Epistulae Salvian of Marseilles Franz Pauly University of Leipzig European Social Fund Saxony Gregory Crane Jouve OCR-ed, corrected and encoded the text Greta Franzini Project Manager (University of Leipzig) Simona Stoyanova Project Assistant (University of Leipzig) Bruce Robertson Technical Advisor (Mount Allison University) Uvius Fonticola Technical Advisor (Ludwig Maximilians University Munich) University of Leipzig stoa0249a.stoa003.opp-lat2.xml Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License 2014 University of Leipzig Germany Franz Pauly Salvianus Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia Gerold Vienna 1883 Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 8 Internet Archive

The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.

Latin
SALVIANI EPISTOLAE.
EPISTOLA I.

o Amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperum, suauem an iniucundum: ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse uidearis. amari a nobis nostros honestum est, laedi acerbum. et tamen hoc eiusdem est interdum animi eiusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. amor quippe nos facit nostros amare, amor interdum cogit . offendere. utrumque unum est, cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam.

quam graue, hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur? quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis uereor, ut, dum adulescentem hunc, quem ad uos misi, tradere indiuiduis meis cupio, uni studens multis molestus sim, et amor eius offensa sit ceterorum, quamquam hi, qui satis diligunt, non cito offendantur.

sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. placere enim dilectis meis plurimum cupiens molestiam illorum reatum meum credo, et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero.

quamquam hoc metuendum in uobis omnino non sit, qui totum me in uos recipientes etiam apud alios pro me. timetis. tantum enim abest ut displicere ego caritati ac sensui uestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis, ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei.

adulescens, quem ad uos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parui nominis, familia non 1 inseripiio deest in C 11 tum Pithoeus: cum C 25 agripinae C item 30 obscurus, domo non despicabilis et de quo aliquid fortasse amplius dicerem, nisi propinquus meus esset. hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere uidear de illo plura dicendo. matrem ergo is, de quo dico, Agrippinae uiduam reliquit probam honestam et de qua forsitan audacter dicere ualeam, uere uiduam. nam praeter ceteras castimoniae sapientiaeque uirtutes est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est, quia sine hac nihil tam ornatum est, quod ornare possit.

liaee ergo, ut audio, tantae illic mopiae atque egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat, quia nihil est, quod uel ad uictum uel ad fugam opituletur. solum est, quod mercennario opere uictum quaeritans uxoribus barbarorum locaticias manus subdit. ita, licet per dei misericordiam uinculis captiuitatis exempta sit, cum iam non seruiat condicione, seruit paupertate.

haec igitur habere me hic nonnullorum sanctorum gratiam non falso suspicans (nec enim nego, ne negator gratiae ingratus fiam : sed plane, sicut habere me eam non nego, , ita non mereri me certo scio, in tantum ut, etiamsi est aliqua in me illa, ego tamen illius causa non sim, quia si qua est in me gratia, ob eos, ni fallor, maxime data est, quorum intererat ut gratus essem: ut uerendum forsitan sit ne negans his, quod propter eos cepi, non tam meam rem his negare uidear quam ipsorum): haec igitur aut id quod est aut plus quam est in \' me esse existimans misit ad me hunc, quem ad uos ego, sperans fore ut agente me et adnitente amicorum meorum gratia propinquorum meorum esset auxilium.

feci ergo id, quod rogatus sum, sed tamen parce et apud paucos, ne gratia ipsa ingrate uterer. commendaui hunc aliis, commendo uobis, licet non aeque aliis ut uobis: primum, quia commendari satis 1 obscuros C m. 1 dispicabilis C .5 forsitam C T semper] super suspicatur Hartelius \' 10 aegistatis C 13 subditus sed us eras. C 17 naegator C 22 forsitam (sie) sit nene gaoB C fonitan mihi ne sit negans Halmius28 coepi s tamen sed en punct. C 24 aut] ut C 26 sperans suppleuit Bitters- husius; fort. forsan (ut E lIll, 3) sperans ut oculi scribentis a forsan ad fore aberrasse putandi sint. uobis eum, qui est meus, ita ut ipsum me non necesse est; deinde, quia cum me portionem uestri existimetis, necesse est eum, qui mei portio est, uestri quoque aliquatenus portionem esse ducatis; postremo, quod commendatio ipsa sicut diuersi generis ita etiam excellentioris est caritatis.

aliis enim commendaui hunc corpore uobis spiritu, aliis in emolumenta praesentium uobis in spem futurorum, aliis ob breuia atque terrena uobis ob sempiterna atque diuina. et recte, ut, quia carnalia uobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a uobis peterem, quibus uos magis abundatis.

suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea uiscera et quantum in uobis est - uestrum facite, inlicite et adhortamini, docete, instituite, formate, gignite. christi domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et ceterorum, uester esse incipiat potius quam suorum.

admittite, quaeso, hunc in illas beatas ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite caelestes thesauros, et ita agite ac peragite, ut dum hunc in thesaurum uestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. potens est illa ineffabilis dei pietas, ut dum eum in consortium spiritalium bonorum adoptatis, diuitias, quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. et sane, si quid in ipso est bonae indolis, non magnae uobis difficultati spes eius ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex uobis audiat, sufficere ei hoc ipsum conuenit, quod uos uidet. 15 ualete. 5 excellentiores super e fin. scr. i m. 1 C 9 minus Pithoeus plus C unde fort. scrib. est: spiritalia aobia plus quam carnalia bona praesertim cum hoc pronomini sequenti illa magis conuenire uideatur ego C Baluzius ed. III. ergo Halmius nil adnotans; fort. merus error est 11 hanc s. ser. u m. 2 C let ( post inlicite) delendum uidetu Halmius 12 uestrum (conZ. u. 15 uester esse inc.) HarteUus coni. Ennod. Diet. VIII p. 448, 9: uestra libri et Halmius 13 gignite] fingite nos sitl.-Ber. p. 38 sed mutato uestra in uestrum perbene se habet 17 pergite Hdlmim, unde nescio 21 quas] quasi C 22 bonae ex benę C corr. m. 2 23 difficultatis C corr. Rittershusius 24 audiat ex audeat C corr. m. 2 25 ualete, finit C, deinde seguitur item alia..

EPISTOLA II.

Eucherio Episcopo Saluianus.

Vrsicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non iussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem, si iussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est, per seruum potius quam per te dare. arguo itaque hoc et emendari uolo, si tamen neglegentiae est non superbiae. pedissequa enim plerumque noui honoris est adrogantia, licet in te nec generalis uitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc iugiter cupio, ne, si in quibusdam officiorum tuorum mos discreparit, aliquid in te nouis honoribus licuisse uideatur.

EPISTOLA III.

Agrycio episcopo Saluianus.

Si excusare inofficiositatem meam apud sanctimoniam tuam cupiam, magis accusandus sim, qui inexcusabilem me esse uel non agnoscam prae stoliditate uel nolim prae superbia confiteri. non excuso ergo; augmentum enim reatus est innocentiam iactare post culpam. quid igitur faciam, cui nec negandi delicti facultas suppetit nec tuendi? negare enim manifesta non audeo et excusare inmodica non possum. confugiendum mihi itaque ad diuinarum est remedia litterarum, quae maximorum criminum * * * 2 Eutherio C 4 iussas s. a scr. u m. 2 C 6 malluisti C 7 emendari BaZuzius: emendare C negglegentiae C 8 saperbiae sed e fin. lineola transuersa del. C pedinseca C 11 meae] seqwtwr in C commune pignus epist. V 6. 17 usque ad finem etiam — uideatur] haec leguntur in C post maximorum criminum epist. III fin. 12 ne si Pithoeus: nisi C 13 discreparit scripsi : discreparuit C del. r m. 1 discrepanit cum edd. Halmius uideatur. finit. item al. et sequitur epist. V I in C 14 IIII in mg. C

EPISTOLA IIII.

Hypatio et Quietae parentibus Saluianus, Palladia, Auspiciola salutem.

Paulus apostolus, electionis uas, magister fidei et receptaculum dei, cum omnes epistolas suas utpote eloquentissimus uir dictauerit, quibusdam tamen non suum tantum nomen inscripsit, siquidem in aliis Siluani, in nonnullis Timothei, in quibusdam uero utriusque nomini suum nomen adiunxit. cur id? primum, credo, ut simul esse agnoscerentur qui simul scriberent: deinde ut ii, qui separatim ab unoquoque eorum edocti fuerant, scirent omnium non discrepare sententiam: postremo, ut quos singulorum non mouebat auctoritas, omnium saltim moueret adsensus.

ita ergo et nos, exemplorum ingentium parui imitatores, ad uos, quos natura parentes fide fratres honore dominos habemus, non, ut apostoli illi, auctoritate docentium scribimus, sed humilitate famulorum, ut qui hactenus singulorum nostrorum epistolis non moti estis uel nunc omnium obsecratione moueamini, nosque filios uestros, ne qui ex superfluo metus sit, et simul sciatis esse et unum sentire pariter et metuere et aequaliter supplicare, non quia sciamus an uos omnibus irascamini, sed quia nos non possumus causa esse diuisi.

idem enim nobis admodum metus est, etiamsi non eadem uidetur offensa. caritas quippe mutua facit, ut licet uos non utrique forsan suscenseatis, uno tamen ex nobis reo alter sine tristitia reatus esse non possit. illud sane est, quod nos contendere in aliquo et certare mutuo faciat, quod cum ambo filii uestri aequaliter rei simus, plus tamen unusquisque nostrum pro altero quam pro se timet.

parentes carissimi, parentes reuerendissimi, interrogari uos 1 VII in mg. C 2 ypatio C 4 uas] suas priore s punct. C 7 timotei C 10 hii C 19 ne qui praecedente Bittershnsio Halmim: neq; C 24 forsan ex forsam m. 1, ut uid., C 25 possint punct. n C 29 reuerentissimi C interrogare Rittershusius quaesumus liceat. ita possunt pignora sic amantia non amari ? quid tantum mali commeruimus, uel affectus dilectissimi uel domini reuerendissimi, ut nobis nec tamquam filiis reddatur gratia nec tamquam famulis remittatur offensa?

septimus iam ferme annus est, ei quo nulla ad nos tam longe a nobis sitos scripta misistis. nullis paene in deum delinquentibus tam longum lugendi tempus inponitur, nullos admodum maximorum criminum * * ut plus amet, scilicet ut patris motus non detrimenta amoris sint, sed profectus, cum quantum cohercitio adtulerit unius correctioni, tantum correctio reddat mutuae caritati.

quamquam hoc illos magis parentes facere conueniat, qui de nonnullis negotiis ueras irascendi filiis causas habent. tu autem quid suscenses, qui ex quo Christianus factus es, etiam falsas habere desisti? esto enim conuersiunculam nostram paganus quondam non aequanimiter acceperis : ferenda tunc fuit ex dissimilitudine studiorum etiam discrepantia uoluntatum, quando nobis etsi amor non suscensebat, superstitio tamen aduersabatur. nam licet pater non odisset filiam, error tamen oderat ueritatem.

nunc longe aliud est. ex quo dei cultum professus es, pro me pronuntiasti. si praeteritas irarum causas exequeris, inputa. tibi, qui Christiano filiam tuam dedisti. si id non est, quid mihi irasceris, quia eam nunc in me religionem augere cupio, quam tu in te probare coepisti? cur, rogo, in me non.

diligas quod es, qui in te quod eras ipse damnasti? sed parcendum paululum uerbis est, quia etiam in bona causa humilis esse, in quantum res sinit, filii apud parentes debet oratio. indulgete, affectus carissimi; liberiorem me esse paululo in negotio suo dei affectus facit. si quae sunt uobis aliae suscensendi causae, peccare me potuisse non abnego: in hoc uero, ubi ideo suscensetis, quia Christum amare uideor, ignoscite 1 qaaesumus Pithoeus: qs C pignorare C in quo fort. latet pignora uos aut pignora uel aut, quod Hartelius suspicatur, pignora se 2 affectos C 3 reuerentissimi C ut paulo ante; utroque loco em. Baluzius 5 iam C a. l. m. 1 6 scribta C 9 cohercitio (sic) C 11 mutae (sic) C 13 suscensis C christianu. (sic) C sed m. 2 mute christianis (sic) 19 filium CHalmius filiam coni. Hartelius 28 panlolo C quod dicturus sum.

peto quidem ueDiam, quia irascemini, sed non possum dicere malum esse quod feci. haec igitur apud uos meo nomine et quasi peculiari prece. nunc to, o dilectissima ac uenerabilissima soror, quae mihi tanto carior es quam prius, quanto plus a suis affectus conuenit diligi, in quibus se ipsum Christus fecerit amari, fungere partibus tuis simul meisque. ora tu ut ego inpetrem, tu postula ut uterque uincamus. osculare, quia absens labiis non uales, saltim obsecratione pedes parentum tuorum quasi ancilla, manus quasi alumna, ora quasi filia.

ne trepidaueris ne timueris: bonos iudices habemus, affectus ipse pro te orat, natura ipsa tibi postulat, suffragia causae tuae in tuorum mentibus habes, cito adnuunt qui suo ipsi amore superantur. obsecra ergo et supplex dicito: quid feci quid commerui? ignoscite quicquid illud est, ueniam peto, etsi delictum nescio.

numquam uos, ut ipsi scitis, inofficiositate aut contumacia offendi, numquam uerbo asperiore laesi, numquam uultu proteruiore uiolaui. a uobis sum uiro tradita, a uobis coniugi mancipata. teneo, ni fallor, mandata uestra,, haeret sensibus meis sanctum piae praeceptionis arcanum. morigeram me, ut puto, ante omnia uiro esse iussistis. uestrae uoluntati obsecuta sum uestrae iussioni obtemperaui: illi in omnibus parui, cui me parere uoluistis. inuitauit me ad religionem inuitauit ad castitatem.

date ueniam, turpe credidi reluctari; res mihi uerecunda res pudens res sancta uisa est. fateor, cum de tali n-egotio mecum ageret, erubui quod non ego ante coepissem. huc accessit etiam reuerentia Christi et affectus: honeste me facere credidi quicquid dei amore fecissem.

aduoluor uestris, o parentes carissimi, pedibus illa ego uestra Palladia, uestra gracula uestra domnula, cum qua his tot uocabulis quondam indulgentissima pietate lusistis, quae uobis per uaria nomina nunc fuit mater nunc auicula nunc domina, cum esset scilicet unum uocabulum generis aliud infantiae tertium dignitatis. en ego illa sum, per quam uobis illa primum et parentum nomina 1 iraacemini C inwcimini cum edd. HaZmius 11 habe.mus C affectus ex affectos C m. 2 Datu.. C 16 coutnmatia C 21 ufa (post iassiBtis) C 29 gragula C 32 fui Baluzius et auorum gaudia contigerunt, et, quod utroque praestat, utrumque feliciter, cum fructu adipiscendi et beatitudine perfruendi, non quia hinc ego aliquid mihi deputem, sed tamen ingrata apud uos esse non debet, per quam uos uoluit deus esse felices.

ne, quaeso, ergo molestum uobis sit quod referre aliquid deo cupio, cui omnia repensare non possum. pleni estis solaciis iucundissimis pleni pignoribus carissimis pleni benedictione diuina: praeter peculiarem mei causam uestrum negotium referre deo gratiam iubet, debere me ei arbitror, quod nobis tanta concessit. sed haec hactenus: sufficienter enim iam per nos, o carissima soror, precati sumus, reliqua sunt agenda per filiam. utamur ergo (honeste enim pro

reconciliando parentum affectu cuncta temptantur), utamur illorum more et exemplo, qui ultimo causarum loco aliqua nonnumquam ad commouendam iudicum misericordiam proferebant laturis sententiam disceptatoribus, aut lamentantes matres familias aut sordidatos senes aut plorantes paruolos ingerentes, scilicet ut qui superiora causae uerbis iam exorauerant, posteriora rebus ipsis perorarent.

offerimus ergo et nos uobis o carissimi parentes, pignus pari quidem illorum sed tamen gratiore suffragio. offerimus enim pignus non incognitum sed domesticum, non alienum sed proprium, nec, ut illi oratores, et sibi et iudicibus extraneum sed nobis simul uobisque commune: quae uos utique uestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem sed ad uestrorum reuocat caritatem, nec alienos uobis aliena sed uestros uestra commendat, neque id orat, ut eos ametis, quos numquam ante uidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis.

uestrum ideo, parentes carissimi, negotium uestra res est; uester id a uobis animus uestra 7 solatiis sic etiam C 11 praecati (ut §. 9 pce et sic fere ubique) C 12 filii mutamur (sic) C 13 utamur Pithoeus ut amor C 16 latu ri. (sic) C 17 familiae (sic) C paruolos (item infra paruolorum) C 18 exorauerunt (sic) C 24 que uos C indolis C 29 non (ante potestis) quod in sua Baluzii editione intercidisse monet Halmius, in quarta edit. non deest caritas deprecatur. ne, quaeso, tantum nobis irascamini, ut nec nobis consulatis, supplicante nobis * » * commune pignus per nos simul atque nobiscum, et primam paene ad uos uocem pro nostri emittit offensa. infelix prorsus eius et miseranda condicio, quae auos suos ex parentum primum reatu coepit agnoscere.

miseremini, quaesumus, innocentiae eius miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum iam supplicare quae adhuc nescit quid sit offendere. laesus quondam Niniuitarum peccatis deus uagitu infantium et ploratione mollitus est. nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia paruolorum, dicente ad Ionam deo: si ualde contristatus es super cucurbitam. et paulo post: ego non parcam super Niniue ciuitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum uiginti milia, qui non cognouerunt sinistram suam aut dexteram, declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse.

sed quid ego de dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur tantoque, si dici licet, maior est hominibus humanitate et beniuolentia quanto potestate atque natura?

paratum, ut ait Liuins, inter Romanos Sabinosque bellum, et, quod difficilius sedari potest, coeptum preces quondam et interuentus carorum pignorum sustulerunt; cumque una eorum gens esset natura ferox alia dolore feruens, tantum tamen uisio affectus mutui ualuit, ut nec Romanus memor esse belli nec Sabinus posset iniuriae, et illi paulo ante feri ac semibarbari, cognati sanguinis cupidi, sui prodigi, amplecti se mutuo inciperent, quia pignus mutuum iam habere coepissent, fieretque unus uterque populus, quia unus utriusque esset 12 Ion. 4, 11 22 Liu. 1, 13 2 uobis] hic finit particula codicis Bernensis in medio uersu; quae sequuntur usque ad Sabinosque bellum particula cod. Parisini praebet 6 miserimini (utroque loco) C 13 concurbitamen sed en punrl. C 22 paratus C 24 interuentos super o scr. u m. 1 C item paulo post romanos 27 possit (sic) C ferri C m. 1 28 cupidis ut prodigi C 30 utrique s. i scr. us m. 1 C VIII. 14 affectus.

nos non in acie stamua non arma sumimus, non uim inferimus nec propulsare temptamus, impium fore arbitrantes, si uel in hoc filii parentibus obuient, ne puniantur iniusti. cur, rogo, quod illi quondam affectus pro suis obtinuerunt nostri non queant inpetrare pro nobis? an ideo infelicissimi paene omnium, ideo minus meremur ueniam, quia repugnare nescimus?

quod uultis nos pati patimur. si irascimini, depfecamur, si puniendos creditis, adquiescimus. quid, rogo, ultioni post ista superest? certe etiamsi iustas suscensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satis faciant, ae necesse habeant uindicare.

quid autem est, in quo magis possimus nos uobis satis facere? filii uestri sumus, qui uos rogamus, neptis, per quam rogamus: parcite, indulgete: illi teorum, parentes carissimi, pro se rogant, ob quorum soletis nomina etiam extraneis nil negare. longum est de innumeris pietatis atque humanitatis exemplis dicere et praeposterum. ut de maioribus ad minora ueniamus. sed tamen id, quod dicturus sum, specie quidem minus est, sed tamen re minus non est.

perorans quondam pro perioulo existimationis atque incolumitatis suae in Romano foro Seruius Galba, cum ob difficultatem negotii et inuidiam facti sui parum non modo in causa sed etiam in eloquentia spei poneret, arte usus est, ut iudicum animos, quos inflectere precum ambitione non poterat, rerum temptaret affectu. itaque consumptis iam admodum cunctis oratoriae artis ingeniique subsidiis, cum parum se promouisse intellexisset, paruolum, quem secum habebat, Galli, ut illis temporibus uidebatur, clarissimi et nuper mortui uiri filium, et paruas ante subsellia auditorum indoles suas in 3 fili C lfort. iniuste\' Halmius 13 nos nobis (non nobis nos ut edd.) C 14 indulgete (indulgite C): illi t eorum sic Halmius indnlgete illi. Eorum edd.; fort. in eorum latere coram momiimus in Sitz.-Ber. p. 39 19 specię 0 21 incolomitatis 0 fore s. scr. o m. 1 C (ceterum non praetermitto in inferiore marg. rec. m. adnotatum esse: de Seruio Galba haec sumpsit a Cicerone in libro de claris oratoribus) 25 consumptis ex consumptus C corr. m. 2 27 paruulum hic C; efr. supra g. 15 consessu iudicum conspectuque produxit: quos cum laturis sententiam disceptatoribus oratione flebili commendaret, fractae affectu omnium mentes et inclinatae sunt. quid plura? factum est. ut inflexis cunctorum sensibus daret misericordia humani-I tati quicquid ambitioni ueritas denegaret.

o affectus humani quanti estis, quantum ualetis, qui etiam in iudicio ius habere potuistis! discite, o parentes carissimi, uenia uestri dictum sit, discite uel hoc saltim exemplo frangi atque molliri. certe etiam illic misericordia ualuit, ubi locum esse misericordiae non licebat. laturi sententiam iudices, qui nihil se nisi ex ueritatis officio pronuntiaturos esse iurauerant, excludere tamen misericordiam nec post sacramenta potuerunt, in tantum humanitate moti, ut dum alieno negotio consulunt, suum paene obliuiscerentur.

nihil uos durum nihil insolens deprecamur: uestris uos praestate pro uobis quod praestiterunt illi extraneis contra se. certe nec causa illic iustior nec persona carior nec audientia humanior nec orator gratior fuit. illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis; illic apud iuratos iudices, hic apud iniuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo uos ipsa infantiae suae simplicitate plus moueat, adhuc rogare non nouit. quid, est quod causae desit?

quod nouum inquirendum nobis est inauditumque suffragium ? num extraneorum apud uos precibus utendum est? semper in amore cautella est; nemo enim melius diligit quam qui maxime ueretur offendere. unde ego nunc ueniam peto, non quia. offendisse me nouerim, sed ut locum offensae penitus non relinquam, nec conscientia culpae, sed ratione et officio caritatis, ut maiorem apud te affectus gratiam obsecratio- . mereatur innoxii et amori proficiat supplicatio reatu carens,. habeasque plus in filii tui deprecatione quod diligas, si non habes quod remittas.

quamquam temere fortasse nobis de 1 consensu C 3 mentes ex mentis C corr. m. 1 5 quidquid sed prioris d parte poster. erasa C 21 quae ex q; C corr. m. 2 25 cautellam C (fort. ortum ex cautellà) 26 ueretor sed. s. o scr. u m. 1 C 31 habeas quae plus C 14* innocentia blandiamur, quid tu de nobis sentias nescientes; tui enim nobis sensus magis quam nostrae opinionis ratio habenda est. superest ergo, ut si quid aliud et quicquid illud commissum a nobis est, tu, qui id offensa dignum putas, uenia quoque non indignum arbitreris. pulchre tibi ipse in tuorum reatu satis facies. nihil de ultione perdit filio ignoscens pater, quia felicius multo est et laudabilius suis aliquem etiam inmerito ignoscere quam in suos etiam merito uindicare. uale.

EPISTOLA V.

Catturae sorori Saluianus.

Etsi docente Paulo apostolo quid conueniat nos orare nescimus, quo fit ut interdum quid uelle aut gaudere oporteat nesciamus, tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines pie magis quam sapienter eos, qui nobis curae sunt, cupimus quam diutissime esse nobiscum), gaudeo, quod post grauem diuturnumque morbum spem etiam praesentis uitae indepta es, quae futurae semper habuisti.

benedictus itaque dominus deus noster, qui semper spiritus tui custos nunc praecipue etiam carnis fuit et in te manens teque custodiens manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit, nec solum sancta sanctorum, sed etiam uestibula templi sui et circumsepta seruauit protectionemque suam latius fundens fecit salutem animae tuae usque ad sanitatem corporis peruenire.

quamuis ego ne hanc quidem tibi quam pertulisti terrestris uasculi infirmitatem obfuisse existimem, cuius fortitudo, ut scis, menti semper inimica est: ut te iure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto inbecillior carne esse coepisti. caro enim, inquit apostolus, concupiscit aduersum spiritum, spiritus aduersus \' 11 Rom. 8 28 Gal. 5, 17 2 tui ex tu C corr. m.1 8 uindicare Baluzius: uindicari C .uale. finit. item alia C 9 III in mg. C 12 quo] atque suspieatur Hartelius 18 fort. benedictus{sit} itaque 19 custos ex custus C corr. m. 2 praecipuae C 21 perrexit sed. s. e scr. m. 1 0 C 27 inbicillior C item g. 5 et inbicillitas g. 4 carnem: haec enim inuicem sibi aduersantur, ut non quae uultis, illa faciatis.

ergo si repugnante corpore quae uolumus facere non possumus, infirmandum carne est, ut optata faciamus. et uerum est. inbecillitas enim carnis mentis uigorem exacuit, et adfectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animorum, ut mihi genus quoddam sanitatis esse uideatur hominem interdum non esse sanum. nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla diuinae indoli cum terreno hoste luctatio est. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore affecto quasi aduersario subiugato.

gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi et adtrahe, ut legis, spiritum sanctum. numquam, ut puto, habitatore deo dignior extitisti, quanto inbecillior corpore, tanto purior sensu. uincentibus carnem tuam morbis mente uicisti, felix, si hanc semper corporis mortem in uitam spiritus conseruaris.

extinctis in te forsitan cunctis humanarum temptationum incentiuis habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti, ut mihi non solum magna dei dispensatione, sed etiam magno munere et ante aegrotasse et nunc conualuisse uidearis. aegrotasti enim hactenus ad uirtutem spiritus confirmandam, securam forsan sanitatem nunc adipiscens iam carne superata, ut posthac redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro ualere incipiat, ut iam temptatio non resurgat. uale. 15 Psal. 118 3 carne in ras. C 5 uigorem mentis (non mentis uigorem ut cum edd. Halmius) C adfeotis sed s. d scr f m. 1 C 6 animarum de gub. dei 116, ubi hic locus repetitus est; (ibidem affectis et paulo post adfecto cum A retinui) 14 defecatae tue (sed . tue in ras.) C 15 liberae (-re carr. m. 1) ostuum C 16 existitisti C 20 forsitam C 21 natura C 24 securam Halmius: secura C 25 forsam C post hac sed 8. hac add. N m. 1 C 26 incolomitatem C 28 uale. finit C; sequitur in C epist. tertia ac tum demum sexta, cui praefixum est: item alia

EPISTOLA VI.

Limenio Saluianus in domino salutem.

Etsi scio honestas mentes probi affectus non obliuisci ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt, tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro conuenit, admonendum te caritatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimaui, ut. legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris uideres, in te mei accenderes. dabit autem, non ambigo, deus noster, ut affectum Christianorum in te recipiens Christi ipse affectus fias. uale in domino.

EPISTOLA VII.

Apro et Vero Saluianus.

Officii sit an inpudentiae quod prius ad uos scripsi, quam a uobis ius scribendi acciperem, malo uestri esse iudicii quam adsertionis meae, quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. sed licet haec uere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si, quid in ueri opinione secundum intellegentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo paruis, ut ego sum, apud superiores, ut uos estis, sancta contentio est, melius eos facere, si praeoccupent scripto patronos suos, quam si ab his praeoccupentur.

nam cum ipsa scribendi rescribendique adsiduitas dandis uel maxime et reddendis obsequiis deferatur, multo necesse est humilius sit et obsequentius dare quempiam operam, ut officium prius deferat, quam expectare ut prius capiat, quia iuxta id, quod 1 V in mg. C 8 uideres Halmitts: uidens C uides suspi- catur Hartelius 11 domino. finit. item alia C 14 officiis ita C m. 1 15 mallo C 22 scriptos sed. s fin. punct. C 23 ipsa sed a in ras. duarum litt. C 26 ut C m. 2 add. supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare uideatur.

congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad uos prius scriberem. primum, quia turpiter ad honorem ambisse uiderer inferior: deinde, quod uos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum uestrorum dignitas uindicat, ut paene quicquid a uobis fit, nihil non recte factum esse credatur:

postremo, quod, etiamsi hoc consilio uos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et inbecillus prius deferrem officia quam sumerem, pio magis id uos consilio fecisse existimandum erat quam adroganti. cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi poterat uos amico uoluisse honorem negare quam onus noluisse inponere.

quamuis emm honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et uincere, tamen quando inter tales, ut nos sumus, id est inter summos atque infimum, huiuscemodi negotium est, abundantioris cari*tatis rem maior facit, si minori cedat officio. haec, mi domini uenerabiles, iuxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reuerentiae uestrae scribenda. ad uos putaui.

si aliud uos sentire ostenderifcis, ego manum ad os meum ponam et iuxta exemplum sancti Iob, qui post diuinam uocem in comparatione loquentis dei paruum se et inbecillum esse cognouit, terram me, ut sum, squalidam et insincerum cinerem iudicabo dicamque: illud semel locutus sum\' non adiciam. nec inmerito: incidere enim in falsae opinionis errorem, priusquam uera cognoscas, inperiti animi est et sim- plicis, perseuerare uero in eo, postquam agnoueris, contumacis. ualete.\' 25 Iob. 39, 35 6 fit Pithoeus : sit C 8 scribBisaie (sic) C inbicillns ut in fin. epist. inbiciUum C 13 bonus sed h eat parte eras. C 18 ueneribilis C 19 scaenti C 32 in comparationẽC em. Rittershusius; cfr. Ind. III s. u. comparatio 24 oinerem C et conu FX ffirner l. I. p. ld cicerem edd. 27 contumacis Halmius :. contumac«8 C (eontsmaciae edd.) 28 ualete. finit C; in quo sequitur epist. IIII usque ad uerba supplicante nobis §. 17

EPISTOLA VIII.

Domino et dulci suo Eucherio episcopo Saluianus.

Legi libros, quos transmisisti, stilo breues doctrina uberes, lectione expeditos instructione perfectos, menti tuae et pietati pares. nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condi-.

disti. cum enim eximium in eis templum deo aedificaueris, doctrina nouae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles sanctae aeque doctrina ac uita inlustrarentur, quos morali institutione formaueras spiritali instructione decorasti. superest ut dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuuenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. et quia iam dispensatione diuina atque iudicio etiam magistri ecclesiarum esse coeperunt, donet hoc benignissimi dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit ecclesiarum et tuus profectuque excellentissimo tam illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generauerint. mihique hoc, etsi non inter omnia, certe uel post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc cotidie oratores mei. uale, mi domine et dulcis meus. 1 uariis lectionibus trium codd. Paris. apud Halmium in hac episL adiecimus lectiones quarti cod. Paris. n. 2182 (D), quinti uero n. 1791 ut infimae notae et uitiis scatentis omisimus in D inscr. est: In- cipit epistola beati Saluiani ad sanctum Eucherium Lugdunensem episcopum 2 Domino eras. i lit. A dulci suo AD: dulcissimo BO; cfr. postremas epistolae uoces Saluianus AD: siluanus presbyter BC (Veranus Paris. 1791) 3 obiter moneo in cod. Sessoriano teste A Beifferscheid: (Bibl. patrum lat. I p. 141) post libros additum esse tuos, et eundem habere u. 7 Siluanus presbyter 6 beatissimorum B ac beatorum pignorum om. C 7 exsimium BC 9 indoles sciaeque A 10 institutione D m. 2 s. l. 12 dono AJJ: dona BC 15 ecclesiq D 16 benignissima BD 17 profectu quQ C prouectu B 20 fuerint BC 21 quotidie A

EPISTOLA VIIII.

Domino ac beatissimo discipulo, patri, filio, per institutionem discipulo, per amorem filio, per honorem patri, Salonio episcopo Saluianus.

Quaeris a me, o mi Saloni, ca.ritas mea, cur libellis nuper a quodam huius temporis homine ad ecclesiam factis Timothei nomen inscriptum sit. addis praeterea, quod nisi rationem uocabuli euidenter expressero, dum nominantur Timothei, inter apocryfa sint fortasse reputandi.

ago gratias atque habeo, quod de me ita iudicas, ut pertinere hoc existimes ad fidei meae curam, ne quid ecclesiastici operis uacillare permittam, scilicet ut res summae salubritatis non sit minoris pretii per opinionis incertum. sufficere itaque ad excludendam penitus apocryfi stili suspicionem etiam hoc solum poterat, quod superius indicaui libros neotericae disputationis esse et a praesentis temporis homine diuinarum rerum studio atque amore conscriptos; carent enim apocryfa suspicione, qui agnoscuntur Timothei apostoli non fuisse.

sed requirit forsitan aliquis quis ille auctor sit, si apostolus non est, et utrum suum libellis ipsis an alienum nomen inscripserit. uerum est: potest hoc quidem quaeri et recte quaeritur, si inquisitio ualet ad fructum aliquem peruenire. ceterum, si infructuosa est, quid necesse est ut laboret curiositas, cum profectum curiositatis non sit habitura cognitio? in omni enim uolumine profectus 1 hanc epist. in uno tantum cod. Paris. 2785 (B) seruatam et prae.) missam esse libris ad ecclesiam in Sitz.-Ber. p. 37 monuimus; quare adiecimus uarias scripturas editionis principis (jp) Joh. Sichardi Bas/Ueae 1528; qui ex quo codice textum sumpserit non liquet INCIPIT EPISTOLA SALUIANI AD SALOHip B 2 Domino-Sainianus om. p 3 filio et patri p ... 5 Jcaritas B 6 quo∗dam B . facti B 9 apogrifa B atque habeo (corr. ex hebeo m. 1) B, ita ut debeo p 10 iudioaa ita B m. 1 ita iudicas B conr. m, » rec. existimes Halmius: eatimes B aestimes edd. 14 apogrifi stili suspitionem B, paulo post apocrifa 15 neuterici (stc) dispu* tationes (sic) B 22 peruenire sed re in ras. B magis quaeritur lectionis quam nomen auctoris.

et ideo, si profectus est in lectione et habet quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei cum uocabulo, quod iuuare non potest curiosos? ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: patriam quaeris an mercennarium? cum enim nullus sit profectus in nomine, qui profectum in scriptis inuenit superflue nomen scriptoris inquirit. causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt.

sed quia tibi, o mi Saloni, decus nostrum atque subsidium, negare nihil possumus, euidentiora dicemus. tria sunt quae in libellis istis, de quibus loquimur, quaeri possunt: cur is qui scripsit ad ecclesiam scripserit et utrum alieno nomine an suo: si non suo, cur alieno, et si alieno, cur Timothei potissimum nomen quod scriberetur elegerit. igitur ut libelli ad ecclesiam scriberentur, haec causa est.

scriptor ille, ut etiam scripta ipsa testantur, habet hunc in se cultum atque affectum dei, ut deo nihil praeponendum putet, secundum illud scilicet domini nostri dictum, quod ait: qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus. quamuis dictum hoc tepidissimi ac neglegentissimi quique homines solo tantum persecutionis tempore putent esse seruandum.

quasi uero ullum omnino tempus sit, quo praeferri aliquid deo debeat, aut qui persecutionis tempore pretiosiorem omnibus rebus Christum habere debet reliquo omni tempore habere debeat uiliorem. quod si ita est, amerem dei persecutioni debebimus non fidei, et tunc tantum pii erimus, quando nos impii persequentur, cum utique aut maiorem aut certe non minorem tranquillis quam asperis rebus affectum domino debeamus.

quia et hoc ipso a nobis plus debet diligi, quia nos a malis 5 Tob. 5, 17 18 Matth. 10, 37 1 et B m. 2 m mg. 8 quod Pithoeus: quos B/p 4 curiorus B inquieitori ex -turi B corr. m. 1 (itul-e inquisiiuro p) 6 pcorectus eit p 6 iskae p 12 nomine et an B 18 quod ait B cf. VII 49 que ait p Halmius (dic tane V 49 VII 28 E I 6 IIII 42) BO neglegentissimi sed, s. e meà. i ser. m. JB B qaoqae B 26 pii erimvs Jtd. Meyer: potevimas ex peteritnas B corr. m. J3 poterimus p non patitur adfligi, indulgentia scilicet piissimi et mollissimi patris nobiscum agens, qui magis uult nos in pace et quiete fidem nostram religionis operibus ostendere quam in persecutione poenis nostrorum corporum conprobare. et ideo si tunc ei nil praeferendum est, quando nobiscum aspere agitur, ne tunc quidem praeferri debet, quando per indulgentiam plus meretur. sed haec alii tempori magis congruunt: nunc quod coepimus exequamur.

uidens igitur scriptor ille, quem diximus, graues atque multiplices Christianorum paene omnium morbos atque a cunctis in ecclesia positis non solum non postponi omnia deo, sed prope cuncta praeponi —: nam et ebriosi in ebrietatibus deum spernere uidentur et cupidi in cupiditate et impudici in libidine et cruenti in crudelitate, et in his omnibus paene omnes, atque hoc eo grauius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per paenitentiam corriguntur, maxime cum etiam in his, qui paenitentes esse dicuntur, nomen sit magis paenitentia ipsa quam fructus, quia parum sunt rerum uocabula ipsas res non habentia et nihil uirtutum uerba sine uiribus.

plurimi namque ac paene cuncti et rerum abnndantes et conscii criminum ac flagitiorum suorum non modo ea quae admiserunt exomologesi ac satisfactione, sed ne hoc quidem, quod facillimum est, donis saltim ac misericordiis redimere dignantur, atque non solum id in prosperis neglegunt, sed, quod multum inreligiosius, in aduersis, non solum incolumes, sed etiam deficientes. tanta incredulitas est hominum et tam grauis infidelium languor animarum, ut cum multi maximas opes heredibus, interdum etiam extraneis derelinquant, hoc 1 aut mollissimi B 5 agit (sc. deus) Rittershusius 7 tempori ex tempore B corr. m. 2 13 inpudici ex incopidi B eorr. m. 2 p 13 crudenti sed d punct. B 16 penitentiam B ut paulo post penitentes corriguntnr ex correguntur B corr. m. 2 18 pquitentia ipsa B poenitentiae p paruum alt. u punct. B 20 habundantes B 21 ea quse] eaq: B admiserunt ex admisera int B eorr. m. 2 22 exomologesi B et coni. Rittershusius in exomologesi p 23 redemere B 25 multum == multo ut IIIl 62 incolomes B 28 derelinquunt B solum se putent perdere, quod pro spe sua dederint ac salute. et quidem istud licet in omnibus fere graue sit, praecipue in his tamen, quos in consimili crimine infidelitatis etiam professio sanctitatis accusat. sed idem morbus hic non saecularium tantum est, sed eorum etiam, qui sibi nomen religionis usurpant.

— et ideo uidens ille qui scripsit commune esse hoc malum prope uniuersorum labemque hanc non ad mundiales tantum homines, sed etiam ad paenitentes atque conuersos, ad uiduas quoque iam continentiam professas atque ad puellas in sacris altaribus consecratas, quodque, ut ita dixerim, prope inter monstra reputandum est, ad leuites etiam ac presbyteros, et quod his feralius multo est, etiam ad episcopos peruenisse, ex quibus multi, quos supra dixi, sine affectibus sine pignore, non familias non filios habentes, opes et substantias suas non pauperibus non ecclesiis, non sibi ipsis non denique, quod his omnibus maius est ac praestantius, deo, sed saecularibus uel maxime et diuitibus et extraneis deputarent, factus est in corde ipsius, sicut scriptum est, zelus domini quasi ignis ardens.

et quia, aestuantibus sacro affectu medullis suis, aliud in tali aestu facere non potuit, in uocem doloris erupit. uox autem ipsa cui inpenderetur nullus magis idoneus uisus est quam ecclesia, cuius utique pars ipsi erant, qui ista faciebant. superflue enim uni aut paucis scribitur, ubi est causa cunctorum. haec ergo ratio et persuasit et conpulit, ut libelli de quibus loquimur ad ecclesiam mitterentur.

nunc illud dicimus quod secundum est, scilicet cur in titulo libellorum non sit nomen auctoris. cuius rei licet una sit causa maxima, multae tamen, ut reor, esse potuerunt. 19 Psal. 78, 5 1 putant Bp pro ex per B corr. m. 2 (sic) 2 licet ex liceat B corr. m. 2, item paulo post graue ex grauis 4 secularium ut 11 secularibus B 5 etiam eorum p 6 commone et statim mondiales super o scr. u m. 1 B 7 non om. B 8 penitentes B conuersos ex conuersus B corr. m. 2 10 ad B add. m. 2 consecratas ex -tis B corr, m. 2 11 leuitas p 12 ac] atque p preabiteros B 20 in tali p: in alia B 21 uoce B erumpit p ac prima illa ueniens a mandato dei, quo praecipimur uitare omnibus modis terrestris gloriae uanitatem, ne dum humanae laudis inanem aurulam quaerimus, praemium caeleste perdamus. ex quo etiam illud est, quod et orari deus et donari occulte iubens uult nos fructum boni operis commendare secreto, quia nulla sit maior fidei deuotio, quam quae conscientiam uitat hominum deo teste contenta. nesciat enim, inquit saluator noster, manus tua sinistra quid faciat dextera tua, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. et ideo scriptori illi ad subtrahendum ex titulo nomen suum:

atque celandum sufficere haec tantummodo causa potuit, ut quod in honorem domini sui fecerat diuinae tantum conscientiae reseruaret, et res commendabilior deo fieret, quae famam publicam deuitasset. sed tamen, quod confitendum est, praecipuum illud fuit, quia scriptor ille, ut legimus, humilis est in oculis suis et uilis sibi, exiguum se penitus atque ultimum putans, et hoc, quod maius est, mera fide, non officio humilitatis adsumptae sed iudicii simplicis ueritate.

unde est, quod iure se etiam ab aliis talem habendum putans, qualis a semet ipso haberetur, recte libellis suis alienum nomen inseruit, scilicet ne auctoritatem salubribus scriptis personae suae paruitas derogaret; omnia enim admodum dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixit. siquidem tam inbecilla sunt iudicia huius temporis ac paene tam nulla, ut hi qui legunt non\' tam considerent quid legant quam cuius legant, nec tam dictionis uim atque uirtutem quam dictoris cogitent dignitatem.

idcirco igitur scriptor ille abscondi ac latitare omnibus modis uoluit, ne scripta, quae in se habent plurimum 7 Matth. 6, 3 3 inanem om. p 5 cflmendare B 6 quam quae ex quamq: R corr. m. 2 7 inquid B 8 noster om. p 10 ex Halmius: e* B ei p . 12 tanto (s. o scr. ñ) modo B 14 confitendum fuit p 16 se ac penitus del. ac B, et p 17 magis est B mera Hartelius: mira B Halmius 22 admodum mut. m. 2 in a modo B, et p 24 iuditia B pęne ex pęna B corr. m. 2 hii p (om. Baluzius) 25 quid legunt B 26 dictoris B et Rittershusius: dictatoris p 27 ac] et p 28 habent punct. n B salubritatis, minora forsitan fierent per nomen auctoris. habet itaque quisquis ille est, qui requirit, cur alienum nomen adsumpsit.

restat dicere cur Timothei. quod ut dicamus, ad auctorem denuo reuersuri sumus. is enim causarum omnium causa est: qui sicut humilitati praestitit ut alienum, sic timori atque cautellae ut Timothei nomen scriberet. pauidus quippe est et formidolosus ac nonnumquam etiam leuium mendaciorum fugax atque in tantum peccare metuens, ut interdum et non timenda formidet.

cum ergo subtrahere ex titulo nomen suum et inserere uellet alienum, timuit in hac nominum commutatione mendacium, nequaquam scilicet admittendam putans etiam in officio sancti operis maculam falsitatis. positus itaque in hoc ambiguae opinionis incerto optimum fore credidit, ut beati euangelistae sacratissimum sequeretur exemplum, qui in utroque diuini operis exordio Theophili nomen inscribens, cum ad hominem scripsisse uideatur, ad, amorem dei scripsit, hoc scilicet dignissimum esse iudicans, ut ad ipsum affectum dei scripta dirigeret, a quo ad scribendum inpulsus esset.

hoc ergo etiam scriptor hic, de quo loquimur, usus est argumento atque consilio. conscius enim sibi sic se omnia in scriptis suis pro dei honore sicut illum pro dei amore fecisse, qua ratione ille Theophili, hac etiam hic Timothei nomen inscripsit; nam sicut Theophili uocabulo amor sic Timothei honor diuinitatis exprimitur. itaque cum legis Timotheum ad ecclesiam scripsisse, hoc intellegere debes, pro honore dei ad ecclesiam scriptum esse, immo potius ipsum honorem dei scripta misisse. quia recte ipse 14 Luc. 1, 3 Act. 1, 1 2 assumptum (ad s. p) sit ex assumpsit B corr. m. 2, et p adsumpserit Halmius 4 is] his B 6 cautella B cautelae p scriberet B p , cfort. inscriberet\' Halmius; cf. g. 19. 20 8 mendatiorem B 9 e* titulo (cf. g, 14) B et titulo p 10 timuit Baluzius: timothei Bp 11 commutacione ex -num B corr. m. 2 14 fore ex fuere B corr. m..2 euuangelistae B 16 theofili B, ut g. 19 21 sicut - amore om. p 23 nomen inscripsit Jvl. Meyer: nominis (-ne p) scripsit Bp 25 intellege B scripsisse dicitur, per quem factum est ut scriberetur.

hac causa igitur in titulo libellorum Timothei nomen inscriptum est. congruum siquidem scriptor ille existimauit, ut cum in honorem dei libellos scriberet, ipsi diuinitatis honori titulum consecraret. habes, o mi Saloni, caritas mea, habes quod exegisti, inpleui opus muneris inperati. superest ut, quia ego sum functus partibus meis, et tu fungaris tuis, id est, ores dominum deum nostrum et orando inpetres, ut libelli ad ecclesiam Christi honore conscripti tantum apud deum scriptori suo prosint, quantum eos prodesse ipse omnibus cupit. nec iniustum, puto, est desiderium, quo tantum sibi aliquis praestari postulat pro salute, quantum ipse optat cunctis pro caritate. uale, mi Saloni, decus nostrum atque subsidium. 1 factum ex factus B corr. m. 2 item statim hac ex haec 2 in titulum p 4 libellum p titulo B fort. recte 5 karitas B 7 functus sum p hores ptmCt. h B 8 id impetres p 11 quod punct. d B 13 Saloni Baluzius : om. B, mi Saloni om. p cf. g. 5.