The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
I. Timotheus minimus seruorum dei ecclesiae catholicae
toto orbe diffusae: gratia tibi et pax a deo patre nostro et
Christo Iesu domino nostro cum spiritu sancto. Amen.
Inter ceteros graues atque mortiferos exitialis pestilentiae
morbos, quos tibi antiquissimus ille ac fetidissimus serpens
grauissima letiferae aemulationis inuidia et taeterrimo illo
uirosi oris spiritu inalat, nescio an ullus te acerbiore animarum
fidelium peste et taetriore filiorum tuorum labe conficiat,
quam quod plerique ex tuis parum existimant, si in hac uita
rebus sibi ad opus sanctum a deo traditis sine fructu misericordiae
atque humanitatis incumbant, nisi auaritiam, id est
idolatriae seruitutem, etiam in futura post mortem tempora
A, om. B 4 eclesiae A 5 orbe A,
quod Halmium fugit: orbi
circumspieis fortasse et drcumspectas, qui isti ex
tuis sint, quos appellem. non longa tibi inquisitione opus est
ad inueniendum. omnes, inquam, omnes paene hoc sunt quod
loquor. abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum,
primitiuae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes
caducas rerum mundialium facultates in sempiternas.
caelestium possessionum opes conferebant, multantes se usu.
praesentium in praeclaram spem futurorum, inmortales diuitias..
praesenti paupertatis ambitu ementes. quid ?
quod nunc pro his
omnibus auaritia cupiditas rapina quaeque eis sociae et quasi
germana unitate coniunctaesunt, inuidiae inimicitiae crudelitates,
luxuriae inpudicitiae perditiones, quia superiora illa istorum.
usibus militant, succesaerunt. ac sic nescio quomodo pugpante
contra temet ipsam tua felicitate, quantum tibi auctum est
populorum, tantum paene uitiorum, quantum tibi copia accessit.
tantum disciplina recessit, et prosperitas uenit quaestuum
cum magno faenore detrimentorum.
multiplicatis enim
fidei populis fides imminuta est et crescentibus filiis suis mater
aegrotat, factaque es, ecclesia, profectu tuae fecunditatis in- ,
firmior atque accessu relabens et quasi uiribus. minus ualida.
diffudisti siquidem per omnem mundum religiosi nominis
membra religionis uim non habentia ac sic esse coepisti turbis
opulens fide pauper, quanto ditior multitudine tanto egentior
deuotione, latior corpore angustior mente, eademque, ut
ita dixerim, et in te maior et in te minor, nouo paene et
inaudito genere processus et recessus crescens simul et:de-;
A (erasa 1 lit. sed ita ut adhuc cognosci
possit) multantes
ubi enim est illa nunc eximia forma tua et totius
corporis pulchritudo? ubi illud de uiuis uirtutibus tuis diuinorum
apicum testimonium dicens: multitudinis autem
credentium erat cor et anima una, et nemo quicquam
ex eo quod possidebat suum esse dicebat.
cuius tu nunc o dolor ac lamentatio! lectionem tantum habes
uirtutem non habes, cuique tu scientia tantum interes conscientia
abes.
maxima quippe nunc filiorum tuorum portio
mortiferarum rerum negotiatrix est propolisque et cauponibus
similis terrenis, immo tartareis, perituris simul atque perdentibus
studet nundinis. lucro enim pecuniae damnum uitae
ementes, ut adquirant quae non sunt sua, prodigunt quae sunt
sua, mandantes terrae thesauros luctuosos heredibus breue
gaudium auctoribus longum maerorem adlaturos, fraudantes
usu rerum praesentium tam alios quam se ipsos, condentes
profundis specibus infernas opes, simul pecuniam suam ac
spem suam infodientes secundum illud scilicet domini nostri
dictum, quo ait: ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit
et cor tuum.
inuident itaque saluti suae animasque proprias,
quae uocantur ad caelum, terrenis ponderibus in terram
premunt. mens enim thesaurizantis thesaurum suum sequitur
et quasi in naturam terrestris substantiae demutatur, nec
solum nunc sed etiam in futuro atque perpetuo. nam cum,
ut Scriptum est, ante hominem uita pariter ac mors sint et
ad quod uult manum porrigat, necesse est ea unusquisque
hominum in aeternitate possideat, quae hic quasi manu sua
ipse peruaserit, uoluntatique ac sententiae suae deditus his
in futuro adhaereat condicione, quibus hic adhaesit affectu.
IL Sed uidelicet immunes se ab hoc piaculo quidam putant,
qui fortasse aurum ac facultates suas in terra non habent et
tuę B 2 diuinorum apicum] hoc loco egregie
fulcitur Hartelii coniectura de gub. I 43 ex qua apices
et ideo effeetus spiritalium
rerum atque uirtutes uis sacrae locutionis expressit. scilicet
ut, quia cupiditati et auaritiae terrena atque tartarea, misericordiae
autem ac largitati caelestia ac sempiterna debentur,
idcirco diuersitas terreni et caelestis thesauri posita est, ut
qui cupiditati et auaritiae thesaurizarent in inferno se opes
locare cognoscerent, qui uero misericordiae et humanitati
caelestes thesauros praeparare gauderent. loca itaque thesaurorum
de meritis thesaurizantium nominauit; ibi enim dicuntur
esse iam thesauri, ubi sunt thesaurizantes futuri.
III. Sed austera forsitan uideatur esse sententia cunctos
aequaliter ad perfectionem uocans et una omnes lege conpellans,
cum utique non sit uniuersorum una conditio. rectissime
quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo uelint
uiuere, omnes id agere deberent, ut uitam participare possint,
quia inconsultissimum ac stultissimum est id quosdam agere,
ut quod affectu ac uoto uolunt, id ipsum re atque actu nolle
uideantur.
sed tamen uideamus eam maxime Ghristianorum,
id est filiorum tuorum partem, quae certis rerum inpedimentis
et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum uinculis a perfectione
reuocatur. ac primum in hac parte illi, opinor, sunt,
qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes
syll. paemdt. scr. i m. 2 A intellige B 11 Cut
delendum uidetm\' Haimius fort. recte 13 eat punct. et s. scr. sit
m. 2 A 19 anstera s. a priore scr. h m. 2 A forsitam AB.
21 conditio B et ante ras. A 22 quidem ex quidam corr. m. 2
B 23 possent
quod si ita est, omnia absque
dubio pietas mali causa est, neque in ea sensus sunt affectuum
bonorum sed incentiua uitiorum. et ubi illud sacrum diuinae
auctoritatis oraculum: pietas ad omnia utilis est? hoc
enim modo non solum non ad omnia utilis sed paene in
omnibus insalubris. si enim generatrix cupiditatum est, plus
in se multo malorum continet quam bonorum secundum illud
scripturae sacrae:
radix omnium malorum est cupiditas.
itaque si radix malorum omnium est cupiditas atque
haec pietatis matrice gignitur et quasi uiroso eiusdem lacte
nutritur, non tam cupiditas reprehendenda, quae ex pietate
parente nascitur, quam ipsa pietas, ex qua talis filia procreatur.
quo fit ut, si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec
amare expediat nec amari, quia nec parentes amorem debent
adpetere sibi noxium nec desiderare filii parentibus offuturum.
quamuis ille non parentibus tantum sed etiam filiis morbum
ferat, quia et illis grauis est, qui perniciosas pariunt hereditates,
et illis, qui inter inprobissimum quaestum inprobi educantur
heredes. et hinc est, quod paene omnes parentibus
suis filii non magis in patrimonia quam in uitia succedunt
nec magis facultates paternas sumunt quam prauitates, ac sic
transeuntes semper in mores patrum ante eorum incipiunt
nequitiam quam substantiam possidere. bona enim parentum
B 9 illud add. m marg. erit m. 2 A
{et uulgo) 16 matricf
IIII: Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus
filiorum uideor affectum ? minime. quid enim tam
ferum tam inhumanum tam legi aemulum, quam si non
amandos dicamus filios qui amandos fatemur inimicos?
aut si affectum, quem natura praestat, prohibeamus qui
etiam eum, quem natura prohibet, inpendimus P aut si caritatem
menti extorqueamus quam habet, qui etiam illam
ei conamur inserere, quam non habet?
non ita est: non solum
enim amandos dicimus filios sed praecipue ac super omnia
amandos nec quicquam his omnino anteponendum nisi deum
solum. nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere,
quem non expediat omnino postponere. quid est ergo
aut quomodo amandos dicimus filios? quo absque dubio nisi
quo deus ipse constituit? neque enim est ullus melior filiorum
amor, quam quem ille docuit, qui ipsos filios dedit. neque
possunt pignora melius amari quam si in eo ipso, a quo data
sunt, amentur. quo modo igitur deus amari filios iussit ?
non
dico ego: dicat sermo ipse diuinus, qui ad patres omnes generaliter
ita loquitur: ut tradant mandata dei filiis suis, ut
ponant in deo spem suam et non obliuiscantur
operum dei sui et mandata eius exquirant. alibi
quoque: et uos; inquit, patres, nolite ad iracundiam
l>rouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina
et correptione domini.
uidetis quas pararf opes
a parentibus filiis deus iubeat, non pecuniarios thesauros nec graues
metallo aureo saccos, habentes quidem multum
m.1 B 4 habeant] A habent sed a m. 1 s. e scr.
bona ante habetat AB sed ptmCt. ante B 6 forsam B et tri. 1 A
11 incendimus J. Meyer 27 inquid B 28 edueate ex edocate
m. 1 AB (ut paulo post) , ...
excelsis urbibus domus, non supra humanos uisus elata culmina
nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia, non denique
fundos interminabiles et notitiam possessoris sui excedentes,
qui consortes pati indignum aestiment et uicinitatem
iniuriam putent.
non ergo haec deus praecipit nec in seruilia
terrenae procurationis officia curam patriae pietatis extendit.
pauca sunt quae mandat sed salutaria, expedita sed sancta,
praecepto parca sed fructu grandia, scripto breuia sed beatitudine
sempiterna. parentes enim, inquit, nolite ad indignationem
prouocare filios uestros, sed educate
illos in disciplina et correptione domini: ut ponant
scilicet, sicut propheta dixit, ut ponant in deo spem
suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata
eius exquirant.
en quales diuitias deus diligit, en
quas pignoribus recondi exigit opes, en quas parari imperat
facultates, fidem scilicet ac timorem dei, modestiam sanctimoniam
disciplinam, non terrena non uilia non pereuntia non
caduca: praeclara utique. cum enim deus uiuorum sit non
mortuorum, recte illa parari filiis iussit, per quae in aeternum
uiuerent non per quae in aeternitate morerentur. nemo enim
dubitat omnibus ferme malis et infidelibus diuitias mundiales
causam mortis magis esse quam uitae secundum illud quod
deus dicit: quam difficile hi qui pecunias habent
introibunt in regna caelorum. et iterum facilius est,
inquit, camelum per foramen acus transire quam
diuitem intrare in regna caelorum. unde et illud est,
quod specialiter iubet dicens: nolite thesaurizare uobis
thesauros in terra, thesaurizate autem uobis thesauros
in caelo.
superioribus ac sequentibus dictis duo
thesaurorum genera monstrantur, unum scilicet quo filiis thesaurizent
patres, aliud quo sibi. filiis quo modo? ut erudiant
A: preminentes B praeeminentea e. edd. Halimus 2 domus
ex domos corr. m. 1 Å. 10 inquid AB 19, praeclara ex praeclare
corr. m. 2 B 24 hii AB quei punct. e .A 25 regno B ■ •
sibi thesauros in caelo. mirifice scilicet, ut, quia pecunia
caduca est disciplina inmortalis, et omnes ferme parentes plus
amant filios, quam se ipsos, sibi conferant bona caduca filiis
sempiterna, ac sic et pietati suae consulant et saluti, cum
duplici atque inmortali bono et per ea, quae aeterna sunt,
aeternos esse filios suos faciant et ad conquirendam sibi beatitudinem
ea, quae naturaliter caduca sunt, bonis operibus in aeterna
conuertant. quid ergo aestuas, paterna pietas?
quid
ad conquirenda. terrena et peritura distenderis? nihil maius :
praestare filiis potes, quam si hoc bonum per te habeant, quod ,
numquam penitus amittant. non necesse est ergo ut filio tuo !
terrenos thesauros recondas: nulla re eum facies ditiorem ;
quam si ipsum filium tuum thesaurum dei feceris.
V. Quamquam haec licet se ita habeant et sint uera ac
saluberrima, tamen non ita dicam, quasi filios bonis et facultatibus
paternis penitus excludam. sed de hoc postea disputabimus.
interim quia reos se quidam futuros non putant, si
substantias suas non ad euangelii honorem non ad salutem
suam non ad ullum officium dei conferant, sed pro libidine
et infidelitate quibuscumque heredibus passim uel inreligiosis
uel locupletibus inpia et paganica (uanitate) transcribant,
uideamus breuiter uel a quo sint datae facultates ipsae uel
ob quid datae, ut cum et auctorem et causam datae rei
ostenderimus, facilius et ad quem referenda et in quem usum
conferenda sit adprobare possimus.
omnem substantiam
AB 19 euangeli B 21 inreligiosis ex -si corr.
m. 2 B 22 locopletibua
boc enim est agnoscere
munus dei et diuinis beneficiis bene uti, ut datis suis illum
honores, a quo data ipsa acceperis: quod quidem etiam humanarum
rerum exempla edocent. si enim usus rerum aliquarum
cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate
tribuatur isque inmemor illius, a quo fructum rerum indeptus
est, auertere ab eo ipso proprietatem praestitae rei atque
alienare conetur, nonne ingratissimus omnium atque infidelissimus
iudicetur, qui oblitus scilicet hominis benefici ae
liberalissimi. spoliare . illum iure dominii sui uelit. qui eum
ipsum usus possessione ditauerit?
et nos itaque usum tantum
earum rerum accepimus, quas tenemus; commodatis enim a
deo facultatibus utimur et quasi precarii, possessores sumus.
denique egredientes e mundo isto, uelimus nolimus, hic cuncta
relinquimus. cur ergo cum possessores usufructuarii simus,
quod nobiscum auferre non possumus auertere a proprietate
domini atque alienare temptamus? cur non bona fide datis a
deo resculis utimur? tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad
permisit ille qui praestitit.
quid rectius quid honestius, quam
ut ubi res ab eo discedit, qui usum habuit, reuertatur ad
eum possessio, qui utendam concessit? denique etiam ipsae
hoc dei uoces per linguas litterarum sacrarum iubent dicentes
vronice dictum esse iam Pithorus monuitf Halmius
(ineipientiae praeter p etiam Paris. 2373) 6 dona (sic) accipimos
S 8 enim est AB est enim Halmius nil adnotans in apparatu
critioo 9 beneficiis
VI. Sed tamen ne hoc ipso humana mens insolesceret,
quod substantiam hanc dominus nostram esse dixisset, adiecit:
redde debitum tuum: hoc est, ut quem deuotio non inliceret
ad largiendum necessitas cogeret ad exsoluendum, et
quem ad opus sanctum fides sua ipsa non traheret saltim
necessitas coartaret. prius ait: honora dominum de tua
substantia, d-einde redde, inquit, debitum tuum. hoc
est dicere: si deuotus es, da quasi tuum, si indeuotus, redde
quasi non tuum. bene itaque posuit et dandi uoluntatem et
soluendi necessitatem.
hoc est utique dicere omni homini: ad
opus sanctum et hortatione innitaris et exactione constringeris:
da, si uis, redde, si non uis. apostolus qu
monens diuitibus praecipit, ne superbe sapiant neque sperent
in incerto diuitiarum sed in deo uiuo: qui praestat nobis,
inquit, omnia ad fruendum in uoluntate operum bonorum.
uno dicto utrumque docuit, hoc est et qui daret
diuitias et cur daret.
dicens enim sperandum a deo, qui
praestet omnia, ostendit a deo diuites fieri, addens autem in
uoluntate operum bonorum* docet id ipsum, quod dixit
a deo tribui, propter bona tantum opera praestari: praestat
AB 3 pius AB: pius est HcUmius nil adnotans
-4 inquid AB 5 doffiinam] dIñ B (idem pauJo ante dnrh) 7 merces
ex mercis corr. m. 2 AB 12 inlieeret s. n ser. 1 m. 2 AJB
14 fides ex fidis corr. m. 2 A ipsa in B punct. 15 post prius
8. l. add. ergo m. 2 A (et sic ed. Baluaius) 16 inquid B 17 da]
redde ex de corr. m. 2 B 24 inquid nobis B 27 praeatat B
hoc est, ad hoc facit homines substantia esse locupletes, ut
bona operatione sint diuites, id est ut commutent diuitias,
quas acceperunt, et facultates ipsas in bonis operibus conlocantes
dei opes, quas habent in hoc saeculo temporarias, bene
utendo faciant sempiternas, ac sic agnoscentes munera dei
duplici bono gaudeant, cum qui sunt diuites in hoc saeculo
esse quoque diuites mereantur in caelo.
VII. Sic ergo hauendae sunt diuitiae sic petendae, sic
tenendae sic propagandae: alioquin inaestimabile malum est
bonis a deo datis non bene uti; auaro enim, inquit scriptura
sacra, nihil est scelestius, et pessimum ac feralissimum
morbi genus diuitiae conseruatae in malum domini sui. uerum
est. quid enim peius aut quid miserius, quam si quis praesentia
bona in mala futura conuertat, et quae ad hoc a deo
data sunt, ut pararetur ex eis uitae beatitudo perpetua, per
haec ipsa quaeratur mors ac damnatio sempiterna?
in quo
et illud considerandum quod, si seruatae diuitiae ad malum
hominis conseruantur, quanto utique ad maius malum coaceruantur.
quotus enim quisque nunc diuitum tantae est continentiae,
qui opes custodire contentus adcumulare iam nolit?
o miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta
est! ubi cum scriptum sit, quod seruare opes genus sit magni
criminis, non augere iam genus putatur esse uirtutis.
ergo,
ut supra diximus, quo modo se quidam reos omnino non putant,
si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae
consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint, quod usque ad mortem
cuncta seruauerint? aut quo modo rei non erunt, qui facultates
suas ad quoscumque homines infidelissima uanitate
operarum errore apud HcUmiutn
9 hauendae cum J. Meyero Halmius: habendae AB 18 post morbi
s. I. add. genus m. 2 A; ex p recepit et Halmius ; sed fortasse nH excidit
et Salu. scripsit in orbi
praeter illam, quae
in mysterio latens maior est multo ac terribilior diuinorum
uerborum seueritatem, sufficere ad metum ac tremorem omnibus
puto illa, quae prompta sunt; ad diuites enim peculiariter
loquitur. plangere eos praecipit mala futura nuntiat ignem
perpetuum comminatur. et hoc, quo minae ipsae magis
timendae sint, non propter homicidia non propter fornicationes,
non ob sacrilegas inpietates aut alia postremo uitia letali
gladio animas et perenni occisione iugulantia, sed propter
solas tantummodo opes propter insanam cupiditatem propter
auri atque argenti famem, ut ostenderet scilicet sufficere haec
homini ad aeternam damnationem, etiamsi reatus alii non
fuissent. quid dici simplicius quid euidentius potest?
non
dicit diuiti: torquendus es, quia homicida es, torquendus es,
quia fornicator, sed torquendus tantummodo, quia diues, hoc
est quia diuitiis male uteris, quia datas tibi ad opus sanctum
diuitias non intellegis. non enim ipsae diuitiae per se noxiae,
sed mentes male utentium criminosae, nec ipsae opes homini
poenae causa sunt, sed de opibus sibi poenas diuites faciunt,
quia dum uti diuitiis bene nolunt, ipsas sibi diuitias in tormenta
conuertunt. thesaurizatis, inquit, in nouissimis
diebus.
bene, cum dixisset thesaurizatis, addidit in
B apoetolum AB: apostolum suum Halmius, qui
in adn. erit. nihil adnotat 4 age s.
VIII. Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus
iudicauit. et uere durus est, I si aliquid non ex testimoniorum
sacrorum auctoritate commonuit: durus existimetur, si aliquid
tale habuit, quale hic apostolus praedicauit: ut non addamus
illud domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se
esse dixit, qui non renuntiassent omnibus quae possederint.
quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum ac mollissimum
existimari conuenit quod locuti sumus, scilicet qui
hominibus, quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus,
opem saltim desperatae salutis inquirimus, et quorum
uitam sanare non possumus, mortem leuare temptamus ? quid
est enim perfecta sanitas? quid nisi in uita hac bene agere?
quid postrema curatio? quid nisi uel in extremis bonum uiaticum
conparare? quid est perfecta sanitas? quid nisi rebus a
deo traditis bene uti? quod ultimum remedium? quod nisi
saltim postea facere quod paeniteas te non ante fecisse?
dura
aliquis putat esse quae dico: dura, plane dura existimentur,
nisi talia sunt, ut in comparatione apostolicae seueritatis
mollia ac remissa uideantur. apostolus enim ad planctum
diuites uocat, nos ad remedium: apostolus diuitias ignem
B 6 deus] dns (sic, non solum \'teste Balusio\' ut apud
Halmium) B 7 coucupisces
apostolus in diuitiis male conseruatis
damnationem esse testatur, ego ex his, quae dicit ille
mortem aeternam, omnibus facere, uitam opto perpetuam conparare:
non quidem quod ulli uitiis carnalibus inplicato sufficere
ad uitam aeternam putem, si, cum usque ad mortem in.
flagitiis consenuerit, in obitu bene cuncta dispenset, nisi antea
et peccatis renuntiauerit et sordidam illam criminum tunicam
lutulentamque proiecerit et nonam conuersionis ac sanctimoniae
uestem de manu apostoli praedicantis acceperit.
alioqui peccare
non desinit, quem m extremis situm recedere a criminibus
sola tantum facit inpossibilitas non uoluntas. qui enim
a malis actibus tantum morte discedit non relinquit scelera, :
sed relinquitur a sceleribus, ac per hoc necessitate exclusus
a uitiis et tum, puto, peccat, quando cessauerint, quia, quantum
ad animum, necdum desiit qui adhuc uelit peccare, si
possit. non bonis itaque spebus innititur qui ad hoc tantum
peccat in uita, ut peccatorum molem redimat in morte, et
ideo se euasurum putat, non quia bonus sed quia diues sit.
quasi uero deus non uitam quaerat hominum sed pecuniam,
atque a cunctis malorum redimendorum spe male agentibus
accipere solos pro criminibus nummos uelit et corruptorum
iudicum more argentum exigat, ut peccata uendat.
non ita -
25 est. prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non
illis, qui ultima futurae largitionis spe male uiuunt, qui
fiducia redimendae immunitatis scelera committunt, sed illis,..
qui decepti aut lubrico aetatis aut nubilo erroris aut uitio.
B \'uidetur SaZuianus itaoismum secutus
eleimosyna scripsisse\' Halmius & conpararo om. B 10 lutu- \'
lentum quę m. 1 B conuenationis B 11 alioquin ex -qui,
- corr. m. 2 B 12 quem s. scr, m. 2 hunc A 16 tum p: dum
ft. scr. m. 2 tunc (tnc B) AB cessaterit \' B 17 negdum 8*
scr. 0 m. 2 A 21 querit B , 23 solos s. o poster. s., scr. sed
ex parte eras. u
nec inmerito. illi enim tanto plus
gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt,
isti tanto plus confunduntur, quanto euidentius morbum
sui erroris agnoscunt. quo fiat necesse est ut illi exultent et
isti lugeant, quia illi quod aegrotarunt inputant ualitudini,
isti quod errauerunt sibi, ac sic illi laeti sunt de remedio et
isti anxii de reatu.
VIIII. Vnde admoneo cum omnes tum praecipue eos, quos
grauium delictorum terror exagitat et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum
ut, licet lapsi sint, non commorentur in lapsu nec in
uolutabris suis sordentium suum more uersentur, qui cum
aestuantes aluos caeno inmerserint, nequaquam sordidis uoluptatibus
satisfaciunt, nisi tota penitus luto membra conuoluant. non ergo horum naturalem sequantur inluuiem nec male blandis
lapsibus adquiescant, aut in barathro libidinum commorantes
in ipsis se sepeliant ruinis suis, sed ilico, ubi concidere,
consurgant et eleuationem protinus meditentur in lapsu,
ac, si fieri ullo modo pernicitate paenitudinis potest, tam uelox sit remedium resurgentis, ut uix possit uestigium apparere conlapsi.
ergo in huiusmodi causis hoc primum medellae opus
pwnet. p et s. scr. m. 2 b A 7 enim illi B 8 incolomitatis
B 9 confundantur B 11 ualetudini ex ualit. corr.
m. 2 A 12 dei
fugienda itaque primum haec peccatoribus
mala sunt nec dandus diabolo locus, ut qui stantes
inpulit in ruinam lapsos praecipitet in mortem. quodsi aut
tanta uis morbi aut tanta aegrotorum fuerit incuria, ut ualitudinis
labem usque ad dies ultimos trahat, quid dicam nescio
quid promittam penitus ignoro. reuocare ab inquisitione ultimi
remedii periclitantes durum et impium, spondere autem aliquid
in tam sera curatione temerarium.
sed melius tamen
est absque dubio quamuis diuturna paralysi aridas manus
aliquo tamen nisu ad caelum erigi quam letali penitus desperatione
dissolui: melius est nihil inexpertum relinquere quam
morientem nulla curare, maxime quia nescio an in extremis
aliquid temptare medicina sit, certe nihil temptare perditio.
et unum scio, quod quicumque in hanc miseriam longi languoris
extrema perduxerit ineffabile dictu est quantum lamentationis
erroribus suis debeat, qui numquam errata cognouit.
X. Et quid inter haec fiet ? quando lugebit qui dies lugendi
perdidit? quando satisfaciet qui tempus satisfactionis amisit?
ad ieiunia uidelicet longa confugiet. est quidem hoc aliquid,
si eleemosynis misceatur, secundum illud: bonum est ieiunium
cum eleemosyna. sed quomodo ei exomologesis
diuturna opitulabitur in extremis sito? sed cilicio carnes conteret
ac fauilla et cinere sordidabit, ut mollitiem uidelicet
B 6 dilatnr B 7 est cum sequatur B 8 diabnlo
A 10 aaletndinis ex ualit. corr. m. 2 A 11 usqui B
12 poenitus B 15 paralisi B 16 tandem pro tamen ed. Baluzins
disperatione
crucibus denique
diuersarum aerumnarum reum in suo corpore hominem iudex
fidei seueritas subiugabit, ut indulgentiam scilicet absolutionis
aeternae praesentis poenae ambitione mereatur. sed fatiscente
iam corpore ubi exercebit districtionis officium censor animus?
uti enim seueritatis arbitrio iudex non potest, quando reus
iam non sustinet iudicari.
unum ergo est, quod stmissis omnibus
adiumentis atque subsidiis nutanti ac destituto opitulari
queat, ut confugiat scilicet ad illud beatissimi Danielis sacrum
ac salubre consilium:, qui Babylonio regi mederi uolens ulceribus
de offensione contractis malagma de miseratione conposuit
dicens: propter quod, rex, consilium meum
placeat tibi, et peccata tua in misericordiis redime
et iniustitias tuas in miserationes pauperum: fortasse
erit patiens dominus delictis tuis. ita ergo
et iste faciat, ut ille dixit.
utatur medioamento alii oblato
ad sua uulnera, uereatur oontumaciae inoboedientis exemplum,
cogitet quid ipse sit passurus in morte, cum uideat quid rex
Assyrius pertulerit in uita. euidens est de superbia ac
rebellione documentum. consideret an ipse, si non audierit,
mortuus euasurus sit, cum uideat quod rex ille, qui non\'
audiuit, se ipsum uiuus amisit. offerat ergo uel moriens ad
liberandam de perennibus poenis animam suam, quia aliud
iam non potest, saltim substantiam suam, sed offerat tamen
cum conpunctione cum lacrimis, offerat. cum. dolore cum luctu.
aliter quippe oblata non prosunt, quia non pretio sed affectu
AB 3 incuriae edi - Baluzpus : 5. index fidei
Itittershusius 7 mereantur B 8 districtionis AB; destrictionis
Balmius; at cf. de gub. VI 3 adnott crit. 11 distiftito
itaque cum offert deo quispiam facultates
suas, non offerat quasi praesumptione donantis sed quasi
humilitate soluentis, nec absoluere se peccata sua credat sed
adleuare, nec offerat cum redemptionis fiducia sed cum supplicationis
officio; nec quasi totum debitum reddens sed quasi
uel paruum de magno reddere cupiens, quia etiamsi tradat
quod habet pro modo rerum, non reddit quod debet pro
magnitudine peccatorum. et ideo, licet offerat, oret deum, ut
sua placeat oblatio, plangens id ipsum quod tarde offert,
plangens ac paenitens quod non prius: sic erit, ut iuxta prophetam
propitietur forsitan deus delictis tuis.
XI. Sed dicit aliquis: totum ergo deo oblaturus est quod i
habet? non offerat totum quod habet, si non putat se debere
totum quod habet. non quaero cuius sit quod offertur, a quo
sit acceptum ante quod redditur: hoc dico solum, non offerat
totum pro debito, si debere se totum non putat pro reatu.
totum ergo, inquit quamuis peccator aliquis, oblaturus est?
immo nihil, si non cum fide, immo nihil, si non cum ambitu,
immo nihil, si non cum prece, immo nihil, si non hoc animo,
ut hoc ipsum inter praecipua beneficia dei reputet, quod
A 2 fides ex fidis corr. m. 2 AB 11 plicationis
B placationis (cum b) ed. Baluzim 16 id ipsum-olfert plangens
om. A B (b); quod fugisse uidetur Hahnium qui nihil in adn. crit. adnotarit
17 penitens
totum, inquit aliquis, oblaturus
est? at ego dico esse hoc totum parum. quid enim? iam scit aliquis an peccatorum mensuram oblata conpensent ? iam
scit aliquis an tantum sit in officio placationis, quantum est
in offensione discriminis? si nouit quisquam hominum peccatorum
quanti redimere delicta possit, utatur scientia ad
redemptionem. si uero nescit, cur non tantum offerat quantum potest? ut, si conpensare peccata non ualet pretii magnitudine,
saltim mentis deuotione conpenset. perfectum enim conscientiae
fruetum exhibet qui intra conscientiam nil relinquit.
dura nonnulli haec absque dubio et inmensurata causantur,
maxime quia propheta is, de quo diximus, Babylonium regem hoc tantum admonuisse uideatur, ut multa donaret, non ut
uniuersa distraheret. non profero interim testimonia euangelii
nec confugio ad uocem loquentis dei: non dico aliud uetere
aliud noua lege praeceptum. unde etiam apostolus ecce, inquit,
uetera transierunt, facta sunt omnia noua, omnia autem ex deo: quibus utique docet, non uetera
secundum litteram sed noua secundum deum esse facienda.
hoc solo interim contentus sum, quod propheta dixit. sermo
enim ei cum rege erat et quidem cum rege non unius urbis,
sed, ut tunc uidebatur, totius orbis, qui utique non poterat populos quos regebat per testamentum egenis tradere et
B 2 praestari.. estimst sed ita ut a lit. in
ras. non omnino euanuerit A praestaria ęstimet
XII. Exaggeramus\' forte rem uerbis et nimis alte attollimus:
uideamus ergo id ipsum quale sit. peccata, inquit, tua in
misericordiis redime. quid est aliqua redimere? opinor,
pretium rerum quae redimuntur dare. non quaero quae illius
regis peccata fuerint: ipse sciat quanti debuerit redimere quae
fecit. te adloquor, cuius causa est, te appello, cuius discrimen
agitur. hoc facito, quod propheta dixit: peccata tua
sin misericordiis redime.\' noli tantum deo relinquere
quantum habes, si pro peccatis tuis necessarium non putas
quantum habes.
aestima diligentissime culpas quas admisisti,
aestima peccatorum diuersitates: uide quid pro mendaciis
debeas quid pro maledictis atque periuriis, quid pro neglegentiis
cogitationum quid pro inpuritate sermonum, quid pro
omni denique malae uoluntatis affectu. adde postremo etiam,
si aliqua de his intra conscientiam tuam sunt, de quibus
apostolus dicit, adulteria fornicationes, inpudicitiae ebrietates,
inmunditia deo exosa auaritia idolatriae famula, et post haec
aliqua forte crimina etiam de humani sanguinis effusione
contracta.
cumque omnium supputaueris numerum, expende
pretia singulorum. et post haec non quaero, ut pro peccatis
tuis totum deo tradas quod habes: hoc solum I redde quod
debes. addo autem post ista omnia, quod cum tractaueris
delicta tua atque taxaueris, tanto plus pro malis tuis debebis,
B et punct. a A \' prerogare ex prorogare corr. m 2
A 8 exaggeramus
grandis enim
munificentia ac deuotio futura est, quae possit id conpensare,
quod haec tum demum domino tuo reddis, quando habere
ipse iam non potes, praesertim cum addatur ad ista omnia,
quod propheta ipse, qui regem illum ad redemptionem criminum
uocat, per haec ipsa, quae dicit debere fieri, non tam
ei ueniae securitatem quam uiam inquirendae salutis ostendit.
dicens enim peccata tua in misericordiis redime,
et forsitan propitiabitur deus delictis tuis\', hoc
ipsum, quod dicit forsitan, spem indicat, non fiduciam
pollicetur.
ex quo intellegi potest quam difficile iam in supremis
positi peccatores qualibet munificentia ad perfectam
indulgentiam peruenire possint, quando propheta ipse, qui
suadet propitiationem dei inquirendam, promittere tamen non
ausus est promerendam. dat consilium de actu et tamen
dubitat de effectu: hortatorem se agendi non inpetrandi auctorem
facit. quare ita? quia omnes scilicet peccatores debent
pro se uel in supremis cuncta temptare, etsi non possunt
ulla praesumere. si enim regi propheta ille per solam bonorum
operum largitatem absolutam indulgentiam non promittit, intellegere
peccator non acta errorum paenitentia potest, quanta
ei et quam larga in supremis munificentia opus est, qui uult
obtinere a domino per seram deuotionem quod non potest
usurpare per legem.
m. 1 A quomodo? quoniam ed. Baluziw
2 aliquid
I. Diximus de remediis peccatorum, immo potius de spebus
remediorum atque solaciis, scilicet hoc primum inquirendae
salutis esse suffragium ut peccatorem paeniteat erroris, tum
ut iuxta sermonem sacrum statim peccata sua misericordiis
redimat, postremo, si id non fecerit, ne quid saltim moriens
inexpertum relinquat, ut uel ultima sibi rerum suarum oblatione
succurrat. sed respondeatur fortasse illud: si peccatores
homines hac redimendorum criminum necessitate teneantur,
sanctos absque dubio, qui sint expertes criminum, non teneri,
ac per hoc non habere eos causam substantiae largiendae, qui
non habeant quod redimere eos necesse sit largitate. audio:
sed id quale sit. iam uidebimus.
interim, etiamsi praeterita
mala non sint, quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis
redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeat
conparare. sed de hoc plenius postea. nunc autem hoc dico
libere et constanter adfirmo, neminem esse omnino sanctorum,
qui non in multis sit deo debitor, ac per hoc eum quaecumque
domino suo dederit non tam donare quam soluere.
ac
primum, ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quod
quisquis uel sanctorum es ille uel diuitum, primum beniuolentia
ac dono dei et natus et altus et educatus es, quod
rebus ad uitam necessariis communitus, quod etiam non
necessariis locupletatus, quod plus ad. usum tibi dominus tuus
tribuit quam modus usuum postulauit, quod extendit denique
.. 4 peceatorum B peoiteat A " " 6 ealtem ex -tim corr. m. 2
d \' . ut uel
addo autem post
ista omnia., quod idem dominus, qui te primum munere suo
genuit, postea etiam passione saluauit, quod propter te, o
homo, terram ac lutum, immo exiguam terrae ac luti partem,
rerum uniuersarum dominus terras adiit, ex carne pariter et
in carne processit, humiliatus usque ad humani exordii pudorem
et pannorum inluuiem et praesepii uilitatem, tolerans
indignas se uitae istius passiones edendi bibendi, somni uigiliarum
aegras uicissitudines et caducae istius conuersationis
contumeliosas necessitates, ipsam denique hominum circa se
conuersantium faetidam commorationem, populos peccatorum
sordentium luto oblitos, semper malae conscientiae admissis
reos, turpium ex se actuum nidorem exalantes et ideo caelestium
praeceptorum incapaces nec sustinentes sacri fulgoris iubar, quia caligantes peccatis oculos splendor diuini luminis
obruebat.
nec solum hoc, sed post haec omnia adde proteruas
superbientis populi contradictiones adde conuicia adde maledicta,
inpiam insectationem testimonium falsum; iudicium
cruentum inrisiones populi, sputa uerbera, acerbissimas quidem
poenas sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam
aceti poculum cibum fellis, damnatum ab hominibus dominum
uniuersorum pendentem in patibulo humani generis salutem
deum terrenae condicionis lege morientem.\'
II. Quae cum ita sint, quicumque ille aut sanctus es aut
sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso, numquid solui haec
sola possunt, etiam si nulla alia debeantur? quicquidlibet
enim homo pró deo perferat, solui omnino non potest quod
deus pro homine ; perpessus est, quia etiamsi passio ipsa non
8.,L add. in. 2 A, om. B; fort. Salu. fcripaif: quodq.,
5 terra A post terram, ,3. i, m. rec. add. susoepit B 8 prae:sepii
alt. i ex parte eras. A praesepi ex praesepis corr. m. 2 B; cf.
Boensch Itala u. Vulgata p. 260 tollerans
sed numquid
aliquis ideo minus debet, si et alius idem debeat? aut
centum hominum cautiones de centenis sestertiis scriptae sint,
num idcirco adleuatur unius debitum, si omnes sint eiusdem
numeri debitores? unus quisque enim, inquit apostolus,
suum onus portabit et unus quisque pro se rationem
reddet.. nequaquam ergo unius pondus pondere adleuatur
alterius nec absoluitur reus societate multorum. neque ideo
minus est cuilibet taetra damnatio, si multos uideatur conplices
poenae habere damnatus.
ita hoc, quod supra dixi, licet
generale sit debitum, et speciale tamen esse non dubium est;
licet sit commune omnium, est tamen peculiariter singulorum;
ita ad omnes aequaliter peruenit, quod tamen de summa unicuique
nil recedit. Christus enim sicut pro omnibus passus
est sic pro singulis et cunctis se inpendit pariter et singulis
et totum se dedit uniuersis et totum singulis; ac per hoc
quidquid passione sua saluator praestitit, sicut totum ei debent
uniuersi sic totum singuli, nisi quod prope hoc plus singuli
quam uniuersi, quod tantum acceperunt singuli quantum uniuersi.
ubi enim hoc unus accipit quod uniuersi, etsi par est
mensura, maior inuidia est. quo fit ut, licet ipsum aecipiat,
plus debere uideatur, quia magis fit unus obnoxius, qui uidetur
omnibus conparatus. haec ergo hactenus, quia debitores deo
quidam sanctorum esse se non putant, cum debitum aestimare
non possint.
III. Sed dicit fortasse aliquis, non quidem debitores non
esse sanctos, sed multo tamen maiora hominum saecularium
p: patientem punct. e ult. syU. et 8. scr. m.\'.2 u A
patieaamn B fdraitan ex *tam corr. rasura d 6 sestetriis A :
10 alLenatur carr. rasum A ex adleaatur, quod paulo ante intactum
relvctun est \' : 12 cui∗∗libet B 14 et om. B 00 quicquid B
ut fere semper 24 est inuidia
sed esto istiusmodi conparatio iusta atque honesta uideatur:
numquid etiam fida existimari potest ? quis enim de illo tanto
ac tam terribili futuro dei iudicio satis certus est? aut quis\'
dicere potest: ego minus debeo ille plus debet? quis postremo
de se praesumere aut de alio desperare? omnes enim,
inquit apostolus, stabimus ante tribunal Christi, et
unus quisque suum onus portabit, nihil ergo, inquit
aliquis, inter sanctos et peccatores est? multum plane et
paene inmensurabile. sed quia scriptura dicit beatus homo,
qui semper est pauidus\', et numquam est de salute propria
mens secura sapientis, licet multum inter sanctos et
peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis,
quis sibi iuxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de
illa futuri examinis tremenda seueritate non trepidus, quis de
perpetua incolumitate securus?
quod si utique non est, sicuti
neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum, cur
non totis substantiae suae uiribus id adnititur, ut uel mortis
deuotione redimat quidquid uitae offensione contraxit?
19 Prou. 28, 14
4 alius in ras. B et fuisse uidetur alter (ut est in b) 6 estimet
B existimet Halmius 7 consulationis A et m. 1 B
9 flere ed. Baiueius (cvm b) 15 diaperare AB II incpiid B
19 poene B 26 inoolomitate B si om. B 27i id ad(nititnr)
signis transpositionis m. 2 additis B 28 quicquid rasura a
quidquid A--
omnibus sanctis sed de his tantum loqui, qui licet religionem
professi sint, tamen diuitias non relinquunt.
de illis enim,
qui expediti omnibus sarcinis saluatoris uiam sequuntur et
dominum legum Christum non sanctitate tantum sed etiam :
paupertate mercantur, nihil est quod dici possit, nisi illud
tantum, quod etiam propheta dixit: mihi autem nimis
honorificati sunt amici tui, deus. hos enim ego omnes
non aliter quam imitatores Christi honoro non aliter quam
Christi imagines colo non aliter quam Christi membra suspicio,
et ad hoc tantum illorum memini, ut eorum memoria dignus
fiam.
IIII. Sed iniuriosa forsitan illa, quae supra diximus, religiosae
professioni esse uideantur. quid enim, inquit aliquis, si
uidua sit diues et uiduitatem tamen in magna opum copia
non relinquens? quid, si uirgo integritatem professa et inpolluti
corporis sanctitate deuota? quid, si coniugium sine
opere coniugali, negans se ipsum sibi et habens se quasi non
habens? quid, si monachus ab incunabulis deo militans ? quid,
si clericus sacri ministerii seruitutem fideli seruitute consummans?
numquid etiam hi aeternae salutis fructu periclitantur,
si aut uiuentes opes integras habeant aut morientes indi.
gentibus non relinquant?
parua est ad promulgandam de
huiuscemodi quaestione sententiam sermo atque auctoritas mea.
uideamus ergo, quid de his omnibus sacrorum uoluminum
linguae ac praeceptorum caelestium uoces sonent, et tum .
rectissime secundum datam a deo normam opinionis nostrae
regulam dirigemus. ac primum non est, quod confugiendum
sibi nunc quisquam putet ad ueterumex$mplorum esse solacia,
ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut ante legem
diuites fuisse. abiit quippe illud tempus, mutata ratio est.
7 Psal. 138, 17
,\\_.,:...... ed. Baluzius 13 forsitamB forsitan
ex forsitaeorr. tn. % A 23 parta sunt (uel; param est) coni.
Rittershusius nix par
etiam consectandae facultatis arbitrium, quia scilicet adhuc
tunc uirga interdictorum caelestium non castigabatur. ubi
enim, inquit apostolus, non est lex, nec praeuaricatio.
lex ergo fecit aliquid non licere: nam concupiscentiam, inquit apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.
et ideo opes, quas ante legem deus non reprehenderat,
homo libere possidebat. in lege quoque nihilominus
prope idem iuris omnibus suppetebat, quia lex hominem,
dummodo iuste, habere quod uellet penitus non uetabat. itaque
tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis iuxta
praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes, ut legimus,
in omnibus mandatis et iustificationibus dei
sine querela.
sic utique illi ipsi ambulauerunt, de quibus
ista memorantur, sicut prophetes Anna in ieiuniis atque
orationibus uiuens, sicut Nathanael ille, quem legimus, ueri
Israhelitae laude sublimis et ipso domino ac deo teste mirabilis,
sicut Tobis, magnanimitate deuotionis praecepta legis
excedens, sepulturis hominum mortuorum etiam cum mortis
periculo seruiebat et indigentibus usque ad indigentiam suam
consulens in tantum largitatis affectum uenerat, ut mercennario
suo partem bonorum omnium deputaret, et hoc, quo
magis possit mirum esse, iam diues et, quo mirabilius, diues
ex paupere, quia maiorem ferme habendi excitant cupiditatem
opes post indigentiam.
V. Tales ergo tunc sancti erant, secundum legem omnia
habentes secundum legem omnia relinquentes. ac sic perfectus
fuit omnis qui legi paruit, et tam deuotus qui sub lege
tunc minus fecit, quam nunc in euangelio qui plus facit:
tunc enim quasi euangelium lex fuit. quo fit, quod. qui se
corr. m. 2 B 4 inquid B 5 aliquit
4 10 paenitus JJB .12 legibus B(b) 14 quaere.la (MC)
A sic) sic
plus tunc indulgentiae erat et plus
licentiae. tunc esus carnium praedicabatur nunc abstinentia:
tunc in omni uita ieiuniorum paucissimi dies nunc quasi unum
ieiunium uita omnis: tunc laesis ultio suppetebat nunc patientia:
tunc irascentibus lex ministra erat nunc aduersaria:
tunc accusatori gladium porrigebat nunc caritatem: . tunc ,
etiam carnali inlecebrae lex indulgebat nunc euangelium nec
aspectui: tunc corporeae uoluptates habebant quandam licentiam
nunc iubentur etiam oculi custodire censuram: tunc ad
multas uxores recipiendas . unius mariti torum.lex dilatabat
nunc etiam ad unam excludendam casti affectus deuotione
constringit.
superest enim, inquit apostolus, ut et qui
habent uxores ita sint ac si non habeant, et qui
flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam
non gaudentes, et qui emunt tamquam non
possidentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam
non utantur; praeterit enim figura huius mundi.
uidete \' quam breuiter missus a deo doctor cuncta moderatus
sit et intra unam perfectionem uniuersa concluserit, non inlicita
solum interdicendo sed etiam licita coartando, circumcidens
scilicet et usum coniugiorum et infidelitatem fletuum
et intemperantiam gaudiorum et habendi libidinem et emendi ,
cupiditatem et ipsam denique mundi huius breuem atque
umbratilem uoluptatem. et haec omnia cur?
cur utique nisi,
ut ipse dixit, quia praeterit figura huius mundi ? quam longe
ed. BvAuzius (cum b) 4 indulgentiae ex indigentiae
corr. m. 8 B .6 aMQs A 7 fcnbpetebat B 14 ad
nnam add. s. I. m, 2 B . 22 intra unam AB (6): intra quam Cum
jedd. etiam Halmius nihil in apparata
VI. Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud, quod nunc
plus exigat deus a Christianis per euangelium quam a Iudaeis
ante per legem. certa istius rei ratio est: ideo enim maiora
nunc domino nostro soluimus, quia maiora debemus. Iudaei
quippe habebant quondam umbram rerum nos ueritatem:
Iudaei fuerunt serui nos adoptiui: Iudaei acceperunt iugum
nos libertatem, Iudaei maledicta nos gratiam, Iudaei litteram
interficientem nos spiritum uiuificantem: Iudaeis seruus magister
missus est nobis filius: Iudaei per mare transierunt ad
heremum nos per baptisma introimus in regnum: Iudaei
manna manducauere nos Christum, Iudaei carnes auium nos
dei corpus, Iudaei pruinam caeli nos deum caeli: qui cum,
ut apostolus ait, in forma dei esset, humiliauit semetipsum
usque ad mortem, mortem autem crucis, non
contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi
ipsam uoluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum
perpessione cumulasset.
pro hoc ergo solo quid soluere homo
poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus
inpendit? aut quid pro se dignum domino repensabit qui ipsum
a quo redemptus est deum debet? haec ergo causa est, qua
Baluzius quos suspectum habeo; fort. scrtb.
qui tWfto teq. illi . 4 se ipsos (cum b) ed. Balusius 5 libe∗t∗∗
(n et er eras. sed ita ut adhuc legi possint) A \', dioerem p: dicere Å.
diceremus B 6 alios 8. 0 sor. i m. S B (aic) 8 toteraa mendacitate]
hoc loco tgregie firmatur Hartdii coniectura ad p. 160, 5; efr. md
p. 174,12 10 a om. A 15 maledictam B 18 babtisma A.
et ideo, sicut supra dicere coeperamus, si uidua:
est quaepiam, nequaquam sibi sufficere ad aeternam salutem
nomen uiduitatis putet, sed uideat qualem esse in apostolo
uiduam deus iubeat dicens: quae uere uidua est, desolata
sperat in domino, instat orationibus nocte ac
die; nam quae in deliciis agit, uiuens mortua est.
uno eodemque praecepto duas apostolus formas uiduitatis expressit,
unam uitae alteram mortis: in deliciis mortem posuit.
ergo absque dubio diuitem esse non uult quam deliciosam esse
non patitur, quia omnis fructus diuitiarum in usu est positus
deliciarum; alioqui remoto usu deliciarum causae opum non
relinquuntur.
VII. Cum itaque apostolus in deliciis uiduae mortem esse
memorauerit, promptum est quod ad uitae aeternae fructum
uult uniuersa distribui, qui non uult ad mortis usum aliqua
reseruari. et ideo dicit: quae uere uidua est, desolata
sperat in domino, docens scilicet parum esse, si non sit
B 5 fames ex famis corr. m. 2 A
6 apoatulo Å. 17 diliciis A dilicitiis B 19 post mortis rBC.
fII. add. cQ A deliciii
quod si ita est, quaecumque se uitae
cupit esse non mortis nequaquam sufficere sibi aestimet, si et
delicias sibi ob deum et diuitias abnegarit, nisi et oratione
et labore id promeruerit, ut uidua dei esse uideatur: quia
non est dubium, quod quemadmodum quis in hoc saeculo
Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum
illud: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit
dextera. tua. quo declaratur, quod eam tantum animam,
quae deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera dei suscipiet in
futuro.
haec ergo uiduitatis est regula. nam de coniugibus
continentiam professis et spiritu dei plenis dubitare quis
debeat, quin sua heredibus mundanis seruire nolint qui se
ipsos mundo eliminauerint ? quomodo enim ad se pertinentia
aliis addicant qui ipsos se sibi denegant? tam noua enim.
uirtute praediti concessasque et, quod maius est, expertas
corporum uoluptates admirabilis continentiae austeritate calcantes
quemadmodum aliquid rerum suarum non deo uoueant,
qui ipsum intra se deum esse fecerunt? ut meo quidem iudicio
etiam de tali coniugio rectissime dici possit: laetare
sterilis quod non paris, erumpe et exclama quod
non parturis, quia multi filii desertae magis quam
eius quae habet uirum.
et sterile namque, est quod non
parit et desertum quod ab omnibus se mundi inlecebris
separauit et sine uiro quod sine uiri usu ita uirum habet, ut
non habere uideatur. hos ergo coniuges tales quis dubitet et
dum uiuunt, sicut in se ita etiam in suis substantiis deo
uiuere, et cum e uita exeunt, cum sua ad deum, cui uixerint,
et statim delicias iterum ex dil. corr. m. 2 A 6 promeruerit
ex -ruit corr. m. 2 B,\' 7 quo. (declar.) A eras. d lit. quod
B 17 praedicti B 18 continentiae p (et Batuzius): conscientiae
AB 22 sterile A et m. 2 B sterilis B m. 1 . 28 sicut
se a: scr. m. 2 (uel. l) in A 29 cum uixerint e nita sed uixerint
ex parte eras. et punct. A
saeculo deditis atque ipsi saeculo derelinquit, frustra sibi
nomen religionis inscripsit: ei uidetur semper uixisse, cui
moritur. de coniugibus itaque ista sufficiunt.
VIII. Transeamus ad sacras uirgines, quibus legem deuotionis
saluator ipse praescripsit, exemplo scilicet decem uirginum,
ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo
dicit poenis perennibus dandum, quia sit ei opus misericordiae
defuturum. quo dicto euidentissime docuit quanti
pretii iudicarit largam misericordiam, sine qua. dixit nec integritatem
quidem ipsam uirgini profuturam.
sed blandiuntur:
sibi fortasse quaedam et sufficere sibi aestimant, si, cum multa
in facultatibus habeant, saltim exigua largiantur. nec ego
abnuo, ut, si ita ratio est, ita esse credatur. parum detur,
si parum dedisse sufficiet: sed ego sufficere parum nescio,
immo parum non sufficere certo scio. si aliud ipsae sciunt,
apud se ipsas sciant: ego unum scio, quod deus dicit extinctas
fatuarum uirginum lampadas, operum bonorum oleum non
habentes.
sed tu, quaecumque es, : habere te oleum abunde
putas? et illae profecto, de quibus dixi, stultae uirgines sic
putabant: nisi enim habere se credidissent, prouiderant ut
haberent. nam cum postea, ut ait dominus, mutuari uelint
et omni studio atque ambitione perquirant, absque dubio etiam
ante quaesissent, nisi eas habendi fiducia decepisset et tu
itaque, quaecumque uirgo es, uide ne sic non habeas, licet
habere te credas: eiusdem enim nominis cuius illae, eiusdem
professionis es. tu uirgo es et illae uirgines.
erant: tu praesumis
te esse sapientem et illae. se fatuas non putabant: tu
lumen habere lampadam tuam iudicas et. illae profecto lumen
praesumptione futuri luminis perdiderunt. nam et ideo scribuntur
aptasse lampadas suas, quia inluminandas esse
post inscripsit add. m. 2 q< (= quia) .4; fort. scrib, ei enim
eique ed. Balugim 8 sit] scit ed. Baluzius 18 lampad,es ex
lampadas corr. m. 2 A 2i decipissa A 29 lampadem ex lampadam
eorr. m. 2 d 31 lampades B
puto.
cum enim ipsae, ut legimus, extinguendas fore lampadas
suas reformidarint, habebant profecto aliquid quod
uerebantur extingui. nec falsa opinio metuentium fuit: extinctae
siquidem et obcaecatae sunt. nihil enim profuit illi
integritati quod in ea lumen uirginitatis apparuit, quia substantia
olei non suppeditante defecit. ex quo intellegimus id,
quod parum est, quasi nihil esse: quia non satis prodest ilico
extinguendum lumen accendi nec iuuat aliquid inlucescere,
quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo
initium habere uiuentis, ut possit initium habere morientis.
plena itaque lucerna opus est, ut lumen possit esse diuturnum.
nam si in lychnis ipsis, quibus ad breue tempus utuntur
homines, languescit lumen ac deficit, nisi oleum large fuerit
infusum, quanta tibi, quaecumque illa es, quanta tibi olei
abundantia opus est, ut lucerna tua luceat in aeternum?
nemini itaque ad uitam perennem sat est, si putet se habere
quod non habet; stultae enim praesumptiones perditionis
causae sunt non salutis: nam qui se, inquit apostolus,
existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum
seducit.
nisi forte tibi, quaecumque illa es, renelatus a deo
modus sit largitatis et praescriptos a spiritu sancto donandi.
terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis
quodammodo genus iudices, si religiosior fueris quam a deo
esse iubearis. si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a
diuinitate concessa. quodsi tam falsum est hoc quam friuulum,
quae insania est, ut non quanta potes omnino facias per cautam
et timidam prouisionem, cum ignores penitus quid tibi
conpetat ad salutem?
ex ille corr. m. 2 B 6 substantia B 7 sabpeditante
B (in A m. 2 suppedit. ante defecit mutavit in suffecit sed ante defecit)
8 illico A 9 inlucessere B 10 occa.sum A
11 poBsint AB \' 13 lyghnis AB 14 defecit AB 17 se ex
esse corr. m. 2 B 24 iudices bp: iudices ex iudicis corr. m. 2 B
iudicas ex iudicis corr. m. 2 A 26 friuolum ex friuulum corr.
m. 2 AB
VIllI. Superest de ministris et sacerdotibus quiddam dicere,
licet superflue forte aliqua dicantur. quidquid enim de aliis
omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet, qui
exemplo esse omnibus debent et quos utique tanto antistare
ceteris oportet deuotione quanto antistant omnibus dignitate.
quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate
nisi honoris titulus sine nomine, aut quid est dignitas in indigno
nisi ornamentum in luto? et ideo cunctos, qui sacri
altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito
quantum gradu.
si enim uiris in plebe positis et mulierculis
ipso sexu infirmioribus talem ac tam perfectam deus uiuendi
regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores iubet, a
quibus omnes docendi sunt, ut possint esse perfecti, et quos
tam magni esse exempli in omnibus deus uoluit, ut eos ad
singularem uiuendi normam non nouae tantum sed etiam
antiquae legis seueritate constringeret? nam licet decretum
uetus largam cunctis ampliandarum opum dederit facultatem,
omnes tamen leuitas et sacerdotes intra certum habendi
limitem coartauit, quos scilicet neque segetem neque uineam
neque ullum omnino fundum habere permisit.
ex quo intellegi
potest, an ea nunc deus noster uelit in euangelio uiuentes
clericos suos mundanis post se heredibus derelinquere,
quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem uoluit possidere.
unde est quod eis saluator ipse in euangelio non ut ceteris
uoluntarium sed imperatiuum officium perfectionis indicit.
quid enim eum laico illi adulescenti dixisse legimus? si uis
esse perfectus, uende quae habes etda pauperibus:
quid autem ministris suis ? nolite, inquit, possidere a urum
neque argentum neque pecuniam in zonis
AB sed statim antistant d antestant ex antistant
corr. m. 2 B 5 post dignitate add. p et edd. ante Halrrvium: nihil
eet enim tnrpiua quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem
uilitate 7 nomine scripsi cum Hartelio: homine ABHaimifus
11 ipso sexu] ipsa faece
uidete quanta sit inutroque
hoc dei sermone diuersitas. laico dixit si uis, uende quae
possides, ministro autem nolo possideas. sed et hoc
parum existimauit, ut possessionem ei substantiae amplioris
auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter longum apostolo
sustulisset et unius eum tunicae singularitate multasset. et
quid postea? nec hoc satis est. nudis quoque insuper seruos
suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet et calciamenta
plantis gelu rigentibus tulit.
quid dici amplius potest ? pedum
de apostoli manu rapuit et peragrantibus uniuersum mundum
ministris suis usum unius uirgulae non reliquit. et post haec
parum est successoribus eorum, id est leuitis ac sacerdotibus,
tanta diuinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi
tantum diuites fuerint, nisi etiam heredes diuites derelinquant.
erubescamus, quaeso, hac infidelitate. sufficiat nobis quod
uidemur usque ad uitae terminos deum spernere: cur id agimus,
ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus?
diximus de personis atque officiis singulorum et haec omnia
ideo, quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut
non debere se sicut ceteros mundiales substantiam suam
domino aut certe minus debere arbitrarentur, cum utique hoc
magis debeant, quia seruus, qui scit uoluntatem domini sui
et non facit eam, uapulet multis, qui autem nescit, uapulet
paucis.
religio autem scientia est dei, ac per hoc omnis religiosus
hoc ipso, quod religionem sequitur, dei se uoluntatem
nosse testatur. professio itaque religionis non aufert debitum
ed. Baluzim 5 ut] et B si ed. Baluzius
7 multa m fin. lin. add. m. 2 sset quae eaedem litt. initio seq. Im.
erasae sunt A multa*et
X. Sed forsitan dicit aliquis: si haec ita sunt, tutior ergo
est inreligiositas quam religio. minime. religiosus enim per
hoc est debitor, quod profitetur religiosum, inreligiosus autem
per id, quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent
pro diuersitate condicionis debitum suum. religiosus debet
quidquid se professus est agnouisse, inreligiosus uero etiam
quod non dignatur agnoscere, secundum illud, quod specialiter
sermo diuinus de eo dicit: noluit intellegere ut bene
ageret.
sed tamen quia onerasse religiosos hac re uidemur,
quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis,
remoueamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi.
consideremus non quid professione sed quid ratione, non quid
uoto sed quid salubritate ipsa facere debeamus.
dicite mihi,
quaeso, omnes religiosi, numquid est ullus hominum, qui non
omnia quae facit uel salutis suae uel certe utilitatis gratia
faciat ? nemo, opinor; omnes enim ad affectum atque appetitum
utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque inpulsione
ducuntur. ideoque et qui militant id sibi pulchrum, et qui
negotiantur id sibi utile, et qui agricolantur id sibi fructuosum
esse existimant. et quid plura? fures quoque ipsi et latrones
et uenefici et sicarii et omne inprobae conuersationis genus
id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli praua conueniant,
sed quod ille, qui prauis utitur, hoc sibi credat congruum
esse quod prauum.
ergo et nos non alia, opinor, causa
religionis philosophiam adpetiuimus quam quod nobis id con-
30 ueniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium
ex religionis corr. m. 2 B 5 forsitam A 6 inreligiositas
s. n scr. r B 7 autem] enim B 16 professionem
sed m ex parte eras. A 23 agricolantur ex agricnlantur corr. m. 2
A 29 philosofiam (sic) AB
istud quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem
et tremendi iudicii graues exitus, ardentem in medio populorum
circumstantium uallem perennium lacrimarum, quam
non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum
malum, sed etiam uideri ac timeri pars mali summi sit;
cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima praeclara
illa ac beatissima, nouos scilicet caelos et terram nouam,
uultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum,
recens aedificium creaturarum, aureas super rudes
caelos sanctorum omnium domus, aulas gemmis intermicantibus
expolitas et inmortalium metallorum fulgore pretiosas,
lucem illic septuplo inlustriorem puniceo semper splendore
radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis diuitem, laetam
cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum
dignitatem et in omnibus sanctis angelorum similitudinem,
opum caelestium copiam, deliciarum inmortalium afluentiam,
communem cum deo uitam.
haec itaque cogitantes haec contemplantes
ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus
eumque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo
et aduocatum efficacissimae intercessionis adsumpsimus
atque in eius nos protectionem ac patrocinium ambitiosa
humilitate contulimus.
XI. Vnde cum haec tanta et cogitauerimus pariter et
petierimus, uideamus nunc et expendamus diligentissime, si
est uel in actibus nostris uel in substantiis, unde haec tanta
a deo emere possimus. quod si non est, cur, rogo, non unus
quisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non
potest totum offerre quod debet? maxime cum saluator ipse.
add. m. 2 um A parum B 5 introire-tolerare-uidere-timere
m. 1 b 7 poen. alia haec praeclara ac ed. Baluzius
10 rudes] fort. profundos; at cf. Ind. III 13 illustriorem ex inlustr.
corr. m. 2 B 18 afluentiam AB (et sic fere ubique cfr. III 45. 50)
20 religionis A (non ut apud Halmium adnotatur regionis) 26 expendamus
s. expen scr. m. 2 aten B diligentissimae A 27 haec
tanta A, ac (s. scr. talia m. 2) tanta B talia ac tanta ed. Baluzius
dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae
conlocare idque praecipue et in uetere et in noua lege
mandauerit dicens, quod qui diuidant propria ditiores fiant,
et quod misericordia a morte liberet.
et alibi de sancto uiro :
dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet
in aeternum. in euangelio quoque: nolite, inquit, thesaurizare
uobis thesauros in terra. et iterum: non
potestis deo seruire et mammonae. et iterum: uae
uobis, diuites, qui habetis consolationes uestras.
auaris quoque et inhumanitatis crimine reis: ite, inquit, in
ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo
et angelis eius.
quorum quae poena sempef futura sit, I
facile intellegitur, quibus sors cum diabolo deputatur. per
quae tamen tormenta maxima non atrocissima illa in eis
fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina
puniuntur, sed sola tantummodo auaritia et abdicatrix misericordiae
inhumanitas.
unde intellegere nos coDuenit, quid
passuri sint quos praeter alia peccata etiam auaritia reos
fecerit, cum summo supplicio adficiendi sint quos expertes
omnium peccatorum solum auaritiae crimen morte damnarit.
quae utique si futura omnia credimus, absque dubio euitare
debemus. si autem non deuitamus, profecto non credimus.
si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus; neque
enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat
Christo esse credendum.
XII. Sed esto illas quas supra diximus poenas non timeamus
rei: numquid etiam praemium sperare possumus non .
merentes? et ideo si opes non damus ob peccatorum
13 Luc. 6, 24 11 Matth. 25, 41 b: non AB cf. supra ad 6. 89 totiue B 4 di-
Mores (sic) A 7 aeuangelio A inquid (ut etiam statim) \'B \' .
9 mantmone AB 12 preparauit B diabolo ex diabulo corr.
m. 2 Å diabulo
plane, si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo, quia nec prosunt
omnino ulla dubitanti. cassa quippe est operatio, si fides
certa non fuerit, frustra faenerat qui de receptione desperat.
Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est.
si ergo aut inopem eum, qui retribuere non possit, aut infidelem
putas esse, qui nolit, quomodo ab eo retributionem
sperare poteris. quem et inpossibilitatis et infidelitatis ipse
damnaueris?
quod si non ita est neo ambigis facturum esse
quae dixit, quae insipientia aut qui error est, ut non ei tantum
des quantum potes, cum utique non dubites multo te
plus recepturum esse quam dederis? quae denique miseria, ut
malis nihil ex his recipere quae relinquis, cum totum possis
penitus: possidere quod credis? sed, miserum me! puto non
creditur deo. et quod dico puto, utinam ambigue putarem
et non euidenter agnoscerem. laborarem fortasse intra me
uincere opiniones meas et cogerem sensum dubia non credere
ut mentem melioribus applicarem.
sed quid agimus? non
dubiis rebus uincimur et euidentibus coartamur. quis enim.
domino mente, credit et facultate non credit? quis deo animam
ex saltim corr, m. 2 A 9 faeneranti AB (et sic
fere ubique in hoc uerbo et deriuatis) redibitio
in quo necesse est infidelitatem paene
omnium hominum plangi atque lugeri. o miseria, o peruersitas!
homini ab homine creditur et non creditur deo: humanis
promissionibus spes commodatur deo negatur. omnia
denique in rebus humanis spes futurorum agunt: uita quoque
ipsa haec temporaria nonnisi spe alitur ac sustinetur.
ideo
enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus:
ideo in uineis labor maximus ponitur, quia homines
spes uindemiae consolatur: ideo negotiatores thesauros suos
emptionibus uacuant, dum uenditionibus sperant esse cumulandos:
ideo nauigantes uitam uentis ac tempestatibus credunt,
ut spebus uotisque potiantur. et quid plura ? pax quoque
inter feras ac barbaras gentes spe innititur et fide adstipulante
firmatur. latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi inuicem
non negant et quae promiserint mutuo seruaturos esse confidunt.
totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur.
solus deus est de quo desperatur: cumque elementa ipsa et
naturam mundi dominus noster fidelem fecerit, illi tantum
prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus
crederetur.
XIII. Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur
homines non esse infidelitatis interdum sed necessitatis, neque
deo non credere religiosos sed uitae atque usui necessaria
reseruare; multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum
opum perfectione aut sexu nonnumquam aut aetate
aut ipsa infirmioris corpusculi inbecillitate prohiberi.
esto hoc
s. scr. m. 2 qr\' B 5 illi se rebus] illis heredibus
B 12 credim; et recipiam; adscr. in fin. 9 (= ns) m. rec. A et
saepius ; cfr. ad III 17 13 uineo s. o
ergo, si diuitiae interitum
in se habent, euitemus opulentiam, ne in interitum conruamus.
ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur: refugienda
est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio.
ac per hoc siue sexus siue aetas siue infirmitas necessaria
requirant, sufficientibus debent esse contenta ita ut
quidquid temporarium excedit usum religiosum absumat officium.
ceterum si tu, quicumque aut quaecumque illa es
sanctae professionis, si tu aut conseruandis opibus aut cumulandis
facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris.
numquid enim infirmior sexus ducere aliter uitam non potest,
nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione
distenderit? numquid puella sacra aut uidua castitate deuota
seruare inlaesam sanctae professionis perseuerantiam non ualent,
nisi argenti et auri ponderibus incubarint ac tantas intra
conscientiam opes possidere se nouerint, quantas usus possidentium
non requirit?
aut, quia huic et sexui pariter et
pudori quies maxime necessaria est, numquid inpossibile sibi
quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria
inuiolatam quietem posse seruare, nisi aures eius familiae
ingentis strepitus uerberarit et turbarum circumsonantium
tumultuosus clamor obtuderit? quae utique sanctae animae
ed. Baluzius 5 temptationes B 11 corruamUS
B 18 si tu om. Baluzius 19 superfluae de inflrmitate A
superfluendQ infirmitatis m. 1 B 21 multas B 23 illaesam ex
inl. corr. m. 2 B 24 arg.enti d incubauerint B
inquietudo, sed etiam uidere quodammodo pars est inquietudinis,
quasque etiamsi subdere aliquis disciplinae ac silentio
uelit, conprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete
non possit: adeo etiam ipsa emendatio alienae inquietudinis
perturbatio est nostrae quietis.
haec autem, quae de hoc sexu
locuti sumus, ad omnes pertinent omnique pariter aetati sexui
infirmitatique conueniunt. non est itaque quod conpetere
quisquam aut non obesse diuitias religioni putet: inpedimenta
haec sunt non adiumenta, onera non subsidia. possessione
enim et usu opum non suffulcitur religio sed euertitur secundum
illud, quod dominus ipse dicit: sollicitudo saeculi
istius et fallacia diuitiarum suffocant dei
uerbum et sine fructu efficitur. proprie utique ac
satis pulchre fallaces dixit esse diuitias: bona enim et putantur
et appellantur ac per hoc fallunt homines nomine praesentium
bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.
XIIII. Sed licet haec ita sint, ut deus ipse praedixit, adquiescamus
tamen miseriis quorundam atque languoribus, qui
putant se sine magnis omnino opibus uitam agere non posse.
esto tu, quicumque aut quaecumque illa es sancti nominis ac
professionis, esto diuitias esto copias tuas usque ad finem
uitae istius habeas, dummodo saltim in fine tibi conferas:
esto rebus ac facultatibus tuis in uita hac uti uelis, dummodo
tui uel moriens non obliuiscaris et ad eius cultum atque
honorem referendam tibi substantiam tuam memineris, cuius
te munere accepisse cognoscis.
humanum est quod ab omni-
. bus nobis, o diuites mundi huius, petitur ac deliciosum. si
inpetrari ab unoquoque uestrum non potest, ut esse in hoc
ex sedeate corr. m. 2 B 7 aetati ex aetate
corr, m. 2 B item statim impedimenta ex inp. 11 religioset. euertitur
(sic) eras. d m. 1 A religiose deuertitur B religio sed subuertitur
(cum b) ed. BaUwius 13 faUatia d. s. dm ffiic) B
23 saltem ex saltim corr. m. 2 A (item paulo post) conferas] consulaa
smpicatw Hartelim ecml. p. 266, 28 28 deliciosam ex dil.
corr. m. 2 B
mendicet. qui praesentem inopiam tantum fugitis cur in
perpetuum non reformidatis? in breuibus meticulosi longa et
interminabilia uitate. quid tantopere in uita ista paupertatem
horretis, quid expauescitis ? minus multo est quod hic timetis.
si tenuitatem temporariam grauem ducitis, qualis, quaeso,
illa erit quae numquam desinet? quasi uestri apud uos animi
rem agimus uestrique uoti. si usu uestrarum rerum penitus
carere non uultis, id agite ne aliquando careatis. deliciosam
a uobis rem et uoluptariam poscimus. qui sine diuitiis omnino
esse non adquiescitis, id agite ut diuites semper esse
possitis secundum illud: si ergo delectamini sedibus
et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam,
ut in perpetuo regnetis.
alioqui qui error aut quae insania
est quemquam hominum esse posse, qui acta in amplis
opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum
uita ne in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor
sit, nec in ipsa iam de suo sibimet aegra extremitate
succurrat (praesertim cum in diuitiis per se dominum accusantibus
secundum illud uae ae uobis diuites, etiam alia
ipsi domino peccatorum genera non desint, quae in ipso
diuitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite
pullularint), et non uel in ultimis suis id agat id elaboret id
omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat ne
reus uadat ne cruciandum postea corpus crucianda etiam
ad praesens anima derelinqua.t?
quis ergo est aut tam infidelis
aut tam insanus, qui haec non cogitet haec non timeat,
qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et
ex tenuitates corr. m. 2 B 7 illa erit A (quod
fugit Halmium): erit illa
XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum
amantes, si esse ulli omnino homines tam saeui ac tam crudeles
aduersum inimicos suos possunt quam sunt isti aduersum
se? nulli quippe sunt tam feri tam inhumani, qui
non uel desperatos iam atque morientes aduersarios suos persequi
desinant: isti se ipsos etiam in morte positi persequuntur.
annon est hoc persecutio aut esse alia maior potest,
exheredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium
fieri et quasi in exilium a se ipso agi? atque hoc non communi
more aut usitato sed nouo et crudelissimo, scilicet ubi
in exilium anima ipsa mittitur ubi e facultatibus suis spiritus
abdicatur. o quanto leuiores sunt extranei et carnales inimici!
illi enim corporum tantum hostes sunt, uos et animarum.
leue est itaque in conparatione facinorum uestrorum illorum
odium. facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet:
illud graue illud perniciosum est, quod in aeternitate iugulabit.
et ideo saluator ipse: nolite, inquit, eos timere, qui
possunt corpus occidere, animam autem non possunt.
facile est ergo odium, quod corpus laedit non laedit
animam, quia laeso corpore anima extra damnum est et passionibus
carnium beatitudo spirituum non interpolatur. illud
A et m. 1 B 3 naufragus possita mittat eras. s et
a lift. uocis possita et add. a ante mittat A 7 quae cum ex quaecumq:
corr. m. 2 A 14 exheredare B 16 post crudelissimo
add. p. et edd. ante Halmium: omnes enim exules, etsi corporibus ablegantur,
animis non eliminentur: et si carne captiui sunt, cordibus tamen
si nolunt liberi perseuerant. Hoc autem unde nunc loquimur, nouum
exilii genus atque tormentum est. Ceterum de additamentis in p obuiis
cfr. Sitz.-Ber. p. 33 ubi
I. Duobus superioribus libris cum duabus filiorum tuorum
. partibus, id est, una. mundi amatrice alia religionis imaginem
praeferente, o domina mi ecclesia dei, quasi separatim locuti
sumus. in hoc autem, si deus adnuit, ad utramque, prout
causa ac ratio postulauerint, loqui cupimus, nunc diuisim
alterutram nunc ambas pariter adloquentes. superest ut ab
utraque earum agnoscente in lectionis serie partes suas quidquid
pro affectu dei a nobis dicitur cum affectu dei recipiatur.
igitur quia in cunctis, quae iam locuti sumus, speciale
Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem
esse memorauimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum
et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis
testibus adprobauimus, non opinor a quoquam plura expectari,
maxime cum, si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat
libros dei, qui ita multis ac magnis testibus pleni sunt, ut
uniuersarum caelestium litterarum paene unum sit testimonium.
superest aduersum eas responsionum infidelium causas, quae
a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent
quippiam dicere. loquens saluator in euangelio propterea
commodari hominibus opes a domino ac pecuniam dicit, ut
cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens auarissimo
debitori: serue male ac piger, sciebas quod
ego meto, ubi non semino, et congrego, ubi non
A 5 annuet Rittershusius annuerit ed. Baluzius
11 bonorum B 16 qui∗tã ex qui ita corr. m. 2 A qui ita B:
qui tam cum edd. Halmius) 18 causasq; in fin. lin. eras. q; et
vmtio seq. lin. add. m. 2 quę A (ergo quae
quod
tamenetsi etiam ad aliud referri potest, tamen loco quoque
et causae huic non insalubriter coaptatur. cum enim nummularii
saluatoris pauperes et egeni recte intellegantur, quia
pecunia, quae talibus dispensatur, augetur, cum usuris absque
dubio a deo redditur quidquid egentibus erogatur. unde et alibi
apertius ipse dominus. distribuere diuites opes mundi et facere
sibi sacculos, qui non ueterescant, iubet. sed et in uase
electionis suae idcirco locupletibus diuitias a domino dari
indicat, ut bono opere ditescant.
et ideo etiam ego minimus
et indignissimus famulorum dei primum ac saluberrimum
religionis officium esse dico, ut Christianus diues, dum in hac
uita est, diuitias mundi huius pro dei nomine atque honore
consumat; secundum autem, ut si id uel metu uel infirmitate
uel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltim
moriens uniuersa dispenset.
II. Sed dicit fortasse: filios habeo. iam de hoc quidem
principalis libelli pagina et conuenientia, ut arbitror, et non
pauca memorauit, satisque ad hanc rem domini sermo sufficit
dicens: qui amat filium aut filiam super me, non
est me dignus: sed et propheticum illud, quod ait, neque
patres pro filiis neque filios pro parentibus iudicandos, sed
unum quemque hominum aut sua iustificatione saluandum
aut sua iniquitate periturum: ac per hoc, quaslibet diuitias
homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in iudicio,
10, 37 26 Ezech. 18\' AB sed A 8. o scr. u m. 2 (paulo post nũmularii)
recipissem AB 7 tametsi B 10 dispenaatar ex -tor corr. m. 2
B 11 a
sed esto ignosci parentibus
possit, si ex parte aliqua hereditarias facultates filiis derelinquant,
si tamen id ipsum bonis si tamen sanctis: esto quoque
ignosci possit,. si etiam malis quiddam atque uitiosis.
habere aliquam excusationis speciem uidentur dicentes: pietas
uicit uis sanguinis conpulit natura ipsa quasi amoris manu in
ius suum traxit. sciuimus quid iustitia dei posceret quid sacra
ueritas postularet, sed subacti, fatemur, sumus iugo incarnatae
necessitudinis et dedimus captiuas manus uinculis caritatis;
cessit sanguini fides et uicerunt deuotionem religionis iura
pietatis.
dici aliquid potest, tametsi salubriter dici non potest:
est umbra excusatiunculae non excusans, dans reo deprecatiunculae
speciem non reatus securitatem. nequaquam enim
id ulli spondeo, quod possit cuiuslibet rei firmum habere subsidium
qui aliquid plus amauerit quam deum, secundum illud,
quod scriptum est, in hoc futurum esse iudicium, quod uenerit
lux in hunc mundum et dilexerint homines magis tenebras
quam lucem. nemini enim dubium est totum id tenebras
futurum homini, quidquid diuinae praetulerit caritati. haec
ergo ita sunt.
sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit
naturae insalubriter indulgentibus. quid quod nonnulli, filios
non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio
peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui
careant, quaerunt tamen quoscumque alios, quibus substantiam
propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod
propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos
imaginarii parentes filios faciant, ut in locum eorum quae non
sunt pignorum perfidia generante succedant.
ac sic miserrimi
quique et inpiissimi, cum uinculis filiorum non constringantur,
ipsi tamen sibi uincula parant, quibus infelicia animarum
suarum colla constringant: cum uis domesticorum discriminum
B 10 fides ex fidis corr. m. 2 A et B (sic)
15 qui] si ed. Baluzius 16 iudicium esse B 17 homims A
26 quo suspicatur Hartelius 27 ut] Hartelius: et AB Halmius;
ipse suspicatus eram qui 30 infilicia
error enim dolore dignus est inpietas execratione:
ad fletum trahimur infelicitate ad iracundiam infidelitate.
in una re est quo pro hominum insipientia lugeamus
in alia quo pro dei amore moueamur, ullum omnino hominum
inueniri aut esse posse, qui decurso infelicis uitae istius breui
spatio, in ipsa extremitate iam pendens, iturus ilico ad tribunal
dei, quicquam aliud cogitet praeter finem suum, quicquam
aliud praeter exitum suum, quicquam aliud praeter periculum
suum, et neglecta spe sua atque anima, cui opitulari aliquatenus
uel in ultimis suis omni studio omni nisu omni re ac
substantia sua debeat, hoc solum cogitet hoc solum animo suo
uoluat, quam laute heres suus res suas comedat!
III. Miserrime omnium, quid sollicitus es quid aestuas quid
auctorem te ipse rerum periturarum facis? an times forte ne
desint qui te mortuo quod reliqueris uorent? nolo metuas
nolo uerearis. utinam tam facile tu saluus esses quam tua
omnia deperibunt!s o infidelitas o peruersitas! etiam uulgo
dictum est, omnes sibi melius uelle quam alteri. nonum hoc
monstri genus est cuilibet quemquam uelle consulere tantum
ne sibi.
ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen
sacrum ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi
peregriuanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse
solacium nisi sola tantummodo bona conscientia nisi sola
tantum innocens uita aut, quod proximum est bonae uitae,
misericordia, ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola
B his] iis ed. Balueius 7 quo A: quod ex quo
corr. m. 2 B 8 in alia quo A: in aliquo B in alia quod ed.
Baluzius 17 «estuas
et tu de locuple*
locupletandis quibuscumque heredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum
cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem
patrimonio tuo facias, cui supellectilis uariae ornamenta transcribas,
cuius apothecas copiis tuis repleas, cui maiorem ser*
uorum numerum derelinquas. infelicissime omnium, cogitas
quam bene alii post te uiuant, non cogitas quam male ipse
moriaris. dic mihi, quaeso, o miser o infidelis!
cum multis:
patrimonium tuum diuidas, cum multos facultatibus tuis dites,
numquid de solo te es tam male meritus, ut tibi nec inter
extraneos locum facias heredis ? ecce expectat te iam egressurum
de uita ista officium tribunalis sacri, expectant tortores angeli
et inmortalium tormentorum terribiles ministri, et tu futuras
post te heredum mundialium uoluptates animo uolutas, tu
delicias aliorum mente pertractas: quam bene scilicet post te
heres tuus de tuo prandeat, quibus copiis uentrem expleat,
quomodo usque ad nauseam redundantem uiscera exsaturata
distendat.
infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis
quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia huius erroris
quid cum perditione istius uanitatis? numquid succurrere
hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is, qui res tuas
prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit?
IIII. Sed de his, unde nunc loquimur, si res ac ratio postulauerint,
etiam post haec aliqua subdemus. interim hoc
A elem. B 6 cognatorum. Que (s. scr. m. 2 id)
eusp. B 7 post facias in A eras. ditiorem iteratum transscribus
hic A 11 infedelis ex infidelitatis corr. m. 2 B item statim multos ex
multis (post cum) 13 num s. scr. m. 2 quid A 15 post sacri
s. I. m. 2 et B 16 terribilis A et corr. - -les B 18 delicias
esa 4il. corr. m. 2 A 21 infilicissime Å neuiis AB: naeniis
c. edd. Halmius 22 deliramentia ex dilir. corr. m. 2 A, ex deler.
JB 25 post eructarit add. p et edd. ante Halm.: aut etiam ut tibi,
qui deuoranda tua omnia tradidisti, redundanti cruditate plus praestet,
si bene uomuerit? cfr. Site.-Ber, p. 33 27 subdem;9 sicm. 2 A
omnino aliquis quamuis carissimum pignus animae suae praeferat.
neque enim iniquum est, ut quilibet Christianorum
etiam legitimis heredibus in hoc saeculo minus congerat,
dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis, quia
et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in
futuro, et multo leuior praesens tenuitas quam aeterna paupertas,
maxime quia, cum illic non paupertas tantum sed etiam
mors ac poena timeantur, facilius est utique hic heredibus
deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute,
idque et ipsi, quibus hereditas derelinquitur, si modo pietatis
aliquid in se habent, specialiter uelle debeant, ne illi pereant
qui relinquunt. quod utique si nolunt, multo minus digni sunt
quibus aliquid relinquatur, quia. non iniuste testator sapiens
non relinquit quod heres inpius non meretur.
itaque optimum
est, ut unusquisque sibi consulat et animae ac saluti suae \'
omnia derelinquat, sint quamuis interdum non filii tantum,
quibus uidetur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia
eius uel meriti uel condicionis, ut eis ad inpertiendum quiddam
ac largiendum iustitia ipsa ac dei cultus patrocinetur, et
quibus non solum pie aliquid relinquatur sed etiam inreligiose
non relinquatur:
scilicet si aut parentes sint calamitosi aut
germani fideles aut sanctae coniuges aut, ut longius denique
munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes aut adfines
egestuosi aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, uel
certe, quod super omnia est, deo dediti. hoc enim est praecipuum
ac supereminens, si id ipsum, quod agit aliquis pietatis
officio, religionis faciat affectu.
beatus enim ille, qui
suos ipsos diuini amoris spiritu amat, cuius caritas Christi
cultus est, qui in naturae uinculo deum cogitat naturarum
signis transpositionis additis B 10 quidam B
12 debeat s. scr. m. 2 n A 13 relinquid s. scr. d m. 2 . B
15 heres ex heris corr. m. 2 AB 16 salutis AB 19 conditionis
(sic) A uti B .23 aut scadd. m. 2 A 25 ege-
Btuose B 28 quis hos ex quis uos corr. m. 2 B 30 est cultns
signis transpositionis additis m. 1 A ante deum add. p: deum
diligit.
inmortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod
pignoribus suis praestans domino suo faenerat, hoc ipso, quod
suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat
sempiternam.
at uero nunc diuersissime et inpiissime nullis
omnino a suis minus relinquitur, quam quibus ob dei reuerentiam
plus debetur, nullos pietas minus respicit, quam quos
praecipue religio commendat. denique si qui a parentibus filii
offeruntur deo, omnibus filiis postponuntur oblati: indigni
iudicantur hereditate, quia digni fuerint consecratione, ac per
hoc una tantum re parentibus uiles fiunt, quia coeperint deo
esse pretiosi. ex quo intellegi potest, quod nullus paene apud
homines uilior est quam deus, cuius utique fit despectione,
ut eos praecipue parentes filios spernant, qui ad deum coeperint
pertinere.
V. Sed praeclaram uidelicet qui haec faciunt rationem
consilii sui reddunt dicentes: quid opus est ut filiis iam religiosis
aequa hereditatis portio relinquatur? nihil ergo iustius
nihil dignius quam ut, quia coeperunt religiosi esse, mendicent,
non quidem quod eos haec res mendicitate oppressura sit,
quod a terrenis facultatibus abdicantur, caelum spe possidentes
cito etiam re possessuros, regente illos deo suo ac protegente,
qui eos cum immortali spe aeternorum etiam sufficientia
temporalium muneratur; sed tamen, quantum ad inhumanitatem
parentum pertinet, egent, a quibus sic relicti sunt ut
egerent: certe etiam si qui non penitus domu eliminantur et
quibus non omnino extorribus quasi aqua et igni interdicitur,
tanto inferiores fratribus relinquuntur, ut etiamsi paupertate
non egeant, conparatione tamen egere uideantur.
dicitis, quid
B 5 ad s. scr. m. 2 t AB 13 dispectione A
desp. ex disp. corr. m. 2 B 14 qui ad deum ex quia deum corr.
m. 2 A 18
cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes,
necessitatem indignissimae paupertatis inponitis? permittite
hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se
fiunt. si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum
deuotioni. liceat eis, quaesumus, ut uelint pauperes fieri:
eligere inopiam debent non sustinere. postremo, etiamsi
sustineant, deuotione eam tolerent non damnatione patiantur.
cur eos uelut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis
abdicatis? et ego esse eos pauperes nolo, sed ut habeat tamen
praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant
inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur.
quamquam quid ego uos per ipsum sanctissimae
rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo,
cum id maxime obsistat et haec res parentes inpios faciat,
quae pios facere deberet?
nam cum uos ideo plus relinquere
ex patrimonio uestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad
deum ex facultatibus uestris saltim per filios perueniret, ideo
filiis non relinquitis, ne illi deo habeant quod relinquant.
praeclara uidelicet ratione atque cautela contenti estis uos
filios non agnoscere, ne illi se filios dei esse cognoscant,
magnificam repensantes beneficiis sacris uicissitudinem, dum
id studiosissime procuratis, ne uel per uestros aliquid honor
dei habere possit, cum omnia uos per dei munus habeatis.
ed. Baluzius iusti patrimonii portione] aequam accipere
cum fratribus patrimonii portionem p et edd. ante Halm. 2 didetur
A 4 fides ex fidis corr. m. 2 A 5 beatine ex beatus
corr. m. 2 B 9 concecidite punct. ci A 10 uellint punct. ait.
1 B 12 tolerant 8. a scr. e m. 2 B 13 uelut ex uelud corr.
m. 2 A 19 maximae punct. a B 22 saltem ex saltim corr.
m. 2 A 23 deo
non exigimus ut
uestra domino largiamini: aliquid deo de suo reddite. cur tam
. auare cur tam impie agitis? non est uestrum quod denegatis.
iniquum igitur arbitramini, ut saecularibus filiis religiosos
substantia pares esse faciatis? id ergo agitis, ut paeniteat eos
coeptae religionis, quos religio apud uos fecerit uiles. pius
itaque ac bonus dominus, qui semet in eis propositum ac
professionem suam: ceterum, quantum in uobis est, id agitis,
ut saeculi eos cultores esse faciatis, quibus saeculares filios
antefertis. quid est enim aliud quam religionem interdicere
ob religionem despectui habere?
YI. Sed iniusti fortasse uideamur cunctos parentes in hoc
negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari
agant iniquitate cum filiis. sunt enim, inquit aliquis, sunt ex
parentibus multi, qui aequales filiis suis faciant portiones, nisi
quod una tantum eos condicione discernunt, quod in iis ipsis
partibus, quae religiosis uidentur adscribi, usum iubent ad
eos proprietatem ad alios pertinere.
at uero hoc multo est
peius et infidelius. tolerabilioris quippe inpietatis uidetur esse
cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere quam
proprietatem his rerum penitus auferre. potest enim aliquatenus
ferri ista condicio, si aut amicis aut adfinibus aut propinquis
hac lege aliquid relinquatur: filiis uero qui proprietatem
rerum non tribuit nil relinquit. sed inuenit iniquissima infidelitas
parentum, quomodo a patrimonio suo deum penitus
excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. usum
enim his dedit, ut esset quo ipsi uiuerent, proprietatem his
tulit, ut quod deo relinquerent non haberent.
o nouum
ed. Baluzius (cum b) 8 agitis et hic fort. delendum,
nt paulo ante deest 6 coeptae
VII. Quid agis, miserrima infidelitas et paganicae, ut ita
dixerim, inreligiositatis error? itane tantum odisti deum, ut
possis etiam filios tuos ob hoc tantum, quia ad deum pertinent,
non amare ? meliore enim condicione quidam relinquunt libertos
suos quam tu relinquis filios tuos. in usu siquidem cotidiano
est ut serui, etsi non optimae certe non inprobae seruitutis,
Romana a dominis libertate donentur, in qua scilicet et proprietatem
peculii capiunt et ius testamentarium consequuntur,
ita ut et uiuentes cui uolunt res suas tradant et morientes
donatione transcribant: nec solum hoc, sed et illa, quae in
seruitute positi conquisierant, ex dominorum domo tollere non
uetantur. tantum eis interdum gratia patronae liberalitatis
inpertit, ut etiam iuri suo detrahat quod libertorum dominio
largiatur.
quanto, 0 quisquis ille es infidelissime pater, quanto
domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis !
illi quae donant perpetuo iure donant tu temporario: illi
s. n scr. r m. 2 B uidetar B uideretur filiis
suis A (quod fugit BaZmium), filiis suis uid. B 3 soboles ex sub.
corr. m. 2 A sobolee B 4 quasi ( post sed) a. l. add. m. 1 ud 2
A 5 posset
more ergo illorum
uteris, qui seruos suos non bene de se meritos, quia ciuitate
Romana indignos iudicant, iugo Latinae libertatis addicunt:
quos scilicet iubent quidem sub libertorum titulo agere uiuentes,
sed nolunt quidquam habere morientes. negato enim
his ultimae uoluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent
morientes donare non possunt.
ita ergo et tu religiosos filios
tuos quasi Latinos iubes esse libertos, ut uiuant scilicet quasi
ingenui et moriantur ut serui, et iuri fratrum suorum quasi
per uinculum Latinae libertatis adstricti, etiamsi uidentur
arbitrii sui esse, dum uiuunt, quasi sub illorum tamen positi .
potestate moriantur. quid tantum, quaeso, sceleris in titulo
esse religionis putas, ut ideo eos, qui religiosi sunt, filios tuos
esse non credas, quia filii dei esse coeperunt? in quo tibi
bonae uoluntatis quasi piaculo rei facti sunt, ut idcirco eos
putes habendos esse peiores, quia optant esse meliores?
VIII. Sed dicitis non eo a uobis animo hoc agi. quod unum
est, ac si quispiam dicat malas res bono animo a se fieri et
inpietatis facinus pia mente committi. quid prodest, o inhumanissimi
parentes, quod filios religiosos bono a uobis
dehonorari animo adseueratis ? res ipsa hoc respuit res refellit.
parum est quod nudis adsertionibus dicitis, ipsi actibus uestris
contra uos testes estis. indignum ergo arbitramini, ut sancta
ac placita deo pignora filiis mundo seruientibus conparentur?
uerum est et bene arbitrabamini, si tamen arbitrio isto iuste
et in diuersum uteremini, id est, ut conparandos bonis filiis.
malos et peccatores sanctis non putaretis, et qui apud deum
uita ac meritis antecellerent, idem apud uos gratia atque
B 8 quicquam (sic) A 13 adstricte s. e scr. i m. 2
B 19 putes
quid enim rectius quid magis iustum,
quam ut qui meliores sunt idem etiam honoratiores essent,
qui uincunt iudicio idem uincerent praemio, qui antistant in
euangelio sacro idem quoque in testamento humano antistarent,
et hac saltim re concordaret cram uoluntate Christi parentum
pietas ac uoluntas, ut quos deus praeposuisset electione eosdem
etiam parentes anteponerent dignitate. sed non solum
hoc non agitur, sed in diuersum omnia aguntur. praeponuntur
enim puris commaculati praeponuntur fidelibus inpii, praeponuntur
lumini tenebrae praeponitur terra caelo, praeponitur
mundus deo. et euasuros se huiusmodi parentes uel in hoc
solo iudicium dei aestimant, qui cultum dei et dignitatem
iudicii sui indignitate conculcant?
VIIII. Sed uidelicet non contemptu dei dicunt parentes .
haec a se fieri sed causa atque ratione. quibus enim, inquiunt,
relictam substantiam relicturi sunt filios non habentes?
dicam quibus, nec nominabo eos, quos supra dixi, pauperes
dei, non alienos aut longe positos, ne durum aut inhumanum
forte uideatur. illos dico caros et indiuiduos et quos recte
etiam uos, qui multas suboles habetis, filiis antefertis: ipsos
se inquam homines o infidelissimi parentes, ipsos se inquam
dicimus. numquid potest cuilibet quidquam se ipso propius
numquid carius inueniri? suam unicuique uestrum animam
suam salutem suam spem commendamus.
et pios uos esae
dicitis, qui filios diligatis? nihil plane durius uobis nihil inhumanius,
nihil tam ferum, nihil tam inpium dici potest, a
quibus inpetrari omnino non potest ut uos ipsos
ex antistant corr. m. 2 1) et statim antestarent
5 saltem ex saltim corr. m. 2 A 9 fidedelibus punct. alt. de A
10 post tenebrae add. p: praeponitur uita morti 12 ezistimant
Rittershusius 20 soboles B ipsos - parentes oberratione ocu-
lorum om. A; ceterum haec uerba et seqq. ipsos s. i. dicimus sana non
sunt ; fort. scrib.: ipsis relinquant homines, o. i. pu, ipsis inquam[dicimus];
Hartelius suspioatur: ipsos esse inquam homines, o. i. p., ipso*
[łe inquam] dicimus 21 ipsos se s. ipsos ser. m. 2 b s. se scr. a, quo
significetur transponenda esse uerba A 22 quicquam. (stc) A
proprius AB 25 nil quater deinceps B 26 inpium ex impium
corr. rasura A .
pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima
sua. dilectissimam esse animam suam homini etiam diabolus
non negauit, et qui auertere omnino cunctos ab affectu animarum
suarum nititur, idem tamen carissimas esse debere
cunctis animas confitetur.
quis ergo furor est uiles a nobis
animas uestras haberi, quas etiam diabolus putat esse pretiosas?
quis. furor est uiles a nobis haberi, quas etiam ille caras
uobis debere esse dicit, qui uiles facere conatur? ac per hoc
quicumque animas suas neglegunt, etiam infra iudicium diaboli
se amant. quae cum ita sint, uidete uos, qui putatis
religiosos homines non habere quibus relinquant substantiam
suam, uidete uel iuxta diaboli opinionem, uidete si non habent,
qui se ipsos habent.
X. Sufficere quidem ad hanc negotii portionem, de qua
nunc agitur, haec quae iam diximus satis arbitror: sed ostendi
id nobis forsitan non solis uirtutibus rerum sed etiam auctoritatibus
exemplorum desideretis. possim quidem dicere maiora
exemplis omnibus dei esse mandata nec interesse ad augendam
diuinorum uerborum auctoritatem, inpleant ea homines an non
inpleant, quia uirtutem eorum ex domini certum est constare
persona non ex seruorum oboedientia, nec addi eis nec
B diabuluB A item 33, coritra 36 diaboli et 37 diaboli
s. scr. m. 2 a 2 canctaq; A cunctaque B .3 dilictissimam
A 4 negabit B , 6 a nobis uiles B 12 religiosos ex -aas
corr. m. 3 B 16 post arbitror p et edd. ante Hadmium : . id est,
quod praeponere uitam spem salutemque uestram cunctis omnino rebus
atque affectibus debeatis 17 . forsitam A . \' 18 desideretis AB(b)
desideratis cum edd. Malmius, quem codicum scriptura fugit\' 19 post
mandata p et edd. ante Halm. : clamantia quotidie in hoc mundo: nolite
thesaurizare nobis thesanros in terra, thesaurizate autemnobis thesanros in
eaeio. et alibi: quaecumque homo seminauerit, baee et metet. quae
utique tam ad mundi homines quam ad dei; tatA ad eos qui filios habent,
quam ad eos qui non habent, aeque pertinet (sic p, reU. pertinent) quia
cum nitam aeternam cuncti desiderent possidere, non eat dubium, quod
nbi par nninersorum notum est ad habendum, parem esae caram ad
promerendum 21 domini] dei B-
semper aequalis est.
sed tamen si adiuuari se etiam exemplis
hominum humana optat infirmitas, scilicet quo facilius etiam
ipsa nunc faciat quae alios fecisse ante cognoscat, ostendimus
primo libro haec, quae etiam nunc ab aliquantis Christi imita-toribus fiunt, non mediocriter sed abundanter, nec a paucissimis
sed a populis, nec ab antiquissimis sed paene a recentissimis
nuper esse conpleta. quid enim noui et adhuc prope
in oculis constituti apostolorum actus loquuntur? omnes inquam
qui credebant, habebant in unum omnia communia.
et iterum: gratia quoque magna erat in illis
omnibus; nec enim quisquam egens erat inter illos.
quicumque enim possessores praediorum ac domorum
erant, uendentes adferebant pretia uenditorum
et ponebant ante pedes apostolorum. alibi
quoque: et nemo ex eo quod possidebat s.uum proprium
esse dicebat.
atque hoc non paruus credentium
numerus, ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moueat,
dum putant exempla esse paucorum. quae fuerit quippe tunc
multitudo ecclesiae principalis uel ex hoc solo agnosci potest,
quod in principiis statim ipsis octo hominum milia biduo
ecclesiae accessisse referuntur, pateatque aestimationi, quae
ceteris diebus uniuersi generis multitudo concreuerit, ubi duo
tantummodo dies praeter disparem aetatem pariter ac sexum
tantam uirorum copiam procrearunt.
unde cum et tam innumerabilis
iam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a
uobis, cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis
tunc credentium milibus, tanta fidei perfectione uiuentibus,
B 5 primo libro] \'immo secundo
libro ut uulgo legitur; incertum est scriptorisne ait uitiutn an libra-
riorwn\' Halmius; cfr. II 13 6 habundanter AB 12 quiaq; a.
scr. m. 2 u4 A. 14 afferebant ex adferebant coir. m. 2 B
praetia A..18 foreitam B forsiti 8. scr. m. 2 n i 20 Qclesiae
(sic) A paulo jpotf eclesjae et D. 43 aecleeiae 25 cum etiam B
27 locor ut §. 41 locuntur b quod praetermittere ndlui,
opinor; nulla enim ecclesiae plebs est non de utroque permixta.
intellegere ergo possunt quicumque ex Christianis
filios non habent, cui relinquere substantias suas debeant, cum
uideant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. sin autem
habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum uideant
tunc parentes amorem dei filiis praetulisse.
habet igitur omms
aetas habet omnis condicio quod sequatur: quicumque est
particeps fidei participem se beati faciat exempli. si illi tunc
ob deum donantes omnia sua etiam se ipsos exheredauere
uiuentes, discite uos, quaesumus, bona uestra uel ipsi hereditare
morientes. oportet quippe uos, mihi credite, etiam inter
filios uestros salutis animarumque uestrarum non obliuisci.
propinqua enim uestra pignora esse uobis et coniunctissima
satis certum est: sed, mihi credite, nemo uobis propinquior,
nemo coniunctior quam uos ipsi. amate itaque, non obsistimus,
amate filios. uestros, sed tamen secundo a uobis gradu: ita
illos diligite, ne uos odisse uideamini; inconsultus namque
et stultus amor est alterius memor et sui inmemor. non
accipiet, inquit scriptura sacra, iniquitatem patris
filius, neque pater accipiet iniquitatem filii sui.
et apostolus unus quisque, inquit, proprium onus suum
portabit.
XI. Relictae itaque filiis diuitiae parentes non liberant de
mendicitate, immo relicta inmoderate filiis facultas parentum
est sempiterna mendicitas, ac per hoc nulli parentibus magis
ex ac corr. m. 2 B 5 relinquerint B 7 amorem filiis
(punct. is et s. scr. m. 2 orum) dei filiis A et deleto priote filiis m. 1
B \' igitur s. l. add. m. 2 uel 1 A 12 poet monentes p et edd.
ante Hcdmiwni quae quidem, ut dixi, etiam uoa, o fidelissimi (intid.
ideoque
iuxta apostolum unus quisque sarcinas suas cogitet, quia unus
quisque hominum sua onera portabit. flammae infelicium
mortuorum diuitiis non refrigerantur heredum. diues ille in
euangelio, qui purpura induebatur et bysso, absque dubio qui
locuples in hoc saeculo ipse fuerat, etiam heredes suos morte
ditarat. sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac
talentis eius germani diuites incubabant, et ille guttam refrigerii
inpetrare non poterat. illi erant in abundantia sed ille
in egestate, illi in gratulatione sed ille in dolore, illi in diuitiis
sed ille in tormentis, illi fortasse iugiter in luxuria sed
ille semper in flamma.
0 infelix et miseranda condicio! bonis
suis aliis praepararat beatitudinem sibi adflictionem, aliis
gaudia sibi lacrimas, aliis uoluptatem breuem sibi ignem
perennem. ubi erant tunc adfines ubi propinqui, ubi uel filii,
si habuerat, uel germani, quorum meminerat et quos certe
tanto amore dilexerat, ut eorum ne in supplicio quidem positus
obliuisceretur ? quid ei proderant quid suffragabantur ?
torquebatur infelix et opes suas aliis deuorantibus ille refrigerii
guttam ardens petebat et inpetrare non poterat. et hoc,
si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat,
quem aliquando contempserat, per illum, qui in pure ac sanie
conputruerat, per illum, cuius faetorem ac squalorem longe
B patriis ex patris eorr. m. 2 A .2 afluunt (sic)
AB cf. §. 50 et II 48 sempiternas te B -7 unusq; s. scr. m.
2 uel 1 quis
pauper beatitudinem emit mendicitate diues supplicium facultate:
pauper, cum penitus nil haberet, emit aeternas diuitias
egestate. o quanto, has facilius tam multa rerum possessione
diues potuerat conparare, qui inter tormenta aestuans et inter
supplicia proclamans: pater, inquit, Abraham, miserere
mei et mitte Eleazarum, ut intinguat extremum
digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam,
quia crucior in hac flamma. non horrebat tunc scilicet
diues ille Eleazari quondam pauperis manum nec dedignabatur
auxilium: inseri eius digitos ori suo et mitigari intolerandas
faucium flammas illius pridem faetidae ac squalentis manus
munere postulabat. o quanta rerum mutatio facta fuerat!
tangi tunc ab eo desiderabat, quem etiam uidere ante despexerat.
.XII. Haec ergo diuites cogitent, qui redimere facultatibus
suis nolunt, ne ista patiantur. diues fuit ille, de quo nunc
loquimur, diuites sunt et isti, ad quos nunc loquimur. unius
sunt nominis: caueant ne sint etiam condicionis unius. non
liberabunt enim filii diuites parentes reos, nec restinguet
flammas miseri testatoris deliciis afluentibus opulentus heres.
durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui:
multo est durius in aeternitate torqueri. opinor enim diuitem
illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes heredis .
sui quantum angebant tormenta corporis sui, non tantum
A 8 inquit ex iuquid corr. m. 2 B 9 ∗l∗azarum
eras. bis lit. e sed ita ut non omnino euanuerit A lazarum B, item
paulo post ∗l∗azari
et puto,
si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet
diuites heredes suos esse an se in miseriis tormentisque non
esse, uoluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo
ille posset malis omnibus liberari, uoluerat offerre omnia quae
possederat, dummodo euaderet quae perferebat, uoluerat cunctam
illam substantiam quam habuerat temporales argenti
et auri thesauros pro se dare, ut iuges suppliciorum inmortalium
cruces et perenne illud incendium superiecta, si quo
modo posset, diuitiarum suarum mole restingueret et exundantes
ignium globos opposita ingentium facultatum inmensitate
prohiberet.
et quid dicam uoluisse eum, ut interminabile
illud malum redimeret facultatibus suis? plus dico aliquid:
uoluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi in
flammis situs unius saltim horae requiem conparare. desiderans
enim ad mitigandas faucium flammas uel tinctum aqua pauperis
digitum quomodo non quantolibet pretio mercari requiem
praeoptauerat, qui paruam refrigerii guttam tam magno
ambitu postulabat?
sed iam ista quid proderant aut quid
iuuabat miserum quod tunc pro se offerre omnia uolebat, qui
male ante noluerat? uel quid tunc proderat quod dare cuncta
cupiebat, quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat,
quando omnia possidebat? sera quippe, ut ait in scripturis
spiritus sanctus, sera est paenitentia mortuorum. quomodo?
ed. Baluzvus 2 heres (ex heria corr. m. 2)
suis A 3 diliciia afiuebat AB 5 heres ex heris iterum corr.
m. 2 A 6 puto
excludi penitus a confessione
peccati peccatorem mortuum protestatur nec posse esse quemquam
postea dei memorem, qui in hac uita sui fuerit oblitus.
adeo omnis ei spes penitus absciditur et omnis uitae aditus
obserate, ut, cum una sit reo salutis uia preces ad deum
fundere et caelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam
hac peccator letiferae obliuionis animaduersione damnetur, ut
ei nec memoria quidem dei, a quo sperare debeat. relinquatur.
haec ergo cogitent qui, dum filios habere post mortem diuites
cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt:
haec cogitent qui, ut in hac caduca et breui uita heredes
diuites habeant, aeterna se ipsos morte condemnant. in quo
quidem non tam illos amant quam se oderunt, quia non tam
salubris amor est, qui breui consulit, quam graue odium,
quod in aeternitate cruciabit. et ideo deus noster, ut in primo
dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare iubet
filiis non pecuniam, perennia praecipit non peritura conferre.
scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter
et parentibus prosunt, filiis utique per disciplinae institutionem
parentibus per munificentiae largitatem. et filiis enim hoc
disciplina praestat, ut salutem capiant perpetuam, et parentibus
largitas, ut mortem effugiant sempiternam.
.XIII. Sed cui haec dicimus aut cur dicimus? ubi apertas
aures aut uidentes oculos inuenire poterimus? omnes enim,
ut de inpiis legimus, paene omnes declinauerunt, simul
inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum,
non est paene usque ad unum. noua quippe amentia
tam saeculares quam etiam quosdam religionem professos incessit
homines. siquidem, ut dudum dicere coeperamus, iam
eras. sed ita ut legi possit A 6 abscinditur ed. Baluzius
9 damnatur
nec interest
paene iam apud homines quibus consulant, dummodo sibi
omnino non consulant. si qui enim ex istis, de quibus
ex ferre corr. m. 2 B agnatis s. Z. m. 1 A 4 aduerso
ex auerso corr. m. 2 B 5 praetium A post addicunt p
et edd. ante Halmium: sicut scriptum est: non dedit deo propitiationem
XlIII. 0 infelicitas o insania! quid tantum, quaeso, de se
miserrimi omnium male promeruerunt, ut dum aliorum uoluptatibus
seruiunt, se perpetuo persequantur! uideas enim a
quibusdam infelicissima uanitate inuestigari quosdam nouos ac
nobiles propinquos, uideas incognitarum agnationum pudenda
nomina et recentium ac praepotentium adfinitatum ridicula
commenta, cum dicat quis de aliquo adoptiuo ac subitaneo
propinquo: illum heredem facio parentem meum: aut quaecumque
sanctae professionis uidua uel puella: illum heredem
scribo proximum meum. ac sic quidam quos in omni uita
quasi extraneos alienosque habuerant subito in extremis propinquos
habent, et qui extranei semper fuere uiuentium parentes
esse incipiunt mortuorum.
introducunt enim repente
in testamentum quos numquam introduxere in affectum, et
hoc maxime, ut dixi, aut locupletes aut nobiles aut honoratos
et qui nisi potentes essent, parentes forsitan non fuissent.
ridicula miseri testatoris ambitio, dans censum propriae facultatis
ad conparandum mendacium propinquitatis, emens pretio
hereditatis nomen heredis) et totis patrimonii sui uiribus hoc
elaborans, ne se ille,. qui heres scribitur, parentem neget, et
ut testator infelicissimus stultissima ac miserrima uanitate
facto herede nobili, qui in uita sua humilior esse uisus est,
honoratior in morte esse uideatur. o caecitas o insania!
AB 2 affines ex adfines corr. m. 2 B
3 neeessitudinum ex -nem corr. m. 2 B 6 nec A: non B et cum
edd. Halmius 8 infilicitas
XV. Sed abhorrere hoc uidelicet a Christiano nomine
uidetur, ut dicatur futura non credere. quid ergo causae est
ut, si credit quae dixit deus, non timeat quae minatur deus?
si non credit uerbis quae dixit deus, non credat praemiis quae
promittit deus ? neque enim se probat promissionibus dei credere
qui non sic agit, ut possit ad promissa a deo praemia
peruenire.
in ipsa quippe hac vita hominum, si iudicandum
se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum ad tribunal
terrenum esse cognouerit, aduocatos requirit patronos adhibet
officialium gratiam fauoremque mercatur, et haec omnia metu
iudicii futuri agit, cum tamen euentum iudicii conparare non
possit. adeo etsi uictoriam emere ipsam non ualet, spem
tamen uictoriae magno emit.
dic mihi, quisquis ille es, qui
credere te iudicium dei dicis, tu si uel supradictorum exemplo
hominum iudicandum te esse a deo crederes, nonne spem ac
salutem tuam quolibet pretio conparares ? sed non credis
utique, . non credis, et licet credulitatem tuam uerbis uelis
B stet in fin. lin. m. 2 add., initio seq. eras.
10 rebus A (b) operibus B et edd. cum Halmio qui nihil adnot.; certerum
cf. §. 85: uerba pro rebus
denique ut infidelitafcem tuam tibimet
et te ipso probem, dic mihi, obsecro, quisquis ille es, qui
substantiam tuam uel propinquo cuipiam diuiti uel àdfini,
uel, si hi forte desunt, etiam extraneo derelinquis, cur eam
non sanus a te atque incolumis abdicasti? cur non sospes ac
uegietus heredibus tradidisti, sed in testamento ipso prouidentissime
canes et sollicite ac diligenter inscribis: \'quando ego
ex rebus humanis excessero, tutic mihi tu ille carissime heres
esto ?
dic mihi, quaeso, cur huic carissimo, ut ipse ais, ac
deuinctissimo tuo tamdiu nihil de tuo tribuis tamdiu nihil
de tuo tradis, quamdiu te putas esse uicteum, sed tum cum
uides esse te moriturum? et quid dico, cum esse te moriturum
uides ? immo id caues prouidentissime, ne uel spirante
uel moriente te quidquam de tuo habeat, sed iam defuncto
omnino, iam mortuo. et mirum est, quod hoc ipsum sinis, Ut
iam funerato te tua habeat, et non iam exportato atque tumulato.
quamuis etiam in hoc, quod ais cquando ego ex. rebus humanis
excessero), id ipsum cauisse uidearis. hoc est enim ex
rebus humanis penitus excedere, totum omnino cum suo corpore
hominem in praesentia humanarum rerum esse desisse.
dic
ex adfim 6orr. m. 2 B 5 hii AB ea AB eam ed.
Baiuaius 6 a te] ante
quid est quod tu, qui tibi usum rerum
tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis
tuae post mortem necessarios esse non putas? dicis
absque dubio, quia mortuo nihil opus est nec reseruandum
mihi quidquam in tempus illud est, quia defunctus ac nihil
sentiens nec delectari possum possessione rerum mearum neque
amissione cruciari.
euidens causa est. ergo idcirco moriens
substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus
post mortem ipse non possis. sed quid, quod electissimum
uas dei apostolus Paulus testificatur et clamat, quod quaecumque
homo in uita hac seminauerit, haec post
mortem metat, et qui parce seminat parce et metat,
et qui seminat in benedictione ex benedictione et
metat. ex quo aperte intellegi uoluit eos, qui seminant in
parcitate benedictionem metere non posse. cum enim dicens:
qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictione
ex benedictione et metet, euidenter utique benedictionem
in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores
mendicitatem largos benedictionem esse messuros.
ex cauis corr. m. 2 AB 6 rationabilem (b et) Rittershusius
7 mihi tamen
XVI. Sed fortasse haec tibi, quicumque es infidelis, aut
parum ualida aut parum aperta esse uideantur. quid quod
dominus ipse in euangelio nihil quemquam de operibus bonis
perdere Christianum manifestissime docet dicens: quicumque
potum dederit uni ex minimis istis calicem
aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen
dico uobis, non perdet mercedem suam. quid dici
euidentius potuit? etiam eam rem in futuro habituram praemium
esse dixit, quae in praesenti pretium non haberet: tantum
honoris cultui suo tribuit, ut aliquid esset illic per fidem,
quod hic omnino nihil esset per uilitatem.
sed tamen ne in
hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes
exiguis possent magna mercari, subtiliter posuit etiam pro
calice aquae frigidae non perituram esse mercedem, hoc utique
euidenter ostendens non pro paruo aliquid magnum esse
reddendum, sed tamen qualecumque fidei opus non esse periturum.
habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem
habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum
uadem: qui quidem tantae non solum fidei sed etiam misericordiae
atque pietatis est, ut non soluat tantum quod promiserit
quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat
debitorem. nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se
dixit esse mercedem non solum uult soluere quae acceperit,
sed etiam demonstrat aliqua quae soluat. pius scilicet ac
misericordia plenus et consulere uolens non solum diuiti
largitati sed etiam pauperculae officiositati ostendit, quo obnoxium
sibi in aliquo deum faceret etiam qui quod faeneraret
penitus non haberet.
ex quęc. corr. m. 2 A 9 praetium A tantumque
(etm b) ed. Baluzius 10 aliquid ex aliquit corr. m. 2 A ut
§. 71 et 72 11 in
XVII. Sed forsitan tibi, quicumque diues es, indiguum hoc
facultatibus tuis opus pauperculorum esse uideatur et uelis
aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem sacrae
promissionis audire. habes primum illud, quod ad diuitem
ilium in euangelio: deus loquitur: uade, uende omnia
bona tua, et habebis thesaurum in caelo. deinde
illud, quod praecepto interdictorio generaliter iubet: nolite
thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate
.
autem uobis thesauros in caelo. postremo illa,
quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae
largitatis spe infinitae remunerationis inuitat dicens, quod
omnis, qui propter honorem atque amorem suum aut domum
aut agrum aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae
prorogarit, centuplum accipiat in futuro: insuper
autem, inquit, et uitam aeternam possidebit. quid
spondere maius credentibus sibi potuit qui magnis faeneratoribus
suis centuplum se redditurum esse promisit?
nec
solum hoc, sed uitam, inquit, aeternam possidebit.
hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio, quia id
ipsum, quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit.
non erit ergo tunc fragilis$t caduca possessio nec in similitudinem
terrenarum diuitiarum umbrae praetereuntis aut
somnii uanescentis more peritura. quidquid datum a deo fuerit
inmortale erit, quidquid acceptum fuerit sine termino permanebit.
ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit
qui sic accipit, quia uincit centupli pretium, id ipsum esse
centuplum sempiternum.
XVIII. Quae cum ita sint et cum tanta absque dubio
recepturus sit qui deo credit, quomodo tu his rebus, quas deo
dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi
non usum tantummodo dominus sed augmentum etiam et
punct. B 4 habes es habis mrr. m. 2 Å
13 facultotem ex rtum # statim inquit exinquJ4 corr. m. 2 B 16 foneratoribus
B . 21 qrit om. B 32 protereuptes AB 26 uincit
ex uicit corr. m. 2 A praetium A,
tanta non uis? sed hoc ratio non patitur ut nolis.
nemo
enim est inter homines, qui cum beatus esse ualeat, miser
esse malit; nemo est, qui cum habere possit delicias summi
boni, pati uelit supplicium summi mali; nullus profecto, nullus
et ideo ne tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua
et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus
bene esse nolis, solus beatitudinem fugias solus suppliciis
delecteris.
quod si utique non est, quid ergo causae est, ut
non uel moriens et m ultimis situs id saltim supremae oblationis
officio et omni rerum tuarum ambitu agas, ut, si
mereri a deo potes, locuples ac beatus sis, sin autem id non
potes, certe ut miser non sis certe non uraris certe non torquearis
certe tenebris exterioribus non eneceris et ardentibus
sine fine flammis non decoquaris?
quid ergo, ut dixi, causae
est, quod haec non agis? quid causae est, ut bona aeterna
non emas? quid causae est, ut mala aeterna non timeas?
-quid utique nisi illud, quod praelocutus sum, quod aut iudicandum
a deo te esse non putas aut resurrecturum omnino
esse non credis? si enim crederes, quomodo non futuri iudicii
inaestimabile malum fugeres et inmortalium suppliciorum tormenta
uitares?
sed non oredis utique, non credis, ac lieet
aliud et sermone adseras et professione, non credis; sermo
enim et professio tua iactitant fidem sed uita atque obitus
publicant infidelitatem. alioqui uince me: uinci uolo. non
quaero, ut mihi credulitatem tuam superioris uitae actibus
probes: uno contentus sum testimonio supremorum tuorum.
corr. m. » A 6 ne] nec (cum b) ed. Baiuews
nisi monstruosa forte signistranspositionis B 8 beatitune
(sic) A 3. scr. m. 2 di 10 saltem ex saltim corr. m. 2 A
supraeme A 13 pori certe p et edd. ante Hahm.: tiel pro boo
merearis 15 dequocaris B post causae est p et edd. ante Halm. :
ut non omnibus modis uel mala fugias uel bona adaequi uelis? quid
causae est 20 te esse (cum b) ed. Baluzius 21 fugeres eac
fvgeris corr. m. 2 AB ut paulo ante crederes ex crederis 23 aliud
ex alivt corr. m. 2 A 24 iactitat B ob∗itus A 25 alioquin
ex -qui corr. m. 2 AB uinci A pro uince
ecce iam, ecce moreris, egressurus de domo corporis tui,
nesciens quo iturus quo abducendus ad quam poenalia et
quam taetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter
suprema perfugium una effugiendi aeterni ignis specula datur,
ut pro te offeras saltim quod in substantia habes, quia aliud
quod possis deo offerre iam non habes: et tu inmemor tui
oblitus salutis tuae, de legatariis nouis cogitas de locupletando
herede suspiras.
et haec faciens credere te iudicium dei dicis,
qui tibi, cum iudicandus sis, uel inter suprema non consulis ?
et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus
est anima tua uilior, apud quem prope non interest cui
prosis, dummodo ut tibi noceas? et credere te futurum iudicem
dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam
ipse iudex? nam in tantum eum spernis in tantum despicis,
ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo eius iussa contemnas.
aut refelle me et conuince, si mentior. clamat tibi ecce
morienti ipse, qui te iudicaturus est iudex tuus, ne ullum
omnino hominem in prorogandis rebus ac facultatibus tuis
plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis
quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem
nullum iudices cariorem. quid enim proderit, inquit saluator,
homini si lucretur mundum totum et detrimentum
faciat animae suae? aut quid dabit homo
commutationem pro anima sua?
hoc est dicere: quid
tibi o infelicissime homo, proderit, si omnem mundum aut
ipse habeas ant tuis proximis derelinquas, si salutis atque
animae detrimenta patiaris ? damna enim animae totum penitus
AB (cf. §. 85 iam morienti): morieris p Halmius
2 quo abdncendus ex quod abdicendus corr. m. 2 B 4 sapraema
AB specula scripsi: speicula AB Hdlmius; an forte spesoula ut
resculasrecula quode uid. Ind. III. ? 5 saltem et statim habes ex
saltim et habis corr. m. 2 Å 7 locuplet. ex locopl. corr. m. 2 Å ut
mox aliquid ex aliquit 13 dispectior et mox dispicis Å et desp. ex
disp. corr. m. 2 B 15 na s. scr. ec m. 2 A 18 hominem Â(b):
hominum B et edd. cum HeUmio qui nihil adnot. praerogandiB . Bit-
tershusius 23 quid punct. id et 8. scr. m. 2 am AB hic et §. 84
25 infilicissime Å omnS ex omniu corr. m. 2 B
qui se ipsum damno animae pereuntis amittat. aut quid,
inquit, homo ommutationem dabit pro anima sua?
hoc est dicere: non respicias, o homo, pecuniam non possessionem,
nec dubites saltim moriens pro spe tua quantum
potes rei tuae ac facultatis offerre. quidquidlibet enim dederis
pro te uile est, quidquid pro te obtuleris parui pretii est,
quia anima tua in omnium rerum est conparatione pretiosior.
et ideo nihil dubites pro te dare, quia, si te amiseris, omnia
in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia
possidebis.
XVIIII. Cum haec ergo tibi iam morienti, o homo quisquis
es, dominus tuus clamet, tu mentem obturas tu aurem obstruis
et nudis sermonibus fidem adserens sufficere tibi putas
uerba pro rebus ac satis te firmum aestimas credulitatis habere
subsidium, si deum, quem rebus atque operibus tuis
despicis, uerbis mendacibus honorare uidearis. fili, inquit
scriptura sancta, si habes, benefac tecum et deo bonas
oblationes offer.
et alibi miserere, inquit, animae
tuae. uide quam misericors sit dominus deus noster, qui nos
ipsos pro nobis misericordiam rogat: miserere, inquit, animae
tuae. hoc est dicere: miserere etiam tu illius, cuius
uides miseratione me frangi, miserere illius tandem, cuius
misereor ego semper, miserere tu animae saltim tuae, cum
misereri me cernas alienae. et quid post haec, o miserrime
homo, cum deus sic tecum agat, non adquiescis? rogat te ut
tui miserearis, et non uis? causam tuam apud te agit, et a
Å 3 inquid B 8 est om. Baluzius 13 obturas
cum Rittershusio Halmius: obduras AB; \'emendationem necessariam
esse docet contrarium aurem obstruis\'
et quomodo, quisquis es o miserrime,
quomodo te postea supplicantem ille in iudicio suo audiet,
cum tu hic eum pro te rogantem audire ipse nolueris? sed
uidelicet causa grandis est, qua deum audire non possis. circumstant
enim te aegrotantem cognati atque agnati tui circumstant
locupletes matres familiae, circumstant nobiles uiri
obsidet lectum infirmitatis tuae sericis atque auratis uestibus
circumfusa numerositas.s o quantus fructus aeternitatis est
talibus bona propria erogare mendicis! digna uidelicet causa
et satis iusta est, ut tu animae tuae auferas quod egenis
talibus derelinquas.
sed nimirum misericordia frangeris et
lamentantium propinquorum pietate superaris. est certa ratio.
uides quippe opulentissimi ac splendidissimi cultus homines
[tibi] flentes, tristi uultu et festo habitu conpositas ad maestitudinem
facies tibi ostentantes, per imaginariam sollicitudinem
suam ementes hereditatem tuam. quem non moueat
tanta pietas? quem non moueat talis dolor? aut quomodo,
cum haec talia uideas, non obliuiscaris, tui? uides enim extortas
lacrimas simulata suspiria fictam anxietatem non optantem
ut conualescas, sed expectantem quando moriaris: uides
defixos in te quasi accusantes tui obitus tarditatem omnium
uultus.
0 infelicem te ac miserrimum, cuius supremum exitum
tantus desiderat numerus propinquorum! nisi quod scio ac
satis certus sum nihil omnino apud deum uota talium praeualere.
nam mirari possem forte quod uiueres, quem mori
tam multi uelint. et propter hos, quisquis ille es, propter
hos tales animam tuam deseris et credere te iudicium dei
dicis, cum ad hoc eius iussa despicias, ut patrimonium tuum
talibus derelinquas?
dispersit, inquit propheta de eo, qui
scr. e m., 2 AB 10 aegenis A 14 tibi eras.
in A sed non prorsus euanuit j re,petitum ex seq. uersu puto 21 accu*santes
numquid enim, cum locupletibus cognatis tuis
substantiam tuam dederis, iustitia tua manet in aeternum?
alat cum diuitias eorum diuitiis tuis auxeris, thesaurum habebis
in caelo? uae, inquit propheta, his, qui dicunt dulce
am-arum et amarum dulce. etiam laudari a te tales hos
deus prohibet, et tu ditare non metuis ? dari his praedicatoria
uerba non uult, et. tu etiam talenta largiris ? honorari uitam
eorum fictis sermonibus uetat, et a te thesauri eorum diuitiaeque.
cumulantur ?.
XX. Sed uereris uidelicet uulius circumsidentium propinquorum
et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis
offendere. ne timueris eos, inquit dominus per prophetam,
neque paueas a facie eorum, quoniam domus exasperans
est. et ideo etiam tu esto intrepidus et constans:
non formides uultus eorum neque frangaris ambitu eorum.
despioe concupiscentes hereditatem tuam et diuidentes iam
inter se sub$tantiam tuam, qui non te sed patrimonium tuum
diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te execranturnam
dum tua inpatienter sitiunt, te oderunt praesentiamque
tuam quasi aemulam sibi et aduersariam iudicantes obicem
19 Ezech. 2, 6\' s. scr. m. 2 inquit A elymosinkm AB \'
4 habes ex -bis corr. m. 2 A 5 affinibus ex adf- corr. m. 2
B 1 sed inopi] sed egeni sed inopi
despice ergo hos tales ac nihil facito. non te moueant blandimenta
eorum: uenena tibi sunt: non respicias adulationes
eorum: gladii sunt iugulatores tui et quidem ferreis atque
hostilibus gladiis taetriores. illos enim homines cuncti uident,
istos incauti non uident: illi, quia aperte saeuiunt, euitantur,
isti, quia occulte insidiantur, occidunt et hoc periculosiores
sunt ac nouo nocendi genere peiores, quod illis ferreis gladiis
nemo est penitus qui se laedi uelit, istis multi se etiam occidi
uolunt. noua atque inaestimabilis mali letalis inlecebra. illis
gladiis quicumque percutitur et timore pariter et dolore torquetur:
istis quicumque occiditur delectatur.
fuge ergo hoc
malum fuge adsentationes insidiantes tibi, fuge obsequellas
noxias tibi fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia,
quae te iugulant, ista sunt, quae in mortem trahunt. fuge
eorum talium blandimenta fuge eorum sedulitatem: isti sunt
carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt,
sed in futuro necant et consertis quodammodo manibus ac
uelut coniurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes
cogere ac praecipitare conantur. et ideo non timeas eos non
expauescas: erige animum et uim sanctae auctoritatis adsume.
si enim illi tantopere adnituntur ut pereas, cur non maiore
tu animo adnitaris ut uiuas? confortare ergo et constanti
animo tibi consule. satis infidelis ac satis stultus est qui
mauult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus
et ut alios afluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum
ignibus sempiternis.
8. scr. m. 2 eis A (quod Halm. non adn.); cfr. IIII2
et 37 3 respicias
I. Non me praeterit, domina mi ecclesia, nutrix beatae
spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis
tuis Christum parum amantibus displicere. sed nos uoluntates
eorum non magni pendimus, quia nec mirum est, ut eis loquentia
de deo uerba non placeant, quibus ipse forsitan deus
non placet, nec expectandum, ut insinuatorem salutis atque
animarum sermonem ament qui salutem ipsam atque animas
suas non amant. sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam
in hac parte nobis sensus tantum et iudicia sanctorum: quibus
idem atque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam
deum ipsum sentire nobiscum, quia, cum in sanctis suis spiritus
dei maneat, absque dubio deus illic est, ubi illa pars fuerit,
a qua dei spiritus non recedit.
prauorum ergo hominum, id
est uel paganorum uel mundialium, sensus aut parui aestimandi
sunt aut nihil omnino faciendi: quia si hominibus,
inquit apostolus, placere uellem, Christi seruus non
essem. illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror,
filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt
et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni
fallor, sententia hoc habet atque adserit, omni omnino homini
Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse
quam Christum.
et quia profana penitus per se erat execrabilisque
sententia, uelare, ut puto, infidelissimam praedicationem
ex -lli corr. m. 2 A 11 aput A atque] aeque
ed. Baluzius (cwn b) 15 uel (post est) om. Baluzius 17 inquid
B 20 relinquere ex reliq- corr. m. 2 B 22 considexandum
A
qui credant deum, sanos tantum atque incolumes officiosos
Christo esse debere, ceterum iam exeuntes e saeculo carnalis \'
magis propinquitatis quam diuini officii oportere meminisse.
quasi uero homines Christianos alios esse oporteat incolumes
alios de hoc saeculo recedentes, et alios se cuncti exhibere
Christo debeant in sospitate alios in morte, alios in superiore
uita alios in posteriore.
quod si ita est ergo alterum quis
habiturus est Christum inuenis alterum senex, et totiens debent
homines demutari fide quotiens demutantur aetate. si enim
erga dei cultum alter quispiam futurus est uigens alter infirmus,
alter sanus alter aegrotans, ergo prout status fuerit
humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam deus ipse
mutabilis, et quotiens fuerit in homine ualitudo contraria,
totiens erit etiam religio diuersa: quasi uero qui incolumes
Christi esse debent morientes Christi esse non debeant.
et
ubi illud est: qui perseuerauerit in finem, hic saluus
erit, aut illud in prouerbiis sacris diuini sermonis oraculum:
sapientia, in exitu canitur? quo utique ostenditur, licet
salubris sit in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes
in exitu suo debere esse sapientes, quia laudari penitus praeteritae
aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur;
sapientia enim in exitu canitur.
cur eam non dixit
A (p): credunt B 3 e] ae A a B 6 exibere
B 7 se (punct.) debeant B 10 demutari ex -re corr. m. 2 B
14 ualetado ex ualit- corr. m. 2 A 18 diuini* eras. s A 19 in
ezitu caúitur] \'est falsa interpretatio uerborum Ϭοϕlα ἐν
quid est, quaeso,
sapientia Christiani? quid nisi timor et amor Christi? initium
enim, inquit, sapientiae timor domini: et alibi
perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem. ergo
ut uidemus, initium sapientiae est in timore Christi perfectio
in amore. itaque si sapientia Christiani timor est atque amor
domini, ita demum uere sapientes sumus, si deum semper ac
super omnia diligamus, et hoc cum omni tempore tum praecipue
in exitu nostro, quia sapientia in exitu canitur.
II. Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si
deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat
aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus
oportere, a morientibus non debere? cur enim eum praeferant
incolumes, si non debent praeferre morientes? aut si potest
quispiam religiose agnatos atque adfines suos Christo in morte
praeponere, cur non religiose etiam ante praeponat? aut si
est ulla hora in uita ultima, qua quis plus alios diligere
debeat quam se ipsum aut deum, cur non et in uita anteriore
reddidit, saltem in extremitate persoluat: et qui ex hoc rens est, quod
ante neglexit, uel per hoc excusari aliquatenus domino suo possit, quod
praeteritam inhumanitatem ultima saltem deuotione compenset. sed ad
superiora redeamus. sapientia, inquit sermo diuinus, in exitu canitur
hoc additamento carent AB
1 iuuentate A: iuuentute BHabnius 5 in exitu s. Z. m. 1 uel
2 add. A 7 tum
ac sio fit ut soluantur. omnia et euanescant et
intereant, neque ullum quis uiliorem habeat quam se ipsum
neque ullum inferiorem quam deum. si enim ullum est tempus,
quo ab aliquo possit deus adfinibus aut propinquis iure
postponi, nullum est, quo possit iure praeponi: sin autem,
quod uerum est, nullum est omnino tempus, quo non debeat
anteponi, nullum est omnino tempus, quo possit iure postponi.
nullum utique, et ideo ne in extremis quidem, quia etiam
iustum hominem propheta in die, qua errauerit, dicit esse
periturum.
itaque si omnis error errantis perditione multatur
et his quoque erroribus uita hominum periclitatur, quibus
usitate atque communiter innocentia humana polluitur, quid
futurum existimamus, ubi in deum ipsum detestabili infidelitate
peccatur? si enim, inquit apostolus, omnis inoboedientia
iustam accipit mercedis retributionem
quo modo nos effugiemus, si tantam neglexerimus
salutem? nullus autem salutem ueram plus neglegit, quam
qui deo aliquid anteponit. cum enim salus nostra munus ac
misericordia dei sit, quae ei ratio consequendae salutis est,
qui deum ipsum despicit, in cuius misericordia salus nostra
consistit?
aut cum iudex et uiuorum sit deus et mortuorum,
quae ei spes in dei iudicio esse poterit, qui eum etiam moriens
iudicio suo spreuerit, a quo est statim mortuus iudicandus?
et ideo, ut scriptura diuina ait, in quo iudicio iudicat,
in eo iudicabitur de eo, hoc est: quo iudicio iudicat
de deo, eo ipse iudicabitur a deo, neque iniquum putare
poterit, si eum cunctis in futuro dominus postposuerit, qui in
praesenti deum cunctis ipse postponit, nec queri, si eum
ex -scat corr. m. 1 A et intereant cum b scripsimus:
intereant
III. Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere, quo
aut contemnat deum aut uilem putet, sed quo uel amet eos,
quos heredes instituit, uel honoret. adquiescamus hoc ita esse :
omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis
reis excusatio ista suppetit. nam dicere et fornicatoribus licet
non se hoc animo fornicari, quo deum spernant, quia calore
corporis atque infirmitate uincantur. et homicidae id adfirmare .
possunt, non se contemptu dei humanum sanguinem fundere:
uel odio enim se uel cupiditati tantum scelera praestare.
sed
quid prodest malis: haec excusatio, cum scilicet nihil intersit,
qua ae quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum
diuinitatis iniuria? adquiescamus tamen, ut supra. dixi, hoc .
ita esse, nec ex contemptu dei res suas quempiam alii magis
quam deo tradere, sed uel honore heredis sui se ad hoc trahi
uel certe amore conpelli. sed quid facimus, quod hoc ipso
magis incuria dei probatur atque contemptus?
si enim, o
quisquis es, per id, quod heredibus tuis uel quibuscumque res
proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare,
deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec
amare. ac per hoc quidquid pro te dixeris contra te est et
ad contemptum atque a.d contumeliam dei pertinet amor et
honorificentia ceterorum.
cum enim aliis ideo relinquas, quia
eos honora, deum, cui non relinquis, utique non honora:
cum aliis ideo relinquas multa, quoniam amas, deo ideo non .
relinquis profecto, quia non amas. ecce enim adsistit tibi
morienti atque testanti homo pariter ac deus. res aperta est
et non dubia: quem elegeris, praetulisti. si in uno est honor
solo, necesse est in alio inueniatur esse despectio. si homo,
qui praefertur, gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat
B 3 quo ut condemnat (stc) A 8 qao
deum Rittershusius : quod deum AB; cfr. u. 3. 4 sed qma ed. Baluzius
10 fnndere, uel odio sed cupiditate tantum
sed putas deum uidelicet
munificentia hominis non egere, et ideo, quid necesse est, inquis,
ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus
dedit? utrum egeat munificentia nostra dominus an non egeat,
aut quomodo uel egeat uel non egeat iam uidebimus. interim,
quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus
es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra, quia nobis
ipse ante largitus est. hoc iustius ei officiis respondere temptamus,
quo beneficiis illius magis inpares sumus.
nam et
natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi
generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis
accipimus, plus eis gratiae debeamus: artat quippe nos
ad retributionem dati accepta largitio. ante usum enim ac
munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum
faenore non grauatus. - coguntur autem omnes ipsa
conscientia sua ad repensationem uicissitudinis, postquam esse
coeperint debitores.
ita ergo et deo hoc maiora debemus, quod
ab eo cuncta percepimus, et hoc respondere beneficiis illius
minus possumus quod ei etiamsi quae debemus redhibere
cupiamus, tamen de suo reddimus. ac per hoc non est quod
placere sibi quisquam. largitione sua debeat. sicut sua non
sunt cuncta, quae a domino suo accipit, sic sua non sunt
cuncta quae reddit. et ideo perfidiae quidem poena debetur
ei, qui negauerit deo quae sunt sibi ab eodem commodata,
inputare autem largitionem non potest, qui reddiderit accepta..
IIII. Sed deus, inquis, non eget tetributione. nihil minus
quam ut non egeat. non eget enim iuxta potentiam suam,
sed eget iuxta praeceptionem suam: non eget secundum maiestatem
suam, sed eget secundum legem suam, et in ipso se
quidem non eget, sed in multis eget: non quaerit in se
om. A 6 cuntis A 9 quo scripsi (conl. u. 18:
hoc respondere beneficiis illius minus possumus): qao a A quod B quia
Halmius 11 a quibus ex aliquo (non ex aliquibus) corr. m. 2 B
12 ei B 14 libertatis B(b) 19 redibere AB 21 quisquam
ex quispiam corr. m. 2 uel 1 A
iuxta omnipotentiam sed eget iuxta misericordiam: non eget :
deitate pro semet ipso sed eget pietate pro nobis., quid enim
dicit ad pios ac largos dispensatores deus? uenite, benedicti,
possidete regnum patris mei, quod uobis
paratum est a constitutione mundi: esuriui enim
et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi
bibere, et alia in hunc modum. et ne hoc causae, de qua
nunc loquimur, parum forsitan uideretur, adiecit rerum diuersitatem,
auaris et infidelibus dicens: ite maledicti in
ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo
et angelis eius: esuriui enim et non dedistis mihi
manducare, sitiui et non dedistis mihi bibere:
ubi sunt qui dicunt dominum Iesum Christum officio nostrorum
munerum non egere? ecce et esurire se pariter et sitire et
algere commemorat. respondeat quilibet horum, . si non eget
qui esurire se, queritur, si non eget qui se sitire testatur ?
ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum ceteris
sed plus multo egere quam ceteros;
in omni enim pauperum
numero non est uniu$rsorum una paupertas. sunt enim quidam,
quibus etiamsi uestimenta desunt alimenta non desunt, multi
sunt hospitio egentes uestibus non egentes, multi domo carentes
sed non substantia, sunt denique quibus etsi desunt
multa non desunt omnia: Christus tantummodo solus est, cui
nihil est, quod in omni humano genere non desit. nullus
seruorum suorum exulat nullus frigore ac nuditate torquetur,
cum quo ille non algeat: solus cum esurientibus esurit solus
cum sitientibus sitit. et ideo, quantum ad pietatem illius
pertinet, plus quam ceteri eget; omnis enim .
egestuosus pro
B 9 forsitam A 11 diabnlo AB 12 mihi
om. B 14 ubi ergo ed. Baluzius 15 numerum B 17 queritur
ex quaeritur corr. m. 1 A 19 ceteros ex -ris corr. m. 2 B.
25 humano ex -ni corr. m. 2 B non punct. B 26 seruorum
om. Baluzius exulat, cum quo ille non exulet auppleuit Bittershusius
29 ceteris egent
et cum baeo ita
sint, quid ais, o homo! qui Christianum te esse dicis, cum
Christum egere uideas, tu facultates tuas quibuscumque non
indigentibus derelinquis ? Christus pauper est et tu opes diuitum
cumulas ? Christus esurit et tu delicias afluentibus paras?
Christus etiam aquam sibi deesse queritur et a te apothecae
ebriosorum uino replentur? Christus rerum omnium egestate
conficitur et a te luxuriosis copiae congregantur? Christus
tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterma promittit
et tu nil praestaturis cuncta largiris? Christus tibi et pro
bonis bona inmortalia et pro malis mala aeterna proponit et
tu nec bonis caelestibus flecteris nec malis perennibus commoueris?
et credere te domino tuo dicis, cuius nec remunerationem
dedderas nec iracundiam contremescis ?
V. Non credis igitur, sicut iam diximus libro superiore, nos
credis, ac licet religionem uestibus simules licet fidem cingulo
adseras licet sanctitatem pallio mentiaris, non credis omnino,
non credis. et hoc tam uiris istiusmodi quam feminis dico:
non credunt. induat sibi quamuis quaelibet habitum sancti
nominis et titulum sacrae religionis inscribat, si de substantia
sua aliis magis quam sibi consulit, profecto non credit.
nemd
est enim credens, qui facultates suas aliis prodesse malit
quam sibi, nemo est, qui beatitudinem aliis miseria sua emere
contentus sit, nemo est, qui ut aliis paret delicias temporarias,
subire egestates cupiat sempiternas. et ideo qui patrimonio
om, A 3 ais] fort. scrib. agis interrogationis
signo posito post dicis
igitur, quicumque ille es, si ea quae alii relinquis, ideo relinquis
quia profutura ei cui reliqueris certus es, sic profecto,
si quaecumque religiosis muneribus prorogasses profutura esse
tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares: quia
quanto te plus amas quam eos, quibus relinquis, tanto magis
tibi relinqueres, si profutura ea tibimet uel tenui opiniuncula
iudicares.
non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis, sed quae
pauperibus dereliqueris profutura tibi esse non credis: unde
est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi
opus religiosum esse non credis. sicut credis itaque sic recipies.
tu saluatorem perparui pendis et te saluator nihil: tu
Christum postponis aliis et te omnibus Christus: tibi in conparatione
etiam hominum perditorum uilis est dominus et tu
eris inter periturorum ultimos deputandus.-
VI. Sed blandieris tibi forsitan, ut iam ante dixi, aliquo
religiosae professionis intuitu. magis es debitor, quia proposito
sanctitatis maiora promittis, et ideo plus tolerabis supplicii,
quia minus solueris sponsioni. grandia specie polliceris et
rebus nulla restituis, falsarii criminis reus es, deo cuncta
mentiris. nec inmerito sacer sermo iudicium de templo dei
incipiendum esse testatur; iudicium enim, inquit, de
ex derelinqaia corr. m. a B 5 es ille signis tratUpositionis
additis B si]
alibi quoque et a sanctis, inquit, meis
incipite. sed ad superiora redeamus. ite, inquit auaris
atque incredulis deus, ite in ignem aeternum, quem
parauit pater meus diabolo et angelis eius. at liberandum
te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus
putas: pudicitiam quippe amasse te iactas. sed memento quia
et illos, quos in euangelio inmortalibus poenis saluator tradidit,
inpudicitiae non notauit. sobrietatem tibimet placuisse commemoras?
nec illi, de quibus scriptura loquitur, ebrietatis
crimine puniuntur. ieiunasse te dicis? nec illos prandia reos
esse fecerunt.
sed uidelicet magna causa est, qua tibi abstinentia
ac ieiunio tuo placeas: qui ad hoc ieiunasti ad hoc
parce exiliterque uixisti, non ut post mortem tuam egenos
facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cuiuscumque heredis
diuitiis ampliares. magnos uidelicet abstinentiae fructus capis;
minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet.
tibi uente, frugalitate decreuit, ut cuiuscumque hominis fortasse
uitiosi thesaurus cresceret.
cum ergo ad iudicium dei
ueneris, iure inputare ieiunium tuum poteris dicens: ieiunaui,
domine, et abstinui ac diu me ab omnium deliciarum fruge
suspendi. et res hoc probat: ecce enim nunc heredes mei de
meo afluunt, inmensarum diuitiarum copiis exabundant.
et ut
aliquid etiam de euangelica lectione praesumas, hoc quod saluator
dixit de illo diuite, potes et tu de heredibus tuis dicere:
induuntur : purpura et bysso et epulantur splendide, incubant
defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues,
materiam quoque his uoluptatum omnium praeparaui, distenduntur
deliciis a me relictis.
ego diu abstinui, ut nunc illi
ebriarentur. crapula est illorum frugalitas mea. natant
ex domum corr. m. 2 B alibo A ei om. B
4 diabulo AB at ex ad eorr. m. 2 B ad ^ -5 forgitS A
9 scribtura A 16 paois ex panes corr. m. 2 B 20 diliciArum
A : 22 affluunt ex aflnunt corr. m. 2 B exhabandant A
. 23 aliquit add. 8. l. m. 2 etiam A 25 epolantur A . epul. quotidie
ed. Baluzius 28 diliciis AB ut] et A.
faciunt, mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent,
semper uda sunt. luxuriant in peristromatis, quae ego feci,
fornicantur in sericis, quae reliqui. et cum haec omnia pro
te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem
mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum
copiam praepararis?...
VII. 0 quanto melius, quaecumque illa es, quanto melius
et salubrius pauper fueras et egestuosa quam diues; paupertas
enim te deo insinuare potuisset, diuitiae ream esse fecerunt.
rectius ergo per indigentiam salua fueras, quam per opes tuas
et te et alios praegrauasses, te scilicet, dum male aliis relinquis,
alios, dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male
possident et post se male aliis derelinquunt.
si uis ergo,
quaecumque illa es, si uis tibi esse consultum, si uis aeternam
habere uitam et cupis uidere dies bonos, relinque substantiam
tuam indigentibus sanctis relinque claudis relinque caecis
relinque languentibus: sint facultates tuae alimenta miserorum
sit opulentia tua pauperum uita, ut illorum refrigeria praemia
tua sint ut illorum refectio te reficiat. si enim illi de tuo
edent, tu saturaberis: si illi de tuo biberint, tu sitis tuae
aestum ardoremque restingues: te illorum uestitus uestiet, te
illorum apricitas delectabit.
non ergo nile ac despicabile putes,
si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas:
Christum in illis facies heredem. et quid dicam de Christi
nomine? Christum quidem heredem facis, sed tu hereditatis
emolumenta percipies. quaecumque enim Christo reliqueris
per Christum omnia possidebis.
sed haec tu, ut reor, friuula
ex -tum corr. m. 2 A 2 mensa B 4 fumicantur
A 6 diliciarum cupiam A 10 diuiti. aeream A 13 ipsi
nsn cum Baluzio Halmius ipsius nsn AB innmanissimo (sic) ex
inmaniss. corr. m. 2 A 16 relinque laagnentibus post relinque
caecis habet B(b) ; in A eadem post sanctis quidem extant sed additis
tranpositionis signis (quod Halmius non adn.); quare transposuimus
20 de tno illi ante edent sed additis transpositionis signis B
21 satoraberiB A 23 dispicabile A putas B 26 facies
ed. Baluzius 28 frinula A frinola ex frinula corr. m. 2 B
non enim credis Christum uera dixisse. et res probat
nequaquam te ei credere; nam qui mandata eius nec in postremis
facis, aut nulla esse omnino aestimas aut falsa esse
condemnas. in quo quidem lugere omnes sanctos ac flere conuenit,
nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo
credere.
si tibi quicumque ex cauponibus quid promitteret,
fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quippiam
propola aut salgamarius postularet, redditurum eum non diffideres
quae dedisses: mendacibus denique interdum atque
periuris, cautione facta et dato fideiussore, res creditur.
Christus
tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos
dedit, cautionem scilicet in euangelio fideiussores apostolos
suos, et si id parum est, patriarchas prophetas martyres suos
totam denique diuinarum seriem litterarum: et non credis ei
nec fidem commodas ? quem, rogo, tam prodigum inter homines
ac tam miserum inuenire possis, cui fidem sub tot fideiussoribus
denegares? das itaque res tuas diuiti et egenis negas,
das luxuriosis et negas sanctis, das cuicumque fortasse perdito
et negas Christo. prout ergo iudicasti sic iudicaberis, sicut
elegisti sic recipies: non habebis cum Christo partem, quem
despexisti: cum his habebis, quos praetulisti.
VIII. Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero, noa
dignam esse causam quae uel deum moueat uel homines in
aeternum periculum trahat. scio quidem quod omnes rei
ueniabiles putant semper reatus suos, nam et furta furibus
leues culpae sunt et innocua ebriosis uidetur ebrietas et apud
inpudicos fornicatio scelus non est, quia nullum omnino tam
grande crimen est, quod non cuius facinore committitur eius
AB 7 promitteret ex promitterit corr. m. 2 Å
promitterit B 9 propula AB salgamentarius ed. Baluzius
diftidereal desideres 8. e paenult. scr. m. 2 ra B 11 periuriis A
15 seriem] of. adn. crit. ad p. 169, 26 17 posses B 19 luori-
OBis A 21 elegisti scripsimus: eligia A eligis - elegis corr. m. B
B (elegeri.
sed si qui uult ex peocatoribus scire
. quam grauiter censenda a deo sint magna crimina, discat
qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam leuia peccata,
conscii scilicet iam ex ipsius dei dictis futuri examinis ac per
domini sui uerba etiam iudicia rimantes et ideo semper in
dei opere semper in conpunctione semper in cruce positi.
beati qui cum omnium misereantur, sibi numquam penitus
ignoscant, in nullo sibi parcentes sed totos se admodum deo
inpendentes et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic
apud se iugiter in reatu.
nam de misericordia eorum ac
largitate quid dicam, quae uirtus apud eos quasi uirtutum
omnium initiatrix? plerique enim eorum haec habent quasi
exordia et quasi incunabula conuersionis suae, ut priusquam
limen sanctae professionis introeunt, de propriis sibi facultatibus
nil relinquant secundum illud scilicet domini nostri
dictum, quo ait: uende omnia bona tua et da pauperibus,
et ueni, sequere me.
et illi itaque secuturi uocantem
deum prius uendunt omnia quam sequantur. diuitias enim
onerum atque inpedimentorum loco esse ducentes expeditos
se non putant ad sequendum, nisi omnia prius carnalium
sarcinarum inpedimenta proiecerint, simul ut more hominum
commigrantium prius ad locum habitaculi destinati res suas
transferant quam se ipsos, scilicet ut, cum ea quae ad se
pertinent uniuersa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam
bonis inmortalibus domum, praemissa rerum facultate, ,
commigrent, securi absque dubio nihil sibi postea defuturum,
qui exituri de habitaculo uili et contemptibili ac iam iamque
ruituro nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret.
haec ergo sanctorum spes haec fiducia est:
sic sibi opulenta
rerum transmissione prospiciunt, ut aeternis inmortalium
facultatum copiis perfruantur. ceterum tu, quicumque ille es
ex qui corr. m. 2 B 8 ignoscant 8. a scr. u m. 2 Å
10 aput Å 13 conuersationis B 19 honerum A et h punet.
B 20 prius omnia B 28 relinquerint ex -rit corr. m. » Å.
29 fidutia B
resculis tuis spolias, quomodo in futuro quasi condita ac parata
reperies quae hic aut non indigentibus aut etiam abundantibus
deputaris? quomodo reddenda tibi a deo credis quae
deo ipse non credis? postremo, quomodo reddi uis quae credi
non uis? nemo enim sibi solui uult quae non commodat, nec
tam stultus est. ut quae non faenerauerit putet esse reddenda.
et ideo tu nequaquam a deo quasi reddendum sperare poteris,
quod deo utique non credens reddere tibi deum ipse nolueris.
unde conpleatur dictum in te diuinum: quia reliquisti aliis
uel alienis diuitias tuas, sepulchrum tuum erit domus tua in
aeternum. et illud, quod saluator ad similem tui loquitur:
quia tepidus es et neque feruens neque frigidus,
incipiam te uomere ex ore meo. et illud dicis diues
sum et diuitias habeo et nullius egeo\' et nescis quia tu es
miser et pauper et caecus et nudus?
nemo itaque sibi in
testamento suo hominem deo praeferens de uitae ac professionis
praerogatiua aliquid blandiatur. poenalis est homini ac perniciosa
securitas, praesumptae spes sarcinae sunt reatus, usurpata
absolutio damnationem parat. quicumque sibi se excusat
accusat deo secundum illud: nam qui se existimat esse
aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. nemini
itaque facilis sua causa sit: nullus difficilius euadit, quam
qui se euasurum esse praesumpserit.
VIIII. Dura haec forsitan atque austera uideantur. quidni?
omnis enim disciplina, ut ait sermo diuinus, non est
: 12, 11. A habundantibus B 5 ipsa Ritterahusius ut
aupra 6. 44; at cfr. 6. 45 fin. credi
et ideo
nihil durum aut austerum Christianis uideri debet, quia quantalibet
pro sempiterna beatitudine Christo offerant, uile est quod
datur, ubi tam grande est quod accipitur. nihil magnum in
terris ab homine deo soluitur, ubi quod est in caelo maximum
conparatur. durum est auaris ut largiantur sua. quid mirum ?
-totum durum est quidquid imperatur inuitis. .
paene omnis
-sermo diuinus habet aemulos suos. quot genera praeceptorum
sunt tot aduersariorum. si largitatem esse in hominibus iubet
dominus, auarus irascitur: si parsimoniam exigit, prodigus
execratur. sermones sacros inprobi hostes suos ducunt. horrent
raptores quidquid de iustitia scribitur horrent superbi
quidquid de humilitate mandatur, aduersantur ebriosi ubi
sobrietas indicitur detestantur inpudici ubi castitas inperatur.
aut nihil ergo dicendum est aut quidquid dictum fuerit cuicumque
supradictorum hominum displicebit. mauult quilibet
inprobus execrari legem quam emendare mentem, mauult
praecepta odisse quam uitia.
inter haec quid agant quibus
loquendi a Christo officia mandantur? deo displicent, si tacent,
hominibus, si loquuntur. sed, ut Iudaeis apostoli responderunt,
expedit magis deo oboedire quam hominibus. do tamen
B 2 enuntiari ex -re corr. m. 2 B 5 igitur
punct. ig B 6 que A 7 inquit ex inquid bis corr. m. 2
- B sunt