The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Incipit prologus Petri diaconi Casinensis ad Guibaldum
Casinensem et Stabulensem abbatem in libro de locis sanctis.
Domino suo ac patri in Christo uenerabili. Guibaldo, dei
gratia sacri Casini montis abbati, Petrus Casinensis diaconus
debitae obedientiae famulatum.
Quanto cupiditatis igne, pater in Christo uenerande, exarserim
ac quali quantoue desiderio, ut uos omnipotens deus
de aduersis eriperet, exoptauerim, ipsum deum inuoco testem,
quem mentis abdita, quem conscientiae occulta non fallunt,
qui et de ipsis animi motibus generis arbiter creditur futurus
humani. Sed quia iuxta prophetae elogium in manu hominum
non est uia eius, nec ab homine, sed a domino
gressus hominis diriguntur, nostris id facinoribus exigentibus
non est factum, quod humana auiditas concupiuit,
sed quae deus arbiter meritis humanis competere iudicauit;
nam cum omnium prauorum grassante impietate ecclesiae
dei status cotidie labefactari cernatur et fere, ut ita dicam,
nullus aduersus eos insurgit pro domo Israhel partim amore,
partim timore saecularium potestatum: idcirco augustae memoriae
dominus noster imperator Lotharius uestram beatitudinem
in Casinensi cenobio abbatem instituit, ut ea, quae
ad correctionem malorum et salutem bonorum attinent, sollicite
ac diligenter pertractares et effrenatos refrenares ac superbos
humiliares, quatenus recuperata iustitia et restaurata religione
coetus ecclesiasticus sibi iuste ac misericorditer seruire ac
pro Romani imperii statu dei omnipotentis clementiam exorare
queat. Unde non immerito ab omnibus probis ac sapientibus
C 3 Criato C sic semper 4 dyaconus C 16 crassante C
grassante Gamurrini ,
spernat, affabilitatem contempnat, industriam fugiat? Nam ut
omittam cetera maxima et egregia uestri ingenii monumenta
insignia, cunctos praecellentes Romani imperii sapientes Tulliana
eloquentia superas et antecessorum uestrorum largam munificentiam
omnibus horis momentisque praecellis. Tantis, inquam,
et talibus uos cernens sertis redimitum et laureis decoratum
itinerarium de locis sanctis a nobis utcunque exaratum et ex
omnibus, ut ita dicam, libris collectum uestrae paternitati
destinare curaui poscens id a uestra eminentia roborari; in
quo rogo non dictantis ignauiam, sed materiam adtendatis
utillimam, nec noui uos et incogniti hactenus aliquid in hoc
itinerario ediscituros, sed ea quae iam uiua uoce illis referentibus,
qui ad sepulchrum Domini perrexerunt, edidicistis, uel
ea, quae per uolumina diuersa librorum legistis, nos hic noueritis
collegisse. Quae autem indeclinabilia et immania impedimenta
a perfidis et scelestis utroque genu claudicantibus nobis
obstiterint, non iam deum, uerum uos ipsos conscios, uos ipsos
fideles inde clamauerim testes. Ceterum ad tantillum spatii, quod
e largitate diuinae indulgentiae relictum est, istud opusculum
caelesti munificentia edidi confidens nichilominus de deo de
nostris aemulis quandoque nobis uictoriam collaturum. Sicut enim
nunquam fit opus solidum, si artifex omnia, prout ratio poscit,
non aptet, sic omnis scriptor manans multimoda uerbositate nullam
habebit ualentiam edendi scripturam dulcedine refertam,
prout Oratius strenuissimus orator in scriptis suis reliquid dicens:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
si postquam scribere conetur, materiam non rimetur. Iam uero
Christo auspice huius proemii iste sit finis.
Explicit prologus. Incipit liber de locis sanctis.
edd. 12 actenus C 18 deum uerum, uoa ipsos edd.;
interpunctionem mutaui nos ipsos fideles
Anonymus: Sepulcrum uero Domini, de quo supra retulimus,
est fabricatum in medio templi, templum uero in media
ciuitate contra aquilonem non longe a porta Dauid. Post resurrectionem
autem est ortus, in qua sancta Maria cum domino
locuta est. Foris ecclesiam retro est medietas orbis, < de> quo
loco dicit Dauid: \'Operatus es salutem in medio terrae\'.
Alius etiam propheta dicit: \'Haec dicit dominus: ista
est Hierusalem in medio gentium posui eam\'.
.In Golgotha autem est pars ligni salutiferae crucis, in qua
confixus est dominus, et titulum, quod est repositum in locello
argenteo. Est illic et cornu, unde ungebantur reges, et annulum
Salomonis.
Non longe autem a medietate mundi est carcer; ibi uero
est alligatio, ibi prope et flagellatio ibique prope et spinis
coronatio, ibi prope est dispolatio et uestimenti diuisio. In
Caluaria autem, ubi crucifixus est Dominus, est mons scissus,
et in ipso monte Caluariae ascenditur per gradus decem et
septem, et ibi pendent lampades nouem cum singulis nappis
argenteis. Subtus uero est Golgotha, ubi cecidit sanguis
Christi super petram scissam.
Subtus autem monte Caluariae contra orientem est templum
Domini ex alia parte ciuitatis, quem Salomon aedificauit. Quattuor
portas habet: prima ab oriente, secunda ab occidente,
tertia a meridie, quarta ab aquilone, quae habent significationem
quattuor partium mundi, de foris uero octo angulos
habet, per unumquodque angulum duodecim passus uoluitur.
In medium templi est mons magnus circumdatus parietibus,
in quo tabernaculum, illic et archa testamenti fuit, quae a
Vespasiano imperatore destructo templo Romae delata est.
A latere uero sinistro tabernaculi super saxum posuit dominus
addidi 11 et 21 golgota C Balntipherae C 21 nbi] ibi 1iiant
ita remansit pes sculptus, ac si in cera positus esset. Ab alio
uero latere saxi est tabernaculus apertus, in quo per gradus
uiginti duo descendunt. Ibi Dominus orabat, ibi et Zacharias
sacrificabat. Extra templum locus est, ubi Zacharias filius
Barachiae interfectus est. Super saxum in medio templi pendet
candela aurea, in qua est sanguis Christi, qui per petram
scissam descendit. Contra meridiem autem non longe templum
Salomonis, in quo habitauit, constructum est, in quo sunt
portae uiginti quinque; intus habet columpnas trecentas sexaginta
duo, et subtus non longe cunabula Christi et balneum
eius et lectum sanctae dei genitricis. Subtus templum Domini
ab oriente est porta speciosa, unde Dominus intrauit sedens
super pullum asinae. Ibi et Petrus claudum sanauit. Contra
aquilonem est ecclesia sanctae Annae, ubi tribus annis beata
Maria nutrita fuit. Prope uero est probatica piscina, quae
. quinque porticus habet.
Anonymus: In ecclesia uero, quae dicitur sancta Syon,
est thronus Iacobi fratris domini, qui iuxta templum sepultus
est; in eo autem loco fundata est, ubi cenantibus apostolis
post passionem hostiis clausis abparuit dominus. Prope uero
illic est porta, de qua angelus Petrum eduxit. De templo
uero, quem Salomon aedificauit, duae tantum pinnae permanent,
quarum una, quae altior ualde est, ipsa est, in qua
dominus temptatus est a diabolo, reliqua autem destructa
sunt. In area uero Orne Iebusei templum constructum fuit.
Prope autem portam effusus est sanguis Zachariae, filii Barachiae.
Riant 9 abitauit C 11 quinque Gamurrini,
cum Riant disertis uerbis dicat duo
Anonymus: Sudarium uero, cum quo Christus faciem
suam extersit, quae ab aliis Veronyca dicitur, tempore Tiberii
Caesaris Romae delatum est. Arundo uero, cum qua caput
eius percussum est, et sandalia eius et lora, cum quibus
ligatus est, et circumcisio eius et sanguis eius in basilica
Constantiniana Romae uenerabiliter honorantur.
Anonymus: Trans torrentem Cedron est spelunca et super
eam ecclesia in eo loco, ubi quinta feria post cenam Saluatorem
ludaei comprehenderunt, qui locus est in capite uallis Iosaphat.
In eadem uero ualle stetit palma unde pueri ramos tulerunt,
quando clamauerunt Hosanna. Item in monte Oliueti est spelunca
et in ea altarium, bene lucida, in qua solebat Dominus
docere discipulos suos, supra quam speluncam est
sancta ecclesia grandis et non longe est martyrium sancti
Stephani. Inde non longe est locus, ubi orauit dominus, quando
factus est sudor eius sicut guttae sanguinis. In itinere autem
Bethaniae uicus est, de quo adducta est asina.
Anonymus: Piscina uero, ubi exprobrauit Rabsaces, iuxta
Bethleem est. Iuxta ostium autem speluncae puteus est, unde
aquam concupiuit Dauid. In ualle etiam, quae in Bethleem
est, sunt memoriae regum Iuda. Non longe autem inde est
ecclesia, quae appellatur Ad Pastores, ubi nunc est uiridarium
grande, clausum parietibus diligenter per girum et est ibi
om. Gamurrini 16 lucidum C lucida scripei coli,
110, 1; 112, 16 18 martirium C 19 orauerit C 21 betanie C
In Anatho autem est turris, in qua lamentauit Ieremias
propheta, distat autem ab Hierusalem miliario quarto. Miliario
uero ab Hierusalem duodecimo est sepulcrum sancti Amos
prophetae, qui locus appellatur Thecue. In quo itinere contra
mons est, quem excauauit Erodes et fecit sibi palatium super
heremum contra mare mortuum. In Thamnatsare est sepulcrum
sancti Iesu filii Naue; ibi sunt et gladii petrini, unde circumcisi
sunt filii Israel secundo; ecclesia uero ibi constructa est,
distat autem ab Hierusalem miliariis uiginti. In alio autem
monte ad miliarium secundum est ecclesia, ubi requiescunt
corpora sanctorum Eleazari et Finees. Miliario uero nono ab
Hierusalem in loco, qui dicitur Cariathiarim, ubi fuit archa
domini, ecclesia illuc constructa est.
Anonymus: In uicesimo autem quarto miliario ab Hierusalem
iuxta Ebron est fons, in quo baptizauit Philippus apostolus
et euangelista eunuchum Candacis reginae. In loco
uero, qui appellatur Terebinthus, ubi apparuerunt tres angeli
Abrahae, est puteus Abrahae optimus et speluncae duae lucidissimae,
ubi habitauit; nam et altarium ibi positum est et
ante se ecclesiam habet. Non longe autem inde mons est,
usque quo deduxit Abraham angelos euntes in Sodomis. Intus
uero in Ebron domus consistit Dauid, unde adhuc aliqua pars
stat; nam cubiculum, ubi mansit, usque hodie ibi ad orationem
curritur. Non longe autem ab Ebron ad passus trecentos in
loco, qui dicitur Abramiri, est domus Iacobi, ubi ecclesia sine
tecto constructa est. Inde uero ad passus quinquaginta est
sepulchrum sancti Chaleph. Item Abramiri uinea est, in qua
Oamurrini 9 thamnalsare C 11 filii Israel. Secunda perperam
Riant, correxit Gamurrini secando
Anonymus: Qui autem ad Iordanem ire ab Hierusalem
desiderat, per montem Oliueti descendit. A monte Oliueti
Christus ascendit ad celum et ibi fecit Pater noster. Mons
autem Syon a meridie est; ibi obiit sancta Maria et ibi dominus
coenauit cum discipulis suis et ibi misit spiritum sanctum
super discipulos. In ecclesia uero, quae est in Bethleem, est
mensa, in qua comedit sancta Maria cum tribus regibus
Christum dei filium requirentibus. Columpnae sunt intus ipsam
ecclesiam sexaginta quadtuor; ibi requiescunt pueri pro Christo
ab Erode interfecti.
Fundamenta uero murorum urbis Iericho, quos subuertit
Iesus filius Naue adhuc ex parte parent. Arbor uero sycomori,
in qua ascendit Zacheus, stat iuxta domum Raab. Non longe
autem ab Iericho est locus, unde Helias raptus est in celum.
Trans Iordanem uero sunt montes excelsi ualde, inter quos
est altior unus, qui uocatur Nabau, in quo ascendit Moyses,
quando uidit terram repromissionis, et mortuus est. Gabaon
non longe est ab Hierusalem, quam expugnauit Iesus. Emmaus
autem, ubi dominus cum discipulis suis post resurrectionem
comedit, sexaginta stadiis ab Hierusolimis distat. In turre autem
Cades domus fuit Iacob, cuius fundamenta usque hodie parent.
In Galilea autem est uilla Some, de qua fuit Abisac
Sunamitis et mulier, in cuius domo mansit Elyseus, quae
domus usque hodie permanet. A monte uero Hermon, qui
excelsus ualde est, omnis Galilea uidetur, * in quibus nichil
pulchrius est; nam cum sit planities grandis, aliud nichil est
nisi uineae et oliueta.
Ibi autem ager est, in quo Dominus cum discipulis suis
C 27 elizeus Riant 30 pulcrius C
hodie uidetur. Non longe uero ab eodem monte fons est, quem
Saluator benedixit, qui fons ad omnes infirmitates ualet.
In uilla uero Naym in domo uiduae, cuius filius resuscitatus
est, nunc ecclesia est; sepultura autem, in qua ponere eum
uolebant, usque hodie est.
In Nazara uero est hortus, ubi Dominus fuit, postquam reuersus
est de Egypto.
Anonymus: Duo autem miliaria ecclesia ista distat ab
eadem uilla, quae olim dicta est Sychem. A longe uero ab
eadem ecclesia passus quingentos est ecclesia, in qua requiescit
sanctus Ioseph.
Anonymus: Spelunca uero, in qua habitauit, magna est
et lucidissima, ubi est positum altarium, et ibi intra ipsam
speluncam est locus, unde aquam tollebat. In eadem autem
ciuitate, ubi fuit synagoga, nunc est ecclesia, ubi dominus
legit librum Ysaiae. Foris autem castellum fons est, unde
aquam sumebat Maria.
Anonymus: Valde autem est excelsior et altior quam
Hermon; nam et Galilea omnis et mare Tyberiadis inde apparet;
contra se uero positi sunt montes utrique.
In Endor est domus pythonissae, ad quam fuit Saul nocte,
de qua domo adhuc fundamenta parent. In Tyberiadis in eo
loco nunc ecclesia est, in qua domus fuit apostolorum Iacobi
et Iohannis. Ibi etiam iuxta mare Tyberiadis est, super quam
dominus pedibus ambulauit. In Capharnaum autem ex domo
perperam Gamurrini 7 ortns C 15 abitauit C 16 altare
Riant 18 sinagoga C 25 faul C 28 quem Gamurrini 29 pedibus
om. Gamurrini
hodie ita stant, sicut fuerunt. Ibi paraliticum Dominus curauit.
Illuc est et synagoga, in qua Dominus daemoniacum curauit,
ad quam per gradus multos ascenditur; quae synagoga ei
lapidibus quadratis est facta. Non longe autem inde cernuntur
gradus lapidei, super quos Dominus stetit.
Ibidem uero super mare est campus herbosus, habens foenum
satis et arbores palmarum multas et iuxta eas septem fontes,
qui singuli infinitam aquam emittunt, in quo campo Dominus
de quinque -Į>panibus et duobus piscibus populum satiauit.
Sane lapis, super quem Dominus panem posuit, est factum
altarium, de quo lapide nunc frustra tollunt uenientes pro
salute sibi et prodest omnibus. Iuxta cuius ecclesiae parietes
uia publica transit, ubi Mattheus apostolus theloneum habuit.
Inde in montem, qui iuxta est, est specula, in qua ascendens
beatitudines dixit Saluator. Non longe autem inde est synagoga,
quam Saluator maledixit; nam cum transiret Saluator et illam
ludaei fabricarent, interrogauit eos dicens: \'Quid facitis?\' et
illi: \'Nihil\'. Et Dominus: (Ergo si nihil est, quod facitis, nihil
erit semper\\ Quod usque hodie ita permanet. Postmodum
enim, quotiens uoluerunt illam Iudaei fabricare, quidquid per
diem faciebant, per noctem diruebatur et mane semper in ea
mensura inueniebatur fabrica eius, in qua fuerat tunc, quando
maledicta est. Inde autem non longe sunt montes Gelboe, ubi
est et uicus Gebus, ubi mortui sunt Saul et Ionathas. In Iezrael
autem uinea, quae fuit Naboth, nunc puteus tantum est; ibi et
fundamenta turris usque hodie apparent. Sepulchrum uero Iezabel
usque hodie ab omnibus lapidatur. Non longe autem a ciuitate
est mons, in quo sedit Helias propheta, quando eum persequebatur
Iezabel. A longe autem est pars montis Carmeli; est locus,
ubi Helias altarium Domini consecrauit. Sebastia, quae olim
Samaria dicta est, continet ecclesiam, in qua requiescit corpus
Gamurrini cuius Riant 11 fortasse: de lapide 12 frustra =
frusta cf. Krit, Bem, zu Siluia p. 11 non frustra Riant et Gamurrini
eum apographo Neapolitano 15 spelunca
Taphnis est posita super ripam fluminis Nili; ibi est palatium
Pharaonis, ubi sanctus Moyses pro filio filiae Pharaonis
habebatur; ibi etiam et capitanei sunt, ubi sanctus Moyses
coram Pharaone mirabilia fecit.
Anonymus: Memphis uero adhuc palatium continet, ubi
sanctus Ioseph frequenter ingrediebatur. Inde ad miliarium
sextum contra ripam fluminis Nili est thronus Moysi et Aaron;
sunt autem praedicti throni in monte excelso, ubi sunt duae
turriculae, quae per gradus plurimos ascenduntur; una earum
habuit tectum, alia autem sine tecto est. Ibi ascendebat Moyses,
quando loquebatur filiis Israhel, cum deprimerentur, in alia
uero orabat. Subtus autem in circuitu campus est, ubi filii
Israhel lateres faciebant. Inde autem ad mille passus uilla est
C 10 zochchot C 11 phylisteum C elenteropoli C
13 eleuteropoli C 19 pro filio-sanctus MOJses om. Gamurrini 28 fortasse
habet
Egyptus autem cum sit ubertissima, loca tamen, quae
tenuerunt filii Israhel, sunt meliora. Pars Arabiae, quae iungitur
Palestinae, inaccessibile iter habet; nam licet mansionibus
quindecim a... eat, loca tamen ipsa sine aqua sunt.
Ab Hierusalem autem usque ad montem sanctum Syna
sunt mansiones uiginti duo. Pelusius uero metropolis est
prouinciae Augustamnicae, Augustamnica autem prouincia in
Egypto est. A Pelusio autem usque ad montem Syna sunt
mansiones duodecim. Antequam uero peruenias ad\' montem
sanctum Syna, occurrit castrum Clesma super mare rubrum,
ubi filii Israhel sicco pede transierunt mare. Vestigia autem
currus Pharaonis in mediis arenis parent usque in sempiternum.
Rotae autem ipsae inter se multo plus habent quam currus
temporis nostri, qui nunc in Romano imperio fiunt; nam inter
rotam et rotam uiginti et quatuor pedes seu amplius fuerunt,
orbitae autem ipsae habent binos pedes in lato. Vestigia uero
currus Pharaonis usque ad mare accedunt, ubi tamen ingressus
est in mare, dum uult filios Israhel comprehendere. In
C 4 elyopolis C 10 ibi Riant ubi Oamurrini 11 fenix C
13 aegypti autem cum sint ubertissima loca Gamurrini 16 interiaceat
Riant 19 Auguste Niceeperperam Itiant augusta nycaaim C 22 sanctum
om. Gamurrini 24hodiernum conieci cf. p. 116, 2 25 abent C distant
coni. Riant, parent Gamurrini 27 eo C seu conieci 28 abent C
29 accedit C acceduut Gamurrini autem C tamen scripsi
est, quousque Pharaonis orbitae parent in hodie, duo signa
posita sunt, unum in dextro et aliud in sinistro, item ac si
columellae factae sunt. Locus autem ipse non longe a castro
est, id est de Clesma.
Clesma autem ipsa in ripa est, id est super mare; nam
portus est ibi clausus, qui intro castro ingreditur mare, qui
portus mittit ad Indiam uel excipit uenientes naues de India;
alibi enim nusquam in Romano solo accessum habent naues
de India nisi ibi. Naues autem ibi et multae et ingentes sunt;
quare portus famosus est pro aduenientibus ibi mercatoribus
de India. Nam et ille agens in rebus, quem logotetem appellant,
id est, qui singulis annis legatus ad Indiam uadit iussu
imperatoris Romani, ibi ergo sedes habet, et naues ipsius ibi
stant. Hic est locus, ubi peruenerunt filii Israhel fugientes a
Faraone, quando de Egypto profecti sunt; hoc autem castrum
postmodum ibi positum est pro defensione et disciplina pro
incursione Saracenorum.
Locus autem ipse talis est, ubi totum heremi sint, id est campi
arenosi, excepto monte illo uno, qui incumbit in mari, in cuius
montis latere ex aduerso conligitur marmor porphyreticum; nam
ex eo dicitur appellari mare rubrum, quod hic mons, qui per
spatium grande super mare rubrum iacet, rosseum lapidem habeat
uel porphyreticum, nam et ipse mons quasi rosseo colore
est. Qui tamen mons fuit in dextro filiis Israhel fugientibus de
Egypto, ubi tamen coeperunt se ad mare appropinquare; nam
uenientibus de Egypto ad dexteram partem ipse mons est erectus
ualde et excelsus satis ac si paries, quem putes manu hominum
excisum esse. Ipse autem mons aridus est penitus, ita ut nec
fruticem in se habeat. Filii autem Israhel exeuntes de Ramesse
primum per medias arenas errando ambulauerunt; cum uero
C 3 idem C item scripsi 7 qui-mare om. Gamurrini
12 logotetema C 13 ligatus C 14 ibi stant ipsius Gamwrrini
19 totus heremi hesint C totum heremum hesit in campo arenoso mutat
Siant 22 quia
Mare autem rubrum non ob hoc habet nomen, quia rubra est
aqua aut turbulenta, sed adeo est limpidus et perlustris et frigidus
ac si mare Oceanus. Ibi elecesse nimii saporis et suauitatis
sunt. Omne autem genus piscium in eodem mare sunt tanti
saporis ut pisces maris Italici. Deinde omnia, quaecunque de
mare desiderari solent, illic ad cibum habundant. Ibi sunt
bucchinae et conchylii diuersa genera, sfondili uero et cocleae
diuersae et ingentes; per litus autem eius diuersae res iacent,
sed maiores et pulchriores quam in nullo mari. Corallum
uero in eodem littore plurimum est, ipse autem mare rubrum
pars Oceani est.
Desertum uero Sur heremus est infinitae magnitudinis, quantum
potest unquam homo conspicere, et arena solitudinis illius
inaestimabilis, ubi triduo ambulauerunt sine aqua. A deserto
autem Sur usque ad Maran est mansio una per ripas maris.
In Maran uero arbores palmarum paucissimi sunt; sunt illic
et duo fontes, quos indulcauit sanctus Moyses. Inde autem
per triduum de sinistro heremus est infinitus usque in locum,
perperam Gamurrini
12 cum eis Gamurrini 13 abet C 15 prelustris C 16 miri Gamurrini
. 18 ytalici
Demum uero apparent duo montes excelsi ualde, a parte uero
sinistra, antequam ad montes uenias, locus est, ubi pluit Dominus
manna filiis Israhel; montes uero ipsi excelsi et erecti ualde
sunt. Ab alia uero parte montium uallis planissima est ac si
porticus, ducentos passus uallis ipsa in latitudine habens. Ab
utroque autem latere uallis montes ipsi excelsi et erecti sunt.
Ubi autem montes aperti sunt, est uallis sex milibus passibus
lata, longitudinis autem satis plus habet. Montes uero toti
per girum excauati sunt, taliter autem factae sunt criptae illae,
ut, si suspendere uolueris uela, cubicula pulcherrima sint;
unumquodque autem cubiculum est descriptum litteris hebraeis.
Aquae etiam ibi bonae et habundantes satis in extrema ualle
sunt, sed non quales in Helim. Locus uero ipse uocatur
desertus Pharan, unde missi sunt exploratores a Moyse, qui
considerarent terram; ab utrisque uero partibus locus ille
munitus est montibus. Non fert autem locus ille agros aut
uineas nichilque aliud illic est nisi aqua et arbores palmarum.
Prope uero ad uicum Faram ad mille quingentos passus
coangustantur montes illi, ut uix triginta passibus lata ibi
sit uallis illa. Ibi appellatur locus ille Raphidin, ubi Amalech
occurrit filiis Israhel, et ubi murmurauit populus pro aqua,
et ubi lethro socer Moysi ei occurrit. Locus uero, ubi orauit
Moyses, quando Iesus expugnauit Amalech, mons excelsus
est ualde et erectus, imminens super Faran; ubi autem orauit
Moyses, ecclesia nunc constructa est. Locus autem ipse,
om. Gamwrrini 22 Pharon Miant cum codice, ut uidetur
28 Amalech Riant Hamalech Gamurrini
hodie paret. Ibi etiam Moyses deuicto Amalech altare Domino
aedificauit. In tantum autem locus iste [quo]usque ad quingentos
passus erectus est, ac si per parietem subeas. De Faran uero
usque ad montem sanctum Syna milia triginta quinque. Porro
in Aseroth adhuc apparet, quemadmodum fuit de lapide uallum
ipsum, ubi habitauerunt filii Israhel, cum reuerterentur a monte
dei. Throni etiam tres ibi sunt de lapidibus facti modice in
editiori loco, unus Moysi, reliqui uero Aaron et Iethro. Cella
autem, ubi separata fuit Maria Moysi soror, usque hodie super
terram duos pedes eminet.
Ab Aseroth autem usque ad montem sanctum Syna inter montes
ad dexteram et sinistram totum per uallem ipsam monumentis
plenum est. Prope uero montem sanctum in loco, qui appellatur
sepulcra concupiscentiae, totum sepulcris plenum est. Antequam
uero peruenias ad montem Syna, sunt sex montes, qui faciunt
uallem infinitam, planissimam et ualde pulchram. Trans uallem
uero ipsam apparet mons sanctus Syna. Locus autem, ubi se
montes aperiunt, iunctus est cum eo loco, ubi sunt sepulcra
concupiscentiae. A loco autem, unde uidetur, usque ad montem
Syna sunt per uallem ipsam quatuor milia passuum. Vallis
autem ipsa ingens ualde est, iacens sub pedibus montis dei,
quae habet in longitudine passus sedecim milia, in latitudine
autem quatuor milia. Qui uult ergo ad montem sanctum
pergere, per transuersum ad uallem illam deambulat. Haec
est autem uallis ingens et planissima, in qua filii Israhel
commorati sunt, quando Moyses fuit in montem quadraginta
diebus et quadraginta noctibus. Locus autem, ubi factus est uitulus, usque
hodie ostenditur, nam lapis grandis ibi fixus stat. Haec
ergo uallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sancto
Moysi locutus est deus in rubo de igne. Ab uno autem latere
optimus est ascensus in montem et ab alio descensus; per
Siant Hamalech Gamurrini 3 ipse usque Gamurrini
7 abitauerunt C 8 ibi om. Gamurrini 24 ad om. Gamuqrini
25 ipsam Gamurrini
peruenitur. Mons uero ipse in giro quidem unus esse uidetur,
intus autem plurimi sunt, sed omnes illi unus mons Syna
appellatur. Specialis autem ille mons est, in cuius summitate
est ille locus, ubi descendit maiestas dei, qui mons in medio
omnium montium est. Et cum omnes, qui per girum sunt,
excelsissimi sint, tamen ipse ille medianus. in quo descendit
maiestas dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum quis
ascenderit in illo, prorsus omnes illi montes, quos excelsissimos
uiderit, ita sub monte uidentur Syna ac si colliculi.
Mons autem cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialiter
Syna dicitur, tamen uideri non potest, nisi ad propriam
radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam
posteaquam ex eo descenderis, inde et de contra illum uides,
quod, anteaquam in eum ascendat, facere non poterit. Montes
uero, qui in circuitu sunt, cum maximo labore ascenduntur,
quoniam non ascenduntur per girum in cocleis, sed directe
ascenduntur ac si per parietem et directe descenduntur. In
uertice autem montis Sina, ubi lex Moysi data est, ecclesia
parua constructa est. In summitate uero montis illius nullus
habitat, nichil est enim ibi aliud nisi sola ecclesia et
spelunca, in qua habitauit sanctus Moyses. Mons uero ipse
totus petrinus est, ita ut nec fruticem habeat. De summitate
uero montis mediani ita subtus uidentur esse illi
montes excelsissimi quasi colliculi. A uertice autem montis
Syna Egyptus, Palestina, mare rubrum, mare parthenicum, quod
mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum uidentur.
In monte uero Choreb, qui eidem monti coniunctus est,
est ecclesia et ante ecclesiam spelunca, in qua latuit sanctus
Helias sub Achab. Ostenditur ibi etiam altarium lapideum,
quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum deo. Non
longe autem inde est locus, ubi stetit sanctus Aaron cum
septuaginta senioribus. In eo loco tectum non est, petra tamen
om. Oamurrini 13 eum om. Gamurrini
20 uero Gamurrini autem Riant
in medio autem lapideum altarium est. In capite uero uallis,
quae monti subiacet, ibi ecclesia est in eo loco, ubi locutus est
Dominus Moysi in rubo, qui rubus usque hodie uiuit et mittit
uirgulta; ibi ergo aqua est optima. Ostenditur etiam in ipsa
ualle, qualiter unusquisque habitationes habuerant, de quibus
habitationibus usque in hodiernum diem fundamenta parent,
quemadmodum fuerunt lapidibus circumdata. Ibi etiam est
locus, ubi tabernaculum foederis primitus fixum est. Ab
alia uero parte inter montes exitur et incipitur iam iuxta
mare ambulari, ita ut subito per aquam maris ambules, subito
etiam in quingentos passus per arenam ambulatur heremi;
uia enim illic penitus non est, sed qui ibidem ambulant, in
locis et locis signa ponunt, ad quae signa per diem ambulant,
nocte autem signa cameli attendunt.
A mare autem rubro usque ad Arabiae ciuitatem mansiones
quatuor sunt. Filii autem Israhel, quando egressi sunt de
Egypto, quantum ibant dextra, tantum redibant sinistra; quantum
denuo in ante ibant, tantum denuo retro reuertebantur,
et sic fecerunt ipsi .....
Gamurrini 6 habuerat Gamurrini 11 ambulare Riant
14 ad quod signum C 16 autem om. Riant 19 in ante] sinistra
perperam Gamurrini 20 Riant adnotat: C pauca addit, quae abraso
codice legi non possunt.