The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
P = codex quondam Palatinus, nunc Vaticanus num. 824 saec. xi.
b = editio princeps
Res a mundi exordio sacris litteris editas breuiter constringere
et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam
carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose efflagitantibus,
qui diuina compendiosa lectione cognoscere properabant,
quorum ego uoluntatem secutus non peperci labori meo, quin ea,
quae permultis uoluminibus perscripta continebantur, duobus libellis
concluderem, ita breuitati studens, ut paene nihil gestis
subduxerim.
uisum autem mihi est non absurdum, cum usque ad
Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam cucurrissem,
etiam post gesta conectere: excidium Hierosolymae uexationesque
populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum
ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus.
ceterum
illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda
tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus
atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant,
usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos conuincerem.
uerumtamen ea quae de sacris uoluminibus breuiata digessimus,
non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis his, unde
EXORDIO MVNDI VSQ. AD TEMPVS SVVM P, uerbis usq. ad tempus suum su-
per ab exordio mundi scriptis 3 a me studiose b 10 conectere P, ut
coniecit Giselinus: conuertere b II hierusolimae
etenim uniuersa diuinarum rerum
mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc initium
narrandi faciam.
Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex
milia, sicut processu uoluminis istius digeremus: quamquam
inter se parum consentiant, qui rationem temporum inuestigatam
ediderunt.
quod cum uel Dei nutu uel uitio uetustatis eueniat,
calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est:
uiro Adam, mulieri Eua nomen fuit. sed constituti in paradiso,
cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram uelut exules
terram eiecti sunt.
deinde ex his Cain atque Abel nascitur: sed
Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum
ciuitas condita est, auctoris nomine uocitata.
ex hoc Irad
atque ex eo Mauiahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit
isque Lamech genuit, a quo iuuenis occisus traditur, nec tamen
nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum
a prudentibus aestimatur.
igitur Adam post necem filii
minoris Seth filium procreauit, cum iam trigesimum et ducentesimum
annum aetatis implesset, uixit autem annos DCCCCXXX.
Seth uero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared,
Iared Enoch genuit: qui ob iustitiam translatus a Deo traditur.
huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit:
ex quo
Noe natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus
acceptusque.
qua tempestate cum iam humanum genus abundaret,
angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma uirginum
P et SigoniUlJ:
a Domino b II annorum malebat Giselinus 6 millia b 8 uenustatis P
10 constutiti P 11 interdicta sibi arbore seripsi: interdicti sibi arboro
P, interdictam sibi arborem b 12 nascitur P: nascuntur b 13 Is filium
Vonck (inLectionumLatinarum libris II. Traiecti1745) II enoc P 14 ex
eo Irad atque ex hoc malebat de Prato 15 mauiahel P: Mamahel b II
hic Mathusael Vorstius 16 iuuenis P: iuuenis quidam b 17 pmissum
P (non pmissum, ut ait de Prato) 20 ducentesimum] sic LXX, contra
textus hebr. et vulg. centesimum 21 Kainan
hi paulatim mores noxios
conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu
Gigantes editi esse dicuntur, cum diuersae inter se naturae permixtio
monstra gigneret.
Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum,
quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus
decreuerat. sed
exemit sententiae.
idem admonitus a Deo diluuium terris imminere,
aream inmensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine
illitam inpenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac
filiis tribus et totidem nuribus clausus: uolucrum etiam paria
itidemque diuersi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua
omnia diluuio absumpta.
igitur Noe, cum iam imbrium uim
destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus,
id quod erat, aquas decedere, coruum primum explorandae rei
gratia, eoque non reuertente — ut ego conicio, cadaueribus detentum
— emisit columbam: quae cum consistendi locum non repperisset,
reuersa est.
rursum emissa folium oliuae retulit, manifestum
indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa
non rediit: unde animadversum aquas destitisse.
ita Noe aream
egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego
comperio, n cc duos et quadraginta.
Ac primum Noe aram Deo statuit hostiasque ex uolucribus
immolauit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit,
ne sanguine uesceretur aut sanguinem hominis effunderet,
quia mundi primordia mandati, istius liber Cain maculauerat.
igitur uacuo tum saeculo ex filiis Noe semen fuit:
tres enim
P II exque eorum Vonck: ex quS eorum P, ex quorum b
10 a deo P: a Domino b 13 nuribus ost clausus b 14 uniyeni generis
malebat de Prato 15 imbrium uim scripsi: imbrium P, imbrem b
16 et P: ac b II intelleret P 17 decedere P corr. 1 m. ex decerere
18 conitioP II deteuttlP: detento b 19 reperiisset b 20 emissa Qiselinus:
remisuPb 21 iudiciumP 22 desedisse Vonck 24.11. (i.e. II
milia) P: II b 25 et 26 deoP. Domino b 26 accipit coni de Prato 29 semen
amicus Vonckii et de Prato: Sem Pbpro sedi, ut vox in P scribi solet
maledictum a patre meruit.
huius filius, Chus nomine,
Nebroth gigantem genuit,. a quo Babylon ciuitas constructa
traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita
quae nominatim persequi animus non fuit. sed cum
multiplicaretur humanum genus diuersaque loca atque insulas
mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se
in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit.
his
more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam
quaerere, priusquam a se inuicem deducerentur.
ita turrim facere
aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium
praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diuerso neque ulli
inuicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius
dispersi sunt, quia alter alterum uelut alienigenam facile relinquebat.
sed filiis Noe ita diuisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem,
Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham
ducta successio nihil sane insigne aut memorabile in se habuit.
Abraham autem patre Thara natus post diluuium anno millesimo
et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque
eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras
una cum patre diuersatus est.
qua tempestate admonitus a Deo,
domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris
filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen
est, consedit.
mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac
rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus,
ut laxioribus uacuae tum regionis spatiis uterentur, in
b II meruit P, sed ead. m. genuit corr. II babylllon P
7 tamen P: tantum b || omis P
ea tempestate
reges uicinarum gentium in annis erant, cum antea nullum
inter mortales certamen fuisset. sed aduersum hos, qui bello
uicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae uicinarumque
regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi uictoriam
concessere. tum a uictoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit,
ductusque Loth in captiuitatem.
quod cum Abraham comperisset,
propere armatis semis suis, numero trecentis decem et octo, reges
uictoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit.
tum
a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas
dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit.
Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque
semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit:
peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros
in hostili solo per quadringentos annos laturos seruitium, post
libertati restituendos.
tunc ei atque uxori eius adiectione unius:
litterae nomen inmutatum: ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara
Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est
huius operis exponere.
eodem tempore Abrahae lex circumcisionis
imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse
esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis
filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum
uenerat.
inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt.
quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos
b 3 erant cum b: erant inmortales cum P 5 sodomum
et gomorrumP; Sodomorum, Gommoreorum b; Gomorrhae coni. Vorstius,
coll. interprete Graeco: βασιλεὺς ∑
quem angeli propere ab iniuria uindicantes
luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab
hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et
filiabus egressus: interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent.
sed mulier parum dicto audiens – humano malo quo aegre uetitis
abstinetur –, reflexit oculos statimque
at Sodoma diuinis ignibus conflagrauit.
Loth autem filiae existimantes
humanum genus interisse concubitum inebriati patris
appetiuerunt, unde Moab et Ammon nati sunt.
Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam! centum
annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham
filium susceperat, Sara expulit: quae habitasse in deserto una
cum filio et praesidio Dei defensa traditur.
nec multum post Deus
Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac
poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset
gladiumque educeret, uox missa de caelo est, puero
parceret: uictimae aries praesto fuit.
Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat.
at Sara, cum septimum et uigesimum et centesimum annum
ageret, decessit: corpus cura uiri sepultum in Chebron, Chananaeorum
oppido, etenim illic Abraham commorabatur.
tum Abraham
Isaac filium iuuenilis aetatis uidens, siquidem cum quadragesimum
annum aetatis ageret, seruo suo imperauit uxorem ei
quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus
uidebatur: modo ut inuentam puellam in regionem Chananaeorum
b 4 «trahebatnr P 7 egressus P: est egressus b
II tamen eis est b 1\\ respicerent P: conspicerent b 8 aegre nos: aeger P,
aegriua b 9 immolem P 11 interiisse b 13 esset iam Wopkens(lect.
Tull. I, 9): esset etiam
ita seruus profectus
ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, deuenit. successitque in
domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti: huius filiam Rebeccam,
speciosam uirginem, conspicatus poposcit atque ad dominum
adduxit.
post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine,
quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios.
sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex
concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati
sunt.
Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque
et septuaginta: corpus sepulcro Sarae uxoris appositum.
At Rebecca, diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus
a die matrimonii uigesimo fere anno geminos edidit: qui in
matris aluo exultasse saepius traduntur, dictumque responso Dei
est, duos in his populos praenuntiari, et maiorem minoris subdendum
esse principio. sed prius editus, asper saetis, Esau uocatus,
minori Iacob nomen fuit.
ea tempestate grauis annonae
inopia incesserat. qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimelech
cessit, admonitus a Domino, ne in Aegyptum descenderet:
eidemque uniuersae terrae illius possessio promittitur ibique
benedicitur, multiplicatusque pecore atque omni substantia
agente inuidia ab incolis pellitur: pulsus apud puteum iuramenti
consedit.
igitur annis grauior, luminibus obductis, cum Esau
filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Iacob se benedicendum
pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus principibus et
gentibus fratri praeponitur.
quis rebus Esau accensus fratri necem
moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam
confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae,
uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in alienis terris
28 Gen. 28. P: eum b 2 exequerentur b 5 Nahore b 7 Ceturam Drusius
8 paralipomenonis concnbina edicitur P 12 sepulcro P, sed ead. m.
sepulchro corr. 15 Domini b 16 minoris Barthius: minori Pb 17 setis
Pb 19 incesserat P: terras incesserat b \\I Gerara Sigonius 20 concessit
malebat Vorstius 25 se b: om. P 27 queis b 29 amonitus P
ita Iacob
profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum uidisse traditur:
atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo
sumpsit: uouitque, si rebus prosperis reuertisset, titulum sibi
domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi
forent, Deo daturum.
inde se ad Laban fratrem matris contulit:
quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.
Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel: sed Lia oculis deformior,
Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus
amore uirginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre
postulans septem annorum seruitio se mancipauit.
sed impleto
tempore, Lia ei supponitur: ac rursum septennii seruitio subditur,
atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam
fuisse accepimus.
filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt
nomina: Ruben, Symeon, Leui, ludas, Isachar, Zabulon, Dina:
ex ancilla uero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin
nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit.
tum Iacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer partem
pecorum mercedem seruitii dedisset, obque id parum sibi eum
aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus
est
inscio patris idola furto abstulit: qua iniuria Laban generum persecutus,
non repertis idolis, pace facta regressus est, multum
obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret.
inde
digressus Iacob uidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum
in P deesse falso tradidit de Prato 4 properis P 5 domfi
P, addita s sup. 11 ead. manu II dei P, ut coni. Drusius: Domini b\' 6 Domino
b 9 pulchra P: pulchra fuisse b 10 in matrimonium Vorstius
coil. I, 11. 34. 35; at cf. I, 43 11 mancipatil
sed pridie, quam inter se fratres conuenirent,
Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob refertur.
et cum aduersus Deum praeualuisset, tamen non esse mortalem
non ignorauit: benedici se ab eo flagitabat.
tum a Deo ei immutatum
nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille uicissim
a Deo nomen Dei quaereret, non esse quaerendum, quia
admirabile esset, responsum. ex colluctatione autem latitudo
feminis Iacob obtorpuit.
Igitur Israel declinans fratris domum, promouit agmen in
Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum
statuit sibi. huic oppido Emor, Chorraeus princeps, praeferat.
huius filius Sychem Dinam filiam Iacob ex Lia genitam
stupro subdidit. quo comperto Symeon et Leui, Dinae fratres,
omnes in oppido sexus uirilis dolo peremerunt atque impigre sororis
ulti iniuriam : oppidum a filiis Iacob direptum praedaque
omnis abducta. id factum aegre admodum tulisse Iacob traditur.
mox a Deo monitus Bethel petiit ibique altarium Deo statuit.
inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu
obiit: puer Beniamin uocatus est. Isaac decessit annos natus centum
et octoginta.
at Esau potens diuitiis erat, uxoribus sibi etiam
e Chananaeorum gente assumptis: cuius progeniem in hoc tam
praeciso opere inserendam non putaui. si quis studiosior erit, ad
originem reuertatur.
post excessum patris Iacob in solo eo, in quo
Vonchio glossa uidetur 5 Dominus b II asumpta P 6 Dominum
b 7 ignorans Fabricius; contra de Prato malebat ideoque benedici
uel et ben. II se P: sibi b II a Deo b: abeo Pilei P: illi b 9 a Domino
nomen Domini b 10 responsum est b 11 femoris b 14 Chorreus Sigonius
: chorrens
carus admodum Ioseph patri obque id
inuisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem
eum omnibus futurum portendi uidebatur. igitur ad inspiciendos
greges reuisendosque fratres a patre missus oportunus iniuriae
fuit. namque uiso fratre consilium necis eius ceperunt.
sed
obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in
lacum demissus: mox suadente Iuda deducti ad mitius consilium
negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, uendiderunt.
atque ab his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est.
Per idem tempus ludas, Iacob filius, Sauam Chananaeam
in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios sustulit, Her, Onan,
Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan fratris
uxorem accepit: qui, quia spermata in terram effunderet, extinctus
a Deo refertur.
tum Thamar meretricio habitu assumpto
socero mixta est, exque eo geminos edidit.
in partu autem illo
mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui
prius nasceretur, obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus
in aluum matris puer posterior editus est. nomen infantibus
Pares et Zara inditum.
at Ioseph, cum benigne a curatore regio,
qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam
procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se
conuerterat. cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius
nec adquiescentem sibi falso scelere infamat, ac uiro queritur stuprum
sibi intentatum. ita Ioseph in carcerem coniectus. erant in
nos: aliquanto P, aliquantum b 2 cum] oum P II seces-
serant b II et P: ac b 6 opportunus b 7 coeperunt P llpetefre P
Potifari b; illud reponendum esse docuit de Prato coll. LXX atque Hieronymo
in Quaestt. hebr. etAuguat. in Quaestt. in Gen. 1\\ praeposito coquorum
qui cum somnia sua ad Ioseph
retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas
capite luiturum, alium absoluendum pronuntiauit. atque ita accidit.
igitur post biennium somnium regi obiectum est.
quod cum
a prudentibus Aegyptiorum non posset absolui, minister regis ille
carcere exemptus regem admonet, Ioseph esse mirum somniorum
interpretem.
ita Ioseph soluitur interpretatusque est regi somnium:
septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram,
consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, uidens diuinum
in Ioseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato
secum imperio.
tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum
frumentis magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis aduersus
futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus
Aegypti in illo sita erat.
per idem tempus duos ex Asenet
filios genuit, Manassen et Ephraem: ipse autem, cum summam a
rege potestatem accepit, erat annorum xxx: nam a fratribus septem
decem annos natus uenundatus est.
Interea rebus in Aegypto aduersus famem bene compositis,
orbem terrae grauis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate
compulsus
secum domi retento.
igitur Ioseph rerum potentem, penes quem
annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus
ille uisis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos uenisse
et subdole loca explorare arguebat.
angebatur autem, quod Beniamin
fratrem non uidebat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam
eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi
causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem
Symeon obses traditur: ipsis frumentum gratis datum. rursum
igitur reuertentes Beniamin, ut conuenerat, deduxerunt.
tum se ,
cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male
merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum
nos: regio P, regis b 2 peonas p. 13 consulerat P
14 erat b: est P 1\\ tempus P: tempus vero b 1\\ Asenec Pb 15 Manassem
b \\I effi-em Pb 16 septemdecim b 21 Ioseph Pb: casu excidit
in edd. plerisque 23 agnicionem P 25 deducitur P: deducta b
28 Simeon edd.
patre atque omni progenie et familia commigrarent.
ita Iacob in
Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente
rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo
et trigesimo, a diluuio autem anno MCCC et LX. ceterum
ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in
id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni ccxv.
igitur
Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto aduenerat,
urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet.
tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis,
cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset,
filios omnes benedictione lustrauit. decessit autem annos
natus CXLVII. funus magnifice curatum: corpus in sepulchro patrum
Ioseph condidit.
fratres post patris obitum pro conscientia
pauentes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno
decimo et centesimo.
Igitur Hebraei, qui in Aegyptum deuenerant, incredibile
memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie
Aegyptum repleuerint.
sed defuncto rege, qui eos ob merita
Ioseph benigne fouebat, succedentium regum imperio deprimebantur.
nam et opus durum aedificandarum ciuitatium eis impositum,
et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque
libertatem armis uindicarent, paruulos recens editos aquis
mergere edicto regio cogebantur.
nec dissimulari cruentum imperium
licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine
repertum nutriendum pro filio curauit: nomen puero Moyses
dedit.
Moyses hic, cum uiriles annos ageret, conspicatur Hebraeum
ab Aegyptio pulsari: quo permotus dolore, fratrem ab iniuria
om. P 2 et P: ac b II ad se commigrarent b II ita P:
Igitur b 5 annos in CCC P erasa c post ccc II LX Giselinus: XL. P
6 chananeorum P 7 id quod Pb 8 septimo decimo Sigontus II
quam in de Prato: quam (vel quain) P II Aegyptum Sigonius 9 sepulchro
sno b 10 benedicendos P: patri benedicendos b 13 patram P: maiorum
b 17 Hebraei igitur b II aegypto P II incredibili P 19 merito P,
meritum b 21 ciuitatium P: ciuitatum b 27 conspicatus b 28 quo
P: om. b
mox supplicium e
facto metuens in terram Madian profugit: et apud Iothor sacerdotem
regionis illius diuersatus filiam eius Sepphoram in matrimonium
accepit exque ea duos filios Gersam et Eliezer sustulit.
hoc tractu temporum Iob fuit, lege naturae et agnitionem Dei et
omnem iustitiam complexus, praediues opibus atque eo illustrior,
quod his neque integris corruptus neque amissis deprauatus est.
nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad
extremum diris ulceribus affectus, non potuit uinci, ut prae doloris
impatientia aliqua in parte peccaret.
mercedem denique diuini
testimonii consecutus, sanitati redditus omnia quae amiserat in
duplum recepit.
At Hebraei multiplicato seruitutis malo pressi, querelis in
caelum conuersis, spem auxilii a Deo expectabant. tum Moysi
pascenti oues repente rubus ardere uisa, flammis tamen, quod erat
mirabilius, innoxiis.
qua nouitate obstupefactus rubo propius accessit,
statimque ad eum istius modi fere uerbis Deus locutus est:
Dominum se esse Abraham, Isaac et Iacob, quorum progeniem,
Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat: iret
ergo ad regem Aegypti ducemque se populi in libertatem restituendi
praestaret. cunctantem potestate confirmat, uirtutem ei
signorum faciendorum impertiens.
ita Moyses in Aegyptum profectus,
signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem
adiit: missum se a Deo prodit uerbisque se Dei dicere, populum
Hebraeum uti dimitteret. at ille negans se Dominum nosse parere
imperio abnuebat.
cumque Moyses in testimonium mandatorum
Dei ex uirga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem
conuertisset totamque terram ranis opplesset, facientibus similia
Chaldaeis, magicas esse artes, quaecumque per Moysen fierent,
potius quam Dei uirtutem pronuntiabat, donec superductis
de Prato cum LXX \\I iothor P, ut uoluit Drusius:
Iethor b 4 Gersam de Prato: gersan P, Gersom b [I Elieser b 5 lege P,
tum rex malo coactus, aduocato ad se Moyse et Aaron, dat
populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem auerterent.
sed ubi clades exempta est, impotens sui animus, in se
reuersus, exire, ut conuenerat, Israelitas non patiebatur. ad
extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et euictus
est.
Sed pridie quam Aegypto populus egressus est, mandatis Dei
instruitur rudis adhuc temporum, mensem illum, qui tunc erat,
primum omnium mensium esse cognosceret: sacrificium autem
diei illius in sollemnitatem consequentium saeculorum ita esse
celebrandum, ut quarta decima die mensis agnus inmaculatus, anniculus,
uictima caederetur, eiusdem sanguine postes illinirentur:
diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc
posteris traderent.
ita populus egressus diues et suis copiis et
Aegypti spoliis cumulatior: cuius numerus ex quinque et septuaginta
Hebraeis, qui primi in Aegyptum descenderant, ad milia
uirorum sescenta peruenerat... ab eo autem, quo primum Abraham
terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo,
a diluuio autem mille quingentis quinque et septuaginta.
igitur propere egressis columna nubis interdiu, noctu columna
ignis praeferebatur. sed cum ob interfectum sinum rubri maris
praeter terram Phylistiim uia duceret, ne postea Hebraeis eremum
aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto
itinere facultas panderetur, nutu Dei auersi in rubrum mare illati
sunt castraque ibi cunctantes constituerunt.
quod ubi regi
b: facientibus P 2 moysen P 3 populii P 5 israhelitas
P 8 pridic de Prato: pridem P, prius b II est egressus b 9 Domini b
11 solennitatem b 16 dives et P: et om. b II et] ex P 18 primi in
scripsi: primum Pb 19 sexceijta b 1\\ peruenerat Pb: perucnevant edd.
priores pleraeque \\I ab eo autem] nisi
iamque eminus arma signaque et protentae
patentibus late campis acies uisebantur, cum Hebraeis metu
trepidis et caelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum
uirga mare discidit.
ita populo, cedentibus in latera aquis, uelut
in continenti iter peruium fuit. nec cunctatus rex Aegyptius cedentes
insequi mare, qua patebat, ingressus: mox coeuntibus aquis
cum omni exercitu deletus est.
Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium uirtute
exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis turba uirilis ac
muliebris sexus fecit. sed ingressos eremum.
cum iam per triduum
iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem
usui non erat.
ac tum primum impatientis populi contumacia
apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum
aquis intulit, cuius haec uis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet.
exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aqua-
\'rum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum
populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti seruitium
cum saturitate uentris desiderans: tum grex coturnicum superne
missus castra oppleuit.
postero autem die animaduertunt qui extra
castra processerant, paruis quibusdam siliquis oppletum solum:
quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine
erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram
tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis
munere missum Dei: unumquemque in id paratis uasculis tantum
fort. nec ullum 3 quoniam scripsi: quo Pb (pro quo), quod de
Prato 4 eicercitum P, item t1. 10 excercitu 7 verba uelut—aegyptius
P in litura scripta habet, sed prima manu 11 incolumitate suorum,
exitio hostium b: incolumitate exitium hOBtium P, an ob incolumitatem
suorum et exitium h. ? II uirtute P: uirtuteque b, uirtuteque Dei Sigo-
Mtus 12 Domino b 13 mulieris P II ingressus P, etA. Sigonius II
heremum P 15 impatentiB (non impatientis) P, impotentia b II contnmatia
P 19 arborum Pb, etII. Sigonius; ef. 1, 27, 3 oliuarum
arbores exustae 21 tum rex coturnuscum P, em. ita b 24 albedine b
26 pannem P
esset: sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum
praesumerent.
uerum populus, ut semper parum dicto audiens,
more humani ingenii non refrenauit cupiditatem, ex reconditis in
posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in uer-
mes efferuescebant, cum die sexto in sabbatum reseruata integra
permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor
melli proximus: nomen manna traditur. in testimonium autem
diuini muneris reseruasse Moyses gomor plenum in uase aureo
dicitur.
Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur,
aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino
apud locum, cui Choreb nomen est, uirga petram percutiens large
aquae copiam fecit.
sed ubi Raphidin peruentum, Amalecitae populum
incursionibus uastabant. Moyses suis in proelium eductis,
cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et
pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit.
sed cum dubio euentu acies concurrissent, Moysi precibus
uictor Iesus hostes m noctem cecidit.
per idem tempus
Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in
Aegyptum uiro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus
quae per Moysen gerebantur, ad eum uenit.
huius
ordines populi distribuit: tribunos centurionesque et decuriones
praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit: Iothor
I in patriam regressus. exin ad Sinam montem peruentum.
ibi
Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus
Dei uoces: idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit,
ualidis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes
crebris cum fulminibus
sed Moyses et Aaron in
(vel familiae) malebat de Prato 5 fetore
P 7 cibo sunt osi b II cuius b: cil P (pro cui\', ut cuius semper
scriptum est) 8 tradit P 9 diuini
Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter
me: non facies tibi idolum: non sumes nomen Dei tui in uanum:
sabbato nullum opus facies: honorifica patrem tuum et matrem
tuam: non occides: non moechaberis: non furtum facies: non falsum
testimonium dices aduersus proximum tuum: non concupisces
quicquam proximi tui.
His a Deo dictis, cum tubae
montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit,
uerba Dei non sustinens: poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum
loqueretur Deus atque ita audita ad populum referret.
edicta autem
Dei ad Moysen istius modi sunt: Hebraeus puer pecunia
emptus sex annis seruiet, post haec liber erit: sponte autem permanenti
in seruitute auris forabitur. qui hominem occiderit, capite
poenas luet: qui imprudens, rite exui erit. qui patrem matremne
pulsauerit conuiciumue eis dixerit, capitali supplicio afficitor.
si
quis Hebraeum subreptum uendiderit, morti dabitur. si quis seruum
proprium seruamue percusserit exque eo ictu obierit, reus in
iudicio fiet. si quis partum non deformatum mulieri excusserit...
neci dabitur. si quis seruo oculum aut dentem extorserit, seruus
uindicta liberabitur.
taurus si hominem occiderit, lapidabitur: si
dominus sciens bestiae uitium non consuluerit, et ipse lapidabitur,
aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. si seruum
taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur.
si quis defossum lacum non cooperuerit pecusque ui lacum :
b 5 silmes P 7 non occides om. P 13 Dominus b
16 qui prudens hominem Sigonius 18 conuiciumque Pb, em. de Prato
II afficitur P 20 isque malebat Vonck II in om. b 21 excusserit] Exod.
31,22: \' Εάv ih μάχωvται dvo ἄvδρες παι πατάξωσι γυναϊxα ξv
si quis uitulum subripuerit, quinque
restituet: si ouem subripuerit, quadrupli poena erit: si uiua penes
abactorem pecora reperientur, dupla restituet. nocturnum furem
occidi licet , diurnum non licet. si cuius pecora alterius sata depauerint,
dominus pecoris euersa restituet. si depositum perierit, is,
penes quem depositum fuit, iurabit nihil se dolo egisse. fur inuentus
duplum dabit. commendatum pecus a bestia interceptum non
restituetur.
si quis uirginem nondum desponsatam corruperit, dotabit
puellam et ita eam uxorem accipiet: si pater puellae nuptias
recusauerit, dotem raptor dabit. si quis se pecudi miscuerit, morti
dabitur.
sacrificans idolis pereat. uiduam et orphanum non premendos
: pauperem debitorem non perurguendum, nec usuram poscendam:
principem populi non increpandum. primogenita omnia Deo offerenda.
carnem a fera captam non edendam. coitiones in testimonium
falsum aut in quamcunque malitiam non esse faciendas. [inimici
pecus errans non praeteribis, sed reduces. si animal inimici
succubuisse oneri inueneris, erigere debebis.
innocentem et iustum
non occides. non iustificabis impium pro muneribus.] munera non
accipienda aduenam benigne habendum. sex diebus opus faciendum,
sabbato requiescendum fructus septimi anni non metendos,
sed pauperibus et egenis relinquendos.
Haec fere Moyses ad populum verba dei retulit altariumque
ex duodecim lapidibus sub monte constituit.
ac rursum montem
in quo Deus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nabad
intueri, locum tamen, in quo Deus stabat, uiderunt: cuius
mirabilis forma et claritudo eximia refertur. Moyses accersitus
autem a Deo interiorem nubem, quae circum Deum steterat, in-
gressus , quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur.
quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca rituque
sacrificandi edoctus uerbis Dei est : quae ego, quia prolixa admodum
uidebantur, inserenda huic tam praeciso operi non putaui.
sed
immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret,
populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere.
tunc ex metallis conflatis uituli caput extitit.
cui cum populus,
Dei immemor, hostias obtulisset uinoque se et uentri dedisset,
Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse
exoratus delesset.
sed regressus Moyses , cum duas ex lapide tabulas
manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio
deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem
existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos
Leuitas ad se gregauit eisdemque praecepit , ut districtis gladiis
populum caederent. quo impetu xx tria milia uirorum perempta
traduntur, tum Moyses tabernaculum extra castra constituit :
quod
quotiens fuisset ingressus , columna nubis astare pro foribus uisebatur
coramque ad Moysen Deus loquebatur.
poscente autem Moyse
ut Dominum in maiestate propria uideret, responsum formam Dei
mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius uidere
concessum : tabulaeque , quas Moyses prius confregerat, refectae.
sed in hoc colloquio Dei xl diebus diuersatus apud Dominum
Moyses traditur.
cumque de monte descenderet tabulas praeferens
tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non
obtexit, atque ita ad populum uerbis Dei locutus est. hoc in loco
tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo con-
ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris,
Genesi atque Exodo, continentur.
Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur,
mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus
institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde
capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam
persequimur.
Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae
tribus dinumeratae repertaque hominum DC et m D.
cum
ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque
beneficiis Dei, ut semper, ingratus uiles, quibus in Aegypto
assueuerat, desiderabat.
tum Deus inmensam copiam coturnicum
castris intulit: quae cum auide diriperent, primoribus labiis
admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit,
adeo ut xx et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem
desiderabat, cibo punitus est.
inde promotum agmen et in Faran
uentum est: edoctusque a Deo Moyses, uicinam esse terram, cuius
possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis
renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes ualidas
et munita ingentibus muris oppida.
quod ubi populo compertum,
magna mentes omnium formido incesserat : eoque mali uentum,
b 3 tabernaculfl P: tabernaculi b II referetur P: refertur
b, quo recepto hoc in loco interpretantur \'scilicet ab Exodi cap. 35
usque ad
tum Iesus et Chaleb, qui inter
exploratores terrae fuerant, conscissis uestibus flentes populum
obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus:
se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse:
promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius
quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens,
in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus
partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis
ad uulgi formidinem.
Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus
aduersum Moysen et Aaron erigere conati sunt: sed eos uiuos
hiatu suo terra obsorbuit.
nec multo post totius populi in Moysen
et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas
ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum uero cateruatim in eos
grassata mors est: momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus
placatus Dominus cladem auertisset. numerus tamen peremptorum
septingenti et XIIII milia fuit.
nec multo post ob aquae
penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses
a Deo monitus, ut petram uirga feriret, familiari sibi experimento,
siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit,
atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses
refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit:
denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus
est, sicut inferius ostendam.
igitur Moyses ex eo loco promouens,
cum praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem
legatis transeundi copiam poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum
ratus: etenim gens illa Esau progenies erat. sed rex
supplices aspernatus transitum negauit, paratus armis contendere.
b: expto P 2 Tunc b 5 unft P II nibil P II reperisse b
8 in perniciem suam Drusius et dePrato; at refertur eorum adJesum et
Chalebum, u. Num. 14,10 II queis rebus commotus Dominus
tum Moyses in Or montem iter conuertit, uetita uia abstinens, ne
quam inter consanguineos causam belli praeberet , in eoque cursu
regem gentis Chananaeorum deleuit. Seon quoque regem
perculit omnibusque eorum oppidis potitus est: Basan
etiam et Balac reges deuicit. castra super Iordanem haud longe
ab Iericho molitus est. tum aduersus Madianitas certatum uictique
et subacti sunt. Moyses mortuus est.
cum XL in deserto annos
populo praefuisset. ceterum Hebraei ob lianc causam tanto tempore
in eremo fuisse traduntur, donec omnes, qui uerbis Dei non
crediderant, interirent. excepto enim Iesu
xx annos natus, Aegypto profectus, Iordanem transiit.
ipse ■
Moyses ut terram promissam uideret tantum nec contingeret, peccato
eius adscribitur, quod eo tempore, quo
producere praeceptus est, post tot uirtutum suarum experimenta
dubitauerit. decessit autem anno aetatis uigesimo et centesimo.
de
sepulchri loco parum compertum.
Moyse mortuo summa rerum penes Iesum
etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, uirum uirtutibus
sui simillimum.
principio autem suscepti imperii dimissis
per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent,
sed Iordanis flumen ualidissimum
transitum prohibebat, quia neque nauium copia pro
tempore erat neque uadari fluuius poterat, qui tum pleno alueo
ferebatur. igitur aream praeferri a sacerdotibus eosdemque aduerso
flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur: ita
per siccum copiae traductae.
erat in his locis oppidum nomine
Iericho, muris ualidissimis munitum neque expugnationi neque
Dcut. 34. 11 Dent. 32. 17 Jos. 1. 24 Jos. 3. Druum II ne quam b: nequaqui P 2 in eoque de
Prato: in eo quoque Pb 3 amorreoruln Pb 4 omnibusque VOftà:
omniumque Pb 5 etiam Pb: quoque edd. pUraeque II castra P: et
castra b 6 iericho P, sed infra c. 22 hiericho II Tunc b 9 heremo P
13 asscribitur P 15 de sepulchri loco b: depulchrolocoP 17 Moysea
P ante rasuram II Naue] Navrj in LXX corruptum esse ex Navv notauit
Drusius 19 sui simillimum Sigonius: suis simillimum Pb 21 flamen uadosiHHimum
malebnt de Prato 26 erant P 27 Hiericho Pb
aggressus, ferri aream Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire
aream et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset,
muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum.
tam Iesus Deum traditur...
inde aduersus Geth ductus exercitus,
locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga
hosti dedit. quo uiso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus
instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, uacuam urbem cepere,
caesique omnes absque ullius effugio: rex captus summoque supplicio
affectus.
Quod ubi uicinarum gentium regibus compertum est, in
bellum conspirant Hebraeos armis depellere. uerum Gabaonitae,
gens ualida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa
facturos pollicentes, receptique in fidem: ut ligna et aquam conueherent
imperatum.
sed regibus proximarum urbium deditio eorum
iras conciuerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth
nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus
suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret.
ita ille
maturato itinere inopinantibus superuenit caesaque ad internecionem
multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque uictis
futura praesidio uideretur, merito fidei dux Hebraeus noctem auertit,
dies perseuerauit: ita nullum hostibus effugium fuit. quinque
reges capti interfecti sunt. eodem impetu uicinae quoque urbes
imperio adiectae regesque earum perempti.
uerum quia omnia haec \'
in ordinem persequi non fuit consilium, dum breuitati studemus,
Jos. 12. Pb II Domino b 3 circumacta P: circumlata b 4 turres
Pb: turris edd. multae uitiase 5 Dominum b II traditur] supplet
Gciesinius ex Josuae cap. 6, 26: Tum Jesus Dominum traditur allocataa,
equidem hoc exemplum non tacitus
praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter
ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed
etiam ignari mihi uidentur: tanta hoc tempore animos eorum habendi
cupido ueluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia
excolunt, auro incubant, emunt uenduntque, quaestui per omnia
student.
at si qui melioris propositi uidentur, neque possidentes
neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera expectant,
atque omne uitae decus mercede corruptum habent, dum
quasi uenalem praeferunt sanctitatem.
sed longius quam uolui
egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque: ad
inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diuiso per tribus captiuo
solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis
tot uictoriis nobiles annis temptare.
eodem tractu Iesus mortuus
est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore
parum definio: frequens tamen opinio est, xx et
eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum
eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.
Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum aduersus Chananaeos
bellandum esset, dux belli ludas assumptus est. huius
ductu res prospere gestae: domi militiaeque summum otium:
populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat.
inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque
immemor matrimonia ex uictis assumere paulatimque externos
mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit: adeo
xxxi Stgonius coll. Jos. 12, 24. 2 terra per undecim tribus uiritim
b: trib; per undecim tribus uirtntem P; uerum erat per xn tribus,
sed uidetur error ipsim Seueri 6 immoemores P 7 labendi P 15 incoeptum
Pb 17 annis nemine audente tentare b ex interpolatione 1\\ tractu
temporis malebat de Prato, temporum tractu Vonck coll. I, 13. II, 5. 9.
12. 33. 21
igitur cum relicto Deo idola colerent,
destituti diuino auxilio, a rege Mesopotamiae
VIII annis captiuitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem
restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt.
rursumque
corrupti longae pacis malo idolis litauerunt. moxque aderat
poena peccantibus: ab Eglom rege Moabitarum deuicti duodeuiginti
annis seruierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium
dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis
uindicauit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic
Semigar successit: isque aduersus Allophylos congressus secundum
euentu proelium fecit.
rursumque Hebraeos sectantes idola
rex Chananaeorum Iabin nomine subiugauit grauissimamque in
eos per xx annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora
mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus
erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam
ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captiuitas depulsa
est. sub hac duce uel iudice XL annis Hebraei fuerunt.
rursumque
ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique
malo seruitutis diuinum auxilium implorauerunt. ita semper in
secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant,
in aduersis Deo.
unde cum reputare in animo soleo, populum
tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret
coercitum, expertumque et misericordiam et seueritatem Dei nequaquam
emendatum, et cum semper ueniam erroris acciperet,
semper peccasse post ueniam, nihil mirum uideri potest Christum
item u. 4 pernitie II longo P: longe b 3 internetioni
P 5 malim Mesopotamiae uicti 6 vm Vorstim (ef. Jud. 3,8):
vn Pb IIlibertate P 7 quadraginta Judicum 3,11, cf. de Prato ad h. I.
9 Eglom Vorgtius: eglo P (ab Eglo enim rege b) 10 intinctu P \\I Aod
Drusius: Adon Pb 11 exercitui P 13 Samegar LXX et August.
Quaest. 25 in lib. Jud. II isque
Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur,
conuersi ad Dominum, misericordiam solitam flagitantes,
impetrauerunt.
erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, uir iustus
et carus Deo acceptusque. huic angelus de campo messis domum
reuertenti astitit et \'Dominus\' inquit \'tecum, potens in uirtute\'.
at ille uoce humili non esse in se Deum ingemescebat, siquidem
quod populum captiuitas premeret, uirtutumque Domini, qui eos
de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur.
tum angelus (uade\'
inquit \'in hoc spiritu, quo locutus es, et populum de captiuitate
eripe.\' ille uero abnuere se infractis suorum uiribus, cum
ipse minimus esset, tantum onus suscipere. perstare angelus, ne
dubitaret posse fieri, quae Deus loquebatur.
perfecto sacrificio
dirutaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacrauerant, ad suos
profectus castra castris hostium contulit. sed Madianitis etiam
gens Amalech se coniunxerat: Gedeon uero non amplius quam ad
triginta et II milia exercitum parauerat.
sed priusquam confligeret,
Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem,
quam in proelium uellet educere: Hebraeos pro solita perfidia
euentum pugnae non Deo, sed uirtuti suae daturos: itaque daret
uolentibus discedendi potestatem. quod ubi populo diuulgatum,
xx et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus, quae resederant,
admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit:
reliquos
ab armis dimisit. ita media uigilia castra hostium ingressus,
iussis omnibus tuba canere, magnum terrorem iniecit: neque cuiquam
resistendi animus fuit: turpi fuga quo quisque potuit dilapsi.
b II toties b II in Dominum Vorstius 8 Domino
b 9 et addidit Vorstius II inquid P 10 Dominum ingemiscebat b
II siquidem populum Giselinus 14 abnuere in se Hornius; siquidmutandum,
potius Be
tum
consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum.
quod ille aspernatus communi iure cum ciuibus uiuere quam
praeesse suis maluit. depulsa igitur captiuitate, quae septem
annos populum continuerat, pax per XL annos fuit.
Sed defuncto Gedeon filius eius Abimelech, ex concubina
ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus
et maxime Sicimorum principibus operam nauantibus, regnum
occupauit.
isque discordiis ciuilibus exercitus, cum suos bello
premeret\', turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes
receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a
muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.
huic successit
Thola, qui duobus et xx annis regno potitus est. post hunc
Iair fuit, qui cum aeque uiginti et duos annos principatum obtinuisset,
populus relicto Deo idolis se mancipauit. \'obque id Israelitae
subacti sunt ab Allophylis et Ammonitis duoque de xx
annis sub eorum imperio fuerunt.
quo tempore eis Deum inuocantibus
diuinum responsum redditum est, simulacra potius inuocarent,
se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. at illi
flentes culpam fateri et ueniam precari, abiectisque idolis Deum
implorantes negatam; licet misericordiam impetrauerunt.
igitur
Iepta duce ad libertatem armis uindicandam frequentes conueniunt,
missis prius ad Ammon regem legatis, finibus suis contentus
bello abstineret. at ille proelium non abnuens aciem instruxit.
tum Iepta prius quam signum pugnae daretur, uouisse
dicitur, si prospere pugnasset, eum, qui sibi primus reuertenti
obuius fuisset, hostiam Deo dandum.
ita uictis hostibus, cum
b 8 Gedeoni b, Gedeone Vonck 10 Sichimorum
b 1\\ operam P: operam Fei b 15 Thola Galesinivs: cholias Pb
17 Domino b \\I iarahelitae P; itemp. -30, 11 18 ab illophilis P II
duoq. b: duo P 19 Dominum b 20 diuinum P: diuinum scilicet b
22 precari ueniam b 24 Jephtha Drusius 25 Amon ad regem P,
ad Amõ regem b, ad Ammonitarum regem Voratius, ad regem fUiorum
Ammon Drusius; at cf. 1, 35, 4 ad regem Moab II finibus P: ut finibufl b
J26 abstinere P 29 damdfl (sic) P, sed ù ex ã ead. m. corr.
cum tympanis et choris laeta processerat. tum Iepta consternatus,
dolore conscissis uestibus, indicat filiae uoti necessitatem.
at illa non feminea constantia, mori non recusans, duos
tantum tamen menses uitae spatium petit, ut aequales suas prius
uideret. quibus actis ultro ad patrem rediit uotumque Deo reddidit.
Iepta principatum sex annis tenuit.
huic Esebon successit,
et tranquillis rebus exacto imperio anno septimo decessit. postque
eum Ailon Zabulonites annis x itemque Abdon annis VIII rerum
potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur ediderunt.
Rursum Israelitae ad idola conuersi, diuino destituti praesidio,
subiecti Allophylis per XL captiuitatis annos poenas perfidiae
pependerunt. ea tempestate Samson natus traditur.
huius
mater diu sterilis angelum uidit, dictumque ei est, uino et sicera
atque inmundis abstineret: fore uti puerum ederet libertatis uindicem
et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson
nomen ei indidit.
is intonso capite mirae uirtutis fuisse traditur,
adeo ut leonem in uia obuium manu discerperet. uxorem ex Allophylis
habuit: quae cum absente uiro in alterius matrimonium
conuenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est:
fretus Deo et uiribus palam uictores clade afficiebat. ccc siquidem
uulpibus captis, ardentes lampades earum illigauit caudis atque
eas agris hostium inmisit. ac tum forte maturis messibus facile
incendium fuit, uineaeque et oliuarum arbores exustae.
grandi
Allophylorum exitio abreptae uxoris iniuriam ultus uidebatur. quo
dolore Allophyli permoti mulierem tanti mali causam cum domo
et patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se uindicatum
ratus, urguere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat.
tum compulsi Iudaei uinctum eum Allophylis tradiderunt:
b 5 tamen del. Fabricius, item Vonck, nisi tantum
delendum sit 6 rediit Pb: redit edd. recentiores II Domino b 7 \' Εσεβάυ
Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius
uirtute domitis. igitur insidiantes uitae eius nec palam eum temptare
audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia
corripiunt, uirtutem uiri uti proderet.
illa eum blandimento muliebri
aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut
indicaret, m crinibus capitis uirtutem suam subsistere.
mox dormienti
insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis
tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere nequiuerant.
tum illi effossis oculis uinctum compedibus in carcerem coniecerunt.
sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo uirtus
redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus
modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies
festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto
insultantes.
ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli
dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis
populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus
subnixum columnis mirae magnitudinis erat:
productus Samson
inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, inuocato prius
Domino, columnas disiecit: turbaque omnis ruina domus obruta,
ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum xx annis Hebraeis
praefuisset.
huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura
prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum
sine duce inuenio. ideo, cum aduersus Beniamin tribum
ciuile bellum fuit, ludas temporarius dux belli assumptus est. sed
plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius
b 6 teptare P 8 corripiunt P: corrumpunt b 9 multa
P: multum b 10 captis P 14 accisos Pb II cum eo P: cum eis b II
occoeperat b 18 idolis P 19 exhyberi P 21 mire P 25 Simmichar
Pb, at infra c. 29, 7 Semigar 26 reperi b 27 ideo 6; adeo P p tribuum
de Prato 29 plerique] immo pauci (uel aliqui); videtur eum
librarius sequens plerique calamo praecepisse p annuum imperium scripsi:
annùunù imperiO. P, annum unum imperio edd.
in medio relinquemus.
Per haec tempora ciuile, ut diximus, bellum exarserat, causa
autem motus haec fuit.
Leuites quidam cum concubina iter faciens,
urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis
recepisset, iuuenes ei oppido hospitem circumsistunt, stupro eum
subdere parantes.
multum a sene increpiti aegreque exorati, uicario
demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, aduenae
pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed
illa — stupri iniuria an uerecundia, parum definio — uiso uiro
animam efflauit.
tum Leuita m testimonium diri
eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo
promptius omnes facti inuidia commoueret.
quod ubi omnibus
compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum
conspirant. huic bello ludas, ut diximus, dux fuit. sed duobus
proeliis male pugnatum: tertio demum Beniamitae uicti caesique
ad internecionem: ita paucorum scelus publico exitio punitum.
haec quoque Iudicum uolumine continentur:
Regum libri sequuntur.
sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti
parum continuata uidetur historia.
nam cum post Samson iudicem
Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine
iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur,
sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura
prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret
ambiguo.
ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson
defunctus est, numerantur anni cccc et XVIIII, a mundi autem
exordio anni IIII ccc et m.
quamquam ab hac supputatione nostra
rectius scribi monuit Drusius 5 urgente b 6 successerat
scripsi: succederat P, secesserat b; cf. 1, 35, 5 8 parentes P II exorati
Sigonius: exortati P, exhortati b 10 crediderunt P, em. in b 11 uerecundiae
Pb, em. in ed. Colon. II patrum P 18 internetionem P 19 regnorum
coni de Prato, ut est infra II sequuntur P: sequentur b 21 et
22 hystoria P 21 cum P sup. lin. sed 1 manu 23 bęli P me et paulo
post 24 sed P, ut malebat Vorstius: sed quum b 25 uideo] iudęo P
27 xvnn lnselinus: vmi P 28 nii Pb: IV edd. multae perperam
II in] XXIII Sigonius
incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec m haec tempora
incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exequar.
Igitur, ut supra retuli, Hebraei sine iudice aut duce ullo I
proprio arbitrio agebant. Heli sacerdos erat: sub hoc Samuel
natus est. huic pater Elchana, mater Anna.
haec diu sterilis, cum
conceptum a Deo peteret, uouisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum
Deo. ita annum puerum Heli sacerdoti tradidit. mox
cum adoleuisset, Deus ad eum locutus est.
Heli sacerdoti iram
denuntiat ob uitam filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum
uerterant, munera a sacrificantibus exigentes: quamquam plerumque
eos pater increpasse referatur, sed lenior obiurgatio non satisfecerat
disciplinae.
igitur
itum. sed uicti Hebraei parant aciem restituere: arcam Domini
secum in pugnam efferunt et cum ea filii sacerdotis prodeunt,
quia ipse annis grauior luminibus obductis satisfacere officio nequiuerat.
sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, maiestate
quadam praesentis Dei territi fugam parabant. assumptaque rursum
constantia et non sine Deo mutatis animis, totis uiribus concurrunt.
uicti Hebraei: arca capitur, filii sacerdotis cadunt.
Heli,
delato ad se mali nuntio, consternatus animam expirauit, cum per
annos xx sacerdotium administrasset.
Victores secundo proelio Allophyli arcam Dei, quae in potestatem
uenerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt.
sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit:
cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est.
inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa
hominum milia leto dabant.
quo malo compulsi Azotii ad declinandam
calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui
P 1\\ non curiose Pb, emendauit Oiselinus 2 done P
5 agebant Vorstius: agebantur Pb; cf. I, 24,1. 29, 7. 34, 2. 11, 9,
2 (?). 10, 4. 46, 8. II Samnhel P, et sic plerumque, sed non seMper
6 Elcana Drusius et deinde Hanna 8 Domino et 9 Dominus b 10 dennntians
ob uitia de Prato 11 a om. P II quanquam P 12 lenior P:
,leuior b 14 aciem b: etiem P 17 conspecta P 18 Domini et 19 Do-
mino b 28 loeto dabunt P 29 getheos P
transuexerunt. his uero, aduocatis gentis eius primoribus, consilium
fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum
augurumque et sacerdotum imposita uehiculo multis cum
muneribus remittitur.
illud mirabile, quod, cum oneri boues feminas
subiecissent uitulosque earum domi retinuissent, iter nullo
duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non reuocante affectu foetus
relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines
Hebraeorum aream secuti religiosum officium praestiterunt.
Iudaei
autem, ubi referri aream uiderunt, certatim ex oppido
cum gaudio obuiam ruere, festinare, exultare, grates Deo referre.
mox Leuitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant,
bouesque eas, quae arcam adduxerant, immolant.
sed in
oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim
Dei nutu per totam urbem saeuitum, arca in Cariathiarim oppidum
translata est ibique per uiginti annos fuit.
Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat: quietis a
bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione
turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati.
Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit,
primoque impetu fusis hostibus uictoria penes Hebraeos stetit.
sed
hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis,
more uulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt,
regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinuisum, populus
desiderabat: plane insigni exemplo
seruitio mutare.
igitur
iam ipse senuisset, regem eis constitueret.
at ille placide salubri
oratione ab insana uoluntate detorquere plebem: dominationem regiam
et superba imperia exponere, libertatem extollere, seruitutem
detestari, postremo diuinam eis iram denuntiare, siquidem homines
mente corrupti, Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus
b, Βαιϑσαμύς LXX, Bethsames
his atque aliis istiusmodi frustra dictis, cum populus
in sententia perseueraret, Deum consulit. qui permotus uecordia
Ita Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex
constitutus est. hic ex tribu
animi, forma excellenti, ut merito dignitas corporis dignitati regiae
conueniret.
sed principio regni huius aliquanta ab eo pars populi
desciuerat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis coniunxerat.
sed hos Saul inpigre ultus est: uicti hostes, uenia Hebraeis data
tum Saul iterato a Samuele unctus traditur.
inde
irruptione atrox bellum exortum: locum exercitui ad conueniendum
Saul in Galgalis constituerat.
et cum per septem dies Samuelem
opperitur, ut sacrificium Deo fieret, tardante illo cum populus
dilaberetur, illicita praesumptione rex ad uicem sacerdotis holocaustum
obtulit: multumque a Samuele increpitus sera peccatum
paenitentia fatebatur.
igitur ex peccato regis metus omnem exercitum
peruaserat. castra hostium haud longe sita praesens periculum
ostendebant, neque cuiquam exeundi in proelium animus:
plures lamas petiuerant. nam praeter imbecillitatem animorum,
qui alienum a se Deum delicto regis arbitrabantur, in maxima
ferramentorum inopia exercitus erat, adeo ut praeter Saul et Ionathan
filium eius nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur.
nam Allophyli, superiore bello uictores, cotis usum Hebraeis ademerant,
neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti
potestas fuerat.
igitur Ionatha audaci consilio, solo armigero
suo comite, castra hostium ingressus uiginti fere ex hostibus
interemptis, uniuersum exercitum terrore perculerat.
b 4 Ita P: Igitur b II Saul b: om. P 6 excellenti
P: excellenti erat b 9 sed.- uenia P: Verum hos Saul impigre
ultus est: uictique hostes, et uenia b 13 opperitnr P: opperitus esset b
uel latebasr
II Domino b 14 bolocaustum P 16 poenitentia b 19 lacrimas
(add. a. I. 1 m. vel latebras) P, lachrymas et latebras 6; lacrimas potius
ex lamas
eo die rex edixisse traditur, ne quis nisi confectis hostibus
cibum caperet. sed Ionatha interdicti nescius fauo reperto, tincto
spiculo, mei degustauerat. id ubi regi ex Dei ira compertum est,
morte affici filium iussit. sed populi auxilio ab exitio uindicatus
est.
ea tempestate Samuel a Deo monitus regem adiit, uerbis Dei
nuntians, uti genti Amalech, quae olim Hebraeos ex Aegypto uenientes
transitu prohibuerat, bellum inferret, addito interdicto, ne
quid ex spoliis deuictorum concupisceret.
ita in fines hostium
ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul uictus praedae
magnitudine, praecepti diuini immemor, capta seruari et ferri
iubet.
quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur: paenitere se,
quod Saul regem constituerit. dictum sacerdos regi refert.
mox a
Deo monitus Dauid regali unguento perlinit, paruum etiamnum
puerum sub patre agentem, pastorem ouium, assuetum saepius
cithara canere: ob quod postea a Saule assumptus inter ministros
regios habebatur.
qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello
flagrantibus, cum ex aduerso acies constitissent, Goliath quidam
ex Allophylis, uir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines
praetergressus, ferocibus uerbis probra in hostes iaciens singularem
pugnam ciebat.
tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit,
si quis prouocantis spolia retulisset: sed nemo ex tanto
agmine aggredi audebat.
igitur Dauid etiamnum puer pugnae se
obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas grauabatur, uirga
tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque
ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput uicti et.
spolia abstulit, gladium postea in templum posuit: Allophyli
malebat Vorsttus 2 impedibus P 5 interdicti
nesciufl P: interdictionis eius inscius b 6 speculoP || id G. Richter (Spec.
obaernatt. crit.
sed e proelio
reuersis
autem tam carum omnibus cum inuidia et pernicie necare, sub
specie honoris obiectare eum periculis statuit.
ac primum tribus
eum fecerat, ut rem bellicam curaret: inde, cum ei filiam
spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis
natu minor, Melchol nomine, amore Dauid flagrare occeperat.
igitur nuptiarum eius istiusmodi conditionem proponit: si centum
praeputia Dauid ex hostibus retulisset, regiam uirginem matrimonio
illius cessuram: sperabat enim iuuenem periculosa audentem
facile periturum.
sed longe aliter ac ratus erat euenit: nam,
ut proposuerat, impigre Dauid centum praeputia ex Allophylis
retulit: atque ita regis filiam in matrimonio accepit.
Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia,
quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae
filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent.
sed Ionathae carus
acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat: itaque rex increpitus
a filio cruentum imperium repressit.
sed non diu mali boni
sunt. nam cum spiritu erroris Saul
cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est,
nisi ille letalem ictum propere declinasset.
exinde iam non occulte,
sed palam ei necem parabat: nec ultra se Dauid regi credidit. ac
primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech,
postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus
in terram Iudae regressus, uitae periculum adiit.
ea tempestate
Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur Dauid recepisset:
et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre
auderet, Doec Syrus cruentum ministerium executus est.
post id
Dauid desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed
inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat
Mtlxoi LXX, Michal text. hebr. 13 matrimonio
P: matrimonium b 21 loetalem P 23 Abimelech, post ad
regem Geth, postremo Drusvus 25 in t. Juda coni. de Prato, ut estin
LXX d,
Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi
corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat.
quod ubi Dauid animaduertit, hortantibus cunctis ut oportunitate
uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit.
mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum
commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis
obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum
interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, ueniam precari,
lacrimas fundere, pietatem Dauid extollere, malitiam suam incusare,
regem eum et filium appellans.
tantum ex feroci illo animo
mutatum: crederes nihil ultra aduersum generum ausurum. sed
Dauid, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum,
nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat.
Saul uecors
animi, quia comprehendendi generum potestas non erat,
filiam suam Melchol Dauid, ut supra retulimus, nuptam Faltim
cuidam in matrimonium dedit. Dauid ad Allophylos confugit. - ;
Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum
inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum.
tum per mulierem, cuius uiscera spiritus erroris impleuerat,
Samuelem euocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero
illum die cum filiis uictum ab Allophylis in proelio casurum.
igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem
instruunt, Dauid tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt
sibi illum aduersum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei
fusi, filii regis cadunt: Saul equo delapsus, ne uiuus in
potestatem hostium ueniret, gladio suo incubuit.
de aetate imperii
eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum
XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum
28 A. Ap. 13, 21. b 5 diploidem b: diplo id P 6 a tergo P: a tergo
regem b 8 nt P: atque b II a Domino b 9 culpam Saul b 10 lachrymas
b 13 pensius P: penitius b, penitus ed. Colon. II malum conu de
Prato 14 regi
plerique tamen, qui de temporibus
scripserunt, xxx eum annos regnasse annotauerunt, cui
opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca
in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat:
refertur autem per Dauid regem ex illo oppido arcam sublatam,
cum per xx annos ibi constitisset. ergo, cum intra id
tempus Saul regnauerit atque decesserit, paruo admodum spatio
tenuit imperium.
eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui
a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere
nihil de eius annis sacra historia signauit ... a plerisque autem
LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec auctoritas
fuerit assumpta non repperi.
nos in tanta erroris copia
annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus,
sicut superius memorauimus, profectam arbitremur, Samuelem
et Saulem XL annos principatum egisse referimus.
. Saul perempto Dauid in terra Allophylorum, perlato ad se
mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo fleuisse traditur. tum
Chebron Iudaeae oppidum petiit: ibi rursum regali unguento
illitus rex appellatus est.
sed Abenner, qui magister militiae
Saul regis fuerat, spreto Dauid, Isbaal regis Saul filium regem
constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum:
pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte Dauid
exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum\'
se Abenner Dauid regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non
sine dolore regis, cuius fidem cruentauerat.
per idem tempus
de Prato 3 xx Drusius coll. Jos. Ant. hebr. 6, 14, 9 It
cni1 (i. e. cuius) P 4 Domini b 1\\ archa in chariathirim oppidum translata
P 5 ceperat P 9 qui P: ut qui b 10 sub G. Richter: cum Pb; cf-
I, 30,1. n 27, 2 1\\ hęli P 11 fere Hornius: nere Pb 12 hystoria sygnauit
P /I a plerisque autem P: om. b; nos lacunae signum adiecimus
14 reperi b 16 arbitremur P: arbitramur b 17 Saulum ed. Vorstiana
21 et 24 Abner Ph, sed P infra u. 26 abenner, ut est in LXX
\' Αβευυὴρ 22 regis Saul
ea tempestate
arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus,
erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in
animo haberet, diuinum ei responsum redditum, semini illius id
reseruari.
bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugauit,
Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex
praeda inmensum modum retulit.
bellum deinde aduersum
ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo
qui cum Ammonitis in bellum coniurauerant, Dauid
summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello
remotus intra Hierusalem commorabatur.
Qua tempestate Bersaben quandam, mirae «feminam pulchritudinis,
stupro compertam habuit. haec Yri cuiusdam uxor,
qui tum in castris erat, fuisse traditur. hunc Dauid iniquo
pugnae loco obiectum hostibus interficiendum curauit. ita mulierem
matrimonio uacuam, sed iam ex stupro grauidam, numero
uxorum aggregauit.
tum per Nathan prophetam grauiter increpitus,
licet agnito errore, castigationem Dei non effugit. namque
filium ex furtiuo illo concubitu editum paucos post dies amisit,
multaque m domum familiamque eius execranda acciderunt.
ad
extremum Abessalon filius eius arma impia aduersus patrem sustulit,
regno eum depellere cupiens. aduersus hunc Ioab acie conflixit,
admonitus a rege ut uicto parceret: sed ille spreto imperio
20 n Reg. 12-18. P, fort. omnes maiores natu, cf. II Beg. 5, 3 πάvτες 3 ungitur
uix hoc bellum extinctum uidebatur, aliud rursum exortum,
Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma inci- .
crebras
deinde aduersus Allophylos Dauid proelia secundo euentu habuit:
- cunctisque bello domitis et tam exteris quam domesticis motibus
compressis florentissimum regnum in pace habebat.
tum eum
subita cupido incessit ad metiendas imperii uires populum censere:
ita a Ioab militiae magistro decies centena et trecenta ciuium
milia dinumerata. huius eum facti mox piguit paenituitque,
ueniam a Deo petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui
potentiam ex suorum potius multitudine quam ex fauore diuino
aestimaret.
itaque missus ad eum angelus trinam ei poenam
denuntiat datque arbitrium unam eligendi. sed proposita triennii
fame, trium mensium fuga, morte tridui, fugam et famem detestatus
mortem elegit, momentoque temporis LXX milia uirorum
interiere.
tum Dauid uidens angelum, cuius dextera populus
ueniam precari seque !unum pro omnibus poenae
obicere: se dignum exitio, quia ipse peccasset. ita auersum plebis
supplicium: Dauid in loco, in quo angelum uiderat, aram
Deo statuit. mox annis et morbo infractior Salomonem filium.
,
ex ,вersabee Yri uxore susceptum, successorem regni constituit.
is regali
rex appellatus. Dauid, cum regnasset annos XL, defunctus
est.
Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem
astare Deus uisus est, petendi quae uellet tribuens
22 ID Reg. 1. b 3 cum aliud malebat Sigoniug, at cf. tN. Mari.
7, 3 4 Zafci LXX, Sabea Drusins 9 metuendas P 10 ita ioab
militiae magistra P, fort. ita per Joab m. magistram 12 petens] efad
1, 1 uisum est mihi.. locaturus II regna sui P 16 deprecatus
sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua
omnia parui aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium
Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum
dedit.
namque duae mulieres una m domo diuersantes, cum eodem
tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium
nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum
suum supposuit, uiuentem abstulit. inde inter eas de puero altercatio,
postremo res ad regem delata: difficilis iudicii absolutio
inter negantis, ubi testis deerat.
tum Salomon diuinae sapientiae
munere perimi puerum corpusque eius diuidi inter ambigentes
iubet. cumque una earum iudicio adquieuisset, alia uero cedere
potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae
hanc uere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicauit,
non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem ueritatem
prudentia protulisset.
ita in admirationem ingenii prudentiaeque
eius reges uicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque
petiere, parati imperata facere.
Quis opibus confisus templum Deo inmensi operis facere
aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii
anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex
Aegypto anno fere octauo et octogesimo et quingentesimo, licet
libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam
conuenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius
fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim.
sed
non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam
saeculis intercedentibus, ueritatem fuisse corruptam, quam ut
propheta errauerit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum
credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis
sunt digesta, uitientur. igitur Salomon coeptum templi opus
anno explicuit.
celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque
oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus
est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent,
perperam malebat de Prato 9 negantes P corr. et b
18 Queis b /I Domino immensi b 29 uitentnr P 31 Dominus b,
item 32 Dominum.
interea Salomon
florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus,
quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et uitia
sus, cum aduersum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset
et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet,
idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.
quis
rebus auersus Deus grauiter increpito poenam denuntiauit, fore ut
regnum ex parte maiore ademptum filio seruo illius traderetur.
idque ita accidit.
Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum
Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere
coepisset, pars populi ab eo offensa discedit. etenim cum laxari.
sibi stipendium poposcisset, quod Salomon grauissimum imposuerat,
repudiatis precibus supplicum fauorem uniuersae plebis auerterat.
itaque consensu omnium imperium ad Jeroboam defertur.
is medio genere ortus aliquandiu Salomoni seruitutem pependerat.
sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum
comperisset, necare eum clam destinauerat.
quo ille metu
in Aegyptum confugit, ibique uxore accepta ex stirpe regia,
cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus uoluntate
populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium.
penes Roboam \'
tamen duae tribus, Iudae et Beniamin, resederant: ex his ad
trecenta milia parauit exercitum. cumque acies promouerentur,
uerbis Dei populus admonetur, proelio abstineret: ex suo nutu
Jeroboam regnum accepisse.
ita spreto regis imperio exercitus
dilapsus: Jeroboam imperium inualuerat. sed cum Hierosolymam
Roboam optineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare
Deo consueuerat, ueritus Jeroboam, ne ab eo plebem religio
b (mox iuxta connexum coni. de Prato) 3 regum fuerant
P 4 delapsa P 5 sumpsissent P 6 et iam de Prato: etiam Pb
7 Quibus r. anersns Dominus b 11 Nam om. b 12 aetatis XLI Drusius
recte ut uidetur, cf. III Reg. 14, 21 et Paral. II, 12,13 II paternum
itaque uaccam
auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus
litaret, sacerdotesque omissa Leui tribu ex plebe instituit. inuisum
Deo flagitium postulatio consecuta. crebra deinde inter reges proelia:
dubio euentu regnum optinebant. Roboam septimo et decimo imperii
anno exacto uita functus est.
In huius locum Abiud filius eius regnum Hierosolymae sex
annos tenuit, quamuis in Chronicis triennio regnasse referatur.
huic Asab filius successit, a Dauid quintus fere, quippe abnepos
eius. fuit religiosus Dei cultor: namque deletis aris lucisque idolorum
uestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege Syriae
firmauit: eius auxilio Jeroboae regnum, quod tum a filio tenebatur,
multa clade affecit, ac saepe uictis hostibus praedam ex uictoria
retulit. post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit.
huic triplex peccatum ascribitur:
unum quod societate regis Syriae
nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc ipsum increpantem
in uincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium
non a Deo, sed a medicis sperauerit.
sed initio regni huius
Jeroboam rex decem tribuum defunctus est, regnum Nabath filio
reliquit. is malis operibus et tam suis quam paternis meritis inuisus
Deo non ultra biennium regno potitus est, priuataque imperio
indigna progenies.
Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque
a Deo alienissimum. isque sexto et uigesimo imperii anno defunctus
est: regnum ad Elam filium deuolutum nec ultra biennium retentum.
namque eum Zambri, princeps equitum, epulantem interfecit
regnumque occupauit, uir perinde in Deum atque homines impius.
ab hoc pars populi secessit: Thamni cuidam regium nomen delatum.
15. 25 IU Reg. 16. b 7 Abiu Dru-
sius ex lectione LXXHfhoi in III Beg. 15, 1, sed ibi alii \' Αβlα (Abiam
at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius
regnare coepit, uir
pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos
Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum
fuit,
Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram
lucosque constituit, prophetas Dei interemit.
quo tempore Elias
propheta caelum oratione conclusit, ne pluuiam terrae daret, idque
regi denuntiauit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur
suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non
uictum hominibus, non pabulum iumentis darent, ipse se intra
periculum famis propheta concluserat.
ea tempestate cum eremum
petisset, coruis cibum ministrantibus uixit: aquam torrens proximus,
donec aruit, dedit.
ne admonitus a Deo Saraptae oppidum
petiit, ad mulierem uiduam diuertit. cumque ab ea esuriens cibum
peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum
olei, quo absumpto una cum filiis mortem expectaret.
sed cum
Elias uerbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec uas oleo esse
minuendum, mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere,
promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis
tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore
eiusdem uiduae filium mortuum Elias in uitam reduxit.
tum iussu
b 2 Asa Vorstius 3 religionis malebat
Sigonius II iambri
postremo
placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo
ignis absumeret, rata esset religio quae uirtutem edidisset. ita
sacerdotes occiso uitulo Bahal idolum inuocare coeperunt, frustraque
consumptis inuocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur.
tum Elias irridens eos (ne forte\' inquit (dormiat, clamate
uehementius, ut somno quo tenetur euigilet\'. enimuero miseri
trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset,
expectare.
at ille caesum uitulum imposuit, cum prius sacrarium
aqua opplesset, inuocatoque Domino spectantibus cunctis ignis
caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum uero populus
solo stratus Deum fateri, idola execrari: postremo Eliae iussu
profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati
sunt.
redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei
Iezabel regis uxor uitae periculum pararet, ad remotiora secessit.
ibi eum Deus allocutus est,
qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum
se a sacrilegio immunem esse crediderat.
Ea tempestate Achab rex Samariae uineam Nabuthei, adhaerentem
sibi, concupiuit. quam cum ille ei uendere noluisset, dolis
Iezabel interfectus est. ita Achab uinea potitus est,
Nabuthei mortem doluisse referatur.
mox per Eliam uerbis Dei
increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam
traditur: quo facto imminentem poenam auertit.
namque b 3 locorum P, at u. p. 44,10 et 45,8 II inde P: inde orta
est b 4 Dominum b 6 assumeret P 7 Baal b 8 Domini sui
tacite b 9 tam Elias nos: tam forte P (forte ex sequenti \'ne forte\' praeceptum),
tum uero Helias b \\I clamite P, an ex clamitatc? 13 spectantibus
nos: expcctantibus Pb 15 Dominum b 16 prophani b 18 et 24
zezabel P 19 esse adhuc b 20 que se P II dedidissent malebat de Prato
praeeunte Drusio 22 rex Samariae
et
cum iam omnium desperata esset salus, propheta a Deo missus
regem adit, hortatur ut in proelium exeat, cunctantem multis
confirmat. ita eruptione facta fusi hostes copiosaque praeda reperta.
sed post annum reparatis uiribus Syrus in Samariam regressus,
acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum uictus est. eo proelio
cxx milia Syrorum interiere: regi uenia data, regnum ei et
pristinus status concessus.
tum Achab uerbis Dei a propheta increpitus,
cur abusus diuino munere hosti sibi tradito pepercisset.
igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit. aduersum
hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in proelium descendit,
spreto Michea propheta et in uincula coniecto, cur ei exitiabilem
fore pugnam denuntiasset. ita eo proelio Achab interfectus, Ochoziae
filio imperium reliquit.
Is aeger corpore cum ex ministris, qui idolum pro salute
eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obuiam se eis
optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam.
tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi
caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit
autem Ioram ei frater eius: isque duodecim annis imperium potitus
est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram
filius regnum tenuit annos duodeuiginti. is Achab filiam uxorem
habuit, socero quam patri propior.
post hunc Ochozias filius imperium
adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem
tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens extitit:
quae omnia notiora sunt quam ut stilo egeant.
ab eo uiduae filius
b 3 artis P, ut coni. Druaius: actis b; cf. b
23, 2. II, 16,1 4 et argentom
huius
temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex, decem
uero loram, ut supra retulimus, imperabat: interque eos foedus
ictum. nam et aduersum Syros iunctis uiribus bellatum, et aduersum
fuerat, pariter in proelium egressi eadem pugna interiere.
Sed regnum Ioram Ieu tenuit. postOchoziam in Iudaea regem,
qui uno anno regnauit, mater eius Gotholia imperium occupauit,
adempto nepoti imperio, etiam tum paruo puero, cui Ioas nomen
fuit. sed huic ab auia praereptum imperium post octo fere annos
per sacerdotes et populum depulsa auia redditum.
hic initio regni
obseruantissimus diuini cultus fuit magnisque sumptibus templum
exomauit: post adulatione principum deprauatus adoratusque ab
eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit:
inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea
potitus est, facti inuidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo.
huic Amassia filius successit.
at in parte decem tribuum
defuncto Ieu Ioachas filius eius regnauit, inuisus Deo malis operibus,
ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia
depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt.
Ioachas
diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi
duarum tribuum ciuile bellum intulit: uictoriam potitus multam
praedam in regnum suum conuertit. id Amassiae ob delictum
14. II Par. 23. 26 II Par. 25. b: om. P II uel quater P (scil. f, non et, ut ait de
Prato): om.
hic nouem annos regnasse scribitur,
quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque
etiam in Chronicis nouem et uiginti annos imperium tenuisse
annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his
[Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem
tribuum octauo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse
unumque et quadraginta annos imperium tenuisse: regnante demum
Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus.
qua
ratione xx et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc
ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet,
auctoritati accessimus.
Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem
tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque
hunc Zacharias filius eius regnauit.
horum nos regum omniumque,
qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse
tempora non putauimus, quia breuitati studentes superflua omisimus,
et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos
credidimus persequendos, quae in captiuitatem posterius abducta
prolixius tempus in regno habuit.
igitur Ozias regnum Iudae,
adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia
. propheta plurimum usus: (Isaias etiam sub hoc primum prophetasse
traditur) quo merito prosperis euentibus aduersum finitimos
bella gessit, Arabas etiam deuicit.
iamque Aegyptum terrore
nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens,
incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos
erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere
immo xxvnir, ut libri etiam IV Reg. 14, 2 habent; cf. de
Prato ad h. I. 5 aimotatas est. Ea P: annotatum est. Et
regnum inde Ioathae filio datum: isque admodum sanctus
fuisse traditur prospereque imperium administrauit: gentem Ammonitarum
bello uictam stipendium praestare coegit. regnauit
autem annis xvi eidemque Achaz filius successit.
Celebris circa haec tempora Niniuitarum fides traditur. id
oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum
fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens uirorum
milia c et xx atque ut in magno populo abundans uitiis.
\' quia
Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare
urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra diuinis ignibus
conflagrassent.
uerum propheta praedicationis istius ministerium
detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua uidebat Deum
paenitentia populi placandum, nauim, quae longe diuersa regione
Tharsos petebat, conscendit.
sed ubi in altum processum, nautae
saeuitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte
cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis
in profundum proiectus est: exceptusque a ceto [marino
monstro] ac deuoratus, post triduum fere Niniuitarum litoribus
eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo
perituram. igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis,.
audita est
uox prophetae: ac statim iussu regis exemploque populus uniuersus,
quin et recens nati cibo potuque abstinentur: iumenta itidem et
diuersi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium
speciem cum hominibus praebebant.
ita imminens malum auersum.
Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non affuisset,
responsum, paenitentibus ueniam negari non posse.
At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem
superius regnasse memorauimus, Sella quidam interemit
2 duos b 4 ammanitanim P 6 azhaz P 7 id] in P 8 assure
P: Assur b n Sem DrumtM: Seon Pb; cf. Genes. 10, 22 10 oitiis
b: diuitiia P II queis b 12 Gomorrha b 14 Dominum b 16 Tharsis
Drusim, ut LXX ii, Θαρσlς 19 coeto
eundem uero
occupauit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat
imperium amisit.
hic ultra omnes reges superiores impius poenam
sibi perpetuamque genti captiuitatem a Deo meruit. namque ei
Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum uictumque tributarium
sibi effecit.
sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque
Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret
idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum uinculis in carcerem
coniecit urbemque excidit, populum uniuersum in regnum suum
abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea
pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas
uocant. ex quibus plerique diuinas caeremonias receperunt, reliquis
in errore gentilitatis perseuerantibus.
hoc bello Tobias in captiuitatem
ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem
inuisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos
gentium colere decreuit, nimirum quia eorum auxilio
proeliis extitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo
diem functus est, cum xvi annis in regno fuisset.
Huic Ezechias filius successit, multum paterni dissimilis ingenii.
namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum
cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino
saepius essent misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus
in captiuitatem nuper abductae sacrilegii poenas dissoluerent:
curandum eis sedulo ne eadem pati mererentur.
ita conuersis ad
religionem omnium animis Leuitas sacerdotesque omnes ad celebranda
secundum legem sacrificia ordinauit celebrarique Pascha
instituit, quod iam pridem fuerat omissum.
cumque dies festus
P, ut coni. G. Richter: Manae b, Μαvαήμ LXX p perit
pari deinde industria, qua diuina
curauerat, rem bellicam administrauit, Allophylosque frequentibus
proeliis contudit: donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum
intulit, magno cum exercitu fines eius ingressus, lateque agris
uastatis nullo obsistente urbis obsidionem urgebat: Ezechias enim
multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur.
rex Assyrius portis assultans
imperare: Ezechiam
sumpsisse: uictorem omnium gentium, euersorem Samariae effugi
non posse, ni matura deditione sibimet consuluissent.
in hoc rerum
statu Ezechias Deo fretus Isaiam prophetam consulit, eiusque
responso edocetur, nihil ex hoste periculi fore, diuinum autem
auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex Aethiopum
regnum Assyriorum inuadit.
Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conuersus, fremens
et clamitans uictori sibi uictoriam eripi, bellum omisit, missis ad
Ezechiam litteris cum uerborum contumeliis denuntians, se paulo
post rebus domi compositis ad
sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam
hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus
castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex
trepidus in oppidum Niniuem confugit ibique a filiis interfectus
dignum se exitum tulit.
per idem tempus Ezechias aeger corpore
morbo incubuerat. cumque Isaias ei uerbis Domini annuntiasset
27 IV Reg. 20. Esai. 38. b .7 sennacherim P (ut est in LXX ∑ ευvαχηρεlμ): Sens
quibus peractis nono et uigesimo imperii
anno decessit: regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum
degenerans relicto Deo culturas impias exercuit: ob quod in potestatem
Assyriorum traditus malo coactus agnouit errorem, populumque
adhortatus est ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane
dignum memoria gessit, regnauit autem annos v et L.
Amos deinde
filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus
-est: paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis
circumuentus periit.
Ad Iosiam filium imperium deuolutum. is admodum religiosus
fuisse traditur summaque cura diuina administrasse, Helchia
sacerdote usus bene.
is cum in templo librum, uerbis Dei scriptum,
repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem
ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus
fletuque iugi imminentem cladem auertit.
quod ubi indultum
. sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus
diurnis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur uasa omnia,
anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremauit.
namque eo profani ritus inualuerant, ut soli ac lunae diuinos
honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent.
quibus Iosias in puluerem redactis sacerdotes quoque profanarum
aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit,
quod olim praedictum a propheta, impletum animaduersum est.
huius octauo et decimo imperii anno Pascha celebratum.
post
triennium fere
inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent,
sagitta ictus est. exque eo uulnere in urbem relatus decessit,
cum regnasset annos unum et uiginti.
Giselinus 4 Domino b II impotestatem P
6 Dominum b 7 amos P: Amon b 8 indeptus P: adeptus b 9 Domini
negligens b 12 Helchia Pb; in LXX dicitur Xflxtag 13 uerbis P:
uerbi b 17 Oldam Drusius: Ollam Pb; in LXX estvOXia, in Vulg.
Holda II utpote b: ut puta P II oblegatus P 19 idoli P 20 diunos P
23 ne pulchris quidem P 26 triennium] cf. de Prato 29 annos I
et XXX Vorstius coll. IV Beg. 22,1
Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit,
captiuitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex
Aegypti uinctum captumque duxit, nec multo post in uinculis
diem functus est.
Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis
Eliacim arbitrio uictoris datus, qui postea immutato nomine
quam patri propior, sacrilegio inuisus Deo.
igitur cum regi
Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor
rex Babylonius Iudaeam terram occupauit armis et per triennium
iure belli uictor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti
inter eos imperii finibus conuenerat Iudaeos ad Babylonam
pertinere.
ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim,
filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se
iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam
gentem captiuitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam
cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum
solo strauit: auri inmensum modum et sacra ornamenta uel publica uel
privata, puberesque omnes uirilis ac muliebris sexus transtulit,
relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio uictoribus fuit.
quae turba inutilis seruitio exercendis colendisque agris, ne incultum
esset solum, deputata.
eisdemque rex Sedechias praepositus,
ademptis uiribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed
Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit.
is cum populo
Babylonam translatus et in carcerem coniectus: trigesimum post
annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque
et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis
decessit.
b 2 impięta.te P 3 uictum de Prato coll. Ezech. 19,
2 sq., item Vonck 5 Eliachim
Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine uiribus,
infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captiuitatem
ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis
animum offendit. ita ei post nouem annos Nabuchodonosor bellum
intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit.
qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere
urbi captiuitatem pronuntiauerat, consulit, si quid spei forsitan
superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius
interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians.
tum uero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem
iubet: moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum
principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos
premere, absoluere innocentem non- ausus.
isdem cogentibus in
lacum inmensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili
foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret.
prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet.
interea obsessos
uis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae
mandi poterant, fames inualuerat: ita defessis inedia defensoribus
oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis
oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere
exemptus.
cum eum Nabuzardan, princeps regius, captiuum
cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio
deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus
uellet, residere in patria maluit.
Nabuchodonosor abducto populo,
residuis quos belli conditio uel praedae fastidium relinqui a uictoribus
fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo
insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis
nulla dignitas erat.
b: nn. P, cf. IV Reg. 25,1. 6 Jeremiam b II qaiaam
saepius P 7 consuluit malebat de Prato 10 carcere P 13 non est
ausus b II hiedem P 14 coenoque b 16 principibus mitior Vorstius
coni. 19 famia P 21 babilonam P
Captiuitatis tempora prophetarum uaticiniis atque actibus
illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conseruandam
legem perseuerantia et in absolutione Susannae diuino consilio
ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur.
hic sub rege
Ioachim captus deductusque Babylonam paruus admodum puer:
postea ob elegantiam uultus inter ministros regios assumptus,
unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias.
sed cum eos rex
delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho
negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex
mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut
leguminibus tantum uterentur.
causante Asphane, ne dissimulatum
imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus
pollicetur maioris decoris sibi [uultus ex:leguminibus quam ex
cibis regiis fore. fidesque dictis affuit, ita ut minime eorum uultus
comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis
igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et
P, em. de Prato (Maiime itaque Danielis
egregiam ad c. 1. perseuerantiam, et in abaolutionem S. diuino
consilio, caeteraque ab eo gesta ordine persequemur b) 3 absolutionS P,
em. Hofmeister et de Prato 11 suBsanne P 4 quae iam ordine
per idem tempus
Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis,
a duobus presbyteris
falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis
locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuuenili alacritate
senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita: iudicio
populi Susanna damnatur.
quae cum secundum legem ad supplicium
duceretur, Daniel, tum annos natus
cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque
denuo audiri postulat.
enimuero multitudo Iudaeorum, quae
tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae
in hanc constantiam prorupisse, fauore accommodato in consilium
reuertitur. initur denuo iudicium: Danielo.
, ut inter maiores natu
resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet: unumquemque
ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset.
ex uarietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta,
presbyteri, qui innocenti periculum creauerant, capite damnati.
Ea tempestate Nabuchodonosor somnium uidit, mysterio futurorum
mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset euoluere,
ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus
extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere uidebantur,
mox ueritus, ne more hominum non uera, sed placita regi ex somnio
coniectarent, uisa subprimit poscitque ab eis, ut, si uera in iis
diuinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent: tum demum interpretationi
eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis
periculum fecissent.
illi uero tantam molem abnuentes, non esse
id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa diuinandi
professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti
negotio nihil scire se confiterentur: ita edicto regis in eos
P 2 cuidam de Prato: quaedam P II Joachim
b, Joacim Drusius 3 presbiteris P et sic deincepa 4 hiadem P
5 dephensfls P 7 snssanna dampnatur P 9 innocenter P: inno-
centem edd. II reduci scripsi: reduce P, reducere b 13 Danieli b, item
p. 68, 2 14 unumquemque
quod ubi
Danielo compertum, regis proximum appellat: enuntiationem
res ad regem defertur:
Daniel arcessitur. iam reuelato sibi per Deum mysterio uisa regis
refert absoluitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem
prophetae et consequentium fidem exponamus.
uiderat
rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque
argenteis, uentre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in
pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat: sed ferrum atque
testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem
lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia
in puluerem uento ablata.
Igitur secundum prophetae interpretationem imago uisa figuram
mundi gerit.
caput aureum Chaldaeorum imperium est,
siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus.
pectus
et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim
uictis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit.
in
uentre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum
uidemus,
uindicauit.
crura ferrea imperium quartum, idque Romanum
intellegitur, omnibus ante regnis ualidissimum. pedes uero partim
ferrei, partim fictiles diuidendum esse Romanum regnum, ita ut
numquam inter se coёa.t, praefigurant: quod aeque impletum est,
siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque
inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur.
demque commisceri testum atque ferrum numquam inter
se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se inuicem
dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab
exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per
b 4 accersitur b II per Dominum b 5 refert de Prato
(idem regi
in lapide uero sine
manibus abscisso,
comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana
editus, siquidem non ex uoluntate uiri, sed ex Deo natus est,
mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget
regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum
saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit.
de quo uno adhuc
quorumdam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de
praeteritis conuincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus
donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis
honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael
ad summam aeque dignitatem et potestatem prouecti.
eodem fere
tempore praeclara Ezechielis prophetia extitit, reuelato ei futurorum
et resurrectionis mysterio. extat liber magni operis et cum
cura legendus.
At in Iudaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam
praepositum supra memorauimus, aegre ferentes Iudaei principem
sibi ex stirpe non regia arbitrio uictoris datum, Ismael quodam
duce et concitatore nefandae coniurationis, dispositis eum in conuiuio
insidiis peremerunt.
at hi, qui extra noxiam fuerant, ultum
ire facinus cupientes propere aduersum Ismael arma capiunt. sed
ut ille cognouit exitium sibi imminere, relicto exercitu, quem contraxerat,
non amplius octo comitantibus ad Ammonitas confugit.
igitur populum uniuersum metus peruaserat, ne paucorum scelus
omnium exitio rex Babylonius ultum iret: nam praeter Godoliam
corruptuni censet Bernays l. c. 4 -postrema
P: postrema tempora b II propheta (sc. Daniel) annuntiat de Prato 5 absciao
P II aea scripsi: ea. (sic) P, et b; cf. Dan. 2, 35 (es pro aes codex
etiam II, 8, 5 habet) 6 figuram esse b 8 redigit
itaque consilium ineunt
fugiendi in Aegyptum, sed prius Hieremiam frequentes adeunt,
sciscitantes diuinum responsum.
at ille
m solo patrio manerent: si id fecissent, Dei praesidio tuendos
nullumque a Babyloniis periculum fore: sin Aegyptum peterent,
omnes ibi ferro ac fame diuersoque mortis genere perituros.
sed
plebs assueto malo insolens parendi salubribus consiliis et diuino
imperio profecta in Aegyptum. quid de ea postea actum, sacris
litteris siletur: nobis nihil compertum.
Hoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis
statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit adorarique
eam ut sacram effigiem praecepit.
quod cum certatim ab
omnibus, deprauatis adulatione omnium animis, fieret, Annanias,
Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem
hunc soli Deo debitum. igitur rei ex edicto regis constituuntur,
propositaque eis conditio poenarum, ardens caminus, ut praesenti
metu adorare statuam cogerentur. uerum illi deuorari ignibus
quam piaculum committere maluerunt.
in medias flammas coniciuntur. sed ministros infandi operis,
dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit:
Hebraeos - mirum dictu et incredibile non uisentibus—ignis non
attigit, cum a spectantibus deambulantes in camino psalmum Deo
dicere cernerentur, uisusque cum his inter ignes quartus specie
angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus filium Dei se uidisse
confessus est.
tum rex haud dubius diuinam in re praesenti fuisse
uirtutem, missis per omne regnum suum edictis facti miraculum
prouulgauit, confessus soli Deo honorem deferendum.
nec multo
post obiecto sibi somnio, mox uoce etiam caelo emissa admonitus,
potestate regia abiecta atque ab omni conuersatione humana remotus,
herbis tantum uitam sustinens, egisse paenitentiam traditur:
seruatum ei nutu Dei imperium, donec impleto tempore, agnito .
demum Deo, post vn annos et regno et statui pristino restitutus
P 8 profecta est b 14 misahel P 16 prępositaque\'p
18 compedibus Drusius: pedibus Pb, cf. I, 28, 3 22 cum
aspectantibus edd. pleraeque .23 inter ignem b 28 post rex obiecto b
31 seruatumque coni. de Prato
hic post deuictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captiuum
Babylonam transtulit, regnasse traditur annos vi et xx,
quamquam id non in sacra historia scriptum inuenerim.
sed forte
accidit , ut dum multa euoluerem, annotationem hanc iam interpolato
per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo
regum
non putaui, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis
ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat,
usque in primum Cyri regis annum, LXX annos - tot enim
per sacram historiam a captiuitate usque ad Cyrum fuisse referuntur
— impleret.
Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in
imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus
est, locum fecit.
is cum quarto et decimo anno publicum epulum
principibus ac praefectis suis daret, sacra uasa, quae per Nabuchodonosor
de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus
usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperauit.
cumque his per luxum ac licentiam regalis conuiuii promiscue
omnes uirilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius
uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes
legere, non reperiebatur.
igitur rex perterritus magos et Chaldaeos
aduocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina
regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim
Nabuchodonosor occulti mysterii somnium reuelasset, iam tum ob
illustrem sapientiam summis honoribus donatum.
itaque accitus
perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo vasa
temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis
b 4 hanc in interpolato Qiselinus 5 repperirem
P 6 regnum babilloniorum P 7 consentirent P, em. de Prato
12 regnum est adeptus b 13 Euilmarodac Pb: Enilmarodach Drusius
14 Balsasar Drusius 15 Is cum b: com P 17 hierolimae P
II nec P: ac b 19 cnmq. P: cum b 20 omnes P, ut coni. Sigonius:
omnis b 21 conspicatur P (non conspicatns est): conepicit b 22 possit
P 23 repperiebatur P 24 mussitantUras b, at cf. I, 43, 7 27 accitus
Daniel b
datum. quod mox consecutum
nam eadem nocte Balthasar
interiit, regnum eius Darius natione Medus occupauit: Danielum
illustri opinione compertum uniuerso imperio praeposuit, secutus
superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno
praefecerat et Balthasar
tertium regni principem constituerat.
Igitur hi, qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati
inuidia, quod eis alienigena captiuae gentis fuisset aequatus, regem
deprauatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis xxx
diuini honores darentur, neque cuiquam liceret Deum nisi regem
precari. facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui
sibi diuina uindicant.
igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo
preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis
paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper
fuerat, principes peruicere, ut m lacum demitteretur.
sed
obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset,
accusatores deputari leonibus praecepit: qui non simili exemplo
perfuncti sunt: nam continuo deuorati ferarum famem expleuerunt.
Daniel clarus ante clarior haberi: rex antiquato edicto suo
nonum. proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum
colendum.
extant etiam uisiones eius, quibus consequentium
saeculorum ordinem reuelauit, annorum etiam numerum complexus,
intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras
pronuntiauit uenturumque Antichristum manifeste exposuit.
quod
si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum
est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeuiginti
annos regnasse traditur: qua tempestate Astyages Medis imperabat.
Hunc Cyrus, ex filia, nepos eius, regno expulit, Persarum
usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est.
Babylonii
quoque in potestatem ditionemque eius concessere. igitur
b 11 Danielem b 8 inuidia Giselinus: iniudęa P, in
Judaea b 9 compellant malebat de Prato coll. Seueri dial. 2, 6 10 deum
P, ut coniecit de Prato : Dominum b 11 id olario P 18 feram P
19 haberi P: haberi coepit b II aritiquato P 24 anticristum P
25 si quia b 26 duo de xx P 27 astyagis P 30 potestatem et
ditionemq. P
solum patrium redeundi, sacra etiam uasa, quae Nabuchodonosor
de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit. itaque pauci tum
in Iudaeam regressi: ceteris redeundi animus an facultas defuerit
parum comperimus.
erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi
regis, cuius etiam Virgilius meminit, ex sere simulacrum,
quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare
erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui uesci effigiem illam
atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo
inferebatur, clam ipsi absumerent.
igitur Cyrus cumDanielo familiariter
uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret,
cum manifestum uiuentis Dei esset indicium, absumentis ea quae
inferebantur.
Daniel ridens hominis errorem negare id posse fieri,
ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu. acciri
ergo rex sacerdotes iubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque
eos terrore increpitat, quis inpensa consumeret, cum Daniel
uir -prudentia insignis -minime id ab insensibili simulacro posse
fieri contenderet.
tum illi
a rege templum deposcunt, uti, nisi omnia postero die absumpta
deprehenderentur, morte poenas persoluerent, dum eadem
conditio Danielo maneret.
itaque signo regis templum obsignatur,
cum prius Daniel sacerdotibus insciis pauimentum cinere aspersisset,
ut introeuntium occultos aditus uestigia proderent. igitur
postero die rex templum ingressus animaduertit absumpta, quae
idolo apponi iusserat.
tum Daniel occultam fraudem uestigiis prodentibus
reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine
ingressos, ea quae idolo apposita fuerant deuorasse. ita
omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in
potestatem datum atque arbitrio eius dirutum.
Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos
supra memorauimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut
b: bella P 6 cnina — meminit Sigonio glossema
uidebatur 10 Daniele
etenim tum Syria atque omnis Iudaea sub
Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur
his consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis
restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio
resumptis uiribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur
sub alieno imperio degere.
ita comprobato a rege praesidum consilio
prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis
annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis
imperauerint, inseremus, quo facilius annorum series in ordinem
contexta prodatur.
regnasse significauimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus
est. Scythis bellum inferens in proelio cecidit, secundo anno postquam
Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat.
Cyro Cambyses
filius eius successit: regnauit annos
atque Aethiopiam bello premeret et subegisset uictorque in
Persas reuerteretur, casu se ipse uulnerauit ex eoque ictu periit.
post huius mortem magi duo fratres, natione Medi, menses
regnum optinuerunt. ad hos interficiendos septem nobilissimi
Persae coniurauerunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis
filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum
ei delatum: regnauit annos vi et xxx.
hic* ante quadriennium
quam decederet, apud Marathonam pugnauit, celeberrimo Graecis
Romanisque historiis proelio. id gestum post Romam conditam
anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus,
abhinc annos, si tamen inuestigatio Romanorum consulum
non fefellit, DCCC LXXX et VIII : omne enim tempus in Stiliconem
consulem direxi.
post Darium Xerses fuit, isque uno et xx annis
b, et sic semper in hoc nomine 3 sunt deterriti b
4 regebatur b: agebatur P, an ex agebat ? cf. ad 1, 30,1 9 et usque
malebat de Prato 12 contexta P 13 significamas P II unù et xxx
annis P 15 ceperat P 16 regnauitque b 18 ipse P: ipsum b
21 hystaspi P 24 Marathona malebat de Prato 26 macherino P,
em. de Prato 28 omnS P II stillioonem P 29 exerses P, Xerxes b
et sic deinceps II unum et xx annos b
annos imperii eius fuisse repperi. huic successit Artaxerses, cuius
supra meminimus.
hic cum inhiberi aedificationem urbis Iudaeae
templique iussisset, suspensum opus usque in secundum Darii
regis annum pependit. sed ut usque ad eum temporum ordo conexus
sit, Artaxerses regnauit annis uno et XL, Xerses duobus
mensibus. postque eum Sucdianus vn mensibus fuit.
Darius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum
adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. hic cum ex Hebraeis tres
adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet unusque ex
his prudentiae documento admirationem regis in se conuertisset,
delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens
patriae ruinis copiam restituendae urbis poposcit meruitque a
rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, aedificationem sacrae
aedis praebitis impendiis maturarent.
ita templum quadriennio
consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat,
idque Iudaeis satis uisum: et quia magnae molis erat urbem
restituere, diffisi uiribus opus multi laboris incipere non ausi
templo continebantur.
per idem tempus Esdras scriba legis post
xx fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto iam
Dario, qui unum de uiginti annos rerum fuerat potitus, permissu
Artaxersis secundi, non illius, qui inter duos Xerses fuit, sed
huius, qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus multique
eum secuti Hierosolymam peruexere uasa diuersi operis et dona,
quae rex templo Dei miserat, cum xu Leuitis:
uix
ex illa tribu repertus traditur. is cum deprehendisset Iudaeos
gentilium conubiis permixtos, multis increpitos renuntiare
b 6 annis uno nos: annos unū P
7 Sucdianus] uulgo Sogdianus 9 ademptus P 11 docimento ammirationem
P 12 concupissct malebat de Prato 14 imperaret ut b
16 ceperat P 21 untl de xx. annos P: unum do xx annis b (Dndeuiginti
de Prato) 22 artarxerses P 23 dario cho P II multique eum secuti
Hierosolymam peruexere uasa diuersi operis scripsi: multisque eum secuti
hicrosolimam pernenere uasa diucrsi operis P, multisque eum sequutis,
Hierosolymam peruenere. Vasa quoque diuersi operis b 27 cocconubiis P,
connubiis edd.
omnesque
ceterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio, credo
potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare.
Erat ea tempestate apud Babyloniam, Neemias minister
regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum. carissimus.
is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit
in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus
cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta
gentis suae reputans, misericordiam unam efflagitans.
igitur
cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animaduertisset,
poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille
aduersa gentis suae et ruinam ciuitatis deflere,
fere ducentos et quinquaginta. solo strata, malorum testimonium,
spectaculum inimicis praeberet: daret sibi eundi et restituendae
eius potestatem.
paruit rex piis precibus, statimque eum cum
praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores
epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam
peruenisset, uiritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa
omnes curabant. iamque ad medium machinae processerant, cum
Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis
aduersum incursantes praesidiis, nihil territus coepta
consummatoque mtWO et ualuis portarum perfectis, per
tantum ex illo quondam inmani numero frequentibus bellis absumptum
aut captiuitate detentum. nam olim hae duae tribus,
quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae
sunt, ccc et xx milia uirorum armauerant. a Deo ob peccatum
de Prato: ritO Pb 5 Nehemias Drusius 6 artarxersi P
10 misericordiamque b 14 et sexaginta Sigonius 20 cum flagrante]
conflagrante P 22 Judaeos b II dispositis b: depositis P 24 muro
Sigomus addidit, possis etiam opere 25 dimensus Gcdesinius et Giselium:
dimissus P 31 CLXXX Sigonius II a Dco de Prato: adeo edd. priores
sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit: decem uero
prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dis*persae
numquam in solum patrium regressae, hodieque barba*rarum
gentium imperiis continentur. sed consummatio restitutae
urbis xxx et n imperii Artaxersis anno refertur.
a quo tempore
usque ad Christi
consules, anni cccxc et
is euersionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum
praedictum id
olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in euersionem
LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiauerat. a die
autem captiuitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae ciuitatis
fuerunt anni CCLX.
In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur:
quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam,
non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur,
porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim,
multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur.
mihi tamen
uisum est huic Artaxersi, sub quo Hierosolyma est restituta.,
Esther historiam conectere, quia non sit uerisimile, ut, si sub
priore Artaxerse fuisset, cuius tempora Esdra complexus est,
nullam tam illustris feminae mentionem retulisset, maxime cum
ab illo Artaxerse inhibitam templi aedificationem, sicut supra
memorauimus, constet: neque Esther passura fuerit [tum], si in
illius matrimonio tum fuisset. nunc gesta edisseram.
erat ea tempestate
regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina
nos: ductae P, abductae de Prato 4 sunt
regressae b 6 n] duo P II artarxersis P 7 Fufium P: Fusium b II
Geminium b II rebellium P, em. de Prato 8 malim consS. (sic cod.) 8
(i. e. sunt) anni 14 post CCLX est in P spatium uacuum quindecim fere
litterarum 15 nhoc
illa uero stulto rege consultior, pudens
uirorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua
contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia
depellit.
igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur,
reperta est Esther ceteras specie uincere. haec Iudaea ex
tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli
fratre educta.
cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore
genus et patriam occultauit, admonita ne paternarum traditionum
immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiua succederet,
gentilium cibis participaret.
igitur iuncta regi breui, ut
fit, ui pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam
aequatam imperio insigni regio, ueste purpurea donaret.
Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro
uirili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a
duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior
summisque honoribus donatus.
erat ea tempestate regi Aman
quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum
praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens
odia Persae in se grauiter accenderat.
igitur Aman ad perniciem
Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno
eius hominum genus prauis superstitionibus deo hominibusque
inuisum, externis legibus uiuens, dignum exitio: rectum esse omnes
huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis inmensas
opes pollicetur.
facile
Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab
India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum,
conscissis uestibus sacco obuoluitur conspersusque cinere
pergit ad regiam, ibique
facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi
P, ac b II ammonita P 13 coepit
P 14 aequatam sibi imp. malebat Vorstim 15 mardocheus P, et sic
deinceps 18 amman h.
Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit.
tum uero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non
erat — etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi
accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto
tempore admittitur — et forte tum ita euenerat, ut diebus xxx
proximis separata a conspectu regis Esther haberetur.
igitur audendum
aliquid pro ciuibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro m
negotio occumbere parata, inuocato prius Deo, aulam regis ingreditur.
at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento
muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque
cum illo Aman ille regi carus et Iudaeae genti infestus.
igitur
cum iam post epulas multis poculis conuiuium calere coepisset,
Esther genibus regis aduoluitur, gentis suae perniciem deprecatur.
rex uero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur.
tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in
ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor
paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde
regressus ut uidit Aman reginae genua complexum, succensus ira
et appetitam reginam clamitans, morte eum
et tum
regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam.
ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo
data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnauit annos duos et
LX, eidemque Ochus successit.
Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram: traditur enim
post captiuitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnauerit,
sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam
ceperit.
sed nullum hoc nomine post captiuitatem apud Persas
regnasse reperio, nisi si ob inpotentiam et pariles conatus
Prato : parat Pb II dõ P corr. 1 m, ex dnõ: Domino b
9 percalsns b 10 coeipm b 11 gentis P, em. Galesinius 13 pernitiem
P 17 cunctatnr deliherandique b 18 ut uidit Sigonim: uidit P
20 compertum erat b 21 epdem P: eidem b 22 artazerses P
23 LX P: XL Sigoniue; contra de Prato cenaet infra anni n et XL (pro
dno et xx) scribendum esse 24 conaeram P, ut coni. Drurius: conferam b
26 gesta sunt malebat de Prato 29 inpatientiam Pt em. Sigonius
II quicumq. P et Sigonius: quicum b
plerique
tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod uictor Aegyptum
atque Aethiopiam penetrauerit. sed huic opinioni eadem sacra
historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse
signatur.
porro Cambyses non ultra VIIII annos rerum potitus est.
unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen
secundum fuit, haec gesta crediderim: idque uel ex hoc
conicio, quod idem Ochus, ut in saecularibus legi, natura immitis
cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et
Aegyptum, quae ante multos annos desciuerat, bello recuperauit.
quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse
traditur: quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius,
indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit.
autem huius Baguae historia diuina:
nam cum
regis aduersum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem
castris fuisse memorauit. unde non immerito in argumentum
nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus,
Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse
prodiderunt.
ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod
scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris uoluminibus
scripta sunt, attigerunt: Dei spiritupraeualente, ut intaminata
ab ore corrupto uel falsis uera miscente intra sua tantum
mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et
sacris
sorte non debuit:
etenim erat indignissimum, ut alia agentibus
aut alia quaerentibus haec quoque cum reliquis miscerentur. sed
pergam ad cetera ac per Iudith gesta, ut potero, paucis absoluam.
Igitur reuersis, ut supra memorauimus, in solum patrium
Iudaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum
Medis bellum infert atque aduersus regem eorum, Arphaxad
P 8 conitio P t) in 6: om. P 11 sęcularibus
P: Becularibus quibusdam scriptis b 14 olofern\', t. e. olofernus P
15 aduersus b II duxit Laubmann: dux P, duxerat b, duceret de Prato
17 opionis P 21 attigerunt b: contigerunt P, attigerint malebat de
Prato II prouidente
idem reliquis nationibus facit, praemisso Holofeme,
quem principem militiae delegarat, cum milibus peditum
c et xx, equitum
urbes aut ui capit aut metu in deditionem compellit. iamque.
Damascum admotus exercitus magno Iudaeos terrore perculerat.
sed impares ad resistendum, neque ad deditionem adquiescentibus
animis, expertis quippe usque antea captiuitatis mala, ad templum
frequentes concurrunt. ibi communi gemitu permixtoque ululatu
diuinum auxilium implorant: satis se Deo ob peccata uel crimina
dedisse poenarum; reliquiis saltem seruitio nuper exemptis parceret.
interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis atque
aduersum Iudaeos in societatem belli assumptis, cum ab eorum
principibus inquireret, quibusnam uiribus freti Hebraei deditioni
animos non dedissent,
Achior quidam comperta edisserit, Iudaeos
Dei cultores, pio a patribus ritu institutos, olim in Aegypto pependisse
seruitium: inde diuino munere eductos ac siccatum mare
pedibus emensos, postremo omnibus gentibus deuictis habitatas
maioribus terras recepisse.
exin uario rerum statu floruisse aut
concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum
ant placatum Deum uicissitudine expertos, dum peccantes incursionibus
hostium aut captiuitatibus coercentur, propitio numine
semper inuicti. ceterum, si praesenti tempore absque peccato sint,
nullo modo eos posse superari: sin aliter se habeant, facile uincendos.
ad haec Holofernes ferox multis uictoriis, nihil sibi inuictum
ratus, ira accensus, cur ex peccato potissimum Iudaeorum pendere
illius uictoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum
iubet, ut cam his periret, quos uinci non posse affirmauerat.
ac
tum Iudaei montes petiuerant: ita quibus id negotii datum, ima
Petaic deinceps 3 delegerat b 6 torrere P 8 antea
nos: antead P (an ex antehac?), ante b 11 salutem P 12 et 25 olofernis
P, item, p. 72,5 II Moabitis] addendum censet Drusius et Am.
monitis (uei et flliia Ammon), quia Aohior Ammonitarum dux fuerit
13 asumptis P 15 aeitor P (etsic deinceps, sed p., 721 accitor),
Accitor b, em. Drusius, cf. Judith 5, 6 20 emeruiase P 22 captiui.
tatis P II coercerentur Vorstius 28 uincti P
Iudaei animaduerterunt, exemptum uinculis in collem perducunt.
causas rei quaerentibus gesta exponit receptusque in pacem exitum
opperiebatur. is post uictoriam circumcisus Iudaeus factus est.
igitur
non poterant, montes militibus circumdat et summa cura
Hebraeos aquationibus prohibet: eoque maturius obsidionem sensere.
itaque uicti penuria aquae ad Oziam principem concurrunt,
proni omnes ad deditionem. ille uero opperiendum paulisper et
diuinum auxilium expectandum respondens, quinto demum die
deditionis tempus constituit.
Quod ubi Iudith compertum, quae uiro uidua, praediues
opibus, insignis specie, sed moribus quam uultu illustrior tum in
castris erat, artis suorum rebus etiam certo sibi exitio audendum
aliquid et temptandum rata, caput comit, uultu expolitur, comite
statimque ad Holofemem deducta
perditas res suorum memorat, se transfugio uitae consuluisse.
deinde a duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum
orandi gratia. mandatum id uigilibus portarumque custodibus.
sed ubi per triduum egrediendi ac redeundi consuetudinem
sibi barbaris fidem fecit, Holofernem cupido incessit dediticiae
corpore abuti: etenim forma excellenti Persam facile permouerat.
ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque
conuiuio barbarus multo se uino obruit.
tum remotis ministris,
priusquam uim mulieri inferret, somno captus est. Iudith tempore
arrepto caput hostis desecat secumque aufert. et cum secundum
postero
die Hebraei, caput Holofernis de superioribus ostentantes,
nos: inparem P, parem b 6 milibus
P 10 demum Sigonius: decimo P, cf. lt ό. Judith 7,15 14 arctis
Iudaei fugientes persecuti caesisque multis
milibus castris ac praeda potiti. Iudith summis laudibus celebrata
c et v annos uixisse traditur.
haec si Ocho rege, ut opinamur,
gesta sunt anno imperii eius duodecimo, a tempore Hierosolymae
restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et xx. ceterum
Ochus xx et in annos regnauit.
fuit autem ultra omnes cruentus
et plus quam barbaro animo. hunc Baguas spado aegrotantem
uenenis sustulit. post eum Arses, filius eius, triennio imperium
tenuit, Darius annos
Aduersum hunc Alexander Macedo acie conflixit. eo uicto
Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos
cc et L.
Alexander uictor fere omnium gentium adiisse Hierosolymae
templum dicitur ac dona intulisse, edixitque per omne
imperium, quod sui iuris effecerat, ut Iudaeis ibidem degentibus
esset liberum in patriam reuerti. exacto duodecimo imperii anno,
septimo posteaquam Darium deuicerat, apud Babylonam defunctus
est.
regnum amici eius, qui simul cum illo maxima illa bella
gesserant, partiti sunt. hi aliquanto tempore sine usurpatione
regali susceptas partes procurauerunt, Arridaeo quodam Philippo
Alexandri fratre regnante, cui perimbecillo uerbo datum imperium
uidebatur, re autem penes eos erat, qui sibi exercitum et prouincias
distribuerant.
nec uero hic rerum status diu mansit, omnesque
se reges appellari maluerunt. primus in Syria post Alexandrum
Seleucus rex fuit, subiecta eidem Perside ac Babylone.
qua
tempestate Iudaei annuum stipendium trecenta argenti talenta
regi dabant, nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes
suos regebantur. patrioque ritu uiuebant, donec plerique
eorum longa rursum pace corrupti miscere omnia seditionibus et
om. b 8 duo et xx] duo et XL de Prato, cf. eius edit. II,
p. 123 sq. 10 Bagua spado
Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio,
Oniam sacerdotem, uirum sanctum atque integrum, Simon quidam
falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiuerat.
interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem,
qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii
si sibi summum sacerdotium traderetur.
et quamquam insolitum
neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi,
sollicitus tamen regis animus, aeger auaritia, facile superatus est.
ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum.
is foede admodum
ciues patriamque lacerauit. dein cum per Menelaum quendam,
Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta
semel ambitioni uia, isdem artibus, quibus Iason prius,
Menelaus sacerdotium obtinuerat.
nec multo post, cum promissum
argenti modum non reddidisset, loco pellitur: Lysimachus substituitur.
inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec
Iason profugus patria excessit.
his initiis corruptis moribus eo
usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent,
permitti sibi more gentilium uiuere. quod cum rex petentibus
annuisset, certatim pessimus quisque delubra extruere, idolis
supplicare, legem profanare occeperat. interea Antiochus rediens
ab Alexandria — namque tum bellum regi Aegyptio intulerat,
quod iussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso
consulibus — Hierosolymam adiit. cum discordantem superstitionibus
susceptis populum repperisset, legem Dei destruens et his
fauens, qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit
P, em. in b 4 Oniam b: omam P 5 eicutere
Giselinus: exquire P, exquirere b (extinguere Sigonius, extrudere
Clericus, excipere Vonck) 9 permissum cuiquam erat b II non perpetuo
(uel non perfungi) Sigonius et Drusius, uulgatam sic explicat de Prato:
\'sacerdotium, quod perpetuum erat, usurpare1 10 sollititu P, uollicitatus
malebat de Prato, sed eodem sensu sollieitus dictum esse apparet, cf. ad
II, 51, 5 11 depulsa P II est mandatum
id gestum ab excessu Alexandri anno
centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque
consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare
coeperat.
Sed ut temporum ordo consertus sit ac liqueat euidentius,
quis hic fuerit Antiochus, regum, qui post Alexandrum in Syria
fuerant, et nomina et tempora enumerabimus.
defuncto, ut supra
retulimus, rege Alexandro, ab amicis eius regnum omne diuisum
ac regio nomine aliquamdiu administratum est. Seleucus post
nouem annos in Syria rex est appellatus, regnauitque annos n et
xxx. post eum Antiochus, filius eius, annos unum de uiginti.
inde Antiochus, Antiochi filius, qui et Theus cognominatus est,
annos xv. post hunc Seleucus filius, cognomine Callinicus, annos
unum et uiginti. item Seleucus, filius Callinici, annos tres.
hoc
defuncto Antiochus frater [Callinici] Asiam et Syriam tenuit
annos vn et xxx. hic est Antiochus, aduersus quam Lucius Scipio
Asiaticus bellauit: quo bello uictus et imperii parte multatus
Romanis dederat.
ita Antiocho magno mortuo Seleucus filius
eius natu maior regnum indeptus est, sub quo Oniam sacerdotem
a Simone insimulatum diximus. tum Antiochus a Romanis dimissus
datusque in locum eius obses Demetrius, Seleuci regis, qui
eo tempore regnabat, filius. Seleuco mortuo anno imperii duodecimo
regnum frater Antiochus, qui Romae obses fuerat, occupauit.
is post quinquennium quam regnare coeperat, ut supra
docuimus, Hierosolymam depopulatus est. etenim graue Romanis
stipendium pensitans ipse inmensis sumptibus paene necessario
cogebatur pecunias rapto quaerere neque ullam praedandi occasionem
omittere.
post biennium deinde, pari rursum clade affectis
Iudaeis, ne forte frequentibus malis compulsi bellum sumerent,
coni. Sigonius probabUiter 2 uno b: imo P;
minus uerisimUe est imo
nec defuere qui profano imperio uolentes parerent.
tum uero foedum spectaculum: per uniuersas urbes palam.
in plateis litabatur, sacra etiam legis et prophetarum uolumina
igni cremata.
Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic
cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana
contemnens, Hebraeum publice profanantem in ore omnium iugulauit.
tum demum reperto duce facta secessio est.
Matthathias
oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti
exercitus effecerat: quis omnibus destinatum erat aduersus profanum
imperium se annis tueri, et uel in bello occumbere quam
impias cerimonias exercere.
interea Antiochus per Graecas quoque
urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos
cogebat
qua
tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit:
qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum uiolare suppliciis
cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque
eorum comitata mater est.
Interea Matthathias moritur: uicarium exercitui, quem parauerat
ducem, ludam filium substituit. huius ductu aduersum
regios frequentibus proeliis prospere pugnatum.
nam primum
Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum
descenderat, cum omni exercitu deleuit. quod cum Seron quidam,
qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus
ludam aggressus, ferox quia numero praestabat, ubi in
aequum descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis
in Syriam regressus est.
id ubi compertum est Antiocho, ira
3 sqq. b 4 fedum P \\I uniuersam urbem P,
em. de Prato 5 litabatur P: diis litabatur b 7 matthathias P: Mathathias
b, et sic infra 12 queis b 13 et uel in bello P: et in bello
potius b (errauit de Prato de P) 14 nantiochus P 18 Dei et b
22 aduersus b 27 quia P (per compendium) addita eadem m. Byllaba
ta s. I. 28 in aequum P: in certamen b
exercitibus deuictos, auxilium per omne regnum contrahit, donatiuum
militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur.
etenim
tum praecipue grauiter pecuniae inopia affectus erat. nam deficientibus
Iudaeis ab eo, qui ei ultra trecenta argenti talenta
annua pensitauerant, praeterea Graecis urbibus multisque regionibus
persecutionis malo turbatis — ne gentilibus quidem pepercerat,
quos deserere inueteratas superstitiones et ad unum
ritum deducere temptauerat, illis quidem, ubi nihil sancti erat,
facile relinquentibus.
sed tamen omnibus metu ac clade affectis
— uectigalia cessauerant. quibus rebus aestuans — etenim
ipse olim omnibus regibus opulentior suomet scelere inopiam
persenserat — copias cum Lysia partitur eique Syriam et bellum
aduersus Iudaeos committit, ipse in Persas ad cogenda
uectigalia profectus. igitur Lysias duces belli delegit Ptolemaeum,
Gorgiam, Doronem et Nicanorem: his XL milia peditum,
ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem
intulerunt. tum ludas cunctis desperantibus suos adhortatus,
forti animo descenderent in proelium: Deo fretis nihil inuictum
fore: saepe antea a paucioribus aduersum plures bene
pugnatum.
ieiunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum:
fusae hostium copiae, ludas castris potitus multumque
ibi auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores
nihil de uictoria dubitantes, regium exercitum secuti spe
captiuos mercandi, praedae fuere.
haec ubi Lysiae ex nuntiis
comperta, maiore cura copias parat annoque post immani exercitu
Iudaeos aggreditur: uictus Antiochiam se recepit.
ludas pulsis hostibus Hierosolymam regressus purgare templum
et restituere animum intendit, quod euersum ab Antiocho profanatumque
a gentibus foedam sui speciem praebebat.
sed Syris
arcem tenentibus, quae continua templo et loci natura superior
malebat de Prato, et deinde aoxilia 8 inueterate P
12 regis P 15 lisyas P, item infra u. 25 lisyae II delegitur P
16 Doronem cum Sigonio aut delendum est aut scribendtm Ptolemaeum
Dorymenis fllium; cf. Maccab. 3, 38 et Jos. Antiq. 12,11 21 in
aeię P 27 uictus P: uictus denuo b 31 contigua Drusius probabiliter,
ut est II, 34, 2 et Dial. 3,10 contigua flumini.. habitacula
aduersum hos ludas ualidissimam
suorum aciem obiecit. ita opus sacrae aedis curatum templumque
muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati
agitarent.
at Lysias multiplicato exercitu in Iudaeam regressus
rursum uincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae
ei a ciuitatibus missa in bello conspirauerant.
interea Antiochus,
quem in Persidem profectum supra memorauimus, oppidum Elymum,
regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo
auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensio*
a Lysia [uel a Lysimacho] inprospere gestas.
ita ex maerore animi
corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur,
reminiscens malorum, quibus populum Dei uexauerat, merito
sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur,
cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui
Eupator nomen fuit.
Ea tempestate ludas Syros in arce positos obsidebat. qui cum
fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium
implorant. ita Eupator cum centum milibus et equitum
uiginti milibus suis subsidio uenit, praeeuntibus aciem cum ingenti
terrore elefantis.
tum ludas laxata obsidione regi obuiam
tendit primoque proelio Syros fundit. rex petit pacem: quia fido
ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio.
nam Demetrius,
Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memorauimus,
ut audiuit Antiochum decessisse, petiuit, ut se in
regnum remitterent. quod cum ei negatum fuisset, clam Roma
profugit, in Syriam uenit regnumque occupauit, Antiochi filio,
qui annum unum et menses sex regnauerat, interfecto.
hoc
P: in bellum b 8 Elimum b, Elymaeum coni de Prato
10 confluxente P, sed confluente malebat de Prato 11 res a Lysia
inpr. gestas Sigonius, res uel a Lysia uel a Lysiae ducibus coni. de Prato
20 cum peditum centura milibus Sigonius 21 suisobsidioP 23 patit
ac primum per Bacchidem quendam et Alcimum
Iudaeum. ductus exercitus: post Nicanor bello praepositus
in proelio occubuit. tum Bacchides et Alcimus resumptis
uiribus auctisque copiis aduersum ludam confligunt in ea pugna
uictores Syri cruente admodum uictoria usi.
Hebraei in locum
Iudae Ionatham, fratrem eius , deligunt interea Alcimus cum
foede Hierosolymam uastasset, moritur: Bacchides socio
ad regem redit. dein post biennium rursus Bacchides bellum
Iudaeis intulit, uictus pacem petit. quae propositis conditionibus
data, si perfugas captiuosque et omnia bello rapta
redderet.
Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi
educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans,
quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini,
in Syriam cum exercitu uenit: Demetrium bello superatum occidit,
cum regnasset annos XII.
hic Alexander, priusquam aduersus
Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque
ueste purpurea et insignibus regiis donauerat. ob quod eum Ionatha
auxiliis iuuerat uictoque Demetrio primus omnium congratulatum
occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit.
ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Iudaeorum tranquillae
fuerunt. igitur Demetrius Demetrii filius, qui post mortem
patris Cretam confugerat, hortante Lasthene Cretensium
duce, regnum patrium bello repetens, impar uiribus Ptolemaeum
Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum, iam
tum genero infestum, ut sibi sit auxilio, implorat.
ille uero non
tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus copias
cum eo iungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio.
P (et sic deinceps), em. Giselinus 8 usi P: sunt usi b
II in locum occisi Judae Sigonius 9 Ionathan b 10 sotio P 17 ptolomei
P 21 Jonathas b 22 iuuit.. occurrit coni. de Prato 23 corrupit
P: uiolauit b 25 Demetrius addidit Sigonius 26 lastene P
27 ptolomeum phylometorem P
Alexander uincitur:
paulo post interfectus, cum regnasset annos
quinque uel, ut in plerisque auctoribus repperi, nouem.
Demetrius regnum indeptus Ionatham benigne habuit, foedus
cum eo fecit, Iudaeos legibus suis reddidit. interea Tryphon,
qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae regno ∗ ∗ ∗ eum
bello prohibiturus. contra Ionatha in proelium descendit, terribilis
XL milium exercitu.
Tryphon, ubi se imparem cernit, pacem
simulat, receptumque. in amicitiam inuitatumque Ptolemaidam
interfecit. post Ionatham summa rerum ad Simonem fratrem
defertur. is funus fratris magnifice curauit septemque illas
pyramidas nobilissimi operis extraxit, in quibus et fratrum et
patris ossa condidit.
tum Demetrius, refecto cum Iudaeis foedere,
contemplatione cladis a Tryphone illatae — nam post Ionathae
necem urbes eorum atque agros bello uastauerat — annua
eis uectigalia in perpetuum remittit: etenim usque ad id tempus
regibus Syriae, nisi cum armis restiterunt, stipendium
id gestum Demetrii regis anno secundo, quod ideo
eo proelio uincitur Ptolemaeus, cadit Alexander. Vincitur Ptolemaeus, et
paulo post b; secuti sumus emendationem G. Bichteri, nisi quod ille secutldum
editionem principem et ante paulo addidit 2 interfectus P:
interficitur b 3 implerisque P 4 Jonathan b 5 iudas P jj 5 et 8
trifon P 6 regno] hic quaedam intercidisse critici recte intellexerunt;
nec tamen sufficit cum Hieronymo de Prato inhiabat
nunc
autem per tempora eorum, qui Iudaeis uel pontifices uel reges
fuerunt, usque ad Christi natiuitatem rerum ordinem digeremus.
Igitur post Ionatham Simon frater eius, ut supra dictum est,
Hebraeis praefuit iure pontificis. id enim ei tum et a suis et a
populo Romano
hic cum secundo Demetrii regis
anno ciuibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei
circumuentus occubuit. huic Iohannes filius successit. qui cum aduersum
Hyrcanos, gentem ualidissimam, egregie pugnasset,
Hyrcani cognomen accepit. mortuus est annos VI et xx rerum
potitus.
post hunc Aristobulus pontifex substitutus primus omnium
post captiuitatem regium nomen assumpsit capitique diadema
imposuit. exacto anno diem functus est.
Alexander deinde
filius eius, rex pariter et pontifex fuit, regnauit annos VII et xx:
in cuius actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum repperi.
hic cum Aristobulum et Hyrcanum paruos filios reliquisset,
Salina siue Alexandra uxor eius regnum per nouem annos tenuit.
post huius obitum foeda inter fratres de regno certamina. ac primum
Hyrcanus imperium obtinebat: mox ab Aristobulo fratre
pulsus confugit ad Pompeium, qui tum Mitridatico bello confecto
pacataque Armenia et Ponto uictor omnium gentium, quas
adierat, introrsum pergere et uicina quaeque Romano imperio
adiungere cupiens, causas belli et materiam uincendi quaerebat.
igitur Hyrcanum libens excepit ductuque eius Iudaeos aggreditur:
urbe capta atque eruta templo pepercit. Aristobulum uinctum
Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit:
stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam
b II symon P 6 id enim;- populo scripsi: et id enim et
tnti et a suis et a populo P, id enim ei tum a suis, tum et a populo b (Dru-
stus: a regibus eius loco quod est a populo Ro.) 8 ptolomei P 11 annos
vi et xx r. potitus Qiselinus : anno vr et xx rerum potitus est P 12 aristobolus
P 15 filius] \'immo frater, ut ex Josepho liqueV dePrato
18 Salina P, ut coni. Brusius: Solina b n alexandria P 19 prim\'ū
(t. e. primusum) P 20 moi aristobolo P 23 aderat P II introrsum P:
ultrorsum b 24 nincendi P: incendii aliquot edd. recentt. 25 excipit
malebat de Prato 26 ernta P: arce b II uinctum Sigonius : nictum P,
cf. Jos. Ant. 14, 8. Flor. 1, 41, 30 etc. 27 impositoque
Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus,
dum aduersum Parthos bellum gerit, capitur.
Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum
Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum
Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam aduentante
Christo necesse erat secundum uaticinia prophetarum
suis eos ducibus priuari, ne quid ultra Christum expectarent.
sub
hoc Herode, anno imperii eius tertio et xxx, Christus natus est
Sabino et Rufino consulibus, vm
uerum haec,
quae euangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur,
attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus
deminueret, reliqua exequar.
Herodes post natiuitatem
Domini regnauit annos IIII: nam omne imperii eius tempus
et xxx anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII,
Herodes annis xx et IIII.
hoc regnante, anno regni eius octauo
et decimo, Dominus cruci fixus est
consulibus: a quo tempore usque in Stiliconem consulem
sunt anni CCCLXXII.
Apostolorum actus Lucas edidit usque in tempus, quo Paulus
Romam deductus est Nerone imperante: qui non dicam regum,
sed omnium hominum et uel inmanium bestiarum sordidissimus
dignus extitit, qui persecutionem primus inciperet: nescio an et
postremus explerit, siquidem opinione multorum receptum sit,
ipsum ante Antichristum uenturum.
huius uitia ut plenius exponerem
res admonebat, nisi non esset huius operis tam uasta ingredi:
id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima
et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret, post
etiam Pythagorae cuidam in modum sollemnium coniugiorum
Sigonim 2 bella b 7 sub 6: sed P 12 deminuerit
P, diminueret b 14 postq. eum\'P: post quem b 15 annis xx P: an. xx b,
annos xx complures edd. posteriores II eius P: om. b 16 fusio P: Fusio b
II rebellio P, em. de Prato et iam ante evm Joh. Clericus 17 a om. P
II atilliconem P 18 CCCLXYII Sigonius 22 persecutionem P: perNecutionem
in Christianos b 23 explebit Giselinus; immo expleturus sit
II receptus P 24 ante Antichristum de Prato (lectione in P non cognita):
antecristum P, Antichriatum b; cf. Dial. II, 14 26 fedissima P
28 phytagorae P II sollempniorum P
torus et faces nuptiales, cuncta denique, quae
sine uerecundia conspiciuntur, spectata.
reliqua uero eius incertum
pigeat an pudeat magis disserere. hic primus Christianum nomen
tollere aggressus est: quippe semper inimica uirtutibus uitia sunt
et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur.
namque eo tempore diuina apud urbem religio inualuerat, Petro
ibi episcopatum gerente et Paulo, posteaquam ab iniusto prae-
-
tum audiendum plures conueniebant, qui ueritate intellecta uirtutibusque
Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti ad
cultum Dei se conferebant.
etenim tum illustris illa aduersus
Simonem Petri ac Pauli congressio fuit. qui cum magicis artibus,
ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis euolasset,
orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram
populo inspectante disruptus est.
Interea abundante iam Christianorum multitudine accidit ut
Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. sed
opinio omnium inuidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque
imperator gloriam
neque
ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur.
igitur uertit inuidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae
quaestiones: quin et nonae mortes excogitatae, ut ferarum
tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus affixi
aut flamma usti, plerique in id reseruati, ut cum defecisset dies,
in usum nocturni luminis urerentur.
hoc initio in Christianos
saeuiri coeptum. post etiam datis legibus religio uetabatur, palamque
edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus
ac Petrus capitis damnati:
quorum um ceruix gladio desecta,
Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei,
P (ut est ita Tae. Ann. 15, 37 extr.): nnberet b 2 thorue
b 3 conspicuntur P 8 praesidis P, ut uoluercU Stgonius: prae-
auliB b 11 ediderant Pb: ediderunt edd. complures 13 symonem P
13 congreaio P 15 dilapsna P 21 afficiebat P 27 latis legibus
Sigonius 28 Christiano Nic. Heinsius ad Ovid. ep. Heroid. 14, 64
29 dampnati P
aduersus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone
missus multis grauibusque proeliis deuictos coegit intra muros
Hierosolymae confugere.
interim Nero iam etiam sibi pro conscientia
scelerum inuisus, humanis rebus eximitur, incertum an
ipse sibi mortem consciuerit: certe corpus illius
unde creditur, etiam si se gladio ipse
eius seruatus, secundum illud, quod de eo scriptum est: et
plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus,
ut mysterium iniquitatis exerceat.
Igitur post excessum Neronis Galba. imperium rapuit: mox
Otho Galba interfecto occupauit.
tum Vitellius e Gallia fretus
exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto
summam rerum usurpauit. quae posteaquam ad Vespasianum
delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab
improbis uindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium
et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu
consalutatus. Titum filium Caesarem facit: eidem pars copiarum
et obsidendae Hierosolymae negotium datum.
Vespasianus Romam
profectus, summo fauore senatus et populi receptus, cum
se Vitellius interfecisset, imperium confirmauit. interea Iudaei
obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia
dabatur, ad extremum fame interibant, passimque uiae oppleri
cadaueribus coepere, uicto iam officio humandi: quin omnia nefanda
esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt,
nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat.
igitur defessis
defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae
omnis ex agris aliisque Iudaeae oppidis multitudo conuenerat:
a Josepho uocatur Gessius Floras, ab Eusebio Cestios FL
4 Nero P, ut coni. Giselinus: uero b 6 non repertum (sic ñreptù.)
P: interemptum b; sententiam diuinauerat TUlemont proponens irrepertum
8 ei\' P: fort. 08, i e. esse: II et Sigonius: uel (per comp.) P,
ut b 12 Tunc b II in Gallias Pb, ex Galliis Sigonius, in Galliis. Is
fretus Vonck 13 excercitibus P 14 postea malebat de Prato 15 R.
P. P 18 consalutatus P: Imperator consalutatus b 21 sibi confirmanit
de Prato 22 obsidioni P 23 interiebant P haud scio an recte
25 esca super P: insuper b ; cf. Bernays p. 59 n. 79
Pharisaei aliquantisper
pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem
animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum
ad undecies centena milia refertur, capta uero C milia ac
uenundata.
fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an
templum tanti operis euerteret. etenim nonnullis uidebatur,
aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri,
quae seruata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem
crudelitatis notam praeberet.
at contra alii et Titus ipse
euertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum
et Christianorum religio tolleretur: quippe has religiones,
licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos
ex Iudaeis extitisse: radice sublata stirpem facile perituram.
ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum,
abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima
templi euersio et postrema Iudaeorum captiuitas, qua extorres
. patria per orbem terrarum dispersi cernuntur , cotidie mundo
testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias
manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captiuitatibus
traderentur, numquam tamen ultra LXX annos seruitutis
poenam pependerunt.
Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus
est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque
euangelistam in Pathmum insulam relegauit: ubi ille arcanis
sibi mysteriis reuelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a
plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit.
non multo deinde interuallo tertia persecutio per Traianum fuit.
qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut
poena dignum repperisset, saeuiri in eos
sub Adriano
deinde Iudaei rebellare uoluerunt, Syriam ac Palaestinam
P 5 C b: om. P; C milia habet Eusebius, τρεϊς μvριάδας ad C milia
et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur
— namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat
ecclesia sacerdotem — militum cohortem custodias in perpetuum
agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.
quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes
Christum Deum sub legis obseruatione credebant. nimirum id
Domino ordinante dispositum, ut legis seruitus a libertate fidei
atque ecclesiae tolleretur.
ita tum primum Marcus ex gentibus
apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio
numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum
esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur.
Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub
Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum
primum intra Gallias martyria uisa, serius trans Alpes Dei religione
suscepta. sexta deinde Seuero imperante Christianorum
uexatio fuit.
quo tempore Leonida, Origenis pater, sacrum in
martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis VIII et XXX
pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum
ecclesiarum clericos uexauit.
mox Decio imperante iam
tum septima persecutione saeuitum in Christianos. inde Valerianus
octauus sanctorum hostis fuit.
post eum, interiectis annis fere
quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima
persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei
depopulata est. qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore
orbis infectus est: quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur
multoque auidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur,
quam nunc episcopatus prauis ambitionibus appetuntur.
nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore
umquam triumpho uicimus, quam cum decem annorum
b 3 et in templo et loco P: et in templo ac loco b,
qua uitiosa scriptura de Prato inductus est ut locum
extant etiam mandatae litteris praeclarae
eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putaui,
ne modum operis excederem.
Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX,
quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque
tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum
principum Christianus fuit.
sane tum Licinius, qui aduersum
Constantinum de imperio certauit, milites suos litare
praeceperat: abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones
non computatur: adeo res leuioris negotii fuit, quam ut
ad ecclesiarum uulnera perueniret.
exinde tranquillis rebus pace
perfruimur: neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam,
quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris
uocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est: ita
cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit.
hoc temporum
tractu mirum est quantum inualuerit religio Christiana. tum
siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis
ecclesiis adornata.
namque Helena, mater principis
Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam
agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protriuit:
mox usa regni uiribus basilicas in loco Dominicae passionis
et resurrectionis et ascensionis constituit.
illud mirum,
quod locus ille, in quo postremum institerant diuina uestigia,
cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pauimento
cum reliqua stratorum parte non potuit, siquidem quaecumque
applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis
in ora apponentium saepe marmoribus.
quin etiam calcati
Deo pulueris adeo perenne documentum est, ut uestigia impressa
cernantur.
et cum cotidie confluentium fides certatim Domino
calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat, et eandem
adhuc sui speciem, uelut impressis signata uestigiis, terra
custodit.
b: praecarae P 2 conectandas P, connectendas edd.
7 quia adnersum P, em. Vonck 18 adhornata P, eat adornata b 20 concnpisceret
b 21 basylicas P, basilicam b 23 postrem\' (posiremns) P
24 sublatus est b 28 docimentaiQ P 30 eandem Laubmann: eadem P
Eiusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta: quae
neque in principio obsistentibus Iudaeis potuerat consecrari, et
postea dirutae ciuitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter
requirenti meruit ostendi.
igitur Helena primum de loco passionis
certior facta, admota militari manu atque omnium prouincialium
multitudine in studia reginae certantium,
quaeque ac uastissima ruinarum purgari iubet: mox pretium
fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac
latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur.
hic uero maior
dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas
animos mentesque turbauerat, ne errore mortalium forsitan pro
cruce Domini latronis patibulum consecrarent.
capiunt deinde
consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admouerent. nec
mora, quasi Dei nutu funus extincti sollemnibus exequiis deferebatur
concursuque omnium feretro corpus eripitur.
duabus prius
frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu
mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores
suos astitit: crux reperta dignoque ambitu consecrata.
His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque
exemplum fidei mundus acceperat : sed longe atrocius periculum
cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis
Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbauerat.
etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator
etiam deprauatus, dum sibi religionis officium uidetur implere,
uim persecutionis exercuit: actique in exilium episcopi,
saeuitum in clericos, animaduersum in laicos, qui se ab
communione secreuerant.
quae autem Arrii praedicabant,
erant huiusmodi: patrem Deum instituendi orbis causa genuisse
26 col. 642 cd. Veron. 1730. ut
coni. S\'igonius: funeriB b II
igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam
ex toto orbe contrahitur, ccc siquidem et duodeuiginti
episcopis congregatis: fides plena, conscribitur, haeresis Arriana
damnatur, imperator decretum episcopale complectitur.
nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam
adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt: manebat
tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos uiros odium, et
aduersus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis
accusatoribus fictisque criminibus appetebant.
Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, uirum
sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur
absentemque condemnant.
etenim ad crimina, quae falsi
testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque
haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, prauo
studio recepisset.
sed de Photino dubium non erat merito fuisse
damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum
uidebatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat,
quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos
esse nemo dubitabat.
ceterum Arriani non hos potius quam
Athanasium remouere cupiebant. itaque imperatorem eo usque
compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur.
mox
in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste
condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur:
iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque
. omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari i.
fecisse
1 et Galesinius: eo P 2 deum P: factum Dominum b II fecisse supple-
uimus ex Hilario 6 dampnatur P 7 detrectare coni. de Prato 10 adacrsum
b 12 uirn sanctum P distincte: iuns consultum b 13 affuerat P
15 fotinum P et sic postea 19 a studiis p. innocentia Mceaserat
scripsi: astudiis p. innocentiù cesserat P, studium p. innocontium aceesserat
b 20 condempnatus P et sic saepius 23 compellant tnalebat de
Prato II, p, 103 II athanasids
synodus congregata iam Constantio
imperatore Athanasium absoluit, Marcellus quoque
episcopatui redditur: nam de Photino episcopo Sirmiensi non est
rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur.
et tamen hoc ipsum Marcellum grauabat, quia Photinus
auditor eius fuisse in adolescentia uidebatur.
uerum tamen ad
Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod
Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem
uiderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae
urbis episcopo ueniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent,
meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum
professi sunt.
Interfecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum
sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque
ille hanc uerecundiam, ut tanti uiri iudicio notatus sponte
concederet.
ceterum antea innocens, postea deprauatus, uideri
poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum.
nacti ergo Arriani istiusmodi occasionem conspirant penitus Sardicensis
synodi decreta subuertere.
etenim eis color quidam subpetere
uidebatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum,
quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii indicio
esse haereticus probaretur.
namque Marcellus Sabellianae
haeresis assertor extiterat: Photinus uero nonam haeresim iam
ante protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium
Christi ex Maria praedicabat.
igitur Arriani astuto consilio
miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli
et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum
apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de
Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino
uera sensissent.
uerumtamen ea tempestate Arriani perfidiam
suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare
catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam
b 4 qui etiam scripsi: quia etiam P
II probatur P: probabatur b 7 Vrsacius de Prato 14 fidei P: fidei
esse b 17 fuerit P 20 ut P: quod b II fuisse P 21 quam ininste
Marcellus malebat de Prato 22 haereticuB esse b 23 assator P
26 miBcnnt P II fofotini P 28 imperitorum de Prato : imperatorum Pb
II prostruentes corr. 1 m. in pstruentes P 31 non P: nec malebat de Prato
obstiterat: quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.
sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem.
Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione
studia partium concesserant: pauci, quibus fides cara et ueritas
potior erat, iniustum iudicium non receperunt: inter quos
Paulinus, episcopus Treuerorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse
traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem
praebere consensum, de Athanasio non probare.
Tum uero Arriani, ubi doli parum processerant, ui agere
decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis
amicitia subnixis, quem sibi prauis adulationibus deuinxerant.
quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant:
nam
. omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium
ac tota Asia in perfidia eorum coniurauerant.
sed principes mali
istius habebantur a Singiduno
Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea,
Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli.
hi ita palatium occupauerant, ut nihil sine eorum nutu ageret
imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti
deditus.
nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium
armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae
non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum
eius loci episcopo in solatium assumpto, diuersatus est. ceterum
Valens callide per .. suos disposuerat, ut quis proelii fuisset euentus
primus cognosceret, uel gratiam regis captans, si prior
bonum nuntium detulisset, uel uitae consulens, ante.capturus
fugiendi spatium, si quid contra accidisset.
itaque paucis, qui
ut est paulo post u. 5 3 arrios P: Arrium b
6 concesserunt coni. de Prato 6 portior P 9 de A. non praebere
Giselinus 11 quodlibet b 12 deuixerant P 15 in perfidiam Vorstius
16 mursia P, em. de Prato II ab Heraclia b 18 menofantus P, ut
cosi. de Prato : Menophanes b II Laodicea b II Neronopoli Sigonius (sed
ille Neronipoli): Neapoli Pb. Jeropoli cod. Hilarii 20 obnixius P
21 mursam P: Morsam b 22 constantiùs (sed - eras.) P: Constantinus
b 22 conspectu P 25 per agros (uel campum) auos de Prato,
ipse malim per uiam suos
facilis ad credendum imperator palam postea
dicere solitus, se Valentis meritis, non uirtute exercitus uicisse.
Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate
regis usuri, ubi auctoritate sua parum ualuissent. igitur
cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non
reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem
Athanasii non subscriberent, in exilium pellerentur.
ceterum
a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum,
episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium
subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum
demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset.
sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem
extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium
conflictu agitur in exilium Paulinus. interea Mediolanum conuenitur,
ubi tum aderat imperator: eadem illa contentio nihil
inuicem relaxabat.
tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a
Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium
sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit,
dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens
et Vrsatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem
egregio studio conseruabat, non ausi piacula profiteri intra palatium
congregantur.
illinc epistolam sub imperatoris nomine emittunt,
omni prauitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam
aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent:
sin aliter fuisset excepta, omnis inuidia esset in rege, et
ipsa uenialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei
merito uideretur potuisse nescire.
igitur lecta in ecclesia epistola
populus auersatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe
b, Biterras Sigonius, ut Hilarius quoque habet 13 ac tum P:
nec tum b; cf. de Prato ad h. l. 14 iudicum de Prato: iudicium Pb
20 Caralis P et edd., adhaesit s ex sequenti uoce II episcopis P, fort.
JWo episcopi s = sunt 26 infectam P: refertam b II ei P: ca b
Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictauorum episcopi
dantur exilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem,
qui natura lenior non tam suis uiribus quam Hilarii societate non
cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi
omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo
ut de fide inter episcopos quaereretur.
sed Arrianis optimum
uisum praestantissimos uiros a certamine submouere. ita pulsi in
exilium, quos supra memorauimus, abhinc annos quinque et XL,
Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberius paulo post urbi
redditus ob seditiones Romanas.
ceterum exules satis constat
totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim
congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus
fere prouinciis frequentatos.
Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publice
haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam
pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant,
caliginem quandam iniecerant ueritati.
nam ubi όμοούσιο verat
sed quidam
ex his ultra processerant, άνομοιο vσίαν id est dissimilem .
nam Italiam,
Illyricum atque Orientem Valens e
nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium
episcopus, homo impotens et factiosus, premebat.
Osium
suppleuit Sigonius2 episcopi de Prato: e:ps P, cf.
H, 47, 2 3 rhodanum
quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo
quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus
grauis cum principem exercebat, quod licet Arriani, quibus
fauebat, superiores uiderentur, necdum tamen de fide inter episcopos
conueniret.
Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari
iubet: idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non
ante dimitteret, quam in unam fidem. consentirent, promisso
eidem consulatu, si rem effectui tradidisset.
ita missis per Illyricum,
Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri
acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales
episcopi Ariminum conuenire: quibus omnibus annonas
et cellaria dari imperator praeceperat.
sed id nostris, id est Aquitanis,
Gallis ac Britannis, indecens uisum: repudiatis fiscalibus
propriis cum sumptibus uiuere maluerunt. tres tantum et: Britannis
inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris
collationem respuissent, sanctius putantes fiscum grauare quam
singulos.
hoc ego Gauidium episcopum nostrum quasi obtrectantem
referre solitum audiui, sed longe aliter senserim laudique
attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent
neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem
grauabant: ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil
uerba ut S. Hil in epist. refert Sigonius pro glossemate habuit, quod
Seuerus numquam alias aliquem nomine sancti nominasset;
posteaquam
omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium
secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum
de industria uacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius
quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant.
igitur frequentibus
conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de
perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos
mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides uel sententia,
cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse.
idem
Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui aduersum
nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum
leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti: ab
Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio ualentes, uetemo
perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores extiterunt.
sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem
went omniaque integra synodo reseruarent.
Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet
cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari.
qua tempestate Hilarius, quartum iam exilii annum in
Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per uicarium ac praesidem
data euectionis copia, adesse compellitur.
cum tamen
nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem
iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium
cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos uolentes misere.
ut ego conicio , Dei nutu ita gestum, ut uir diuinarum rerum instructissimus,
cum de fide disceptandum erat, interesset.
is ubi
Seleuciam uenit, magno cum fauore exceptus omnium in se animos
et studia conuerterat. ac primum quaesitum ab eo, quae
Prato; concludit enim Seuerus relationem hac sententia : ita in utrisque,
(h. e. tam Aquitanis Gallisque, qui fiscalia repudiauerant, quam Britannia,
qui a fiscco potius
ita absolutis omnium animis,
intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus
concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique
prauae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore auulsi.
m eo
numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, V
Leontius, Theodosius, Euagrius,
synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret.
damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum uiribus
et principis societate.
Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit
imperator uniri haereticorum communioni: eisdemque conscriptam
ab improbis fidem tradit, uerbis fallentibus inuolutam,_
quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur.
namque
usiae uerbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum,
neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie
falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius
crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius
aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis.
ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante
laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus
profiterentur: ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is
numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur.
sed regressis
legatis, licet uim regiam deprecantibus, negata communio.
enimuero compertis quae decreta erant maior rerum et
consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum,
partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis
euicti, dedere se aduersariis, iam post reditum legatorum superioribus
et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus: factaque
semel inclinatione animorum cateruatim in partem
J. C. Hofmeister
7 conscilioque P; ex consilioque? 10 Leontinus Galesinius II auagrius
theodolM P 11 insynuaret P 12 satis creti P 15 uniri b :
unire P II conscripta P 16 fallantibus P 25 pertinatius P
inminutus est.
Sed hi quanto pauciores, tanto ualidiores erant. constantissimus
inter eos habebatur noster
episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus
precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent.
clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem
agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reuersionis
dari: quis tandem esset finis ?
sequerentur plurium exemplum,
auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimuero Foegadius
paratum se exilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur,
profiteri: se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum.
ita in hoc certamine aliquot dies tracti: ubi parum ad
pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum
proposita conditione euincitur.
namque Valens et Vrsatius affirmantes,
praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus
imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari: et
quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset,
Occidentalibus displiceret?
postremo si quid minus plene praesenti
fide editum uideretur, ipsi adderent, quae addenda putarent:
praebituros se in his quae essent adiecta consensum. fauorabilis
professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri
repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes.
dein conceptae a Foegadio et Seruatione professiones edi coepere:
in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia
ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei
filius pronuntiatur.
tum Valens tamquam nostros adiuuans subiecit
sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse
creaturam sicut ceteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis.
etenim his uerbis, quibus similis esse ceteris creaturis
coni. de Prato) 4 Foegadius P: Faegadius b et sic postea; alias
audit nomen Phoebadius 10 enimuero de Prato : etenim ueroP 14 proftciebat
BC. Foegadius Sigoniuв 15 affirmantes] \'haec quasi absodute po-
sita pro Valente ot V. affirmantibus\' de Prato; ipse malim affirmant
17 et quia de Prato: ut quis P, ecquis Sigonius, aut quis Baronius
20 addanda P 24 feruatione P 25 damnatur b 26 ceterum de
Prato: coetem\' (sic) P, ceterum non b II aequalis b : om. P
ita neutra pars uicisse se penitus aut uictam putare poterat,
quia fides ipsa pro Arrianis, professiones uero postea
adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens
quae tum non intellecta sero demum animaduersa est. hoc
uero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum.
Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum uota fluentibus
Constantinopolim ad imperatorem concurrunt: ibi repertos
Seleuciensis synodi legatos ui regia compellunt, exemplo
Occidentalium prauam illam fidem recipere.
plerique abnuentes
iniuriosa custodia ac fame etiam uexati captiuam conscientiam
dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in
exilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus
aut metu territis aut exilio deductis perfidiae paucorum
cuncti concesserant.
aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos
secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris uoluntatem,
si forsitan redire ad exilium iuberetur. is ubi extremum
fidei periculum animaduertit, Occidentalibus deceptis Orientales
per seelus uinci, tribus libellis publice datis audientiam regis
poposcit, ut de fide coram aduersariis disceptaret.
id uero Arriani
maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et
perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exilii
indulgentia.
uerum ubi permensus est orbem paene terrarum,
malo perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole
aestuans, cum plerisque uideretur non ineundam cum his communionem,
qui Ariminensem synodum recepissent, optimum
factu arbitratus reuocare cunctos ad emendationem et paenitentiam,
frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere
episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat
et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat.
resistebat
sanis consiliis Saturninus Arelatensium episcopus, uir
malebat de Prato II nora. P ut uiàetur 11 fidem b : om. P 12 etiam
om. b 13 dedidere coni. de Prato II retinentes P, tmL Giselinus
18 forlan P 22 maximo opere P : maximopere b 30 epis (i. e.
episcopia) P, ut coni. Giselinus: epistolis b II condempnat-reformat
P (de quo de Prato falsa tradit): condemnant - reformant b
infamiam multis atque infandis criminibus conuictus ecclesia
eiectus est. ita partium uires amisso duce infractae.
etiam a Petrocoriis, aeque uecors nec detrectans perfidiam profiteri,
sacerdotio pulsus: ceteris uenia. data. illud apud omnes
constitit unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis
liberatas.
ceterum Lucifer tum Antiochiae longe diuersa sententia
fuit. nam in tantum eos, qui Arimini fuerant, condemnauit, ut
se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos uel sub satisfactione
uel paenitentia recepissent.
id recte an perperam constituerit
dicere non ausim. Paulinus e
defuncti: Hilarius sexto anno, postquam redierat, in patria obiit.
Sequuntur tempora aetatis nostrae grauia et periculosa, quibus
non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia.
namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias
deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis.
origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi
initiis coaluerit haud facile est disserere. primus eam intra Hispanias
Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius
auditores fuere Agape quaedam, non ignobilis mulier, et rhetor
Helpidius.
ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis,
praediues opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus,
disserendi ac disputandi promptissimus, felix profecto, si
non prauo studio corrupisset optimum ingenium:
prorsus multa
in animi et corporis bona cerneres. uigilare multum, famem
ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus.
sed idem uanissimus et plus iusto
rerum scientia : quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse
creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est,
multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et
arte blandiendi allicuit in societatem.
ad hoc mulieres nouarum
rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio,
coni. de Prato, at вi quid mutandum, malim cum Baronio Lucifer
tam Antiochiae agens 9 eos uel P: eos b 11 frigia P 17 atq. Aegyptua
scripsi : at aegyptos P, ab Aegyptiis b; cf Tac. Ann. 15, 44 18 init\'
i. e. initus P 19 memphis P, cm. Galesinius 21 Elpidius de Prato
23 felix - prauo P in litura habet, Bed 1 m. scripta.
habitu praetendens honorem sui et reuerentiam cunctis iniecerat.
iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Нispaniae peruaserat,
quin et nonnulli episcoporum deprauati, inter quos Instantius
et Saluianus Priscillianum non solum consensione, sed sub
quadam etiam coniuratione susceperant, quoad Hyginus, episcopus
Cordubensis, ex uicino agens, comperta ad Y
sacerdotem referret.
is uero sine modo et ultra quam oportuit Instantium
sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio
subdidit, ut exasperauerit malos potius quam compresserit.
Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina
apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani
episcopi interfuere.
uerum haeretici committere se iudicio non
ausi: in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et
Saluianus episcopi, Helpidius et Priscillianus laici.
additum
etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se
eandem sententiam promendam. atque id Ithacio t Sossubensi
episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium
notitiam deferret et extra communionem faceret,
qui,
postea turpiter deprauatus in communionem eos recepisset.
interim
Instantius et Saluianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum
etiam laicum, sed principem malorum omnium, una
secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas uires
suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si
hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent,
tutiores fore sese.
tum uero Y de Prato: quoadyginus P, Quo Adyginus b 7 comperto,
ad Idatium emeritae aetatis sacerdotem refert b II ydatium P (et sic
infra): Idatium uulgo 11 nee Vonck: ct Pb 14 tamen P: tum b
15 episcopi Drttsius: cps P; cf II, .39, 7 16 si quis b 17 Itacins
(non Ithacius) scribendum esse docere conati sunt Florez et Giruesius
Hispani 1\\ OBsoDobensi
igitur post multa et
foeda certamina
rescriptum, quo uniuersi haeretici excedere non ecclesiis
tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli iubebantur.
quo comperto Gnostici diffisi rebus suis, non ausi iudicio certare,
sponte cessere, qui episcopi uidebantur: ceteros metus dispersit.
Ac tum Instantius, Saluianus et Priscillianus Romam profecti,
ut apud Damasum, urbis ea tempestate episcopum, obiecta
purgarent.
sed iter eis praeter interiorem Aquitanicam fuit, ubi
tum ab imperitis magnifice suscepti sparsere perfidiae semina.
maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem,
prauis praedicationibus peruertere. a Burdigala per
Delfinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantisper morati,
infecere nonnullos suis erroribus.
inde iter coeptum ingressi,
turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis
etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia eius Procula, de
qua fuit in sermone hominum Priscilliani stupro grauidam partum
sibi graminibus abegisse.
hi ubi Romam peruenere, Damaso
se purgare cupientes, ne in conspectum quidem eius admissi
sunt. regressi Mediolanum aeque aduersantem sibi Ambrosium
reppererunt.
tum uertere consilia, ut, quia duobus episcopis,
quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserant,
largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. ita
corrupto Macedonio, tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt,
quo calcatis, quae prius decreta erant, restitui ecclesiis
iubebantur.
hoc freti Instantius et Priscillianus repetiuere Hispanias;
nam Saluianus in urbe obierat: ac tum sine ullo certamine
ecclesias, qui bus praefuerant, recepere.
Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit,
quia haeretici corrupto V
15 Delphinum h II euchrotiae P, ut em. de Prato : Euchrociae h, et
sic infra 17 cum feminis atque alienis etiam moribus coni. de
quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum
reus postulatus, iussusque per atrocem executionem deduci trepidus
profugit ad Gallias: ibi Gregorium praefectum adiit. qui
compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet
ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis uiam ambiendi
sed id frustra fuit, quia per libidinem et
potentiam paucorum cuncta ibi uenalia erant. igitur haeretici
suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali
auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum uicario
deferretur: nam iam proconsulem habere desierant:
missique a
magistro officiales, qui Ithacium tum in Treueris agentem ad
Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per
Britannium episcopum defensus illusit.
iam tum rumor incesserat
clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium
ac breui in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet
rebus dubiis , noui imperatoris aduentum expectare: interim sibi
nihil agitandum.
igitur ubi Maximus oppidum Treuerorum uictor
ingressus est, ingerit preces plenas in
inuidiae atque criminum.
quibus permotus imperator, datis ad
praefectum Galliarum atque ad uicarium Hispaniarum litteris,
omnes omnino, quos labes illa inuoluerat, deduci ad synodum
Burdigalensem iubet.
ita deducti Instantius et Priscillianus:
quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se
parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est.
Priscillianus uero, ne ab episcopis audiretur, ad principem prouocauit.
permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam
uel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti
(sic) P 10 deferretur om. P, deferatur suppleuit
Galesinius 11 itbatium
Ita omnes, quos causa inuoluerat, ad regem deducti. secuti
etiam accusatores Ydacius et Ithacius episcopi, quorum studium
super expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio
uincendi plus quam oportuit certassent.
ac mea quidem sententia
est, mihi tam reos quam accusatores displicere, certe
nihil pensi, nihil sancti habuisse definio: fuit enim audax, loquax,
impudens, sumptuosus, uentri et gulae plurimum impertiens.
hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos
uiros, quibus aut studium inerat lectionis aut propositum erat
certare ieiuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos in
crimen arcesseret.
ausus etiam miser est ea tempestate Martino
episcopo, uiro plane Apostolis conferendo, palam obiectar.e haeresis
infamiam.
namque tum Martinus apud Treueros constitutus
non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret
Мaximum orare, ut sanguine infelicium abstineret: satis superque
sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis
pellerentur: saeuum esse et inauditum
iudex saeculi iudicaret.
denique quoad usque Martinus Treueris
fuit, dilata cognitio est: at mox discessurus egregia auctoritate
a Мaximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos
constituendum.
sed postea imperator per Magnum et
episcopos deprauatus at a mitioribus consiliis
praefecto Euodio permisit, uiro acri e seuero.
is Priscillianum
gemino iudicio auditum conuictumque maleficŲ nec diffitentem
obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum
egisse conuentus nudumque orare solitum, nocentem pronuntiauit
redegitque in custodiam, donec ad principem referret.
gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum
sociosque eius capite damnari oportere.
1\\ non] n (pro ñ) P 7 mihi non tam Sigonius 8 audisJ: P 9 suptuosus
P 10 stiltitiae P 17 infelium P 19 seuum P, nouumb
20 indicaret P corr. ex uindicaret, quod haud scio an praeferendum
sit 24 defluxus P 25 eniodio P tj is P: Qui b i7 obsooenis b
30 gesta ad p. delata censuitq. P: gestis ad p. delatis ceBsuit b
31 capitis bi
Ceterum Ithacius uidens, quam inuidiosum sibi apud episcopos
foret,
astitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se
cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto.
ac tum per Maximum
accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita
eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo
Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent
clerici, Priscillianum secuti desciuerant.
Latronianus quoque et
Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis
damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra
Britannias sita est, deportatus.
itum deinde in reliquos sequentibus
iudiciis, damnatique Asariuus et Aurelius diaconus gladio,
Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus,
Potamius et Iohannes, tamquam uiliores personae et
digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent,
temporario exilio intra Gallias relegati.
hoc fere modo homines
luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exiliis multati
: quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum
postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum conuictus, in
eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat ; solus
tamen omnium episcopatu detrusus.
nam Ydacius, licet minus
nocens, sponte se episcopatu abdicauerat: sapienter id et uerecunde,
nisi postea. amissum locum repetere temptasset.
ceterum
Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae
illo auctore proruperat, sed confirmata. latius propaga1;a est.
namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honorauerant,
postea ut martyrem colere coeperunt.
peremptorum corpora ad
Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera:
P: accusa.to b 4 callidua P, ut coni. Bernays: calido b
II actũ P, At tum b 7 cum essent om. b 10 splinanci insulam P:
Sylinam insulam b; paulo infra P item habet syUnancr 11 britannias P:
Britanniam b ; cf. 11, 46, 3 12 asariuus P (non asaricius) : Asarinus b
13 delatus Vallarsius; at cf. II, 39, 7 dantur exilio et II, 1,6 morti
dedisaent 16 homines licet Iuce Bernays p. 18 n. 82. 19 iurgiis sollicitatus
Bernays: in iurgiis solitus Pb, fort. iurgiiB sollicitus cĮ: II, 18, 3
21 nam Ida.cius Sigonius: nàydatius (ut tamen etiam nardatiM legere
possis, uårgula super na erasa) F, Nardacius b 22 uerecundię P
25 fort. confirmata. et latiua
nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per
quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo
sopiri poterat.
et nunc, cum maxime discordiis episcoporum
omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut
gratia, metu, inconstantia, inuidia, factione, libidine, auaritia,
arrogantia, somno, desidia deprauata, postremo plures aduersum
paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis
certabant:
inter haec plebs Dei et optimus unus quisque
probro atque ludibrio habebatur.
P, ut coni. de Prato: ac b . 3 fcdis disscntionibus P 4 et
tunc de Prato 5 omnia om. P, post misceri habet b II ac de Prajo:
aut Pb 7 somno deest in edcl. compluribus II deprauata P: essen.
deprauata b 9 optimus quisque b 10 P subscriptione caret.