The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Hesterna die, cum ad me plerique monachi uenissent, inter
fabulas iuges longumque sermonem mentio incidit libelli mei,
quem de uita beati uiri Martini episcopi edidi, studioseque eum
a multis legi libentissime audiebam.
interea indicatur mihi dixisse
quendam malo spiritu suscitatum, cur Martinus, qui mortuos
suscitasset, flammas domibus depulisset, ipse nuper adustus incendio
periculosae fuisset obnoxius passioni.
o istum, quisquis
est, miserum! Iudaeorum in uerbis eius perfidiam et dicta cognoscimus,
qui in cruce positum Dominum his uerbis increpabant:
alios saluos fecit, se ipsum saluum facere non potest.
uere iste, quicumque est, illis temporibus natus esset, ut
in Dominum hac uoce potuisset dicere, qui simili modo sanctum
Domini blasfemat exemplo.
quid ergo, quisquis es, Martinus
ideo non potens, ideo non sanctus, quia est periclitatus incendio?
o beatum et per omnia similem Apostolis etiam in his conuiciis
uirum! nempe hoc et de Paulo gentiles, cum eum uipera
2 Epistulam ad Eusebium scriptam esse apparet ex Dial. II, 9, 5
3 Hesterna] Epist. I et II et priorum partem tertiae non habent BM
5 episcopi V: om. AFv 7 concitatam 2 codd. Gis., sciscitatum coni.
Gisel. deleto dixisse,
agnosce enim, miser, agnosce
quod nescis, omnes fere sanctos magis insignes periculorum suorum
fuisse uirtutibus. uideo quidem Petrum fide potentem rerum obstante
natura mare pedibus supergressum et instabiles aquas corporeo
pressisse uestigio. sed non ideo mihi minor uidetur gentium
praedicator, quem fluctus absorbuit et post triduum totidemque
noctes emergentem e profundo unda restituit. adque nescio an
paene plus fuerit uixisse in profundo an supra maris profunda transisse.
sed haec tu, ut arbitror, stulte, non legeras aut lecta non audieras.
neque enim absque diuino consilio istius modi exemplum
beatus Euangelista sacris litteris protulisset, nisi ut ex his humana
mens erudiretur naufragiorum adque serpentium casus, et,
sicut Apostolus refert, qui nuditate et fame latronumque periculis
gloriatur, omnia haec sanctis hominibus ad perpetiendum
quidem esse communia, sed his tolerandis adque uincendis praecipuam
semper iustorum fuisse uirtutem, dum per omnia temptamenta
patientes et semper inuicti tanto fortius uincerent, quanto
grauius pertulissent.
unde hoc, quod ad Martini infirmitatem uocatur,
plenum est dignitatis et gloriae, siquidem periculosissimo
V, sed dix in ras. II hic homo homida (sic) est A 2 fa.ta
A II siuerunt 3 codd. Grisel. et A: sinaerunt FQV, Beel prior n tn F
punctata, sinunt e 6 adquin
sed tamen hoc, de quo quaestio incidit, latere non
patiar et rem omnem, ut gesta est, referam, ne forte consilio
hoc, quod ad uituperationem beati uiri poterat opponi, praetermisisse
uideamur.
Cum ad dioecesim quandam pro sollemni consuetudine, sicut
episcopis uisitare ecclesias suas moris est, media fere hieme Martinus
uenisset, mansionem ei in secretario ecclesiae clerici parauerunt,
multumque ignem scabro iam et pertenui pauimento subdiderunt:
lectum ei plurimo stramine extruxerunt. dein, cum se
Martinus cubitum conlocasset, insuetam mollitiem strati male
blandientis horrescit, quippe qui nuda humo, uno tantum cilicio
superiecto cubare consueuerat.
itaque quasi accepta permotus
iniuria stramentum omne proiecit. casu super fornaculam partem
paleae illius, quam remouerat, aggessit. ipse, ut erat moris
nuda humo ex lassitudine itineris urguente requieuit. ad mediam
fere noctem per interruptum, ut supra diximus, pauimentum
ignis aestuans arentes paleas adprehendit.
Martinus somno excitus
re inopinata, ancipiti periculo et maxime, ut referebat, diabolo
insidiante adque urguente praeuentus, tardius quam debuit
ad orationis confugit auxilium. nam erumpere foras cupiens, cum
pessulo, quem ostio obdiderat, diu multumque luctatus, grauissimum
circa se sensit incendium, ita ut uestem, quam indutus
erat, ignis absumpserit.
tandem in se reuersus, non in fuga, sed
V: omissum AQ, omissajP, id omissum v II in om. V
5 onim V: om. AFv II tam pauca malebat de Prato 6 incedit V
7 gesta sunt V II consilio V: consulto A, ut coni. Vorstius, incon-
sultum Fv 10 diocisim V 11 martinus hieme F 12 ei om. V margine
laesa 13
ceterum — uerbis meis
Dominus est testis — mihi ipse referebat et non sine gemitu fatebatur,
in hoc se diaboli arte deceptum, ut excussus e somno consilium
non haberet, quo per fidem et orationem periculo repugnaret:
denique tam diu circa se saeuisse ignem, quamdiu erumpere
ostium turbatus mente temptauerit.
ubi uero uexillum crucis
et orationis arma repetisset, medias cessisse flammas, seque tum
sensisse rorantes, quas male esset expertus urentes. unde intellegat
quisquis haec legerit, temptatum quidem illo Martinum
periculo, sed uere probatum.
om. AFo 4 erant mei: cubabant Berol. et 1 cod. Gisel.
5 sono excitati Lazius || demotoque AFV: dimotoque v || igni A
6 de Y: e ed. Lazii, om. AFv uerbis V: ut uerbis AFv 9 e V:
8 e (t. e. est e) F, a A 12 neiillam V: auxilium AFv 13 tunc \\v
15 martino V 16 sed uere V: sed Av, et F, sed et cum Aldina de
Prato, qui falso refert sed uere
Posteaquam a me mane digressus es, eram residens solus in
cellula, subieratque me illa quae saepius occupat cogitatio,
spes futurorum praesentiumque fastidium, iudicii metus, formido
poenarum, et, quod consequens erat adque unde cogitatio
tota descenderat, peccatorum meorum recordatio tristem me confectumque
reddiderat.
deinde cum fatigata animi angore in leetulo\'membra
posuissem, ut plerumque ex maestitudine solet,
somnus obrepsit — qui ut semper matutinis horis lenior incertusque,
ita suspensus ac dubius per membra diffunditur, ut quod in
alio sopore non euenit, paene uigilans dormire te sentias —:
cum
repente sanctum Martinum episcopum uidere mihi uideor, praetextum
toga candida, uultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo:
adque ita mihi in ea habitudine corporis formaque, qua
eum noueram, uidebatur, ut, quod eloqui nobis paene difficile
est, non posset aspici, cum posset agnosci. adridensque mihi
paululum libellum, quem de uita illius scripseram, dextera praeferebat.
ego sancta genua eius conplexus benedictionem [pro consuetudine
] flagitabam, superpositamque capiti meo manum tactu
blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis uerba sollemnia
familiare illud ori suo crucis nomen iteraret. mox in eum luminibus
intentis, cum exsatiari uultu illius conspectuque non possem,
Praemittitur in edd. Sulpicius Seuerus Aurelio diacono salutem, quae
abnunt ab AFV 4 cogitatio
nec multum post sanctum Clarum presbyterum, discipulum illius,
qui nuper excesserat, uideo eadem qua magistrum uia scandere.
ego inpudens sequi cupiens, dum altos gressus molior et
conitor, euigilo: somnoque excitus congratulari coeperam uisioni,
quam uideram, cum ad me puer familiaris ingreditur, solito
tristior uultu loquentis pariter et dolentis.
quid tu, inquam, tam
tristis loqui gestis? at ille duo' inquit cmonachi modo a Turonis
adfuerunt: domnum Martinum obisse nuntiant\'. concidi, fateor,
obortisque lacrimis fleui uberrime. quin etiam dum haec ad te,
frater, scribimus, fluunt lacrimae, nec ullum inpatientissimi
doloris admitto solacium. te uero, ubi hoc mihi nuntiatum est,
participem esse uolui luctus mei, qui eras socius amoris.
ueni
ergo ad me statim, ut pariter lugeamus, quem pariter amamus:
quamquam sciam uirum illum non esse lugendum, cui post
euictum mundum triumphatumque saeculum nunc demum reddita
est corona iustitiae. sed tamen ego non possum mihi imperare,
quin doleam.
praemisi quidem patronum, sed solacium
uitae praesentis amisi: etsi, si rationem ullam dolor admitteret,
gaudere deberem. est enim ille consertus apostolis ac profetis,
et, quod pace sanctorum omnium dixerim, in illo iustorum grege
nulli secundus: ut spero, credo et confido, in illis potissimum,
qui stolas suas in sanguine lauerunt, adgregatus agnum ducem
ab omni integer labe comitatur.
nam licet ei ratio temporis non
potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit,
Giselinus ex suis libris: inmensaAFV 4 multum AFQV:
multo v, cf. Ind. IIIs. u. multus II presbyterum sanctum (om. F) clarum .
AFv 5 uideo eum V II eadem qua m. uia Y: eandem quam m. uiam AFv
II ascandere Y 6 gressos V 7 connitor v II euigelo V II uisione V
8 quam (qua V) uideram V et 2 alii codd. apud de Prato: om. AFv
II cum A: Tum F, statim V 9 quid] praemissum in V aio ad eum,
unde coni. de Prato: ego ad eum || inquam om. F pr. m. et v || tam om. V
10 at ille V: om. AFv 1\\ modo om. AFQ 11 domnum V: dominum
AFv, cf. dePrato p concedi V 14 mihi V: om. AFv 16 amaui-
mus dett. 18 mundum V: om. AF.v 21 etsi si de Prato: et si libri
22 ille FV: ille ut est Av 24 et QV: om. AF II in illis V: in
om. AFv 25 in sanguine AFV: in sanguine agni v II lauerint AFlV
ei Neronianis Decianisque temporibus in illa. quae tunc extitit,
dimicare congressione licuisset, testor Deum caeli atque terrae,
sponte eculeum ascendisset, ultro se ignibus intulisset.. Hebraeisque
pueris aequandus inter flammarum globos media licet hymnum
Domini in fornace cantasset.
quodsi Esaianum illud supplicium
persecutori forte placuisset, numquam profecto inpar profetae
serris et lamminis desecari membra timuisset ac si praecisis
rupibus abruptisque montibus agere felicem furor impius maluisset,
perhibeo confisus testimonium ueritati, sponte cecidisset.
si uero gentium doctoris exemplo gladio deputatus inter alias, ut
saepe prouenit, uictimas duceretur, primus omnium. carnifice
conpulso, palmam sanguinis occupasset.
iam uero aduersus omnes
poenas adque supplicia quibus plerumque humana cessit infirmitas,
ita a confessione Domini non recedens, inmobilis obstitisset,
ut laetus ulceribus congaudensque cruciatibus quaelibet
inter tormenta risisset.
Sed quamquam ista non pertulerit, inpleuit
tamen sine cruore martyrium. nam quas ille pro spe aeternitatis
humanorum dolorum non pertulit passiones, fame, uigiliis,
nuditate, ieiuniis, opprobriis inuidorum, insectationibus
inproborum, cura pro infirmantibus, sollicitudine pro periclitantibus?
quo enim ille dolente non doluit?
quo scandalizante non
ustus est? quo pereunte non gemuit? praeter illa cotidiana illius
aduersum uim humanae spiritalisque nequitiae diuersa certamina,
dum in eo uariis temptationibus adpetito semper exsuperat
fortitudo uincendi, patientia expectandi, aequanimitas
sustinendi.
o uere ineffabilem uirum, pietate, misericordia, caritate,
quae cum cotidie etiam in sanctis uiris saeculo frigente
frigescat, in illo tamen usque ad finem aucta in dies perseuerauit!
quo ego illius bono uel specialiter fruitus sum, cum me indignum
mei: equuleum v 6 isaia-
num A, eseianum V 8 lamminis FV: lammis A, laminis v II desecari
AFV: dissecari edd. inepte II at si ed. Ald. 10 ueritati V: ueritatis
AFv 15 obstitisset AFQV: stetisset v 17 pertulerit F: tulerit AFv
18 tamen V: tamen etiam AFv 24 aduersum uim scripsi: nim om.
libri; adueraum humanas spiritalesque nequitias coni. de Prato 25 in
eum V II tomptionibus A II exsuperet F 27 0 om. V 28 quae cum —
frigiscat V, quae - frigescit AFv 29 anta V 30 fruetus V
en rursus lacrimae fluunt imoque
de pectore gemitus erumpit. in quo mihi post haec homine
similis requies, in cuius erit caritate solacium? me miserum,
me infelicem! poterone umquam, si diutius uixero, non dolere,
quod Martino superstes sum? erit post haec uita iucunda, erit
dies aut hora sine lacrimis? aut tecum, frater dilectissime, potero
illius mentionem habere sine fletu? aut umquam loquens
apud te aliud quam de illo loqui potero?
sed quid te in lacrimas
fletusque commoueo P ecce nunc consolatum esse te cupio, qui me
solari ipse non possum. non deerit nobis ille, mihi crede, non
deerit: intererit de se sermocinantibus, adstabit orantibus:
quodque iam hodie praestare dignatus est, uidendum se in gloria
sua saepe praebebit, et adsidua, sicut ante paululum fecit, benedictione
nos proteget.
inde secundum ordinem uisionis caelum
se sequentibus patere monstrauit et quo sequendus esset edocuit:
quo spes nostra tendenda, quo animus dirigendus, instruxit. quid
tamen fiet, frater? quod mihi ipse sum conscius, conscendere
arduum illud iter ac penetrare non potero: ita sarcina molesta me
praegrauat et peccati mole depressum, negato in astra conscensu,
saeua miserabilem ducit in tartara.
spes tamen superest, illa sola,
illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus, saltim
pro nobis orante Martino mereamur. sed quid te, frater, diutius
occupo epistula tam loquaci demororque uenturum? simul iam
pagina inpleta non recipit.
mihi tamen haec fuit ratio, sermonem
istum longius proferendi, ut quia doloris nuntium epistula
deferebat, eadem tibi ex quadam nostri confabulatione praestaret
charta solacium.
AF: enim V, sed im punct., et v 2 haec om. A 3 solacium
om. F pr. m. 4 me et infelicem V corr. 5 erit AFV: erit mihi v
II iocunda V 6 ora V 8 aput de aliut V 9 consulatum V II te esse A
10 solari QV: consolari AFv et corr. m. 2 V || crede, non, non deerit v
14 nos om. A II nisionis V: uisionis qua (quia Fpr. m.) AFv 15 sequentibus
se AFv 16 tenenda Q 17 ipsi F 18 illud F: illum AQV
II iter V: om. AFv II penitrare A 19 necato V 23 epistulam iam
V, tam om. Fpr. m. 25 praeferendi V 27 carta AF p EipL epistula.
seueri. ad aurilium diac de adsumptione. beati. martini epL et conf. v, ExpL
epistola Seueri ad aurelium diaconum F
Sulpicius Seuerus Bassulae parenti uenerabili salutem.
Si parentes liceret in ius uocari, te plane expilationis furtique
ream ad praetoris tribunal iusto dolore traheremus. quid enim non
conquerar, quam a te patior iniuriam? nullam mihi domi chartulam,
nullum libellum, nullam epistulam reliquisti: ita furaris
omnia, ita uniuersa diuulgas.
si quid ad amicum familiariter
scripsi, si quid forte, dum ludimus , quod uelim tamen occultum
esse, dictaui, omnia ad te prius paene quam fuerint scripta aut
dictata perueniunt. nimirum obarratos habes notarios meos, per
quos tibi nostrae ineptiae publicantur. nec tamen aduersus eos
possum moueri, si tibi parent, qui in ius nostrum ex tua potissimum
liberalitate uenerunt seque adhuc tuos quam meos esse
meminerunt.
tu sola es rea, tu sola culpabilis, quae et mihi insidiaris
et illos fraude circumuenis, ut sine dilectu ullo familiariter
scripta aut neclegenter emissa inlucubrata tibi penitus adque
inpolita tradantur. nam ut de reliquis taceam, rogo quemadmodum
tam cito ad te epistula illa potuit peruenire, quam nuper
ad Aurelium diaconum scripseramus. ego enim Tolosae positus,
epi et conf. V, Inc. epistola Seueri Sulpici (Sulpicii A) ad socrum suam
bassulam (basulam F) qualiter sanctus martinus de hoc mundo recesserit
(recessit F) AFQ 2 basulae F 3 uocari (uocare F) in ius liceret AFv
4 praeturii V II iusto dolore V: iustolore F, iusto loro Av 5 conquiras
V || patiar A || cartulam AF 8 uelit V, uellem F p tamen]
tam in V 10 obarratos V: oberratos Q, obaeratos AFv 11 aduersum
AFt) 15 dilectu A: dilecto V, delicto Fv, delectu Dauisius ad
Minuc. Fel. p. 37 ed. 2 16 inlocubrata
namque accepi litteras tuas, quibus scribis in eadem epistula,
qua de obitu sancti Martini fecerim mentionem, ipsum beati uiri
transitum exponere debuisse. quasi uero ego illam epistulam aut
legendam alii praeterquam ipsi, ad quem missa uidetur, ediderim,
aut ego tanto sim operi destinatus, ut omnia, quae de Martino
cognosci oportet, me potissimum scribente notescant.
itaque
si quae de obitu sancti episcopi audire desideras, ab illis potius,
qui interfuere, cognosce: ego tibi statui nihil scribere, ne ubique
me publices. tamen, si das fidem nulli te esse lecturam,
paucis tuae satisfaciam uoluntati, itaque praestabo his, quae
mihi sunt conperta, participem.
Martinus igitur obitum suum longe ante praesciit dixitque fratribus
dissolutionem sui corporis inminere. interea causa extitit,
qua Condacensem dioecesim uisitaret. nam clericis inter se ecclesiae
illius discordantibus pacem cupiens reformare, licet finem
dierum suorum non ignorasset, proficisci tamen ob istius modi
causam non recusauit, bonam hanc uirtutum suarum consummationem
existimans, si pacem ecclesiae redditam reliquisset.
/ita
profectus cum suo illo, ut semper, frequentissimo discipulorum
sanctissimoque comitatu mergos in flumine conspicatur piscium
praedam sequi et rapacem ingluuiem adsiduis urguere capturis.
forma, inquit, haec daemonum est: insidiantur incautis, capiunt
nescientes, captos deuorant exsaturarique non queunt deuoratis.
imperat deinde potenti uerbo, ut eum, cui innatabant, gurgitem
relinquentes aridas peterent desertasque regiones, eo nimirum
circa aues illas usus imperio, quo daemones fugare consueuerat.
V 3 accipi V II scribis ut in F corr. II epistula om. V
4 ouitum V II sancti V: domini AFv 5 me exponere malim || debuissem
AFQ, dibuissem V II ego om. Fpr. m. 6 edederim V 8 oportit
V 9 si q«a AFQ, si quae om. V II ouitu V 12 his AFV: te his v
14 Martinus] hic redeunt BM, cf. ad p. 138, 3 II praesciuit AFv
15 inmenere V 16 condacensem V: cerdendensem B, condatensem
AFv II diocisem V, diocesim AF II eccl. illius inter se B 18 ignorasset
V: ignoraret AFv II istiusmodi ob v 19 uirtutium V || consummasse V,
ex consummationem esse ? 22 conspicatus — capturis, forma, inquit
bus imperaret./aliquandiu ergo in uico illo uel in ecclesia, ad
quam ierat, commoratus, pace inter clericos restituta cum iam
regredi ad monasterium cogitaret, uiribus corporis coepit repente
destitui, conuocatisque fratribus indicat se iam resolui.
tunc uero
maeror et luctus omnium et uox una plangentium: cur nos,
pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis? inuadent gregem
tuum lupi rapaces: quis nos a morsibus eorum percusso pastore
prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum, sed salua
tibi sunt tua praemia nec dilata minuentur: nostri potius miserere,
quos deseris.
tunc ille motus his fletibus, ut totus semper
in Domino misericordiae uisceribus afluebat, lacrimasse perhibetur:
conuersusque ad Dominum hac tantum flentibus uoce respondit:
Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso
laborem:
fiat uoluntas tna.nimirum inter spem maeroremque
positus dubitauit paene quid mallet, quia nec hos deserere nec
a Christo uolebat diutius separari. nihil tamen in uoto suo ponens
ant uoluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique
committens, sic orauit dicens:
grauis quidem est, Domine, corporea
pugna militiae et iam satis est, quod hucusque certaui: sed
si adhuc in eodem labore pro castris tuis stare me praecipis, non
recuso nec fatiscentem causabor aetatem. munia tua deuotus inplebo,
sub signis tuis, quoadusque ipse tu iusseris, militabo.
et quamuis optata sit seni remissio post laborem, est tamen animus
uictor annorum et cedere nescius senectuti. quodsi iam
V 7 distitui FV II fratribus V: discipulis AFv 1\\ tum
AFv II uero luctus (luc in ras.) o. V 8 et uox V: uox AFv 9 relinques Y
10 quis nos a morsibus eorum V: et quis eos a morsibus (mortibus
AFQ) nostris AFQv 12 ibi F, sed uidetur litt. ante i erasa II minuentur
dF: inuentor V 17 maeroremque V: amoremque AFv 18 poenae
quid mallit V 21 commisit Lazius et M 11 sic orauit dicenp V: nonne
tibi his paucissimis uerbis dicere uidetur rell. codd. noti et edd. II corporea
V: corporeae AFv 22 et om. V I 23 tuis V: tuorum AFv 24 recuso
laborem A II causam laboro aetate V 25 quoadusque V: quodusque B,
quoad AFQ, quod v 26 remissio BV: missio AFv 27 quodsi V: at
si ed. Ald., ac si AFv
quibus timeo, ipse custodies.
o uirum ineffabilem, nec labore
uictum nec morte uincendum, qui in nullam se partem pronior
inclinauerit, nec mori timuerit nec uiuere recusauerit. itaque
cum iam per aliquot dies ui febrium teneretur, non tamen ab
opere Dei cessabat: pernoctans in orationibus et uigiliis fatiscentes
artus spiritui seruire cogebat, nobili illo strato suo in cinere
et cilicio recubans. et cum a discipulis rogaretur ut saltim
uilia sibi sineret stramenta subponi, non decet, inquit, Christianum
nisi in cinere mori: ego si aliud uobis exemplum relinquo,
peccaui. oculis tamen ac manibus in caelum semper intentis inuictum
ab oratione spiritum non relaxabat.
et cum a presbyteris,
qui tunc ad eum conuenerant, rogaretur ut corpusculum lateris
mutatione releuaret, sinite, inquit, sinite me, fratres, caelum
potius respicere quam terram, ut suo iam itinere iturus ad Dominum
spiritus dirigatur.
haec locutus diabolum uidit prope adsistere.
quid hic, inquit, adstas, cruenta bestia? nihil in me,
funeste, reperies: Abrahae me sinus recipit.
Cum hac ergo uoce spiritum reddidit: testatique nobis sunt qui
ibidem fuerunt, uidisse se uultum eius tamquam uultum angeli:
v II Domine, fiat uoluntas de Prato cum cod. Biuil. et ed.
Ald. 2 custodias
in obsequium
uero funeris credi non potest quanta hominum multitudo
conuenerit: tota obuiam corpori ciuitas ruit, cuncti ex agris adque
uicis multique de uicinis etiam urbibus adfuerunt. o quantus
luctus omnium, quanta praecipue maerentium lamenta monachorum!
qui eo die fere ad duo milia conuenisse dicuntur, specialis
Martini gloria: eius exemplo in Domini seruitutem stirpes
tantae fruticauerant.
agebat nimirum ante se pastor greges suos,
sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut
emeritorum laborum senes aut iuratos Christi in sacramenta
tirones. tum uirginum chorus, fletu abstinens prae pudore, quam
sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere
prohiberet: gemitum tamen extorquebat adfectus. etenim tam
erat sancta de illius gloria exultatio quam pia de morte tristitia.
ignosceres flentibus, congratularere gaudentibus, dum unusquisque
et sibi praestat ut doleat, et illi ut gaudeat. haec igitur
beati uiri corpus usque ad locum sepulchri hymnis canora
nostri quoque inepte) tantum artubus (artibus Fpr. m.) non pudendis septennis
(septucnnis F) quodammodo pueri gratia uidebatur. Quis istum umquam
cilicio tectum, quis cineribus crederet inuolutum? ita uitro purior,
lacte candidior iam in quadam futurae resurrectionis etc. 19 amanim V in
rasura; ex spatio rasurae licet conici primitus spum scriptum fuisse, ut
alias uox in V scribitur 20 uidisse
conparetur, si placet, saecularis illa
pompa non dicam funeris, sed triumphi: quid simile Martini
exequiis aestimabitur? ducant illi prae curribus suis uinctos post
terga captiuos: Martini corpus ii, qui mundum ductu illius uicerant,
prosequuntur. illos confusis plausibus populorum honoret
insania: Martino diuinis plauditur psalmis, Martinus hymnis caelestibus
honoratur. illi post triumphos suos in tartara saeua trudentur:
Martinus Abrahae sinu laetus excipitur, Martinus pauper
et modicus caelum diues ingreditur. [illinc nos, ut spero, custodiens
me haec scribentem respicit, te legentem.]
V II placit V 3 stimabitur V, conferatur F partimin raswra,
conferetur Av (rectius foret existimabitur,