The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Studio caritatis et dilectionis affectu obliuisci nos pudoris iubetis,
cum modestiam et uerecundiam suadeatis, ne grauetur
praeuaricatione iudicium. falli uos non intellegitis fauorabilius
sentiendo quam uerius: bonum creditis quod bonum uultis et in
consortium uestrae deuotionis adsciscitis etiam quos de desipientibus
legeritis. de sancti atque apostolici doctoris et domini
meritis atque uirtutibus tam splendidam ad nos misistis historiam,
ut rectissime, si ita iussisset uestra benedictio, ad totius
orbis notitiam perueniret. uerum his me inhaerere uestigiis et
posse aliquid adicere quasi expolitius censuistis, cum multo
maius sit conperta promere quam prolata transcribere. adquie- Prologum solus seruauit R 6 ne grauetur scripsi: nec gruatur R
9 quos de desipientibus scripsi: quod desinentibus R cf. infra §. 4 excui
sate inperitiam 11 spendidam R 15 promere ** R transscribere R
aestimare, quia puto discerni non debere quid iubeat, cui in
omnibus obsequendi uota se subdant. domine sancte ac beatissime
uereque perpetue religionis et gratiae patrone, uenerabilis doctrinae
speculum, perfectionis exemplum: sectare quem diligis,
imitare quem sequeris, honore successor, humilitate uenerator.
utamur uestri definitione mandati. usurpate quod uestrum est,
qui me, ut scitis, obnoxium hac electione perfecistis. cum in
manus uestras charta peruenerit, fouete quod sumitis, excusate
inperitiam, exorate clementiam: ignoscat usurpationi, opituletur
peccanti, succurrat errori. indignum fuit ut gesta tam grandia
auderemus attingere, sed adrogantius fuerat mandata con-
temnere. ferat murmura per patientiam suscepta per gratiam,
non irascatur audaciae per gaudia fortiori. deus noster, quae
per ipsum dignatur operari, uult quolibet nuntiante cognosci.
uos patrocinio fouete susceptum, quem per illos thesauros caritatis
adsumpsistis incognitum.
R 8 perfectis R 9 carta R 10 inperitiam scripsi:
inperitam R 11 peccanti scripsi: cf. IIII, 496 precanti R 17 incognitum.
Explicit prologus R