The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti
terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa
mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod
sermoni huic obsequium uiderer adiungere, pauculas de
paucissimis quas pueruli uespere inferunt ficedulas misi. quarum
cum erubescerem paucitatem, plura etiam uersiculis uerba
subtexui quasi uero numerum loquacitate facturus. sed quia
utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo
facies, ut nec inhumana uideatur paucitas nec odiosa
garrulitas.
. Felicis penetral,! prisco uenerabile cultu
lux noua diffusis nunc aperit spatiis.
angusti memores solii gaudete uidentes
praesulis ad laudem quam nitet hoc solium.
supplicibusque negans pandere posse manus,
nunc populo spatiosa sacris altaria praebet
officiis medii martyris in gremio.
cuncta deo renouata placent, nouat omnia semper
Christus et in cumulum luminis amplificat.
sic et dilecti solium Felicis honorans
et splendore simul protulit et spatio.