The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Hoc carmen, quod et ipsum contineri libro Parisiensi 7558
f. 87u-90r Claudii Marii Uictoris Alethiae subiunctum supra
diximus, idem, cuius fraudes modo notauimus, Gagneius primus
edidit ita, ut non curans quod in codice Lugdunensi, si quidem
talem librum habuit, sine dubio eodem modo quo in Parisiensi
inscriptum erat \'S. Paulini epigramma\', Uictori id adscriberet
hoc titulo adiecto \'Claudii Marii Uictoris Oratoris Massiliensis
de peruersis suae aetatis moribus, Liber quartus Ad Salmonem\'.
quo in titulo G. Fabricius Poet. uet. eccl. p. 350 deleuit uerba
"Liber quartus" et scripsit \'Epistola\'. unde iam pro epistula haberi
coeptum est hoc carmen.\') sed recte J. C. Wernsdorf, qui id
recepit in Poet. lat. min. corp. uol. III, in prooemio p. LXVIIII
statuit non de epistula, sed de sermone cogitandum esse. quamquam
quae ratio esset huius sermonis non bene explicauit, inductus
ex parte in errorem foedis quibus Gagneius (eum enim
codice Parisiensi non cognito sequi coactus erat) hoc quoque
carmen inquinauerat et deformauerat commentis. quam ob rem
de sermonis ratione accuratius exponendum est.
coniciat aliquis eum hanc inscriptionem effinxisse ex eo, quod in codice
traditum est \'epigramma\'. quod cum insolentius dictum esse uideretur
(significabantur autem hoc uerbo aetate illa carmina breuiora, in primis
ea quibus homines uel res perstringebantur atque exagitabantur), eum ad
hanc coniecturam adductum esse. sed nihil omnino ille de Parisiensi compertum
habuit neque Idacii loci, de quo postea agendum erit, memor fuisse
uidetur. ex Gagnei igitur uerbis \'ad Salmonem\' orta est haec inscriptio.
Salmon\') quidam, qui sacrorum antistes fuisse uidetur, post
longum tempus eam urbem, in qua educatus atque institutus
erat, reuisit. demigrauerat autem inde, id quod ipse dicit
u. 105, ad Tecum 2) fluuium in Sordonum terram ibique domicilium
collocauerat.3) iam cum ad coenobium, quod erat in
urbe illa, uenisset, excipitur a monacho graui annis, quem
patrem carum uocat (u. 103) eiusque memoriam pio semper
se animo coluisse dicit. unde colligas Salmonem in illo coenobio
educatum atque institutum esse, singulare in ea re monachi
illius studium in se expertum. is igitur Salmonem his uerbis
adloquitur: si eo consilio uenisti, ut templum nostrum uiseres
atque abbatem ipsum adires, cognosces pietatem uere christianam
in nostro coetu esse; sed si mecum uis confabulari, te in Thesbonis
4) domum ducam. erat autem prope coenobium hospitium,
in quod advenae deuertebantur. iam fingitur Salmonem cum
uiro illo intrasse Thesbonis aedes ibique benigne exceptos
mutuis frui sermonibus hospite et ipso adsidente. atque interrogatus
a monacho Salmo, qui sit rerum status in ea urbe,
qua nunc patria utatur, postquam clades a barbaris acceptas
descripsit, negat calamitate illa ciuium mores emendatos esse,
sed in animis eorum eadem quae ante dominari adfirmat vitia
atque accuratius exponit de uirorum moribus omni modo corruptis.
qua oratione finita Thesbon subicit, etsi dolendus sit
is rerum status, tamen rem tolerabiliorem esse, dummodo ne
feminae eadem labe sint inquinatae; nam longe maius malum
esse feminarum quam uirorum uitam perditam. cui respondet
Salmo ita, ut morum corruptelam in feminis etiam grauiorem
Matth. 1, 4. 5.
aliam huius uersus restituendi uiam inuenio.
eis, quae Salmo narrat, conicias maius atque opulentius id oppidum fuisse,
fortasse Ruscinonem intellegere licet.
III Reg. 17, 1. sed cum e et i saepissime confundantur in libro Parisiensi,
uide num pro Thesbon scribendum sit Thisbon.
querendi finem fecit, monachus dubium esse negat, quin in
urbe illa multi quoque boni sint deoque addicti. quod dum
concedit Salmo, id unum in tanta miseria solacium esse contendit.
simul ea re missa quaerit ex monacho, quae fuerit
eius uita inde ab eo tempore, quo ipse coenobio relicto ad
Tecum fluuium abiisset. tum is: libenter, inquit, satisfacerem
tuae voluntati ac de beata qua usus sum vita exponerem,
nisi iam adpetiisset uespera, quae nos monet, ut templum ingrediamur
et cum piorum coetu deo preces offeramus. ita
sermo abruptus in crastinum diem «differtur.
Compositum est hoc carmen ea aetate, qua Gallia meridionalis
a Uandalis et Alanis uastabatur. hi enim diserte in u. 19
commemorantur. quam gentem autem poeta in u. 18 Sarmatarum
nomine significare uoluerit, obscurum est; nam Wernsdorfio
Gothos intellegendos esse statuenti nemo puto fidem
habebit. immo cogitandum esse uidetur de gentibus quibus-
. dam, quae se Alanis adiunxerant. has igitur Sarmatas uocat
poeta, qui ignorabat certe hoc nomen ad Alanos etiam pertinere.
ex terris ad septemtrionem spectantibus descendisse
illas gentes omnes indicatur uoce Riphaei in uersu 94 mutilato,
quem Gagneius uerbis arcus Alani non male expleuit.
iam si ea, quae leguntur uu. 20 sqq., accuratius inspexeris,
mihi puto adsentieris statuenti eo tempore non continuum bellum
fuisse, sed pacis quaedam interualla etsi incerta atque ambigua.
nam dicitur Gallos tum in reficienda quantum id fieri
poterat pristina fortuna occupatos fuisse. quae cum ita sint,
hoc carmen scriptum esse suspicor initio anni CCCCVIII, quo
Constantinus Germanorum impetu represso Galliae si non pacem,
at pacis quandam umbram reddidit.l) ceterum si qua similitudo
intercedit inter Paulini carmen et illud de prouidentia
diuina, quod falso Prospero Aquitano adscribitur, id eo explicandum
est, quod poetae in similibus rebus describendis, etsi non
pendent alii ex aliis, tamen similibus coloribus utuntur. nihil
igitur inde efficitur, quo eum, qui carmen de prouidentia diuina
nam similes colores eis quoque locis, quibus Saluianus
in libris de gubernatione dei clades a barbaris illatas descripsit,2)
haud raro deprehenduntur.
Quod si rogas, quis fuerit Paulinus, unam tantum eamque
satis incertam tibi proponere licet coniecturam. commemorari
enim in Idacii chronico c. XXV Paulinum Baeterrarum episcopum,
quem anno fere CCCC electum post uiginti fere annos
uita excessisse probabiliter statui potest,3) per litteras me
edocuit Petschenig. hunc Paulinum epistulam scripsisse, in
qua multa signa effecta terrifica in ciuitate Baeterris enarrauerit,
refert Idacius. sed quam infirmo nitatur fundamento
haec coniectura, bene intellego.
Fuit autem is, qui hoc carmen conscripsit, litterarum studiis
excultus atque expolitus neque carebat arte in poemate componendo
uersibusque pangendis. adde quod naturalis quaedam
elucet in oratione elegantia ab omni fuco inanique uerborum
strepitu aliena. cum autem inuehitur in aetatis suae uitia, tum
altius adsurgit ac tamquam rapido Summe uerborum grauissimorum
fertur. denique numquam ad seruilem antiquorum poetarum
imitationem descendit, sed quamquam hic illic quaedam
Lucretii et Uergilii in usum suum conuertit, tamen id magis
morem, qui tum erat, secutus orationis exornandae causa quam
quia ingenium eum deficiebat, fecisse uidetur. siue igitur res,
quae in hoc carmine narrantur, siue id ipsum spectas, certe
haud infimum ei inter aetatis illius poemata locum tribuendum
esse adparet.4)
Ebert I, 437, adn. 4.