The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Scio quosdam inlustrium uirorum pro suarum splendore
uirtutum ad perpetuandam suae gloriae dignitatem ephemeridem
gestorum suorum proprio sermone conscriptam memoriae tradidisse.
a quorum me praestantissimis meritis tam longe profecto
quam ipsa temporis antiquitate discretum non utique
ratio aequa consilii ad contexendum eiusdem prope materiae
opusculum prouocauit, cum mihi neque ulla sint gesta tam splendida,
de quibus aliquam possim captare gloriolam, nec eloquii
tanta fiducia, ut facile audeam cuiusquam opera scriptoris aemulari,
[2] sed, quod non piget confiteri, iam dudum me in
peregrinatione diuturna aerumnosi otii maerore marcescentem
misericordia, ut confido, diuina ad huiusmodi me solacia affectanda
pellexit, quae simul et bene sibi consciae senectuti et
religioso proposito conuenirent, ut, qui me scilicet totam uitam
meam deo debere meminissem, totius quoque uitae meae actus
ipsius deuotos obsequiis exhiberem eiusdemque gratia concessa
mihi tempora recensendo eucharisticon ipsi opusculum sub
JP 4 cf. proleg. p. 283 S. PAU-
LINI EVXAPISTIKON P INCIPIT PRAEFATIO BP 2 aephimeredem B
JEphemeridem P 4 ad quorum (o ex a) B profectu Barth. coll.
Auson. protr. 71 7 splendida* (m