V. MORIENDUM ESSE PRO DEI FILIO.
Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil iam tecum
de diuinis retractare scripturis, cum eo uidelicet quem ueritatis
compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ei
actibus tuis te conprehenderimus esse, qui idcirco dicantur;
. sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat,
ut diximus, post tanta illa quae ingessimus iam praebere
silentium, maxime cum scriptum meminerimus: noli
respondere inprudenti ad inprudentiam eius, ne similis fias
illi, et iterum: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos. sed
quia adhuc de armorum tuorum potestate et uana imperii
tui dominatione temet collegi plaudere, quod enim possis quos
ratione debueras in id quod censueras constituere uiolare, in
his omnibus quibus te putas magnum esse te miserum contemnique
omnem carnificinae tuae rabiem a semis dei uolui
isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti
tuae. te enim cum temporali caduco fragili corruptibili regno
tuo transiturum et ad aeternam poenam, nisi tibi dum est
locus prouideris, peruenturum, Christianos uero ad aeternam
uenturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos fixum
manifestumque habere te uolumus. an defendere temptabis,
quod enim per hanc haeresem tuam conprehensurus sis regnum
caelorum, tu qui cum conpestilentibus tuis Arrianis
timens, ne a nobis Christianis reuictus manus dare aliquando
8 Prou. 26, 4 10 ib. 23, 9
rl
4 comperemus 13 temet scripsi (an te tibimet?), timet V, times v,
. itumes coni. Tilius, te tibi coni. Gall. 15 contempnique 19 transtorum
21 incorruptibilem 22 tefendere m. 1 V, te defendere
a
fort. 24 pestilentibus (•*B m. alt.)
clamante ueritate ipsa cogereris, disceptatione reiecta ad.uirtutem
confugiendum censueris fragilium armorum tuorum?
tamquam posses annis fragilibus inmortalia dona consecuturos
superare inimicus diuinae religionis, religiosos seruos
Christi praecursor antichristi, milites dei eos quos ad aeternas
diuinitatis suae perfruendas amicitias unicus est filius dei
inuitare dignatus dicens: beati estis, cum uos odio habuerint
homines et maledicentes persequentur, et exprobrabunt et ãicent
aduersum uos omne malum. gaudete et exsultate, quoniam
merces uestra multa est in caelo; sic enim persecuti
sunt et prophetas qui erant ante uos. nos tu in omnibus inpotens
de gradu putasti pellere, hos prosternere quos uideas
idcirco esse paratos pro unico dei interfici filio, quod enim
elegerint non uobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed
caeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem
censueras temet superaturum qui dei templa esse ipsa
confessione fidei suae clarescunt ut enim uos Arriani negando
filium dei domos esse inmundi spiritus uocibus prophetarum
apostolorum atque sacrorum euangeliorum designamini,
ita qui filium dei confitemur templa dei esse ostendimus
nos. milites dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis
atque sacrilega mens tua suggestionibus fauens cohaereticorum
tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse
deus sic: quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo,
et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. hos te uincere
potuisse iudicaueras quos apostolus hortatur tollere deum
et portare in corporibus suis, hos te annis futilibus regni tui
subigere potuisse fueras quidem arbitratus; sed perspicis, in
tuo palatio intra uelum licet stans tulisti responsum a me
ad conseruandam salutem omnes dei seruos calcata friuola
auctoritate tua mente uoluntate studio uirtute uoce consentire.
7 Matth. 5, 11. 12 24 II Cor. 7, 16 25 cf. Cor. 6, 20
1 cogeris m. 1 * 2 fragilium Arrianorum tuorum censueris v
n
7 hodio 8 exprobrant V, em. v 14 no aput 16 superaturos
Vv; em. Coleti 17 fidaei 20 ita qui coni. Tilius in notis, itaque
Vv, ita quum coni. Gallandius 22 quohaereticorum suorum 28 perspicis]
cum add. Coleti, perspicue uel perspicuum Gall. 30 • fribola
Aduertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra
nos saeuire dignatur, quod tanto ea iudicetur esse infirmis
contemptibilis inanis debilis et abiecta; furore etenim et scelere
concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praeualuit.
totiens nos creuisse et magis atque magis uictores extitisse
meminimus. mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti
certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi uariis in locis;
sed hi omnes, quod tu audire minime uis, martyres sunt;
illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse
(uti)que credimus. crede mihi quod a te statuerimus interfici.
quia et melius esse uiderimus in omnia aeua deum habere
amatorem quam tecum Iudas Scariothae atque Iudaeorum
imitatore puniri. hinc est denique, Constanti, quod frendores
colubri per te inlatos non timentes subire parati sumus omne
exitium. numquam nos consiliorum nostrorum paenitere potest.
si per te mactati qui adhuc tuis crudelibus restitisse uidemur
manibus fuerimus. mors etenim quam nobis tu minitaris inferre
omnibus est parata; tantam uero beatitudinem quantam sancti
sunt martyres adepti nemo ut uidemus est consecutus, nisi
hi qui mortem propter unicum dei filium moriundo uicerunt.
dicatos deo homines torques interficis exterminas, et cur haec
geras causas odiorum reddere non uales. quia tua erras, etiam
nobis irasceris cur ueram teneamus uiam, et cum nostra
salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper
crudelibus factis coaceruas, dicatas deo mentes euisceratis
corporibus extorquens eorum, qui statuerimus deo fidem usque
ad extrema uitae seruare curricula. perspicis ita haec esse
et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non ualere te
aduertis nos ab hac quae sola est religione deflectere, ab isto
cursu, in quo ad brauium sursum uocationis tendimus retrahere
30 cf. Phil. 3, 14
2 post dignatur uerba quanto contra nos senile dignatur falso repetita
m. 1 exp. 5 totiens v, cotiens V 9 nmctotos paradyso
10 utique scripsi, qui Vv, quin coni. GaUandius * 12 te cum Iuda.
Scarioth v atque om. v 13 imitatore scripsi, imitatorem Vv
18 sancta m. 1 22 , quia tu erras. Etiam sic distinguit v 27 extremi
30 sursum coni. Latinius, rursum V; an sursumuocationis compositum
est ? slg x o @Qa(3elov zijs &IItD xi yaemg (cf. Roensch. It* 239)
non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas
amicum - uideris etenim quod sit in te qui deceperit Euam —
non cum uerbum tuum per quod serpis ut cancer falso fucato
scientiae tumore. conponis, - adstruendo te omnibus flagitiis tuis
maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum
sis ipse totius erroris fons, adfirmas te luminis portitorem,
cum sis tenebris obsessus omnibus. nullis ergo modis posse
nos a uia ueritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen
ex parte contemni te inspiciens potes tandem uidere, Constanti
imperator immanissime. hoc enim fidei primum esse negotium
nouimus Christiani nec prosperis nec aduersis de gradu demoueri,
non a proposito semel uigore deduci. cernimus una
hac uoce religiosa: Christianus sum, nolo esse ut tu es, Con- •
stantius, apostata, omne crimen excludi, hac una uoce tribui
praesidium salutis, uinculum libertatis et honoris, conspicimus
hac confessione tribui uobis protectionis clipeum, telum contra
per te in nos saeuientem diabolum; et tu inquis: negate uos
Christianos. ut contra aduersans discrimen duremus stabiles
nec saeuitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis
quam doleamus, ista efficit conscientia quae reminiscitur unicum
dei filium ad protegendos uietoresque efficiendos suos
suae diuinitatis praebere praesentiam; hinc efficitur, ut qua
nos credis extingui poena uiuificemur. id etenim nobis, qui
eum propter quem patimur esse nobiscum credimus, in augmentum
uirtutis adsumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse,
punitor; hinc est quod malis tuis quatientibus non
frangamur quantoque uarie continua crudelitate uexamur, tanto
firmiter roboremur. est enim nobiscum ille qui adulescentes
Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse
3 cf. n Tim. 2, 17 24 cf. Cypriani app, DI 28, 6 (Hartel)
3 non Vv, nam coni. Gallandius 4 timore 5 fidei rescissore
uel simile exspectes 6. ante adfirmas supple non cum 9 conel
tempni inspiens 10 fidei s. Z. primum scripsi, prilllmum (ae eras.
uidetur) V, proprium v 13 haec 19 orreamus \' 27 uariae
28 ad huliscentes.
firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse diuino
incendit amore suo nostra corda et ad tolerantiam sanctae
passionis animat, unde et nemo nostrum mortem quam inferre
minitaris cogitat sed immortalitatem nec temporariam per
te inlatam poenam sed gloriam sempiternam. tormentis namque
martyras dei consecrari et ipsa passionis probatione coronari
aperiunt ita sacrae scripturae: pretiosa in conspec(tu)
domini mors sanctorum eius, et: si coram hominibus tormenta
passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis
uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptanit
illos et inuenit eos dignos se. tamquam aurum in fornace
probauit eos et quasi holocausta hostia accepit eos, *n tempore
erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur
populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum.
Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de dei
praesumunt magnitudine, et exsultent necesse est et futura
cogitantes gaudia praesentia tua mala calcent. unici dei filii
diuina uox est: qui amat animam suam in isto saeculo perdet
illam, et qui odit animam suam propter me in uitam aeternam
conseruabit eam. quo diuino haerentes Christiani praecepto.
licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat
in uulnera, stamus stabimusque inmobiles, te tortore
atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi
reuoluentes quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit
utilis ad gloriam sempiternam. a barbaris saepe parcitur uictis
et est locus inter arma clementiae et utique apud eos qui
ferali ritu sint nitam ducentes. hoc uero inenarrabile est quod
fit aduersum nos a te, qui tibi bene noluimus atque ut contingat
desiderantes sumus deumque iugiter obsecrantes non
desinimus; spolias, proscribis, mactas gladio, uarie punis nec
7 Ps. 115, 6 (LXX) 8 Sap. 3, 4—8 18 Ioh. 12, 25\'
21 cf. Cypriani app. 28, 8 (Hartel)
2 at 5 inlitam 6 martyres v 7 conspec 12 holocaustam
hostiam coni. Latinius et in tempore coni. Latinius 16 exsoltaiit
n
v 18 selo 19 hodit 22 tortore scripsi, torrae f* m. alt.) V,
om. v 26 aput 29 deumquae 30 nariae
corpora quae laniare sanxisti sepeliri permittis, eleemosynam
fieri prohibes, omnia metalla omniaque loca, exilia uocari
quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium
replesti numero; relegando insontes, fame siti nuditate uexando
non desistis. his illa ingeris mala qui aeternam cupimus consequi
beatitudinem. et tamen, imperator crudelissime, quidquid
saeuitia tua nobis intulit atque inrogatura erit, aduerte
quod mendacium sit, siquidem nec mors sanctis qui nos
praecesserunt martyribus per te inlata mors sit nec iactura
neque damnum, sed fidei faeneratio. semper Christiani nobis
tyrannis in persecutione peruersa quaestione torquemur. quo
enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos conpellimur
modo ad Christum unicum uerissimum filium dei
negandum. sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos,
quia dei filium non negamus, coronamur quibus uictoria est
a te inlata damnatio; auferimur a te e medio quibus coram
non audeas blasphemare. prosternitur etenim una uoce Christi
militis ille qui contra nostram confessionem religiosam in te.
manens loquitur, ille qui per te nostrum sitit sanguinem, ille
qui tuam obsedit mentem; contremiscit praesentiam cultorum
dei atque ferre non ualet, cum dissentimus a te qui dicas
esse ex nihilo filium dei, cum contra stamus minas tuas omnemque
crudelitatem carnificinae tuae potentia eius iuuati protectique
calcamus. castigari te profecto sentis eius seruorum
constantia atque tolerantia qui dicit: nolite metuere eum qui
potest occidere corpus; magis autem metuite eum qui potest
et corpus et animam perdere in gehennam. Pauli etiam beatissimi
eius apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium
tyrannum hortamentis animamur: sumus filii dei. si autem
filii dei et heredes dei, coheredes autem Christi, siquidem
conpatimur, ut et simul glorificemur, etiterum: existimo non
25 Matth. 10, 28 29 Rom. 8, 16 81 ib. 8, 18
1 sancsisti elemosynam 4 relingando 5 qui te malim
6 crudelissimae 10 sed f. f. semper Christiana. Vobis sic dist. et scribit
v 11 questione torquaemur 14 utili 15 aest 19 manet: loquitur
ille sic distinguit et scribit v 27- in* (h erasj
xnn.
19
esse contignas passiones huius temporis ad futuram gloriam
quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes
pressuras omnes et persecutiones non solum per te inlatas a
diabolo, sed et per omnes eius homines nos tolerare seruos I
Christi conuenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus
illis liberamur qui filium dei uerum esse filium credimus et.
cum duas esse personas patrem et filium meminerimus, tamen
unam diuinitatem patri et eius unico filio uindicemus. has
nostras iustas inuictasque audiens allegationes, quia sustinere\'
ueritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat
tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime uexes, exquisitis
poenarum generibus excrucies, cur nolimus iter deserere
salutare. hinc est quod nimia tua crudelitas nostris
inludit corporibus, cur magni aestimemus fidem cultoresque
dei nos esse non abnegemus. totis in nos incumbis carnificinae
tuae uiribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans
probationis nostrae nos gaudere occasionibus, hi uidelicet qui
felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc
iustitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro dei
iugulari filio. stabiles contra tuam religiosa mente perstamus
insaniam, uincente scilicet in nobis eo pro quo patimur
quicquid sub persona nostra in iniuriam ipsius diuinae maiestatis
tu profane iactitas sermone uacuo et inani conloquio.
uoluntate praua; quae cuncta dura mens tua et obstinata
pectoris feritas in necem suae gignit salutis. dum a religione
dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni
denique te inmanitate uexante qua instigaris pariter ac fereris.
eo quem negas protegente contra tuam, belua, inmanitatem
ut aduerso solent mari moles oppositae reluctamur. feriant
licet per te diabolici fluctus et pulsent late uagantes mundi
turbines, magis magisque inmobilis ut est erit uirtus nec
29 sq. cf. Cypr. app. III 29, 9 sq.
I. a
2 reuebitur 4 tolaerare 12 xiolimus (* m. alt.) 15 carnifici.
nauae 18 han 22 *sub (p eras.) in iniuriam V ut Latintui
emendauerat, iniuriae v 27 ferris v 28 quam beluam V, bellllf
fort. 29 uel uerso e solet 30 pulsant latae
undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus
operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula,
siquidem non sit Christianus animus abiectus qui sternatur et
iactetur ad uitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut
contra omnia temptamenta inmobilis uictorque permaneat.
non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis uitae dulcedine
perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis
et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem.
Iohannis apostoli beati, ut terrena spernentes caelestia sequi
desideremus, hortantis religiosa uox est: et mundus transit
et concupiscentia eius;, qui autem fecerit uoluntatem dei manet
in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum.
Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus
tuis praestigiis ac fraudibus cumque uastissima saeuitiae tuae
crudelitate iacere te subter pedes dei seruorum, omnem gloriam
tuae uanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo
nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni uigore atque
auctoritate imperii tui quam inanem aurulam. iactare nos haec
quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. non retines,
Constanti, dixisse me iudicibus te uelo misso audiente quod,
licet totum militem tuum in nos decreuisses iacere regni tui
tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae ut in sacrilegi tui
decreti contemptores omnia sua conliderent arma, nec sic
tamen quod possemus ta proposito recedere? sed tu pro tua
illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos
censuisti, Christianos uero sanxisti dei oportuisse exsistere
negatores. et utique tui sentiunt dolorem uulnerum, dolent se
perisse, dolent hanc amittere lucem. nos uero primo sentire
poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur,
in quibus Christus aeternam salutem operatur; deinde, quia
praesentia pro nihilo ducamus et lumine in illo perenni semper
futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo dei filio
uitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis
10 I Ioh. 2, 17
7 aaecuritatis 17 aliut 20 uel omisso v 22 sacrilego tuo
decreto v 23 sic coni. Latinius, si Vv 32 qui v, quin V, quine
fort.; cf. p. 310, 8.
19*
malimus interfici, qui aliter nos deo patri placere non posse
cernamus, nisi conuenti a te ad negandum unicum dei filium
eius per mortem etiam ipsam uerum esse illum dei filium
confessi fuerimus? detestabilis mens tua indigne fert, quia
dicamus Christum dei filium dei esse uerbum, dei sapientiam,
dei uirtutem, deum uerum de deo uero, natum de patre, id
est de substantia patris, lumen de lumine, natum non factum.
unius substantiae illum esse cum patre, quod graece dicunt
6aoou<Xiov, per quem omnia sunt facta, sine quo numquam
fuerit pater. indigne fers, Arrii uermis, cur defendamus quod
claritas potestas magnitudo aeternitas diuinitasque una sit
patris et unici eius filii, non esse nouum quod nos legati adseuerabamus
in tuo palatio et firmando non desumus, semper
sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Niciam
contra haeresem tuam Arrianam et contra omnes errores uidetur
esse sacra fides conscripta. si tandem oculos serpentis morsibus
confossos cordis tui aperias, inuenias, quod hanc habet.
hanc defendit ecclesia fidem quam sibi traditam cognoscit per
beatos apostolos. omnes momento peragrare si posses gentes,
inuenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti
nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro dei filio
ut nos mori cupere. at tua nouella praedicatio et recens
religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis
tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare
non ualuit et utique te satis agente, sed et. ubi ubi
radices figere temptauerat, aruit recedentibus scilicet omnibus
dei famulis a te atque paucis tuis quos lolium esse super
frumentum seminatos dominus praedixerit tecum manentibus.
quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis
27 cf. Matth. 13, 25
1 maluimus v 7 patis 8 grece V, Graeci v 9 ofiooveiov
11 diuinitas quae Vv, em. Latinius 12 . Non esse sic distinguit
v 14 aput 415 here///sem (m eras.) alt. contra om. v
6 .
16 oculi lis (i eras.) 17 inuenies v 23 ptexto blasphema coni.
Gallandius pernitiaem 25 set ubi ubi Y, ubi v 27 esse
a. l. 28 frumentom
ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis inlicit ac
decipit, qui cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi
tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicuius criminis piinias.
sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil
luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae uersantur,
et inuenies quod mors tua fragili inlata potestate integriorem
reparet uitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per
ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quidquid denique
rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere
necem. tutante deo non modo non extinguimur, sed magis
atque magis uiuificamur, qui meminerimus nihil esse super
nos praeter deum, unde erubescit animus deuotus atque mancipatus
deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti
contra ueritatem, uermibus Arrii scatenti succumbere. seruorum
Christi animae quotiens uim diligenter ueram examinant
tormentorum, considerant nullum maius esse tormentum
quam a te aduersarii nostri seruo seruum uinci Christi. recordamur
dominum dixisse: si quis uult post me uenire, abneget
se sibi et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim uoluerit
animam suam saluam facere perdet illam, qui autem
perdiderit animam suam propter me inueniet eam. quid enim
prodest homini, si totum mundum lucretur, animae uero suae
detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem
animae suae? martyrii cogit dignitas, ut uitam Christiani
morte condemnemus, siquidem nouum salutis genus per dei
filium fuerit tributum interire ne peream. nouimus hanc esse
nobis traditam diuinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae
uim tueamur tanti nominis, quippe quos iam pridem
aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius
lucis quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas
segregarit. crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna; sed
18 Matth. 16, 24-26 24 Cypr. app. III 31, 9 sq. 27 Cypr.
ib. 32, 15 sq.
4 oculis nibil m. 1 5 ***luminis 7 repa**ret per*
m
10 extingoi*ur 16 tormentum] tormenta 18 si qui* 25 condemnemus
scripii (cf. Cypr. Z. c.), contemnamus Vv, contra emamus
coni. Latinius 26 peream] possim coni. Lugdunenses, pereamus fort.
crescere aduerte et Christi militibus gloriam, nec retardamur
denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis
ad aciem prouocamur. haec ita esse negare non poteris,
quando conspicias pari et simili calore uirtutis Christianos
toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando uideas
militum Christi incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae
tuae blanditiae decipiant, non minae furoris toi
terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis
deuincant, illo uidelicet in nobis manente et nobiscum
semper constituto qui ad beatos apostolos dixerit: uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. est
ubique praesens, quia omnipotentis sit filius totum potens, cui
cum patre una sit aeternitas atque potestas diuina.
Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis quantaque
tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici
non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen
nomen e medio auferre nitaris. inter haec daturos legentes
ueniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae
facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describerenon
ualuerit; dedisse me etenim uidebant formam uniuersis
deum timentibus praebuisseque materiam tractaturis, quo te
ordine possent sine uitae aeternae radicibus positum secare.
nec te maledicis uocibus dicas a nobis obiurgari, si quae
dignus es a rusticis licet tamen Christianis audis. nouimus
non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum
filius etenim dei rerum cum sit dominus, tamen cum malediceretur,
non remaledicebat. ceterum, si rerum malediceret
dominus, tantae utique maiestatis impetu uniuersa conciderent.
dicis utique ad haec: dominus te mitem esse uoluit
quippe antistitem suum, et tu te peruicacem me circa praebes. prophetae apostoli et chorus euangeliorum non occidendum
1 cf. Cypriani epist. II 490, 9 sq. 5 cf. Cypr. II 490, 15 sq.
10 Matth. 28, 20
1!
1 nec coni. Latinius, ne Vv 2 aciae 6 militum scripsi, mitem
V, militem v 11 secfi 12 omnipotens v 14 incrudelitatis V, em.
v 15 obduierint 22 sinae .
docent, tu contra deo dignaris interficere dicatos. Christiani
ad placandum quem colimus his rebus opus esse nouimus
quibus illum delectari ac gaudere scimus. si igitur placere
censendum est posse deo quod facis, omnes nos oportet homicidas
esse, sacrilegos ac blasphemos. o Constanti, quam
ingentis sis dementiae uideris; conspicitur ueterator ille subtilis,
circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi
conlocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in
ouem, cum sis lupus, perfrigescis, tu qui a sanctissimis prophetis
bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus
rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam
minister iustitiae, et te esse hominem censes, cum nihil hominis
nisi lineamenta ac summam figuram geras? doles te
inmanem bestiam dici, nihil te hominis nisi liniamenta ac
summam gerere figuram. dic, quaeso, an possis, innocentium
interemptor, merito dici Christianus et non potius insanus
hebes uecorsque hostis quippe dei religionis, in qua pietas
humanitas omnisque iustitia uersatur, in qua nec malum pro
malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter
dei filium docemur? tu sacrilego conatu tuo contemptam uanam
dominationem tuam considerans tormenta admoues; sed
est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem
nos inpellis negare, semper nobiscum, semper adest certamini
nostro, qui proeliatores atque adsertores diuini sui nominis
erigat. hinc est quod semis iniustitiae tuae ac ministris, hoc
est concarnificibus tuis torquentibus stemus fortiores, inanimamur
ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent.
quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit
saeuiens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat
ipsum pro quo patitur secum esse praesentem gaudentemque
,21 cf. Cypr. ib. 492, 5 sq. 23 cf. Cypr. ib. 491, 13 aq.
tt
,2 piacandum V, em. v 12 iuati///q (u m. alt.) 13 post uerba
doles — fjguram geras (sic) quae m. 1 expunxit eadem uerb» doles —
gerere figuram repetuntur 17 uęcorsque 24 qui] quia v 25 seruis
scripsi, seruieiis Vv, seruientibus coni. Latinius 26 hinanimamur
de suorum tolerantia seruorum ? stamus utique famuli Christi
eius maiestate firmati, uoce libera, mente incorrupta, telis
quidem fragilibus tuis nudi, sed illa induti arma, quae nos
ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: de
cetero confirmamini in domino et in potentia uirtutis eius.(et: ] induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia
diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et
sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores
tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus.
propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos uestros in
ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione
euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum
fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi candentia exstinguere,
et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum
dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni
tempore in spiritu et in illum uigilantes. igitur quia taliter
armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque
tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus
et, quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari
Christi clipeo muniti, lorica pietatis eius circumdati,
sancto spiritu gubernati, inmobiles et magis magisque in
omnibus auctores, pellentes omnem uocem seruitutis. certi
etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua
calliditate, nulla cauillatione, nullis tuis fraudibus posse a
proposito uigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim
finis delictorum mors sit, deinde sequitur uita quae semper
sit, amplectamurque beati consilia apostoli eius eiusque imitatores
atque participes desideremus inueniri qui adstruit,
quod cum uetus homo noster corrumpitur, qui intus est in-
1 ef. Cypr. ib. 491,10 uq. 4 Eph. 6, 10-18 80 II Cor. 4, 16
4 depc//////tus (mur eras.) 6 et uncinaui 10 possi*tis (s eras.)
14 cadentia v 1122 inmobile V, em. Tilius in notis 24tasidiis r- m.
alt.) 30 corripitur
nouetur et si terrestris domus nostri corporis dissoluitur,
caelestis aedificetur et quod positi in corpore peregrinamur
a domino; cum quo apostolo in regnis caelestibus uberes
laudes referre non poterimus deo, nisi prius morte expugnata
ad inmortalia sumenda praemia uenerimus.
Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta
fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos esse praesumamus;
cum per te mors fuerit inlata, tunc nos magis uiuere
posse credimus. quomodo adhuc praesumis, Constanti interea
imperator, semper insulsissime, ea ingerere quae te extinguant,
nos contra uiuifieent? ad extinguendos nos malo prauoque
consilio erigeris, actus es uelox ad effundendum dei unici
filii seruorum cruorem, ignorans quod sanguine nostro patefiat
caelum, sanguine nostro gehennae extinguatur ardor. te saecularis
ambitio, nos caelestis admonet magnitudo, qui salutem
timemus aeternam amittere. scimus nos pro deo mori
debere; ut enim te, nisi e castris diaboli ad exercitum in
caelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum
detinebit ignis apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque
tua spernentes propter dei iugulari filium per te saeuissimam
feram inmanemque beluam maluerimus, in caelo
erimus gaudentes. beati enim qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum; et
non dixit: beati qui persecutionem faciunt. Christiani scimus
ad hoc nos Christi factos milites, ut iniusto a te indicto belli
campo ducem nostrum confessi, quo possimus uictoriarum
triumphos potiri, moriamur armati; hinc nobis quanto saeuis,
tanto et clementior uideris, cum interficere Christianum se
confitentem dignaris. in hoc uero sceleratissimus iudicaris,
quod sub specie dilectionis et consulere cupientis ad nos
blandiaris deiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu
1 n Cor. 5, 1 2 ib. 5, 6 22 Matth. 5, 10
2 peregrinamur 4 expugnata scripsi, expurgata V v 14 gehenna
19 aput 20 iugulare Vv, em. Latvnim 27 triumpho v 30 cupientes
Vv, em. Latinius, cupiens coni. Gallandius ad om. Lat.
pulsos reseruari, a deo uero damnari. nouimus quod sis metuens,
ne in omnibus his poenis tua detestabilitate inuentis
in hac perseuerantia fidei moriamur, et tamen admoues uarios
durosque cruciatus. sic nos quos tam infeste persequeris
uarie excarnificari cupis et quidem momentis omnibus; inter-
ficiendos uero non esse statuisti, tamquam mors tantummodo
beatos milites Christi faciat ac non etiam tormenta quanto
fuerint grauiora tanto maiorem uirtutis gloriam pariant. etenim
,,qui nouimus iustitiae copiosiorem esse uitam ac prolixiorem
in isto belli campo non terga uertimus, non ad
castra tua dei hostis transitum facimus, sed magis inter haec
a te inlata exitia positi dei ouili, unde te raptum possidet
diabolus, repraesentari cupimus. et tamen eo haec dico, non
ut nobis parcas; inuenies etenim Christianos nos esse, ut iam
quos interfecisti inuenisti in fide stabiles, in dolore patientes,
in quaestione uictores, per illum scilicet qui confessores suos
non deserit, cuius nos milites agnoscentes, ut aduertis, congredimur
fortiter, dimicamus constanter. scimus enim magnam
esse claritatem, inmensam sublimitatem ac singularem sane...
titatem uitam salutis aeternae honestate passionis ornare
maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere
nec hon-ere, calcare te nec tuam rabiem pertimescere,
qui in innocentes tam rabide saeuis, qui cum sis blasphemiae
et iniustitiae et totius crudelitatis doctor, tamen Christianum
te pium prudentem atque iustum uideri posse censeas, caecus
et hebes et ueritatis ignarus. aduerte, uorator innocentium.
quod in quo Christus uigilet uinci tuis tormentis non possit.
famem uincat, sitim spernat, squalorem careeris et receptaculi
poenarii horrorem roboris sui uigore subigat, omnem
calcet poenam, cunctos conterat erucitatus nec mortem quam
tu magno nisu minitaris inferre metuat. superare te existimas
illum qui meminerit scriptum: quid retribuam domino pro
18 Cypr. app. m 34, 18 sq. 28 Cypr. n 57S, 14 sq.
32 Ps. 115, 3. 4. 6 (LXX)
4 cruciatos 9 cupiosiorem 16 questione 21 contempaere
22 horrere calcare noti dist. v 23 rabidae blasphemq V, em. v
25 posse!!! 26 haebens 27 quo 8. l. m.\' alt. 29 poenam scripsi
(poenalis Cypr. l. c.), poenarum Vv horro*rem 82 scribtum
omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et
nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors
sanctorum eius, et: quis nos separabit a caritate Christi ?
tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas
an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter
te morte adficiemur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis,
sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis
prorsus uidere non ualeo. nam et licet eos qui tuae
prauitati consentiunt ad nos inliciendos leuando omni officio
tuo non desinas impio, ut Epictetum et ceteros, quos ex dei
seruis tuos esse ac patris tui satellites fecisti, tamen absit
a nobis haec amentia, ut falsum uero anteponamus aut aliqua
nos oblata per te felicitas inliciat regni tui. inanem
gloriam tibimet serua omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam
tibimet retine et comparibus tuis quibus te morum
coniunxit similitudo; relinque nobis stultitiam nostram, cum
nos Christum dei filium uerum esse filium confitemur, cum
eundem unius esse substantiae cum patre defendimus, cum
nos propter eum, ne eius diuinitatem negemus, interfici cupere
profitemur; relinque nobis huiusmodi stultitiam. quid ut
hanc amittamus das operam? quid inpugnandam putas posse
a te ueritatem, ignorans quod ui sua ualeat? unde etenim
contra fremitus atroces asperosque tuos cruciatus inuicta uirtute
populum dei conspicis resistentem, nisi quia haec sit
quam defendimus apostolica atque euangelica fides? hi resistunt
tuae crudelitati, hi tuam calcant rabiem quorum spes
aeternae immortalitatis et uita caelestis est quorumque ardor
in cupidinem perpetuae lucis accenditur et salus de promissa
laetatur beatitudine. adeo namque securi ad aeternam nos
perfruendam uitam peruenturoS scientes omnia gratanter
3 Rom. 8, 35—37 27 Cypr. app. III 37, 8 sq.
4 famis 6 afficimur v diestimati 10 prauitate 14 inliceat
17 coniuncxit 20 cupere** 23 ui v, in V 24 croci-
Q
atos 26 resistut
perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur,
sed tua tortoris supplicia; damna corporum lucris animae
Christiani repensamus, coronam in uulneribus conputamus,
de tormentis et doloribus inlatis per te laetissimi in Christo
triumphamus.
Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria
recenti quam tibi in ciuitate Alexandrinorum inussisti, quantos
per abrupta una tincta subscriptionis tuae deiecerit, quantos
gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi uel carceribus
necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari;
et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres quos
tuus interfecit gladiatorius animus cum saeuieris, in nos crudelius
saeuis, dum retines gladium, dum das operam, ne in
remedium uelocius exitus succurrat mortis. dilacerari toto
corpore urique nos patimur, probantes nihil congruere sapientium
grauitati atque constantiae quam nullis terroribus
de sententia et proposito depelli, sed esse utillimum pro
deo cruciari, et emori non posse deo mancipatos, (per) perpetua
uinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci
ad nihilum. accipe in uicesimo sexto psalmo positum: dominus
inluminatio mea et salus mea, quem timebo? dominus
defensor uitae meae, a quo trepidabo ? dum adpropinquant
super me nocentes, ut edant carnes meas. qui tribulant me
inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. si consistant
aduersum me castra, non timebit cor meum. si exsurgat aduersus
me proelium, in hoc ego sperabo. unam petii a domino,
hanc requiram, ut inhabitem in domo dei per omnes dies
uitae meae. igitur, cum iustitiae uirtus in his perficiatur passionibus,
cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus
supplicium, propterea quod ubi deest culpa nec poena sit,
quomodo his te rebus uincere deo dicatos deuotosque potuisse
20 Ps. 26, 1-4
1 nos v, non V 8 sascribtionis 10 interceptu 12 saenieris
in nos, crudeliuB ita distinguitur uulgo 15 nihil magis interpolauit
OaXIandius 17 utilissimtnn v 18 per addidi, nam non posse etm
ad uinci pertinet 28 aedant 26 ho peti 80 proterea
arbitratus es, quibus augmenta uirtutis inuicta praebeat fides?
credo equidem nec me ueritas fallit, quod, licet adhuc totis
tuis eo incumbas carnificinae uiribus, ut membra diuellas .
artusque laniatos in sanguinem nostrum saeuiens diu tortor
exares, quod uincere tamen numquam dei possis familiam,
numquam exercitum superare Christi ualeas, non doloribus
subicere, non poenis angentibus poteris flectere. Christiani
nullos cruciatus nullamue mortem recusamus; non tyrannicas
tuas iussiones, non iudicum tuorum gladios tremere possumus,
quia gladio dei armati tibi resistamus. beatus apostolus, de
cetero, dicit Ephesiis, confortamini in domino et in potentia
uirtutis eius. induite arma dei, ut possitis stare aduersus
remedia diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem
et sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi
rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae. arma
indutos dei tu, per quem omnes in nostram necem saeuiunt
daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis
tradas, ne cum istis quos describit apostolus in cuncta torquearis
aeua. sic non in tenebras carceris tui filii possint
uinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint
hi in quibus inhabitare dignatur ille qui sit lucis conditor.
perferat uirtus necesse est quod ferendum natura mortalis
edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus temptaueris,
te magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui
cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro fide, non
nos amittere uitam posse, sed magis conquirere et quidem
post fragilem aeternam praesumamus. stat semper nempe
gladii tui acies stricta parata Christianorum neci, et tamen
omni. plumbo crudior esse nobis uidetur iste mucro gladii tui,
sicut et acies animae tuae. toleramus omnia in passione securi,
uelut ingeramus supplicia quae patimur, quoniam qui
4 cf. Cypr. ib. m 37, 17 11 Eph. 6, 10—12
5 erares V, uexares v; artus laniatos tortor exararet Cypr. I. c.
6 Christi superare v 8 crutiatos 11 efesiis 12 induite v, induti
V 15 spiritaliae -18 quos v, quod V 23 artos 28 stricta coni.
Latinius, eitricta Vv 29 crodior scripsi, gurdior V, curnior v
per te in nos saeuit nostra fide prosternitur. non enim morte
in perpetuam malignitatem inlata deleri nos posse nouimus,
\' qui in Christum uitae aeternae tributorem unicum uerum dei
filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesu-,
mentes quod ad lucem uitamque perennem etiam corpora sint
resurrectura quae tu nunc uris torques ac lanias. si enim, :
posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros seire- i
mus, prefecto stultissimi essemus non huic uitae consulentes. \'I\'
ut esset quam diutina et commodis omnibus plena; quod
contingere nobis. poterat, si tibi magis quam dei decretis
temperandum censuissemus. ac nunc cum, per te si uita
praesens auferatur, inmortalis sumatur, hanc praesentem nitam
propter dei filium cum bonis suis contemnere sernos eius
necesse est, siquidem omnis huiusmodi iactura inmortalitate
pensetur.
Quanta uirtus, quantum robur animi, qualis fuerit firmitas
fidei eorum quos interfecisti et sit horum qui adhuc
tuo sacrilegio resistunt, aduerte, Constanti, stetisse ant illos
beatos martyres quos iam dei potentia in caelestibus regni:
esse constitutos cernimus aut hos quos adhuc interficere non
ualuisti contra te inmanem feram, qui fanda atque infanda
nobis comminando non desinas, cum multo tolerabilius audire
semper desiderans fueris ac sis, aduersum te aemulos surgere
principes quam Christum dei filium confitentes existere
uictores. placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso
cordi tuo et profunda caligine caecato animo nos omnes per
tuam haeresem a deo conuerte(re), primo tuos clientes efficere.
deinde consatellites. sed uicit te et ipsum in te, ista qui
fuerit machinare molitus, ueritas; ualet enim ui sua. expectantes
denique sumus momentis omnibus super ista quae iam
intulisti tormenta; adhuc addas constituendo saeuiores carni
fices, ferociores ultores, qui deuotos deo milites aduersus
y y
2 inlata]. illam Coleti 3 ueram otn. v 11 per tecum 13 C\\1Dtempnere
22 multo uel multos coni. Tilws, multi V, multis c
aUdire scripsi, audere Vv 27 conuertere scripsi, connerte V, conuertens
v, conuertentes coni. Latimus 32 ferotiores
edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta
fidei uigore per dei misericordiam calcemus, possint
uel gladio inuadere uel crucifigere uel igni torrere uel quolibet
inaudito genere poenarum uiscera nostra ac membra
laniare; ut stamus nunc usque per dominum inmobiles staturi
semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores uincamus,
sed ipse in nobis cuius auxilio regimur, cuius uirtute
seruamur. quantus enim tu es aut qualis, qui possis spoliare
nos his bonis quae sunt in nos conlata diuinitus? rapis nos,
[negas,] egenos facis, damnas, uincis, uris, miseris etiam modis
necas, et tamen uincere Christianorum inuictam fidem non
uales. per quod intellegere debuisti factum, quia et tu erroris
crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia, et contra nos,
quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames
ad inmortalitatis praemium sublimiter ducat, non poterimus
cedere tuae crudelitati, qui nouimus quod sit martyrium dominicae
fortitudinis singularis imitatio. laboris quidem et
difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo uia est, ut
non quis humanis implere ualeat uiribus; sed nos qui auxilio
diuinae suffragationis iuuamur calcemus te semper, ut nunc
calcamus, necesse est. hinc est quod libitum sit nobis non
solum non te timere dei religionis aduersarium, sed et ultro
prouocare. prouocaris, cum semper ut non miserearis inmisericors
sed ut interficias expectaris. hinc est quod non possit
capere diuisionem felicitas nostra, quia, et cum occidimur pro
dei filio, ipse dilectione uiuat in nobis, ipse qui est in pressura
et excitatio, in persecutionum proeliis fortitudo. quibus
etenim uelis te modis exeras aduersus dei cultores, numquam
tamen poteris euacuare signatam uirtutem, quippe cum mundana
non inuitent, non terreant tormenta.
Cum haec ita sint, te dei domus persecutorem quid
aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum
instigationibus pareas, quorum stimulis actus haec fueris
1 aedicta qui fort. 2 uigores 10 negas uncinaui, relegas coni.
Q non
Latinius 15 dicat 22 solum DOn23 cum Vv, enim coni. Gallandius
27 exercitatio v (corr. in notis) 32 aliut
perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione
tua sacrilega libenter erras. faueas stultitiae tuae tibi ingenitae.
atque utinam cum solis Arrianis conblasphemis tuis errare
ae desipere uelis! nos etiam in consortium malorum tuorum
rapere conaris, proscribis, expolias; sed nouimus maximae
felicitatis genus esse propter Christum quaesitam paupertatem.
infers, carnifex, mortem; at nos non solum non ceruicem subducimus,
sed et damus, ut propter dei unicum filium igulemur.
quorsus haec retuli ? ut scires poenas tuas nullas habere
contra Christi seruos uires et quod expauescere non possumus
id quod uenturum semper expectamus. indigne fers cur dicaris
haereticus, et audes tamen dicere non conparari posse uel
exaequari patri filium; nos qui unam deitatem patri et filio
defendimus filium aequalem dicimus patri, credimus, ut credidit
beatus Paulus apostolus qui dicit de filio: qui cum in
forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem
deo. quid est qui cum in forma dei esset ? nisi quod sit
filius, ut est deus pater, incommutabilis inconuertibilis inaestimabilis
inenarrabilis aeternus perfectus. quid est qui
cum in forma dei esset? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem
habitet filius quam et pater, nisi quia una sit diuina sublimitas
patris et filii. sanctus spiritus in beato manens apostolo
corda uestra omnia haereticorum iam tunc conspiciens
addidit interpretationem quid sit in forma dei esse filium:
qui cum in forma dei esset non est rapinam arbitratus esse
se aequalem deo. apostolus beatus aequalem filium patri dicit.
unam deitatem manifestans patris et filii; et tu audes cum
sacrilegae audaciae tuae satellitibus atque sacrilegii tui conparticipibus
dicere: non enim nos possumus aequare aut con-
15 et 25 Phil. 2, 6
\'2 ingenitae scripsi, ignitae et Y, ignitae v, ignotae coni. Latinius
4 disipere uellis non 7 inferas coni. Gallandius mortem; at nos
dist. et scr. Latinius, mortem ad nos Vv 8 damus coni. Latinius,
manos V, manus v iugulemus 9 quorsum v 11 expectemus v
d|
indignae 22 sancti v (corr. in notis) 24 qui
parare filium patri. aut cur dominum dixisse arbitraris: qui
me uidit uidit et patrem, et: ego et pater unum sumus, nisi
quod una sit potentia patris et filii? tu dicis, quod habeat
filius initium; at nos dicimus sine initio esse, siquidem omne
quod habet initium et finem possit habere necesse est. igitur cum
credamus unicum dei filium aeternum esse, hoc est coaeternum
patri et uos hostes dei negetis, nonne rectissime dementes et
omni uecordia saginatos filios pestilentiae uos nuncupamus?
de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Iudaeis: et
sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos
deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniant,
et ad Philippenses: coimitatores mei estote, fratres, et obseruate
eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram.
multi enim ambulant, quod saepe dicebam uobis, nunc autem
et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus,
quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum
qui terrena sapiunt, et ad Timotheum de te, Constanti, ac
tibi dilectissimis conperditis tuis: spiritus autem manifeste
dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide
adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum,
in hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam
suam. uos adhuc percutit atque interficit spiritus
sanctus ore eiusdem beati apostoli Pauli: in nouissimis diebus
aduenient tempora periculosa. erunt homines se ipsos amantes,
cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non oboedientes,
ingrati, scelesti, sine adfectione, sine fide, detractores,
incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui,
inflati, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem
pietatis, ueritatem autem ipsius negantes; et hos deuita, et
infra: quemadmodum autem Iannes et Mambres resisterunt
Moysi, sic et hi resistent ueritati, homines corrupti mente et
1 Ioh. 14, 9 . 2,,ib. 10, 30 9 Rom. 1, 28 12 Phil. 3,
17-19 18 I Tim. 4, 1. 2 23 n Tim. 3, 1-5 30 ib. 3, 8. 9
1 quae 6 co*aeternum 8 uaecordia 14 quos Lucifer p. 199,
19 17 thimotheum 19 quidem 23 Pauli om. v 25 oboedientibus
ingratis 30 Iamnes v restiterunt fort. 31 mente*
XIITI.
20
reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia corum
manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit, et infra: erit
tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua
desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes aures et a
ueritate quidem auditum auertent ad fabulas autem conuertentur
.
Deserens apostolicam fidem, conuersus ad fabulas. ut
cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit
ore apostoli spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos et paulo
post ipsam quam catholicam dicebas quamque nos suscipere
cogebas dicis esse blasphemiam. item post paululum quam
nunc adstruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens
fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam:
unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim
ipsum probaueris catholicum. scias itaque ex hoc ipso quantum
intersit inter uerum atque falsum, quando ipse cum sis. ut
tibi uidetur, peritus habeasque dictatorum designatum numerum,
tamen persuadere nulli nisi eis qui carnificinam tuam I
timuerunt te potuisse aduertamus; nos uero, quibus ad loquen,I
dum natura sufficit, alieni ab omni scientia ethnicalium
litterarum, ad omnem destruendam haeresem ualemus, quia
res ipsa et ueritas loquantur. tu ac tui adiutores litterarum
ethnicalium plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacra?
scientes litteras. noster sermo est communis, contra uester
politus ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen:
suadere dulcis per artem quaesitus sermo uester nulli potest! ,
Christianorum nisi ei qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu. II
qui cum sis lupus, unus esse de ouibus ab insciis iudiceris.I
quis tam excors est nisi ut tu qui omnem hauseris amentiam?
quis est dei famulorum qui nolit deuotionis obsequio morte
2 n Tim. 4, 3—5 8 cf. H Tim. 2, 17
8 carcer 10 nos om. v 12 tunc coni. GaHandtus aput
adoxum 14 adoxam 15 itaque V, utique v 20 ethnicalium
scripsi, et hinc aliQ V, et hinc alieni,,; cf. Tertull. de spect. 5 de inatramentis
ethnicalium litterarum 22 ac aeritas loquitur 23 ethnicalium
scripsi, et hinc aliam Vv sacra. 29 ut tu qai «cry. w, , ut
qui tu Vv, qui ut tu Coleti
honestari ? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non
sit desiderans fundere, cum huiusmodi mors integriorem faciat
uitam, aeternam inueniat gloriam? stamus, ut aduertis, uirtute
dei protecti, praeceptis euangelii calciati, fixo inmobili gradu,
ne possint per te praecipiti labe rapi uestigia. stamus scutum
fidei tenentes, ut in totum non possint per te iacta fumantia
hostis concrescere iacula, quippe quae semper in te repercutiantur.
munita sunt nostra capita casside salutis, est in
ore uerbum domini, ut hostis in te conlocatus gladio elidatur
spiritali, sternatur pariterque dissipetur. esse aduertes sanctam
fidem quam nos abicere cogebas animae nostrae clipeum et
fortem et inpenetrabilem et contextam loricam, quam nulla
diaboli possint tela per te perforare inlata. tantam perseuerantiam
cernens Christianorum, defendendum est, inquis, et a
me semel susceptum Arrianum dogma; dicis talia honesta
uoluntate errans. sentis enim nihil esse in rebus humanis religione
praestantius eamque summa ui oportere defendi; defendis
gladio, at nos defendendam nouimus religionem non occidendo,
sed moriendo pro deo uniuersaque mala haec quae tu ingeris
sustinendo. tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas
poterit uincere? si enim quilibet militum tuorum in hac
fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem seruauerit
in aliquo egregio facinore, et acceptior fit et carior; si perierit
apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod
pro te duce suo morte occubuerit. quanto magis deo aeterno
imperatori fides est seruanda a nobis eius clementiae militibus.
cum haec nos agere susceptum cogat officium deuotionis, tu,
quia caecus sis Christum uerum . deum ueri dei filium esse
non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis
tenebras minime euaseris, uolueras et nos redire ad ueterem
caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine
uideremur amisisse prudentiam. nam et cum cognoscamus
2 Cypr. app. IH 30, 19 3 cf. Cypr. ep. II 664, 16 sq.
4 inmobiles v 12 inpaenetrabilem 13 paer 14 defendenda (cf.
p. 148, 20) 16 nihi 21 ac 24 aput 26 clementiae eius v
y y
28 dfli nerom 30 ue*terem (r eras.) 31 tam] iam coni. Latinius,
tamen fort. 32 uiderenrar scripsi, uideremus Vv
20*
unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et
geminatam malum esse nobis. si reiecta nostra credulitate ad
interitum redire maluerimus. quomodo nos posse tuis praesumperas
ant falsis obsequiis quae magis. dum inliciunt.
interficiunt aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus
dei caritate separari ? quis tantam sibi oblatam felicitatem
respuat nisi qui sit te infelicior. cum uideat confessione uocis
unius Christianus sum aduersa succumbere, laeta prouenire.!
patefieri regna, aeterna parari imperia? dicis: negate dei
filium, aut interficiet uos uirtus regni mei. quam melius est:
ab hoste Christi interfici quam a Christo! quam est optimum
a te antichristi amico mactari et a Christo uiuificari! quis
nolit particeps ac socius patriarcharum prophetarum apostolorum
martyrum cunctorumque iustorum inueniri quam Iudae.
cuius tu extitisti imitator? in carcere per Herodem compestilentem
tuum punitus est baptista Iohannes; Iacobum saeuitia
Herodis interfecit. in insulam relegatus apostolus Iohannes.
crucifixus est beatus Petrus, alligatus est beatus apostolus
Paulus. reclusus est carceribus. flagellatus est et saepe lapidatus,
interfectus est postremo. sed hi cuncti illa gratissime
sustinendo quod amici dei fuerint facti, qui aduertimus. et
ipsi crudeli manu tua mactari malumus quam tuae cedere
carnificinae. cur nos exosos habes, cur tanta saeuitia persequeris?
nempe quia nos Christianos fatemur; et illi beati
quorum fecimus mentionem pro unico sunt interfecti a contyrannis
tuis dei filio, cur se eius seruos dixerint. dicit ore
religiosi Dauid sanctus spiritus ex nostri persona populi: si
obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras
ad deum alienum, nonne deus requirit ista ? ipse enim nouit
absconsa cordis; quoniam propter te mortificamur tota dic,
8 Cypr. app. III 46, 16 27 Ps. 43, 21—23
2 crudelitate V, em. v 4 quae coni. Coleti, qui Vv 5 crudelitafc
0
generibus ex crudelitatibus corr. m. 1 9 parare 10 nos f fA,
alt.) 11 obtimum 13 sotius 17 insula religatus 23 persequaeris
24 fateamur v 27 spiritus sanctus v 30 abscondita v
aestimati sumus ut oues occisionis; et tu Constantius Arrianae
idololatriae mancipatus interea imperator, metuite, inquis,
frendores recrudescentis in uestram necem insaniae meae et
estote mecum apostatae.
Haec audiens non uulneribus tuis mederi uis, sed
magis pergis caeco et inrationabili furere illorum instinctu,
qui insinuant se menti tuae et instigant nescium furore. hi
sunt spiritus, quibus tu, quod dei unicum filium neges, sacrificare
dinosceris, qui quia per se nocere nobis nihil possunt —
protegimur enim magnitudine dei — per te nos satellitem suum
persequuntur quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt
exercentque per te amatorem suum saeuitiam quam uiolentissime
possunt, existimantes interuentu tuo carnificis se nostram
uiolaturos fidem. doctrina cunctarum est sacrarum
scripturarum in dei filium credere primam et consummatam
esse iustitiam. hinc est quod te uicto quaestionario illi daemones
in te uincantur, quia uictoriam non nostrorum fragilium
nobis praestet corporum uirtus, sed illius clementia. ille
sufficit uires, ut inter omne tuae carnificinae instrumentum
duremus inmobiles, ut non doloribus uulnerum, non ictibus
quaestionum frangamur sed potius erigamur; hinc uerus est
dei cultus, in quo mentes colentium se ipsas deo inmaculatas
uictimas sistunt. et arbitraris dei esse cultorum quemquam
tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis
excitet et non armet, non instiget, non stimulet, non denique
illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati
prophetae apostoli ac martyres? quem, inquam, nostrorum
non inpingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo
interfici ? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum
per haec quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non
peruenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia,
2 idololatriam F, em. v 6 fnrere scripsi, furore Vv 7 furere
coni. Latinius hi sunt scripsi, his Vv, hi coni. Latinius 8 spiritus
sunt coni. Latinius furere his spiritibus coni. Coleti distinctione cum
v sublata 12 uiolentissimae 16 quot 18 praestat coni. Coleti
post clementia distinxi 19 omnS 23 quequem 24 tantae
exspectes quod Latinius inuexit 31 urgead
si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. nec
enim id quod lacerat consideratur, ubi poenae merces tanta
praestetur. mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta
uincuntur et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae
cum inferatur, magis uita reparatur. dolerent, imperator, uulnera
per te inflicta, si statim non dei amicos efficerent; ac
cum tunc uere uicturos nos praesumamus, si a te propter dei
plectamur filium, tunc nihil salutis amissuros, qui fieri potest
ut tuis inanibus cedamus frendoribus ? tuo nos potuisse
ac posse uigore subigi es arbitratus et credo adhuc frustra
arbitreris. quousque tandem abuteris dei patientia, Constanti?
quin immo hortor, haec pellens ex tenebrosis sensibus tuis
illas insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint
in uiam statuere, quae ducant ad dei regnum. adprehende
amoeniter quod te ducat ad conuiuium Abrahae Isaac etIacob,
dei amicorum. tu qui ausus fueris homo totius iniustitiae
iustum te aestimare, omnibus te praeponens dei iudicio sanctae
ecclesiae constitutis episcopis fidemque sanctam quam semper
tenuit ac tenet ecclesia reprobans, fueris nisus blasphemiam
consacrilegi tui Arrii ore prolatam nunc per satellites tuos
nunc edicto tuo, nunc spiritibus inmundis referso ore tuo
praedicare, et uis te perfectum cultorem dei et omnia sancte
agentem uocitare, cum adhuc te neque crudelior neque detestabilior
neque in blasphemiis maior umquam quisquam
eorum regum qui tyranni nuncupantur fuisse reperiatur. quae
ita se habere in libro qui titulatur de regibus apostaticis quia
iam aperui tuae inprudentiae, nunc illud te scire uolo, quia.I
nisi te mature conuerteris. nisi credideris, ut nos, unicum
filium dei semper cum patre regnasse et numquam fuisse
patrem sine filio, unum etiam esse regnum patris et
1 oculo 4 uincitur 6 ac] . At coni. Latinius 8 quei Gd,
quin Vv, quine fort.; cf. p. 291, 31 11 arbitraris exspectes
13 illa v 14 ducunt v 15 ameniter 21 referto v 22 uis te
scripsi, iuste Vv, iure te coni. Gall.. sanctae 28 athuc 24 biasphemis
Vv, em. Gall. maior umquam scripsi, maiorum quam Vr, maior
quam Gall. 25 repperiatur 27 illut
unicieius filii unamque deitatem possidere patrem et filium, in
aeternum te periturum, siquidem Arrius magister tuus creaturam
dixerit dei filium et tu eiusdem ad caelum extuleris
usque laudibus blasphemiam. nos te urgemus, rogamus, inpellimus
deo fieri amantissimum, et tu te iniuriam pati a nobis
quereris. sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam
haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super
domini sacerdotes superbum caput, non aduertens scriptum:
omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur
. apostolus, qui cum in forma dei esset, dicit de unico
quem in nos persequeris dei filio, non est rapinam arbitratus
esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam
serui accipiens, in habitu inuentus ut homo; humiliauit se
usque ad mortem, mortem autem crucis. ille qui in forma
patris semper et fuit et est et futurus est, quippe uerus filius,
quippe inmutabilis et inconuertibilis, quia deus sit totum potens
filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese
humiliare dignatus est, ut nos iacentes atque depressos erectos
exaltatosque efficeret; quae eius sancta humilitas te canem
rabidum fecerit latrare contra eius diuinam maiestatem, sola
uidens de sacris scripturis quae propter susceptam humilitatem
scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent eius
diuinitatem.\'
Quid ad haec respondes, Constanti, cui crebro sunt
adclamantes Arrianae dogmatis tuae episcopi episcopum te esse
episcoporum, morientes propter deum unicum filium credis
an non credis regnum possessuros caelorum? si credis, cur
ad eius aeternitatem nos inpellis negandam? cur non desinis
persequendo, non quiescis credentes in eum? cur nobis es
semper inquietus et semper infestus, praebens te
9 Luc. 14, 11 10 Phil. 2, 6—8
6 quaereris 8 aput (° 1n. alt.) aduertans m. 1 scribtumad
17 nostra 21 gr V, praeter v 22 scribta 24 haec respondis
25 arriani dogmatis tui v 29 ñ quiescis V (scil. persequendo), nos
qui sumus v 30 semper inquietus V, perinquietus v
persecutorem uiolentum, sub pacis uero titulo hostem subdolum? doleo I
quod tanta tibimet adquisieris mala; lugeo te quod sis omni
ex parte positus sine spe uitae aeternae. ceterum licet tu
non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis
mandens, tamen tuam rabiem quod a deo protecti superaturi
sumus certum tene, nec in eo nos despicere digneris.
quod uideas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum,
sapientia erecti ac muniti ualemus, habentes ornatus
ac munimenta in cordibus ac sensibus nostris. unde nunc nos
ornatos uidemus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde
nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam
uitemus et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter
dei filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum
domicilium interficere ualueris, caeleste quod habeamus quia
interficere non possis. idcirco etenim bona nobis malaque
proposita esse nouimus, ut uis omnis prudentiae nostrae in
discernendis bonis malisque uersaretur. quid stultius nisi te
metuere, deum negare? quid sapientius quam nefandum tuum
calcare caput et deo propter hoc placere factum? hinc est
quod perspicis omnibus nostris uiribus nos stare paratos in
agone iustitiae, fide integra, uirtute deuota, mente incorrupta
ad aciem stare quae per te indicta est, dei uiui milites interritos.
fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde
et protegente deo quidquid manibus tuis diabolus iaculatur
extinguitur, quia calciati sunt nostri euangelico magisterio et
armati pedes calcari(bu)s. tu licet sis augustus, sed in te obteritur
rugiens in nostram insontium necem serpens, siquidem
mordere et subplantare per te carnificem suum non praeualeat;
premi etenim nos per te uult deus, non utique ad hoc.
ut fidem iterque deseramus patriarcharum apostolorum ac
martyrum, sed ut coacti a te unicum negare filium dei mortem
etiam subire non recusemus. non sumus ut tu adeo stulti
n
3 spae 4 scidas 6 dispicere 8 sapientia erecti scripsi,
sapientiae recti Vv 11 rapientes 12 uitem 15 non s. l. tll.
alt. 17 quod te metuere, deum scripsi, temet uere deum Vv
22 dei uiui V, diuini v 26 calcaris sed scripsi, et Vv, tamen
Gallandius
ac peruersi, ut malimus salutaria excutere, mortalia uero
suscipere; non sumus praesidium caelestis medicinae fugientes.
prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio
urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat,
tamen nec secari inuri exedi morderique esse inimicum;
quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat
per adhibitos salutis causa dolores. uult nos deus mortem
morte dissoluere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta
discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis euacuare;
hi uidelicet qui, cum uitam abstuleris a nobis, praesumamus
magis posse conferri et quidem propter temporariam aeternam,
propter fragilem et caducam incorruptibilem perpetuam.
non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum
gladio esse plectendos, nisi. omnia genera suppliciorum eorum
inflixeris corporibus. nihil interest quo genere mortis nos
punire digneris, dum per haec ad uitam perfruendam admittamur
aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos
contra uiuificemur. si enim miserum putas, quod malim quouis
crudeli subplicio pro dei interfici filio, ut omittam aeternam
beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse
moriendum scio. dabo denique tibi multos qui in lectulis
crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflauit et
neruorum secum luctantium dolor contraxit. interest ex qua
causa, non ex quo pendeam stipite.
Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia,
in huiusmodi poenam mittor a te an iuste? si inique, tua
figentis erit crux, non mea quem fixeris; si iuste, culpa me
criminis mei, non poena tua torquere incipiet. ceterum quantum
ad exitum nihil interest, clauo per te an lancea moriar,
restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque, utrum
pronum incuruum an rectum et editum, nihil refert utrum
quiescentem me in lectulo occidas an ceruicem mihi stanti
3 cf. Tertull. adu. Gnost. scorp. c. 5 (II 154 Migne)
5 seccari 9 tiis (u m. alt.) 18 quot 23 dolor scripsi, dolore
Vv 26 et 27 iustae 27 me] mea me v
incidas gladio an securi caput auferas, ad palum me an ad
crucem alliges, igne torreas an uiuum humo condas, saxo
praecipites an in maria mergas, labandagine magnis uiribus
conatus uno uastissimo ictu longe a me meum caput excutias
an omni subtilitate subtiliore sagitta diutissime figens in meo
corpore ludas, centum milia licet formas poenarum crudelitas
tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam morteminlatam
a te perueniet inmortalitas. non possum nisi gaudere
cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens
sim quod possit omne finiri supplicium. nam et illa quae
extrinsecus sunt et accidere posse per tuam saeuitiam arbitror,
nihil iudico ad me pertinere, alitesne an canes meum
corpus lanient, haereant corpori meo, ferae luminibus illis
crudelibus te spectante adsiliant, iacens humi unguibus dentibus
ad ossa usque redigar, cum post haec omnia deo saluus sim.
cum enim corpus meum talibus ac (tan)tis ferinae inmanitatis
tuae uiribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum con.
ditor et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem.
tibi uero iniustissimo persecutori nostro uenturum sine fine
supplicium scire debes nec te putes inpune laturum qui nomen
unici dei filii uestigiis tuis subiciendum censueris impie nefarieque
calcandum. beati apostoli uox est: quod non stiti
condignae passiones huius temporis ad superuenturam golriam.
quam uidelicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare
dei elegerimus filium. quae reuelatio ac claritas cum
super omnes nos credentes fulserit, famuli eius futuri beati
semper in eius collocati regno; tu contra, si durandum censueris
in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor
22 Rom. 8, 28
1 ad V, an ad v 3 labandagine] a pendigine coni. Cangius in
gloss. 5 subtiliore scripsi, subtiliora (a exp. m. alt.) V, subtilior P
11 extrinsaecus per tuam] perpetuam v 12 aliterne 13 fere
14 spectante coni. Latinius, expectante Vv adsiliant scripsi, ansiliaiit
V, insiliant v 16 ac tantis scripsi, actis Vv 20 latur\' 21 De.
fariaeque 23 condigne 25 eligerimus 26 futuri] sumus add. Cokii
quippe militiae atque expugnator ueritatis, uoluntatem qui
feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab eius extraxeris
laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut
scriptum est. haec dicimus non quidquam ex nobis; de uobis
enim praeuaricatoribus, de uobis blasphemis unicum dei filium
uerum illum esse filium negantibus et de omnibus in eum
credere detrectantibus legimus apud sanctissimum prophetam
positum: uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur
. futurus semper tu, si in hac manseris amentia,
in inextricabiles tenebras. ut enim qui dei confitemur filium
inmortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te
eius negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri
aeternas; deduceris illam quam tenes uiam, non, ut Arriani
tibi mentiuntur, ad caelum, sed ad (in)uisam mundi arcem,
ad laeua malorum et ad impia tartara; est enim refugae illius
cuius omnem uoluntatem tu satellis illius implere repereris,
est, inquam, illius serpentis qui te ab itinere uertit caelesti
ad hanc tenendam iniustitiae uiam. haec est illa lata et spatiosa
quam narrat dominus in Euangelio dicens: quam lata et
spatiosa est uia quae ducit ad interitum. si itaque tibi consulere
nolueris, te esse inter illos dubitari non potest quos
beatus \'Iohannes percutit dicens: iam autem securis ad radicem
arborum posita est;. si quis non fecerit bonum fructum,
excidetur et in ignem mittetur. tu ergo et omnes conparticipes
tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis
quippe peccantes in deum, nisi ad caeleste feceritis iter transitum,
excidemini et praecipitati uenietis dicto citius in altitudinem
profundam, unde uisurus sine dubio tu eos quos nunc
iniuste persequeris, ut tunc ille uidit diues Lazarum in sinu
8 Es. 66, 24 19 Matth. 7, 13 22 Luc. 3, 9
4 nequaquam coni. Latinius 6 illum s. l. 8 moriuntur
13 deducique per coni. Lat., deduceris enim per Gall. 14 inuisam
coni. Gallandius, uisa V, uisam v arcem] partem fort. 15 laeuam
v refuge 16 satelles v reppereris 26 coelestae 27 et coni.
Lat., ut Vv
Abrahae Isaac et Iacob amicorum dei et omnium prophetarum
apostolorum ac martyrum. non eris, Constanti, illa euasurus
supplicia, nisi primo in loco unicum dei filium uerum esse
dei filium credideris, deinde, ut crebro dictum est, quod semper
cum patre regnauerit ac sit regnans, hoc est sine initio ac
fine confessus fueris atque te ad catholicam ecclesiam de
nefando Arrianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad
uitam, et confessus fueris ut nos confitemur catholici patrem
et filium et spiritum sanctum perfectam esse trinitatem et
unam habere deitatem.
Sic odis Christianos et omnibus persequeris modis.
tamquam possit maliuolentia tua eos uincere qui durum asperumque
iter ingressi, contemptui licet derisui odioque apud
te sint, tamen in omni uita praesenti pauperes humiles ignobiles
subiecti iniuriis tuis esse uelint, credentes omnia quae
amara esse noscuntur propter deum perferentes se uenturos
ad eximia praemia illa quae apostolus narrat consequenda
illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in m
hominis ascendit, quae praeparauit dominus diligentibus St.\'
igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit deus, diligentes
deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, deo nos
placere praesumimus. neque enim potest aliquam auctoritatem i
habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos.
cum qui damnas damnandus sis et quidem ad hoc, ut tu perpetuas
luas poenas. ceterum nos quos torques lanias interficis
aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et inmensa
felicitas perpetuaque accipiet beatitudo. nobis igitur scias
magis datam diuinitus potestatem, ut te, dum damnare nos I
putas, damnemus, dum punire nos posse praesumis, te Constantium
sacrilegum puniamus, siquidem ille quem negas dare
nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quae ligauerimus
in terris sint ligata et in caelis. sustinemus propter
deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona: .
18 I Cor. 2, 9
13 aput 28 poniendos 25 torqaes scripsi, torquens Vt
31 quaecumque v 82 legata
fugimus temporalia quae a te ueluti bona offeruntur nobis,
propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. idcirco
praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere,
ut, inlustris confessio dum perseuerat in nobis, aeterna et
inmortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui
te metuentes uoluntati tuae inueniuntur paruisse et mandata
deseruisse dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint
eligere dignati et futura contemnere, inmortalia sis incasurus
mala. desiderabilia enim super aurum et lapidem pretiosum
multum et dulciora super mel et fauum. etenim seruus tuus
custodit ea, in custodiendo illa retributio multa. nouimus hanc
uitam quam magnopere auferre laboras esse breuissimam;
nouimus et bona istius uitae et mala esse breuia, illius uero
uitae aeternae bona quae consequi sumus desiderantes quod
sempiterna sint; nouimus enim quod pro bonis his breuibus
quibus tu delectaris ac frueris mala sint aeterna successura
tibi et nobis Christianis, quos despicis quosque omnibus uirtutibus
imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his
malis breuibus bona aeterna successura. haec ita se habere
legisti in CXXV psalmo: magnificauit dominus facere cum
illis, et infra: qui seminant in lacrimis in gaudio metent.
euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem
uenient in exultatione portantes manipulos suos, et in CXXVIII:
beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius.
labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi
erit. erit profecto in aeternum bene eis qui non negauerunt
dei filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur;
contra tibi, si in hac amentia qua uiuis nunc semper censueris
manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae
nunc percipit Scarioth ludas. tunc te uisuri nos supplicem,
9 Ps. 18, 11. 12 20 Ps. 125, 2 21 ib. 125, 5. 6 24 ib-.
127, 1. 2
7 desuruisse 12 laboras (a ex e m. 1) 15 sit nouilllmus
16 sint coni. Latinius, lllin V, in v, om. Tilius in notis 18 desisti
23 potantes 28 ac m. 1
et tamen omnis lamentatio paenitentiae tuae futura inefficai.
quoniam quidem hic aut adquiratur uita perpetua aut mors.
haec semper uoluere corde nostro, haec diebus ac noctibus
cogitare scire te uolumus, tua supplicia perpetua et praemia
ac merita dei seruorum aeterna, quid neganti tibi persecutori
nominis sui comminetur ad poenam, quid autem e contrario
confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam.
8 de nos V, corda nostra coni. Coleti (sine causa, supplendum Mia
n-nos)
5 negan EXPUCIT MOKIUITOU PRO DI FILIO