The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Cogitanti mihi et cum animo meo Octaui boni et fidelissimi
contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis
inhaesit, ut ipse quodammodo mihi uiderer in praeterita
redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione
reuocare:
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum
pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
nec inmerito
decedens uir eximius et sanctus inmensum sui desiderium
nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagrauerit,
ut et in ludicris et seriis pari mecum uoluntate concineret
eadem uelle uel nolle: crederes unam mentem in duobus
fuisse diuisam.
sic solus in amoribus conscius, ipse socius in erroribus:
et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem
sapientiae et ueritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod
P partim in litura, sed sic prima m. II tantum Wopkens; cf. eius AduerVaria
critt. in Min. Fel. in Miscell. obseruatt. X, p.11 sqq. (Amstel. 1739)
itaque cum per uniuersam conuictus
nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio uolueretur, m illo
praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Caecilium
superstitiosis uanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione
grauissima ad ueram religionem reformauit
.
Nam negotii et uisendi mei gratia Romam contenderat, relicta
domo, coniuge, liberis, et quod est in liberis amabilius, adhuc
annis innocentibus et adhuc dimidiata uerba temptantibus,
loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
quo in aduentu
eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque
inpatienti gaudio exultauerim, cum augeret maxime laetitiam
meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
igitur post unum
et alterum diem, cum iam et auiditatem desiderii frequens adsiduitatis
usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis
nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere,
amoenissimam ciuitatem, quod esset corpori meo siccandis
umoribus de marinis lauacris blanda et adposita curatio: sane et
ad uindemiam feriae iudiciariam curam relaxauerant. nam id temporis
post aestiuam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.
itaque cum diluculo ad mare inambulando litore pergeremus,
ut et aura adspirans leniter membra uegetaret et cum eximia
uoluptate molli uestigio cedens harena subsideret, Caecilius simulacro
Serapidis denotato, ut uulgus superstitiosus solet, manum
ori admouens osculum labiis inpressit.
Tunc Octauius ait: Non boni uiri est, Marce frater, hominem
domi forisque lateri tuo inhaerentem sic m hac inperitiae
uulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum
patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum
P corr. m. 2 ex glorius 1\\ praecurrit r 3 quo r: quod P
8 annis om. Vrsinus, animis probdbilius Vahlen coll. Lactant. inst. diu.
I, 21 et VI20 9 loquelam r, loquela — dulciore
cum hoc sermone eius medium spatium civitatis
emensi iam liberum litus tenebamus.
ibi harenas extimas, uelut
sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat, et ut semper
mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque
fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque
ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris
limine plantas tingueremus, quod uicissim nunc adpulsum nostris
pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac uestigia retrahens
in sese resorberet.
sensim itaque tranquilleque progressi
oram curui molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus. hae
fabulae erant Octaui disserentis de nauigatione narratio.
sed ubi
eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem
emensi uiam rursus uersis uestigiis terebamus, et cum ad id loci
uentum est, ubi subductae nauiculae substratis roboribus a terrena
labe suspensae quiescebant, pueros uidimus certatim gestientes
testarum in mare iaculationibus ludere.
is lusus est testam
teretem iactatione fluctuum leuigatam legere de litore, eam testam
plano situ digitis conprehensam inclinem ipsum atque humilem
quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum uel
dorsum maris raderet [uel enataret], dum leni impetu labitur, uel
summis fluctibus tonsis emicaret [emergeret, dum adsiduo saltu
subleuatur. is se in pueris uictorem ferebat, cuius testa et procurreret
longius et frequentius exsiliret.
sic codex, quod propterea monendum est, quod quidam cum Lindnero,
Heraldi adnotatione perperam intellecta, putabant in cod. exstare unguines
Igitur cum omnes hac spectaculi uoluptate caperemur, Caecuius
nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens,
anxius, segregatus dolere nescio quid uultu fatebatur.
cui ego:
Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam
illam?
et illam ocnloram etiam in seriis hilaritatem requiro. tum
ille: Iam dudum meOctaui nostri acriter angit et remordet oratio,
qua in te inuectus obiurgauit neglegentiae, ut me dissimulanter
grauius argueret inscientiae..
itaque progrediar ulterius: de toto et
integro mihi cum Octauio res est. si placet, ut ipsius sectae homo
cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus
disputare quam conserere sapientiam:
modo in istis ad
tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum
obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius
disputare.
et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus
medium lateris ambitione protegerent: nec hoc obsequi fuit
aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat
aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem
et disceptantes duos medius segregarem.
Tum sic Caecilius exorsus est: Quamquam tibi, Marce frater,
de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote
cum diligenter in utroque uiuendi genere uersatus repudiaris alterum,
alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi
informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec
in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris
disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata uideatur.
proinde si mihi quasi nouus aliqui et quasi ignarus partis
utriusque considas, nullum negotium est patefacerè, omnia in
Ursinus: dolore Pr, doloris Heumann 5 requiro? edd. recc.
(requiro obelo notauit Heum.) 6 et P in litura 8 toto integro P 1
manu; an toto
quo minus miram est nonnullos taedio inuestigandae
penitus ueritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam
in explorando pertinaci diligentia perseuerare.
itaque indignandum
omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum
rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum,
certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de
qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa
philosophia deliberat.
nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione
diuina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo
suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa
sunt, aut scire sit datum aut scrutari permissum aut suspicari religiosum,
et beati satis satisque prudentes iure uideamur, si secundum
illud uetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius nouerimus.
sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis
nostrae terminos euagamur et in terram proiecti caelum ipsum et
ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, uel hunc errorem saltem
non uanis et formidulosis opinionibus implicemus.
sint principio
omnium semina natura se coeunte densata, quis hic auctor deus?
sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita,
deleuit Wowerus 2 minus Vrsinus: magis Pr II tedio P
3 temere potius snccumbere Wowerus 4 exploranda Vrsinus II itaque P:
atqui Dombart 5 indolescendumque Bigaltius, et indole Dombart, immo
indo!. Wowerus (coll. Cypr. epist. 1, 6: illud mirandum est, immo indignandum
potius et dolendum), indignandum omnibus, indolescendum sapientibus
est censor in Z. f. Phil. u. kath. Theol. 18, 163, indign. omnibus,
omnibus indole est Vahlen 1\\ audire r II hoc P: horum r 6 rude P 11
artium nisi sordidarum Vrsinus (a. etiam nisi sord. Heumann) 7 ac del.
Heumann, ac maiestate dei
quae superstitio est? homo et animal
omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut
uoluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal
omne diuiditur, soluitur, dissipatur: ita in fontem refluunt
et in semet omnia reuoluuntur, nullo artifice nec iudice nec
auctore.
sic congregatis ignium semmibus soles alios atque
alios semper splendere, sic exalatis terrae uaporibus nebulas semper
adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere,
isdem labentibus pluuias fluere, flare uentos, grandines increpare,
uel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina
praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus
incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines
noxios feriunt et saepe religiosos.
quid tempestates loquar uarias
et incertas, quibus nullo ordine uel examine rerum omnium impetus
uolutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta,
merita confusa? in incendiis interitum conuenire insontium nocentiumque?
et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine
discrimine omnes deperire? et cum belli ardore saeuitur, meliores
potius occumbere?
m pace etiam non tantum aequatur nequitia
melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum
sit eorum detestanda prauitas an optanda felicitas.
quod si
malim 2 terram fundauerit pondere P, terram
fundauerint pondera Rigaltius. terra se fundauerit pondere Casp. Barth,
terram fundanerit pondus Vrsinus; nos sua (sc. materia) ex coni. Vahienii
addidimus 3 et mare et licet
ecce
arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta uindemia
imbri corrumpitur, grandine caeditur. adeo aut incerta nobis ueritas
occultatur et premitur, aut quod magis credendum est, uariis
et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur.
Cum igitur aut fortuna caeca aut incerta natura sit, quanto
uenerabilius ac melius antistitem ueritatis maiorum excipere disciplinam,
religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante
inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus
ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi
saeculo in ipsis mundi natalibus meruerunt deos uel faciles habere
uel reges? inde adeo per uniuersa imperia, prouincias, oppida
uidemus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere
municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios
Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam
Taurios, Gallos Mercurium, numina uniuersa Romanos.
sic
eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitum occupauit, sic
imperium suum ultra solis uias et ipsius Oceani limites propagauit,
dum exercent in armis uirtutem religiosam, dum urbem muniunt
sacrorum religionibus, castis uirginibus, multis honoribus
ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium
capti colunt deos, quos alius iam spreuisset iratos, et per Gallorum
acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes,
sed cultu religionis armati, dum captis hostilibus moenibus
Heumann, iam seges ftaua P. Daniel
5 adeo ut r 7 fortuna caeca Dombart: fortuna certa Pr 9 antistitem
Wowerus: antistites Pr 11 estimere Pl: ęstimere P corr. eiistimere r \\I
nosse P: cognosse r II adorare quam addubitare censor in Zeitschr. f. Phil.
und kath. Theul.18,164 12 quia adhuc r 13 in ipsis Gelenius: in ipsius
sic dum uniuersarum
gentium sacra suscipiunt, etiam regna meruerunt. hinc perpetuus
uenerationis tenor mansit, quae longa aetate non infringitur,
sed augetur: quippe antiquitas caerimoniis atque fanis tantum
sanctitatis tribuere consueuit quantum adstruxerit uetustatis.
Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et
sic melius errare) maiores nostri aut obseruandis auguriis aut
extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis
operam nauauerunt.
specta de libris memoriam: iam eos deprehendes
initiasse ritus omnium religionum, uel ut remuneraretur
diuina indulgentia, uel ut auerteretur imminens ira aut iam tumens
et saeuiens placaretur.
testis mater Idaea, quae aduentu
suo et probauit matronae castitatem et urbem metu hostili liberauit:
testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant,
statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus
de Perse uictoriam eadem die qua fecerant nuntiauerunt:
testis ludorum offensi Ionis de somnio plebei hominis iteratio;
et Deciorum deuotio rata testis est: testis et Curtius, qui
Heraldus: dum etiam P, etiam r 3 et inanibus Heraldus;
probatnlius Vsenero et manibus
frequentius etiam quam uolebamus deorum praesentiam contempta
auspicia contestata sunt. sic Allia nomen infaustum, sic
Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est,
et ut Trasymenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor,
spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repeteremus,
dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit.
omitto uetera
quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego
carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio,
ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. intende tem- ,
plis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et
ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis
quam cultu, insignibus et muneribus opulenta.
inde adeo
pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis,
morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium
calamitatibus, laboribus leuamentum. etiam per quietem deos
uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus,
nolumus, peieramus.
Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamuis
incerta sit uel ratio uel origo, maneat tamen firma consensio, neminem
fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia
tumescentem, qui hanc religionem tam uetustam, tam utilem,
tam salubrem dissoluere aut infirmare nitatur.
sit licet ille
Theodorus Cyrenaeus, uel qui prior Diagoras Melius, cui atheon
Heumann); ipse conieci: qui sui uel mole uel h., ut haec sit
sententia: qui sui equo insidentis uel mole uel frugum copia honoris gratia
super eum iniecta (u. Liu. 7,6, 5 et Val. Max. 5, 6) hiatum coaequauit
cum
Abderiten Protagoram Athenienses uiri consulte potius quam
profane de diuinitate disputantem et expulerint suis finibus et in
contione eius scripta deusserint, quid homines (sustinebitis enim
me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam,
deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in
deos non ingemescendum est?
qui de ultima faece collectis imperitioribus
et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus
plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus
et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro
quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in
publicum muta, in angulis garrula: templa ut busta despiciunt,
deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri ipsi, si fas est,
sacerdotum, honores etpurpuras despiciunt, ipsi seminudi, pro
mira stultitia et incredibilis audacia! spernunt tormenta praesentia,
dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem
timent, interim mori non timent: ita illis pauorem fallax spes
solacio rediuiuo blanditur.
Ac iam, ut fecundius nequiora proueniunt, serpentibus in
dies perditis moribus per uniuersum orbem sacraria ista
sc. ille (p. 11, 23) Dauisius 5 Abderitem r
II Protagoram r: pitagora P II uiri consulte P: inconsulte Vrsinus; post
uiri Vsenero epitheton intercidisse uidetur 6 de diuinitate om. r 7 concione
edd. II acribta P II deriserint r 9 inlicitae P, ut coni. Vrsinus:
inclitae r, inquinatae P. Daniel, deploratae malitiae (uel inscitiae) ac
desp. Vonck leclt. lat. p. 54 10 ingemiscendum edd. II fcea P 11 labendibus
P 12 constituunt Vsener II quae Pr: qui Heumann 13 solem-
nibus r II liumanis IAndner 14 foederatur Vahlen: foederantur Pr II
lacifuga Heumann et iam ante P. Daniel (apud Wowerum): lucifugax
Pr 14 in publico r 16 miserantur Vrsinus II ipsi addidimus
18 mira Pcorr. ex miram, ut uidetur; ac sane expectares: pro miram
stultitiam et incredibilem audaciam l incredibilis P, sed rasura factum incredibili
19 metuunt futura Vsener 20 pauorem P: pauoretr; pauorum
fallax Anonymus in Miscell. Obseru. I, p. 27; pauorem fallens
Dombart coll. 3, 4; praua et fallax spes Wopkens, pauore fallax spes solacia
red. Dauisius 21 solatio rediuiuo r, solacia rediuiua P 23 sacra
Heumann II teterrima Pr (p. 13,23 P recte taeter)
consensio.
occultis se notis et insignibus noscunt et amant
mutuo paene antequam nouerint: passim etiam inter eos uelut
quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant
fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione
sacri nominis fiat incestum. ita eorum uana et demens superstitio
sceleribus gloriatur.
nec de ipsis, nisi subsisteret ueritas, maxime
nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur. audio
eos turpissimae pecudis caput [asini] consecratum inepta nescio
qua persuasione uenerari: digna et nata religio talibus moribus!
alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et
quasi parentis sui adorare naturam: nescio an falsa, certe occultis
ac nocturnis sacris adposita suspicio! et qui hominem summo
supplicio pro facinore punitum et crucis ligna feralia eorum caerimonias
fabulatur, congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria,
ut id colant quod merentur.
iam de initiandis tirunculis fabula
tam detestanda quam nota est. infans farre contectus, ut decipiat
incautos, adponitur ei qui sacris inbuatur. is infans a tirunculo
fanis superficie quasi ad innoxios ictus prouocato caecis
occultisque uulneribus occiditur. huius, pro nefas! sitienter sanguinem
lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur
hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur.
haec sacra sacrilegiis omnibus taetriora.
et de conuiuio
notum est; passim omnes locuntur, id etiam Cirtensis nostri testatur
oratio. ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis,
sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. illic
post multas epulas, ubi conuiuium caluit et incestae libidinis
Ysener 3 pene Pr U neludP 6promiscuer 7 maxime
nefaria P. Daniel: maxima et uaria Pr 8 praefandas P, sed s
erasa 9 asini obelo notauit Dauisius ut insertum ex cap. 28 11 antistis
P 13 apposita suspitio r jj qui om. r 15 fabulatur r: fabulantur
P; fabulantur - tribuunt Wotoerus, at cf. 28, 10 18 imbuitur Vrsinus
23 haec] ecce malim II tętriora P: tetriora edd. 24 locuntur
P: loquntur r 25 solemni r II cum coniugibus, liberis Jac. Gronouius
(cf. Holdeni edit.) 26 sorororib. P II hominis Pr 27 aepulas ubi comuiuium
sic euerso et extincto conscio lumine mpudentibus tenebris
nexus infandae cupiditatis inuoluunt per incertum sortis,
etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam
uoto uniuersorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum.
Multa praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt,
quae aut omnia aut pleraque [omnium] uera declarat ipsius prauae
religionis obscuritas.
cur etenim occultare et abscondere quicquid
illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico
gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa
nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam
libere congregari, nisi illud, quod colunt et interprimunt,
aut puniendum est aut pudendum?
unde autem uel quis ille aut
ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera,
non regna, non saltem Romana superstitio nouerunt?
Iudaeorum
sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis,
aris, uictimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla uis
nec potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione
captiuus.
at iam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt!
Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec uidere,
in omnium mores, actus omnium, uerba denique et occultas
cogitationes diligenter inquirere : discurrentem scilicet atque ubique
praesentem molestum illum uolunt, inquietum, inpudenter
etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus
intererrat, cum nec singulis inseruire possit per uniuersa districtus
nec uniuersis sufficere in singulis occupatus.
Meursius: ebrietatis Pr, ebrietate Gelenius, ebrietatibus Dauisius
II carnis Pr, em. Sabaeus inpraefat. ed. Rom. 5 oporae P, opere
Heumann 9 pleraque omnia Wopkens; nos omnium obelo notare tnaluimus
13 uota simulacra Reinsius Aduers. I, 18; at u. Heum. VII,
p.255 14 congregari sustinent
Quid? quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur
incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae diuinis
legibus constitutus aeternus ordo turbetur aut rupto elementorum
omnium foedere et caelesti conpage diuisa moles ista, qua continetur
et cingitur, subruatur.
nec hac furiosa opinione contenti
aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post mortem
et cineres et fauillas et nescio qua fiducia mendaciis suis inuicem
credunt: putes eos iam reuixisse.
anceps malum et gemina
dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut inuenimus,
interitum denuntiare, sibi mortuis et extinctis, qui sicut nascimur
et interimus, aeternitatem repromittere!
inde uidelicet et execrantur
rogos et damnant ignium sepulturas, quasi non omne corpus,
etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resoluatur,
nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant
an humus contegat an flamma subducat, cum cadaueribus omnis
sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi
celeritate medicina.
hoc errore decepti beatam sibi ut bonis et
perpetem uitam mortuis pollicentur, ceteris ut iniustis poenam.
sempiternam. multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio. iniustos
ipsos magis nec laboro, iam docui: quamquam, etsi iustos
darem, culpam tamen uel innocentiam fato tribui sententia est
plurimorum , etiam uestra consensio est.
nam quicquid agimus,
ut alii fato, ita uos deo addicitis: sic sectae uestrae non spontaneos
cupere, sed electos.
igitur iniquum iudicem fingitis qui sortem
in hominibus puniat, non uoluntatem. uellem tamen
Balduinus 4 compage r: compagetur P, sed tur punctatum,
compactura Oehier II diuulsa Crusius Probab. crit. c. XI et Burmann ad
Valer. Flacc. 1,139 II quae continetur
et tamen tanta aetas abiit, saecula
innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis uel Protesilai sorte
remeauit, horarum saltem.. permisso commeatu, uel ut exemplo
crederemus ?
omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta
solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a uobis
nimium credulis in deum uestrum turpiter reformata sunt
.
Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam
uos inritae pollicitationis cassa uota decipiant: quid post mortem
inpendeat, miseri,-dum adhuc uiuitis, aestimate.
ecce pars uestrum,
et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame
laboratis, et Deus patitur dissimulat, non uult aut non potest
opitulari suis: ita aut inualidus aut iniquus est.
tn, qui inmortalitatem
postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus
ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?
nondum adgnoscis fragilitatem ? inuitus miser infirmitatis argueris
nec fateris.
sed omitto communia. ecce uobis minae, supplicia,
tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes
etiam quos et praedicitis et timetis: ubi deus ille, qui subuenire
addidi; utrumne sine corpore an cum corporibus
Vrsinus 2 surgatur r 7 saltem trium Dauisius coll. Hygini fab.103,
saltem paucamm Broukhusius ad Propert. I, 19,10 II uel ut r: uelud P
9 in dulcedinem Wopkens: in dulcedine Pr; cf. Iustini hist. PhiL 4,
1, 17 10 nimium
nonne Romani sine
uestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto uestrique dominantur?
uos uero suspensi interim atque solliciti honestis uoluptatibus
abstinetis, non spectacula uisitis, non pompis interestis,
conuiuia publica absque uobis, sacra certamina, praecerptos cibos
et delibatos altaribus potus abhorretis. sic reformidatis deos quos
negatis.
non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis:
reseruatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis,
pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum.
ita nec resurgitis miseri nec interim uiuitis.
proinde si quid sapientiae
uobis ant uerecundiae est, desinite caeli plagas et mundi
fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis,
inpolitis, rudibus, agrestibus, quibus non est datum intellegere
ciuilia, multo magis denegatum est disserere diuina.
Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae
principem, quisque uestrum tantus est, si potuerit, imitetur. eius
uiri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod
supra nos, nihil ad nos.
merito ergo de oraculo testimonium
meruit prudentiae singularis. quod oraculum, idem ipse persensit,
idcirco uniuersis se esse praepositum, non quod omnia comperisset,
sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa
prudentia est.
hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis
et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta
dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti. possunt et
P 8. I. sed eadem manu 7 capud P1 9 sed Pr: et J. Fr.
Gronouius (Obseruu. 7), uel Dauisius; Wopkens tuetur sed
quid, Simonidis melici nonne admiranda omnibus
et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales
arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi
diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox: alterum
tantum admonitus adiunxit. postremo cum causas tantae morae
tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi quanto inquisitio
tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior.
mea quoque opinione
quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec tot ac
tantis uiris deliberantibus temere et audaciter in alteram partem
ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis
religio destruatur.
Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae
orationis impetus relaxauerat): Ecquid ad haec, ait, audet
Octauius, homo Plautinae prosapiae, ut Christianorum praecipuus,
ita postremus philosophorum?
Parce, inquam, in eum
plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate
sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum
non laudi, set ueritati disceptatio uestra nitatur.
etquamquam
magnum in modum me subtili uarietate tua delectarit oratio, tamen
altius moueor, non de praesenti actione, sed de toto genere
disputandi, quod plerumque pro disserentium uiribus et eloquentiae
potestate etiam perspicuae ueritatis condicio mutetur.
id accidere
pernotum est auditorum facilitate, qui dum uerborum lenocinio
a rerum intentionibus auocantur, sine dilectu adsentiuntur
dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse
Wowero glossema
uidebatur 3 querereturP 4 petit posttridie P,
itaque quo
saepius adseuerationibus credunt, eo frequentius a peritioribus
arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicii sui
transferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint
uniuersa suspendere quam de fallacibus iudicare.
igitur nobis
prouidendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus
ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores
efferantur. nam incaute creduli circumueniuntur ab iis quos
bonos putauerunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut
improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.
nos proinde
solliciti, quod utrimque omni in negotio disseratur et ex altera
parte plerumque obscura sit ueritas, ex altero latere mira
subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae
probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus,
ut argutias quidem laudare, ea uero quae recta sunt, eligere,
probare, suscipere possimus.
Decedis, inquit Caecilius, officio iudicis religiosi: nam periniurium
est uires te actionis meae intergressu grauissimae disputationis
infringere, cum Octauius integra et inlibata debeat singula,
si potest, refutare.
Id quod criminaris, inquam, in commune,
nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram
sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate
libremus, necauocanda, quod quereris, diutius intentio,
cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis
audire.
Et Octauius: Dicam equidem, ut potero pro uiribus, et adnitendum
tibi mecum est, ut conuiciorum amarissimam labem
Pr, em. Balduinus II uerisimileP 3 iudiciisai scripsi:
iudicis Pr, iudicii WOlcerus, iudices Meursius; cf. Wopkens in Misc. Obs.
X, 28 et Heumann VII, 268 4 quaerellam P, querelam
nam mcerim aeos creaere, mteum se aeliberare
uariauit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae
intentio fundaretur. sed in Natali meo uersutiam nolo, non
credo: procul est ab eius simplicitate subtilis urbanitas. quid igitur?
ut qui rectam uiam nescit, ubi, ut fit, in plures una cliffinditur,
[quia uiam nescit] haeret anxius nec singulas audet eligere
nec uniuersas probare: sic cui non est ueri stabile iudicium, prout
infida suspicio spargitur.
ita eius dubia opinio dissipatur. nullum
itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus
iactetur, aestuet, fluctuetur. quod ne fiat ulterius,
conuincam et redarguam. quamuis sint diuersa quae dicta sunt,
una ueritate confirmata probataque nec dubitandum ei de cetero
est nec uagandum.
et quoniam mens frater erupit, aegre se ferre,
stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de
rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines sine dilectu aetatis,
sexus, dignitatis rationis et sensus capaces et habiles procreatos
nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam: quin
.
ipsos etiam philosophos, uel si qui alii artium repertores in memorias
exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis
Meursius: in luminc Pr, lumine Gelenius; cf. Dauis. ad
h. l. 2 mutasse
nihil itaque indignandum uel dolendum, si quicumque
de diuinis quaerat, quae sentiat proferat, cum non disputantis
auctoritas, sed disputationis ipsius ueritas requiratur. atque etiam,
quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur
pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.
Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est,
hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit,
quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an
potius a Deo factus, formatus, animatus.
quod ipsum explorare
et eruere sine uniuersitatis inquisitione non possumus, cum ita
cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi diuinitatis rationem
diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere
rem ciuilem, nisi cognoueris hanc communem omnium mundi
ciuitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa
prona in terramque uergentia nihil nata sunt prospicere nisi pabulum.
nos, quibus uultus erectus, quibus suspectus in caelum
datus est, sermo et ratio, per quae Deum adgnoscimus, sentimus,
imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et
sensibus nostris caelestem claritatem:
sacrilegii enim uel maximi
instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas inuenire. quo
magis mihi uidentur qui hunc mundi totius ornatum non diuina
ratione perfectum uolunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus
conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non
habere.
quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque
perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt
P lm. II adeo Pr: at uero Vrainus; at u. indicem uerbb.
2 suscipere r 6 quaecunque r 7 quaerat quae sentiat Lindner: quae
om. Pr 9 fucatur r: fugatur P 12 connixus r 14 aelementis P
\\I athomis Pr 17 connexa r 20 belluis r 21 sunt Heumann:
sint Pr 22 Nobis Heumann 23 datus et sermo Wopke-ns, an datus
est et sermo? \\I deum P: dominum r 24 fas est Heumann; at cf.
c. 30, 6 25 maximi r: maxime
caelum ipsum uide, quam late tenditur, quam rapide
uoluitur, uel quod in noctem astris distinguitur, uel quod in
diem sole lustratur: iam scies, quam sit in eo summi moderatoris
mira et diuina libratio. uide et annum, ut solis ambitus faciat,
et mensem uide, ut luna auctu, senio, labore circumagat.
quid tenebrarum et luminis dicam recursantes uices, ut sit nobis
operis et quietis alterna reparatio? relinquenda uero astrologis
prolixior de sideribus oratio, uel quod regant cursum nauigandi
.
uel quod arandi metendique tempus indicant, quae singula non
modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae
rationis eguerunt, uerum etiam sentiri, perspici, intellegi
sine summa sollertia et ratione non possunt.
quid, cum ordo temporum
ac frugum stabili uarietate distinguitur, nonne auctorem
suum parentemque testatur uer aeque cum suis floribus et aestas
cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna oliuitas
necessaria? qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret.
iam prouidentiae quantae, ne hiemps sola glacie ureret
aut sola aestas ardore torreret, autumni et ueris inserere medium
temperamentum, ut per uestigia sua anni reuertentis occulti et
innoxii transitus laberentur.
mari intende, lege litoris stringitur:
quicquid arborum est uide, quam e terrae uisceribus animatur:
aspice oceanum, refluit reciprocis aestibus: uide fontes, manant
uenis perennibus: fluuios intuere, eunt semper exercitis lapsibus.
quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta
camporum? quidue animantium loquar aduersus sese tutelam
multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et
fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas
aut elatione pinnarum?
ipsa praecipue formae nostrae
P corr. m. 1 ex astrolegis 10 uel quae — uel quae r
11 indicant P. Daniel: inducant Pr; cf. Dauis. 13 perspicis P, sed s
erasa 15 ac P: hac r 16 testatur?
Longum est ire per singula. nihil in homine membrorum est,
quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum
est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta
deflexa: sic et similes uniuersi uidemur et inter se singuli
dissimiles inuenimur. quid nascendi ratio?
quid cupido generandi?
nonne a Deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant
et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?
nec uniuersitati
solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole
deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem
temperat Nilus amnis, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus
pensat, Indus flumen et serere Orientem dicitur et rigare.
quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata
uidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis
rebus multo esse meliorem. ita in hac mundi domo cum caelum
terramque * * perspicias prouidentiam, ordinem, legem, crede
esse uniuersitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius
mundi partibus pulchriorem:
ni forte, quoniam de prouidentia
nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an
arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur; quod ipsum
non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus
r: sensib; P II uelud P 3 dispositi Heumann 6 liniamenta
Pr: lineamenta edd. posteriores 9 data sunt Dauisius 10 foetus
r 11 consuluit Heumann II bryttania P 13 amnis del. Wowertts II
colet eufrates P; colet nos auctore Bursiano deleuimus; uuigo locus ex
sententia Dauisii sic interpungebatur: colit Euphrates Mesopotamiam,
quando umquam regni societas aut cum
fide coepit aut sine cruore desiit? omitto Persas de equorum hinnitu
augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam,
transeo. ob pastorum et casae regnum de geminis memoria
notissima est. generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam
magni imperii duos fortuna non cepit.
uide cetera: rex unus apibus,
dux unus in gregibus, in armentis rector unus. tu in caelo
summam maiestatem diuidi credas et scindi ueri illius ac diuini
imperii totam potestatem, cum palam sit parentem omnium Deum
nec principium habere nec terminum, qui natiuitatem omnibus
praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse
pro mundo: qui uniuersa, quaecumque sunt, uerbo iubet, ratione
dispensat, uirtute consummat.
hic non uideri potest, uisu
clarior est, nec conprendi [potest], tactu purior est, nec aestimari,
sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus,
quantus est, notus: nobis uero ad intellectum pectus angustum
est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem
dicimus.
eloquar quemadmodum sentio: magnitudinem Dei qui se
putat nosse, minuit: qui non uult minuere, non nouit. nec nomen
Deo quaeras, Deus nomen est.
illic uocabulis opus est, cum
per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda
est:\' Deo, qui solus est, Dei uocabulum totum est.
quem si patrem dixero, carnalem opineris, si regem, terrenam
Vrsinus (ex Cypriano l. c. 5, 2): discessit Pr 3 thebano-
rum permortuam Pr, em. Meursius et Rigaltius ex Cypriano l. c.: sic
Thebanorum germanitas rupta 6 fortuna duos Heumann probabiliter;
ef. Lucan. Z,
quid quod omnium
de isto habeo consensum? audio uulgus: cum ad caelum manus
tendunt, nihil aliud quam <Deum) dicunt et (Deus magnus est\' et
\'Deus uerus est et (si Deus dederit/ uulgi iste naturalis sermo
est an Christiani confitentis oratio? et qui Iouem principem uolunt,
falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.
Audio poetas quoque unum patrem diuum atque hominum praedicantes,
et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium
diem induxerit. quid Mantuanus Maro ?
nonne apertius, proximius,
uerius principio ait caelum ac terras et cetera
mundi membra spiritus intus alit et infusa mens agitat,
inde hominum pecudumque genus et quicquid aliud
animalium? idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat.
haec enim uerba sunt:
deum namque ire per omnes
terrasque tractusque maris caelumque profundum,
unde homines et pecudes, unde imber et ignes.
quid aliud et a nobis Deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur?
recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes
eos, etsi sermonibus uariis, ipsis tamen rebus in hanc unam
coire et conspirare sententiam.
omitto illos rudes et ueteres, qui de
suis dictis sapientes esse meruerunt. sit Thales Milesius omnium
primus, qui primus omnium de caelestibus disputauit. is
I, 743. 20 sqq. ex Cic. de deor. nat. I, c. 10 sqq. P ante rasuram II audi Vonck, at cf. Cypr. de id. uan. 9:
dici frequenter audimus: o deus! et deus uidet etc. 5 dtñ uerus P corr. in
dns uerus (pro ds uerus) 8 audi Frsinws 10 diem induxerit Dauisius:
diem duxerit P, deus induxerit r 11 uerius? Principio edd. 1\\ ac P:
et r 13 quicquid alitur animo Vonch Spec. 140 15 uerba Vrsinus (sed
hic sane causa eius uerba): uera
Anaximenes deinceps et post ApolloniatesDiogenes aera
deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de
diuinitate consensio est.
Anaiagorae uero descriptio et motus infinitae
mentis deus dicitur, et Pythagorae deus est animus per uniuersam
rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium
omnium uita capiatur.
Xenophanen notum est omne infinitum
cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos
multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum uim [natn.ralem]
animalem, qua omnia regantur, Deum nosse.
quid ? Democritus,
quamuis atomorum primus inuentor, nonne plerumque
naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur
?
Straton quoque et ipse naturam? etiam Epicurus ille, qui deos aut
otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.
Aristoteles
uariat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem,
mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Heraclides
Ponticus quoque deo diuinam mentem quamuis uarie
P distincte: et r, est Vahlen, eho Rigaltius, en Holden; nos coion
cum J. Fr. Gronouio (Obss. eccl. c. 7 p. 80) ut glossema inclusimus (Cdlarius
uerba eodem Gronouio praeeunte sic transposuit: opinionem consonare,
Theophrastus etiam uariat, alias mundo, alias menti diuinae
tribuens principatum. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt
et ipsi multiformes, sed ad unitatem prouidentiae omnes reuoluuntur.
Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque
rationem deum disseruit. Zenon, eiusdem magister, naturalem
legem atque diuinam et aethera interim interdumque rationem
uult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem
aera, Iouem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum
et ceteros similiter uulgi deos elementa esse monstrando publicum
arguit grauiter et reuincit errorem.
eadem fere Chrysippus:
uim diuinam, rationalem naturam et mundum interim et
fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione
physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.
Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi,
louis partum et ortum Mineruae et hoc genus cetera rerum
uocabula esse, non deorum.
nam Socraticus Xenophon formam dei
ueri negat uideri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi
omnino non posse: uterque maiestatem Dei intellegendi
desperatione senserunt.
Platoni apertior de deo et rebus
ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis
ciuilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque
in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex
animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et inuenire
Vahlen: theofrastus et P \\I uariat - principaturn]
hic om. P, cf. ad p. 26, 19 2 crysippus Pr, item infra 4 mentem
Pr : mundum Dauutitis: ipse malim mundum modo (uel mentem modo), modo
animum; cf. Cic. I. c. § 37: Cleanthes autem.. tum ipsum mundum deum
dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum
ultimum et altissimum.. ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum
iudicat 5 disserit Dauisius recte, utuidetur ; nam praesentia praeter
§ 4 (de Thalete) et antecedunt et sequuntur 11 uim enim diuinam
eadem fere sunt ista, quae
nostra sunt: nam et Deum nouimus et parentem omnium dicimus
et numquam publice nisi interrogati praedicamus.
Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior
gloria est, Deum unum multis licet designasse nominibus,
ut quiuis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos
fuisse iam tunc Christianos.
quod si prouidentia mundus
regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum
fabellis suis delectata uel capta ad errorem mutui rapere
consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus
et rationis et uetustatis adsistit auctoritas.
maioribus enim nostris
tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam talia
monstruosa miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem
et Hydram felicibus uulneribus renascentem et Centauros
equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere,
illis erat libenter audire.
quid lllas aniles fabulas, de hominibus
aues et feras, t homines et de hominibus arbores atque flores ?
quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta
sunt.
similiter t ac uero erga deos quoque maiores nostri inprouidi,
creduli rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt
r: inueniris P, corr. m. 2 in inuenires 2 profatur Meursius
II fere sunt (st) ista scripsi: fere et ista Pr, fore ista quae et nostra
sunt Vrsmus 5 opiones o. f. filosophorum P 6 deum — nominibus
delendum censebat Heumann 7 filosophos (bis) P, item u. 11
10 delectatł/uel obelo notauit Dauisius, delect. et Heum., potuit etiam
uel capta ex glossemate addi (delectata uelut captos Vonck L. L. 56)
13 talia Vonck (Spec. 141): alia Pr 14 monstruosa miracula r : monstruosa
mira miraculaP; cf. simile uitium 36, 5 II chimeram Pr 16 equos
[sois] hominibus Wowerus, idem equos semihominibus coniciens II
licet P: libet Heumann 17 libentibus Heumann II illae a. fabulae
Heum. coll. p. 32, 5 18 homines Pr, omnes Scheffer, homines deleuit
Lindner, de feris homines
denique et antequam commerciis
orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent,
unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam
pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris uel artis
repertorem uenerabatur ut ciuem bonae memoriae: sic et defunctis
praemium et futuris dabatur exemplum.
Lege historicorum scripta uel scripta sapientium: eadem mecum
recognosces. ob merita uirtutis aut muneris deos habitos
Euhemerus exsequitur, et eorum natales , patrias, sepulcra dinumerat
et per prouincias monstrat, Dictaei Iouis et Apollinis Delphici
et Phariae Isidis et Cereris Eleusiniae.
Prodicus adsumptos
in deos loquitur, qui errando inuentis nonis frugibus utilitati
hominum profuerunt. in eandem sententiam et Persaeus philosophatur
et adnectit inuentas fruges et frugum ipsarum repertores
isdem nominibus, ut comicus sermo est, Venerem sine Libero et
Cerere frigere.
Alexander ille Magnus insigni uolumine ad matrem \'
suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus
a sacerdote secretum: illic Vulcanum facit omnium principem,
et postea Iouis gentem.
Saturnum enim principem huius
Heumann II in statuis P: instantius r 3 solatia r 6 sexuue
suo Heumann 7 uenerabatur aut ciuem Vsener 9 historicorum
P. Daniel et Vrsinus (ef. Lact. D. I. V, 4, 6): stoicorum Pr II scripta sapientium
deleuit Cellarius seruata lectione Stoicorum 11 Euhemerus
Gelenius: erueret P, eruerent r II exequitur r II naturales r 12 dicta
eiiouis P (ei corr. in et) II delphici et phariae r: delfices fariae (corr. m. 2
delfi et pariae) P 13 Prodicus Rigaltius (coU. Cie. de d. nat. 1, 42,118):
prodigus P, prodigiis r 14 arando Vsenerus probabiliter II frugibus
spurium esse censebat Vrsinus coll. Cic. I. l., praesertim cum sequatur
(Persaeus) adnectit inuentas fruges; ceterum Ciceronis locum a Mi-
nucio perperam intellectum esse apparet; nam Prodicus non inuentores
rerum quarundam, sed ipsa quae hominum uitae prodessent deorum
in numero habita esse dixit ; cf. Sext. Empir. adu. Phys. c. 2: IlQotiixoe
is itaque Saturnus Creta profugus
Italiam metu filii saeuientis accesserat, et Iani susceptus
hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus
et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere.
itaque latebram suam, quod tuto latuisset, uocari maluit
Latium, et urbem Saturniam idem de suo nomine et Ianiculum
Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt.
homo igitur
utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et
natus ex homine: Terrae enim uel Caeli filius, quod apud Italos
esset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum inopinato uisos
caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus.
eius
filius Iuppiter Cretae excluso parente regnauit, illic obiit, illic filios
habuit: adhuc antrum Iouis uisitur et sepulcrum eius ostenditur,
et ipsis\'sacris suis humanitatis arguitur.
Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius
explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros
ipso ordine successionis influxerit, nisi forte post mortem deos
fingitis, et perierante Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris uolentibus
deus est, et diui ceteri reges, qui consecrantur non ad
fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis.
inuitis his
denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseuerare,
fieri se deos metuunt, etsi iam senes nolunt. ergo nec de mortuis
dii, quoniam Deus mori non potest, nec de natis, quoniam
moritur omne quod nascitur: diuinum autem id est, quod nec
ortum habet nec occasum.
cur enim, si nati sunt, non hodie
omnibus) et despicis isidis ad hirundincm sistrum p. 31, 7 - - cum sit
ueritas obuia sed requirentibus p. 33, 21; uerum ordinem primus indicavit
Lindner; cf. excursum III in eius editione
ceterum si dii creare possent, interire non possent, plures totis
hominibus deos haberemus, ut iam eos nec caelum contineret nec
aer caperet nec terra gestaret. unde manifestum est homines illos
fuissê, quos et natos legimus et mortuos scimus. t et despicis
Isidis ad hirundinem, sistrum, et ad sparsis membris inanem tui
Serapidis siue Osiris tumulum.
Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: inuenies exitus
tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum.
Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et caluis sacerdotibus
luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora
et dolorem infelicissimae matris imitantur: mox inuento
paruulo gaudet Isis, . exultant sacerdotes, Cynocephalus inuentor
gloriatur, nec desinunt annis omnibus uel perdere quod inueniunt
uel inuenire quod perdunt.
nonne ridiculum est uel lugere
quod colas uel colere quod lugeas? haec tamen Aegyptia
quondam nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis
et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam
anxia et sollicita uestigat: haec sunt Eleusinia. et quae Iouis
sacra sunt?
nutrix capella est et auido patri subtrahitur infans,
ne uoretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat uagitus,
tinnitus eliditur.
Cybelae Dindyma pudet dicere, quae
Gelenius 1\\ possint Pr, em. Gelenius 6 aerr; aera P
7 et despicis P, et dispicis r; uerba partim corrupta ex alio loco huc
inuecta esse primus intellexit Vahlen, qui ea post uerba haec tamen Aegyptia
quid? formae ipsae et habitus
nonne arguunt ludibria et dedecora deorum uestrorum? Vulcanus
claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus leuis, Aesculapius
bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus
glaucis oculis, Minerua caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius
alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis. Ianus uero
frontes duas gestat, quasi et auersus incedat: Diana interim est
alte succincta uenatrix et Ephesia mammis multis et uberibus exstructa
et Triuia trinis capitibus et multis manibus horrifica.
quid
ipse Iuppiter uester? modo inberbis statuitur, modo barbatus locatur;
et cum Hammon dicitur, habet cornua, et cum Capitolinus,
tunc gerit fulmina, et cum Latiaris, cruore perfunditur, et cum
Feretrius, t non auditur. et ne longius multos Ioues obeam, tot
sunt Iouis monstra quot nomina.
Erigone suspensa de laqueo est,
ut uirgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut uiuant,
Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem
exuat, Oetaeis ignibus concrematur.
Has fabulas et errores et ab inpentis parentibus discimus, et
quod est grauius, ipsi studiis et disciplinis elaboramus, carminibus
praecipue poetarum, qui plurimum quantum ueritati ipsi
sua auctoritate nocuerunt.
et Plato ideo praeclare Homerum illum
Heumann:, et ipsa Pr 2 ut] et Gelenius
3 faceret et eunuchum P, sed et erasum 4 Galli eam semiuiri A. I.
Cramerm ad Iuuenaiis Schol. p. 49 6
hic enim praecipuus bello Troico deos uestros,
etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit, hic
eorum paria composuit, sauciauit Venerem, Martem uinxit, uulnerauit,
fugauit.
Iouem narrat Briareo liberatum, ne adiis ceteris
ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat
eripere, cruentis imbribus fleuisse, et loro Veneris inlectum flagrantius,
quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere.
alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus pascit.
Laomedonti uero muros Neptunus instituit, nec mercedem
operis infelix structor accipit.
illic Vulcanus Iouis fulmen cum
Aeneae armis in incude fabricatur, cum caelum et fulmina et fulgura
longe ante fuerint, quam Iuppiter in Creta nasceretur, et
flammas ueri fulminis nec Cyclops potuerit imitari nec ipse Iuppiter
non uereri.
quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum
et in Ganymeden Iouis stuprum caelo consecratum?
quae omnia in hoc prodita, ut uitiis hominum quaedam auctoritas
pararetur.
his atque huiusmodi figmentis et mendacns dulcioribus
corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus
adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus
miseri consenescunt, cum sit ueritas obuia, sed requirentibus.
Quis ergo dubitat hominum imagines consecratas uulgus orare
et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate
decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore
et candore eboris hebetatur?
quodsi in animum quis inducat,
tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur,
erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam.
deus enim ligneus, rogi fortasse uel infelicis stipitis portio,
Andr. Schottus; at cf. Heum. VII, 457 et de uoc. coronatum
Plat. de Rep. III, p. 398 A II quam sermone Vrsinus 3 tamen hominum
rebus Vsener 4 Martem r; matrem P 5 a Briareo Vrsinus; at cf.
p.26, 7; 34, 2; 36, 7 7 fleuisse
et deus aereus uel argenteus
de immundo uasculo, ut accepimus factum Aegyptio
regi, conflatur, tunditur malleis et in incudibus figuratur: et lapideus
deus caeditur, scalpitur et ab impurato homine leuigatur, nec
sentit suae natiuitatis iniuriam, ita ut nec postea de uestra ueneratione
culturam: nisi forte nondum deus saxum est uel lignum
uel argentum.
quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur,
sculpitur: nondum deus est: ecce plumbatur, construitur,
erigitur: nec adhuc deus est: ecce ornatur, consecratur, oratur:
tunc postremo deus est, cum homo illum uoluit et dedicauit
.
Quanto uerius de diis uestris animalia muta naturaliter iudicant!
mures, hirundines, milui non sentire eos sciunt: rodunt,
inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei uestri ore nidificant:
araneae uero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila
suspendunt.
uos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis
protegitis, et timetis, dum unusquisque uestrum non cogitat prius
se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus
oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam
sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. sic in auro et
argento auaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata
forma, sic nata Romana superstitio: quorum ritus si percenseas,
ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt !
nudi
cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta uetera circumferunt,
pelles caedunt, mendicantes uicatim deos ducunt:
Gelenius: ereus P, cereus r, aureus Gataker 2 ut accepimus
Vonk L. L. p. 56: ut Baepius Pr ; iam Gatakerus ut legimus uel
ut scimus flagitauerat; de re cf. Herodot. 2, 1, 72 3 in addidit Meursius;
cf. p. 33,12.Arnob. I, 39; in inc.
quid, qui sanguine suo libat et uulneribus suis supplicat,
non profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt
obscena demessa, quo modo deum non uiolat qui hoc modo placat,
cum si eunuchos deus uellet, posset procreare, non facere? quis
non intellegat male sanos et uanae et perditae mentis in ista desipere
et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare?
hic defensio communis furoris est furentium multitudo.
At tamen ista ipsa superstitio Eomanis dedit, auxit, fundauit
imperium, cum non tam uirtute quam religione et pietate pollerent.
nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii
nascentis incunabulis auspicata est.
nonne in ortu suo et scelere:
collecti et muniti immanitatis suae terrore creuerunt? nam asylo
prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinerosi, incesti,
sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector
populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. haec prima
sunt auspicia religiosae ciuitatis.
mox alienas uirgines iam desponsatas,
iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas
sine more rapuit, uiolauit, inlusit, et cum earum parentibus, id
est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit.
quid inreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia
turpius ?
iam finitimos agro pellere, ciuitates proximas euertere
cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis
Dauisins, at facile suppleas adire ex praecedentibus
e licet GeUnius: licet et Pr 5 adulteria quam partus numerare
Vahlen coli. Lact. D. Inst. I,17: etiamne haec habet aliquid numinis,
cuius plura numerantur adulteria quam partus ? 7 nonne Vahlen coU.
p.18, 1. 22,5. 23,setc. II testa
ita quicquid Romani tenent, colunt,
possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis,
id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum:
hoc insultare et inludere est, uictis religionibus seruire, captiuas
eas post uictorias adorare. nam adorare quae manu ceperis,
sacrilegium est consecrare, non numina.
totiens ergo Romanis inpiatum
est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus
sunt tropaea. igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi,
sed quod inpune sacrilegi.
neque enim potuerunt in ipsis bellis
deos adiutores habere, aduersus quos arma rapuerunt, sed quos
prostrauerant, detriumphatos colere coeperunt. quid autem isti
dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis aduersus eorum arma
ualuerunt? Romanorum enim uernaculos deos nouimus: Romulus,
Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii.
Cloacinam
Tatius et inuenit et coluit, Pauorem Hostilius atque Pallorem,
mox a nescio quo Febris dedicata: haec alumna urbis istius
superstitio, morbi et malae ualetudines. sane et Acca Larentia
et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et
deos computandae.
isti scilicet aduersus ceteros, qui in gentibus
colebantur, Romanorum imperium protulerunt: neque enim eos
aduersum suos homines uel Mars Thracius uel Iuppiter Creticus
uel Iuno nunc Argiua, nunc Samia, nunc Poena, uel Diana Taurica
uel Mater Idaea uel Aegyptia illa non numina, sed portenta
uuerunt.
nisi forte apud istos maior castitas uirginum aut religio
Dauisius: postremis Pr, postumis Wowerus, post reges
Wopkens et Vonck L. L. 57 5 seruire et capt. Woioerus 7 a Romanis
Vrsinus 8 quod de P \\I gentibus sunt (st) nos: gentibus et Pr, et tkl.
Heum. 9 tropea
ubi autem magis a sacerdotibus
quam inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia,
adulteria meditantur ? frequentius denique in aedituorum
cellulis quam m ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.
et
tamen ante eos Deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii,
Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et
Aruales et Salios et Vestales et Augures non haberent nec pullos
cauea reclusos, quorum cibo uel fastidio res publica summa
regeretur.
Iam enim nenio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo :
labore collecta testatus es et paenitenter omissa. et obseruata
feliciter.
Clodius scilicet et Flaminius et unus ideo exercitus
perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum
non putauerunt. quid Regulus?
nonne auguria seruauit et captus
est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus.
pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum
maiore populi Romani parte prostratus est.
Gaius Caesar, ne ante
brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis
renitentibus, spreuit: eo acus et nauigauit et uicit.
quae uero
et quanta de oraculis prosequar? post mortem Amphiaraus uentura
respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nesciuit.
Vahlen: et quae Pr, ut quae Vrsinus 2 Vesta sane nesciente
obelo notauit Heumann 4 magis quam a sacerdotibus Heumann 5 interras
et P pr. m. 1\\ condicuntul. Vrsinus 10 et (ante Vest.) om. r
11 ciuo Pl |1 res summa Vrsi-nus, rei p. summa Wowerus 14 ea Gelenius:
est Pr; cf. cap. 7 II penitenterP, poenitenter r 15 Claudius
de
Pyrro Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo
uersus facere desisset: cuius tunc cautum illud et ambiguum defecit
oraculum, cum et politiores homines et minus creduli esse
coeperunt. et Demosthenes, quod sciret responsa simulata,
Pythiam querebatur.
At nonnumquam tamen ueritatem uel auspicia uel oracula tetigerunt.
quamquam inter multa mendacia uideri possit industriam
casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum erroris et
prauitatis, unde omnis caligo ista manauit, et altius eruere
aperire manifestius. spiritus sunt insinceri, uagi, a caelesti uigore
terrenis labibus et cupiditatibus degrauati.
isti igitur spiritus,
posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi uitiis
perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi
iam perdere et deprauati errorem prauitatis infundere et alienati
a Deo inductis prauis religionibus a Deo segregare.
eos spiritus
daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates
nouit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis uel declinabat
negotia uel petebat.
magi quoque non tantum sciunt
daemonas, sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt:
illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, uel
quae non sunt uideri, uel quae sunt non uideri.
eorum magorum
et eloquio et negotio primus Hostanes et uerum Deum merita
maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios Dei
sed ueri, eius uenerationi nouit adsistere, ut et nutu ipso et uultu
domini territi contremescant. idem etiam daemonas prodidit terrenos,
uagos, humanitatis inimicos.
quid Plato, qui inuenire Deum
suspectum Dauisio 2 phyrro P II pyti P, Pythii r II confincxit
P 3 illuc r 5 philippi zaeno phytiam P, Philippizin pytiam r
6 quaerebatur P 7 tetigerunt P: tetigere edd. 11 insingeri P II et
uagi Vrsinus, ut habet Cypr. 3, 8 12 lauibus P pro m. 15 perditi
perdere Vrsinua cum Cypriano 19 appetebat P. Daniel et Ehnenhorst,
gerebat Hetmann 20 miraculis P. Daniel 21 praest. edunt et efficiunt
uel quae n. sunt uideri Vahlen 22 magnorum P ante rasuram (quorum
tamen praecipuus Hostanes Cypr. 4,1) 23 primus sosthenes Pr, em.
Oelenius 25 sed et ueri P,
Isti igitur impuri spiritus, daemones , ut ostensum a magis, a
philosophis et a Platone, sub statuis et imaginibus consecratis
delitescunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis
consequuntur, dum inspirant interim uates, dum fanis inmorantur,
dum nonnumquam extorum fibras animant, auium uolatus
gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus inuoluta.
nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram ueritatem
et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. sic a
caelo deorsum grauant et a Deo uero ad materias auocant, uitam
turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte
ut spiritus tenues morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent,
ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium uel hostiis
pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse
VseneJ. II aut daemonas Dauisius 3 conititur
P: connititur edd. 5 laeuitatis P II monet etiam nos procupidinem
P, manare in nos procupidinem r, manet etiam in nos porro cupido
Meursius, monet etiam nasci pruriginem amoris Dattisius, monet etiam
nos promere cupidinem Vonck, fort. monet etiam in nobis promi cupidinem;
ex quo mouent (sc. daemones) etiam nos per cupidinem amoris censor in Z.
f. Phil. u. kath. Theol. 18, 173 6 illabi
hinc sunt et furentes, quos in publicum uidetis excurrere,
uates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur:
par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar
furoris.
de ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut
Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores uiderentur,
ut cingulum matronae nauicula sequeretur.
haec omnia
sciunt pleraque pars uestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri,
quotiens a nobis tormentis uerborum et orationis incendiis
de corporibus exiguntur.
ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et
quicquid daemonum colitis, uicti dolore quod sunt eloquuntur,
nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim uestrum adsistentibus,
mentiuntur.
ipsis testibus, esse eos daemonas, credite
fassis: adiurati enim per Deum uerum et solum inuiti miseris
corporibus inhorrescunt et uel exiliunt statim uel euanescunt gradatim,
prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat
.
sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per
uos lacessebant.
ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri
serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas,
et quem metueris infestare, si possis. sic occupant animos
et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam
nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.
Quam autem inicum sit, de incognitis et inexploratis iudicare,
quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite.
et nos enim idem
fecimus et eadem uobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus,
quasi Christiani monstra colerent, infantes uorarent,
Dauisius: hi sunt Pr, de his sunt Heumann 2 uacchantur
P1 7 pleraque pars Dauisius: plerique pars P, plerique r et cod. Brux.
II ipso daemonas de semet ipsos P pr. m. sed corr. m. 2 . 8 orationis incentiuis
Vsener 12 credite fassis Anonymus in Miscell. Observv. IV, 423 : credite
fessis P pr. m. sed fessis erasum, de se uerum confitentibus credite P
corr. etr; cf. Cypr. hi tamen adiurati per Deum.. statim cedunt et faten-
tur etc. 13 miseris GeZenius: miseri Pr (Cypr. obsessa corpora); cf. Wopk.
p. 43 16 quos longe a coetibus per uos lacessant
nos tamen cum sacrilegos aliquos etincestos, parricidas etiam
defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum
putabamus, nonnumquam etiam miserantes eorum crudelius saeuiebamus,
ut torqueremus confitentes ad negandum, uidelicet ne
perirent, exercentes in his peruersam quaestionem, non quae uerum
erueret, sed quae mendacium cogeret.
et si qui infirmior malo
pressus et uictus Christianum senegasset, fauebamus ei, quasi
eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret.
adgnoscitisne
eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis?
cum si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, urguendi magis,
non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de
inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.
his enim et
huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum
aures aduersus nos referserant. nec tamen mirum, quoniam
fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa ueritate
consumitur.
sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor
falsus et seritur et fouetur. inde est quod audire te dicis, caput
asini rem nobis esse diuinam. quis tam stultus, ut hoc colat?
quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod uos et totos asinos in
stabulis cum uestra uel sua Epona consecratis et eosdem asinos
cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita
Pr: anilis Vsener, ab his del. Heumann 2 uenditari Heumann
3 extitisse malim 4 iudicii r 5 reus esse nec Vsener 6 solumodo
P 1\\ peneteret P 7 aliquos delebat Hevmann 9 miserentes
Heumann 10 ut urgeremus r 11 pprient P 12 si quis r 13 praessus
P, oppressus Heumann 14 Agnoscitisne r 15 gessisse Anonymvs
Parisiensis 1\\ et agitis
nonne et Apim
bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis
instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et
piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite
punitur.
idem Aegyptn cum plerisque uobis non magis Isidem
quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam
strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.
etiam ille,
qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat
in nos conferre quae sua sunt. ista enim inpudicitiae eorum
forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat,
apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum
licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus
inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent,
quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit.
pro nefas
!
id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati
mollior nec cogi seruitus durior.
Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam
pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis,
quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis.
nam quod religioni
nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe
de uicinia ueritatis erratis, qui putatis Deum credi aut meruisse
noxium aut potuisse terrenum.
ne ille miserabilis, cuius in homine
mortali spes omnis innititur; totum enim eius auxilium cum
extincto homine finitur.
Aegyptii sane hominem sibi quem colant
eligunt: illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi
uictimas caedunt. at ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est,
uelit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam.
etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis uiris, sicut
nos: uultus Pr, uultu Gelenius, cf. Terlull. Apol. 16 II
Apim r: apen P, fort. Apin, ut habet cod. Riccard. in Plin. N. H. 8, 46,
§ 184 4 crocodilis edd. II beluis ceteris obelo notauit Vonck L. L. 58
6 uobis Vrtinus: uobiscum Pr, nostrum Bursian (Lindnerus cum plerisque
obelo notauit) 8 crepitus Vrsinus; at cf. Petrone Sat. 117: strepitu
obsceno.. uiam implebat 10 inpuditiae P add. 8. 1. ci: deleuit Heumann;
ipse malim inpudica 11 omnis
uos
plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum uestrorum
partes forsitan adoratis.
nam et signa ipsa et cantabra et
uexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae?
tropaea uestra uictricia non tantum simplicis crucis faciem,
uerum et adfixi hominis imitantur.
signum sane crucis naturaliter
uisimus in naui, cum uelis tumentibus uehitur, cum expansis
palmulis labitur: et cum erigitur iugum, crucis signum
est, et cum homo porrectis manibus Deum pura mente ueneratur.
ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut uestra religio
formatur.
Illum iam uelim conuenire, qui initiari nos dicit aut credit de
caede infantis et sanguine. putas posse fieri, ut tam molle, tam
paruulum corpus fata uulnerum capiat? ut quisquam illum rudem
sanguinem nouelli et uixdum hominis caedat, fundat, exhauriat?
nemo hoc potest credere nisi qui possit audere.
uos enim uideo
procreatos filios nunc feris et auibus exponere, nunc adstrangulatos
misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis uisceribus medicaminibus
epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium
faciant, antequam pariant.
et haec utique de deorum uestrorum
disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed
uorauit. merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes
immolabantur, blanditiis et osculo comprimente uagitum,
ne flebilis hostia Îmmolaretur.
Tauris etiam Ponticis et Aegyptio
Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas
malebat Luebkert 1\\ inuocant Gelenius
4 eorum Vahlen: eius Pr, uerba id est daemonem eius Wowerus obelo
notauit 5 nec oramus
ipsam credo docnisse
sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum
suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum
hominis sanguine, id est morbo graviore sanare.
non dissimiles et
qui de harena feras deuorant inlitas et infectas cruore uel membris
hominis et uiscere saginatas. nobis homicidium nec uidere fas nec
audire, tantumque ab humano sanguine canemus, ut nec edulium
pecorum in cibis sanguinem nouerimus.
Et de incesto conniuio fabulam grandem aduersum nos daemonum
coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae
aspersione macularet, ut ante exploratam ueritatem homines a
nobis terrore infandae opinionis auerteret.
sic de isto et tuus
Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed conuicium ut
orator adspersit: haec enim potius de uestris gentibus nata sunt.
ius est apud Persas miscen cum matribus, Aegyptiis et Atheniensibus
cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae
uestrae incestis gloriantur, quas uos libenter et legitis et auditis;
sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore
coniunctos.
merito igitur incestum penes uos saepe deprehenditur,
semper admittitur. etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita
proruere: dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos
glossema uidetur 11 cedere P \\I Romanis Vonck Lectt.
Lat. 58: romani
at
nos pudorem non facie, sed mente praestamus: unius matrimonii
uinculo libenter [inhaeremus, cupiditatem procreandi aut unam
scimus aut nullam, conuiuia non tantum pudica colimus sed et
sobria: nec enim indulgemus epulis aut conuiuium mero ducimus,
sed grauitate hilaritatem temperamus: casto sermone, corpore
castiore plerique inuiolati corporis uirginitate perpetua fruuntur
potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut
nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio.
nec de ultima statim
plebe consistimus, si honores uestros et purpuras recusamus, nec
factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati
quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice
aut erubescitis aut timetis.
et quod indies nostri numerus augetur,
non est crimen erroris, sed testimonium laudis; nam in pulcro
genere uiuendi et perstat et perseuerat suus et adcrescit alienus.
sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae
ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis,
amore diligimus, quoniam odisse non nouimus: sic nos, quod
inuidetis, fratres uocamus, ut unius Dei parentis homines, ut
consortes fidei, ut spei coheredes. uos enim nec inuicem adgnoscitis
et in mutua odia saeuitis, nec fratres uos nisi sane ad parricidium
recognoscitis.
Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras
non habemus? quod enim simulacrum Deo fingam, cum, si recte
existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? templum quod ei
extruam, \'cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere
non possit? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam
Pricaeus ad Apul. Metam. VII, p. 379 \\I in fllias Perizonius
3 fibulam Wowerus et Vonck L. L. 59; cf. Heum. VIII, 125
5 cupiditatem Heraldus: cupiditate Pr 7 aepulis P 13 factiosi Heraidus:
fastidiosi Pr 1\\ bonum dekuit Vrsinus; cf. Pauli ep. ad PMl. 2, 2
et ad Rom. 15, 5 15 noster Hetmann 17 perstat Gelenius: praestat
nonne Melius in nostra dedicandus
est mente? in nostro immo consecrandus est pectore?
hostias et uictimas Deo offeram, quas in usum mei protulit, ut
reiciam ei suum munus? ingratum est, cum sit litabilis hostia
bonus animus et pura mens et sincera conscientia.
igitur qui
innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui
fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui hominem periculo subripit,
opimam uictimam caedit. haec nostra sacrificia, haec Dei sacra
sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior.
at enim quem
colimus Deum, nec ostendimus nec uidemus. immo ex hoc Deum
credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. in
operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius
semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum
serenat.
nec mireris, si Deum non uides: uento et flatibus omnia
impelluntur, uibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non uenit
uentus et flatus. in solem adeo, qui uidendi omnibus causa est,
uidere non possumus, radiis acies submouetur, obtutus intuentis
hebetatur, et si diutius inspicias, omnis uisus extinguitur.
quid?
ipsum solis artificem, illum luminis fontem, possis sustinere, cum
te ab eius fulgoribus auertas, a fulminibus abscondas? Deum
oculis carnalibus uis uidere, cum ipsam animam tuam, qua uiuifi- caris et loqueris, nec aspicere- possis nec tenere? sed enim Deus
actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut
omnes obire aut singulos nosse. erras o homo, et falleris: unde
enim Deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra
Oelenim, item Heumann, sed hic deleto nostro; at apte confert
Vafden Cypr. de eccl. cath. unit. c. 9: non abluuntur illic homines, sed
in solem adeo rursus intende:
caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est: pariter praesens
ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo
uiolatur.
quanto magis Deus auctor omniumac speculator omnium,
a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest
cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! non tantum sub illo
agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus.
Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis uidemur,
sed Deo admodum pauci sumus. nos gentes nationesque
distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. reges statum
regni sui per officia ministrorum diuersa nouerunt: Deo indiciis
opus non est: non enim solum in oculis eius, sed in sinu uiuimus.
sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi Deum aris atque templis
maxima superstitione coluerunt. ignorantia laberis, si priorum
aut oblitus ant inscius posteriorum recordaris.
nam et ipsi
Deum nostrum, idem enim omnium Deus est, experti sunt: quamdiu
enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis
salubribus obtemperauerunt, de paucis innumeri facti, de
egentibus diuites, de seruientibus reges: modici multos, inermi
armatos, dum fugiunt insequentes, Dei iussu et elementis adnitentibus
obruerunt.
scripta eorum relege, uel si Romanis magis gaudes,
ut transeamus ueteres, [Flaui Josephi uel] Antonii Iuliani de
Vrsinus: deo cognita plena Pr, Deo cuncta plena P. Da-
, niel et Meursius; cf. Hand. ad Wopkensii lectt. Tull. p. 314 not. 2 in
ita prius eos deseruisse conprehendes
quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum Deo suo
captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas deditos
.
Ceterum de incendio mundi, aut inprouisum ignem cadere
aut
† difficile, non credere uulgaris erroris est.
quis enim sapientium
dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt, occidere, quae facta
sunt, interire? caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur,
ita ut coepit, si desierit fontium dulcis aqua maria nutrire, in uim
ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore
mundus hic omnis ignescat.
et Epicureis de elementorum conflagratione
et mundi ruina eadem ipsa sententia est...
loquitur Plato:
partes orbis nunc inundare dicit, nunc alternis uicibus ardescere,
et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse
fabricatum, addidit tamen, ipsi artifici Deo soli et solubilem et
esse mortalem.
ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exgtructa
est, destruatur. animaduertis philosophos eadem disputare
quae dicimus, non quod nos simus eorum uestigia subsecuti, sed
quod illi de diuinis praedictionibus profetarum umbram interpolatae
ueritatis imitati sint.
sic etiam condicionem renascendi
sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta
et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis
solas animas uolunt et perpetuo manere et in alia noua corpora
P corr. et r II iis Heumann: his Pr 3 conpraehendes
P, compraehendes r, deprehendes Heumann 4 suo esse captos r 7 difticile
P corrupte, dissilire Jae. Gronouius, dissici illo Oehler, posgis etiam,
eum uerba p. 15, 2 resptdantur, suspicari dirui illum; uerisimilius tamen
uidetur quaedam intercidisse 10 coepit, si desierit Dombart: coepisse
desinere P, coepisset, desinere? r; ipse malim ita ut coepisse, desinere, et
si desierit etc. de re cf. Cic. de deor. nat. II, 46, 118 II dulcis aqua maria
nutrire P: dulci aqua marisne nutriri r; in edd. prioribus locus misere
deprauatus legitur 11 consumpto humore
addunt istis et illa ad retorquendam ueritatem,
in pecudes, aues, beluas hominum animas redire. non philosophi
sane studio, sed mimi conuicio digna ista sententia est:
sed ad
propositum satis est, etiam in hoc sapientes uestros in aliquem
modum nobiscum consonare.
ceterum quis tam stultus aut brutus
est, ut audeat repugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse
fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante
ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere
reparari? porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id
quod fuerit iterare. tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris
hebetibus subtrahitur? corpus omne siue arescit in puluerem siue
in umorem soluitur uel in cinerem comprimitur uel in nidorem\'.
tenuatur, subducitur nobis, sed Deo elementorum custodi reseruatur.
nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed
ueterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus.
uide
adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis
natura meditetur. sol demergit et nascitur, astra labuntur et
redeunt, flores occidunt et reuiuescunt, post senium arbusta frondescunt,
semina nonnisi corrupta reuirescunt: ita corpus in sepulcro,
ut arbores in hiberno: occultant uirorem ariditate mentita.
\' quid festinas, ut cruda adhuc hieme reuiuescat et redeat? expectandum
nobis etiam corporis uer est. nec ignoro plerosque conscientia
meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam
credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari.
quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et Dei
patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis
iustum est.
Baiduinus 2 abes ueluas Ppr. m. 3 mimi conuicio
Vrsintcs: mimico uitio P, inimico uitio r, mimi officio Gelenius 7 nihil
esse — nihil fuisse gUmema esse putabat Heumann; at sententia haec est:
hominem (carnalem), ut nihil sit post obitum, ita et ante ortum nihil
fuisse? quodsi de nihilo nasci licuit, eundem de nihilo licere reparari? cf.
TertuU. Apol. c. 48 9 difficilius esse
Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus
poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude
saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata et
daemonum indiciis et de oraculis profetarum cognita tradiderunt.
et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes
ripas et atram uoraginem iurat religiose: destinatam enim sibi
cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit.
nec tormentis
aut modus ullus aut terminus. illic sapiens ignis membra urit et
reficit, carpit et nutrit. sicut ignes fulminum corpora tangunt nec
absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuui montis et ardentium
ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud
incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum
laceratione nutritur.
eos autem mento torqueri, qui lJeum
nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum
parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit
ignorare quam laedere.
et quamquam inperitia Dei sufficiat ad
poenam, ita ut notitia prosit ad ueniam, tamen si uobiscum Christiani
comparemur, quamuis in nonnullis disciplina nostra minor
est, multo tamen uobis meliores deprehendemur.
uos enim adulteria
prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo uiri
nascimur: uos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare
est: uos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine
qua esse non possumus: denique de uestro numero carcer exaestuat,
Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut
profugus.
Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuseteuentum:
sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis,
Gelenius II libris r: liris P 2 de Stygia palude ut glossema
suspectum Dauisio 3 saepius ambientis ardoris]
quid enim aliud est fatum quam quod de
unoquoque nostrum Deus fatus est ? qui cum possit praescire
materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat.
ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura
punitur. ac de fato satis, uel si pauca pro tempore, disputaturi
alias et uberius et plenius.
ceterum quod plerique pauperes dicimur,
non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu
soluitur, ita frugalitate firmatur.
et tamen qui potest pauper esse
qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo diues est? magis
pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat.
dicam
tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam
natus est. aues sine patrimonio uiuunt et in diem pascuntur: et
haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus,
possidemus.
igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit,
ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non
sub diuitiarum onere suspirat.
et tamen facultates, si utiles putaremus,
a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum ■
cuius est totum. sed nos contemnere malumus opes quam contingere,
innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus,
malumus nos bonos esse quam prodigos, et quod corporis humana
uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est.
fortitudo
enim in infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina
uirtutis est. uires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione
torpescunt: omnes adeo uestri uiri fortes, quos in exemplum
praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt.
itaque et nobis
Deus nec non potest subuenire nec despicit, cum sit et omnium
rector et amator suorum, sed in aduersis unumquemque explorat
Vrsinus (aut se excuset! euentum sit sortis fortunae Dauisius); cf. c. 11,16
igitur iniquum iudicem fingitis, qui sortem in hominibus puniat, non
uoluntatem. Ferrerius coll. uersu 4 2 fatus Sabaeus (in praefat.
ed. Rorra.) : fatum P jj praescire meritum
Quam pulchrum spectaculum Deo, cum Christianus cum dolore
congreditur, cum aduersum minas et supplicia et tormenta
componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens
inculcat, cum libertatem suam aduersus reges et principes
erigit, soli Deo, cuius est, cedit, cum triumphator et uictor ipsi,
qui aduersum se sententiam dixit, insultat! uicit enim qui quod
contendit obtinuit.
quis non miles sub oculis imperatoris audacius
periculum prouocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum.
et imperator tamen quod non habet, non dat: non
potest propagare uitam, potest honestare militiam.
at enim Dei
miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. sic Christianus
miser uideri potest, non potest inueniri. uos ipsi calamitosos uiros
fertis ad caelum, Mucium Scaeuolam, qui cum errasset in regem
perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.
et quot ex nostris,
non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis
eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua
potestate!
uiros cumMucio uel cum Aquilio aut Regulo comparo?
pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes
suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt.
nec
intellegitis o miseri, neminem esse qui aut sine ratione uelit
poenam subire aut tormenta sine Deo possit sustinere:
nisi forte
uos decipit, quod Deum nescientes diuitiis afluant, honoribus floreant,
polleant potestatibus. miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant
altius. hi enim ut uictimae ad supplicium saginantur, ut
Heumann 7 inripiens Pr, em. GeZenius; arripiens
inculcat Dauisius 8 inculcat P: insultat Wowertu, exultat Heumann;
ipse malim auscultat 9
absque enim notitia Dei quae
potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam
tenetur, elabitur. rex es?
sed tam times quam timeris,
et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen
solus es. diues es ? sed fortunae male creditur et magno uiatico
breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.
fascibus et purpuris
gloriaris? uanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere
purpura, mente sordescere. nobilitate generosus es? parentes tuos
laudas? omnes tamen pari sorte nascimur, sola uirtute distinguimur.
nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis
uoluptatibus et pompis uestris et spectaculis. abstinemus, quorum
et de sacris originem nouimus et noxia blandimenta damnamus.
nam in ludis currulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam?
in gladiatoriis homicidii disciplinam?
in scenicis etiam
non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus uel exponit
adulteria uel monstrat, nunc eneruis histrio amorem dum
fingit, infligit: idem deos uestros induendo stupra, suspiria, odia
dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas uestras uanis gestibus
et nutibus prouocat: sic homicidium in uero flagitatis, in
mendacio fletis.
Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus,
non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. nam
etsi omne quod nascitur ut inuiolabile Dei munus nullo opere conrumpitur,
abstinemus tamen, ne quis nos existimet aut daemoniis,
quibus libatum est, cedere aut nostrae religionis pudere.
quis
Pr, em. Rigaltius (ut interitum eorum perditae
mentes licentia potestatis 1. nnndinentor Io. Dan. ab Houen) 4 mors
deleuit Gelenius, res Eeraldus, prorsus Vonck L. L. 60; at Minucius
ignorantiam dei dicit mortem 5 es sed
nec mortuos coronamus. ego uos in hoc
magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem
aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non
gaudeat floribus.
at enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate
qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed
a Deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, Dei
nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis
eius maiestatis animamus. sic et beati resurgimus et futuri contemplatione
iam uiuimus.
proinde Socrates scurra Atticus uiderit,
nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis
gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrro et omnis Academicorum
multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum
conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores
et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua
uitia facundos.
nos, qui non habitu sapientiam sed mente praeferimus,
non eloquimur magna sed uiuimus, gloriamur nos consecutos
quod illi summa intentione quaesiuerunt nec inuenire potuerunt.
quid ingrati sumus, quid nobis inuidemus, si ueritas
Steicechius (ad Apul. Metam. X, p. 382): capiamns Pr
3 mobilibus ac solutis Vahlen coli. Tertull. Apol. c. 42 5 bonam scripst:
bona P pr. m. boni P corr. m. 2 et r II capillis sue olemus P, em. in r
7 exanimi ant sentienti facem Vrsinus et Salmasius (ExeTec. Plin. p. 963\'
ed. Par.): exanimi aut non sentienti facem
Cum Octauius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti
intentos uultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine
admirationis euanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere,
et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset,
et quod maleuolos isdem illis quibus armantur, philosophorum
telis retudisset, ostendisset etiam ueritatem non tantummodo
facilem sed et fauorabilem.
Dum istaec igitur apud me
tacitus euoluo, Caecilius erupit: Ego Octauio meo plurimum
quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. uicimus
et ita: uel improbe usurpo uictoriam. nam ut ille mei
uictor est, ita ego triumphator erroris.
itaque quod pertineat
ad summam quaestionis, et de prouidentia fateor et de Deo cedo
et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. etiam nunc tamen
\' aliqua consubsidunt non obstrepentia ueritati sed perfectae institutioni
necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui
decliuis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.
At
ego, inquam, prolixius omnium nostrum uice gaudeo, quod
etiam mihi Octauius uicerit, cum maxima iudicandi mihi inuidia
detracta sit. nec tamen possum meritum eius uerborum
laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum
est: habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus orauit et
obtinuit adiutus.
Dauisius; at u. Wopkens p. 54 2 recte sentientibus obtemperemus
Heumann 3 seruetjir Vrsinus, restauretur Heumann
4 aliquandiu P corr. et r 5 intenti r II est deleuit Lindner, ex Heumann
8 maleuolos P corr. ex maleaolis 9 retudisse P 10 faborabilem
P II istaecr: iste haec P 11 reuoluo, Caecilius sic erupit r II
plur. quantum, sed et mihi Vrsinus: plur. quantum eadem tranquillitate
qua uiuimus sed et mihi Pr; uerba aliena ex p. 54, 9 repetita sunt
13 ael improbe scripsi: utimprobe P, ut improbus r; sententia est: usurpo
uictoriam, si uel impudens uidear 14 triumfator P II pertinet
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit,
Octauius gaudere quod uicerit, ego et quod hic crediderit
et hic uicerit.
OreNt; P. Daniel et FrMMM gaudere obelo notarunt II ego
quod et Heumann.