The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Cum in unum locum ego et Gallus conuenissemus, uir mihi
et propter Martini memoriam — ex illius enim discipulis erat —
et propter sua merita carissimus, interuenit nobis Postumianus
meus, nostri causa ab Oriente, quo se ante triennium patriam
relinquens contulerat, regressus.
conplexi hominem amantissimum
exosculatique genua et pedes eius, cum uno adque altero
spatio quasi obstupefacti, inuicem flentes prae gaudio, deambulassemus,
expansis in terram ciliciis consedimus.
tum prior Postumianus
me intuens ait: cum essem in remotis Aegypti locis,
libuit ad mare usque procedere. nauem ibi onerariam inueni, quae
cum mercibus Narbonam petens soluere parabat. eadem nocte
mihi in somnis adstare uisus es et iniecta me manu trahere, ut
nauem illam conscenderem. mox tenebras rumpente diluculo, cum
eo loco, in quo quieueram, surrexissem, somnium meum ipse
mecum reputans tanto tui desiderio subito correptus sum, ut
nihil cunctatus nauem conscenderem. tricensimo die Massiliam
adpulsus, inde huc decimo perueni: adeo prospera nauigatio piae
V
Inc. dialogus seueri F, Inc. liber secundus A 3 gallus V: gallus noster AFv
4 memoriam om. F pr. m. II discipulis enim F 5 karissimus A
9 quasi om. F [I prae V: om. AFv 10 expansis nos: spansis V\',
iectis F, iactis Av 11 ait V et corr. F: om. AFlv II essem AFQV:
essem inquit., II locis V: partibus M, om. AFv 12 libuit - procedere
V: libuit — procederem F, libuit — ut procederem AF corr. et v soloece
11 nauimedd, item paulo post II ibi MV: illic AF, illinc v II inueniF:
offendi AFv 14 astare in somnis mihi v II es et] est
Ego uero, inquam, etiam
cum tu in Aegypto morareris, totus tecum semper animo et cogitatione
uersabar, meque de te dies ac noctes cogitantem totum
tua caritas possidebat, nedum modo me tibi aestimes puncto temporis
defuturum, quominus ab ore tuo pendens te intuear, te
audiam, tecum loquar, nullo penitus in secretum nostrum, quod
nobis haec remotior cellula praestat, admisso. nam huius nostri,
ut arbitror, Galli praesentiam non moleste feres, qui hoc aduentu
tuo, ut uides, perinde adque ego triumphat gaudio. Recte plane,
inquit Postumianus, in societate nostra Gallus iste retinebitur :
qui etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen, quod tibi est
carissimus, non potest mihi non esse carus, maxime cum ex Martini
sit disciplina. neque grauabor quamlibet conserte uobiscum,
ut poscitis, fabulari, quippe cum propter hoc uenerim, ut me
huius Sulpicii mei — me autem utraque manu conplectebatur —
desiderio etiam uerbosus inpenderem.
Enimuero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit,
qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus a summo,
ut ita dicam, solis egressu usque in eius occidua uenisti.
age
ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus et sermoni tuo
uacare debemus, edisseras nobis uelim omnem tuae peregrinationis
historiam, qualiter in Oriente fides Christi floreat , quae sit sanctorum
quies, quae instituta monachorum, quantisque signis ac
ferendum est, nec aptum uidetur talem senten-
tiam \'inde huc decimo perueni\' a uerbis iilis \'tanto desiderio correptus sum\'
0Uspensam esse.
1 transnauigamuB F pr. m. 2 transcucurrimus V: tracurrimus A,
transcurrimus Fv II fruendnmquo V: perfruendumquo AFv 5 totum]
tunc V 6 depuncto A 7 ab ore de Prato: amore lihri 8 te loquar
Fpr. m. 10 feras F et corr. A II qui AV: quia A corr. Fv II huc aduenit
et tuo V 11 ego FV: ego ipse Av 12 retenibitur V 10 qui V:
quia AFv 14 quomodo et mihi non potest esse carus V, fort. quo modo mihi
non p. esse caras? 16 poscites V II cum ABFMV: elim huc v 18 uerbosum
2 codd. Giselini, uerbosius ed. Lazii 19 probus V sotus ex notis
23 edisseras — qualiter om. F pr.m., ut edisseras V II peregr. tuae v
24 sit ibi ed. Ald.; quae sint ibi sanctorum uires coni. Vonck 25 ac
FV: et A
his regionibus inter ista quae uiuimus ipsa nobis uita fastidio est,
libenter ex te audiemus, si uel in eremo uiuere Christianis licet.
Ad haec Postumianus, faciam, inquit, ut desiderare te uideo.
sed quaeso prius ex te audiam, an isti omnes, quos hic reliqueram
sacerdotes, tales sint, quales eos antequam proficiscerer noueramus.
Tum ego, absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum
[ut puto] nosti, aut si ignoras, non audire sit melius. illud reticere
non possum, non solum illos, de quibus interrogas, nihilo
meliores quam noueras factos, sed unum illum nostri quondam
amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus,
asperiorem nobis fuisse quam debuit. nec uero quidquam in illum
inclementius dicam, quia et amicum colui et tunc etiam amaui,
cum putabatur inimicus.
me autem haec tacitis cogitationibus
reuoluentem admodum dolor iste conpugit, paene nos sapientis et
religiosi uiri amicitia destitutos. uerum haec, quae maeroris plena
sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus.
Ita, inquit, fiat, Postumianus.
quod cum dixisset, paululum
omnes conticuimus: dein cilicium, cui insederat, ad me propius
admouit adque ita exorsus est.
Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens
ualedixi, ubi Narbone nauem soluimus, quinto die portum Africae
intrauimus: adeo prospera Dei nutu nauigatio fuit.
libuit animo
adire Carthaginem, loca uisitare sanctorum et praecipue ad sepulchrum
Cypriani martyris adorare. quinto decimo die ad portum
regressi prouectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante
austro paene in Syrten inlati sumus: quod prouidi nautae cauentes
iactis nauem anchoris sistunt.
sub oculis autem terra continens
om. V 2 uidimus B 3 erimo F, heremo AF 7 ego] seuerus
F II absiate BMV: absit te AFv 8 ut puto om. V 9 nihilo V:
nihil AFv 10 illtL F corr. ex illos 12 illum clementius V 14 haec
om. Q 15 conpugit V pr. m.: conpungit V corr. m. 2 AFv II paene — destitutos
om. B et 2 codd. Gisel. 16 destitutos] sequitur in AF et in edd.
illum quondam tam amicum nobis tam amarum in nos esse potuisse, quae
uerba cum V deleuimus 17 sponderas
— fuisse autem illic pluuiam,
ne quando quidem auditum est —, sed quod uentorum ea
uis est, ut si quando uel clementiore caelo aliquantulus spirare
flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium
sit. nulla ibi germina, sata nulla proueniunt, quippe instabili
loco arentibus harenis ad omnem motum uentorum cedentibus.
uerum ubi auersa quaedam a mari promuntoria uentis resistunt,
terra aliquantulum solidior herbam raram adque hispidam gignit:
ea ouibus pabulum est satis utile. incolae lacte uiuunt: qui autem
sollertiores sunt uel, ut ita dixerim, ditiores, hordeacio pane
utuntur. ea ibi sola messis est, quae celeritate prouentus per naturam
soli saeuientium uentorum casus euadere solet:
quippe fertur
a die iacti seminis tricensimo die maturescere. consistere autem
ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes a tributo liberi
sunt. extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua,
quod inter Aegyptum et Africam interiacet, per quod olim Cato
Caesarem fugiens duxit exercitum.
V, in qua A corr. BM II scafis V II uacua V: uacua ab AFc
2 studiosus F 3 millibus a littore v II harenas mei: arenas v 4 salustius]
sic AFV 5 naues V || tabulatis AFV et corr. B: tabulis B pr.
m. Mv || constructum
Ergo ad tugurium illud, quod eminus conspexeram, pertendi:
ibi inuenio senem in ueste pellicia. molam manu uertentem.
consalutatos accepit nos benigne.
eiectos nos in illud litus
exponimus, et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie
detineri: egressos in terram, ut sit mos humani Ingenii,
naturam locorum cultumque habitantium uoluisse cognoscere:
Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter
illas solitudines Christiani.
tum uero ille flens prae gaudio ad
genua nostra prouoluitur: iterum nos ac saepius exosculatus inuitat
ad orationem: deinde expositis in terra ueruecum pellibus facit
nos discumbere.
adponit prandium sane locupletissimum, dimidium
panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat
quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit,
quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat:
huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati
sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum:
quid, inquam,
Galle, placetne prandium fasciculus herbarum et panis dimidius
uiris quinque? tum ille, sicut est uerecundissimus, aliquantulum
erubescens, dum fatigationem meam accipit:
facis, inquit, Sul
pici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit,
omittis quin nos edacitatis fatiges. sed facis inhumane, qui
nos Gallos homines cogis exemplo angelorum uiuere: quamquam
ego studio manducandi etiam angelos manducare credam: nam
istud dimidium hordeacium timeo uel solus adtingere.
sed contentus
sit hoc Cyrenensis ille, cui uel necessitas uel natura est
esurire, uel postremum isti, quibus, credo, marina iactatio inediam
cibi fecerat: nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe
AFV: ut ad Mv p pertendi ibi V: pertendens A, pertendi Fv
2 pellicea v 3 consalutatos V: consalutatos ABFMQ, consolatus v
4 cursum om. V || possemus AB II mollitiae V, mollitia BFM,
malitia A, malacia coni. Gisel. 5 detineri V: adtineri AFv 1/ sit V:
est AFv 6 coltumque V 8 prae V: om. AFv 9 exosculatos Av
10 eipositis in terra BV: positis in terra AF, impositis in terram v
II uerbecum V 11 adponet V 12 hordiacium V, ordeacium AF, hordeaceum
v, et sic plerumque alias 14 mentae AFv 15 exatiati AV,
satiati F 17 placetne V: placetne tibi AFro 19 accipit ait F, accepit
AFv II inquid sulpicii V 20 fuerint V 22 coges V 24 istud
AV: istum Fin ras. m. 2 et v 25 ille cyrenensis A 26 postremum V:
postromo AFv
Cyrenensis historiam.
Enimuero, Postumianus [ait], cauebo posthac cuiusquam abstinentiam
praedicare., ne Gallos nostros arduum penitus offendat
exemplum.
statueram autem etiam cenam Cyrenensis illius uel
consequentia — septem enim diebus apud ipsum fuimus — referre
conuiuia: sed supersedendum est, ne se Gallus aestimet fatigari.
ceterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos [uisendos] confluere
coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum,
quod summa nos dissimulatione celauerat.
deinde cum
ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus milibus aberat,
a conspectu nostro interiectu montis exclusa. erat autem uilibus
texta uirgultis, non multo ambitiosior quam nostri hospitis tabernaculum,
in quo nisi incuruus non poterat consistere.
cum
hominum mores quaereremus, illud praeclarum aduertimus,
nihil eos neque emere neque uendere. quid sit fraus aut furtum nesciunt.
aurum uero adque argentum, quae prima mortales putant
esse, neque habent neque habere cupiunt.
nam cum ego presbytero
illi decem nummos aureos obtulissem, refugit, altiore consilio
protestatus, ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui.
aliquantulum ei uestimentorum indulsimus.
Quod cum ille benigne accepisset, reuocantibus ad mare nautis
discessimus, prosperoque cursu septimo die Alexandriam peruenimus,
ubi foeda inter episcopos adque monachos certamina gerebantur
ex ea occasione uel causa, quia congregati in unum saepius
sacerdotes frequentibus decreuisse synodis uidebantur, ne quis
Origenis libros legeret aut haberet, qui tractator scripturarum
sacrarum peritissimus habebatur.
sed episcopi quaedam in libris
illius insanius scripta memorabant, quae adsertores eius
om. FQV, inquit A (cauebo inquit F m. 2) 4 gallus V
; 5 autem om. V II illus V 7 gallus se AFv 8 uisendos om. BV
14 incuruus V: incuruus quis AFv, 15 animaduertimus AFv
16 emere uel uendere V 17 uero et statim post esse V: om. AFv
18 habent aut habere V 19 rcfutauit ed. Rostoeyài II altiori A
20 instrui BMV (sed V istrui): strui AFv II distrui V 21 aliquantolum
V, aliquantum A pr. m. 22 reuocantibus nos AFv 25 uel causa
ABFMQV: om. v II qua V 27 script. sacrarum FV: script. sanctarumA,
sacrarum script. v 29 illius V: ipsius AFv 11 adsertores illius V
et ideo non propter illa, quae in reprehensionem merito uocarentur,
etiam reliqua esse damnanda, cum legentium fides facile
possit habere discrimen, ne falsata sequerentur et tamen catholice
disputata retinerent. non esse autem mirum, si in libris
neotericis et recens scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae
in quibusdam locis non timuisset inpetere euangelicam ueritatem.
aduersum haec episcopi obstinatius renitentes pro potestate cogebant
recta etiam uniuersa cum prauis et cum ipso auctore damnari,
quia satis superque sufficerent libri, quos ecclesia recepisset:
respuendam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura
insipientibus quam profutura sapientibus.
mihi autem ex
illis libris quaedam curiosius indaganti admodum multa placuerunt,
sed nonnulla deprehendi, in quibus illum praua sensisse
non dubium est, quae defensores eius falsata contendunt.
ego
miror unum eundemque hominem tam diuersum a se esse po.
tuisse, ut in ea parte, qua probatur, neminem post Apostolos
habeat aequalem, in ea uero, qua iure reprehenditur, nemo deformius
doceatur errasse.
nam cum ab episcopis excepta in libris
illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta
constaret, locus ille uel maxime parabat inuidiam, in quo editum
legebatur, quia Dominus Iesus, sicut pro redemptione hominis
in carne uenisset et crucem pro hominis salute perpessus mortem
pro hominis aeternitate gustasset, ita esset eodem ordine passionis
etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique
congrueret, ut, qui perditum hominem reformasset, prolapsum
quoque angelum liberaret.
cum haec adque alia istius
modi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta seditio:
F 4 sequerentur FQV: sequeretur Av 5 retinerent
V: retineret AFv 1\\ lebris neutericis Y 6 recentibus Y, recenter
ed. Ald. 7 inpetere V: incidere AFv 9 con prauis V 1\\ damnari
ABMV: damnaro Fv 10 sufficirent — recipissent Y 13 illis FV:
illius Av 14 deprehendi A: reprehendi FMV 1\\ praue A 16 potasse V
18 qua iure AF: quae iure V (?) v 19 excepta BY: excerpta AFMv
21 constarent F || maxime V: maximam AFv 23 et addidit de
Prato || pro hominis salute (salutem
illud
me admodum permouebat, quod Hieronymus, uir maxime catholicus
et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore
putabatur, qui nunc idem praecipue uel omnia illius scripta
damnaret. nec uero ausim de quoquam [temere] iudicare, praestantissimi
tamen [uiri] et doctissimi ferebantur in hoc certamine
dissidere.
sed tamen siue ille error est, ut ego sentio, siue haeresis,
ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animaduersionibus
sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset
effundere, nisi contentione creuisset.
istius modi ergo turbatione,
cum ueni Alexandriam, fluctuabat. me quidem episcopus illius
ciuitatis benigne admodum et melius, quam opinabar, excepit
et secum tenere temptauit, sed non fuit animus ibi consistere,
ubi recens fraternae cladis feruebat inuidia.
nam etsi fortasse uideantur
parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam
multitudinem tantam sub Christi confessione uiuentem, praesertim
ab episcopis, oportuisset adfligi.
Igitur inde digressus Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis
sex milibus separatur, ab Alexandria autem sedecim
mansionibus abest.
ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter
regit: nam paroechia est episcopi, qui Hierosolymam tenet. mihi
iam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione conpertus
facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer.
uir enim praeter fidei meritum dotemque uirtutum non
solum Latinis adque Graecis, sed et Hebraeis litteris ita
2 codd. Gisel. et A: saeuo FV, sed in V a est a m. 2 in ras.
4 praepositis F II in om. F 6 sequtus V 7 qui V et cod. Lazii:
quem AF-v 8 ausim V: ausus AF, ausus sum F corr. et v 11 temere
QIn. V 9 uiri om. V 10 Sed tamen F in ras. si tamen A II ille V:
illud AFv II ego om. Fpr. m. 11 putabatur B 12 sed et F II tam
om. AFQ 14 alexandria BM 16 temptabat ABFM 18 episcopis
parere A 22 separatur BV: disparatur AFv II sedecem V 24 paroechia
V: parrochia F, parochia Av; an Seuerus paroecia ( παϱοιϰἰα) scripsit?
Nobis uero, Gallus inquit,
nimium nimiumque conpertus est. nam ante hoc quinquennium
quendam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum
ab eo uehementissime uexatur et carpitur. unde interdum
Belgicus noster ualde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad
uomitum solere satiari. ego autem illi uiro ignosco, adque ita
sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus
disputasse. nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis
natura.
Tum ego, scolastice, inquam, Galle, defendis gentem
tuam: sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum uitium damnat
in monachis? Immo uero, inquit, nihil penitus omisit, quod
non carperet, laceraret, exponeret: praecipue auaritiam nec minus
uanitatem insectatus est. multa de superbia, non pauca de
superstitione disseruit: uere fatebor, pinxisse mihi uidetur uitia
multorum.
Ceterum de familiaritatibus uirginum et monachorum adque
etiam clericorum quam uera, quam fortia disputauit! unde a quibusdam,
quos nominare nolo, dicitur non amari.
nam sicut Belgicus
noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere
dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: caelibem
spernit uirgo germanum, fratrem quaerit extraneum.
Ad haec ego, nimium, inquam, Galle, progrederis: caue
ne et te aliquis, qui haec agnoscat, exaudiat teque una cum Hieronymo
incipiat non amare. nam quia scolasticus es, non inmerito
om. V in Ktura, in qua sit ante rasuram uidetur scriptum fuisse
3 cum per totum—conpertus est om. V 4 nimiumque om. B 6 nementissime
F II belgicus noster interdom A 8 solere om. AFQ II ego]
praemissum estin Vminio: et gallus II autem AV: autem inquam gallus \'
FQ, ego autem Gallus coni. Gisel. II illi uero F 10 guela V 11 tum
ego] postumianus V, sic minio 12 nquid A (pro ndquid) 14 exponeret
add. in F s. I. m. 2; ipse malim exploderet II minus] add. in V s. I. eadem
manu quam 16 fateor
tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane,
repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram,
apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis aduersum malos
pugna perpetuumque certamen conciuit odia perditorum. oderunt
eum haeretici, quia eos inpugnare non desinit, oderunt eum
clerici, quia uitam eorum insectatur et crimina:
sed plane eum
boni omnes admirantur et diligunt: nam qui eum haereticum
esse arbitrantur, insani sunt. uere dixerim, catholica hominis scientia,
sana doctrina: totus semper in lectione, totus in libris est:
non die neque nocte requiescit: aut legit aliquid semper aut
scribit. quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum Deo,
ante propositam eremum adire, uel exiguum temporis punctum
a tanto uiro discedere noluissem.
huic ergo traditis adque commissis
omnibus meis omnique familia, quae me contra uoluntatem
animi mei secuta tenebat inplicitum, exoneratus quodammodo
graui fasce penitus ac liber, regressus ad Alexandriam, uisitatis
ibi fratribus ad superiorem inde Thebaidem, id est ad
Aegypti extrema contendi.
ibi enim uaste patentes eremi solitudines
plurimum ferebantur habere monachorum. longum est, si
omnia cupiam referre quae uidi: pauca perstringam.
Haut longe ab eremo contigua Nilo multa sunt monasteria.
habitant uno loco plerumque centeni: quibus summum ius est,
F, odium parat V, deinde minio additum : et gallus
3 et postumianus (minio) ego V 4 aduorsus AF 5 consciuit AFV,
em. Giselinus 6 eum
transgressis ad eremum
abbatis illius ordinatione panis uel quilibet cibus alius ministratur.
casu per illos dies quibus illo adueneram cuidam, qui
nuper ad eremum secesserat neque amplius ab hoc monasterio
quam sex milibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas
per duos pueros miserat, quorum maior habebat aetatis annos
quindecim, minor duodecim erat.
his ergo inde redeuntibus aspis
mirae magnitudinis fit obuiam, cuius occursu nihil perterriti,
ubi ante pedes eorum uenit, quasi incantata carminibus caerula
colla deposuit. minor e pueris manu adprehensam ac pallio inuolutam
ferre coepit. dein monasterium quasi uictor ingressus
in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captiuam bestiam
resoluto pallio non sine iactantiae tumore deposuit.
sed cum infantium
fidem adque uirtutem ceteri praedicarent, abbas ille
altiore consilio, ne infirma aetas insolesceret, uirgis.utrumque
conpescuit, multum obiurgatos, cur ipsi, quod per eos Dominus
operatus fuerat, prodidissent. opus illud non suae fidei, sed diuinae
fuisse uirtutis: discerent potius Deo in humilitate seruire,
non in signis et uirtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis
conscientia uirtutum uanitate.
Hoc ubi ille monachus audiuit, et periclitatos infantulos serpentis
occursu et ipsos insuper multa uerbera uicto serpente meruisse,
abbatem obsecrat ne sibi post haec panis ullus aut cibus
aliqui mitteretur.
iamque octauus dies fuerat emensus, quo se
homo Christi intra periculum famis ipse concluserat - arebant
V: sub abbatiB AFv II per om. AF 2 uirtute A 3 concnpierint
F || aut acturi — ad erimum conferre V 4 illo discedunt A
7 quibus ad illos B 10 puerulos A 11 xv V || xn V: duodecim
annis B, duodecennis AFM, duodennis., 12 perterritis F, sed s 2 m.
adiecta 13 caerula
corpus
inedia fatiscebat, fides firma durabat-cmn interim admonitus
abbas ille per spiritum ut discipulum uisitaret, pia sollicitudine
cognoscere cupiens, qua uitae substantia fidelis aleretur,
qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum
eum ipse proficiscitur.
ille ubi eminus senem uenire conspexit,
occurrit, agit gratias, ducit ad cellulam. cum ingressi pariter
ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane congestam,
foribus adfixam ante postem pendere.
ac primum calidi panis
odor sentitur, tactu uero ac si ante paululum focis esset ereptus,
ostenditur: Aegyptii tamen panis forma non cernitur.
obstupefacti
ambo munus caeleste cognoscunt. cum ille hoc abbatis aduentui
praestitum fateretur, abbas uero illius fidei ac uirtuti id potius
adscriberet: ita ambo caelestem panem cum multa exultatione
fregerunt.
quod cum senex ad monasterium post regressus fratribus
rettulisset, tantus omnes incesserat ardor animorum, ut
certatim ad eremum et sacras solitudines ire properarent, miseros
se fatentes, si qui diutius in congregatione multorum, ubi humana
esset patienda conuersatio, resedissent.
In hoc monasterio duos ego senes uidi, qui iam per quadraginta
annos ibi degere, ita ut numquam inde discesserint, ferebantur.
quorum praetereunda mihi commemoratio non uidetur,
siquidem id de eorum uirtutibus et abbatis ipsius testimonio
et omnium fratrum audierim sermone celebrari, quod unum
eorum sol numquam uidisset epulantem, alterum numquam uidisset
iratum.
Ad haec Gallus me intuens: o si uester ille — nolo
nomen dicere - nunc adesset, uellem admodum istud audiret
exemplum, quem in multorum saepe personis nimium experti
sumus uehementer irasci: sed tamen, quia inimicis suis, quantum
F 4 fidelis V: uir fidelis AFv 6 at ille B
8 palmitiam A 1\\ calido pane congestam om. AFQ et 1 cod. Gisel.
9 ante poste (sic) V, de poste AFv 1\\ primam A II caledi panis odore
(odorem corr.) V, panis calidus sentitur odore Rosweydus 11 aegypti V
15 regressum ed. Vorstii 16 omnes incesserat a. animorum BMV:
omnium incenderat ardor animos AFv . 17 et ad sacras F corr. 18 si
qui B: si quid V, qui AFv, siquidem coni. de Prato 20 quinquaginta
V, at u. de Prato 25 uidisset iratum numquam v 2.7 dicere BY:
edicere AFv II nelim AF 11 audire F 28 quem] quod F
confirmaretur exemplo, praeclaram esse uirtutem iracundia
non moueri.
nec uero infitiabor iustas illi causas irarum
fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona. unde
quendam, si agnoscis, censeo iure laudandum, quod cum eum
libertus deseruerit ingratus, miseratus est potius quam insectatus
abeuntem. sed neque illi irascitur, a quo uidetur abductus.
Ego autem: nisi istud uincendae iracundiae Postumianus
prodidisset exemplum, grauiter irascerer discessione fugitiui:
sed quia irasci. non licet, tota istorum commemoratio, quae nos
conpungit, abolenda est.
te, inquam, Postumiane, te potius
audiamus. Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus
tam studiosos esse audiendi uos uideo. sed mementote, quia non
sine faenore istum apud uos depono sermonem: libens praesto
quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis.
Nos uero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum uel sine
faenore restituere possimus.. sed tamen quidquid putaueris, imperato,
dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias:
ualde enim nos delectat tua oratio.
Nihil, inquit Postumianus,
uestra studia fraudabo: et quia eremitae unius agnouistis uirtutem,
referam adhuc uobis pauca de plurimis.
Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo
milibus - habebam autem unum ex fratribus ducem locorum
peritum — peruenimus ad quendam senem monachum sub radice
montis habitantem. ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus
erat.
bouem unum habebat, cuius hic erat totus labor, impulsa
rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius
pedum profundum putei ferebatur. hortus illic erat multis
V 3 nec uiro V 5 agnoscit (— at corr. F) AF 6 desemerit
ignarus miseratns F in ras. habet m. 2 (sine libertus) 11 conpugnit
F (conpugit corr.) 12 et postumianus (sic minio) faciam V
1\\ Sulpici de Prato: galle libri 13 esse audiendi uos F: esse ad
audiendo ∗∗∗∗ uos V, esse uos aud. A, audiendi esse uos v 14 faenore mei:
fenore (uel foen.) edd. 16 et gallus (sic minio) nos uero inquid V
19 tua delectat oratio M || et postumianus (sic minio) nihil inquid V
20 erimitae V II unius V et Bosweydus: incipientis unius F, unius
incipientis Av 21 pluribus A 23 ez AFV: e v 26 bouem — decer-peret
(p. 165, 25) haec desunt vn V una scheda amissa
arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis uel exiguam
radicem ferunt.
uerum hoc sancto illi labor cum pecore
communis et propria praestabat industria: frequens enim inrigatio
aquarum tantam pinguedinem harenis dabat, ut mirum in
modum uirere adque fructificare horti illius holera uiderimus.
ex
iis igitur una cum domino bos ille uiuebat: nobis quoque ex ea
copia cenam sanctus dedit. ibi uidi, quod uos Galli forte non
creditis, ollam cum holeribus, quae nobis in cenam praeparabantur,
sine igne feruere: tanta uis solis est, ut quibuslibet coquis
etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat.
post cenam autem
iam inclinante uespera inuitat nos ad arborem palmam, cuius interdum
pomis uti solebat, quae fere duobus milibus aberat.
nam
hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen. quod
utrum sollers antiquitas procurauerit, an soli natura gignat,
ignoro, nisi Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum
haec seruis suis parauerit.
ex maiore enim parte, qui intra
illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant,
istarum arborum pomis aluntur. ergo ubi ad illam, ad quam
nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem peruenimus,
leonem ibi offendimus: quo uiso ego et ille dux meus intremuimus,
sanctus uero ille incunctanter accessit: nos licet trepidi
secuti sumus.
fera paululum — cerneres imperatam a Deo —
modesta secessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus
poma decerperet. cumque plenam palmulis manum obtulisset,
adcurrit bestia accepitque tam libere quam nullum animal
AF (et sic ckincepB): oleribus v 3 ferunt tres Gisel. libri:
fecerunt A, deperisse (dephendisse F corr.) ferunt FQ, item alii interpolate
1\\ pecude Rosw. et cod. Berol. 6 uiuere BM II uiderimus AFM: uideremus
v || ex his AF 7 cum domino suo Bosweydus 8 sanctus ille
Rosw. 9 credetis de Prato II praeparabantur A et ed. Aldina: praeparabatur
Fv 12 inclinante iam F II palmae cod. Berol. 14 habentur
quod tamen utrum cod. Venetus aptid de Prato 15 soli B: solis AFMfJ
16 nisi AFM: nisi si edd. 17 praeparauerit Rosw. 18 succedant
BM: succeduut AFt), succrescant coni. de Prato 20 humanitatis nostri
duc. A pr. m. fort. ex humanitas hospitis n. duc. (hosp. n. duc. hum. B)
22 ille om. F 23 ut cerneres ed. Ald., ut est infra c. 14, 5 || imperata
F 24 secessit ed. Ald. et M: discessit AFt) 25 palmolis F corr.
26 occurrit AFQ
adhuc trementes facile potuimus expendere, quanta in illo fidei
uirtus et quanta in nobis esset infirmitas.
Alium aeque singularem uirum uidimus, paruo tugurio, in
quo non nisi unus recipi posset, habitantem. de hoc illud ferebatur,
quod ei lupa solita esset adstare cenanti, nec facile umquam
bestia falleretur, quin illi ad legitimam horam refectionis
occurreret et tam diu pro foribus expectaret, donec ille panem,
qui cenulae superfuisset, offerret: illam manum eius lambere
solitam, adque ita quasi inpleto officio et praestita consalutatione
discedere.
sed forte accidit, ut sanctus ille, dum fratrem, qui
ad eum uenerat, deducit abeuntem, diutius abesset et nonnisi
sub nocte remearet. interim bestia ad consuetudinarium illud
cenae tempus occurrit. uacuam cellulam, cum familiarem patronum
abesse sentiret, ingressa, curiosius explorans ubinam
esset habitator. casu contigua cum panibus quinque palmicia fiscella
pendebat.
ex his unum praesumens deuorat, dein perpetrato
scelere discedit. regressus eremita uidet sportulam dissolutam,
non constantem panum numerum: damnum rei familiaris intellegit
ac prope limen panis absumpti fragmenta cognoscit.
sed
non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset. ergo cum
sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non ueniret nimirum
audacis facti conscia ad eum uenire dissimulans, cui
fecisset iniuriam —, aegre patiebatur eremita se alumnae solacio
destitutum.
postremo illius oratione reuocata septimum post diem
adfuit, ut solebat ante, cenanti. sed, ut facile cerneres uerecundiam
paenitentis, non ausa propius accedere, deiectis in terram
profundo pudore luminibus, quod palam licebat intellegi,
quandam ueniam precabatur: quam illius confusionem eremita
F II posse F ut uidetur, possit V 6 lupa ei v II esset BY:
erat AFv 8 prae
ita indulgentiam
consecuta officii consuetudinem deposito maerore reparauit.
intuemini, quaeso, Christi etiam in hac parte uirtutem, cui
sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saeuit.
lupa
praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore
confunditur: uocata adest, caput praebet et habet sensum
indultae sibi ueniae, sicut pudorem gessit errati:
tua haec
uirtus, Christe, tua sunt haec, Christe, miracula. etenim quae in
tuo nomine operantur serui tui, tua sunt, et in hoc ingemescimus,
quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non uerentur.
Ne cui autem hoc incredibile forte uideatur, maiora memorabo.
fides Christi adest me nihil fingere, neque incertis auctoribus
uulgata narrabo, sed quae mihi per fideles uiros conperta
sunt, explicabo.
habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis,
quos anachoretas uocant. uiuunt herbarum radicibus:
nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus uisitentur
frequenter: quas nox coegerit, sedes habent.
ad quendam igitur
hoc ritu adque hac lege uiuentem duo ex Nitria monachi, licet
longe diuersa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conuersatione
carus et familiaris fuisset, auditis eius uirtutibus,
tetenderunt: quem diu multumque quaesitum tandem mense septimo
reppererunt in extremo illo deserto, quod est Memphis contiguum,
demorantem: quas ille solitudines iam per annos duodecim
dicebatur habitare. qui licet omnium hominum uitaret occursum,
tamen agnitos non refugit seque carissimis per triduum
non negauit.
quarto die aliquantulum progressus cum prosequeretur
abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se uenire conspiciunt.
bestia licet tribus repertis, non incerta quem peteret,
V 6 lupa f. c. agnoscit om. V 8 tua haec
Christe miracula V reliquis omissis 10 ingemescimus F pr. m. et
Y: ingemiscimus AF2v 13 neq.
ad speluncam bestiae peruenitur,
ubi illa adultos iam quinque catulos male feta nutriebat,
qui ut clausis luminibus ex aluo matris exierant, caecitate perpetua
tenebantur. quos singulos de rupe prolatos ante anachoretae
pedes mater exposuit.
tum demum sanctus aduertit quid
bestia postularet, inuocatoque Dei nomine contrectauit manu lumina
clausa catulorum: ac statim caecitate depulsa apertis oculis
bestiarum diu negata lux patuit. ita fratres illi, anachoreta quem
desiderabant uisitato, cum admodum fructuosa laboris sui mercede
redierunt, qui in testimonium tantae uirtutis admissi fidem
sancti, gloriam Christi, quae per ipsos esset testificanda, uidissent.
mira dicturus sum, leaenam post dies quinque ad auctorem
tanti beneficii reuertisse eidemque inusitatae ferae pellem pro munere
detulisse: qua plerumque sanctus ille quasi amiculo circumtectus
non dedignatus est munus per bestiam sumere, cuius alium
potius interpretabatur auctorem.
Erat etiam alterius anachoretae in illis regionibus nomen inlustre,
qui in ea parte deserti, quae est Syenis, habitabat. hic
cum primum se ad eremum contulisset, herbarum radicibus,
quas praedulcis interdum et saporis eximii fert harena, uicturus,
ignarus germinis eligendi nociua plerumque carpebat. nec erat
facile uim radicum sapore discernere, quia omnia aeque dulcia
erant, sed pleraque occultiore natura uirus letale cohibebant.
cum
lam. AFV: ct lam. v 3 mooit AFv 4 secuntur F 1\\ nam
subinde reatitans V: nam praeiens et subinde restans AFv || subindeque
resp. M 5 duceret Q 10 animaduertit AFv 14 desiderauerant Ald.
16 et gloriam M 18 inuisitatae Meursius 19 amminiculo F
II circumiectus V 23 quae est syenis (synis V) BV: quae est Syenes
Bosw., quae syenis (sienis A) iungitur AFv 24 contulisset et Fv || herbarum
V: herbis herbarumque AFv, cf. I, 15, 2 25 praedulcis BY:
praedulces AFfJ; caue tamen praedulcis, ut de Prato putat, pro genetiuo
singul. numeri habeas p uixisset
huic propius adstanti fasciculum herbarum,
quem collectum pridie adtingere non audebat, obiecit: sed bestia
quae uirulenta erant ore discutiens, quae innoxia nouerat eligebat.
ita uir sanctus eius exemplo quid edere, quid respuere deberet
edoctus, et periculum famis euasit et herbarum uenena uitauit.
sed longum est, de omnibus, qui eremum incolunt, conperta
nobis uel audita memorare. annum integrum et septem fere menses
intra solitudinem constitutus exegi, magis uirtutis admirator
alienae, quam quod ipse tam arduum adque difficile potuerim
temptare propositum: saepius tamen cum sene illo, qui puteum
et bouem habebat, habitaui.
Duo beati Antoni monasteria adii, quae hodieque ab eius discipulis
incoluntur. ad eum etiam locum, in quo beatissimus
Paulus primus eremita est diuersatus, accessi.
rubrum mare uidi,
iugum Sina montis, cuius cacumen caelo paene contiguum est et
nequaquam adiri potest.
inter eius recessus anachoreta esse aliqui
ferebatur, quem diu multumque quaesitum uidere non potui, qui
fere iam ante quinquaginta annos a conuersatione humana remotus
nullo uestis usu, saetis corporis sui tectus, nuditatem suam
diuino munere nesciebat.
hic quotiens eum religiosi uiri adire uoluerunt,
cursu auia petens occursum uitabat humanum. uni tantummodo
ferebatur se ante quinquennium praebuisse, qui credo
F 2 non referendis F 3 fatescente F 4 sunt Y:
essent AFv II ieiunus V: ieiunii M, in ieiuniis AFv 5 cum ABFMV:
tum v || hibicis Y (cui nomen est dorcas B et 1 cod. Gisel.) 6 stanti A
corr. in astanti 7 bestia
betur, eum, qui ab hominibus frequentaretur, non posse ab angelis
frequentari. unde non inmerito recepta opinione multorum
fama uulgauerat, sanctum illum ab angelis uisitari.
ego autem
a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus, cuius ripas
frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustraui. plerumque
uidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos,
sed et bina et terna milia in isdem uiculis agere constabat.
nec
sane ibi minorem putetis diuersantium in multitudine monachorum
esse uirtutem, quam eorum esse cognouistis, qui se ab humanis
coetibus remouerunt.
praecipua, ut iam dixeram, ibi uirtus
et prima est oboedientia: neque aliter adueniens a monasterii
abbate suscipitur, quam qui temptatus prius fuerit et probatus,
nullum umquam recusaturus quamlibet arduum ac difficile indignumque
toleratu abbatis imperium.
Duo uobis referam incredibilis oboedientiae admodum magna
miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad incitandam uirtutum
aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt.
ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis monasterium
magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret, abbas ei
coepit multa proponere: graues esse istius disciplinae labores,
sua uero dura imperia, quae nullius facile ualeret inplere patientia:
aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus uiueretur,
expeteret: non temptaret adgredi, quod inplere non posset.
ille uero nihil his terroribus permoueri, sed magis ita omnem
oboedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet,
non recusaret intrare. quam illius professionem ubi magister
accepit, non cunctatus probare profitentem.
casu clibanus
ABFMV: regressus sum Qv 9 in
om. V II isdem F: hisdem AV, iisdem v II agere ABFQV: degere v
10 deuersantium V II in in A erasum est 11 cognouistis Rosw.
et V: cognoscitis
et qui putabatur arsurus,
uelut frigido rore perfusus se ipse miratus est.
sed quid mirum,
si tuum, Christe, tironem ignis ille non adtigit? ut nec abbatem
pigeret dura mandasse nec discipulum paeniteret imperio paruisse:
qui eo quo aduenerat die, dum temptaretur infirmus, perfectus
inuentus est: merito felix, merito gloriosus, probatus
oboedientia, glorificatus est passione.
In eodem autem monasterio factum id, quod dicturus sum,
recenti memoria ferebatur. quidam itidem ad eundem abbatem
recipiendus aduenerat. cum prima ei lex oboedientiae poneretur
ac perpetem polliceretur ad omnia uel extrema patientiam, casu
abbas storacinam uirgam iam pridem aridam manu gerebat.
hanc
solo figit adque illi aduenae id operis inponit, ut tamdiu uirgulae
aquam inriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam
erat, lignum aridum in solo arente uiresceret.
subiectus aduena
durae legis imperio aquam propriis umeris cotidie, conuehebat,
quae a Nilo flumine per duo fere milia petebatur. iamque
emenso anni spatio labor non cessabat operantis, et de fructu
operis spes esse non poterat: tamen oboedientiae uirtus in labore
durabat. sequens quoque annus uanum laborem iam affecti fratris
eludit.
tertio demum succedentium temporum labente curriculo,
cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator,
AV: prope F et 2 codd. Gisel. 3 hic V: hunc igitur M,
hoc igitur AFv, huc igitor Mercerus 4 iubet om. F pr. m. || nec distulit
V, sed litt. cdis in rasura 8 perfusum se B, perfusum se esse M
9 tyronem AFY 11 eo die quo aduenerat v 12 meritoque glor. A
14 autem om. F\' 19 figit ABV: fixit F (corr. e uixit) et v 21 in
solo — crediderunt (p. 172, 20) deest in V, cum scheda interciderit || uiresceret
BM: uiuesceret F, uiuisceret Av 23 ferme miliaria dett.
24 fort. etsi de (et de fr. operis om. B) 26 effecti F pr. m. fort. effeti
27 succendentium AFl (temp. succ. A), tertio demum anno, succccl.
temp. 1. curro Eosw. 28 noctu 1 cod. Gis. et BM: nocte AFv
uirga floruit.
ego ipsam ex illa uirgula arbusculam uidi, quae
hodieque in atrio monasterii ramis uirentibus quasi in testimonium
manens, quantum oboedientia meruerit et quantum fides
possit, ostendit.
sed me dies ante deficiet, quam diuersa miracula,
quae mihi de sanctorum uirtutibus sunt conperta, consummem.
Duo uobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium
erit aduersus inflationem miserae uanitatis exemplum, alterum
aduersus falsam iustitiam non mediocre documentum.
quidam
ergo sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili
praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat.
non solum enim praesens, neque uerbo tantum, sed absens
quoque interdum cilicii sui fimbriis aut epistulis missis corpora
obsessa curabat. hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis
ex toto ad eum orbe uenientibus.
taceo de minoribus: praefecti
comitesque ac diuersarum iudices potestatum pro foribus
illius saepe iacuerunt. episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali
auctoritate deposita, contingi se ab eo adque benedici humiliter
postulantes, sanctificatos se ac diuino munere inlustratos, quotiens
manum illius uestemque contigerant, non inmerito crediderunt.
hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere
ac pro cibo - tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc
audiat — sex tantum caricis sustentari.
interea sancto uiro ut ex
uirtute honor, ita ex honore uanitas coepit obrepere. quod malum
ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque
discutere conatus est, sed repelli penitus uel tacita conscientia
uanitatis perseuerante uirtute non potuit.
ubique nomen eius daemones
fatebantur: excludere a se confluentium populos non
B corr. II uidi ABM: post uirentibus habent F, corr. A et v
2 in atrio monasterii BM: intra atrium m. est AFv II uirescentibus F
II quasi ABM: nidi quasi F, uidi, quae quasi v 3 meruerit M: meruit
AFv 5 sanctorum uirtutibus AF; uirt. sanctorum v 7 narrabo B
17 saepe om. F pr. m. 18 contingi se F corr. e contigisse, contingisse
A 20 contingerent M 22 sulpicii V 23 sex V: septem AFv
II caricis F in ras. habet 11 sustineri V II uiro om. A pr. m. 1\\ ex uirtute
et honore (om. mediis) uanitas V 24 quo V 25 dium V 26 paenitus V
27 uanitatis BMV, ut coni. Daumtts ad Minuc. Fel. p. 144 ed. 2z
uanitas AFv 28 confluentum V (conflu:ntem populum Rosw.)
aliorum corporibus daemones fugabantur, se ipsum occultis cogitationibus
uanitatis purgare non poterat.
totis igitur precibus
conuersus ad Deum fertur orasse, ut permissa in se mensibus
quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat.
quid multis morer?
ille praepotens, ille signis adque uirtutibus
toto Oriente uulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerant,
ad cuius fores summae istius saeculi se prostrauerant
potestates, correptus a daemone est retentus in uinculis:
omnia demum
illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto
mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat
utilius adque optatius, uanitate.
Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas.
quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis
salutauerit aut fatuis adque adulantibus uerbis femina una
laudauerit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus
sit uanitate? ut, etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis,
tamen, quia uel stultorum adulatione aut fortasse errore sanctus
esse dicatur, sanctissimum se putabit!
iam uero si ei munera
crebra mittantur, Dei se magnificentia adseret honorari, cui dormienti
adque resoluto necessaria conferantur. quodsi uel de modico
ei aliqua uirtutis alicuius signa succederent, angelum se
putaret.
ceterum cum neque opere neque uirtute conspicuus sit,
i ei quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas,
gaudet salutationibus, inflatur occursibus, ipse etiam ubique dis
currit:
et qui antea pedibus aut asello ire consueuerat, spumantibus
equis superbus inuehitur: parua prius ac nili cellula
A 4 conuersis A II deum BV: dominum AFro 5 diabolo
MV (sed V diabulo): diaboli AFv 6 moror coni. de Prato || ille signis
ABM: ille qui signis Fv 8 postrauerunt Fpr. m. 9 retentus Y et
Rosw.: tcntufl AFv 10 energumini
uerum haec describenda mordacius
beato uiro Hieronymo relinquamus: ad propositum reuertamur.
Tu uero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris
[disputandum]: ita breuiter uniuersa nostrorum instituta conplexus
es, ut pauca haec tua uerba, si aequanimiter acceperint
et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non
indigeant libris posthac Hieronymi coerceri.
sed tu illa potius
euolue quae coeperas, et illud, quod aduersus falsam iustitiam
dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut uere
tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. ita
faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.
Adulescens quidam ex Asia praediues opibus, genere clarus,
habens uxorem et filium paruulum, cum in Aegypto tribunus
esset et frequentibus aduersum Blembos expeditionibus quaedam
eremi contigisset, sanctorum etiam tabernacula conplura uidisset,
a beato uiro Iohanne uerbum salutis accepit.
nec moratus inutilem
militiam cum uano honore contemnere, eremum constanter
ingressus breui tempore in omni genere uirtutum perfectus emicuit.
potens ieiuniis, humilitate conspicuus, fide firmus facile se
antiquis monachis studio uirtutis aequauerat, cum interim subiit
eum cogitatio iniecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret
ad patriam filiumque unicum ac domum totam cum uxore saluaret
: quod utique esset acceptius Deo, quam si solum se saeculo
eripere contentus salutem suorum non sine inpietate neclegeret.
istiusmodi falsae iustitiae colore superatus post quadriennium
F pr. m. 4 byrrum AV: birrum Fv 5 texat om. V
6 nos reuertamur Fcorr. 7 tu] Item postumianus (minio) tu V 8 disputandum
om. V II brcbiter V 9 acciperent et p. expenderent V
11 posthac BMV: post haec AFv II coherceri AF et sic dlias; in V
additum minio: et gallus 14 tibi
igitur infelici
se obstinatione proripiens cum dolore omnium digressus a fratribus.
uix e conspectu abscesserat, inpletur a daemone cruentasque
spumas ore prouoluens suis dentibus se ipse lacerabat. deinde ad
idem monasterium fratrum umeris reportatus, cum coerceri in
eo inmundus spiritus non ualeret, necessitate cogente ferreis nexi- .
bus alligatur, pedes cum manibus uinciuntur: non inmerita poena
fugitiuo, ut quem non cohibuerat fides, catena cohiberet.
post
biennium demum oratione sanctorum ab inmundo spiritu liberatus
ad eremum, unde discesserat, mox regressus, et ipse correctus
et aliis futurus exemplo, ne quem aut falsae iustitiae umbra
decipiat aut incerta mobilitas inutili leuitate conpellat semel
coepta deserere. haec uos de uirtutibus Domini, quae in seruis
suis uel imitanda operatus est uel timenda, scire sufficiat.
sed
quia satisfeci uestris auribus, immo etiam uerbosior fui fortasse
quam debui, tu modo — ad me autem loquebatur — debitum
faenus exsolue, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem,
iam pridem in hoc desideriis meis aestuantibus, audiamus.
Quid ? inquam, tibi de Martino meo liber ille non sufficit,
quem ipse tu nosti me de illius uita adque uirtutibus edidisse?
Agnosco id quidem, Postumianus inquit, neque umquam a dextera
mea liber iste discedit. nam si agnoscis, ecce — et aperit
librum, qui ueste latebat - en ipsum. hic mihi, inquit, terra
ac mari comes,. hic in peregrinatione tota socius et consolator
MV: om. AF, renitente v 5 male AFQV: malo || vsentia
V || euelli Rosw. 6 digressus cst A 7 inpletur BMV: inpletus
AFv I a om. A 8 dein F 9 humeris Av 12 catena cohiberet BY:
catenae cohiberent AFv 14 regressus est A 1\\ correctus AFQ codd.
Gisel. Roszw. : correptus
sed referam tibi sane, quo liber iste penetrarit, et quam
nullus fere in orbe terrarum locus sit, ubi non materia tam felicis
historiae peruulgata teneatur.
primus eum Romanae urbi uir
studiosissimus tui Paulinus inuexit: deinde cum tota certatim
urbe raperetur, exultantes librarios uidi, quod nihil ab his quaestuosius
haberetur, siquidem nihil illo promptius, nihil carius
uenderetur.
hic nauigationis meae cursum longe ante praegressus,
cum ad Africam ueni, iam per totam Carthaginem legebatur.
solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente
descripsit. nam quid ego de Alexandria loquar?
ubi paene omnibus
magis quam tibi notus est. hic Aegyptum, Nitriam, The baidam
ac tota Memphitica regna transiuit.
hunc ego in eremo a
quodam sene legi uidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem,
et ab illo et a multis fratribus haec mihi iniuncta legatio
est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te
supplere conpellerem, quae in illo tuo libro de uirtutibus beati
uiri professus es praeterisse.
age ergo, quia non illa a te audire
desidero, quae scripta sufficiunt, illa quae tum uel propter legentium,
ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum
a te poscentibus explicentur.
Equidem, Postumiane, inquam, cum te iam dudum de sanctorum
uirtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum
cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa, quae
singuli diuersa fecissent, per unum istum facile conpleta.
nam
cum excelsa retuleris, quod mihi dixisse liceat pace sanctorum,
nihil a te penitus audiui, in quo Martinus esset inferior. sed sicut
nullius umquam cum illius uiri meritis profiteor conferendam
esse uirtutem, ita illud animaduerti decet, iniqua illum cum eremitis
uel etiam anachoretis condicione conferri. illi enim ab omni
V: plane AFv II penetrarit V: penetrauerit AFv 2 tam
AFQV: om. v 3 romae V 7 cursum BMV: cursus AFv p praegressus
V ut coni. Giselinus : progressus AFv 8 ueni BMV: uenissem AFtr
I Kartaginem A , cartag. F 11 fort. Thebaidem cf. p. 171,18 12 memfitica
V 13 legi F corr. e longe II dississem A 15 incolume FV 18 tum
om. V II uel om. M 20 explicetur. sulpicius (minio) equidem V
22 intentus om. V 23 me conuertebam V solus 11 prospiciens F, sed
pro ex corr. 25 excelsa om. V 28 ita V: ita et AFv II iniqua A et
corr. F: in qua
iste in medio coetu et conuersatione
populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saeuientes,
cum fere cotidianis scandalis hinc adque inde premeretur,
inexpugnabili tamen aduersus omnia uirtute fundatus stetit
et tanta operatus est, quanta ne illi quidem, quos ante audiuimus
esse in eremo uel fuisse, fecerunt.
ac si illi paria fecissent,
quia iudex tam esset iniustus, ut non istum esse potiorem merito
iudicaret? puta enim istum fuisse militem, qui pugnauerit
in iniquo loco et tamen uictor euaserit, illos autem aeque conpone
militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certauerint.
quid ergo?
etsi omnium una uictoria est, non potest
omnium esse par gloria. tamen cum praeclara retuleris, a nemine
retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique necesse est confiteri
Martino neminem conferendum.
nam si admirandum est,
quod illum Aegyptium flamma non adtigit, hic quoque saepius
imperauit incendiis. si reuoluas quod anachoretis feritas bestiarum uicta succubuit,
hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium
uenena conpescuit.
quodsi illum conferas, qui inmundis
spiritibus obsessos uerbi imperio aut etiam fimbriarum uirtute
curabat, ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum
multa documenta sunt.
si etiam ad illum recurras, qui saetis
suis pro ueste contectus putabatur ab angelis uisitari, cum isto
angeli cotidie loquebantur.
iam uero aduersus uanitatem adque
iactantiam ita inuictum spiritum gessit, ut illa uitia fortius nemo
contempserit, cum quidem inmundis spiritibus adflatos absens .
plerumque curauerit, nec solum comitibus aut praefectis, sed
ipsis etiam regibus imperaret. minimum id quidem in illius uirtutibus,
sed credas uelim, non solum uanitati, sed causis etiam
adque occasionibus uanitatis neminem fortius repugnasse.
parua
quidem, sed non praetereunda dicturus sum, quia et ille laudandus
est, qui summa praeditus potestate tam religiosam ad
B et Ald. 9 puto F 10 in om. BV II aequae V
11 de] ad V 13 omnium esse BMV: omnium om. AFv I tamen AFQV:
et tamen v 14 utique V: utique te AFv 18 rauiem V 20 aut
AFQV: ac v 22 docimenta V || saetis AV: setis Fv 23 putatur AF
27 curauit V 28 imperarit B, imperauerit M || illius B V: illis AFv
29 uanitatis V
memini Vincentium
praefectum, uirum egregium et quo nullus sit intra Gallias omni
uirtutum genere praestantior, dum Turonos praeteriret, a Martino
saepius poposcisse, ut ei conuiuium in suo monasterio daretin
quo quidem exemplum beati Ambrosi episcopi praeferebat, qui
eo tempore consules et praefectos subinde pascere ferebatur —:
sed uirum altioris ingenii, ne qua ex hoc uanitas adque inflatio
obreperet, noluisse.
ergo fatearis necesse est m Martino omnium
illorum, quos enumerasti, fuisse uirtutes, Martini autem in illis
omnibus non fuisse.
Quid tu, inquit Postumianus, ita mecum? quasi non eadem
tecum sentiam semperque senserim. ego uero quoadusque uiuam
semper et sapiam, Aegypti monachos praedicabo, laudabo anachoretas,
mirabor eremitas: Martinum semper excipiam: non illi
ego audeo monachorum, certe non episcoporum quempiam conparare.
hoc Aegyptus fatetur, hoc Syria, hoc Aethiops conperit,
hoc Indus audiuit, hoc Parthus et Persa nouerunt, nec ignorat
Armenia, Bosporus exclusa cognouit, et postremo si quis aut Fortunatas
insulas aut glacialem frequentat oceanum.
quo miserior
est regio ista nostrorum, quae tantum uirum, cum in proximo
habuerit, nosse non meruit. nec tamen huic crimini miscebo populares:
soli illum clerici, soli nesciunt sacerdotes, nec inmerito
nosse illum inuidi noluerunt, quia si uirtutes illius nossent,
sua uitia cognouissent.
horreo dicere quae nuper audiui, infelicem
dixisse nescio quem, te in illo libro tuo plura mentitum. non
est hominis uox ista, sed diaboli, nec Martino in hac parte detrahitur,
sed fides Euangeliis derogatur.
nam cum Dominus ipse
testatus sit istiusmodi opera, quae Martinus inpleuit, ab omnibus
fidelibus esse facienda, qui Martinum non credit ista fecisse,
V II Turonas M 5 \'ambroei V: ambrosii AFv
II qui F corr. e qus ut uidetur 10 fuisse. et postumianus inquit ita
etc. V 11 quasi AV: quia F 1\\ deodem V, ex de eo idem? 12 quoadusque
V: quoad AF" 13 semper om. B 15 audeo V: quemquam
audebo AF" 16 siria A II etbiops V 18 boBforus AFV 19 glatialem
AF 20 nostrorum (t. e. Aquitanorum) AFV: uestrorum M, nostrarum
Q, nostra v 24 uitia nonissent BY || quae Y: quod AFv
27 fides BV: fidei AFv II euangeliis V: euangelii ABFv 29 ista
fecisse non credit om. Fpr. m.
sed infelices, degeneres, somnulenti,
quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt,
et malunt illius negare uirtutes quam suam inertiam confiteri.
uerum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur:
tu potius, ut iam dudum desidero, residua Martini opera
contexe.
At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse
poscendum, quippe qui plura nouerit — neque enim ignorare potuit
magistri facta discipulus — et qui non; inmerito istam uicem
non solum Martino, sed etiam nobis debeat, quia ego iam librum
edidi, tu hactenus Orientalium gesta memorasti: istam demum
necessarii sermonis historiam Gallus euoluat, quia, ut dixi, et
nobis debet loquendi uicem et Martino suo, credo, praestabit,
ut non grauate illius facta commemoret.
Ego plane, inquit Gallus, licet inpar sim tanto oneri, tamen
relatis superius a Postumiano oboedientiae cogor exemplis, ut
munus istud, quod inponitis, non recusem.
sed dum cogito me
hominem Gallum inter Aquitanos uerba facturum, uereor ne
offendat uestras nimium urbanas aures sermo rusticior. audietis
me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno
loquentem.
nam si mihi tribuistis Martini me esse discipulum,
illud etiam concedite, ut mihi liceat exemplo illius inanes sermonum
faleras et uerborum ornamenta contemnere.
Tu uero, inquiit
Postumianus, uel Celtice aut, si mauis, Gallice loquerei
dummodo Martinum loquaris. ego autem credo, quia, etiams
mutus esses, non defutura tibi uerba, quibus Martinum facundo
ore loquereris, sicut Zachariae in Iohannis nomine lingua
AFv 6 et sulpicius ad ego V 7 qui et plura A
9 quia V: ut quia (qui Fpr. m.) AFv II et ego V haud inepte, si
deinde arias et tu 10 edidi
ceterum cum sis scholasticus, hoc ipsum quasi scholasticus
artificiose facis, ut excuses inperitiam, quia exuberas
eloquentia. sed neque monachum tam astutum neque Gallum
decet esse tam callidum.
uerum adgredere potius et quod te manet
explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus,
et iam solis occidui umbra prolixior monet, non multum
diei uicina nocte superesse.
Deinde cum paululum omnes conticuissemus,
Gallus ita coepit: cauendum mihi inprimis esse arbitror,
ne ea de Martini uirtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius
iste memorauit. unde prima illius inter militandum gesta
praetereo, neque ea adtingam, quae laicus egit ac monachus: nec
uero audita ab aliis quam quae uidi ipse dicturus sum.
Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me uiro iunxi,
paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. interim ei
seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi uestimentum
dari.
tunc ille arcessito archidiacono iussit algentem sine
dilatione uestiri: dein secretarium ingressus, cum solus, ut erat
consuetudo, resideret — hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem
permissa clericis libertate praestabat, cum quidem in alio
secretario presbyteri sederent, uel salutationibus uacantes uel
audiendis negotiis occupati: Martinum uero usque in eam horam,
qua sollemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo
cohibebat.
illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam
cathedra usus est: nam in ecclesia nemo umquam illum
sedere conspexit, sicut quendam nuper, testor Deum, non sine
(his) AF II quasi] quare sis V (hoc ipsum — scholast.
deest m ed. de Prato) 2 qui V II eraberaa AВF2МV: ezsuperas Fpr.
m. etv 7 diei] de
sedentem uero Martinum in sellula rusticana, ut sunt
istae in usibus seruulorum, quas nos rustici Galli tripeccias, uos
scholastici aut certe tu, qui de Graecia uenis, tripodas nuncupatis –:
hoc secretum beati uiri pauper ille captatus, cum ei
archidiaconus dare tunicam distulisset , inrupit, dissimulatum se ,
a clerico querens, algere deplorans.
nec mora, sanctus paupere
non uidente intra amphibalum sibi tunicam latenter eduxit pauperemque
contectum discedere iubet. dein paulo post archidiaconus
ingressus admonet pro consuetudine, exspectare in ecclesia
populum, illum ad agenda sollemnia debere procedere.
cui ille
respondens ait, pauperem prius — de se autem dicebat — oportere
uestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi uestem pauper
acciperet.
diaconus uero nihil intellegens, quia extrinsecus indutum
amphibalo, ueste nudum interius non uidebat, postremo
pauperem non conparere causatur. mihi, inquit, uestis, quae
parata est, deferatur: pauper non deerit uestiendus.
tum demum
clericus necessitate conpulsus, iam felle commoto, e proximis
tabernis bigerricam uestem, breuem adque hispidam, quinque
conparatam argenteis rapit adque ante Martini pedes iratus exponit.
en, inquit, uestem, sed pauper hic non est.
ille nihil
motus iubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique
procurans, dum sibi uestem nudus inponeret, totis uiribus elaborans
ut posset occultum esse quod fecerat. sed quando in sanctis
uiris latent ista quaerentibus? uelint nolint cuncta produntur.
cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo ueste procedit.
quo
quidem die — mira dicturus sum — cum iam altarium, sicut
est sollemne, benediceret, globum ignis de capite illius uidimus
BMV: om. AFv 2 sedentem uero martinum V: sedebat autem
martinus AFv II ut sunt istae (ista V) BMV: ut sunt A, ut est Fv
3 tripeccias V: tripecias F, tripetias Av 4 scolastici AF 5 hoc V:
ergo hoc AF, hoc ergo v II captatus BMV (t. e. deceptus): captatum AFv
7 quaerens V, conquerens BM 8 amfibalum FV, amphimalum B
II educit BM 15 amfibalo V 17 parata BV: praeparata AFv II tum
V: arta tum B, artatus AF, arctatus v 18 ac necessitate F corr. II
iam V: iamque AFro II e AFV: a edd. 19 bigerricam BMV: bigerimam
(bigerrimam corr.) A, nigerrimam F, sed prior n et m in ras. m. 2;
bigerrigam v || breuem BMV: breuemque AF\'v 22 secreto AF 23 et
totis A 24 possit AFMV 25 ista? quaerentibus de Prato\'
flamma produceret.
et licet celeberrimo factum die in magna populi
multitudine uiderimus, una tantum de uirginibus et unus de
presbyteris, tres tantum uidere de monachis: ceteri cur non uiderint,
non potest nostri esse iudicii.
Per idem fere tempus cum Euanthius auunculus meus, uir licet
saeculi negotiis occupatus admodum Christianus, grauissima
aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgueri, Martinum
euocauit. nec cunctatus ille properauit: prius tamen quam medium
uiae spatium uir beatus euolueret, uirtutem aduenientis
sentit aegrotus, receptaque continuo sanitate uenientibus nobis
obuiam ipse processit.
altera die redire cupientem magna prece
tenuit, cum interim unum e familia puerum letali ictu serpens
perculit: quem iam exanimem ui ueneni ipse Euanthius suis
umeris inlatum ante pedes sancti uiri, nihil illi inpossibile confisus,
exposuit. iamque se malum serpens per omnia membra
diffuderat :
cerneres omnibus uenis inflatam cutem et ad utris
instar tensa uitalia. Martinus porrecta manu, uniuersa pueri
membra pertractans, digitum prope ipsum uulnusculum, quo
bestia uirus infuderat, fixit.
tum uero — mira dicturus sum — uidimus
uenenum ex omni parte prouocatum ad Martini digitum cucurrisse:
dein per illud ulceris foramen exiguum ita uirus stipasse
cum sanguine, ut solet ex uberibus caprarum aut ouium pastorum
manu pressis longa linea copiosi lactis effluere.
puer surrexit
incolumis. nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat
ueritas, fatebamur non esse sub caelo, qui Martinum possit
imitari.
de Prato cum cod. Vorstii IIlongum a. crinem V: longius
collum crinemque AFv 2 et V: hoc AFv 3 uideremus V II tantum
om. F 4 non uiderent V 6 euanthius FV (item infra) euantius A"
II uir scilicet F 7 admodum BV: tamen admodum AFv 8 extremo
om. V II coepit F 11 sentit V: sensit AFv 12 magna coni prece V
corr. m. 2 13 tenuit
Consequenti itidem tempore iter cum eo, dum dioeceses uisitat,
agebamus. nobis nescio qua necessitate remorantibus aliquantulum
ille processerat.
interim per aggerem publicum plena militantibus
uiris fiscalis raeda ueniebat. sed ubi Martinum in ueste
hispida nigro et pendulo pallio circumtectum contigua de latere
iumenta uiderunt, paululum in partem alteram pauefacta cesserunt.
dein funibus inplicatis protentos illos, quibus, ut saepe
uidistis, misera ipsa animalia conglobantur, ordines miscuerunt:
dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus. qua
permoti iniuria militantes praecipitatis in terram saltibus se
dederunt.
dehinc Martinum flagris ac fustibus urguere coeperunt,
cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga
caedentibus maiorem insaniam infelicibus commoueret, magis
ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens uerbera inlata contemneret.
nos ilico consecuti foede cruentum adque uniuersa
corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset,
inuenimus: statimque eum asello suo inposuimus ac locum caedis
illius exsecrantes raptim abire properauimus. interea illi regressi
ad raedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta
praecipiunt.
quae cum omnia solo fixa ac si aenea signa riguissent,
adtollentibus altius uocem magistris, flagris hinc adque
inde resonantibus, nihil penitus mouebantur. consurgunt deinde
omnes pariter in uerbera: consumit Gallicas mularum poena
mastigias. tota rapitur silua.
de proximo, trabibus iumenta tunduntur,
sed nihil penitus saeuae manus agebant: uno adque
eodem in loco stabant fixa simulacra. quid agerent infelices homines
nesciebant, nec iam ultra dissimulare poterant, quin
quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, diuino numine se teneri.
tandem ergo in se regressi coeperunt quaerere, quis ille esset,
Y, eodem dum AF II diocisis nisitata V 3 puplicum
F 4 raeda V: reda AF, rheda v et sic infra § 5 5 circumiectum
V 6 cesserant ABV: haeserunt Fv 7 deinde v 8 ipsa V:
illa AFv 9 facere
igitur
omnes rapidis nos passibus consequuntur. conscii facti ac meriti,
pudore confusi, flentes et puluere, quo se ipsi foedauerant, caput
adque ora conspersi, ant Martini se genua prouoluunt, ueniam
precantes et ut eos abire sineret postulantes: satis se uel sola
conscientia dedisse poenarum satisque intellexisse, quam eodem
ipsos uiuos absorbere terra potuisset, uel ipsi potius amissis sensibus
in inmobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut
adfixa locis quibus steterant iumenta uidissent: orare se adque
obsecrare, ut indulgeret sceleris ueniam et copiam praestaret
abeundi.
senserat etiam, priusquam occurrerent, uir beatus illos
teneri, nobisque id ante iam dixerat: ueniam tamen clementer
indulsit eosdemque abire permisit, animalibus restitutis.
Illud autem animaduerti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere
solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam uirtutum gratiam
suppetisse, quam prius se habuisse meminisset. quod si uerum
est, immo quia uerum est, conicere possumus, quanta fuerint
illa, quae monachus operatus est et quae teste nullo solus exercuit,
cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium
uiderimus.
multa quidem illius prius gesta innotuere
mundo neque potuere celari, sed innumerabilia esse dicuntur,
quae dum iactantiam uitat, occuluit neque in hominum notitiam
passus est peruenire, quippe qui humanam substantiam supergressus,
uirtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, caelo
teste frueretur.
quod uerum esse uel ex his, quae conperta nobis
sunt nec latere potuerunt, possumus aestimare, siquidem ante
episcopatum duos mortuos uitae restituerit, quod liber tuus
A V et corr. F: percunctantes F pr. m. et v 3 tum
BMV: tunc AFv 5 conBcii BV et corr. F: conscio AF1 vII merito
de Prato cum Aldina 9 satisque se L A 11 eodem V: eosdem AFv
10 absoruere V 14 occurrerent V: accurrerent AFv 16 eosdemque
V, sed s sup. lin. 17 sulpicii V 18 episcopatum F 19 meminirat
V 20 fuerint MV: fuerunt AFv 21 monacus A 23 gesta
prius v 25 occuluit BV (sed V occoluit): occultauit AFv II et neque V
28 fruetur V\'
miror, unum tantummodo suscitarit. cuius rei ego testis sum,
si tamen nihil de idoneo teste dubitatis. id ipsum autem uobis,
qualiter gestum sit, explicabo.
fuerat causa nescio qua Carnotum
oppidum petebamus. interea, dum uicum quendam habitantium
multitudine frequentissimum praeterimus, obuiam nobis
inmanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in
illo uico nouerat Christianum. uerum ad famam tanti uiri campos
omnes late patentes confluentium multitudo contexerat.
sensit
Martinus operandum et adnuntiante sibi spiritu totus infremuit,
nec mortale sonans uerbum Dei gentilibus praedicabat, saepius
ingemescens, cur tanta Dominum Saluatorem turba nesciret.
interea,
sicut nos incredibilis circumdederat multitudo, mulier
quaedam, cuius filius paullo ante defecerat, corpus exanime
beato uiro protensis manibus coepit offerre dicens: scimus quia
amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus mihi est.
iunxit se cetera multitudo et matris precibus adclamabat.
tum
Martinus uidens pro expectantium salute, ut postea nobis ipse
dicebat, consequi se posse uirtutem, defuncti corpus propriis
manibus accepit: et cum spectantibus cunctis genua flexisset,
ubi consummata oratione surrexit, uiuificatum paruolum matri
reddidit.
tum uero multitudo omnis in caelum clamore sublato
Christum Deum fateri, postremo cuncti cateruatim ad genua
beati uiri ruere coeperunt, fideliter postulantes ut eos faceret
Christianos.
nec cunctatus, in medio ut erant campo, cunctos
inposita uniuersis manu catechumenos fecit, cum quidem ad nos
conuersus diceret, non inrationabiliter in campo catechumenos
fieri, ubi solerent martyres consecrari.
V 2 suscitarit AF: suscitaret V, suscitauerit
v 3 de idoneo V: de minus idoneo AFv, de me minus id. BM
4 nescio qua AFV: nescio quae, qua v II carnutum B 5 habitantum
V 8 Christum F corr. et v 9 sensit V: sensit hic AFro
11 uerba. V 12 ingemiscens A Vv 13 multitudo — defecerat om. F
pr. m. 14
Vicisti, inquit Postumianus, Galle, uicisti, non utique me,
qui Martini sum potius adsertor et qui haec omnia de illo uiro et
sciui semper et credidi, sed eremitas omnes anachoretasque uicisti.
nemo enim illorum, sicut Martinus hic uester, immo noster,
mortibus imperauit. meritoque hunc iste Sulpicius apostolis conparat
et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem fidei
uirtus ac uirtutum opera testantur.
sed perge quaeso, quamquam
nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod
etiam nunc de Martino superest sermonis euoluere. nam etiam
minima illius et cotidiana animus festinat agnoscere, quia minima
Ita
faciam, Gallus inquit: uerum id, quod dicturus sum, ipse non
uidi, prius enim gestum est, quam me illi uiro iungerem: sed
factum celebre est, fidelium fratrum, qui interfuerant, sermone
uulgatum.
eo fere tempore, quo primum episcopus datus est,
fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tum maior
rerum potiebatur. hic cum Martinum ea petere cognouisset, quae
praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad
animum illius inmitem ac superbum uxor accesserat Arriana,
quae totum illum a sancto uiro, ne ei debitam reuerentiam praestaret,
auerterat.
itaque Martinus, ubi semel adque iterum superbum
principem adire temptauit, recurrit ad nota praesidia:
cilicio obuoluitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet,
orationem noctibus diebusque perpetuat.
septimo die adsistit ei
angelus: iubet eum ad palatium ire securum, regias fores quamlibet
clausas sponte reserandas, imperatoris spiritum superbum
molliendum.
igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus
(minio) uicisti inquit V 2 assertor AF 3 anachoritasque
V 6 quem F corr. ex quae 7 testatur V I quanquam AF
8 possumus F pr. m. 11 non BY: nulli AFv 12 et gallus (minio)
ita faciam inquid Y II inquit. uerum inquit id F 13 gestum Y: gesta
res AFv II illi uiro] illo F corr. in illi 14 interfuerunt Y haud scio an
recte 15
ita e solio suo superbus excutitur
et Martino inuitus adsurgit: multumque conplexus quem
spernere ante decreuerat, uirtutem sensisse diuinam emendatior
fatebatur: nec expectatis Martini precibus prius omnia
praestitit quam rogaretur.
conloquio illum adque conuiuio
frequenter adsciuit: postremo; abeunti multa munera obtulit,
quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta
reiecit.
Et quia palatium semel ingressi [sumus, licet diuersis in
palatio temporibus gesta conectam: nequaquam enim praetermittendum
uidetur circa Martini admirationem reginae fidelis exemplum.
Maximus imperator rempublicam gubernabat, uir omni
uita merito praedicandus, si ei uel diadema non legitime tumultuante
milite inpositum repudiare uel armis ciuilibus abstinere
licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui nec sine
armis potuit retineri.
hic Martinum saepius euocatum receptumque
intra palatium uenerabiliter honorabat: totus illi cum eo
sermo de praesentibus , de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate
sanctorum, cum interim diebus ac noctibus de ore Martini
regina pendebat: euangelico illo non inferior exemplo pedes
sancti fletu rigabat, crine tergebat.
Martinus, quem nulla umquam
femina contigisset, istius adsiduitatem, immo potius seruitutem
non poterat euadere. non illa opes regni, non imperii
dignitatem, non diadema, non purpuram cogitabat: diuelli a
Martini pedibus solo strata non poterat. postremo a uiro suo
poscit, dicens Martinum uterque conpellant, ut ei remotis omnibus
ministris praeberet sola conuiuium. nec potuit uir beatus.
A II patent om. F 3 frendens V: infrendens AFv 6 e V:
om. AFv 8 sensisse se
finita cenula fragmenta panis absumpti micasque collegit, satis
fideliter illas reliquias imperialibus epulis anteponens. beata
mulier, tantae pietatis adfectu illi merito conparanda, quae uenit
a finibus terrae audire Salomonem, siquidem simplicem sequamur
historiam.
sed fides reginarum est conferenda, quod
mihi liceat separata mysterii maiestate dixisse: illa expetiit audire
sapientem, ista non tantum audisse contenta meruit seruire
sapienti.
Ad haec Postumianus, iam dudum, inquit, Galle, audiens te
loquentem uehementer admiror reginae fidem: sed ubi illud est,
quod nulla umquam femina ferebatur propius adstitisse Martino?
ecce ista regina non solum adstitit, sed etiam ministrauit.
et
uereor ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter
feminis inseruntur.
Tum Gallus, quid tu, inquit, non uides,
quod solent docere grammatici, locum, tempus et personam?
propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus
ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi,
ut clausos carcere liberaret, exiliis datos restitueret, bona
adempta rehiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse,
ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret?
uerumtamen quia occasione huius exempli male usuros
esse aliquos arbitraris, illi uero felices erunt, si a disciplina
exempli istius non recedant. uideant enim, quia Martino semel
V II castis Fcorr. 4 edente V et 2 optimi libri Giselini:
sedente AFv II
disce
igitur disciplinam: seruiat tibi matrona, non imperet, et seruiat,
non recumbat: sicut Martha illa ministrauit Domino, nec
tamen est adscita conuiuio: immo praelata est ministranti, quae
uerbum potius audiebat. sed in Martino ista regina utrumque
compleuit: et ministrauit ut Martha, et audiuit ut Maria.
quodsi
quis hoc uti uoluerit exemplo, per omnia teneat: talis causa sit
talisque persona, tale obsequium, tale conuiuium, et in omni
uita semel tantum.
Praeclare, inquit Postumianus, nostros istos, ut Martini
non egrediantur exemplum , tua constringit oratio, sed profiteor
tibi quia haec surdis auribus audientur.
nam si Martini sequeremur
uias, numquam causas de osculo diceremus et uniuersis
. scaenae opinionis opprobriis careremus. ceterum, sicut tu soles
dicere, cum edacitatis argueris, Galli sumus: ita nos in hac
parte numquam nec Martini exemplo uel tuis disputationibus
corrigemur.
uerumtamen haec nobis iam dudum agentibus, quid
tu tam obstinate, Sulpici, taces? Ego uero, inquam, non solum
modo taceo, sed olim de istis tacere disposui. nam quia quandam
uiduam uagam, nitidulam, sumptuosam obiurgauerim lasciuius
uictitantem, itidemque uirginem adulescenti cuidam mihi
ABFMQV: uita sua v 2 sub uiro uiuens om. V 3 ministrauit
edenti V: ministrauit. Haec edenti (edente A) AFQ, ministrauit.
haec edenti adstitit v 4 ausa V: ausa est AFv II participari conuiuio r
5 nec imperet Filet om. F in rasura 6 deo V 7 adscita — praelata
est om. V 8 audiuit A 10 teneat V: teneat exemplum AFv
13 et postumianus (minio) praeclare inquam V II nostros om. V
14 egpredeantur V 16 numquam — diceremus et om. V et cod. Trudonensis
(Giselini), in alio Gis. libro eadem erasa sunt II uniuersis
unde quaeso taceatis, ne etiam quod uos loquimini ad meam
referatur inuidiam. tota nobis istorum memoria relinquatur: ad
Martinum potius reuertamur.
tu Galle, ut adgressus es, coeptum
opus explica. Tum ille, iam quidem uobis, inquit, tanta narraui,
ut satisfacere studiis uestris meus sermo debuerit: sed quia
uoluntati uestrae non obsecundare mihi non licet, quantum adhuc
diei superest loquar.
nam certe dum stramen illud, quod in
lectos nostros paratur, aspicio, subuenit in memoriam etiam de
stramine, m quo Martinus iacuerat, factam esse uirtutem.
res
ita gesta est. Claudiomagus uicus est in confinio Biturigum adque
Turonorum. ecclesia ibi est celebris religione sanctorum nec
minus gloriosa sacrarum uirginum multitudine. praeteriens ergo
Martinus in secretario ecclesiae habuit mansionem.
post discessum
illius cunctae in secretarium illud uirgines inruerunt: adlambunt
singula loca, ubi aut sederat uir beatus aut steterat,
stramentum etiam, in quo iacuerat, partiuntur.
una earum post
dies paucos partem straminis, quam sibi pro benedictione collegerat,
energumeno, quem spiritus erroris agitabat, de ceruice
suspendit. nec mora, dicto citius eiecto daemone persona curata
est.
Per idem fere tempus Martino a Treueris reuertenti fit obuiam
uacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo in homines
ferebatur et iam multos noxie petulca confoderat. uerum ubi
V 2 alios — increpantem] de eius amore profitentem Vsolue
II quia taliaBM 3 consciui Y, concitaai AFv 4 ut om. F II utreque
legionis V II susciperent F 5 quod BY: hoc quod AFv 6 uobis AFv II
memoria V: mentio AFv 8 ille] gallus V 10 mihi non licet AFQV:
nefas mihi est Gisel. ex suis 11 dies AFQ 14 Claudiomagus BMV: Clau-
sed postquam ad nos
toruis furibunda luminibus propius accessit, Martinus eleuata
[obuiam] manu pecudem consistere iubet:
quae mox ad uerbum
illius stare coepit inmobilis, cum interea uidit Martinus dorso
illius daemonem supersedentem: quem increpans, discede, inquit,
funeste, de pecude et innoxium animal agitare desiste.
paruit nequam spiritus et recessit.
nec defuit sensus in bucula,
quin se intellegeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete
prosternitur, dein iubente Martino gregem suum petiit seque
agmini ceterarum oue placidior inmiscuit.
hoc illud fuit tempus,
quo inter medias flammas positus non sensit incendium , quod
mihi non arbitror esse referendum, quia hoc plenius iste Sulpicius,
licet in libro suo praeteritum, in epistula tamen postea,
quam ad Eusebium, tunc presbyterum, modo episcopum fecit,
exposuit: quam tu, Postumiane, aut credo legisti, aut si incognita
tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes:
nos ab illo omissa referemus.
Quodam tempore, cum dioeceses circuiret, uenantium agmen
incurrimus. canes leporem sequebantur: iamque multo spatio
uicta bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset
effugium, mortem inminentem iam iamque capienda crebris flexibus
differebat. cuius periculum uir beatus pia mente miseratus
imperat canibus, desisterent sequi et sinerent abire fugientem.
continuo ad primum sermonis imperium constiterunt: crederes
uinctos, immo potius adfixos in suis haerere uestigiis. ita lepusculus
persecutoribus alligatis incolumis euasit.
Operae pretium autem est, etiam familiaria illius uerba, spiritualiter
salsa, memorare.
quem recens tonsam forte
hii A, hi FVv II praedicare 2 codd. Gia. 4 obuiam om. V, cf.
tamenuit. Mart. 13, 8 II iubet
item cum subulcum algentem ac paene nudum
in pellicia ueste uidisset, en, inquit, Adam [eiectus de paradiso]
in ueste pellicea sues pascit: sed nos illo uetere deposito,
qui adhuc in isto manet, nouum Adam potius induamus.
boues
ex parte prata depauerant, porci etiam nonnulla suffoderant:
pars cetera, quae manebat inlaesa, diuersis floribus quasi picta
uernabat. speciem, inquit, gerit pars illa coniugii, quae a pecore
depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam
tamen florum retinet dignitatem: illa uero, quam porci pecora
inmunda foderunt, fornicationis imaginem foedam protendit:
ceterum illa portio, quae nullam sensit iniuriam, gloriam uirginitatis
ostendit: herbis fecunda luxuriat, foeni in ea fructus
exuberat et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis
micantibus ornata radiat. beata species et Deo digna: nihil enim
uirginitati est conparandum.
ita et illi, qui coniugia fornication
comparant, uehementer errant, et illi qui coniugia uirginitati
aequanda aestimant, miseri penitus et stulti sunt.
uerum haec
a sapientibus tenenda distinctio est, ut coniugium pertineat ad
ueniam, uirginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad
poenam, nisi satisfactione purgetur.
Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus,
abiecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita uicturus
erexerat. interea astutus inimicus uariis cogitationibus brutum
pectus agitabat, ut coniugem suam, quam Martinus in monasterio
puellarum esse praeceperat, uoluntate mutata secum potius
uellet habitare.
adit ergo Martinum fortis eremita et quid
condita v, F corr. et aliquot libri Giselini, ut uidetur, spiritaliter (uel spiritualiter)
sale condita AMQ
3 iterum F II humunculum V solus 4 pellicea v II eiectus de parad.
om. V 5 oues pascit V 6 adhuc - induamus om. V II Adam om. Q
8 remanebat F 9 a BV: om. AFv, qua pecora depasta sunt F corr.
m. 2 11 porci]
tum Martinus — uerba uobis ipsa dicturus
\'sum — dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie
constitisti ? at ille respondens, frequenter, inquit, in acie steti
et in bello frequenter interfui.
ad haec Martinus: dic mihi ergo:
numquid in illa acie, quae armata in proelium parabatur aut
iam aduersus hostilem exercitum conlato comminus pede destricto
ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare uidisti?
tum
demum miles confusus erubuit, gratias agens errori suo se non
fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera
et rationabili secundum personam militis conparatione correctum.
Martinus autem conuersus ad nos, sicut eum frequens fratrum
turba uallauerat, mulier, inquit, uirorum castra non adeat,
acies militum separata consistat: procul femina in suo degens
tabernaculo sit remota. contemptibilem enim reddit exercitum,
si uirorum cohortibus turba feminea misceatur.
miles in acie,
miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta
contineat. habet et illa gloriam suam, si pudicitiam uiro absente
seruauerit : cuius haec prima uirtus et consummata uictoria est,
non uideri.
F corr. 3 insisteret V et cod. Vorstii: instaret
AFv 5 in sua (i. e. in coniugii iura) AFMQV: in sua uitia v 6 in
eadem V: in eadem eiusdem AFu 7 sanctos Giselinus: scs AFV, et
sic uel sanctus
Illud uero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis,
cum et tu coram adesses, illam uirginem praedicarit, quae ita
se penitus ab omnium uirorum oculis remouisset, ut ne ipsum
quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa uisitare
uellet, admiserit.
nam cum praeter agellum illius praeteriret,
in quo se ante conplures annos pudica cohibuerat, audita fide
illius adque uirtute deuertit, ut tam inlustris meriti puellam
religioso officio episcopus honoraret.
nos consequentes gauisuram
illam uirginem putabamus, siquidem hoc in testimonium uirtutis
suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito
propositi rigore uenisset.
uerum illa fortissimi uincula propositi
ne Martini quidem contemplatione laxauit. ita uir beatus
accepta per aliam feminam excusatione laudabili ab illius foribus,
quae se uidendam salutandamque non dederat, laetus abscessit.
o uirginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa
est se uideri! o Martinum beatum, qui illam repulsam non ad
contumeliam suam duxit, sed magnificans illius cum exultatione
uirtutem inusitato in his\' dumtaxat regionibus gaudebat exemplo!
ergo cum haut longe ab illa uillula nos manere nox inminens
coegisset, xenium beato uiro eadem illa uirgo transmisit :
fecitque Martinus, quod ante non fecerat — nullius enim ille
umquam xenium, nullius munus accepit —: nihil ex his, quae
uirgo uenerabilis miserat, refutauit, dicens benedictionem illius
a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus
praeferenda.
audiant, quaeso, uirgines istud exemplum, ut
fores suas, si eas malis obsistere uolunt, etiam bonis claudant,
et, ne ad se inprobis sit liber accessus, non uereantur excludere
etiam sacerdotes.
totus hoc mundus exaudiat\': uideri se a Martino
V, illuV 2 praedicarit BMV: praedicaret AFv
1\\ ita om. F 5 praeter in F erasum est, per M 6 ante IV: iam ante
AFv II cohibuerat V: cohibebat AFv 7 deuertit AF2V : diuertit Flv
9 in om. F in rasura 10 esset habitura AMV : esse (om. F Lm.)
habituram Fv 11 proposito B II fortissima B || uincta F 12 nec F
(sed u. 15 idem ne) 14 uidendam se
quis autem hoc praeter Martinum
sacerdos non ad suam iniuriam rettulisset? quos aduersum sanctam
uirginem motus quantasque iras mente concepisset ? haereticam
iudicasset et anathemandam esse decreuisset.
quam uero
illi beatae animae illas uirgines praetulisset, quae crebris occursibus
ubique se praebent obuias sacerdoti, quae conuiuia sumptuosa
disponunt, quae una pariter discumbunt!
sed quo me
ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne
in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus
obiurgationis uerba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet
exemplum. uerum ego ita uirtutem huius uirginis praedicabo,
ut tamen nihil illis, quae ad Martinum uidendum ei
longinquis regionibus saepe uenerunt, arbitrer derogandum,
siquidem hoc beatum uirum frequenter affectu etiam angeli frequentarint.
Ceterum hoc, quod dicturus sum, Sulpici, hoc te—me autem
intuebatur — teste perhibeo. Quodam die ego et iste Sulpicius
pro foribus illius excubantes iam per aliquot horas cum silentio
sedebamus, ingenti horrore et tremore, ac si ante angeli tabernaculum
mandatas excubias duceremus, cum quidem nos, clauso
cellulae suae ostio, ibi esse nesciret.
interim conloquentium murmur
audimus et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore,
cod. Vorstii 3 niuentium F II hoc F: hoc alius
AFv 6 anathemandam V: anathematizandam ÅFv; cf. Salmas. ad
Tertull, de pallio p. 225 9 discumbunt V et cod. Varstii: accambunt
AFv 12 fedilibus F II satisfaciet ABF: satisfacit V, satisfaciat v
16 frequentauerunt B, uisitarunt A 18 hoc F: id AFv II Sulpici
V et cod. Lazii (sed V sulpicii): Postumiane AFv II te V: tibi AFv, isto
tibi F corr. (al. te ante teste habent) 19 teste BMV: teste recte AFv.
Post perhibeo additum est in marg. V manu saec. IX-X: hic demitte
usque ad finem libri istius. id est usque ad crucem t et notam asteriscum,
quae nota exstat ad caicem capitis 14; de qua adnotatione de Prato bene
hoc monuit: Sane Paulinus ipse hoc dialogo quae sequuntur omnia omisit,
non tamen Fortunatus, qui locum de Antichristo tantum sUentio inuoluit.
post duas fere
horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius,
sicut apud eum nemo familiarius loquebatur, coepit orare, ut pie
quaerentibus indicaret, quid illud diuini fuisset horroris, quod
fatebamur nos ambo sensisse, uel cum quibus fuisset in cellula
conlocutus : tenuem enim nos scilicet et uix intellectum sermocinantium
sonum pro foribus audisse.
tum ille diu multumque
cunctatus - sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret
inuito: incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non
mentior, nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinam aestimet
fuisse mentitum –:
dicam, inquit, uobis, sed uos nulli quaeso
dicatis: Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. referebat autem
nobis uultum adque habitum singularum.
nec uero illo tantum
die, sed frequenter se ab eis confessus est uisitari: Petrum etiam
et Paulum Apostolos uideri a se saepius non negauit. iam uero
daemones, prout ad eum quisque uenisset, suis nominibus increpabat.
Mercurium maxime patiebatur infestum, Iouem brutum
adque hebetem esse dicebat.
haec plerisque etiam in eodem monasterio
constitutis incredibilia uidebantur, nedum ego confidam
omnes, qui haec audient, credituros. nam nisi inaestimabilem
uitam adque uirtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos
tanta gloria praeditus haberetur. quamquam minime mirum, si
in operibus Martini infirmitas humana dubitauit, cum multos s
hodieque uideamus nec Euangeliis credidisse. a Martino autem
saepe angelos uisos familiariter et sensimus et experti sumus.
rem
minimam dicturus eum, sed tamen dicam. apud Nemausum
episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat,
sed quid gestum esset scire cupiebat. casu cum eo iste Sulpicius.
nauigabat, sed procul, ut semper, a ceteris in remota nauis parte
residebat. ibi angelus, quid gestum esset in synodo, ei nuntiauit.
nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes satis
BMV: perquirentibus AFv 6 intente. enim V
|| scilicet V: licet AFv 9 incredibilia BM 10 nisi si B II existimet B
11 inquam V II nulli quaeso AFV: quaeso nulli v 12 dicetes V II
tecla AF II praeferebat F 13 adque om. A pr. m. 18 in eodem
etiam v 23 dubitauit V: dubitauerit AFv 24 nec euangeliis BV:
ne eu. quidem AFQv 30 resedebat V, solus residebat BM II ei post ibi
habent AFv 31 consilii V
fuisse decreta, quae Martino angelus nuntiarat.
Ceterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem
et Antichristum prius esse uenturos: Neronem in occidentali
plaga subactis decem regibus imperaturum, persecutionem
ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat.
ab
Antichristo uero primum Orientis imperium esse capiendum, qui
quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab
illo et urbem et templum esse reparandum.
illius eam persecutionem
futuram, ut Christum Deum cogat negari, se potius
Christum esse confirmans, omnesque secundum legem circumcidj
iubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum,
adque ita sub illius potestate uniuersum orbem cunctasque gentes
esse redigendas, donec Christi aduentu impius opprimatur.
non
esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus
iam natus esset et iam in annis puerilibus constitutus, aetate legitima
sumpturus imperium. quod autem haec ab illo audiuimus,
annus octauus est: nos aestimate, quam iam in praecipiti consistant,
quae futura metuuntur.
Haec cum maxime Gallus, necdum explicitis quae statuerat
referre, loqueretur, puer familiaris ingressus est, nuntians, Refrigerium
presbyterum stare pro foribus.
dubitare coepimus, utrum
Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis uiro,
qui officii causa ad nos ueniebat, occurrere.
tum Gallus: etiamsi
non ob aduentum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec
V: ea ibi ab episcopis AFv 3 Ceterum cum - futura
metuuntur (§ 4 extr.) haec om. AF et codd. plerique, sed exstant in
MV, cod. Ven. (apud de PratoJ et in 3 libris (Trudonensi, Bethl. et
Parc.) Giselini II ab eo
uerum quia de Martini uirtutibus nequaquam explicari uniuersa
potuerunt, haec uos hodie audisse sufficiat, cras
reliqua dicemus. ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus.
Lucescit hoc, Galle: surgendum est. nam, ut uides, et Postumianus
instat et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit,
exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda
distuleras, debitor sponsionis euoluas.
non ignarus quidem
iste omnium, quaecumque memoranda sunt, sed dulcis et grata
cognitio est etiam nota relegenti, siquidem natura ita conparatum
sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat, quae multorum
testimoniis non esse incerta cognoscat.
nam [et] hic a
prima adulescentia Martinum secutus nouit quidem omnia, sed
libenter cognita recognoscit. fatebor enim tibi, Galle, Martini
mihi saepius auditas esse uirtutes, quippe qui de eo etiam litteris
multa mandauerim: sed per gestorum admirationem semper mihi
noua sunt, quae de illo licet audita saepius reuoluuntur. proinde
additum nobis Refrigerium auditorem eo inpensius gratulamur,
quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat,
quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est ueritatem.
haec me loquente, Gallo iam ad narrandum parato, inruit turba
monachorum, Euagrius presbyter, Aper, Sabbatius, Agricola:
V: pertractum Laziua, protractum AFv 3 haec - sufflciat
om. V 4 et sulpicius ita V II hac BMV: om. AFv 6 Explicit
liber tertius A, Explicit liber tertius de uita Sci Martini Dialogus secundi
r
(ste) F; Finit I ts (i e. tractatus) incipit sequenti die de eadem re V
7 hoc V: o AFv, est phrasis comica lucescit hoc iam, u. Plauti Amph.
I, 3, 45. Ter. Heaut. III, 1, 1 8 hesternum
Quid,
inquam, tam subito et insperati tam ex diuersis regionibus tam
mane concurritis? Nos, inquiunt, hesterno cognouimus, Gallum
istum per totum diem Martini narrasse uirtutes, et reliqua in
hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturauimus
frequens auditorium facere de tanta materia locuturo.
interea nuntiatur multos saecularium stare pro foribus, nec
ingredi audentes, sed ut admitterentur rogantes. tum Aper, nequaquam,
inquit, istos nobis admisceri conuenit, quia ad audiendum
curiositate potius quam religione uenerunt.
confusus ego
illorum uice, quos non admittendos esse censebat, aegre tandem
obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem,
ceteri sunt repulsi. tum Gallum media in sede conponimus:
qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset,
tandem ita exorsus est.
Conuenistis, inquit, ad me audiendum, uiri sancti et diserti,
sed religiosas potius quam doctas aures, ut arbitror, adtulistis,
audituri me fidei testem, non oratoris copia locuturum. quae
autem hesterno dicta sunt, non reuoluam: illa qui non audierunt,
ex scripturis cognoscent.
noua Postumianus expectat nuntiaturus
Orienti, ne se in conparatione Martini praeferat Occidenti. ac
primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare:
res in Camutena gesta est ciuitate.
Y: presbyter noster AFv II Etherius v It calupione BY:
calyppione A, calyppiono F, Callipione v, Calliopio Bartmus. 3 longiori
A II occurrit BMV: cucurrit AFv 4 et V: et tam AJFv, tam B
|| tam (ante ez) deletum in V eadem manu 5 Et illi nos V II inquit
AF\'V 8 de tanta materia Y et cod. Vorstii: tantam materiam AFv
10 rogantes BV: orantes AFv 11 inquit istos AF: quidem istos
V, istos inquit v 12 ergo F pr. m. 13 tandem ed. Parisina:
tamen libri 14 admitteret B 15 repulsi sunt F II in media A
17 tamen F pr. m. 18 uiri sancti V: et sancti AFv 19 nti v
20 fidei testem V: fidei testes AF, fide teste Q, fide testis e 22 scripturis
V: scriptore B, scriptis AFv II cognoscent BY: recognoscent AFv
24 explicare BFV: explicari Av 25 carnutena V: carnutum B, carnotena
AFv
Paterfamilias quidam duodecennem filiam ab utero mutam
Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis
sanctis uir beatus solueret.
ille cedens episcopis, qui tam forte
latus illius ambiebant, Valentino adque Victricio, inparem se
esse tantae moli, sed illis quasi sanctioribus nihil inpossibile fatebatur.
at illi pias preces una cum patre supplici uoce iungentes
orare Martinum ut sperata praestaret. nec cunctatus ultra utrumque
praeclarum, et ostendendo humilitatem nec differendo
pietatem - iubet circumstantis populi multitudinem submoueri:
episcopis tantum et puellae patre adsistentibus in orationem suo
illo more prosternitur.
dein pusillum olei cum exorcismi praefatione
benedicit, adque ita in os puellae sanctificatum liquorem,
cum et linguam illius digitis teneret, infudit.
nec fefellit sanctum
uirtutis euentus. patris nomen interrogat: mox illa respondit.
proclamat pater cum gaudio pariter et lacrimis Martini genua
conplexus, et hanc primam se filiae audisse uocem cunctis stupentibus
fatebatur.
ac ne cuiquam id incredibile forte uideatur,
perhibeat uobis praesens Euagrius testimonium ueritatis: nam
res ipso praesente tum gesta est.
Paruum illud est, quod nuper Arpagio presbytero referente cognoui,
sed non praetermittendum uidetur. Auitiani comitis uxo-
rem misisse Martino oleum, quod ad diuersas morborum causas
necessarium, sicut est consuetudo, benediceret: ampullam uitream
istiusmodi fuisse, ut rotunda in uentrem cresceret ore producto,
sed oris extantis concauum non repletum, quia ita moris
sit uascula conplere, ut pars summa umbonibus obstruendis
Y: pater filiam AF, paterfamilias v 1\\ duodennem
ed. Ald. II filiam ab u. mutuam MV: ab u. mutam puellam AFv
3 Bcis AV: scs Fv II uir beatus Y: om. AFv II solueret V: absolueret
AFv 4 ualentino Y: ualentiano F pr. m. nalentiniano AF2v
7 orauere F corr. 9 circumstantes V 11 ille Q II more om. F
pr. m. II pauxillum
testabatur presbyter uidisse se oleum sub Martini
benedictione creuisse, quoad exundante copia superne difflueret:
eademque, dum ad matremfamilias uasculum referretur,
ferbuisse uirtute:
nam inter manus pueri portantis ita semper
exundasse oleum, ut omne illius uestimentum copia superfusi
liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum
uasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli,
quo claudi diligentius seruanda consuerunt, in uitro illo spatium
non fuisse.
mirum et illud, quod huic — me autem intuebatur - memini
contigisse. uas uitreum cum oleo, quod Martinus benedixerat,
in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris
incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignorans, adtraxit.
uas super constratum marmore pauimentum decidit. cunctis
metu exterritis benedictionem Dei perisse, ampulla perinde
incolumis est reperta, ac si super plumas mollissimas decidisset.
quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda
uirtutem, cuius benedictio perire non potuit.
Quid illud, quod factum a quodam est, cuius nomen, quia
praesens est et prodi se uetuit, supprimetur: cui quidem tempori
hic etiam Saturninus interfuit.
canis nobis inportunior oblatrabat.
in nomine, inquit, Martini iubeo te obmutescere. canis
— haesit latratus in gutture:
linguam abscisam putares - obmutuit.
ita parum est ipsum Martinum fecisse uirtutes: credite
mihi, quia etiam alii in nomine eius multa fecerunt.
Auitiani quondam comitis noueratis barbaram nimis et ultra
omnia cruentam feritatem. hic rabido spiritu ingressus Turonum
F, quod V II difflueret MY: deflueret AFv ; apte comparauit
de Prato Lucret. III, 436
quod ubi
Martino conpertum est, solus paulo ante mediam noctem ad
praetorium bestiae illius tendit sed cum profundae noctis silentio
quiescentibus cunctis nullus foribus obseratis pateret ingressus,
ante limina cruenta prosternitur. interea Auitianus graui somno
sepultus angelo ingruente percellitur: seruus, inquit, Dei ad tua
limina iacet et tu quiescis?
qua ille uoce percepta lecto suo turbatus
excutitur, conuocatisque semis trepidus exclamat, Martinam
esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne
Dei seruus pateretur iniuriam.
sed illi, ut est omnium natura
seruorum, uix prima limina egressi , inridentes dominum suum
quod somnio fuisset inlusus, negant quemquam esse-pro foribus,
ex suomet ingenio coniectantes neminem nocte posse uigilare,
nedum illi crederent, in illo noctis horrore iacere ante aliena
limina sacerdotem: idque Auitiano facile persuasum est. rursum
soluitur in soporem: sed mox ui maiore concussus exclamat Martinum
stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque
permitti.
tardantibus seruis ipse usque ad limina exteriora
progreditur: ibi Martinum ut senserat deprehendit. perculsus
miser tantae uirtutis manifestatione, quid, inquit, mihi hoc,
domine, fecisti ? nihil te loqui necesse est: scio quid desideres,
uideo quid requiras : discede quantocius, ne me ob iniuriam tuam
caelestis ira consumat: satis soluerim hucusque poenarum. crede
quia non leuiter apud me actum est, ut ipse procederem.
post
discessum autem sancti aduocat officiales suos, iubet omnes custodias
relaxari et mox ipse proficiscitur. ita fugato Auitiano laetata
est ciuitas et liberata.
V: disponens AFv || postera o 3 triste V: tam triste AFv
B pertendit M 1 profundo B 6 nullis F pr. m. 9 et om. V
12 natura eernorum om. V 13 prima limina niz A (Bed add. uii m. 8)
14 soranio de Prato: somno libri 15 auimet F corr. 16 necdum
V II filius noctis F 17 est om. AFv 19 eibiq. F, sed q. erasum
20 usque om. AF 21 adpraehendit V 22 manifestatione uirtutis
AFv 23 te loqui AFV: loqui te v 27 sancti martini F, martini (om.
sancti) F II custodia v 29 est ciuitas et liberata AFV: est se cinitas
liberatam duo codd. Gisd. et v
Haec cum multis Auitiano referente conperta sint, tum nuper
Refrigerius presbyter, quem coram uidetis, a Dagrido, fideli
uiro ex tribunis, sub inuocatione diuinae maiestatis audiuit, qui
sibi hoc ab ipso Auitiano relatum esse iurabat.
ceterum nolo miremini
me hodie facere, quod hesterno non feci, ut ad singulas
quasque uirtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas
si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat.
exegit id infidelitas plurimorum, qui in aliquibus, quae hesterno
memorata sunt, nutare dicuntur. accipiant ergo testes adhuc incolumes
adque uiuentes, quibus, quia de fide nostra dubitant,
magis credant. sed si adeo infideles sunt, profiteor quia nec illis
sunt credituri.
miror autem quemquam, qui uel tenuem sensum
religionis habeat, tantum piaculi uelle committere, ut putet quemquam
de Martino posse mentiri.
facessat a quoquam, qui sub Deo
uiuit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis
adseratur. sed totius sermonis fidem, Christe, apud te
deponimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae
aut ipsi uidimus aut quae manifestis auctoribus uel plerumque
ipso referente cognouimus.
ceterum etsi dialogi speciem, quo ad
leuandum fastidium lectio uariaretur, adsumpsimus, nos pie
praestruere profitemur historiae ueritatem. haec me extrinsecus
inserere nonnullorum incredulitas non sine meo dolore conpulit.
sed redeat ad nostrum sermo consessum:
in quo cum me tam studiose
audiri uideam, fatear necesse est Aprum fecisse constanter,
qui reppulit infideles, eos tantum iudicans audire debere qui
crederent.
efferor, si quid creditis, spiritu et prae dolore totus
ABFV: sunt., 2 adagrido V: abagarido AFMQ, auagdrio B ab
euagrio cod. Trudon. Qiselini et v 3 magestatis F 5 externo V 8 exe-
. git Y: exigit AFv 9 nutare Fin ras. m. 2 12 quendam F 13 uellet
c. ut putent V 15 suspitio AF || nam neque B 16 sed V: sed tamen
AFv || sermonis V, sed niss. I. || Ghriste apud teBV: apud te ChriateAFc
17 deponimus B: depromimus AFVv, sed in V om. post. 19.quod V
20 lenandum BFQV: leniandum A, releuandum v 21 praestruere
AQV et pr. m. F: praestare F corr. etv 22 compulit Mercerus: compulerat
F (sed at corr. ex it), conpnlerit (uel comp.) AVv; cf. uar. lect.
adp. 205, 6 23 consensum
Monasterium beati uiri duobus a ciuitate erat milibus disparatum:
sed si quotiens uenturus ad ecclesiam pedem extra cellulae
suae limen extulerat, uideres per totam ecclesiam energumenos
rugientes, et quasi adueniente iudice agmina damnanda trepidare,
ut aduentum episcopi clericis, qui uenturum esse nescirent, daemoniorum
gemitus indicaret. uidi quendam adpropiante Martino
in aera raptum manibus extensis in sublime suspendi, ut nequaquam
solum pedibus adtingeret.
si quando autem exorcizandorum
daemonum Martinus operam recepisset, neminem manibus adtrectabat,
neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per
clericos rotatur turba uerborum, sed admotis energumenis ceteros
iubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae
cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat.
tum
uero cerneres miseros diuerso exitu perurgueri: hos sublatis in
sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen uestes defluere
in faciem, ne faceret uerecundiam nudata pars corporum: at in
parte alia uideres sine interrogatione uexatos et sua crimina confitentes.
nomina etiam nullo interrogante prodebant: ille se Iouem,
iste Mercurium fatebantur.
postremo cunctos diaboli ministros
cum ipso cerneres auctore cruciari, ut iam in Martino illud fateamur
inpletum quod scriptum est: quoniam sancti de angelis
iudicabunt.
Pagum quendam in Senonico annis singulis grando uexabat.
conpulsi extremis malis incolae a Martino auxilium poposcerunt:
BMV: credent AFv 3 disseparatum V, fort. separatum,
ut V habet Dial. 1, 8, 1 4 ad F in ras. 5 uideris V II inaergnminos V
6 damnata F corr., damnanda — clericis om. V 7 clerici A II qui
F corr. e qus ut uidetur 8 indicarent F corr. et B 1\\ appropinquante M
9 aera AFQV: aere v 10 exorcidiandorum V 11 recipisset V
|| adtractabat F, om. V 13 turba V: turbo AFv, turba uerborum iam
legitur apud Cic. de orat. III, § 50 et Quintil. inst orat. 8, 2, 17
16 sublatas Fpr. m. 17 uestis deflueret F 18 in faciem BY:
super faciem AFv; receptam lectionem firmauit de Prato coll. HUarii lib.
c. Constantium 8 et Hieron. ep. 108,13 18 ad in
sed facta ibi oratione Martinus ita uniuersam penitus liberauit
ab ingruenti peste regionem, ut per\' uiginti annos, quibus
postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit.
quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum
putaretur, eo anno, quo ille defecit, rursum incubuit rediuiua
tempestas: adeo sensit et mundus uiri fidelis excessum, ut cuius
uita iure gaudebat, eiusdem mortem lugeret.
ceterum si ad haec
probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit,
non unum ego hominem, sed milia multa producam, et totam
m testimonium uirtutis expertae Senonum aduocabo regionem.
et
tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis
super hoc cum Romulo Auspicii illius filio , honorato et religioso.
uiro, fuisse sermonem: qui haec nobis tamquam inconperta referebat,
et cum futuris prouentibus per adsidua damna trepidaret,
ut ipse uidisti, magno secum maerore lugebat, Martinum non in
haec tempora reseruatum.
Sed ut ad Auitianum recurram - qui cum in omnibus locis
cunctisque in urbibus ederet crudelitatis suae infanda monumenta,
Turonis tantum innocens erat: et illa bestia, quae humano sanguine
et infelicium mortibus alebatur, mitem se adque tranquillum
beato uiro praesente praestabat —:
memini quodam die
ad eum uenisse Martinum : qui ubi secretarium eius ingressus est,
uidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis adsidentem.
quem eminus, ut uerbo, quia ita necesse est, parum Latino
loquamur, exsufflans, Auitianus se exsufflari existimans, quid
me, inquit, sancte, sic accipis? tum Martinus, non te, inquit,
in F erasum || legatio ABFV: legatione v 2 adeuetierat
AFv 4 ingruente BF (non item V) 5 pertulit V 6 esset non Y
7 defecit BY: defunctus est AFv 1\\ rursus v -9 eiusdem ABFMV:
etiam eiusdem v 10 exigeret FQ 11 hominem ego A || multa millia v
12 expertam M, perperam probante de Prato 14 romulo V corr. e
nunulo 18 hae V 19 cum omnibus Y 20 in urbibus MV:
in om. AFv 22 tranquillam F 25 uidet ABF 26 ita BMY: et
AF, om. v || est om. BM 27 exsufflans] add. in V sup. lin. eadem
m. in eum || existimans ait
cessit diabolus et reliquit
familiare subsellium: satisque constat post ilium diem Auitianum
mitiorem fuisse, seu quod intellexerit egisse se semper
adsidentis sibi diaboli uoluntatem, seu quod inmundus spiritus
ab illius consessu per Martinum fugatus priuatus est potestate
grassandi, cum erubesceret minister auctore nec ministrum auctor
urgueret.
In uico Ambatiensi, id est castello ueteri, quod nunc frequens
habitatur a fratribus, idolium noueratis grande opere constructum.
politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum
sublime procedens superstitionem loci operis dignitate seruabat.
huius destructionem Marcello, ibidem consistenti presbytero, uir
beatus saepe mandauerat. post aliquantum tempus regressus increpat
presbyterum, cur adhuc idolii structura consisteret.
ille
causatus uix militari manu et ui publicae multitudinis tantam molem
posse subuerti, nedum id facile putaret per inbecillos clericos
aut infirmos monachos quiuisse curari.
tum Martinus recurrens
ad nota subsidia nocte tota in oratione peruigilat: mane orta
tempestas aedem idoli usque ad fundamentum prouoluit. uerum
haec Marcello teste dicta sint.
Aliam eius non dissimilem in simili opere uirtutem Refrigerio
adstipulante perhibebo. columnam immensae molis, cui idolum
superstabat, parabat euertere, sed nulla erat facultas, qua id
daretur effectui: tum ad orationem suo more conuertitur.
uisam
cesait BMV: incnbuit ita recessit AFv 2 post illum diem
V: ab illo die AFv 3 intellexerat F, immo exspectares intellerit 5 consensu
AВF1M 6 auctore V: auctorem AFv 8 uicoBV: uico autem AFv
1\\ ambaciensi F (ambiac. corr.), ambaciacensi A, ambiacensi aJ. 1\\ castello
AFMQV: castello illo v y quod — a fratribus om. V; at u. Paulinum
quem adfert de Prato: Vicus erat, ueteris quondam uestigia castri, Nanc
Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluuio
sanguinis laborantem, cum Martini uestem exemplo mulieris
illius euangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse
sanatam.
Serpens flumen secans in ripam, in qua constiteramus, adnabat:
innomine, inquit, Domini iubeo te redire. mox se mala
bestia ad uerbum sancti retorsit et in ulteriorem ripam nobis inspectantibus
transmeauit. quod cum omnes non sine miraculo
cerneremus, altius ingemescens ait: serpentes me audiunt, et homines
non audiunt.
Piscem Paschae diebus edere consuetus paulo ante horam refectionis
interrogat, an haberetur in promptu.
tum Cato diaconus,
ad quem monasterii administratio pertinebat, doctus ipse piscari,
negat per totum diem sibi ullam cessisse capturam, sed neque
alios piscatores, qui uendere solebant, quicquam agere quiuisse.
uade, inquit, mitte linum tuum, captura proueniet.
contiguum
flumini, ut Sulpicius iste descripsit, habebamus habitaculum.
processimus cuncti, utpote feriatis diebus, uidere piscantem, omnium
spebus intentis, non incassa futura temptamina, quibus
piscis Martino auctore Martini usibus quaereretur.
ad primum
iactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit et
ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio
V 4 oculis V et cod. Ven. (apud de Prato): etiam
oculis AFv 6 testes V 10 flnuium A II secans V et cod. Vorstii :
secabat et AFv || in ripam scripsi: in ripa V, ripam F, ripae Av || adnabat
V: adnatabat AFv 11 cui ait (aic minio) in nomine V 12 inspectantibus
BMV: expectantibus AFfJ 14 ingemescens FlV: ingemiscens
AF2v II et homines n. audiunt om. V 18 ministratio F 21 contiguum
- habitaculum BFMV: contigua - habitacula Av 23 omnium
aciebus B 24 incassa BFV: incassum Av 26 in rete FMV: in reti
A, reti v || ..esohaвcem in raaura F, isocem M, ut est apud Plinium
N. H. IX. 15, § 44 et Isid. Etym. XX, 2, 30 || et
uere Christi iste discipulus, gestarum a Saluatore uirtutum, quas
in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat
operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans
diuersarum munera gratiarum in unum hominem conferebat.
testatur
Arborius ex praefecto, uidisse se Martini manum sacrificium
offerentis uestitam quodammodo nobilissimis gemmis,
luce micare purpurea, et ad motum dexterae conlisarum inter se
fragorem audisse gemmarum.
Veniam ad illud, quod propter temporum notam semper occuluit,
sed nos celare non potuit: in quo illud est miraculi, quod
facie ad faciem cum eo est angelus conlocutus.
Maximus imperator,
alias sane bonus, deprauatus consiliis sacerdotum post
Priscilliani necem Ithacium episoopum Priscilliani accusatorem
ceterosque illius socios, quos nominari non est necesse, ui regia
tuebatur, ne quis ei crimini daret, opera illius cuiuscumque modi
hominem fuisse damnatum.
interea Martinus multis grauibusque
laborantium causis ad comitatum ire conpulsus procellam ipsam
totius tempestatis incurrit. congregati apud Treueros episcopi
tenebantur, qui cotidie communicantes Ithacio communem sibi
causam fecerant. his ubi nuntiatum est inopinantibus adesse Martinum,
totis animis labefactati mussitare et trepidare coeperunt.
et iam pridie imperator ex eorum sententia decreuerat, tribunos
summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos
AF 4 iste Christi de Prato M suis libris
(non item ex V) 5 Christum BМV: Christumque AF (sed in F q.
erasum), Christum quoque v 7 in unum h. conferebat om. A II testabatur
AF 10 lucem m. purpuream FQV || et ad motatum V, et
motu M (de Verrauit de Prato) II dexterae AMV: dextrae Fv 12 illù
quod praeter A II notam temporum AFv 13 illud fuit B 14 occuluit
BV (sed V occoluit): occultauit AFv 15 post - accusatorem om. F
pro m. 16 itachium AF et sic deinceps, sed F aliquotiens ithacb.
17 nominare F || necesse non est A 21 treuerus V 24 totis animis
om. F pr. m. 11 labefactati AFMQV (sed F ati in ras.): labefacti v || musitare
AF1, mussare 11M 25 ptidem BM
nec dubium
erat, quin sanctorum etiam magnam turbam tempestas ista depopulatura
esset, paruo discrimine inter hominum genera: etenim
tum solis oculis iudicabatur, ut quis pallore potius aut ueste
quam fide haereticus aestimaretur.
haec nequaquam placitura
Martino episcopi sentiebant, sed male consciis illa uel molestissima
erat cura, ne se ab eorum communione adueniens abstineret,
non defuturis qui tanti uiri constantiam praemissa auctoritate
sequerentur.
ineunt cum imperatore consilium, ut missis obuiam
magistri officialibus urbem illam propius uetaretur accedere, nisi
se cum pace episcoporum ibi consistentium adfore fateretur. quos
ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse uenturum.
postremo ingressus nocturno tempore adiit ecclesiam tantum
orationis gratia. postridie palatium petit. praeter multas,
quas euoluere longum est, has principales petitiones habebat:
pro Narsete comite et Leucadio praeside; quorum ambo Gratiani
partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est temporis
explicare, iram uictoris emeriti:
illa praecipua, ne tribuni cum
iure gladiorum ad Hispanias mitterentur. pia enim erat sollicitudo
Martino, ut non solum Christianos, qui sub illa erant occasione
uexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret.
uerum primo
die adque altero suspendit hominem callidus imperator, siue ut
rei pondus inponeret, siue quia obnoxius episcopis inplacabilis
erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, auaritia repugnabat,
siquidem in bona eorum inhiauerat.
fertur enim ille uir
multis bonisque actibus praeditus aduersus auaritiam parum consuluisse,
nisi regni necessitate, quippe exhausto a superioribus
V 2 quin F corr. e quod || magnam F: maximam AFv
3 crimine Y, dccimine g 4 oculis om. F pr. m. 1\\ ut F: cum AFv
10 magistri ABFMQV: magistris F corr., magisterii Giselinus ex
suis ; cf. Chron. II, 41, 2. 48, 5 11 seeum pacem F pr. m. 12 est
frustratus. profitetur ABFMQ || uenturum esse F 13 aditBM 14 gratia
- multas om. F pr. tn. || postera die Fl II petiit AF2 15 quas V
habet s. l. 16 qui
Interea episcopi, quorum communionem Martinus non inibat,
trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes, actum
esse de suo omnium statu, si Theogniti pertinaciam, qui eos
solus palam lata sententia condemnauerat, Martini armaret auctoritas:
non oportuisse hominem recipi moenibus : illum iam non
defensorem haereticorum esse, sed uindicem: nihil actum morte
Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem.
postremo prostrati
cum fletu et lamentatione potestatem regiam inplorant ut
utatur aduersus unum hominem ui sua. nec multum aberat, quin
cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere.
sed ille, licet episcopis nimio fauore esset obnoxius, non erat nescius
Martinum fide, sanctitate, uirtute cunctis praestare mortalibus:
alia uia sanctum uincere parat.
ac primo secreto arcessitum
blande appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum
publicorum potius quam insectationibus sacerdotum: non esse
causam, qua Ithacii ceterorumque partis eius communionem putaret
esse damnandam. Theognitum odio potius quam causa
ecisse discidium, eundemque tamen solum esse, qui se a communione
interim separarit: a reliquis nihil nouatum. quin etiam
ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiauerat culpa
non teneri.
quibus cum Martinus parum moueretur, rex ira accenditur
ac se de conspectu eius abripuit. mox percussores his, pro
quibus Martinus rogauerat, diriguntur.
Quod ubi Martino compertum est, iam noctis tempore palatium
inrupit. spondet, si parceretur, se communicaturum, modo uti
BMV: expeditionc AFv 2 bellorum
om. F pro m. || constitutis F corr. 4 non ibat F corr. in non
adibat 5 conquirentes F 6 sit deheognitis Y, si theognisti AFv
12 utatur om. V 15 uirtute F: ac uirt. AF, et uirtute e 16 alia
Y: alia longe AFv ||accersitum AFv (accera. secreto A) 20 theognitum
F: theogniatum AFv 22 separaret AF 25 eius om. F pr. m.
|| abripit ABM || mox F: et mox AFv 27 compertum est iam n. tempore
A corr. F et Y: comp. iam n. tempore est F pr. m. et v 28 irrupit
F, sed pit in ras. (ex irrumpit?) || spondit F corr. || modo BV : tantummodo
M, dummodo AFv || ut om. B
nec mora, Maximus indulget omnia.
postridie Felicis
episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane uiri et uere digni,
qui meliore tempore sacerdos fieret. huius diei communionem
Martinus iniit, satius aestimans ad horam cedere quam his non
consulere, quorum ceruicibus gladius imminebat.
uerumtamen
summe episcopis nitentibus, ut communionem illam subscriptione
firmaret, extorqueri non potuit. postero die se inde proripiens
cum reuerteretur in uiam et maestus ingemesceret, se uel
ad horam noxiae communioni fuisse permixtum, haut longe a
uico, cui nomen est Andethanna, qua uasta solitudine siluarum
secreta t patiuntur, praegressis paululum comitibus ille subsedit,
causam doloris et facti accusante ac defendente inuicem cogitatione
peruoluens.
adstitit ei repente angelus: merito, inquit, Martine
conpungeris, sed aliter exire nequisti. repara uirtutem, resume
constantiam, ne iam non periculum gloriae, sed salutis
incurras.
itaque ab illo tempore satis cauit cum illa Ithacianae
partis communione misceri. ceterum cum quosdam ex energumenis
tardius quam solebat et gratia minore curaret, subinde
nobis cum lacrimis fatebatur, se propter communionis illius malum,
cui se uel puncto temporis necessitate, non spiritu miscuisset,
detrimentum sentire uirtutis.
sedecim postea uixit annos: nullam
synodum adiit, ab omnibus episcoporum conuentibus se remouit.
Sed plane, ut experti sumus, inminutam ad tempus gratiam
multiplicata mercede reparauit. uidi postea ad pseudoforum mo-
F: in AFv 2 mora BMV: mora intercessit AFv 3 nere F:
plane AFv 4 sacerdus V || huius die F, huiusmodi BM 5 satis V
7 summe F: summa ui ÅFv 8 firmaret sed extorqueri AFQ 9 reuerteretur
in uiam et Y: reuertens in uia (uiam FQ) AFQv || ingemisceret
Av et corr. F 11 ande ∗ thanna A, andctanna F || uasta solitudine
AFQV: uastas 80litudines v 12 patiuntur libri corrupte, sed cod. Vorstii
petuntur; fort. patescunt -14 angelus] additum in V s. d. manu eadem: et
ait 17 incunas F, item F (sed hac as in ras.) : incurreris Av || ab illo t. \'satis
canit cum om. V || ithachianae AF2 18 coumunione quam mixtus est
ceteris cum quosdam ex inerguminis tradius V 22 sedicem V || nullam
omnino synodum A 25 multiplicata BMV (sed V - atam): multiplici
AFv || postea ABFMQV: praeterea v || pseudoforum libri fere omnes :
pseudothyrum Giselinus; illud firmat etiam Fortunatus : Namque ad pseudoforum-cellae
dum accederet aeger etc. || monasteriC F (sed 11 m. 2 in ras.)
adtingeret, fuisse curatum.
Testantem quendam nuper audiui, cum in Tyrreno mari cursu
illo, quo Romam tenditur, nauigaret, subito turbinibus exortis
extremum uitae omnium fuisse discrimen.
in quo cum quidam
Aegyptius negotiator necdum Christianus magna uoce clamauerit
(Deus Martini eripe nos\', mox tempestatem fuisse sedatam, seque
optatum cursum cum summa placati aequoris quiete tenuisse.
Lycontius ex uicariis uir fidelis, cum familiam illius lues extrema
uexaret et inauditae calamitatis exemplo per totam domum
corpora aegra procumberent, Martini per łitteras inplorauit auxilium.
quo tempore uir beatus t rem esse promisit difficilem inpetrari:
nam spiritu sentiebat, domum illam diuino numine uerberari:
tamen non prius destitit septem totos dies totidemque
noctes orando et ieiunando continuans, quam id quod exorandum
receperat inpetraret.
mox ad eum Lycontius diuina expertus beneficia
peruolauit, nuntians simul et agens gratias, domum suam
omni periculo liberatam. centum etiam argenti libras obtulit,
quas uir beatus nec respuit nec recepit, sed priusquam pondus
illud monasterii limen adtingeret, redimendis id captiuis continuo
deputauit. et cum ei suggereretur a fratribus, ut aliquid
ea eo in sumptum monasterii reseruaret, omnibus in angusto esse
uictum, multis deesse uestitum: nos, inquit, ecclesia et pascat
et uestiat, dum nihil nostris usibus quaesisse uideamur.
Succurrunt hoc loco illius uiri magna miracula, quae facilius
admirari possumus quam referre. agnoscitis profecto quod dico:
multa sunt illius, quae non queant explicari. uelut istud est,
AF 11 tyrreno AFV : Tyrrheno b
5 omnibus ed. AlcZ. || in om. V 6 clamaret A 8 obtatum F ||
placati F: placidi AFv 9 lyconciua F 12 remeare permissus difficili
inpetratione V, rem esse permensus difficilis impetrari B, rem esse permensus
difficilem impetrat A, rem esse promisit difficilem impetrari
Fv; fort. rem esse promsit difficilem inpetratu (uel difficili inpetratione)
13 nomine V 14 distitit V 18 optulit F 19 accepit ed. Ald.
|| pondus illud priusqua.m F 21 aliquit V 22 sumptuA, sumptus F
|| in angusto ABMV: ∗∗angustum F, enim angustum u 23 et om. F in
loco eraso 24 dum BY: dummodo AFv || uisibus A 26 possimus B
27 queant ABFMY: queunt v || ueluti AFv || est illud F, sed illud
in ras. m. 2: ipse malim istud sine est
quidam
e fratribus - nomen non ignoratis, sed celanda persona est, ne
sancto uiro uerecundiam fecerimus - quidam ergo cum ad fornaculam
illius carbonum copiam repperisset, et admota sibi sellula
diuaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret,
continuo Martinus factam sacro tegmini sensit iniuriam, magna
uoce proclamans, quis, inquit, nudato inguine nostrum incestat
habitaculum? hoc ubi frater audiuit et ea conscientia quod increpabatur
agnouit, continuo ad nos cucurrit exanimis, pudorem
suum non sine Martini uirtute confessus.
Quodam itidem die, dum in area, quae parua admodum tabemaculum
illius ambiebat, in illo suo, quod nostis omnes,
sedili ligneo resedisset, uidit duos daemones in excelsa illa, quae
monasterio supereminet, rupe consistere , inde alacres ac laetos
uocem istiusmodi adhortationis emittere.: heia te Brictio, heia
te Brictio. credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii
quantam illi rabiem spiritus suscitassent.
nec mora, Brictio
furibundus inrupit: ibi plenus insaniae euomit in Martinum mille
conuicia. obiurga.tus enim pridie ab eo fuerat, cur, qui nihil umquam
ante clericatum quippe qui in monasterio ab ipso Martino
nutritus habuisset, equos aleret, mancipia conpararet. nam illo
tempore arguebatur a multis non solum pueros barbaros, sed
etiam puellas scitis uultibus coemisse.
quibus rebus infelicissimus
insano felle commotus et, ut credo, praecipue daemonum illorum
agitatus instinctu, Martinum ita adgressus est, ut uix manibus
temperaret, cum quidem sanctus uultu placido, mente tranquilla
infelicis amentiam per mitia uerba cohiberet.
sed ita in eo nequam
spiritus redundabat, ut ne sua quidem illi, quamuis uana
V || amota F pr. m. 5 deuaricatis V 7 proclamans ait V ||
inquit uncinis inclusit de Prato 8 frater V: ille frater AFv 10 suum om. Å
11 Quodam) hoc caput et sequens om. V, F hic om. et habet in fine dialogi;
nec Paulinus
haec cum multa adque alia etiam,
quae reticere melius est, acerbiora uomuisset, egressus tandem
furore satiato, quasi qui se penitus uindicasset, rapidis ea parte
qua uenerat gressibus recurrebat, cum interea, credo per Martini
orationes fugatis ab illius corde daemonibus, reductus m paenitentiam.
mox reuertitur adque ad Martini se genua prosternit :
ueniam poscit, fatetur errorem nec sine daemone se fuisse tandem
sanior confitetur.
non erat apud Martinum labor iste difficilis, ut
ignosceret supplicanti. tunc et ipsi et nobis omnibus sanctus exposuit,
qualiter illum a daemonibus uidisset agitari: se conuiciis non
moueri, quae magis illi, a quo essent effusa , nocuissent. exinde
cum idem Brictio multis apud eum magnisque criminibus persaepe
premeretur, cogi non potuit ut eum a presbyterio submoueret, ne
suam persequi uideretur iniuriam, illud saepe commemorans: si
Christus ludam passus est, cur ego non patiar Brictionem ?
Ad haec Postumianus, audiat, inquit, istud exemplum noster
iste de proximo. qui cum sit sapiens, immemor praesentium, immemor
futurorum: si fuerit offensus, insanit in sua se non habens
potestate: saeuit in clericos, grassatur in laicos, totumque terrarum
orbem in suam commouet ultionem: in qua per triennium
iugiter dimicatione consistens nec tempore nec ratione sedatur.
dolenda hominis et miseranda condicio, etiamsi hac sola insanabilis
mali peste premeretur. uerum ista ei patientiae et
F post recurrebat
habet 9 rapidis - gressibus recurrebat AВM: rapidus - recnrrebat
Fv || ea parte qua ÅFM: ex qua parte e 11 poenitentiam, mox distinctum
est in edå. claudicante logica ratione. Sententia est : in eo erat
ut recurreret, cum interea reductus est in paenitentiam. Mox reuertitur etc.
13 poscit BM: poscens AFv 14 sanior fatebatur A 15 ipse F pr. m.
18 briccio AF || apud in F erasum 19 premeret.. F 21 briccionem
dF 22 etiam istud M 23 malim cum est sapiens 24 leniter (uelleuiter)
offensus 2 codd. apud de Prato et ed. Ald. 27 orationeF 29 malo F pr. m.
irasci et sciret ignoscere.
qui si istum ipsum breuiter insertum
sermonem meum in se prolatum forte cognouerit, sciat non
magis ore inimici quam amici animo me locutum, quia, si fieri
posset, optarem ut Martino potius episcopo quam Phalari tyranno
similis diceretur.
sed istum, cuius commemoratio parum suauis
est, transeamus et ad Martinum nostrum, Galle, redeamus.
Tum ego, cum iam adesse uesperum occiduo sole sentirem,
dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam
studiosis auditoribus cena debetur. de Martino autem exspectare
non debes, ut ulla. sit meta referenti: latius ille diffunditur, quam
ut ullo ualeat sermone concludi.
ista interim de illo uiro portabis
Orienti, et dum recurris diuersasque oras , loca, portus, insulas
urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos:
in primis memento non praeterire Campaniam:
etsi maxime
cursus in deuio sit, non tamen tibi tanti sint uel magnarum
morarum ulla dispendia , quin illic adeas inlustrem uirum ac
toto laudatum orbe, Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis
nostri, quod uel hesterno confecimus uel hodie diximus, uolumen
euolue:
illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum
sacras uiri laudes Roma cognoscat, sicut primum illum nostrum
libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit
Illyricum.
ille Martini non inuidus gloriarum sanctarumque in
Christo uirtutum piissimus aestimator non abnuet praesulem nostrum
cum suo Felice conponere. inde si forte ad Africam transfretabis,
referes audita Carthagini: licet iam, prout ipse dixisti,
uirum nouerit, tamen nunc praecipue de eo plura cognoscat, ne
solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamuis sancto illius sanguine
consecrata, miretur.
iam si ad laeuam Achaiae sinum
BM et 2 codd. Gisel.: ut sciret AFv 3 magis
non AF 5 falari AF 6 memoratio F 8 Tum ego V s. Z. in quo
minio praemissum est: et sulpicius || ergo
cum uero ad Aegyptum usque
perueneris, quamquam illa suorum sanctorum numero sit et uirtutibus
superba, tamen non dedignetur audire. quam illi uel uniuersae
Asiae in solo Martino Europa non cesserit.
Ceterum cum Hierosolyma inde petiturus uentis rursum uela
commiseris, negotium tibi nostri doloris iniungo. ut si umquam
inlustris illius Ptolemaidis litus accesseris, sollicitus inquiras, ubi
sit consepultus noster ille Pomponius, nec fastidias uisitare ossa
peregrina.
multas illic lacrimas tam ex affectu tuo quam ex nostris
funde uisceribus, ac licet inani munere solum ipsum flore
purpureo et suaue redolentibus sparge graminibus. dices tamen
illi. sed non aspere, non acerbe, conpatientis alloquio, non exprobrantis
elogio:
quod si uel te quondam uel me semper audire
uoluisset, et Martinum magis quam illum, quem nominare nolo,
fuisset imitatus , numquam a me tam crudeliter disparatus ignoti
pulueris syrte tegeretur, naufragi sorte praedonis passus in medio
mari mortem et uix in extremo nanctus litore sepulturam.
uideant
hoc opus suum, quicumque in ultione illius mihi nocere uoluerunt,
uideant gloriam suam et uel nunc aduersum me grassari
desinant uindicati.
Haec cum maxime flebili uoce gemeremus, omnium lacrimis
per nostra lamenta commotis, cum magna quidem Martini admiratione,
sed non minore ex nostris fletibus dolore discessum est.
V 2 socraten in AV: socratẽ (Otn. in) F,
Socratem in v 5 donauerat F pr. m. 6 et uirtutibus sit AFv 7 quam
BV: qua AF1, quia Fcorr. et v 9 hierosolumam AFv || rursumÂ
et cod. Vorstii: cursum FMV, cnrsim F corr., cursuum v 14 inani] in
omni V || florem V 15 spargere V || dicis V 16 compat. eloquio F
20 syrte BV: regione AFu 21 nanctus Y: nactus AFv 22 in
illius ultione Y: ei i. ultione B, ex illius (illis A) discessn AFv || noluerint
Y, uolunt B 23 nos BM; me grassari om. V 26 ammiratione F, admiseratione
A 27 Explicit I dialogus de uita beati martini episcopi I et
confeasoris per seuerum sulpicium I monachum massiliensem Y, Explicit
dialogus secundus de uita sancti martini F, in A nulla est Bubscriptio.