LIBER SECUNDUS.
Si monitis gradiare meis, fidissime lector,
caerula securus colla premis colubri.
cumque aderit Christus iudex, mox obuius ibis
per tenerum blandis aera uecte notis.
5 tantum ut mandatis quouis sub tempore in istis
praetereat curam portio nulla tuam.
an si uentosae moueat te gloria linguae,
quam suadet uano Tullius eloquio —
sin fugienda, iocus conuiuia sermo uoluptas,
10 sic etiam aequaeuis dissociande tuis, —
quo studio nostri seruabis uerba libelli,
ut uitae meritis consociande deo? DE VANA LAUDE
praecipuus labor est blandam contemnere laudem,
quae trahit in praeceps ambitiosa homines,
15 et semper tacito festinat ad intima motu
uisceribusque ipsis pestis acerba sedet.
omnia dum uolumus, facimus quaecumque, probari,
utque suis nullus non faueat uitiis,,
lenito titulo parcum se dicit auarus,
20 acris uelatur nomine saeuitia,
ac studiis totis et tota nitimur arte,
7] Uerg. Aen. XI, 390.
A
G18 inueniet A EXPLIC LIB I- INCIP d\' A
2 premes Schenkelius 4 nothis A 7 An A at Commirius; sed
uidetur duplex esse interrogatio, orta ex parenthesi sin fugienda-tuis \'an,
si moneat gloria .. quo studio seruabis T 9 Sin A fort. seu sint
Baehrensius 10 sic ego Siq. A sisque Baehrensius eque uis dissoa
tiande A 12 consotiande A 13 DE VANA LAVDE A 18 faua inuitiis A
(a et puncta nigriore atramcnto) fauet et uitiis Baehrensius
ut quidquid loquimur uel facimus placeat.
at tu si Christo soli uis esse probatus,
gloria quaeratur nulla tibi ex homine.
25 nam cum deiectus, mox exaltabere, erisque
pro domino paruus, magnus apud dominum.
contentum uexet quaecumque iniuria, nulli,
si male pertuleris, par quoque redde malum.
ecce patrem Christus pro se lacerantibus orat,
30 supplicat et Stephanus, supplicat et Iacob,
dum miti magnoque animo licet ultima passi
poenarum nulli causa uolunt fieri.
nullum saeua reum faciat sententia, nullum
austero properes plectere iudicio.
35 festucam tenuem fraterno in lumine cernis,
luminibusque tuis nescis inesse trabem.
iniuste alterius cupiet describere uitam,
assertor uitae qui nequit esse suae.
sed nos damnati uitiis insistimus et quae
40 ipsi persequimur mox etiam facimus.
fallere crede nefas! durat sententia dicens:
os, quod mentitur, morte animum perimit. DE CAUENDO MENDACIO
et quod erit uerax semper dixisse memento,
et non quod non est sermo tuus resonet.
45 dulci praeterea frenos impone palato, DE GULA
ne sapor antiquum saeuiat inlecebris.
illos caelorum donis regnisque potitos
24] 1 Thess. 2,6. 28] 1 Thess. 5,15. 1 Petr. 3,9. 35] hlatth. 7,3.
42] Prouerb. 26, 28. 43, 4] Matth. 5, 37.
22 quicquid A 27 contentum ego Contemptum A 28 Simile A
si male Martene si mala Commirius 30 Iacobus Martene edidit
31 mitti A passim A punctis utroque loco nigrioribus 33 rerum .A
34 properes Commirius proceres A 35 cernes A1 cernis A2 36 nescis
A noscis Schurzfl. uix recte 37 decrimine A describere marg. A
38 qui nequit Commirius qui nescit A 39 dampnati A DE CACENDO
MENDATIO A 43 erit uerax ego quod est uerax A \' ergo quod
est uerax Baehrensius DE GVLA marg. A 46 antiquu seuiat A antiquus
ed. Martene antiquis Commirius fort. seruiat illecebris A
fecit mortales ambitiosa gula.
dum magis in uetitum ruimus cupimusque negata
50 et, quod difficile est, hoc potius uolumus. DE EBRIETATE
praecipue largo uenas perfundere uino
respue, ne raptim uina uenena fiant.
ut nimiis quotiens sitit aestibus arida tellus,
solers in fructus quam parat agricola,
55 si prius euulsas quam sol internecet herbas,
inrorent madidos nubila densa dies,
protinus et sentes et gramina noxia messi
seminibus uictis heu male laeta feret:
corpora sic multo fuerint quae dedita uino,
60 consiliis pereunt, luxuriant uitiis.
et quid sordidius, quid erit deformius umquam,
quam si te tibimet subtrahat ebrietas?
cum caput huc illuc uergat, gressusque uacillet,
mensque neget sensum, lingua tenere sonum,
65 claudantur grauido uergentia lumina somno,
quid facis ignores, tu quoque cum facias.
quid loquar adlatum uultu fumante calorem,
et male compositis uerba soluta modis,
labentes manibus calices, mensasque per ipsas
70 immixtos uino saepe redire cibos,
teque per innumeros, cum uult mens saucia, motus
uel gaudere nimis uel modo flere nimis,
et nunc saltatu uergentia membra rotare,
nunc dare lasciuis brachia mota choris?
75 exclamare libet, uino dapibusque sepultum,
forte etiam proprii nominis immemorem,
49] Quid. Am. III, 4. 17. 75] Iuuen. VIII. 29. Uerg. Aen. III, 6o0.
48 Fecit ambitiosa gula mortales A DE EBRIETATE marg. A 51 Preeipue
A 52 fiant corripuit more Pnidentii 53 quoties A 56 inrorent
ego Inroret A possis etiam inroret madidus uel madidans
58 leta A 65 mergentia Scheiikelius uertentia Baehrensius an turgentia?
66 an quod? tu A tum Baehrensius 67 adlatum ego
ablatum A oblatum Martene uultus A uultu Martene 71 saucia
Eceardus sauciat A
eius, qui donet largus tibi talia, quando
orandi subeat tunc pia cura dei?
pascere tam magno sumptu quot posset egenos,
80 quotque dies laetos haec daret una dies?
at te nunc saturo pauper ieiunus oberrat:
tu uinum reuomis, uix habet alter aquam.
et si forte cibum uox poscit egena, negabis .
ollis, quis nihil est, hoc, tibi quod superest.
85 sentio iam dudum tacitum te dicere, lector:
uera quidem, sed sunt ardua quae statuis.
ardua praecipimur; de terra scandere caelum,
non est quod paruo stare labore putes.
magnus enim labor est; sed merces magna labori.
90 praemia qui sperat, desidiam fugiat.
palmam nemo feret, nisi qui certauerit ante.
non nisi uictori blanda corona datur.
an tibi (si) fragiles mundi quaerantur honores,
munere quo speres emeruisse hominem?
95 quidquid id est uariis quod uexat corpora saeuis,
-dum celeri uitam currimus in stadio:
contemptum pluuias frigus ieiunia rixas
contento poteris sustinuisse animo,
discurrens urbem totis lustrare diebus,
100 uix media fessus nocte redire domum,
continuoque iterum prima consurgere luce,
ut clausas possis primus adire fores.
et cum te tenuis per dura sedilia somnus
compulerit fessum deposuisse caput,
101] Cat. 14, 14.
77 eiu\' A h. e. eiuus 79 rnagnos suptv (v nigriore atmmento) A
8
quot possa (s nigriore atramento) A posses uulgo 81 aberrat A1
uo uo
oberrat A2 82 uina remes A1 remis A2 84 ollis A 86 questa
tutis A punctis nigrioribus 88 labore stare A 93 an tibi si Commirius
An tibi A cf. ad II, 7 94 quo ego qua t quos A quos nigriore
tu ..id
atramento hominem A hominum Commirius 95 quicquid est A
t o
100 demum A
105 ille prior forsan qui serior adfuit ibit,
at tua pulsabit stulta querella notos.
aut si lictorem tanget uox clarior, opta
ut bene submotus nec male caesus eas.
sed fac quod rarum est, ut uictus ianitor auro\'
110 ac precibus tandem dicat \'adire potes\'.
ingrederis lingua blandus uultuque modestus,
corpore subiectus: nil tamen ista iuuant.
omnis honor pretii est: ibis pro pondere numi,
carta seu foliis siue petes tabulis.
115 nam si cessarit diues manus, irrita res est,
et si uerba dabis, tu quoque uerba feres.
en honor arrisit, quem semper in ordine mos est
sumere sero quidem, sed posuisse cito.
nam quod tu dederas, mox conferet alter et alter:
120 quod multi cupiunt, nemo diu tenuit.
fac tamen ut longum durans honor inflet, agat te,
numquidnam finem non habiturus erit?
finge age mansuri signent tua nomina fastus,
atque tuo felix annus eat titulo:
125 quid tandem prodest, cum desinit esse, potestas?
in quo sentitur quod fuit atque abiit?
et quod paulatim succedens nesciet aetas,
et quod si scierit, quid tibi mercis erit?
sed qui terreno tantum dependis honori,
130 tanta nunc homines ambitione colis,
ut domino placeas, cuius sunt omnia, Christo
insuper et regnum promereare dei,
109] Ouid. Trist. IIII, 10. 121. 124] Ouid. Fast. I, 26.
105 ibit Commirius ibi A 106 at tua Commirius Atria A querela
A notos Commirius notus A 107 lectorem Al lictorem A2
c
obta A 111 blantf A 113 it A numi A 114 Qarta A cartae Commirius
foliis sc. membranae petes ego potens A tabulis sc. cereis
A
116 dafi A 117 En A sed A nigriore atramento 121 agat te Martene
agte A h. e. agentem an auentem? 126 habiit A 128 mercis A
8
130 Tantaque A quod correxi tantaque hic Baehrensius 131 placeat A
ante feres uerum falsis, ingentia paruis,
uilia magnificis, perdita perpetuis.
135 deuotum uincet quae tandem iniuria pectus?
ecquid erit celsum? quid tibi difficile est?
namque nihil durum est, cum spes succedit, et omnis
peruenit ad fructum uictus honore labor,
et fructum, toto qui duret tempore, quem non
140 auferat ambitor prodigus impatiens.
audis spondentem dominum noua praemia iustis,
promissis semper qui meliora dabit,
non conspecta oculis, non auribus insinuata,
ipso non sensu praemeditata prius.
145 nunc tibi distillant pretioso cortice myrrhae,
turis odorato caespite terra tumet.
adde thymum uiolas casias melilota crocumque,
candida puniceis lilia iunge rosis.
cum tot in his terris peccator munera sumas,
150 in caelis sanctus quae bona percipies?
finge age quod clarum, quod pulchrum, quod pretiosum,
et toto magnum quidquid in orbe putas,
hoc meritis dandum felicibus, aurea tecta,
gemmatos postes purpureumque solum,
155 ruraque uernanti semper redolentia flore,
lacte et melle simul flumina plena trahi.
haec quia conscendunt animos, et mente uidentur,
inferiora illis crede futura bonis.
nec uereare tamen, longo ne tempore uictus
160 impar mandatis reperiare dei.
nil habet haec longum, longo licet acta rotatu,
143] 1 Cor. 2, 9.
133 feres ego ferens A 136 ecquid ego Et quid A 139 fractum A1
frvctum A2 145 nunc Schurzfl. Non A distillant A myrre A
tymum
146 turis A 147 Adda hYlllllÚ A cassias mellilota A 152 toto
ego cf. 180 totum A quicquid A 155 uernanti Commirius uernantis
A 157 Hec J.1 Nec A2 159 ne te tepe A
quo nunc perfruimur tempore, uita breuis.
lassa senescentem respectant omnia finem
et iam postremo uoluitur hora die.
165 respice quam raptim totum mors presserit orbem,
quantos uis belli perculerit populos.non
densi nemoris, celsi non aspera montis,
flumina non rapidis fortia gurgitibus,
non castella locis, non tutae moenibus urbes,
170 inuia non pelago, tristia non heremo,
non caua, non etiam tetricis sub rupibus antra,
ludere barbaricas praeualuere manus.
multis ficta fides, multis periuria, multis
causa fuit mortis ciuica proditio.
175 insidiae multum, multum uis publica fecit.
robore quae non sunt, sunt superata fame.
concidit infelix cum prole et coniuge mater,
cum seruis dominus seruitium subiit.
hi canibus iacuere cibus, flagrantia multis,
180 quae rapuere animam, tecta dedere rogum.
per uicos uillas, per rura et compita et omnes
per pagos, totis inde uel inde uiis,
mors dolor excidium incendia luctus.
uno fumauit Gallia tota rogo.
185 cur tamen enumerem labentis funera mundi,
quae per consuetum semper aguntur iter?
cur repetam quanti toto moriantur in orbe,
ipse tuam uideas cum properare diem?
163 respectant ego despectant A 167 non densi ego Condensi A
gurgitibus
168 gigntibus A gurgitibus nigriore atramento 160 N A 171 tetriendis
cis ego metuis sub A endis nigriore atramento possis et mediis uel
madidis 172 pualuere A malim eualuere, ut in ucrsibus de Proztidentia,
quos hic citat- ed. lIfigniamtS, 35 sqq. (Tom. LI, p. 618) non castella
petris, non oppida montibus altis I imposita, aut urbes amnibus
aecjuoreis I barbarici superare dolos atque arina furoris I eualuere 179 cib. A
08
180 rogum ego rogo A 181 uicus A os nigriore atramento 183 strages
suppleuit Martene, clades Schenkelius
praetereo gladlis quantum, quantumque ruinis
190 igni grandinibus fluminibus liceat;
quantos bella fames perimant morbique furentes
et quae per uarias mors ruit una uias. ,
quantos et mediae pacis sub tempore, ut esse
pax possit, t cruciat debita poena reos.
195 omnis paulatim leto nos applicat hora:
hoc quoque quo loquimur tempore, praemorimur.
et per fallentes tacito molimine cursus
urget supremos ultima uita dies.
dum cibus et somnus, dum uerba et pocula mulcent,
200 siue domo sedeas, seu peregrina petas,
dumque geris quodcumque geris uel non geris, ultro
mors mouet alternum nil remorata pedem.
cereus ut caecae positus sub tempore noctis
compensare diem luminis officio,
205 dum non sentimus, lento consumitur igni,
semper et ad finem flamma uorax properat:
sic hominum res est: pereunt quaecumque geruntur,
proficit et moritur quod sibi uita trahit.
sed fac uiuacis spatia haec tam longa senectae,
210 orbis ut immunis funera respicias,
sero licet ueniat, ueniat tamen ille necesse est
qui non in totum finis abesse potest.
nam quae nascuntur, crescunt post atque senescunt,
et senio fessis nil nisi mors superest.
215 f intereunt decies qui ternos uixerit annos
204] Ouid. Ib. 624.
190 grandinibus Schurzfl. grauiinibus A 194 cruciat alia manus
nigriorc atramento scripsit in A eraso quod fuerat uocabulo 195 leto A
190 quo SchuTz/to quod A pniorimur Al pinorimur A2 199 dum ego
Cmu A cibos et sonos A 201 non geris, ultro ego, non geris
ultro uulgo 203 eece A 204 Compensare A h. e. ut compenset
207 ic A 209 ed A 211 ero A 213 nam ego am A iam uulgo
crescunt post atque senescunt alia manus add. nigriore atramento
215 ntcreunt A.
atque illum uixit qui modo t millesimus,
postquam postremus finis retinebit utrumque,
certe supremo tempore mortis idem est.
quid uitam traxisse iuuat, si uiuere cessas?
220 quaeue bonis merces, si teneare malis,
t cum, nisi dum frueris, fructu tangere fruendi,
et uita haec uitae uiuat in officio?
nam quod iam fuerat nihil est, si desinit esse;
et quod non sentis, non iuuat an fuerit.
225 quid tandem prodest si te ieiunia uexent,
hesternis large membra onerasse cibis,
cumque tuas hodie stringat sitis (arida fauces),
ante diem nimio praemaduisse t cibo?
cum mediis celeri quae sunt decursa rotatu
230 eripiat sensum non reditura dies?
sed nos, decurso primaeuae flore iuuentae,
iam dubii gressu lumine uoce manu,
cum quidquid fuimus, dolor est meminisse, fidemque
omnibus eripiunt proxima praeteritis,
235 incuruos querulos consumpto corpore numquam
haec quoque quae grauis est uita satis satiat.
hinc est quod toto penitus uelut orbe remoti
231 sqq.] Maxim. El. I, 119-122. 237] Uerg. Ecl. I, 66.
216 locus uitiatus Atque illu uix (illum uixit) qui modo missile fim\'
Al ut uidetur missile fim\' A2 ita ut f ad 1 accedat. fort. inter
eum (sic Schurzfl.) decies qui ternos uixerit annos I atque illum, uixit qui
modo mille simul ut modo mille simul sit tjttSt a thousand in all\', h. e.
si quaeras quid intersit inter eum qui XXX annos uixerit et qui mille
omnino impleuerit, nihil inuenies discriminis certe mortuis esse, cum
uterque eadem mortis condicione utatur millesimum Schwrzfl. 217 ostquam
A 218 suppremo A 219 nid A 221 um A cur Cmnmirius
fructu A fort. luctu h. e. dolore quem ex amisso fructu, habebis
cf. lJlaxim. El. II, 39, 40 223 nam ego am A 225 uid A 227 umque
tuas hodie stringat sitis tum in marg. assidua A arida fauces Comm\'irius
om. A 228 mero H. Nettleship 229 um 231 ed A decurse A1
decurso A2 primpuo A 232 dubiis uel dubio uel dubios coni, Commirius
credo dubii ad sententiam cum quidquid fuimus referendum esse
gressu. lumine. uoce. manu A 233 um A quic quid A 234 erir
piant A 235 ncuruos A 236 faciat A 237 ille A
spectamus toto quidquid in orbe perit.
haec miseros alio tamquam sub sole manentes
240 mortis nos propriae mors aliena monet.
ante oculos longeque simul fraudamur amicis,
luminibusque illinc, hinc uenit aure dolor.
intereunt dulces aeuo uergente parentes,
eque ipso coniunx eripitur gremio.
245 et fratris fratrem mors e complexibus aufert,
at natu forsan iunior ille fuit.
ordine nec uitae senior subducitur aetas,
cum uideat nati funera saeua pater.
nemo tamen cautus credit quod cernit, et illum
250 quod non uult, cernit se quoque posse pati.
hoc tamen inde uenit, factis quia semper iniquis
mortem perpetuum ducimus esse malum,
et quas criminibus poenas lex sancta minatur,
serius excipere credimus esse lucrum.
255 felix qui licitum finem putat esse laborum,
quod, post ne timeat, cauerit ante timens.
felix qui magnum magnaque indage mouendum
urbibus et populis nobile iudicium
constanti sperare animo uultuque sereno
260 securus uitae de probitate potest,
quem faciat certis bene mens sibi conscia causis
sub tanta intrepidum mole tenere caput.
illic imperio quondam regnoque potentes,
244] Cat. 68, 146. 261] Uerg. Aen. I, 604.
238 quie quid A 239 ec A restat tamen ex initiali littera
I unde haec scripsi nec uulgo 240 nos A proprie A 241 nte A
243 ntereunt A 245 t A ecoplexibus A 246 at ego Et A 247 rdine A
i i
249 emo tam incautus A1 emo tam_encautus A2 credet quod cernet A
i
illum sc. pati illud Schenkelius 250 cernet A 251 oc A 253 t A
V
penas A 255 elix A fort. liquidum laborem A 256 Quod p. ne A
poenae Martene cauerit ego cauerat A 257 elix A 259 onstanti A
o
261 uem A faciat A an faciet? 263 llic A imperio quandam A
illic conspicui fascibus et trabeis,
2G5 quis aurum lectis dapibus, crystalla Falerno,
substratosque ostro mos onerare toros:
robore famosi, laudati munere formae,
ac male fidentes corporeis opibus:
quorum uenter erat dominus, lasciuia uotum,
270 spes in praesenti, gloria diuitiae:
qui neglexerunt miseri uel morte sub ipsa
claudendis dominum quaerere luminibus,
poenam expectabunt clausi. ne quaere doceri
quam poenam: factis congrua poena manet.
275 hos tenebrae iuges caeca sub nocte manebunt:
his lumen f tunc flamma seuera dabit.
isti sulphureo flagrantes igne caminos
cogentur laceris scandere corporibus.
illos constringet uiolento infusa rigore
280 flatibus hibernis dura gelu glacies.
et cum tam discors pugnet natura gehennae,
nominis unius uis tamen est uaria.
nec tam diuersa possis dinoscere poena,
igne sit an grauius frigore supplicium.
285 non quod nos, istic, terrena morte peremptis,
excipient unam crimina multa necem,
cum quamuis saeuus pro rerum pondere iudex
non aliud possit quam rapuisse animam,
et quodam scelerum lucro, si plurima restent,
290 uindictam reliquis ultio prima neget.
ast illic omnes persoluet in ordine noxas
2G9] Phil. 3, 19. 273] Ucrg. Aen. VI, 614.
2G5 uis A 266 Substratosque A punctis nigrioribus 267 oborc A
2G9 liorum A uenter Martene uent\' A 273 Ponam A 275 ceca A
276 tenue Commirius toruum Buehrensiiis 277 sulphureo A 279 uio-
lentå A 283 dinoscere A 285 qt Ax qlt A2 It nigriore atrnmento
non qui mos est hic Commirms fort. recte sed retineo quod est in A,
idque sic expedio: non quod nos (facimns) terrena morte peremptis, istic
h. e. in gelienna (fiet), nt crimina multa unam necem excipiant.
succedens factis congrua poena suis.
atque unum corpus per singula membra patebit,
quot potuit uitiis, tot quoque suppliciis.
295 altera crudeles, lex altera plectet auaros:
facta aliter soluent et meditata aliter.
est sua periuris, est (et) sua poena superbis,
atque alia effusi causa cruoris erit.
inuidus inpatiens mollis falsator adulter,
300 et uini totus, totus et inlecebrae,
dextram caede nocens, linguam in conuicia promptans,
peruasor iactans inpius indocilis
iudicii ante diem poenas dabit, ut neque paruum
supplicii spatium det mora iudicii.
305 ambibunt alios sinuosis flexibus angues,
ast alios candens igne catena teret.
omnia plena illic lacrimis terrore dolore,
et uox nulla, nisi quam dederit gemitus.
ecquidnam ulterius per singula crimina curram
310 uexabunt diris quae miseros crucibus?
quando etiam incauto si quid nunc ore loqueris,
sermonis ratio est discutienda tibi.
hos inter, rerum dominum quicumque negarit,
summittens saxis stipitibusque caput,
315 ille miser uere, nec erit miserabilis ulli.
excipiet solus quidquid ubique nocet.
innumeri uermes morituro in corpore uiuent,
nec finis fumo quem dabit ignis, erit.
at parte ex alia blandorum t uerba piorum,
311] Matth. 12, 3G. 315] Quid. Ib. 117 sisque miser semper nec
sis miserabilis ulli. 318] Esai. 34, 10. Apoc. 14, 11.
a
295 auoros A 297 et om. A add. Mavtene 299 inpatiens A
300 illecebre A 301 conuitia A promptans ego promptam A
302 Pernasor. iactans. impius. indocilis A un, 300, 302 transponendos
censet Baehrensius 304 supplitii A 309 ecquidnam ego et quid nam A
310 miseris A o nigriore atramento 314 sumittens A 3L6 quic quid A
319 uerba uix sanum; an turba?
320 si nec uexati restituere malum,
auxilium miseris, uictum tribuere petenti,
affectum notis, seruitium patribus,
instar flammantis fulgebunt lumina solis,
uelati niueis splendida membra togis.
325 praecipueque illi, quos Christi in lege paratos
excipiunt noctes inueniuntque dies,
quisque fuit uotum niueam baptismate uestem
numquam femineis commaculare toris,
corpore nec solo, sed toto et pectore casti,
330 et qualem lector te meus esse uelim,
uel iam felices, quae prima est gloria, uictis
lucis et infidi corporis inlecebris,
ueram quaerentes uitam, pro nomine Christi
fundere deuotas non timuere animas.
335 atque sacerdotes hoc sanctorum agmen habebit
secretosque hominum turbinibus monachos,
qui nunc spernentes blandae oblectamina famae,
uenturi sperant praemia iudicii.
mollia securis ducentes otia rebus
340 pro merito uiuunt nunc bene, post melius.
namque ipsi denso stipabunt agmine regem,
cum terris iudex institerit dominus,
atque omnes agnus quoquo se uerterit ibunt,
perfusi uero lumine, luce dei.
345 et tantum ipsorum capient uegetata decoris
cernentum ut non sint ora uidenda oculis.
ergo ubi terribilem dederit caua bucina cantum,
aduentum tandem testificata dei;
323] Matth. 13, 43. 327] Apoc. 14, 4. 339] Quid. Met. I, 100.
342] Hiob 19, 25. 343] Apoc. 14, 4.
n
320 si ego Sed A qui Martene 323 flamraatis A 327 babtismate
A 328 thoris A 329 casti Commirius cauti A 331 Uelium
potius quam Ueliam mihi uisum est in A uictis Commirius
uittis A 332 illecebris A 335 sanctorum ego sanctum A examen
Commirius 340 p. melius A cf. ad 256 345 tantum A2 totum A1
348 testiflcata Commirius testificanda A.
mox longis tellus rimis diuulsa patebit,
350 ac passim flammae fulgura grando ruent, imis
concusso penitus de sedibus orbe
dum totae feruent inde uel inde uiae.
hinc tristes gemitus, illinc pia gaudia uitae:
una in diuersis uox erit agminibus.
355 atque omnis raptim celeratis gressibus ibit
deducens subolem prosapiamque pater.
cunctaque contento ducetur linea tractu,
cum fuerit medius progenitor genitis.
nec tibi famosas urbes gentesque remotas
360 regnaque, quae nunc sunt quaeue fuere, loquar,
frigore non segnes populos, non sole perustos,
quosque habuit nascens occiduusque dies:
sed fuit a primi genitum quod tempore mundi
usque diem mundo qui modo finis erit,
365 omnibus e terris animas iustasque reasque
uno constituet iussio prima loco.
nec tamen ulla illinc tanta inter milia perget,
quae non sit domino dinumerata suo. ~
mox rutilum scandens eadem cum carne tribunal,
370. quam caelo intulerat glorificans hominem,
omnia quae reliquis labantur in ordine saeclis,
quae tunc, quaeue. dehinc lege manente. fiant,
ore sacer, celsus solio, terrore uidendus,
conspicuus, sed uix conspiciendus aget.
375 atque inter flammae tractus sonitusque tubarum
angelicosque choros militiamque sacram,
inter et infantum matrum iuuenumque senumque
pallores fletus gaudia uota metus,
ultima suspensae dabitur sententia turbae,
380 quae sacrosancti iudicis ore sonet:
362] Ouid. Fast. IIII, 832.
349 rimis nigriore atramento scriptum est tibi prius spatium fuerat
355 omif, A non omib. 356 sobolem A prosapiamque produxit mOTe
Prudentii 366 prim A 367 illuc Commirius 371 babantur A
380 quae Martene qara A sacro sancti A
XVI. Poet. christ. min. pars i.
16
in requiem et laudem iustorum perge caterua,
a regno numquam dissocianda meo,
quae uobis gnarus meriti uitaeque futurae
dat modo, sed dudum dona parata pater.
385 at tu mandatis semper contraria nostris,
inpia tartareis claudere turba locis.
illic stridorem dentes et lumina fletum,
ignibus inmodicis discrucianda, dabunt.
et tamen, ut uere maneant quaecumque iubentur,
390 haec erit aeterni formula iudicii:
gloria quae iustum, submota morte tenebit
atque reus poenae non moriturus erit.
haec ego debueram factis tibi tradere, lector,
ut pondus uerbis uita probata daret.
395 sed quia neglegimus miseri quaecumque monemur
et satis est leuius discere quam facere,
tu si commendes animo demissa per aurem
omnia, quae scriptis sunt numerata meis,
constanter dicam, caeli statione receptus
400 discuties saeuae uincula dura necis.
atque etiam fueras qui filius ante gehennae,
incipies summi filius esse dei.
his illud superest, sine quo nihil omnia prosunt,
ut Christum credas de patre cumque patre;
405 spiritus et sanctus nullo discrimine iunctus
unum consumment nomina trina deum.
at tu t cum legis nostrum quicumque libellum,
nostri, seu malus est seu bonus, esto memor.
397] Hor. A. P. 180.
382 dissotianda A 386 Impia A 388 inmodicis discrutianda A
389 tm A 391 h. e. gloria quac iustum tenebit, summota mortc tene-
V .
bit 392 pene 393 fa,cftis A 397 orbem A1 arbem h. e. aurem A2
e
400 sue A 404 post cumque patre cum Schursfl. clistinxi. uulgo sentenNa
sine interpunctionc dccurrit usque ad u. 406 405 Xpe Ax
fxpc A2 407 cum legis A an relcgis? scd uocatiuum potius latere
credo, uclnt care quando Baehrensius
et quotiens dominum perlecto carmine Christum
410 orabis, simus semper in ore tuo.
quod ne me primis credas iniungere labris
neue istud tuto dissimulare putes,
sic te nulla dies curis compungat amaris,
sic Christo totum quidquid agis placeat,
415 sic sumas sanctam domino tradente coronam,
nominis abscedat ne tibi cura mei,
ut peccatores uincens Orientius omnes
sanctorum ueniam promerear precibus.