The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Seuerus Desiderio fratri karissimo. Ego quidem, frater unanimis,
libellum quem de uita sancti Martini scripseram, scheda
sua premere et intra domesticos parietes cohibere decreueram,
quia, ut sum natura infirmissimus, iudicia humana uitabam, ne,
quod fore arbitror, sermo incultior legentibus displiceret omniumque
reprehensionis dignissimus iudicarer, qui materiem disertis
merito scriptoribus reseruandam inpudens occupassem: sed petenti
tibi saepius negare non potui. quid enim esset, quod non
amori tuo uel cum detrimento mei pudoris inpenderem?
uerumtamen
ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te. prodendum
reor, quia id spopondisti. sed uereor, ne tu ei ianua sis futurus,
et emissus semel reuocari non queat.
quod si acciderit et ab aliquibus
eum legi uideris, bona uenia id a lectoribus postulabis,
ut res potius quam uerba perpendant et aequo animo ferant, si
aures eorum uitiosus forsitan sermo perculerit, quia regnum Dei
non m eloquentia, sed m fide constat.
meminerint etiam, salutem
saeculo non ab oratoribus, cum utique, si utile fuisset, id
quoque Dominus praestare potuisset, sed a piscatoribus
AV (sed add. in A salutem): om. F || unianimie
F 2 scribseram V, et sic fere semper scribsi, scribtum, scribtura etc.
fl achida V, sceda F, scaeda A 3 promere F 4 infirmissimus V:
infimuB F, infirmos Av 6 repraehensionis V: reprehensione AFv; cf.
infra c. 9, 3 || materiem V: materiam AFo et corr. V 9 ueruntamen
V, om. FQ 10 ededi V || quia nulli V 11 spondisti V, cf. Chron. 1,
34, 7 12 non queat renocari AFv 13 id uenia v 17 cum — potuisset
BY: post praedicatam esse habent AFv II fuisset] fuit et V 18 praedicatum
est V, praedicatam (sine esse) AB (?) Fv
ego enim, cum primum animum ad scribendum
appuli, quia nefas putarem tanti uiri latere uirtutes, apud me
ipse decidi, ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam
istarum umquam rerum scientiam contigissem, et si quid ex his
studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis
perdidissem.
sed tamen ne nos maneat tam molesta defensio,
suppresso, si tibi uidetur, nomine libellus edatur. quod
ut fieri ualeat, titulum frontis erade, ut muta sit pagina et,
quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.1
Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti
exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesierunt,
si uitas clarorum uirorum stilo inlustrassent.
quae res
utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae
spei fructum adferebat, quia et suam memoriam, licet incassum,
propagabant, et propositis magnorum uirorum exemplis non
parua aemulatio legentibus excitabatur. sed tamen nihil ad beatam
illam aeternamque uitam (haec eorum cura pertinuit.
quid
enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria
profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem
pugnantem aut Socraten philosophantem ? cum eos non solum
imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam inpugnare dementia:
quippe qui humanam uitam praesentibus tantum actibus aestimantes
spes suas fabulis, animas sepulcris dederint:
siquidem ad
V 1\\ putaui A, putaram Vonck 3 ipsum Fcorr. m. 2 ex ipso II
decidi B et aliquot Giselini libri: didici A Vv, decreui Fin ras. m. 2 II solycipmis
V, soloecismos dett. 4 rerum umquam A 1\\ quit V et sic alias || ez
his om. Fpr. m. 5 desuetudine V: dissuetudine AFQ, desitudine 2 codd.
Gis. etv 7 subpresso F II edatur om. Fpr. m., datur V 8 et] aut de
Prato 9 auctorem]
qui quidem error
humanus litteris traditus in tantum ualuit, ut multos plane
aemulos uel inanis philosophiae uel stultae illius uirtutis inue--nerit.
unde facturus mihi operae pretium uideor, si uitam sanctissimi
uiri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique
ad ueram sapientiam et caelestem militiam diuinamque uirtutem
legentes incitabuntur. in quo ita nostri quoque rationem commodi
ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed
aeternum a Deo praemium exspectemus, quia etsi ipsi non ita
uiximus, ut exemplo aliis esse possimus, dedimus tamen operam,
ne is lateret qui esset imitandus.
igitur sancti Martini uitam
scribere exordiar, ut se uel ante episcopatum uel in episcopatu gesserit,
quamuis nequaquam ad omnia illius potuerim peruenire:
adeo ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia
laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes
uirtutes suas latere uoluisset quamquam etiam ex his,
quae conperta
nobis erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si
tantum excellentia notarentur: simul et legentibus consulendum
fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium.
obsecro autem
eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me quicquam
nisi conpertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin
tacere quam falsa dicere maluissem.
Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit,
sed intra Italiam Ticini altus est, parentibus secundum saeculi
dignitatem non infimis, gentilibus tamen.
pater eius miles primum,
post tribunus militum fuit. ipse armatam militiam m
adulescentia secutus inter scolares alas sub rege Constantio,
deinde sub Iuliano Caesare militauit: non tamen sponte, quia a
V 5 humanis codd. aliquot prob. Vonckio H plane V
pr. m.: tamen
nam cum esset annorum decem, inuitis
parentibus ad ecclesiam confugit seque catechumenum fieri postulauit.
mox mirum in modum totus in Dei opere conuersus, cum
esset annorum duodecim, eremum concupiuit, fecissetque uotis
satis, si aetatis infirmitas non obstitisset. animus tamen aut
circa monasteria aut circa ecclesiam semper intentus meditabatur
adhuc in aetate puerili, quod postea deuotus inpleuit.
sed
cum edictum esset a regibus, ut ueteranorum filii ad militiam
scriberentur prodente patre, qui felicibus eius actibus inuidebat,
cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis
militaribus inplicatus est, uno tantum seruo comite contentus,
cui tamen uersa uice dominus seruiebat, adeo ut plerumque
ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret, cibum
una caperent, hic tamen saepius ministraret.
triennium fere ante
baptismum in armis fuit, integer tamen ab iis uitiis, quibus illud
hominum genus inplicari solet.
multa illius circa commilitones
benignitas, mira caritas, patientia uero adque humilitas ultra
humanum modum. nam frugalitatem in eo laudari non est necesse,
qua ita usus est, ut iam illo tempore non miles, sed monachus
putaretur. pro quibus rebus ita sibi omnes commilitones deuinxerat,
ut eum miro adfectu uenerarentur.
necdum tamen regeneratus
in Christo agebat quendam bonis operibus baptismi candidatum:
adsistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes,
uestire nudos, nihil sibi ex militiae stipendiis praeter cotidianum
uictum reseruare: iam tum euangelii non surdus auditor de crastino
non cogitabat.
Fv 2 inspirauit FQ et corr. V II duodecim V
3 cathecuminum F, catichumenum Q, caticuminum AF et sic fere
semper in hoc nomine 4 opus
Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem
militiae uestem haberet, media hieme, quae solito asperior
inhorruerat, adeo ut plerosque uis algoris extingueret, obuium
habet in porta Ambianensium ciuitatis pauperem nudum: qui cum
praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent,
intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam
non praestantibus, reseruari. quid tamen ageret?
nihil praeter
chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in
opus simile consumpserat. arrepto itaque ferro, quo accinctus
erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua
rursus induitur. interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia
deformis esse truncatus habitu uideretur: multi tamen, quibus
erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum
utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent.
nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum
chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum.
intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur
agnoscere. mox ad angelorum circumstantium multitudinem
audit Iesum clara uoce dicentem: Martinus adhuc catechumenus
hac me ueste contexit.
uere memor Dominus dictorum suorum,
qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis
istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse uestitum:
et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem
se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.
1 quo
uiso uir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed
bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum
F 2 uestimentum V 3 obuiam F 4 anbianensium V,
ambiamensium A 7 nihil] add. in V a. l. m. 2 quia 8 clamydem V,
clamidem AF, item infra u. 16 clamydis et clamidis eidem || enim
om. V 11 risere F, sed se ex corr. 12 esse Y: esse et AF, esset et v
II habitus F corr. II tamen Y: quidem AF 13 sanctior V solus ex
notis; cf. infra c. 9, 4 II gemuere
Interea inruentibus intra Gallias barbaris Iulianus Caesar coacto
in unum exercitu apud Vangionum ciuitatem donatiuum coepit
erogare militibus, et, ut est consuetudinis, singuli citabantur,
donec ad Martinum uentum est.
tum uero oportunum tempus
existimans, quo peteret missionem — neque enim integrum sibi
fore arbitrabatur, si donatiuum non militaturus acciperet —,
hactenus, inquit ad Caesarem, militaui tibi:
patere ut nunc militem
Deo: donatiuum tuum pugnaturus accipiat, Christi ego
miles sum: pugnare mihi non licet.
tum uero aduersus hanc
uocem tyrannus infremuit dicens, eum metu pugnae, quae postero
die erat futura, non religionis gratia detractare militiam.
at Martinus intrepidus, immo inlato sibi terrore constantior, si
hoc, inquit, ignauiae adscribitur, non fidei, crastina die ante
aciem inermis adstabo et in nomine Domini Iesu, signo crucis,
non clipeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.
retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, ut inermis
barbaris obiceretur.
postero die hostes legatos de pace miserunt,
sua omnia seque dedentes. unde quis dubitet hanc uere
beati uiri fuisse uictoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad
proelium mitteretur.
et quamuis pius Dominus seruare militem
suum licet inter hostium gladios et tela potuisset, tamen ne uel
aliorum mortibus sancti uiolarentur obtutus, exemit pugnae
necessitatem.
neque enim aliam pro milite suo Christus debuit
AF, item u. 5 || tamen om. FQ 6 licet V et meUores
Giselini: scilicet
Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictauae episcopum
ciuitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur,
expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est.
temptauit
autem idem Hilarius inposito diaconatus officio sibi eum
artius inplicare et ministerio uincire diuino. sed cum saepissime
restitisset, indignum se esse uociferans, intellexit uir altioris
ingenii, . uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret,
in quo quidam locus iniuriae uideretur: itaque exorcistam
eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam
humiliorem uideretur, non repudiauit.
nec multo post admonitus
per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas
detinebat, religiosa sollicitudine uisitaret, ex uoluntate
sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et
lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt , peregrinationem illam
ingressus est, contestatus fratribus, multa se aduersa passurum:
quod postea probauit euentus.
ac primum inter Alpes deuia secutus
incidit in latrones. cumque unus securi eleuata in caput eius
librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: uinctis tamen
post tergum manibus uni adseruandus et spoliandus traditur. qui
cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam
esset. respondit Christianum se esse.
quaerebat etiam ab eo an
timeret. tum uero constantissime profitetur, numquam se tam
fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in
temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi
F corr. m. 2 (episoopum pictauae A) 4 erpectata AM,
inclita spectata F 5 expetiuit AFv II aliquantum V, scd ntum in litura
6 diaconatos MY: diaconii AFv 7 implicari et m. uinciri Q 8 uir
AV: uir Dei FQ 9 uno BY: hoc AFv II id » officii Y 11 praecipit V
|| dispexisset Y 12 multS AF 15 hilarii V corr. AFv || multia BY:
multisque AFv II obstrictos ABFMQV: adstrictus Gisel. ex tribus suis
et v17 ingressus
ingressusque
euangelicam disputationem uerbum Dei latroni praedicabat. quid
longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum uiae reddidit,
orans ut pro ae Dominum precaretur. idemque postea religiosam
agens uitam uisus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus,
ex ipso audita dicantur.
Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset,
diabolus in itinere, humana specie adsumpta, se ei obuiam tulit,
quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset,
se quo Dominus uocaret intendere, ait ad eum:
quocumque ieris
uel quaecumque temptaueris, diabolus tibi aduersabitur. tunc ei
prophetica uoce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutorest:
non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius
inimicus euanuit.
itaque ut animo ac mente conceperat, matrem
a gentilitatis absoluit errore, patre in malis perseuerante: plures
tamen suo saluauit exemplo.
Dehinc cum haeresis Arriana per totum orbem et maxime
intra Illyricum pullulasset, cum aduersus perfidiam sacerdotum
solus paene acerrime repugnaret multisque suppliciis esset adfectus—nam
et publice uirgis caesus est et ad extremum de ciuitate
exire conpulsus — Italiam repetens, cum intra Gallias quoque
discessu sancti Hilari, quem ad exilium haereticorum uis coegerat,
turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium
statuit. ibi quoque eumAuxentius, auctor et princeps Arrianorum,
grauissime insectatus est, multisque adfectum iniuriis
de ciuitate exturbauit. cedendum itaque tempori arbitratus ad
insulam, cui Gallinaria nomen est, secessit comite quodam
FMQ II adeo mei: om. v 6 ei BV: ab ÅFv 7 mediolanium
V 8 itenere V (tales litterarum e et i in V confusiones posthac
non omnes notabimus) II obuiam
sed cum uim ueneni in se grassantis
uicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit
statimque omnis dolor fugatus est.
nec multo post, cum sancto
Hilario comperisset regis paenitentia potestatem indultam
fuisse redeundi, Romae ei temptauit occurrere profectusque ad
urbem est.
Cum iam Hilarius praeterisset, ita eum est uestigiis prosecutus:
cumque ab eo gratissime fuisset susceptus, haut longe sibi
ab oppido monasterium conlocauit, quo tempore se ei quidam
catechumenus iunxit, cupiens sanctissimi uiri institui disciplinis:
paucisque interpositis diebus languore correptus ui febrium laborabat.
ac tum Martinus forte discesserat: et cum per triduum
defuisset, regressus exanime corpus inuenit: ita subita mors fuerat,
ut absque baptismate humanis rebus excederet. corpus in medio
positum tristi maerentium fratrum frequentabatur officio, cum
Martinus flens et eiulans accurrit.
tum uero tota sanctum spiritum
mente concipiens egredi cellulam, in qua corpus iacebat, ceteros
iubet, ac foribus obseratis super exanimata defuncti fratris
membra prosternitur. et cum aliquamdiu orationi incubuisset sen- .
sissetque per spiritum Domini adesse uirtutem, erectus paululum
et in defuncti ora defixus, orationis suae ac misericordiae
Domini intrepidus expectabat euentum: uixque duarum fere horarum
spatium intercesserat, uidet defunctum paulatim membris
omnibus commoueri et laxatis in usum uidendi palpitare luminibus.
tum uero magna ad Dominum uoce conuersus gratias agens
A, elebori * (i ex corr.) F II ferunt nt uenenatum Å
3 cibum] add. in F m. 2 suum 4 pepulit B 7 profectus (profectusq.
corr. m. 2) 8 ad urbem F 9 Cumque iam uel Cum uero (autem) iam
dett. II eum e uestigio cod. Berol. (Vorstii), eum e uestigiis est pros. non-
nuUi libri GiseZini; exspectares potius: ita eius uestigia est pros. Paulinus
habet: Ergo legens praegressa pio uestigia cursu
ita redditus uitae, statim baptismum
consecutus plures postea uixit annos, primusque apud nos Martini
uirtutum uel materia uel testimonium fuit.
idem tamen
referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal iudicis ductum
deputandumque obscuris locis et uulgaribus turbis tristem excepisse
sententiam: tum per duos angelos iudici fuisse suggestum,
hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se
iussum reduci, et Martino redditum uitaeque pristinae restitutum.
ab hoc primum tempore beati uiri nomen enituit, ut qui sanctus
iam ab omnibus habebatur, potens etiam et uere apostolicus haberetur.
Nec multo post, dum agrum Lupicini cuiusdam honorati secundum
saeculum uiri praeteriret, clamore et luctu turbae plangentis
excipitur, ad quam cum sollicitus adstitisset et quis esset hic
fletus inquireret, indicatur unum ex familia seruulum laqueo sibi
uitam extorsisse. quo cognito cellulam, in qua corpus iacebat, ingreditur,
exclusisque omnibus turbis superstratus corpori aliquantisper orauit.
mox uiuescente uultu, marcescentibus oculis in ora
illius defunctus erigitur: lentoque conamine enisus adsurgere,
adprehensa beati uiri dextera in pedes constitit: adque ita cum
eo usque ad uestibulum domus, turba omni inspectante, processit.
Sub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae ecclesiae petebatur:
sed cum erui monasterio suo non facile posset, Rusticius
quidam, unus e ciuibus, uxoris languore simulato ad genua illius
prouolutus ut egrederetur obtinuit.
ita dispositis iam in itinere
ciuium turbis, sub quadam custodia ad ciuitatem usque deducitur.
V 2 expectaculum F 3 baptisma AFv 6 corpore
esse exutum V 7 deputandumque FMQV: deputatumque Av It et om. A
II excipisse V et paulo post excepitur 10 redditum om. 1 cod. Gisel.
11 primum V: primo AFv 12 ab hominibus F 16 sollicitus cum v
II adstitessit V, restitisset F 17 ei V: e AFv 20 uiuescente F
pr. m.: uiuiscente
una
omnium uoluntas, eadem uota eademque sententia, Martinum
episcopatus esse dignissimum: felicem fore tali ecclesiam sacerdote.
pauci tamen et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum
antistitem fuerant euocati, impie repugnabant, dicentes scilicet,
contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu hominem
uultu despicabilem, ueste sordidum, crine deformem.
ita a
populo sententiae sanioris haec illorum inrisa dementia est, qui
inlustrem uirum dum uituperare cupiunt praedicabant. nec uero
aliud his facere licuit, quam quod populus Domino uolente cogitabat.
inter episcopos tamen qui adfuerant praecipue Defensor
quidam dicitur restitisse: unde animaduersum est grauiter illum
lectione prophetica tum notatum.
nam cum fortuito lector, cui
legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis
ministris, dum expectatur qui non aderat, unus e circumstantibus
sumpto psalterio, quem primum uersum inuenit, arripuit.
psalmus autem hic erat: ex ore infantium et lactantium
perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut
destruas inimicum et defensorem. quo lecto clamor populi
tollitur, pars diuersa confunditur.
adque ita habitum est, diuino
nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis
sui Defensor audiret, qui ex ore infantium adque lactantium, in
Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus
esset inimicus.
Iam uero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit,
non est nostrae facultatis euoluere. idem enim constantissime
perseuerabat qui prius fuerat.
eadem in corde eius
conuenerant ABF 4 episcopatus V: episcopatu (— tu A) AFv;
cf. p. 109, 6 II felicem om.
aliquandiu ergo adhaerenti
ad ecclesiam cellula usus est: dein cum inquietudinem
se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra ciuitatem
milibus monasterium sibi statuit.
qui locus tam secretus et remotus
erat, ut eremi solitudinem non desideraret. ex uno enim latere
praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem
Liger fluuius reducto paululum sinu clauserat: una tantum eademque
arta admodum uia adiri poterat. ipse ex lignis contextam
cellulam habebat, multique ex fratribus in eundem modum:
plerique
saxo superiecti montis cauato receptacula sibi fecerant. discipuli
fere octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur.
nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in
medium conferebantur. non emere aut uendere, ut plerisque monachis
moris est, quicquam licebat, ars ibi exceptis scriptoribus
nulla habebatur, cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores
orationi uacabant.
rarus cuiquam extra cellulam suam egressus,
nisi cum ad locum orationis conueniebant. cibum una omnes
post horam ieiunii accipiebant. uinum nemo nouerat, nisi quem
infirmitas coegisset.
plerique camelorum saetis uestiebantur: mollior
ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse
est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe
aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant:
pluresque ex eis postea episcopos uidimus.
quae enim esset ciuitas
aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?
F II ut om. V 3 ergo] uero Q II adhaerente v 4 deinde
Fv 5 se MV: om. AFv II ciuitate V 7 erimi V, heremi AF 8 excelsi
BMV: excelsa AF 11 multique BMV: multi quidem AFv || ex V:
e AFv II in eundem — cauato om. F pr. m. 12 saxo (non cx saxo)
Bupertecti montis caua Y 13 fere BMV: uero AFv 14 in medio Fv
16 quisquam F corr. 2 m. ex cuiquam 18 suam ABFMQ: om. V,
fuit dett. pauci et v 19 unil A 21 camellorum Y II saetis Y: setis AFtJ
22 sit om. V II mirandum duo lHbri Gisel. 24 edocati V 25 eis V:
his AFv II post episcopatopos Y, sed siem. 2 in rasura (praeter syllabam
extremam) 26 non sibi — cuperet sacerdotem
Sed ut reliquas uirtutes eius, quas in episcopatu egit, adgrediar,
erat haut longe ab oppido proximus monasterio locus, quem
falsa hominum opinio, uelut consepultis ibi martyribus, sacrauerat:
nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur.
sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his,
qui maiores natu erant, presbyteris uel clericis flagitabat nomen
sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo
permoueri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.
cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec
derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam
uulgo adcommodans, ne superstitio conualesceret, quodam die
paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.
dehinc super
sepulchrum ipsum adstans orauit ad Dominum, ut quis esset
uel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conuersus ad
laeuam uidet prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat
nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur:
latronem se fuisse, ob scelera percussum, uulgi errore celebratum:
sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos
gloria, se poena retineret.
mirum in modum uocem loquentis qui
aderant audiebant, personam tamen non uidebant. tum Martinus
quid uidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat,
submoueri, adque ita populum superstitionis illius absoluit
errore.
Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis
cuiusdam corpus, quod ad sepulchrum cum superstitioso funere
deferebatur, obuium haberet: conspicatusque eminus uenientium turbam,
quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam
fere quingentorum passuum interuallum erat, ut difficile fuerit
dinoscere quid uideret.
tamen quia rusticam manum cerneret et
AF: c... V, et V corr. 2 monasterio BMV: monasterii
AFv 6 sibi nomen v II tempus V: tempora AFQ, uel tempora v
10 religionem V haud scio an recte 11 quadam A 12 dehinc
V: dein A, deinde Fv 13 esset om. B 14 esset sepultus BV:
esset om. AFv 15 uidet AV: uidit Fv II prope om. V II erucem
V, actrucem F m. 2 16 loqueretur V: ut loqueretur AFv, ut BM
ante nomen
leuato ergo in aduersos signo
crucis imperat turbae non moueri loco onusque deponere. hic uero
mirum in modum uideres miseros primum uelut saxa riguisse.
dein, cum promouere se summo conamine niterentur, ultra accedere
non ualentes ridiculam in uertiginem rotabantur, donec uicti
corporis onus ponunt: attoniti et semet inuicem aspicientes, quidnam
sibi accidisset, taciti cogitabant.
sed cum beatus uir conperisset
exequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, eleuata
rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem.
ita eos et cum uoluit, stare conpulit, et cum libuit, abire
permisit.
Item, cum in uico quodam templum antiquissimum diruisset
et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset adgressus excidere,
tum uero antistes loci illius ceteraque gentilium turba
coepit obsistere.
et cum idem illi, dum templum euertitur, imperante
Domino quieuissent, succidi arborem non patiebantur.
ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum
potius, cui seruiret ipse, sequerentur: arborem illam succidi
oportere, quia esset daemoni dedicata.
tum unus ex illis qui erat
audacior ceteris: si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem
dicis te colere, fiduciam, nosmet ipsi succidemus hanc arborem,
tu ruentem excipe: et si tecum est tuus, ut dicis, Dominus,
euades.
tum ille intrepide confisus in Domino facturum se pollicetur.
hic uero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium
BMV: linteamina AFo; Pauiinus habet: Et trcmefacta leui
motantnr lintea uento II corporis F 4 leuato BMV: eleuato AFv II ad-
, uersoa BF: aduerso Fr, adnersil A 7 cum primo moucre AFQ 8 uicti
ABFMQ: uincti V, uicti pondere Giselinus ex suis 9 pouunt BMV:
deponunt AFv II aspicientea MV: aspectantes AFv (de lectione codicis V
errauit de Prato) 10 cogitantes
itaque cum
unam in partem pinus illa esset adclinis, ut non esset dubium,
quam in partem succisa corrueret, eo loci uinctus statuitur pro
arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat.
succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque
coeperunt. aderat eminus turba mirantium. iamque paulatim
nutare pinus et ruinam suam casura minitari.
pallebant eminus
monachi et periculo iam propiore conterriti spem omnem fidemque
perdiderant, solam Martini mortem expectantes.
at ille confisus
in Domino intrepidus opperiens, cum iam fragorem sui
pinus concidens edidisset , iam cadenti, iam super se ruenti, eleuata
obuiam manu, signum salutis opponit. tum uero — uelut
turbinis modo retro actam putares — diuersam in partem ruit,
adeo ut rusticos, qui tuto in loco steterant, paene prostrauerit.
tum uero in caelum clamore sublato gentiles stupere miraculo,
monachi flere prae gaudio, Christi nomen in commune ab omnibus
praedicari: satisque constitit eo die salutem illi uenisse
regioni. nam nemo fere ex inmani illa multitudine gentilium fuit,
qui non impositione manus desiderata Dominum Iesum, relicto
. impietatis errore, crediderit. et uere ante Martinum pauci admodum,
immo paene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant:
quod adeo uirtutibus illius exemploque conualuit, ut iam
ibi nullus locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis aut monasteriis
sit repletus. nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut
ecclesias aut monasteria construebat.
Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere uirtutem
edidit. nam cum in uico quodam fano antiquissimo et celeberrimo
ignem inmisisset, in proximam, immo adhaerentem domum
1 consentit AFv 2 cum om. F pro m. 4 loci V: loco AFv 7 itaque F
8 casuraF s. l. m. 2 || minitari coepit F 10 Ac A 11 in dominum
V, at u. suprac. 12, 4 II operiens A || sui F corr. e auę ut uidetur 12 iam
super] et super V, sed et in ras. manu antiqua II elenat o. manum AFQ
13 uelut V: om. AFv 15 tuto loco v || steterant — semper (p. 124,11)
desunt in V una scheda amissa 18 constat
quod ubi Martinus aduertit.,
rapido cursu tectum domus scandit, obuium se aduenientibus
flammis inferens. tum uero mirum in modum cerneres
contra uim uenti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se
elementorum quidam conflictus uideretur. ita uirtute Martini ibi
tantum ignis est operatus, ubi iussus est.
In uico autem, cui
Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione
religionis uoluisset euertere, restitit ei multitudo gentilium,
adeo ut non absque iniuria sit repulsus.
itaque secessit
ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere,
ieiunans semper adque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia
templum illud euertere humana manus non potuisset, uirtus illud
diuina dirueret.
tum subito ei duo angeli hastati adque scutati
instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino,
ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino
ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret
ergo et opus coeptum deuotus impleret.
ita regressus ad uicum,
inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus , dum profanam
aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes adque simulacra
redegit in puluerem.
quo uiso rustici, cum se intellegerent
diuino nutu obstupefactos adque perterritos, ne episcopo repugnarent,
omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam
et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neclegenda,
quae nec sibi nec aliis adesse possent.
F 6 operatus est F 7 leprosus A, lcbrosum cud. Berol.
(Vorstii), libroso
Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum
templum itidem euerteret, furens gentilium rusticorum in eum
inruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio
peteret, reiecto pallio nudam ceruicem percussuro praebuit.
nec
cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus
ruit, consternatusque diuino metu ueniam precabatur.
nec
dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam
ferire uoluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum
non conparuit.
plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis,
ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos
mitigabat, ut luce eis ueritatis ostensa ipsi sua templa subuerterent.
Curationum uero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad
eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem:
quod uel ex consequenti liquebit exemplo.
Treueris puella quaedam
dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per mul-,
tum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur:
omni ex parte praemortua uix tenui spiritu palpitabat.
tristes ad
. solam funeris expectationem adstabant propinqui, cum subito
ad ciuitatem illam Martinum uenisse nuntiatur. quod ubi puellae
pater conperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus.
et forte
Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo
multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius
amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et
quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu uiuit, iam carne
praemortua. rogo ut eam adeas adque benedicas: confido enim
quod per te reddenda sit sanitati.
qua ille uoce confusus obstipuit
et refugit dicens, hoc suae non esse uirtutis: senem errare iudicio,
non esse se dignum, per quem Dominus signum uirtutis
V II euertet à 4 proiecto M II percussuro AJBFV:
percussori v 7 fuit illut V, illud fuit à 10 fana eorum v || gentiles
V: gentilium AFv 15 liquebat V [I Triberis V 16 ita om. V 19 adstabant
BMV: adaistebant AFv 20 ad ciuit. illam martinum uenisse
nuntiatur V: nuntiatur ad ciu. illam uenisse mart. AFv 21 pater
puellae r H currit AFQ II exanimis mei: exanimi v 22 spectante BM, expectante
V, cf. supra c. 14, 6 23 episcopis praesentibus AFv II heiulans
AF II illius 26 eam adeasBM: eas adeam - V, sed sicm. 2 in litura, ad
eam nenias AF (sed in F rasura corr. eaa) 27 obstipuit V: obstupuit AFv
postremo a circumstantibus episcopis ire conpulsus descendit
ad domum puellae. ingens turba pro foribus expectabat,
;
quidnam Dei seruus esset facturus. ac primum quae erant illius
familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus orauit. deinde
aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset,
in os puellae uim sancti liquoris infundit, statimque uox reddita
est.
tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra
donec firmatis
Eodem tempore Taetradii cuiusdam proconsularis uiri seruus
daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur. rogatus ergo Martinus,
ut ei manum inponeret, deduci eum ad se iubet: sed nequam
spiritus nullo proferri modo de cellula, in qua erat, potuit:
ita in aduenientes rabidis dentibus saeuiebat.
tum Taetradius
ad genua beati uiri aduoluitur, orans ut ad domum, in qua
habebatur, ipse descenderet. tum uero Martinus negare
se profani et gentilis domum adire posse:
nam Taetradius eo tempore
adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur. spondet ergo
se, si de puero daemon fuisset exactus, Christianum fore.
ita
Martinus inposita manu puero inmundum ab eo spiritum eiecit.
quo uiso Taetradius Dominum Iesum credidit: statimque catechumenus
factus nec multo post baptizatus est, semperque Martinum
salutis suae auctorem miro coluit affectu.
Per idem tempus in eodem oppido ingressus patris familias cuiusdam
domum, in limine ipso restitit dicens, horribile in atrio
domus daemonium se uidere. cui cum ut discederet imperaret et
AFV haud scio an recte, malim tamen: ingens stat turba..
expectans (erat autem ingens t. — expectans M, ubi i. t. p. f. expectans
aderat B) 4 acturus A 5 in om. V 7 infundit V: infudit AFv
8 ante singula in V uox erasa est || coeperant A II uiuescere ABF1:
uiuiscere V add. re manu antiqua, reuiuiscere F corr., uiuiscere v
10 Eodemque F, Eodem quoquae A || taetradii V: tetradii AFv et sic
deinceps 12 manus
sed cum
dentibus fremeret hiantique ore morsum minaretur, digitos ei
Martinus in os intulit: si habes, inquit, aliquid potestatis, hos
deuora.
tum uero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe
reductis dentibus digitos beati uiri uitabat attingere: et cum
fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur nec
tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens uestigia fluxu uentris
egestus est.
Interea cum de motu adque impetu barbarorum subita ciuitatem
fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat
ut, an uerus esset hic nuntius, fateretur.
tum confessus est
decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum
dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur:
barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. ita cum
haec inmundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione
praesenti ciuitas liberata est.
Apud Parisios uero, dum portam ciuitatis illius magnis secum
turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus
cunctis osculatus est adque benedixit, statimque omni malo
emundatus.
postero die ad ecclesiam ueniens nitenti cute gratias
pro sanitate, quam receperat, agebat. nec praetereundum est,
quod fimbriae uestimento eius cilicioque detractae crebras super
infirmantibus egere uirtutes.
nam digitis inligatae aut collo inditae
saepe ab aegrotantibus morbos fugauerunt.\'
V: arripuit AFv 2 quosque AMV: quoscumque Fv
II laniaret V 5 morsu V II minitaretnr A, minabatur FQ 10 ei
exire A 1\\ reliquens V 11 egressus est M 12 metu AFQ, at u. Paulinus:
Barbaricos adfert fama improba motus etc. II ciues V solus ex notis
. 13 turbasset fama A II exiberi V 14 tunc AVv 15 decem de
Prato: decim V, sedecim AFv || daemones Av et corr. F II secum V: om.
reU. et v; cf. de Prato ad h. I. 16 dispersissent
Arborius autem, uir praefectorius, sancti admodum et fidelis
ingenii, cum filia eius grauissimis quartanae febribus ureretur,
epistulam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori
puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris
est.
quae res apud Arborium in tantum ualuit, ut statim puellam
Deo uouerit et perpetuae uirginitati dicarit: profectusque ad Martinum
puellam ei, praesens uirtutum eius testimonium, quae
per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam
a Martino habitu uirginitatis inposito passus est consecrari.
Paulinus magni uir postmodum futurus exempli, cum oculum
grauiter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta
texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque
ei sanitatem sublato omni dolore restituit.
ipse autem
cum casu quodam esset de cenaculo deuolutus et per confragosos
scalae gradus decidens multis uulneribus esset adfectus, cum exanimis
iaceret in cellula et inmodicis doloribus cruciaretur, nocte ei
angelus uisus est eluere uulnera et salubri unguedine contusi corporis
superlinire liuores: adque ita postero die restitutus est sanitati,
ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.
sed longum
est ire per singula: sufficiant haec uel pauca de plurimis,
satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere ueritatem et
in multis uitare fastidium.
Adque ut minora tantis inseram — quamuis, ut est nostrorum
aetas temporum, quibus iam deprauata omnia adque corrupta
sunt AF, nam aut digitis - inditae 11 27 porsaepe
AFv II fugauerunt V: effagauerunt ÅFv
2 quartanis BM 4 accessu BM, ut uidetur: accensu, AF, itetn V,
sed in hoc s manu posteriore in rasura scripta est. Retinuimus lectionem
uulgatam, cum salt- locutio accessio febris
nam et si pro aliquibus regi
supplicandum fuit, imperauit potius quam rogauit, et a conuiuio
eius frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae eius participem
esse non posse, qui imperatores unum regno, alterum uita
expulisset.
postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium
adfirmaret, sed inpositam sibi a militibus diuino nutu
regni necessitatem armis defendisse, et non alienam ab eo Dei
uoluntatem uideri, penes quem tam incredibili euentu uictoria
fuisset, nullumque ex aduersariis nisi in acie occubuisse, tandem
uictus uel ratione uel precibus ad conuiuium uenit, mirum in
modum gaudente rege, quod id impetrasset.
conuiuae autem aderant,
uelut ad diem festum euocati, summi adque inlustres uiri,
praefectus idemque consul Euodius, uir quo nihil umquam iustius
fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus:
medius inter hos Martini presbyter accubuerat, ipse autem
in sellula iuxta regem posita consederat.
ad medium fere conuiuium,
ut moris est, pateram regi minister obtulit. ille sancto
admodum episcopo potius dari iubet, expectans adque ambiens,
ut ab illius dextera poculum sumeret.
sed Martinus ubi ebibit,
pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem,
qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut
regem ipsum aut eos, qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset.
quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita
admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant,
FQ, sed ut in F erasuni 3 uictoriae laetum V 4 orbis
BMV: om. AFv 5 degenere V: degeneri AFv 1\\ inconstantiae regiae
clientillae V 7 supplicandum regi AFv 10 imperatores ÃFV: duos
imperatores F corr. et v II uitae V 11 sej hic margo in V laesa est, nec
tamen se
eidemque Maximo longe ante praedixit futurum
ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum
Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu
futurum esse uictorem, sed paruo post tempore esse periturum.
quod quidem ita uidimus. nam primo aduentu eius Valentinianus
in fugam uersus est: deinde post annum fere resumptis uiribus
captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.
Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut
conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero
ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria
substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae
transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur.
quod
cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter
urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore
cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu
cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso
recens scelere gaudens 'ubi est\' inquit, (Martine, uirtus tua?
unum de tuis modo interfeci.
tunc ille conuocatis fratribus refert
quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum,
quisnam hoc casu adfectus fuisset. neminem quidem
deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum,
ut uehiculo ligna deferret, isse ad siluam nuntiant. iubet igitur
aliquos ire ei obuiam:
ita haut longe a monasterio iam paene exanimis
inuenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus
causam mortis et uulneris: iunctis scilicet bubus dum
V II nemo episc. V: episc. nemo AFv 4 pergerit Y
5 quidem primo V II inpetu A 8 dein AF 9 interficit V 11 inuicem
apud eum AFv 12 ita V: tam AFv 13 spiritalis nequitiae
BMV: spiritalesque (spiritualesque v) nequitias AFv 15 conuitiis AF
II firequ. urguebat AV: urguebat (urgebat v) frequ. Fv 17 cornu. V
(cornum corr.) 18 ostendens V: ostentans AFv 19 recenter F corr.
|| gaudens V: congaudens AFv II inquid V, item saepe alias 20 interfici
V 21 sollicitosque M II ire de Prato: esse libri II praecepit AFv
22 fuisset adfectus AFv 25 ita ABFMQV: itaque v II hant] aut Y
et sic saepe cUias 27 causam
in Martino illud
mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed
multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praeuidebat
aut sibi nuntiata fratribus indicabat.
Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum
uirum conabatur inludere, uisibilem se ei formis diuersissimis ingerebat.
nam interdum in Iouis personam, plerumque Mercuri,
saepe etiam se Veneris ac Mineruae transfiguratum uultibus offerebat:
aduersus quem semper interritus signo se crucis et orationis
auxilio protegebat.
audiebantur plerumque conuicia, quibus
illum turba daemonum proteruis uocibus increpabat: sed omnia
falsa et uana cognoscens non mouebatur obiectis.
testabantur
etiam aliqui ex fratribus, audisse se daemonem proteruis Martinum
uocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus,
qui olim baptismum diuersis erroribus perdidissent, conuersos
postea recepisset, exponentem crimina singulorum:
Martinum
diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta
melioris uitae conuersatione purgari, et per misericordiam
Domini absoluendos esse peccatis, qui peccare desierint. contra
dicente diabolo, non pertinere ad ueniam criminosos, et semel
lapsis nullam a Domino praestari posse clementiam, tunc in hanc
uocem fertur exclamasse Martinus:
si tu ipse, miserabilis , ab
hominum insectatione desisteres et te factorum tuorum uel hoc
tempore, cum dies iudicii in proximo est, paeniteret, ego tibi
uere confisus in Domino Jesu Christo misericordiam pollicerer.
adegisse BV (std V cornua degesse): cornu iniecisse AFv II
multum AF II reddit F J) uideris AAlV: uideres F, uidens B, uidetis v,
uiderit is de Prato; at iam Gisetinns ueram esse lectionem uideris perspexit,
cf. si tanti tst, Madwgii gramm. lat. §. 340 not. 4 3 diabulo
et quia de diabolo
eiusdemque artibus sermo exortus est, non ab re uidetur,
licet extrinsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eo
Martini uirtutum portio est et res digna miraculo recte memoriae
mandabitur, in exemplum cauendi, si quid deinceps uspiam tale
contigerit.
Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc
felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset,
breui tempore ad summum fidei uirtutumque omnium
culmen enituit.
itaque cum haut longe sibi ab episcopi monasterio
tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur,
iuuenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione
monachi omnem humilitatem adque innocentiam mentitus,
accessit habitauitque aliquamdiu in commune cum ceteris.
dein
procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum
fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad creden dum
coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum
nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi
uolebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat.
ille
ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet,
comminari.
postremum in hanc uocem erupisse fertur: ecce hac
nocte uestem mihi candidam Dominus de caelo dabit, qua indutus
in medio uestrum diuersabor: idque uobis signum erit, in me Dei
esse uirtutem, qui Dei ueste donatus sim.
tum uero grandis omnium
ad hanc professionem expectatio. itaque ad mediam fere
noctem fremitu terram insultantium commoueri omne monasterium
loco uisum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur,
crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea
discurrentium et murmur quoddam multarum uocum audiebatur.
dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine]
ad se uocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit.
obstupefactus
ille conuocat ceteros, ipse etiam Clarus adcurrit, adhibitoque
lumine uestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem
summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen,
cuius esset generis aut uelleris, poterat agnosci: curiosis tamen
oculis aut digitis adtrectata non aliud quam uestis uidebatur.
interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius
eis Dominus quidnam id esset ostenderet.
itaque reliquum noctis
hymnis psalmisque consumitur. ubi inluxit dies, adprehensum
dextera ad Martinum trahere uolebat, bene conscius inludi illum
diaboli arte non posse.
tum uero reniti ac reclamare miser coepit,
interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque
inuitum ire conpellerent, inter trahentium manus uestis euanuit.
unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse uirtutem, ut
fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda,
dissimulare diutius aut tegere non posset.
Animaduersum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania
iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset,
eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.
quod cum
plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret:
in quo etiam adeo inlusit, ut eum quidam episcopus Rufus
nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu
deiectum uidimus.
plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt,
eodem tempore in Oriente quendam extitisse, qui se Iohannen
esse iactitauerit. ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis
existentibus, Antichristi aduentum imminere, qui iam
in istis mysterium iniquitatis operatur.
v II Sabacium nomine F, om. ABMQV et 4 codd. Gisel.
2 ei otn. A 3 adcurrit V corr. ex occurrit 5 mollitiae candore
exnimio V 6 curiosis BFMV: curiosius Av 8 insistere BMV: instare
AFv 9 ei A II id BY: om. AFv 10 At ubi AFc 11 trahere ad martinum
AFv || uolebant bene conscii ed. Ald. prob. dePrato 12 tuncAF
13 cum V solus ex notis 16 fantaaiam AFF: phantasiam v 17 ant
tegere om. M 18 hispania BMV: hispaniis AFro (in hisp. iuuenem
fuisse A) 21 addidit se Ch. esse (sine diceret) B 22 nomine rufos e
23 Deum MV: dominum AFv || postea episcopatus V 24 nobis e fratribus
AFv 25 Johannen V: iohannS AF, Joannem v 26 iactitarit
A, iactitaret Fr 27 anteehristi V
Non praetereundum autem uidetur, quanta Martinum sub isdem
diebus diabolus arte temptauerit. quodam enim die praemissa
prece et circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate
adsumpti fulgoris inluderet, ueste etiam regia indutus,
diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro inlitis,
sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur,
oranti in cellula adstitit.
cumque Martinus primo aspectu eius
fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum
prior diabolus: \'agnosce\' inquit, (Martine, quem cernis: Christus
ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi uolui\\
ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret,
iterare ausus est diabolus professionis audaciam: \'Martine, quid
dubitas credere, cum uideas?
Christus ego sum\\ tum ille, reuelante
sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum,
non se' inquit cIesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem
uenturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu
formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem uenisse
non credam .
ad hanc ille uocem statim ut fumus euanuit
et cellulam tanto foetore conpleuit, ut indubia indicia relinqueret
diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius
Martini ore cognoui, ne quis forte existimet fabulosum.
Nam cum olim audita fide eius, uita adque uirtute desiderio
illius aestuaremus, gratam nobis ad eum uidendum suscepimus
peregrinationem: simul quia iam ardebat animus uitam illius
scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati
sumus, partim ab his, qui interfuerant uel sciebant, cognouimus.
quo quidem tempore credi non potest, qua me humilitate,
qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et
BMV: Nec (neque) enim AFv II sub istis V 2 quadam F
3 prece V: praesc AF, prae se v II circumiecta (-tns 1 tn.) ipsa F
|| -qua V 7 cella A II adstetit V 8 multum BV: multumque AFv,
mutumque aliquot libri Gisel. II ambo silentium AF II tunc v 10 terras
AFM 11 nec quidquam responsi V s. I. II referret deest in V margine
laesa 13 dubitas? crede
miserum me — paene non audeo
confiteri — cum me sancto conuiuio suo dignatus esset adhibere,
aquam manibus nostris ipse obtulit, ad uesperum autem pedes
ipse nobis abluit. nec reniti aut Contra ire constantia fuit: ita
auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non adquieuissem.
sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi
inlecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi
expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium
temporum inlustris uiri Paulini, cuius supra fecimus mentionem,
exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus
solus paene his temporibus euangelica praecepta conplesset:
illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum:
beatumque
esse praesens saeculum tantae fidei uirtutisque documento, cum
secundum sententiam Domini diues et possidens multa uendendo
omnia et dando pauperibus, quod erat factu inpossibile, possibile
fecisset exemplo.
iam uero in uerbis et confabulatione eius quanta
grauitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax erat,
quam in absoluendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis!
et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe
quos uiderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor
spemque communem me ex nullius umquam ore tantum scientiae,
tantum [ingenii] boni et tam puri sermonis audisse.
quamquam in Martini uirtutibus quantula est ista laudatio!
nisi quod mirum est homini inlitterato ne hanc quidem gratiam
defuisse.
V: expetissemus AFv soloece 3 esset BMV: est AFv
II adhiberi Av 4 ipse om. V solus || ad uesperem A (non item Y) 5 ipse
nobis pedes AFv II reniti ad hoc v 7 mundi V: mundi huius AFv
10 mentionem fecimos AFv, conunemorationem f. M 11 sequtus
(sequutus corr.) Y 12 conplisset Y 13 illum (ante clam.) V 8. I.
14 documenta V (in Y litterae a et o saepe confusae sunt), documenta
F pr. m. et Q 16 omnia Vpost dando 8. I. habet II factu F
pr. m.: facta
Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est, non
quod omnia, quae de Martino fuerint dicenda, defecerint, sed
quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere neclegentes, uicti
materiae mole succumbimus.
nam etsi facta illius explicari uerbis
utcumque potuerunt, interiorem uitam illius et conuersationem
cotidianam et animum caelo semper intentum nulla umquam
— uere profiteor — nulla explicabit oratio. illam scilicet perseuerantiam
et temperamentum in abstinentia et in ieiuniis, potentiam
in uigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies
actas nullumque uacuum ab opere Dei tempus, quo uel otio
indulserit uel negotio, sed ne cibo quidem aut somno, nisi quan-
tum naturae necessitas cogebat, uere fatebor, non si ipse, ut
aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia
maiora in Martino sunt, quam ut uerbis concipi queant. numquam
hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi
incumberet aut insisteret lectioni, quamquam etiam inter legendum
aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione
laxabat.
nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter
operandum pro quodam laboris leuamine incudem suam feriunt,
ita Martinus etiam, dum aliud agere uideretur, semper orabat.
o uere uir beatus, in quo dolus non fuit: neminem iudicans, neminem
damnans, nulli malum pro malo reddens. tantam quippe
aduersum omnes iniurias patientiam adsumpserat, ut, cum esset
summus sacerdos, inpune etiam ab infimis clericis laederetur,
nec propter id eos aut loco umquam amouerit aut a sua, quantum
in ipso fuit, caritate reppulerit.
Nemo umquam illum uidit iratum, nemo commotum, nemo
maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper,
2 fuerint Y: fuerant AFv II deficerint V 5 potuerint F (non itemV)
II cotidianam conners. AF 7 profitetur F II nulla ABFMV: om. v
8 et in iei. V: et iei. AFv 9 et in uigiliis V II noctes V add. que
8. 1. eadem m. II perinde ab eo Apr. m. 11 ne cibo AFV: nec cibo e
II quidem post somno habent AFv II quantum Y: in quantum AFv
12 coegit MY II non nisi F 13 omerus AF, omyrus V II possit V
II explicare F in ras. m. 2 17 quit aliut V II ab operatione V, sed pe
m. antiqua punct. 21 uir BMV: om. AFv II nem. damnans V s. I.
habet, neminem condemnans v 23 aduersus
numquam in illius ore nisi Christus, numquam
in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. plerumque
etiam pro eorum, qui illius obtrectatores uidebantur,
solebat flere peccatis, qui remotum et quietum uenenatis linguis
et uipereo ore carpebant.
et uere nonnullos experti sumus inuidos
uirtutis uitaeque eius, qui in illo oderant, quod in se non uidebant
et quod imitari non ualebant. adque, o nefas dolendum et
ingemescendum, non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum,
non alii tamen quam episcopi ferebantur.
nec uero quemquam
nominari necesse est, licet nosmet ipsos plerique circumlatrent:
sufficiet ut, si qui ex his haec legerit et agnouerit, erubescat.
nam si irascitur, de se dictum fatebitur, cum fortasse
nos de aliis senserimus.
non refugimus autem, ut, si qui eius
modi sunt, nos quoque cum tali uiro oderint.
illud facile confido,
omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. de cetero si qui
haec infideliter legerit, ipse peccabit.
ego mihi conscius sum me,
rerum fide et amore Christi inpulsum ut scriberem, manifesta exposuisse,
uera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo
praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.
V 4 obtrect. illias AFv 7 uirtutis MV: uirtutibus AFv;
cf. Dial. 3,17, 5 non inuidus gloriarum 9 ingemescendum