The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Legi libros, quos transmisisti, stilo breues, doctrina uberes,
lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae et pietati pares.
nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem
potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condidisti. cum enim
eximium in eis templum deo aedificaueris, doctrina nonae eruditionis
quasi summum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles
sanctae aeque doctrina ac uita inlustrarentur, quos morali institutione
formaueras, spiritali instructione decorasti. superest ut
dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuuenes tales sunt,
pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in
mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. et quia iam dispensatione
diuina atque iudicio etiam magistri ecclesiae esse
coeperunt, donet hoc benignissima dei pietas, ut doctrina illorum
fructus sit ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam
illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi institutione
sua generauerint. mihique hoc, etsi non inter omnia, certe uel
post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam
mei, sint nunc cotidie oratores mei. uale, mi domine et
dulcis meus.