemus bonorum operum, si opus istud tuum et
nos teeum perpetrati fuissemus, in qua essemus parte nisi in
qua sit Cain? inluxit enim, inquit, gratia dei saluatoris nostri
omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem
ac desideria saecularia sobrie ei iuste et pie uiudmus in hoc
saeculo. et Constantius ta imperator dignaris dicere, simus
impii, scelerati, perditi, maligni, iniqui, iniusti. ubi hanc spem
inueniam beatam quam me expectare oportere docet apostolus
beatus, si non solum ipsius, qui omnem beatitudinem tribuere
potens est, seruos interemero, sed et ipsum negauero? ta
9 Tit 2, 11-14 24 ib. 2, 11. 12
2 epoehrai aatelHtibus coni. TUius 7 atqoleseendom 12 in]
et Latinius 14 nnmdaret emi. Latinius 17 ianitares forh
18 instae 26 sobriae et iostae et piae 29 oportere om. v
etenim utrumque facis, Constanti, quia et seruos eius persequeris
atque interficis et ipsum deserens idolis te mancipandum
censueris. cur ista geris, nisi quia tibi non inluxerit
gratia dei saluatoris nostri? si enim inluxisset, meminisses
apostoli dicentis praeceptorum: uidete itaque quomodo caute
ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes
tempus quia dies mali sunt. propterea nolite effici inprudentes,
sed intellegentes quae sit uoluntas domini. si uoluntas est
domini interficere innocentem, derelinquere fidem euangelicam,
poterit non solum haec pars, sed et totum corpus epistolarum
beati apostoli tuis patrocinium praebere praescriptionibus; sin
fauet praescriptionibus tuis nulla pars sacrarum scripturarum,
est luce clarius manifestum te sub tenebrarum degere potestate;
unde et effectum sit, ut nihil de sacris scripturarum
hauseris fontibus, quod te potuisset a tantis remouere periculis.
si enim non te potestas tenebrarum sub sui redegisset
ditione, profecto retineres quae Philippenses audiunt: coimitatores
mei estote, fratres, et obseruate eos qui sic ambulant,
sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos
saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis
Christi, quorum finis est interitus, quorum deus uenter est,
et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Dicas cupio, prudentissime imperator, in quibus
debemus effici coimitatores apostoli, doce apostata, si homicida
fuit apostolus, si blasphemus, si euangelicae fidei destructor,
si sacrilegus; haec etenim omnia et antequam credidisset
in unicum dei filium fecisse se profitetur. tu uero qui
haec facis hodie quae ille ante agnitionem unici dei filii
faciebat, qua de re ausus fuisti iubere nobis domini sacerdotibus,
ut innocentem condemnaremus, ut haeresim tuam
suscipientes apostolicam fidem despueremus? tu qua de re
haec fieri praecepisti quae contra formam apostoli sunt
5 Eph. 5, 15-17 17 Phil. 8, 17-19
11 sin (s sin Ha?) scripsi, sinus V, sin minus c; sin minus ulla
coni. Latmius 80 condempnaremas
prolata, nisi quia sis ex inimicis crucis Christi, ex illis qui iam
tunc designati fueratis ore sancti apostoli? tene ac tuos audiremus,
quorum finem dicit apostolus esse interitum? ut illos
tuos satellites qui derelinquentes formam traditam disciplinae
et regulam fidei per apostolos tibi semet turpis lucri gratia
tradiderint, illos qui plus mensae tuae copias fecerunt quam
ea quae promittit suis dominus, illos qui tui esse conuiuae
delegerint quam patriarcharum prophetarum apostolorum uel
martyrum, ad quos dicitur rectissime: uester deus uenter est.
examinate, dicit apostolus, bonum continete, ab omni specie
mala continete uos; et quia uiderimus maledictam operam
uestram Arrianorum et uitauerimus, odio laboramus. sed quam
pulchrum est quamque iucundum a te odiri, amari uero a deo.
reppulisti nos e re commissa nobis, arbitratus potuisse te quod
deus aedificauit destruere. unicuique autem nostrum, ait Ephesiis
scribens, data est gratia secundum mensuram dignationis
Christi, propter quod dicit; ascendens in altum captiuam
duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. quod autem ascendit,
quid est nisi quia et descendit in inferiora terrae? et qui
descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret
omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam
autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam
autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum
in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec
occurramus omnes in unitate fidei et agnitione dei in uirum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam
non simus paruuli fluctuantes et circumferamur omni uento
doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium
erroris. ueritatem autem facientes in caritate crescamus in
illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus
compactum et connexum per iuncturam subministrationis in
mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit
in aedificationem sui in caritate.
9 I Thess. 5, 21. 22 15 Eph. 4, 7-16
.6 pluris exspectes 10 ezaminate] omnia ex gr. add. Latimut
18 iocundum 16 dignationis] donationis Latinius
Cum haec ita esse legis, cur fuisti ausus tollere
pastores quos gregi suo deus uoluerit praeessej? cur? nisi
ut tecum omni uento doctrinae possent dei circumferri supra
dominicum gregem pastores. ne fuissent ducti tamquam paruuli
omni uento doctrinae accedentes ad fidem? ne uestra
nequissimorum hominum astutia ad diaboli principis uestri
remedia recederent ab apostolica euangelicaque fide? tulisti
episcopos e plebibus quibus praesumus diuina dignatione, ad
hoc utique ut doceres doctrinam non apostolicam sed haereticam.
uae tibi misero, per quem haec gerit satanas. inueneras
homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quonam
modo posses dei oues patri tuo defendere, qui tibi, ut in his
demoreris malis, iam illis iaculis quibus Euae et Adae mentes
sauciauit cor tuum iaculauit, ad hoc uidelicet, ut in hac temet
prauitate constitueret. inueneras, inquam, homo sapiens colorem
aptum fallaciae tuae, quonam modo posses dominicum depopulare
gregem, dicens: peccauit Athanasius, et idcirco qui
illum mecum interemerit erit episcopus; qui insuper habendum
censuerit non erit; et qui damnabant Athanasium iungebantur
pseudoepiscopis dogmatis tuae Arrianae. si qui tuam metuentes
iram hoc egissent, triplex per te homicidam atque sacrilegum
incurrebant crimen, siue quod innocentem damnarent
siue quod catholici haereticis communicarent et in gregem
dei uos lupos intrare sinerent, cum dicat apostolus, idcirco
datos pastores, ut omnis daemonum doctrina, quae per uos
haereticos et omnes aduersarios ecclesiae profertur, fuisset
exclusa atque in ueritate currentes dei serui eo usque mansissent
inmobiles, donec ad summam uenirent perfectionem;
et tu tenebra auferre dignatus es pastores iudicio constitutos
dei, quo possis tu lupus conuertere cunctos in diaboli amatoris
tui praedam. ut iam, inquit, non simus paruuli fluctu-
31 Eph. 4, 14. 15
3 tecum scripsi, te cum V nenta circumferri scripsi, circumferre
Y 4 pastores, ne — doctrinae? Accedentes - fide, tulisti uulgo
distmg. 7 reciderent fort. 12 deferre coni. GaZlandius, sed cfl
Tertull. de uel. uirg. c. 6 15 contitneret 20 tni Arriani exspectesr
sed cf. p. 148, 20 23 catholicae
ardes et circumferamur omni uento doctrinae, in nequitia
hominum, in astutia ad remedium erroris. ueritatem autem
facientes in caritate crescamus in ille per omnia, qui est
caput Christus. quomodo possemus crescere in illo, si te secuti
tenebram fuissemus, cum sis negans illum uerum deum
esse, cum dicas illum non natum de substantia patris, sed
astruas factum ex nihilo? quomodo potueramus crescere in
illo qui non ambulaturi eramus in ueritate, ex quo te fuissemus
apostatam secuti? deinde cum dicat: ueritatem facientes
crescamus in caritate, et sit manifestum criminibus falsis
petitum dei sacerdotem per te ac tuos Athanasium, si ea quae
imperas fecissemus, quomodo aut in ueritate aut in caritate
currere conspecti fuissemus qui et caritatem extinxissemus
quam tenemus cum coepiscopo nostro Athanasio ? et quia falso
temperassemus crimini, et ipsi tibi fallaci in innocentis necem
iuncti tecum mereremur diuina indignatione percuti. sic ergo.
Constanti, aedificatur domus dei per fallaciam, per sanguinis
innocentium fusionem, per praedicationem blasphemam? uae
tibi qui ad hoc sis uiuens, ut haec cuncta mala per te gerat
diabolus.
Tu mihi dicis: puni innocentem, derelinque fidem
catholicam atque suscipe uenena haeresis meae, et est apostolus
dicens : hoc itaque dico et testificor in domino, ut non
amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in uanitate mentis
suae, obscurati in intellectu, alienati a uita dei, per igno-
rantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorumcui
oboediam uestrum P tibine an apostolo? tibine apostatae
sacrilego an illi qui iam fudisse sanguinem propter unicum
dei inueniatur filium? quem uestrum sequar? tene templum
daemonum an illum dei templum? te qui operibus tuis aut
Iudaeum aut ethnicum esse declaras an illum qui iam consecutus
sit per hanc quam execraris fidem regna caelestia?
9 Eph. 4, 15 23 ib. 4, 17. 18
7 poteramafl coni. Latmim 18 extincxisemus 25 in 011. v
28 sacrilegio 32 regni m. 1
si enim non tu operibus tuis gentilem te esse manifestas,
poteris defendere, quod enim non digne haec te contra proferantur.
primo quia sis negans dei filium, gentilis aut Iudaeus
nobis es; deinde cum proscribis deportas torques falsis criminibus
innocentes oneras interficis, non inueniri poteris Christianus
qui per uiam suam dei esse homo cognoscatur, sed utique
unus de illis, de quibus per apostolum dicit dei spiritus,
quod enim sint in uanitate mentis suae, insensati, alienati
a uita dei per caecitatem cordis ipsorum. quando ergo haec
caecati gerere corde uoce apostoli manifestentur quae tu geris,
qua fronte audes sanis corde ac mente dicere: errastis, fallax
ueracibus: mendaces estis? apostolus, sicut est ueritas, dicit,
in Iesu, deponentes secundum pristinam conuersationem ueterem
hominem eum, qui corrumpitur secundum concup iscentiam
erroris. renouamini autem spiritu sensus uestri et induite
nouum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitiam
et sanctitatem et ueritatem. deponentes mendacium loquimini
ueritatem unusquisque ad proximum suum. ubi haec praetermisisti
monita salutaria quae nos custodire hortatur apostolus?
quomodo etenim deposuisse ueterem hominem et nouum
hominem eum, qui secundum deum sit, induisse reperiri potueramus?
quomodo manentes in iustitia et sanctitate et ueritate
conspecti fuissemus qui iniusta tecum gerentes eum nonum
hominem, qui sit creatus secundum deum, extinxissemus et
illum ueterem, qui corrumpitur secundum erroris concupiscentiam,
ut ante corrumpebatur quam deum nosse coepisset,
iterum portare coepissemus? ista etenim cuncta faciunt quae
tu facis non dei domestici, sed satellites antichristi: deponentes
mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad pro.
ximum suum, quia sumus inuicem membra. si fuisses de
ecclesiae dei membris, mihi crede quod numquam mendacium
pertulisses ad ecclesiam; (ni)si quia sis illius homo, qui
8 Eph. 4, 18 12 ib. 4, 91-25.
11 erra*stis 18 praetermisissemus ut a qaomodo etenim enuntiatum
principale incipiat Gallandius 21 repperiri 24 utincdasemus
82 nisi scripsi, si V, sed coni. Latinius
deceperit Adam per fallaciam et Euam, idcirco pertulisti mendacium,
ut nos sic circumscriberes, quomodo circumscripserit
diabolus primoplastos homines; tu dixisti: damnate Athanasium,
quia grauiter deliquit, alioquin in reatu eritis maximo
apud deum. suscipite Arrii fidem, et uiuetis in aeternum.
Accipe quae etiam amantissimus tibi circa Adam
et Euam egerit, et inuenies haec te nunc gerere circa nos
quae et ille tunc gesserit circa illos. et erant, inquit in Genesi
Moyses, ambo nudi tunc Adam et mulier eius, et non confundebantur;
serpens autem erat sapientior omnibus bestiarum
quae erant, et infra: et dixit serpens mulieri: quid quia dixit
dominus deus ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso?
et dixit mulier serpenti: ex omni ligno quod est in paradiso
edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso,
dixit deus, non manducabitis ex eo, sed nec tangetis eum,
ne moriamini. dicimus tibi loco serpentis persuadenti nobis,
ut <in)auditum damnemus, ut innocentem iugulemus: praecepit
dominus innocentem et iustum non interficiendum. et dixit
serpens mulieri: non moriemini. sciebat enim deus quia quacumque
die manducaueritis ex eo, aperientur oculi uestri, et
eritis sicut dii scientes bonum et malum. dicentem itaque
istum serpentem per te ad nos: magis eritis iusti, si fuderitis
sanguinem iustum, magis eritis beati, si apostolicam euangelicamque
anathematisantes fidem Arrianam susceperitis perfidiam
*** calcatur propitio deo in te quidem iam a nobis
fallaciam ipsius scientibus. sed tibi nos dolere est testis deus,
propterea quod per te semet constituerit ad nos circumscribendos;
constat etenim tunc per semet ipsum adgressum Adam
et Euam. deprecor te ne haec grauiter accipias quae salutis
tuae causa proferantur. dolere etenim te arbitror quod dixerim
8 Gen. 2, 25 11 ib. 8, 1-8 18 ib. 8, 4. 5
6 accipite v 8 inquid 10 omnium fort. bestiis coni. Tilius
12 paradyso 14 paradyso V, paradisi v 17 auditum damnaemos
22 magis — iwtmn bis exhibet 24 anatimstizantes 25 post perfidiam
uerbum quale respmmnB intercidisse uidetur 26 delere c,
dolore V
per te nos adgressum serpentem et quod te multis in locis
inter eos posuerim qui fuerint dicti serpentes. considera operam
tuam et illorum et, si non unum uos esse cognoueris corpus,
dicito me non iuste haec dicere. tuos magistros in perfidia
Iudaeos audis certe in sacris euangeliis serpentes saepe dictos
a domino: serpentes generamina uiperarum. unde hoc
nomine uocari meruerunt? certe propter nequam opus illorum,
certe propter incredulitatem suam. inde et Iohannes baptista,
progenies uiperarum, dicit ad eos, quis monstrauit uobis fugere
ab ira uentura ? facite ergo dignos fructus paenitentiae. ut
ex illis ergo, qui in unicum crediderunt filium dei, qui uias
correxerunt suas, meruerint filii effici lucis, alii uero serpentes
dicuntur, ita et tu, nisi fructus feceris dignos paenitentiae,
nisi tuas uias correxeris, filius uiperae atque serpentis diceris.
quis etenim dei seruorum non te homicidam atque blasphemum
esse cernens non eo uocet nomine quo uocentur Iudaei? quis
te e deum timentibus dubitabit quod es pronuntiare, quando
uideat scribas, Pharisaeos et principes Iudaeorum idcirco serpentes
dici, quia et prophetarum fuderunt sanguinem et unicum
negauerint . dei filium?
Cum haec ita se habeant, superest ut factorum
tuorum geras paenitentiam, aduertens deum suae clementiae
misericordiam omnibus a uiis recedentibus malis praestitisse,
habens formam Nineuitarum, quos si fueris imitatus, ita opem
misericordiae consequaris necesse est. quos circa accipe quae
fuerint gesta uel ipsi praedicatione Ionae territi quae fecerint.
praeceptum est, inquit sacra scriptura, ceto, et reiecit Ionam
super terram, et factum est uerbum domini ad Ionam iterum
dicens: surge et uade in Nineue ciuitatem magnam et praedica
in ea secundum praedicationem priorem quam ego locutus
sum ad te. et surrexit Ionas et abiit in Nineue secundum
6 Matth. 23, 33 9 ib. 3, 7. 8 27 Ion. 2, 11 — 4, 2
9 monstrabit 10 fractos 15 non suspectum habet Latinius
17 e om. v, esse Latinius quod es coni. Coleti, quo ea Vv, quod
potes Lugdunenses 24 niniuitarum et l. 29 et 31 ninioe 25 quocirca
v 27 regecit .
quae locutus est dominus ei. erat autem Nineue ciuitas magna
adeo sicut iter tridui. et coepit Ionas introire in ciuitatem sicut
iter diei unius, et praedicauit et dixit: adhuc triduo, et Nineue
subuertetur. et crediderunt uiri Nineuitae deo et praedicauerunt
ieiunium et uestierunt se cilicia a maximo usque ad minimum
eorum. et peruenit uerbum usque ad regem Nineue, et surrexit
de sede sua et abstulit a se stolam suam et circumdedit
se cilicium et sedit super cinerem. et praedicatum est a rege
Nineue et a magistratibus illius, dicens: homines et pecudes
et boues et oues nihil gustent, sed nec uescantur et aquam
non bibant. et circumdederunt se cilicia homines et proclamauerunt
homines et pecudes apud deum instanter, et reuersi
sunt unusquisque a uia sua mala et ab iniquitate manuum
suarum, dicentes: quis scibit si paenitebitur deus et auertet
ab ira furoris sui et non peribimus ? et uidit deus operam
illorum, quia reuersi sunt unusquisque a uia sua mala. et
paenituit deum de malignitate, qua locutus est facere eis, et
non fecit. et contristatus est Ionas tristitia magna et confundebatur,
et orauit apud deum dicens:o domine, nonne
haec sunt uerba mea, cum adhuc essem in terra! ideo praeoccupaueram
fugere in Tharsis, quoniam sciui quia tu miserator
et beniuolus patiens et misericors et paenitens in malignitatibus,
et infra: et dixit deus ad Ionam: si ualde contristatus
es tu super oucurbitam, ualde contristatus sum usque ad mortem.
et dixit dominus: tu pepercisti cucurbitae, in qua non laborasti,
neque nutristi eam, quae sub nocte nata est et per
noctem perit. ego autem non parcam in Nineue ciuitatem
magnam, in qua habitant plus quam centum uiginti millia
hominum qui non sciueruant dexteram aut sinistram? et tuam,
Constanti, operam malignam si reiecisse te niderit deus, si
28 Ion. 4, 9-11
I a
Ique 2 add 3 unus 4 niniuite 5 oilicio v minimom
9 ninaeue 11 homines et pecudes et prodamauerunt homines apud coni
CoZetix 17 quam Sabatier 25 et dixit: ualde Latimus
uias suas perditas correctas perspexerit et te in omnibus reformatum
esse uiderit, mihi crede quia in ingenti felicitate
esse inter dei famulos incipies.
Habes praeterea beatissimi Pauli apostoli exemplum,
ne forte ut ille geras haec per ignorantiam, quod enim,
mox ut te conuerteris ad unicum dei filium confitendum,
ueniam tuorum facinorum ut illi ita tibi sit tributurus. ipsum
sequere, ipsius adprehende uiam, ipsum Philippensibus loquentem
audi et quisnam fuerit ante agnitionem et quantam beatitudinem
post agnitionem consequi meruerit. si quis autem
putat se fiduciam habere in carne, ego magis circumcisione
octaua die de genere Israel, tribu Beniamin, Hebraeus ex;
Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum selum persequens
ecclesiam, secundum iustitiam quae in lege est conuersatus,
cum essem sine querella. quae mihi fuerunt lucra
haec existimaui propter Christum detrimenta. uerumtamen .
omnia arbitror detrimentum esse propter eminentiam scientiae
Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia detrimentum
passus sum et arbitror stercora, ut Christum lucrificiam et
inueniar in illo, non habens meam iustitiam quas est ex lege,
sed illam quae per fidem Iesu Christi, quae ex deo est iustitia
in fide, ad agnoscendum illum et uirtutem resurrectionis eius
et communicationem passionum eius, cooneratus morte ipsius,
si quo modo occurram in resurrectionem eius quae est a mortuis.
sicut et iam dictum est, istum imitare, istum sequere, ut, quia
. et ille fuerat quod tu nunc, hoc est persecutor ecclesiae,
negator unici filii dei, inueniaris sic ad consequenda regna
caelestia fuisse conuersus, a perfidia ad fidem suscipiendam
catholicam, sic te transitum fecisse de morte ad uitam. illum
etenim per ignorantiam dei fuisse persecutum ecclesiam adhuc
accipe etiam Timotheo aperiente de semet ipso: scimus
autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens
10 Phil. S, 4—11 81 I Tim. 1, 8—14
7 illa m. 1 15 quaerella 18 detrimenta v 19 lucrifaciam υ
23 conformatus morti Latinius 25 imitari
hoc quia iusto lex non est posita; iniustis autem et inoboe.
dientibus et impiis et peccatoribus et scelestis et profanis, patricidis
et matricidis, homicidis, inpudicis, masculorum concubitoribus,
plagiariis mendacibus, periuris et si quid aliud
sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium
gloriae beati dei quod creditum est mihi. et gratias ago ei
qui confortauit me Christo Iesn domino, quod fiddem me
aestimauit, ponens in ministerium qui prius fueram biasphemus
et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam sum
consecutus, quod ignorans feci in incredulitate.. superabundauit
autem gratia domini nostri cum fide et dilectione, quae
est in Christo Iesu. ita et tu ex persecutore, ex iniurioso et
blasphemo beatus et uere deo carissimus effici poteris, si ut
Paulus beatus uerum dei filium esse Iesum Christum credideris,
si semper illum cum patre regnasse ac regnaturum,
hoc est sine initio et sine fine confessus fueris, si unam aeternitatem
habere patrem et filium et spiritum sanctum clamantibus
sacris scripturis non restiteris, si denique unam habere
deitatem patrem ac filium et spiritum sanctum credideris;
crede mihi quod futurus sis in choro patriarcharum prophetarum
apostolorum ac martyrum, alioquin tibi inputaturus,
cum te torqueri cum diabolo et omnibus satellitibus eius uidere
coeperis, cur has tam salubres admoni(ti)ones nostras despexeris.
2 parricidis v 4 quit 28 ceperis admoniones db ATHANASIO
LIB EXPLICIT