LIBER PRIMVS.
Si quid retro gestum est nobis aduersus Marcionem.
iam hinc uiderit. nouam rem adgredimur ex uetere. primum
opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram.
hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc
fratris, dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam
mendosissime et exhibuit frequentiae. emendationis necessitas
facta est innouationis. eius occasio aliquid adicere persuasit.
ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc
primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne
quem uarietas eius in disperso reperta confundat.
Pontus igitur, qui Euxinus natura negatur, nomine inluditur.
ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes; ita ab
1 INCIPIT ADVERSVS MARCION LIBER PRIMVS M, Incipit liber
primus Q. Septimi Florentis Tertulliani adueraus Marcionem F 10 frequentiae.
emendationis R, frequenti aemendationis M, frequentiae mendationis
F 11 facta est. innouationie uulgo 12 Singularibus
huius operis fatis, quae hie enarrat Tertullianus, factum esse puto,
ut haud raro de secunda ediiione a nescio quo in comparationem
uocata aliqua in hanc tertiam transmearint. inueniuntur enim, id quod
priores editores omnino fugisse uidetur, hic illic eius condicionis loci, in
qtiibus eadem argumenta et breuius et copiosius edisserta compareant.
sed cum plerumque dignosci iam non liceat, quae prioris, quae posierioris
sint editionis, satis habui in verborum contextu quae dupliciforma composita
proferuntur lineis uerticalibus includere, margini priore loco sigmate (C),,
posteriore antisigmate (0) adscripto. interpolationes autem, necessitate qvadam
ortas in hac rerum condicione, ut et alibi, uncinis seclusi. 15 igitur,
aui R3, qui igitur MRt, qui dicitur Rig natura om. R1 16 ospitalem M
humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore
secessit. gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur
in plaustro. sedes incerta, uita cruda, libido promiscua et
plurimum nuda; etiam cum abscondunt, suspensis de iugo
pharetris ut indicibus notantur, ne qui intercedat. ita nec
armis suis erubescunt. parentum cadauera cum pecudibus
caesa conuiuio conuorant. qui non ita decesserint, ut escatiles
iuerint, maledicta mors est. nec feminae sexu mitigantur
secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt,
malunt militare quam nubere. duritia de caelo quoque. dies
numquam patens, sol numquam ridens, unus aer nebula, totus
annus hibernum, omne quod fiauerit aquilo est. liquores niuibus
redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur.
omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa
scilicet, quae fabulas scaenis dedit de sacrificiis Taurorum et
amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum. sed nihil tam
barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion
natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta
inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior,
gelu fragilior, Histro fallacior, Caucaso abruptior. quidni?
penes quem uerus Prometheus, deus omnipotens, blasphemiis
lancinatur. iam et bestiis illius barbariei importunior Marcion.
quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias
abstulit? quis tam comesor mus Ponticus quam qui euangelia
conrosit? ne tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti
quam Christianis. nam ille canicola Diogenes hominem inuenire
cupiebat. lucernam meridie circumferens, Marcion deum, quem
inuenerat, extincto lumine fidei suae amisit. non negabunt
1 aua M 4 abscondunt scil. libidinem 5 ut indicibus MR1, indicibus R3
uulgo (uariae lecttbnes codicisFubiubi consentiunt cumB siueR1 non notabvntur)
notantur scripsi: notentur MRl om. R3 uulgo ne MR1,
ne(temere) Rs uulgo qui MFR3, quis Rl 11 ridens Eng: libens MR.
liquens Urs, liber Lat, lncens Leopoldus 12 niuibus Eng: ignibus MR
14 feritas MR ueritas F 18 Hamaiobio R, maxobio MF 19 amazona M,
amazemaF. AmazoniaR 21 uelutPrometheus susp.Eng 221ancinatur R3,
ladniatur MRt, lacimatur F barbarieiMR1, barborieiF, barbariaeR3 uulgo
24 commesor M 25 nae R uulgo 26 illa Urs canicola Eng: oaninola MR
19*
discipuli eius primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius
litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui
deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit, quod retro
non erat. in tantum enim haeresis deputabitur quod postea
inducitur, in quantum ueritas habebitur quod retro et a primordio
traditum est. sed alius libellus hunc gradum sustinebit
aduersus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum
reuincendos. quod hoc sint de praescriptione nouitatis. nunc
quatenus admittenda congressio est interdum, ne compendium
praescriptionis ubique aduocatum diffidentiae deputetur, regulam
prius aduersarii praetexam, ne cui lateat, in qua principalis
quaestio dimicatura est.
Duos Ponticus deos adfert, tamquam duas Symplegadas
naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem, id est
nostrum, et quem probare non poterit, id est suum, passus,
infelix, huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo
dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis
exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos
neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens uel
fides bona malas edat operas neque mala bonas. languens
enim — quod et nunc multi, et maxime haeretici — circa
mali quaestionem, unde malum, et obtusis sensibus ipsa
enormitate curiositatis inueniens creatorem pronuntiantem:
ego sum, qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat
mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent
peruerso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem
malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum
praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos
li] cf. Luc. 6, 43. 24] Es. 45, 7.
1 illiue Urs: illis MR 9 est, interdum uulgo 11 prius aduersarii MF.
adaersarii priua R uulgo 18 Ponticos Rl sinplegadas M 14 creatorem,
id est nostrum MR, creatorem nostrum F Oehlerus 16 praesumtionis
M instinctum ac de F 17 pronantiatioais M, praenmitiationis B
22 obtasu M, obtunsis R 23 pronuntiantem MF, praenuntiantem R
28 praesumsit M bonae arboris bonos fructus scil. condentia, quod
sane durius est ellipseos genus: arboris, bonos fructus (pro in bono?
fructuB) mauult distingui Eng
fructus. et ita in Christo quasi aliam inueniens dispositionem
solius et purae benignitatis, ut diuersae a creatoris,
facile nouam et hospitam argumentatus est diuinitatem in
Christo suo reuelatam modicoque exinde fermento totam fidei
massam haeretico acore desipuit. habuit et Cerdonem quendam
informatorem scandali huius: duo facilius duos deos
caeci perspexisse se existimauerunt. unum enim non integre
uiderant. lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est.
alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando
destruxit, alterum, quem commentari conitebatur,
de bono praeferendo construxit. has naturas quibus disposuerit
articulis, per ipsas responsiones nostras ostendemus.
Principalis itaque et exinde tota congressio de numero,
an duos deos liceat induci, si forte, poetica et pictoria licentia,
et tertia iam, haeretica. sed ueritas Christiana destricte
pronuntiauit: deus si non unus est, non est, quia dignius
credimus non esse quodcumque non ita fuerit, ut esse debebit.
deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus,
et non aliter inuenies. quantum humana condicio de deo
definire potest, id definio, quod et omnium conscientia agnoscet:
deum summum esse magnum in aeternitate constitutum,
[innatum, infectum, sine initio, sine-fine] — hunc enim statum
aeternitati t censendum, quae summum magnum deum efficiat,
dum hoc est in deo ipsa — atque ita et cetera, ut sit
deus summum magnum et forma et ratione et ui et potestate.
cum de isto conuenit apud omnes, — nemo enim negabit
4] cf. I Cor. 5, 6.
2 creatoris scripsi: creatore M (e ex ae a m. 1) R 5 acore B*, acrore
MBl deripnit Seal: decepit MB (cf. autem I 246, 12; 260, 7) 6 duo
scripsi: quo MR 8 lipientibua M etiam (s, u. a m. 1) M 11 praegtruferendo
M, praestruendo RI, praeferendo B3 12 ostendemns M, ostendimns
R uvlgo 17 credimus non MR, non credimus F non ita MR, ita
non V 21 constitutum refer ad summum magnum, non ad deum (ef.
infra l. 23: quae snmmum sqq.) 22 innatum — fine seclusi: interpolata
sunt ab eo, qui sequentia: hnnc enim statum (id est summi magni statu.)
non intellexit. parenthesin indicaui 23 censt(o uindica)ndum fort.
24 et cetera scil. summa magna 26 conuenit MF, conueniat Buvlgo
deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit deum
imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget
auferendo quod dei est - quae erit iam condicio ipsius
summi magni? nempe, ut nihil illi adaequetur, id est, ut
non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur,
et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, euersa
condicione et, ut ita dixerim, lege, quae summo magno nihil
sinit adaequari. ergo unicum sit necesse est summum magnum,
— quod fuerit par non habendo — ne non sit summum
magnum. ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id
est unicum omnino. proinde deus cum summum magnum
sit, recte ueritas nostra pronuntiauit: deus, si non. unus est,
non est, non quasi dubitemus esse deum dicendo: si non
unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus
esse, quod si non est, deus non est. [et summum scilicet
magnum] porro (si) summum magnum unicum sit necesse est,
ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum
magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habens,
nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. certe quemcumque
alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum
quam ut et illi proprium diuinitatis adscripseris, sicut aeternum
ita et summum magnum. duo ergo summa magna quomodo
consistent, cum hoc sit summum magnum, par non
habere, par autem non habere uni competat, in duobus esse
nullo modo possit?
Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna
consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique
aduocabit exemplum regna terrarum, tanta numero et tamen
summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique
1 poterit Oehlerus 8 summum magnum, — quod fuerit scripsi: quod
fuerit summum magnum MR 14 id eum Rig: idem MF, iidem R
15 et summum scilicet magnum seclusi: del. et Rig; neque uero hoc
postulatur secundum ea quae antecedunt, sed: unus scilicet. interpolata
sunthaec, ut aptius coniungerentur cum antecedentibus quae abhinc insertae
sunt secundae editionis reliquiae 16 si addidi 19 aliter MB, autem F
24 <cum) uni Rig <et> in Oehlerus 27 6u..is M 29 utique TJrs
humana diuinis conferenda. iam ergo si huic argumentationi
locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum
deum inducere, uerum tot iam numero quot et gentium
reges? de deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est,
nullius exempli capere comparationem. hoc natura ipsa, si
non aliquis Esaias, uel ipse per Esaiam deus, contionabitur:
cui mesimilabitis? diuinis forsitan comparabuntur humana,
deo non ita. aliud enim deus, aliud quae dei. denique qui
exemplo uteris regis quasi summi magni, uide ne iam non
possis eo uti. rei enim, etsi summum magnum est in suo
solio usque ad deum, tamen infra deum; comparatus autem
ad deum excidet iam de summo magno, translato in deum.
hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem
quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? quid
nunc, si nec inter reges plurifarium uideri potest summum
magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet, qui
rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem
ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur\'? sed
etiam [alterius formae] reges, qui singulares in unione imperii
praesunt si(militer) minutalibus, ut ita dixerim, regnis, (si) undique
conferantur in examinationem, qua constet, quis eorum praecellat
in substantiis et uiribus regni, in unum necesse est summitas
magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis
exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. I adeo
etsi in disperso multifarium uidetur summum magnum, suis
uiribus et sua natura et suo statu unicum est. proinde cum
71 Es. 40, 25.
8 non ita Urs: noatro MF, nostra R 10 eo uti MR, uti F Oehlerm in
seguenHbus duas recensiones inter se commixtas agnosco: 1) rex enimeUi
summum magnum usque ad deum, tamen infra deum-excidet 2) rex
enim summum magnum est in suo solio, comparatus autem ad deum excidet
12 translato Oehlerus: translatio MR 19 alterius formae seclusi, quippe
quod prorsus careat sensu; interpolatum esse apparet, ut in aliquo certe
diuersa esse uiderentur quae abhinc leguntur ab eis, quae antecedunt. ceterum
secunda recensio (inde a 1.18) mihi quidem posterior esse videtur, ut elegantior.
20 sj.(militer) minutalibus scripsi: si minutalibus MFR3, si in minutalibus
Ht (si) undique scripsi: undique MR
duo dii conferuntur ut duo [reges et duo] summa magna,
in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia
comparationis, quia summum uictoria sua constat, superato
aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione,
aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae
possidens unicum est. ineluctabilis iste complexus in hoc
sententiam constringit: aut negandum deum esse summum
magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.
Aut quae ratio duo summa magna composuit? primo
enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem
oporteret credi substantiam diuinitatis, si competeret ei numerus.
honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est
duos concipere, Bython et Sigen, tum usque ad triginta Aeonum
fetus, tamquam Aeneiae scrofae, examen diuinitatis
effudit. quaecumque ratio plura summa magna non patitur
admitti, eadem nec duo, ut (et) ipsa plura. [post unum] post ;
unum enim numerus. quae potuit duo admittere, eadem
potuit et plura. et duo enim multitudo, unione iam excessa.
denique apud nos uis rationis istius ipso termino plures deos
credi non sinit, quo nec duos illa regula unum deum sistens. i
qua deum id esse oporteat, cui nihil adaequetur, ut summo i
magno, unicum autem sit, cui nihil adaequetur. iam nunc i
duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento
deputarentur? quid interfuit numeri, cum duo paria
non differant uno? una enim res est, quae eadem in duobus
est. etiamsi plura essent paria, tantundem omnia (quantum) ;
unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. porro si i
15] cf. Verg. Aen. VIII 43 sqq.
2 regea et duo seclusi 3 uictoria M, ex uictoria R 18 simul (=«««•
lac) MR, <cum) semel van der Vliet 14 Bython Rig: Bythum MRPF,
Bythium Rl Sigen, tum scripsi: Sigeneum MRl, Sigen cum Ruulgo
15 Aeneiae Rig: aeoneiae MR1, aeoniae R* 17 et ipsa scripsi: ipsa
MR post unum secktsi 19 et duo scripsi: post duo MR3, potest
duo Rl eicessa R, excessu M (corr. m. I) 21 quo Scal: quod MR
22 ut summo-adaequetur om. M (add. in mg. m. 2) 27 quantum addidi,
sed nescio an melius secludatur unum
neutrum ex duobus altero distat, ut ambo summa magna, qua
dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam iam rationem
numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes, numerus
autem diuinitatis summa ratione constare deberet, uel
quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. ecce enim
duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid
facerem? si ambos colerem, uererer, ne abundantia officii
superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam
pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum
testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum
in altero uenerarer, dum in uno mihi duo sunt. si alterum
colerem, aeque recogitarem, ne suffundere uiderer numeri
uanitatem sine differentia superuacui, hoc est: tutius censerem
neutrum colendum quam alterum cum scrupulo [colendum ]
aut ambos uane.
Sic adhuc uidemur disputare, quasi Marcion duos pares
constituat. nam dum defendimus deum, summum magnum,
unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam
de duobus paribus de his retractauimus, nihilominus
tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni
formam satis confirmauimus duos esse non posse, alioquin
certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem,
ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo
bonum atque optimum. dispiciamus aeque et hanc
partem, an diuersitas saltim duos capiat, si parilitas capere
non potuit. porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur
nobis, utpote quae totum statum uindicet diuinitatis.
conueniens enim et quodammodo iniecta manu detinens aduersarii
sensum non negantis creatorem deum, iustissime praescribo
illi diuersitati locum non esse inter eos, quos ex aequo
1 iam ut MR; tranapoaui iam, quod hoe loco ferri nequit, post nullam
II. 2) qua MR3, quae Rl 2 plus fort. delendum 7 facerem, si
ambos colerem? uulgo 11 in untt M (corr. m. 1) 13 tutius M, ut
tutius Suulgo 14 colendum secluai 21 alioquin MF, alioqui 7?
28 et om. F 80 quos van der Vliet: qui Mlt
deos confessus non potest facere diuersos. non quia non et
homines licet sub eadem appellatione diuersissimos esse, sed
quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum
magnum. cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem
deum non negat, non potest admitti, ut summo magno aliquam
adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo
magno. desinit enim, si subiciatur. non est autem dei desinere
de statu suo, id est de summo magno. nam et in illo
deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari
capit in creatore. ita cum duo dii pronuntiantur duo summa
magna, necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus,
neutrum altero aut sublimius aut deiectius. nega deum quem
dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem.
deum uero confessus utrumque duo summa magna
confessus es. nihil alteri adimes aut alteri adscribes. agnoscens
diuinitatem negasti diuersitatem.
Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ;
ut passiuo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit: !
deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio
autem deos diiudicabit, et: ego dixi, uos dii estis.
nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia
dii cognominentur; ita nec creatori. respondebo et stulto, qui
nec hoc recogitauerit, ne tantundem et in deum Marcionis
possit retorqueri, ut et illum deum dictum nec ideo tamen
summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines
creatoris. si communio nominum condicionibus praeiudicat,
quanti nequam serui regum nominibus insultant, Alexandri et
Darii et Olofernae? nec tamen ideo regibus id quod sunt
detrahetur. nam et ipsa idola gentium dei uulgo, sed deus
nemo ea re, qua deus dicitur. ita ego non nomini dei nec
19] Ps. 81, 1. 20] Ps. 81, 6.,
1 et om. F 3 quia (priore loco) MR, quia ita F 6 diminutionem
MF, deminutionem Ruulgo 10 creatore (e ex e) M 11 neutro F
15 es MR3, est R1 17 conuertere F 20 diiudicabit M, diiudicauit
R eatis, nec uulgo 22 dii M, dei R 26 aic R1 28 olofernae M
(accipe pro nom. plur,), Olofernis R uulgo 30 dei-nominis om. F
sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore
defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contigit. hanc
inueniens solam innatam infectam, solam aeternam et uniuersitatis
conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi,
sed condicioni eius summum magnum et adscribo et uindico.
et ideo. quia deus iam uocari obtinuit substantia cui adscribo,
nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam
cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus
dicitur. at summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur.
denique hoc et Marcion suo deo uindicans, secundum
statum, non secundum uocabulum uindicat. id ergo summum
magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex
nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui
ea substantia constant, quae deus dicitur, quia in quantum dii
uocantur, id est summa magna, substantiae scilicet mento
innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum
non possit summum magnum minus et deterius alio summo
magno haberi. si summi magni felicitas et sublimitas et integritas
stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si
non et in nostro, aeque nec in Marcionis. ergo nec paria
erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula
summi magni comparationem non sustinens, nec disparia,
quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non
admittens. haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. utrimque
te fluctus ueritatis inuoluunt. nec pares nec dispares deos
sistere potes. duo enim non sunt. quod pertineat proprie ad
numeri retractatum, quamquam tota materia de duobus deis
dimicetur, his interim lineis eum clusimus, intra quas de
singularibus iam proprietatibus congrediemur.
1 notae MR, uoce uel notae Rl mg 2 contigit, hanc uulgo 9 dicitur.
at scripsi: dicitur, et MR 10 hoc et marcion MR. et hoc marcion F
n
14 constant R, constat M (n s. u. a m. 1), constat F quae scripsi:
qua MR quia R3, quia qui MRl 16 et (alt.) om.R3 22 Bustinens scripsi:
scatinentifl MR 25 ueritatis inuoluunt M, inuoluunt ueritatis R uulgo
26 Bont; quod uulgo 27 retractatum. quamquam uulgo 28 eum seripsi:
eam MR clusimus M, clausimus Ruulgo
Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae,
quod nouum deum proferant, quasi nos ueteris dei pudeat.
inflantur et pueri nouis calceis, sed a uetere paedagogo calceati
mox uanam gloriam uapulabunt. nouum igitur audiens
deum, in uetere mundo et in uetere aeuo et sub uetere deo
ignotum inauditum, quem, tantis retro saeculis neminem et
ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in
ueteribus nominibus nouus, reuelauerit, nec alius antehac.
gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc iam
haeresim probaturus, nouae scilicet diuinitatis professionem.
haec erit nouitas, quae etiam ethnicis deos peperit nouo,
semper ac nouo titulo consecrationis cuiusque. quis deus
nouus nisi falsus? ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas
deum probabit, quia et illum nouitas aliquando produxerit..
cum primum consecrauit. atenim uiua et germana diuinitas
nec de nouitate nec de uetustate, sed de sua ueritate cense-!i
tur. non habet tempus aeternitas. omne enim tempus ipsa,
est. quod facit, pati non potest. caret aetate quod non licet\'
nasci. deus si est uetus, non erit, si est nouus, non fuit.,
nouitas initium testificatur, uetustas finem comminatur. deus
autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore,
arbitro et metatore initii et finis.I
Scio quidem, quo sensu nouum deum iactitent, agnitione
utique. sed ipsam nouitatem cognitionis percutientem\',
rudes animas ipsamque naturalem nouitatis gratiositatem uolui
repercutere, et hinc iam de ignoto deo prouocare. utique enim
quem agnitione nouum opponunt, ignotum ante agnitionem
demonstrant. age igitur, ad lineas rursum et in gradum! per-I
suade deum ignotum esse potuisse. inuenio plane ignotis deis
29] cf. Act. 17, 23.
2 proferant Pam: praeferant MB 7 ipsa B3, ipsum MBl iMas
Christus R3, ie xpm M, Iesum Christum 221 10 nouac-professiolelll
tv
nescio an spurta sint 11 haec < enim) erit nouitas fort. 16 uestate M
(tu 8. u. a m. 1) 24 sed scripsi: sed et MR noaitatem cognitionia
Eng: nouitatis cognitionem MH, ego nescio, an omnmo delenda sint
uerba nouitatis-ipsamque 29 «inuenio M (syll. in in ras.)
aras prostitutas, sed Attica idolatria est. item incertis deis,
sed superstitio Romana est. porro incerti dei minus noti, ut
minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. quem titulum
incidemus ex duobus deo Marcionis? utrumque, opinor, et
nunc incerto et retro ignoto. sicut enim ignotum eum fecit
deus notus, creator, ita et incertum deus certus. sed non euagabor,
uti dicam: deus si ignotus fuit latuitque, illum regio
latebrarum obumbrauit, noua utique et ipsa et ignota et
similiter nunc quoque incerta, certe inmensa aliqua et maior
indubitate eo, quem abscondit. sed breuiter proponam et plenissime
exequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine
magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in
utroque praelatiorem nostro creatore. sed quoniam animaduerto
in quibusdam ad formam creatoris prouocari oportere
omnis dei noui et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione
fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar
rationis editae patrocinio. ante omnia quidem quale est, ut
qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia confiteris,
non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus
iam in alio didicisti deum nosse? omnis res anterior posteriori
normam praeministrauit. duo nunc dei proponuntur,
ignotus et notus. de noto uacat quaestio. esse eum constat,
quia notus non fuisset nisi esset. de ignoto instat altercatio.
potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset. quod ergo
quaeritur, quamdiu ignoratur, in incerto est, quamdiu quaeritur,
et potest non esse, quamdiu in incerto est. habes deum
certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. si ita est,
ecquid tibi uidetur iusta ratione defendi, ut ad normam et
e
1 idolatriast M (e 8. u. a m. 1) deis M, diis It 4 ex duobus
r
diis F 10 indubitate M, indubitato R 13 praelatiopem M (corr. m. 1)
19 alium (u ex a a m. 1) M 20 didicisti J23, didicistis M (s eras.),
didicistis R1 25 quando ignoratur van der Yliet in incerto R,
U U
incerto M (corr. m. 1) 26 in incerto R, incertp M (corr. m. 1) 27 ita
est M (del. est m. 2 et adscripsit margini f = sunt) 28 ecquid R,
haec quid MF
formam et regulam certorum probentur incerta? ceterum si
ad hanc causam, et ipsam adhuc incertam, etiam argumenta
de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex
ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu
periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam
indeterminabiles quaestiones, quas apostolus non amat; sin
de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus, incertis
et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt. plane in quibus
diuersitas status inuenitur, fortassean non prouocentur incerta
ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis
prouocatione per diuersitatem status principalis. cum uero
duo dii proponuntur, communis est illis status principalis.
quod enim deus est, ambo sunt: innati infecti aeterni. hic
erit status principalis; cetera uiderit Marcion, si in diuersitate
disposuit. posteriora enim (non) sunt in retractatu, immo nec
admittentur, si de principali statu constet. porro constat, quia
dii ambo: et ita de quorum statu constat communem esse.i
cum sub eo ad probationem deuocantur si incerta sunt.
ad eorum certorum formam prouocanda erunt, cum quibus
de communione status principalis censentur, ut proinde et
de probatione communicent. hinc itaque constantissime diri-:
gam deum non esse, qui sit hodie incertus, quia retro
ignotus, quando quem constat esse ex hoc ipso constet
quod numquam fuerit ignotus, [ideo nec incertus]
siquidem
a primordio rerum conditor harum cum ipsis pariter
compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut deus cognosceretur. I
6] cf. I Tim. 1, 4.
2 ad hanc R, adhuc M 6 sin 223, si non MRl amat. sin uulgo sin
de certis ... regulae partibus scil. argumenta adhibeantur 7 partibus\'
incertis uulgo 8 praeiudicabunt scil. argumenta illa 9 incerta om
Oehlerus nihil adnotans 11 uero MFR1, uere Rl 12 dii M, dei R
15 non addidi 17 dii MF, dei R 18 si incerta sunt = si quat
incerta sunt 21 communicentur M dirigam MR, dirigatur F
23 constat-ipso om. F constet MF, coustat Ruulgo 24 ideo nec
incertus seclusi: ideo nec <nunc) incertus Eng male hic distinguuntur
capita 25 harum scripsi: earum MR
nec enim si aliquanto posterior Moyses primus uidetur in
templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco
a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus
Moysei stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio
enarret, a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam,
denique maior popularitas generis humani, ne nominis
quidem Moysei compotes, nedum instrumenti, deum Moysei
tamen norunt; etiam tantam idolatria dominationem obumbrante,
seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum')
perhibent et \'deum deorum\' et \'si deus dederit\' et \'quod deo
placet\' et \'deo commendo.\' uide, an nouerint quem omnia posse
testantur. nec hoc ullis Moysei libris debent. ante anima
quam prophetia. animae enim a primordio conscientia dei
dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in
Ponticis. [Iudaeorum enim deum dicunt animae deum.] noli,
barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum.
et si unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo
non erat, etiam Ponticis ante eum notus. accipiat igitur ab
antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus:
numquam deus latebit, numquam deus deerit, semper intellegetur,
semper audietur, etiam uidebitur, quomodo uolet. habet
deus testimonia: totum hoc quod sumus et in quo sumus.
sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc
probari laborante.
Et merito, inquiunt. quis enim non tam suis notus est
quam extraneis? nemo. teneo et hanc uocem. quale est enim,
ut aliquid extraneum deo sit? cui nihil extraneum esset, si
quis esset, — quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad
1 mojsei M, Moyei R (sic et infra 7.12) 8 idolatrift M (corr. m. 1),
idoJolatria Ra, idolatriae Rt 10 deorum <dicentes> fort. 15 Iudaeomm
—deum MR3, non praebent RtF, seclusi ut sententiarum nexum turbantia.
erant, opinor, olim adscripta eis, quae paulo supra leguntur: seorsum
tamen illum quasi proprio nomine perhibent 16 barbare R, barbarare MR,
18 accipiat scripsi: accipe MR 19 incertus MRa, certus Rt incognituix.
nomquam uulgo 20 intellegetur R3, intellegitur MRl 27 sit? cui En-g:
sit. cui uulgo 28 parenthesin indicauit Eng: esset? quia uulgo
illum pertinere — uel ne statim audiret a nobis: quid ergo
illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. at nunc
satis est nullum probari cuius nihil probatur. sicut enim
creator ex hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius
et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus, quia
omnia non eius ideoque et extranea. denique si uniuersitas
«rpatoris est, iam nec locum uideo dei alterius. plena et
occupata sunt omnia suo auctore. si uacat aliquid spatii
alicuius diuinitati in creaturis, plane falsae uacabit. patet mendacio
ueritas. tanta uis idolorum cur non recipiat alicubi
deum Marcionis? igitur et hoc ex forma creatoris expostulo,
deum (eius) ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui
mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea
deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur.
quoniam aliquid ab unoquoque prospectum uidetur utilitatibus
et commodis uitae. ita et hoc ex forma dei creditum est
diuinum esse, instituere uel demonstrare quid aptum et
necessarium rebus humanis. adeo inde auctoritas accommodata
si falsae diuinitati, unde praecesserat uerae, unam saltim
cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut
nouus aliqui Triptolemus praedicaretur. aut exhibe rationem
deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si
fuisset, illo scilicet praeiudicio, quo et nostrum deum non
alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc.,
semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri
creatorem et eum, quem uolunt aeque deum credi, non
ad eius formam probare, quem et ipsi et omnes deum (agnoscunt,)
ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet. quia
6 et om. F 8 <a) suo fort. 9 alicuius <alterius) susp. Eng
false JR1 11 et hoc ex forma M, ex forma hoc et R 12 eius
addidi 15 aliquid om. R1 16 hoc ex forma dei fort. spuria
18 necessarium M, necessarium sit R uulgo 19 ei falsae MRi, falsae
R3 ttulgo 19 uerae. unam uulgo 21 aliqui MF, aliquis R uulgo
27 agnoscunt addidi, conStentur add. van der Vliet
totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et
illum, qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. duplex
ista uideatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut
non potuerit. tertium cessat sed non potuisse indignum deo
est. noluisse an dignum, uolo inquirere. dic mihi, Marcion,
uoluit deus tuus cognosci se quocumque in tempore an non?
alio proposito et descendit et praedicauit et passus resurrexit
quam uti cognosceretur? at sine dubio, si cognitus est,
uoluit. nihil enim circa eum fieret, nisi uoluisset. qui ergo
tantopere notitiam sui procuranit, ut in dedecore carnis
exhiberetur, et quidem maiore, si falsae, - nam hoc turpius,
si et mentitus est substantiam corporis — qui et maledictum
in se creatoris admisit ligno suspensus, quanto honestius per
aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset!
maxime aduersus eum cognosci habens, apud quem ex operibus
ab initio cognitus non erat. nam et quale est, ut creator quidem
ignorans esse alium super se deum, ut uolunt Marcionitae, qui
solum se etiam iurans adseuerabat, tantis operibus notitiam sui
armauerit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis
suae praesumptionem, ille autem sublimior, sciens inferiorem
deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo
paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset
condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum
creatorem et ex honestioribus potior et generosior creatore.
Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa
esse eum deberemus argumentari. sine causa enim esset qui
rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis,
cuius res sit. porro in quantum nihil oportet esse sine causa,
[id est sine re] quia si sine causa sit, proinde est atque si
12] cf. Deut. 21, 23. Gal. 3, 13. 17] cf. Es. 45, 22. 23.
9 nihil enim R, enim nihil M qui ergo scripsi: quid ergo MR
10 notitiam *sui M (aui in ras.) 11 parenthesin indicaui 13 saspen-
9HS. quanto wulgo 14 praestruIisset. maxime uulgo 21 nulla Rl
22 et R3F, ut MM-1 29 id eat sine re secluxi: interpolatum est ex
306. 4, ubi bene se habet, quia illic antecedit deus, Eng pro nihil (28)
rescribendum putat nemo proinde MF, perinde R uulgo
XXXXVII. Tert. III.
20
non sit. [non habens rei causam rem ipsam] in tantum deum
dignius credam non esse quam esse sine causa. sine causa
est enim qui rem non habendo non habet causam. deus autem
sine causa, id est sine re, esse non debet. ita quotiens
ostendo eum sine causa esse, tamquam sit, hoc constituo,
non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset.
sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare.
aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum.
quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit. nam
etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt.
non habentes dei pignus, opera eius deo digna. itaque hoc
nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et
malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam
sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit. malignitatis.
qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando.
Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio\'
tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignarit,
narem contrahentes impudentissimi Marcionitae conuertuntur
ad destructionem operum creatoris. \'nimirum\', inquiunt.
\'grande opus et dignum deo mundus\'! numquid ergo ereator
minime deus? plane deus. ergo nec mundus deo indignus:
nihil etenim deus indignum se fecisset, etsi mundum homini.\'
non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. et
tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius
deo est nihil eum omnino fecisse! ** uel indignum,
quo posset etiam digniorum auctor sperari. ut ergo aliquid
1 uon-ipsam seclusi: interpolata trunt ab eotlcm, qui et supra addidit
id est sine re, defendit Eng pro rei rescribens sui rem ipsam MRS, res
ipsa J21 2 sine-debet prioris editionis esse iudico 5 sit om. F
8 opere M (corr. m. 1) formatum = fAopowdsvta (sinnfãllig, greifbar
gemacht) ut uidetur, cf. Som. 2, 20; = qui est (ysvojuvov) mterpretatnr
Eng (cf. Es. 43, 10), sed melius fortasse rescribetur formato = informato
13 impudentiae R, inpudentia M qua R, quam MF 17 praesignarit
M, praesignauerit R 22 fecisset M, fecit R uulgo 25 lacunam
signaui: mallem eum fecisse intercidisse uidetur
+
et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos
ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas uidelicet
substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum
ingeniis omnis haeresis animatur. deos pronuntiauerunt, ut
Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem.
ut Anaximander uniuersa caelestia, ut Strato caelum et
terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae
genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando
scilicet et magnitudinem et uim et potestatem et honorem
et decorem, opem fidem legem singulorum elementorum,
quae omnibus gignendis alendis conficiendis reficiendisque
conspirant, ut plerique physicorum, formidauerint, [initium ac
finem mundo constare] ne substantiae eius, tantae scilicet,
minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et
Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. ipsa
quoque uulgaris superstitio communis idolatriae, cum in simulacris
de nominibus et fabulis ueterum mortuorum pudet, ad
interpretationem naturalium refugit et dedecus suum ingenio
obumbrat, figurans Iouem in substantiam feruidam et Iunonem
eius in aeream secundum sonum Graecorum uocabulorum.
item Vestam in ignem et Camenas in aquam et Magnam
Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lauacris
rigatam. sic et, Osiris quod semper sepelitur et in uiuido quaeritur
et cum gaudio inuenitur, reciprocarum frugum et uiuidorum
elementorum et recidiui anni fidem argumentantur,
sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae
philosophantur. et superiores quidem situ aut statu
7] cf. Plato Tim. p. 40 A
7 quae M, quod R 12 formidauerint R, formidauerunt MF formidaoerintscil.
deum eum pronuntiare initium-conatare seclusi 13 constare
MR, stare F; dare BigN, constituere van der Vliet 15 ierofantae
MF 16 in simulacris sril. et in statuis, in quibus insculpta sunt nomina,
et in fabulis, in quibus depictae sunt fabulae ueterum mortuorum
19 Iuoonem <uxorem) eius susp. Eng 20 aeriam M 21 aquam
MF, aquas Ji 23 Osiris R3, ostris M, Osirin R3 26 naturae om.
F mitrae M, mire F
20*
substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. ad
humilia deficiam? unus, opinor, de sepibus flosculus, non
dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de
rubro, una tetraonis pinnula, taceo de pauo, sordidum artificem
pronuntiabit tibi creatorem?
At cum et animalia inrides minutiora, quae maximus
artifex de industria ingeniis aut uiribus ampliauit, sic magnitu-i
dinem in mediocritate probari docens quemadmodum uirtutem ;
in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis
aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina,
sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias,I
cantharidis uenena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam.
qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuuaris aut
laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? postremo te
tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit
tibi uel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus
melior, adamauit, propter quem in haec paupertina elementa
de tertio caelo descendere laborauit, cuius causa in hac
cellula creatoris etiam crucifixus est? sed ille quidem usque
nunc nec aquam reprobauit creatoris, qua suos abluit, nec
oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, qua
suos infantat, nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat
etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris.
at tu, super magistrum discipulus et seruus super dominum. I,
sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. uolo inspicere,
si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis adpetas. I
aduersaris caelum, et libertatem caeli in habitationibus captas:I
despicis terram — plane inimicae iam tuae, carnis, matricem — et,
SJ cf. II Cor. 12,9. 1SJ cf.II Cor. 12,2. 24] cf. Matth. 10,24; Luc. 6,40.
2.deficiam. unus uulgo 3 de pratis-non dico om. F 4 tetraonis
R3, tfitra paaonis MRl pinnula M, pennnla R pauone F 8 docens
R, dicens M 10 aranei M, araneae R 17 adamao- M
19 creator F 20 suo M 25 destruens FR3, destrues MR1 27 eaelii
M, caelo R 28 plane om. F inimicę M, inimica Rt, inimice R\'F
iam tUae carnis matricem uulgo: impugnat Mareion carnem nuptias
auferendo; inde caro inimica eius uocatur
omnes medullas eius uictui extorques; reprobus et mare, sed
usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. rosam
tibi si obtulero, non fastidies creatorem. hypocrita, ut apocarteresi
probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris, —
nam haec apud uos pro martyrio adfectari debuisset, si uobis
mundus displiceret — in quamcumque materiam resolueris,
substantiam creatoris uteris. quanta obstinatio duritiae tuae!
depretias in quibus et uiuis et moreris.
Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi
conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de
caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum
discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia
eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at
nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris
reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam
Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris
praecellens utique latere desisset, non latente iam domino
suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc
mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum
cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit,
nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est,
pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum
eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super
creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat
inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco
erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior
et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo
re
3 ut apocarteresi R3G, muta porrocaracte , si M (corr. m. 1), muta
porcatere si R1 4 Marcionitam id est repudiatorem R:J, id est repudiat,)rem
Marcionitam MRl 7 substantiam M, substantia R 10 parenthesin
indicavit Eng 11 et om. F 14 anno quinto decimo scripsi: a.
ftaDO
XV 31, zXHBuulgo 15 reuelatns sit M (anno s. u. add. m. 2) anno
\'Iuinto decimo scripsi: a. XV MR, ad XV Patn 18 et ideo M (et
tleo in mg. a m. 3) 21 domino R, dominum MF 23 supn ]Į[
- eorr. m. 1)
quod capitur. et uidendum, ne qua adhuc illic uacent subsiciua.
in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo
possit. ergo iam incipe deos computare. erit enim et locus
deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus
ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit.
dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus
est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de
creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui
et deum et materiam, duos deos, clusit. et materia enim deus
secundum formam diuinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna,
aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire
cogetur, cui materiam subicit in substantiam mundi. sed
ex, materia et ille fecisse debebit. eadem ratione occurrente
illi quoque, [deo] quae opponitur creatori, ut aeque deo. atque
ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum
et materiam. proinde et creatorem in loco facit, utique eadem
condicione censendo, et materiam ei subicit, utique innatam
et infectam et hoc nomine aeternam, ut dominum. amplius; I
et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae
et aeternum aeternae, quartum iam hinc deum fecit. habes igitur
in superioribus tres substantias diuinitatis, in inferioribus quat- i
tuor. his cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub
Tiberio alter qui a creatore promittitur. manifestam iam
fraudem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre :
praesumunt, cum nouem adsignet, licet nesciens,
Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius.
consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia.
duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia
defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus
haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit.
1 subsiciua Rig: Bubsciua MRl (in mg. alias suscidiaa) i23 tin mg. alias
subscisiua), subscidiua F 2 deus. se M (seinras.) 12 substantiam .1l.
substantia Ruulgo 14 deo seclusi opponitur scripsi: opponeretur ME
ut aeque deo coniunge cum illi quoque 18 dominum scripsi l = sicut dominus
eius est, scil. innatus infectus aeternus): domino MR 20 hinc Uf*:
hic MR 30 eius (sc. potius) esse inuisibilia ex ellipni Tertulliano sollemni
quam eius, qui uisibilia operatus inuisibilium quoque fidem
fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere
quam nullis? uidebimus et apostolus cui auctori inuisibilia
deputet, cum et illum explorauerimus. nunc enim communibus
plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum
quoque aduocationi fidem sternimus, confirmantes
diuersitatem hanc uisibilium et inuisibilium deo creatori deputandam,
sicuti tota operatio eius ex diuersitatibus constat, ex
corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus,
ex uocalibus et mutis, ex mobilibus et statiuis, ex genitalibus
et sterilibus, ex aridis et sucidis, ex calidis et frigidis. sic et
hominem ipsum diuersitas temperauit, tam in corpore quam
in sensu. alia membra fortia alia infirma, alia honesta alia
inhonesta. alia gemina alia unica, alia comparia alia disparia.
proinde et in sensu nunc laetitia nunc anxietas nunc amor
nunc odium nunc ira nunc lenitas. quod si ita est, ut aemula
inter se conditionis uniuersitas ista modulata sit, iam igitur
et uisibilibus inuisibilia debentur, non alteri auctori deputanda
quam cui et aemula eorum. (qui) ipsum creatorem diuersum
notant, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit,
percutientem et sanantem, cur in hac sola specie uniformem
eum capiunt, uisibilium solummodo conditorem, quem proinde
credendum sit et uisibilia et inuisibilia condidisse quemadmodum
et uitam et mortem, et mala et pacem? et utique,
si illa inuisibilia maiora sunt uisibilibus creatoris suo loco
magnis, sic quoque congruit eius esse maiora, cuius et magna,
quia nec magna, nedum maiora, ei competant, cuius nec modica
comparent.
3J cf. Col. l, 16.
u
7 deo creatori R3 mg, adeo creatori ilf, a deo creatore BI uulgo 10 mptis
c
M (corr. m. I) 11 sucidis M, siccis B 16 si »ta M 16 aemulae
inter se condicionis fort. 19 eorum, ipsum uulgo qui addidi
20 notant MR, notantia Urs 21 sanantem. cur uulgo, sanantem: cur
Eng, improbans quod supra addidi qui 25 creatoris scripsi: creaturis
MR
His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc
opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua
bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem,
cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine
dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per
quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia.
primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de
operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia
liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse
constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet,
quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo,
quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et
esse et non liberasse? .
Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si
satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse
condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset,
cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum
enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem
quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius
excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit
in notitiam cur postea et non a primordio rerum
quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior
quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse
aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo
a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia
creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit
et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit
1 hoc om. Oehlerus (mendose) 5 eum probes M, probet eum R
8 dinoscetur M, dei dinoscitur R 14 nunc in uulgo deducto si
scripsi: deductus MG, deducta R, deducto Gel 17 parenthesin in-
(licaui 18 decuisset Iun: decuisse MR latuisse. regrediar uulgo
22 deus et uulfjo neceasarior quo melior van der Vliet: melior quo
necessarior MR, quo melior necessarior Eng 23 abundare mihi vi-
dentur tierba latere non debuit, cum ad necessarius mente suppiettdum
sit erat
++
aut non potuit aut noluit. omnia haec deo indigna, maxime
optimo. sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione
serae reuelationis, sicut nunc sola demonstratione.
Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando
potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon
ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus
aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae,
nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris.
tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus
sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit
reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus
deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum,
natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus.
sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt.
ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari,
maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis
operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide
impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam
coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum,
nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et
ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis,
ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro
uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis
extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere
sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum
sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo
d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius
Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et
quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem
nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem.
6 ei. M 8 etiam deleri uult t\'an der Vliet 9 est scripsi: et MR rettelatns
scripsi: cognitus MR (cf. infra 1.18 ubi pro reuelatus rescribendum
t rat cognitus. miro quodam casu haec inter se commutata sunt) 12 dehinc
M, deinde Ruulgo 17 hominum fidem Urs 18 cognitus scripsi:
renelatus MR 19 nego Kellnerus (van der Vliet): nega M, negas R
23 cognoaci 2f, cognoscis lJIF 28 Pauorem R, pauonem MF
\'Immo\', inquiunt Marcionitae, \'deus noster, etsi non ah
initio, etsi non per conditionem, sed per sometipsum reuelatus
est in Christo Iesu? dabitur et in Christum liber de omni
statu eius — distingui enim materias oportet, quo plenius et
ordi natius retractentur —: interim satis erit ad praesentem gradum
ita occurrere, ut ostendam Christum legum non alterius dei
circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. anno quinto
. decimo Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est.
spiritus salutaris Marcionis. [salutis] qui ita uoluit quoto
quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalauerit aura
canicularis, non curaui inuestigare. de quo tamen constat.
Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. a Tiberio autem
usque ad Antoninum anni fere centum quindecim et dimidium
anni cum dimidio mensis. tantundem temporis ponunt inter
Christum et Marcionem. cum igitur sub Antonino primus:
Marcion hunc deum induxerit, sicut probauimus, statim. qui
sapis, plana res est: praeiudicant tempora quod sub Antonino
primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum
Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a
Christo reuelatum quem constat a Marcione primo praedicatum.
hoc nunc ut probem constare. quod superest ab ipsis aduersariis
sumam. separatio legis et euangelii proprium et principale
opus est Marcionis, nec poterant negare discipuli eius
quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur
et indurantur in hanc haeresim. nam hae sunt \'Antithesis\'
Marcionis, id est contrariae oppositiones. quae conantur discordiam
euangelii cum lege committere. ut ex diuersitate
2 non om. F 4 distingi M 9 salutis seclusi (per dittographiam OfCItlN
uuletur): salutem Urs post Marcionis grauius distinxi. intelleqe
(eum) qui ita uoluit, scil. Marcionem; deleri haec uoluit Scal 10 aura
}ł\'J, aula MRl 12 Antoninianus Gel: antoninue MR 14 «tantandem
M 15 Marcion. cum M 19 Antoniniani Rig: antonini MR 20 pri-
mo MRl, primum i23 21 ut (concessiue intellegendutn) probesfort. qUI\',l
om. M 25 indurantur MGR3, indicantur 221, indueantur F antithesis
MF, antitheses R uulgo (sic ubitpte) 27 euangelii om. R1
sententiarum utriusque instrumenti diuersitatem quoque argumententur
deorum. igitur cum ea separatio legis et euangelii
ipsa sit, quae alium deum euangelii insinuauerit aduersus
deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia
non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit, atque ita
non a Christo reuelatum qui fuit ante separationem, sed a
Marcione commentatum, qui instituit separationem aduersus
euangelii legisque pacem, quam retro inlaesam et inconcussam
ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique
ratio seruauit, quae non alium deum et legis et euangelii
tuebatur praeter creatorem, aduersus quem tanto post tempore
separatio a Pontico inmissa est.
Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis
necessaria est aduersus obstrepitacula diuersae partis. aiunt
enim Marcionem non tam innouasse regulam separatione legis
et euangelii quam retro adulteratam recurasse. o Christe,
patientissime domine, qui tot annis interuersionem praedicationis
tuae sustinuisti, donec tibi scilicet Marcion subuenirct!
nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a
Paulo reprehensos opponunt, quod non recto pede incederent
ad euangelii ueritatem, ab illo certe Paulo, qui adhuc
in gratia rudis, trepidans denique, ne in uacuum currisset
aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat.
igitur si feruenter adhuc, ut neophytus, aduersus
Iudaismum aliquid in conuersatione reprehendendum existimauit,
passiuum scilicet (uindicans) conuictum, postmodum et ipse
usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis
quasi Iudaeus et eis, qui sub lege, tamquam in lege, tu
illam solius conuersationis, placiturae postea accusatori suo,
reprehensionem suspectam uis haberi etiam de praedicationis
19] cf. Gal. 2, 9. 20] cf. Gal. 2, 14. 221 cf. Gal. 2, 2. 24] cf.
Gal. 2, 11-14. 26] cf. I Cor. 9, 22. 20.
II *
8 laesam M (il add. m. 1) inconcussam R, inconclusam M 16 recu*asse
M (r 8. u. a m. 1) 18 tibi scilicet M, scilicet tibi R\'JG, om. scilicet JB1
22 cufrisaet :JI, cucurrisset R 26 uindicans xuppleuit van der Vliet
30 suspectam MR3, susceptam Rl
erga deum praeuaricatione. atquin de praedicationis unitate.
quod supra legimus, dexteras iunxerant, et ipsa officii distributione
de euangelii societate condixerant. sicut et alibi: siue
ego, inquit, siue illi, sic praedicamus. sed et si quosdam
falsos fratres inrepsisse descripsit, qui uellent Galatas
ad aliud euangelium transferre, ipse demonstrat adulterium
illud euangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam,
sed ad disciplinam legis conseruandam habuisse intentionem,
deprehendens scilicet illos circumcisionem uindicantes et obseruantes
tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caerimoniarum,
quas iam exclusas agnouisse debuerant, secundum
innouatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis
per prophetas suos, ut per Esaiam: uetera transierunt.
inquit, ecce noua, quae ego nunc facio. sic et per
Hieremiam: et disponam testamentum, non quale
disposui ad patres uestros, cum illos eduxissem
de terra Aegypti; et alibi: renouate uobis nouamen
nouum, et circumcidimini deo uestro, et circumcidimini
praeputia cordis uestri. hanc ergo circumcisionem
iam sistens apostolus et hoc nouamen, illas quoque
uetustates caerimoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor
earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee: et auertam
omnes iocunditates eius et dies festos eius et
neomenias et sabbata et omnes caerimonias eius.
sic enim et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata
et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium
et dies festos uestros odit anima mea. quodsi et
creator omnia haec iam pridem recusauerat et apostolus ea
2] cf. Gal. 2, 9. 3j I Cor. 15, 11. 4] cf. Gal. 2, 4. 5] cf.
Gal. 1, 6. 7. 9] cf. Gal. 4, 10. 13] Es. 43, 18. 19. 15] ffier. 3*.
31. 32. 17] Hier. 4, 3. 4. 22] Os. 2, 11. 25] Es. 1, 13. 14.
2 dexteras M, dextras B 3 condixerant, sicut et alibi. siue tmlgo
5 galathas M (pro more) 9 reprehendens Urs 10 caerimoniarum Xl-\',
caeremoniarutn Jtuulgo (sic et infra? 14 aic et per Hieremiam scripst:
et alibi MR (cf. I. 17 I 17 et alibi scripsi: sic et per Hieremiam M (per in
vuj.add.m.l) R nouamen R, nouam et MF 27 fest*» (os 8.am.l) M
iam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia apostoli consentanea
decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum
quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et
apostolos et fratres notans in hac causa, qui euangelium Christi
creatoris transferrent a nouitate praenuntiata a creatore ad
uetustatem recusatam a creatore.\'
Ceterum si, qua nouum deum praedicans, ueteris dei
legem cupiebat excludere, quare de deo quidem nouo nihil
praescribit, sed de uetere lege solummodo, nisi quoniam fide
manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? ut et
psalmus ille praececinerat: disrumpam ua a nobis is uincula
eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo
scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati
sunt inania, adstitel\'unt reges terrae et magi stratus
conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus
Christum eius. et utique, si alius deus praedicaretur a
Paulo, nulla disceptatio esset seruandae legis necne, non
pertinentis scilicet ad dominum nouum et aemulum legis. ipsa
enim dei nouitas atque diuersitas abstulisset non modo quaestionem
ueteris et alienae legis uerum omnem eius mentionem.
sed hic erat totus status quaestionis, quid, cum idem deus
legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. stabat
igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conuersatio
et disciplina nutabat. nam et alii de idolothyto edendo, alii
de mulierum uelamento, alii de nuptiis uel repudiis, nonnulli
et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. nam (si)
fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum
inueniretur, uel quanto principalis. quodsi post apostolorum
tempora adulterium ueritas passa est circa dei regulam,
11] PS. 2, 3. 13] Ps. 2, 1. 2. 24] cf. I Cor. cap. 10. 25] cf.
I Cor. cap 11. cf. I Cor. cap. 7. 26J cf. I Cor. cap. 15.
1 sententia apostoli M, apostoli sententia R 4 qui R, quae MF
7 si quasi Rig 11 praececinerat JI, praecinuerat R a nobis uincula
Bf, uincula a nobis R 15 conuenerunt JfF, circumuenerunt R
21 totius susp. Eng quid scripsi: quod MR 22 legi MRl, lege R3
24 alii dei de F 26 si R3, om. MRX
ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo
circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum
quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. nullam
autem apostolici census ecclesiam inuenias, quae non in
creatore christianizet. aut si hae erunt a primordio corruptae.
quae erunt integrae? nimirum aduersariae creatoris. exhibe
ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. igitur
cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti
istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem,
satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus
notitiam dei haeretici ex euangelii et legis separatione coepisse,
et definitio superior instructa est, non esse credendum
deum, quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane
prophetes. id est non de suis sensibus. quod si Marcion
poterit dici, debebit etiam probari; ** nihil retractare oportebit.
hoc enim cuneo ueritatis omnis extruditur haeresis, cum
Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.
Sed quomodo funditus euertetur antichristus, nisi ceteris
quoque iniectionibus eius elidendis locus detur. relaxata praescriptionum
defensione? accedamus igitur iam hinc ad ipsam
dei personam, uel potius umbram et phantasma secundum
Christum ipsius. per idque examinetur, per quod creatori
praefertur. et utique erunt regulae certae ad examinandam
dei bonitatem. sed prius est, ut inueniam illam et adprehendam.
et ita ad regulas perducam. cum enim circumspicio tempora,
nusquam est a primordio materiarum et introitu causarum.
cum quibus debuerat inueniri, exinde agens, quo agere habuit.
erat enim iam et mors et aculeus mortis, delictum, et ipsa
malitia creatoris. aduersus quam subuenire deberet alterius
281 cf. I Cor. lf>. 56.
1 iam .J..-łlR, iam et F 3 ecclesias-census om. F 11 haeretici MS\\
haeretice Rl 15 lacunam signaui: si non poterit probari supplenda
censeo oportebit scripsi: oportebat MR 18 euertetur R, enentetur
MF 23 cxaminandum F 26 introitu M, in introitu R 27 quo
MR (cf. 336, 27), quod lll\'s agere scripsi: agi MR 28 et inors M,
mors R
dei bonitas, t primae huic regulae diuinae bonitatis occurrens,
si se naturalem probaret, statim succurrens, ut causa coepit.
omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut
sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obuenticia et extranea
reputentur ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. ita et
bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris
naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas
et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret
et destitueret, si antecedebat. denique non minus et hic
quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam
de ipso quaesiuimus, cur non a primordio sit reuelatus?
quidni? qui per bonitatem reuelari haberet, si qui fuisset.
non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi.
quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt.
et otium enim sui natura non nouit; hinc censetur, si agat.
sic nec noluisse uidebitur exercere bonitatem, interim naturae
nomine. natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit,
ut, si cessauerit, non sit. sed cessauit aliquando in deo
Marcionis de opere bonitas: ergo non fuit naturalis bonitas,
quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. et
si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par.
quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui
perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat.
nam ut a primordio non fuit, et in finem sine
dubio non erit. potest enim et non esse quandoque, sicut
non fuit aliquando. igitur cum constet in primordio cessasse
bonitatem dei illius — (non) enim a primordio liberauit hominem
— et uoluntate potius eam quam infirmitate cessasse,
iam uoluntas subpressae bonitatis finis inuenietur malignitatis.
1 uerba primae-occurrens et statim-coepit (l. 2) suo loco extare uix
crediderim; si supra 318, 27 post inueniri inserueris, nihil desiderabis.
2 coepit R, cepit MF 4 obuenticia M, obuenientia R uulgo 9 non minus
tft hicifaut liicnon minusJJ 12 quiduisZa? 14quaesi22,quasiilf 15agat
Ciacconius: agatur MR 17 ae ,M:RJ (priore loco), si Rl 18 ceasauerit fort.
19 bonitas Pam: bonitatis MR 24 nam-erit bis in M comparent ut
a primordio scripsi: et a primordio MR 27 (non) enim W, enim MRl
quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis,,
quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? totum denique
creatoris elogium in illum rescribetur, qui saeuitias eius i
bonitatis suae mora iuuit. nam in cuius manu est quid ne
fiat, eius iam deputatur, cum fit. homo damnatur in mortem
ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta
cum poenis et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum caespitem
norunt. et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet?
si ut ex hoc melior inueniretur, quanto creator deterior haberetur.
satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum uoluit oneratum,
operationibus eius admissis, et saeculum in uexatione detinuit.
quid de tali medico iudicabis, qui nutriat morbum mora
praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius
aut famosius curet? talis et in deum Marcionis dicenda sententia
est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem,
benignitatis praeuaricatorem, quam non statim
causae suae exhibuit; plane exhibiturus, si natura bonus et non
accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aeuo
deus et non a Tiberio, immo, quod uerius, a Cerdone et Marcione.
Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius diuina
bonitas in terris dedicaretur,
aliam illi regulam
praetendo: sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo
omnia. exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum
haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa
bonitas inrationalis deprehendatur. facilius malum, cui rationis
aliquid adfuerit, pro bono habebitur quam ut bonum ratone
desertum non pro malo iudicetur. nego rationalem bonitatem\',
dei Marcionis iam hoc primo, quod in salutem processerit;
hominis alieni. scio dicturos atquin hanc esse principalem \'
2 utilitatem cruciare MF, utilitate cruciari R 6 proficiunt.JfF, prosiliuut
R 9 si ut MR3, sicut R1 haberetur, satis van der Vliet: haberetur? sati,
MHIgo 10 satis est susp. Eng oneratum R. honeratum MF 11 admissiti,
et Pam: admiaiaset MRl, admissi et R3 16 praeuacatorem M 17 exhibiturus,
si natura. bonus, eshibiturusMZJ 21 diuina bonitas in terris R, dinina
in terris bonitas M dedicaretur. aliam uulgo: satis infeliciter kic distmguuntur
capita 22 ita rationalia MR, naturalia F esse debere M, esse R
et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis iri
extraneos uoluntaria et libera effundatur, secundum quam inimicos
quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere
iubeamur. cur ergo non a primordio hominem respexit. a
primordio extraneum? cessando praeiudicauit cum extraneo
nihil sibi esse. ceterum disciplinam diligendi extraneum uel
inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam
te ipsum. quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere
debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum.
nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis
inimicum et extraneum. exaggeratio est debitae bonitatis
exactio indebitae. antecedit autem debita indebitam, ut principalis,
ut dignior, ut ministra et comite sua [id est indebita]
prior. igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi
ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia
iustitiae super scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam
ei rationem referri, cui deficit prima, non habenti proprium
hominem ac per hoc quoque exiguae? porro exigua, quae
suum non habuit, quomodo in alienum redundauit? exhibe
principalem rationem, et tunc uindica sequentem. nulla res
sine ordine rationalis potest uindicari; tanto abest, ut ratio ipsa
in aliquo ordinem amittat. sit nunc et a secundo gradu incipiens
ratio bonitatis, in extraneum scilicet: nec secundus
2] cf. Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. 7] cf. Leu. 19, 18; Matth. 5, 43.
9J cf. Matth. 5, 17. 16] cf. Matth. 5, 20.
2 effandatur scripsi: effunditur MR 4 cur M, cum R uulgo hotninem—primordio
om. F 5 extraneum, cessando unlgo 8 et-quoque
ut saepius; ceterum facillime rescripseris: est, tu quoque 9 Chrieto
<tuo> fort. 13 ut ministra MF, ministra B uulgo id est indebita
seclusi indebita. prior igitur uulgo 17 ei scil. bonitati; aliter enim
non intellegetur quod infra sequitur exiguae. sed cum propter illud non
habenti proprium hominem paene necessario intellegendutn sit ei scil. deo
Marcionis, ne»cio an spuria sint iudicanda uerba ac-redundauit cui
iILL, acilicet iuuando alium, eui Pam (ex cod. N, qui habet haec uerba
s. u. a manu librarit ipsius addita) habenti Lat: habentis MR
19 exhibe Big: exhibere MB 21 ratio ipsa id eat deus 23 bonitatis
eoniumge eum gradu
XXXXVII. Tert. III.
21
illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. tunc enim
rationalis habebitur uel secunda in extraneum bonitas, si sine
iniuria eius operetur, cuius est res. quamcumque bonitatem
iustitia prima efficit rationalem. sicut in principali gradu, cum
in rem suam exhibetur, rationalis erit si iusta sit, sic et in
extraneum rationalis uideri poterit, si non sit iniusta. ceterum
qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo?
fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis
habeatur bonitas iniuriosa. pro extraneo uero, cui nec proba
legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur?
quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno
benefacere seruo, ut domino eripiatur, ut alii uindicetur, ut
aduersus caput domini subornetur, et quidem, quod indignius,
in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis uiuens,
sub ipsius adhuc plagis tremens? talis adsertor etiam damnaretur
in saeculo, nedum plagiator. non aliter ** deus Marcionis,
inrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri
filium, educatori aluminum, domino famulum, ut eum efficiat
deo impium, patri inreligiosum, educatori ingratum, domino
nequam. oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem
faceret inrationalis? non putem impudentiorem quam qui in
aliena aqua alii deo tingitur, ad alienum caelum alii deo
expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum
panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis
ob alium deum nomine elemosynae et dilectionis operatur.
quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, tam
propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius,
faciat iratum?
Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita, opinor, et
perfectus in omnibus: eritis enim perfecti
30] Matth. 5, 48.
4 primo fort. sicut scripsi: sic et MR cum in rem Buam exhibetur,
rationalis erit scripsi: rationalis erit, cum in rem suam exhibetur 3/72
5 sit. sic uulgo 13 quod Eng: quo MR 16 lacunam signaui: autem agit
intercidisse puto 18 aluminum M, alumnum R 21 non putem MRt, an
putem R3 25 elemosinae MF, eleemosynae R 27 ipsius MF, om. S
quemadmodum pater uester, qui in caelis est. exhibe perfectam
quoque bonitatem eius, etsi de imperfecta satis constat,
quae neque naturalis inuenitur neque rationalis. nunc et alio
ordine traducetur: nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua
et exhausta, quae, minor numero materiarum suarum, non in
omnibus exhibetur. non enim omnes salui fiunt, sed pauciores
omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. pluribus uero
pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore
parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni,
partiaria exitii? quodsi plures salui non erunt, erit iam non
bonitas, sed malitia perfectior. sicut enim bonitatis operatio
est, quae facit saluos, ita malignitatis, quae non facit saluos.
magis autem non faciens saluos, dum paucos facit, perfectior
erit in non iuuando quam (in) iuuan lo. non poteris et in creatorem
referre bonitatis in omnes defectionem. quem enim
iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis
intellegendum, non profusorem, quod tuo deo uindicas. usque
adeo hac sola eum praefers bonitate creatori. quam si solam
profitetur et totam, nulli deesse debuerat. sed nolo iam de
parte maiore pereuntium imperfectae bonitatis arguere deum
Marcionis: sufficit ipsos, quos saluos facit, imperfectae salutis
inuentos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima
tenus saluos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit.
unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis? quid
erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in
salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo
adlectum? quod sciam, et caro tingitur apud illum, et caro
de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaeuitur.
sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus et
2 eius. etsi uulgo 3 rationalis, nunc uulgo 5 quae in libr. mss. post
saarutn traditum huc transposui 7 et (prius) om. F 14 in addidi non
poteris <autem) et fort. 15 bonitatis scripsi: bonitatem MR (potueris
et rescribere: bonitatem in omnes defectiuam) 17 tuo deo M, tuo 2J,
deo tuo Pam usque adeo notione rariore = quin etiam 18 creatori,
quam uulgo 20 imperfectae Oehlerus (in notis) , inperfectum MR
24 quid erat MR, quid enim tam Lat 27 sciam Big: si iam MJt .
21*
culpae principatus animae potius adscribendus. cui caro ministri
nomine occurrit. carens denique anima caro hactenus peccat.
ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem
substantiam relinquens in exitium, obsequio, non
arbitrio delinquentem. cuius Christus etsi non induit ueritatem.
ut tuae haeresi uisum est, imaginem tamen eius subire dignatus
est. ipsum quod mentitus est illam, aliquid ei t debuit debuisse
quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis
materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? et
fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non
animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in
animam uiuam; quis? utique qui de limo: et posuit
deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flauit:
qui caro nunc, non qui anima. itaque si ita est. quo ore
contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione
speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate
generali? si plena est gratia et solida misericordia, quae soli
animae salutaris est, plus praestat haec uita, qua toti et integri
fruimur. ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari.
erat et illud perfectae bonitatis, ut homo, liberatus in fidem
dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei
saeui. at nunc et febriculas, o Marcionita, et ceteros tribulos
et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum
aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris sed et scorpiis
eius obiectus, in quo te putas liberatum de regno eius, cuius
te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et
de praesenti, ut perfecte? alia est nostra condicio apud auctorem,
apud iudicem, apud offensum principem generis. tu
9—13J Gen. 2, 7. 8. 22] cf. Gen. 3, 18.
• 2 denique — namque hactenus = non amplius 7 ipsrnn MR, ipso
Oehlerw debuit MR3G, debui Rl, habuit Itm, debet tribaisse fort.
15 bonitatis }\'fR\'JG, bonitate R\' 21 dei sui F 22 febricnlas Eng:
febricitas MS, febricitates Lat 23 edit; nec Eng: edit, nec wlIl!!\'ł
25 obiectus, in Eng: obiectus. in uulgo 26 exutns F es R, est M
,27 perfecte? alia M, perfecta est. alia R1, perfecta sis. alia R5
tantummodo bonum deum praefers. non potes autem perfecte
bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.
Quod adtinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus
eam minime deo adaequare, ut neque ingenitam neque
rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et
ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum
deo congruat, in tantum deum non esse conueniat qui de tali
bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo uerum et sola.
iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate
censendus sit, negatis ceteris adpendicibus sensibus et adfectibus.
quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem.
nos uero [et] agnoscimus in creatore ut deo dignos, et
ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia, quae deo
digna sint, constent. si aliquem de Epicuri schola deum adfectauit
Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile
sit neque sibi neque alii molestias praestet — hanc enim
sententiam ruminans Marcion remouit ab illo seueritates et
iudiciarias uires —: aut in totum inmobilem et stupentem
deum concepisse debuerat — et quid illi cum Christo, molesto
et Iudaeis per doctrinam et sibi per Iesum? — aut et de
ceteris motibus eum agnouisse. — et quid illi cum Epicuro, nec
sibi nec Christianis necessario? ecce enim hoc ipso, quod
retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curauerit,
post tantum aeui senserit in hominis salutem, utique
per uoluntatem, nonne concussibilis tunc fuit nouae uoluntati,
ut et ceteris motibus uideatur obnoxius? quae enim uoluntas
sine concupiscentiae stimulo est? [quis uolet quod non
concupiscet?] sed et cura accedet uoluntati. quis enim uolet
2 bonum MR3G, deum R1 4 adaequare M, adaequari R uulgo 6 iam
om. F 7 deo-tantum om. F 10 sit, negatis uulgo 12 etseclusi dignos.
et uulgo et-quoque ihic incipit apodosis) cf. 321, 8 14 scola M
20 per ihm M, per Iesum R (intellege per carnalem suam naturam). sen-
Pam Urs et [de] ceteris motibus e<urn obnOIi)um fort. 26 enim scripsi:
autem MR 27 quis nolet quod non concupiscet om. MGR3, quam ob rem
fiechuri, sed nescio an et hic duae recensiones sint agnoscendae: 1) quae
aoluntas-stimalo est? sed et cura accedet uoluntati. igitur cum. 2) quis enim
nolet quod non concupiscet? quis concupiscet et non curabit? igitur cum
quid et concupiscet, et non curabit? igitur cum et uoluit et
concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium
fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcionis. nam et
aduersarium sibi constituit: ipsum illud, aduersus quod et
uoluit et concupiit et curauit, siue delictum siue mortem.
inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum hominis, creatorem.
porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine aduersario
non erit. denique uolens et concupiscens et curans hominem
liberare, hoc ipso iam aemulatur et eum, a quo liberat,
aduersus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus liberat,
in alia liberaturus. proinde autem aemulationi occurrant necesse
est officiales suae in ea, quae aemulatur: ira discordia
odium dedignatio indignatio bilis nolentia offensa. haec
omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando
homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis
est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine
sensibus et adfectibus, per quos administratur aduersus creatorem,
ne sic quoque inrationalis praescribatur, si careat et
sensibus et adfectibus debitis. haec multo plenius defendemus
in causa creatoris, in qua et exprobrantur.
At hic sufficit peruersissimum deum ostendi in ipso
praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi
motus animi, quos in creatore reprehendunt. si enim neque
aemulatur neque irascitur neque damnat neque uexat. utpote
qui nec iudicem praestat, non inuenio, quomodo illi disciplinarum
ratio consistat, et quidem plenior. quale est enim.
ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat
non uindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab
omnibus sensibus seueritatis et animaduersionis? cur enim
1 qd M, quod R curabit R3, curauit MRl 2 concupiit <et curauit;
fort, cf. l. 5 et 8 3 Marcione Urs 6 ipsum om. F dominum, hominis
unlgo hominis-curans om. F 10 aduersuB •• eum M liberaturus.
et ea Urs: hberaturus eum MB:iF, liberaturus cum R1 11 autem scrij*#i:
enim MR, om. F 13 indignatio bilia JS3, indignabilie JURI 15 procurrat
M 16 non poterit sc. esse, secundum, ellipsin auctori solleinnem
17 quos R::, quom lIIBI 19 hoc F
prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo
rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut
non defenderet quod prohibuisset? immo et permisisse directo
debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. nam et
nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. et
utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri.
stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat
fieri, quando offensa comes sit frustratae uoluntatis. aut si
offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. nam et
ultio fructus est irae et ira debitum offensae et offensa, ut
dixi, comes frustratae uoluntatis. sed non ulciscitur; ergo
nec offenditur, si non offenditur, ergo nec laeditur uoluntas
eius, cum fit quod noluit fieri: et fit iam delictum secundum
uoluntatem eius. quia non fit aduersus uoluntatem quod non
laedit uoluntatem. aut si hoc erit diuinae uirtutis siue bonitatis,
nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moueri tamen,
si fiat, dicimus iam motum esse illum, qui noluit, et
uane non moueri ad factum qui motus sit ad non faciendum.
I quando noluit fieri; nolendo enim prohibuit. non
autem et iudicauit nolendo fieri et idcirco prohibendo? non
faciendum enim iudicauit et prohibendo pronuntiauit. ergo
et ille iam iudicat. si indignum est deum iudicare, aut si
eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et
prohibeat non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam
indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti:
primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat uindictam
in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo,
quia (boni) aemulum sit necesse est quod noluit admitti et
i
4 ut non M, non ut R 6 non (alt. loco) om. P 7 stupedissimus M
(corr. m. 1) 12 si srripsi: sed MR 13 noluit fieri M, fieri noluit H
16 non. moneri M 17 qui noluit-faciendum = quando noluit-prohibuit.
secundam recensionem eam esse puto, quam prius auctor acopsmt
. 20 autem scripsi: enim MR 21 prohibendo scripsi: prohibendum
MR 24 admissum, atquin van der Vliet: admissum. atquin uulgo
28 boni addidi
nolendo prohibuit, malo autem parcere deum indignius sit
quam animaduertere, et quidem deo optimo, qui non alias
plane bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio
mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.
Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo,
dimittit autem non uindicando et absoluit non puniendo. o
deum ueritatis praeuaricatorem, sententiae suae circumscriptorem!
timet damnare quod damnat. timet odisse quod non
amat, factum sinit quod fieri non sinit, mauult ostendere quid
nolit quam probare. hoc erit bonitas imaginaria, disciplina
phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta.
audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis:\'
deus melior inuentus est, qui nec offenditur nec irascitur nec
ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus
dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum
est. denique prohibet delinquere, sed litteris solis. in uobis
est, si uelitis illi obsequium subsignare. ut honorem deo
habuisse uideamini; timorem enim non uult atque adeo prae
se ferunt Marcionitae, quod deum suum omnino non timeant.
\'malus enim\', inquiunt, \'timebitur, bonus autem diligetur\', stulte,
quem dominum appellas negas timendum, cum hoc nomen
potestatis sit, etiam timendae? at quomodo diliges, nisi timeas
non diligere? plane nec pater tuus est, in quem competat et
amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus
dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter
disciplinam. sic denique plagiarii diliguntur, non etiam
timentur. non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio.
diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim con-,
stat, non auctoritate, et adulatione. non potestate. quid denique
14] cf.Matth. 5,30; 18,8. Marc. 9,48. 15] cf.Matth. 8,12; Luc. 13,2*.
1 prohibuit. malo uulgo 3 plane M, plene R uulgo 4 et MR3, ut h=
7 sententiae M (syll. Bcn in ras.) 8 non om. F 11 phantasma. et
ipsa transfunctoria uulgo 14 coquitur (qu ex g a m. 1) M geenna Mil
(h s. u. add. m. 1) 16 literis M 18 prae se ferunt MIP, se prarferunt
Rl 20 enim scripsi: autem MR diligetur 2tf, diligitur R
22 etiam om. F at lt, aut Jf 26 placiarii M.
adulantius quam delicta non exequi? age itaque, qui deum non
times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis,
summum, quod sciam, fructum uitae omnibus, qui deum non
timent? quid non frequentas tam sollemnes uoluptates circi
furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? quid non
et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione
lucraris? absit, inquis, absit! ergo iam times delictum et
timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. aliud
est, si eadem dei tui peruersitate quae non times obseruas,
qua et ille quod non uindicat prohibet. — multo adhuc uanius,
cum interrogati: quid fiet peccatori cuique die illo? respondent
abici illum. qua? si ab oculis, nonne et hoc iudicio agitur?
iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi
si in salutem abicitur peccator, ut et hoc deo optimo competat.
et quid erit abici, nisi amittere id, quod erat consecuturus.
si non abiceretur, id est salutem? ergo salutis in detrimentum
abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso
et executore delicti, id est iudice.
Exitus autem illi abiecto quis? \'ab igni\', inquiunt,
\'creatoris deprehendetur\'. adeone nullum habet elemeutum uel
in hanc causam prouisum, quo peccatores suos uel sine saeuitia
releget, ne illos dedat creatori? quid tunc creator? credo.
sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis
scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus aduersarii
sui parcat. o deum usquequaque peruersum, ubique
inrationalem, in omnibus uanum, atque ita neminem! cuius
non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem
uideo consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. cui
enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? si remissio
1 lege itaque F 4 circi furentis MH3G, circumfurenteia Bl, circum
forentis F 9 quae scripsi: quem MR 11 die illo Lat: dei illorum
MR respondent (scil. Marcionitae cf. 328, 18 sqq.) MM, respondebunt
Lat 12 abici illum. qua? si ab oculis, nonne scripsi: abici illum quasi
ab ocalis. nonne uulgo 13 nisi si MF, nisi R 14 abicitur M, abiciatur
R, abicietur F 19 igni M, igne R 23 sulphuratiorem R:I, sulphuratonem
M, sulphurationem li1 praeparabit B:J, praeparauit MRl
delictorum est, quomodo uidebitur delicta dimittere qui non
uidebitur retinere, quia, si retineret, iudicaret? si absolutio
mortis est, quomodo absoluet a morte qui non deuinxit ad
mortem? damnasset enim, si a primordio deuinxisset. si regeneratio
est hominis, quomodo regenerat qui non generauit?
iteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel factum
est. si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet
qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo
spiritus animae. signat igitur hominem numquam apud se
resignatum, lauat hominem numquam apud se coinquinatum.
et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exortem
salutis? nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam.
nisi tam uanus quam deus Marcionis. proinde. cum tantam sine
sarcinam siue gloriam infirmissimae aut indignissimae carni
imponit sanctitatem, quid aut onerat infirmam aut exornat
indignam? quid non salute remunerat quam onerat uel exornat?
quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem?
quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?
Quid dicam autem de disciplinae uanitate, qua sanctificat
substantiam sanctam? non tingitur apud illum caro.
nisi uirgo, nisi uidua, nisi caeleps, nisi diuortio baptisma
mercata, quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. sine
dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. uideamus,
an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui
Nicolaitae, adsertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem
sine nuptiarum damnatione nouerimus et sectemur et
praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. non
enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus.
25] cf. Apoc. 2, 6. 15.
2 si retineret, iudicaret scriptti: retineret, si iudicaret MJt 3 absolnet
scripsi: absolueret MR deuixit M 4 damnasset... deuinxisset seripsi:
deuinxisaet.... damnasset MR 9 animae scripsi: anima ME 13 quam
deus M, ut deus R cum MR, cur Lat 15 aut (prius) Urs: autem R.
om. M 17 rependens M, reprehendens R 19 uerba: quid dicam-sanctam,
quae in libris mss. paulo supra 1.15 post imponit sanctitatem legnntur.
huc Iranstuli 20tinguitur M 25 libidinis atque et nuptiarum (2G)in ras. 3f
sed suademus sanctitatem, seruantes et bonum et melius pro
uiribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exerte
defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in
destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate
benedixit in crementum generis humani, quemadmodum
et uniuersum conditionis in integros et bonos usus. non ideo
autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam
committunt, [tunc] nec uestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius
comparati in ambitionem tumescunt. sic nec matrimonii
res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam
inardescunt. multum differt inter causam et culpam, inter
statum et excessum. ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio
reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius,
cuius est tam: crescite et multiplicamini, quam et:
non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces,
morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstrosam
in masculos et in pecudes libidinum insaniam. sed
et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos
spiritalis ratio paracleto auctore defendit, unum in fide matrimonium
praescribens, eiusdem erit modum figere, qui modum
aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet siluam.
qui plantauit: is metet segetem, qui seminauit; is dicet:
superest, ut et qui uxores habent sic sint atque si
non habeant, cuius et retro fuit: crescite et multiplicamini:
eiusdem finis, cuius et initium. non tamen ut
accusanda caeditur silua, nec ut damnanda secatur seges, sed
ut tempori suo parens. sic et conubii res non ut mala securem
et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi,
ut ipsi sanctitati reseruata, cui cedendo praestaret esse. unde
5] cf. Gen. 1, 28. 14] Gen. 1, 28. 15] Eiod. 20. 17. 16] cf.
Leu. 20, 11—17. 23] I Cor. 7, 29.
2 sectandum fort. 5 in crementum R, incrementum MF ■ 8 tunc
teclim: ut R3uulgo 16 monstrosam M, monstruosam R, raenstruosam F
21 diffunderat M 23 atque si M, quasi R uulgo 25 ut om. R 29 ipsi
(i ex a) M cedendo Kellnerus: caedendo JIR, credendo F praestaret
esse MRl, praestaret < et) esse JR3, praestaret messem Oehlerus
iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et
impudicitiae negotium reprobat, aduersus ipsam facere sanctitatem,
cui uidetur studere. materiam enim eius eradit, quia
si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. uacat enim abstinentiae
testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam
in diuersis probantur. sicut et uirtus in infirmitate
perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur.
quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum
est? quae temperantia gulae in fame? quae ambitionis repudiatio
in egestate? quae libidinis infrenatio in castratione? iam
uero sementem generis humani compescere totum nescio an
hoc quoque optimo deo congruat. quomodo enim saluum
hominem uolet quem uetat nasci. de quo nascitur auferendo?
quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse
non patitur? quomodo diliget cuius originem non amat? timet
forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne
multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas
ex Marcionitis. non erit humanior duritia Pharaonis nascentium
enecatrix? nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert
de uita, hic non admittit in uitam. nihil apud ambos de homicidio
differt. sub utroque homo interficitur: sub altero iam
editus, sub altero edendus. gratus esses. o dee haeretice. si
esses, in dispositionem creatoris, quod marem et feminam
miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est.
Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae
diuinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant.
sed et totius opusculi series in hoc utique succedet.
proinde. si cui minus quid uidemur egisse, speret reseruatum
6] II Cor. 12, 9. 18] cf. Exod. 1, 22.
11 totum -- in totum, ut saepius 12 optimo R, optime M lo diliget
ENg: diligit MR 16 forsitam M 18 humanior MRl, immanior li3
uulgo faraonis M 19 enecatrix. nain uulgo 20 de uita M, a nita
R a homicidio Oehlerus (mmdolte) 22 si esses, in scripsi: si isses
in MR 26 statuam R:\', statum MRX confirmant R3, confirmantes
MRl 27 succedet scripsi: succedit MR
suo tempori. sicut et ipsarum scripturarum examinationem,
quibus Marcion utitur.
LIBER SECVNDVS.
Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit
primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti
duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique
titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione,
alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes
digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere
alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine
demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod
uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\'
Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit
deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis
certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil
iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse.
— sic quoque, dum alium esse non constat — tanto qualemcumque
sine controuersia haberi deceret, adorandum potius
quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum.
[uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius
homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut
1 tempori 223, tempore MR,1 examinationem J23, examinatione Mlt1,
exanimatura F 2 utitur om. F ADVERSVS MARCIONEM LIIi
PRIMVS EXPLICIT.; INCIPIT LIB n M, Explicit liber primus. In-
O
cipit liber 2 aduersus Marcionem F 5 libellulo 1f, libello R 6 diis
MF, deis R uvlgo suam R, sui MF 13 primi capitis sententias
non apte inter se cohaerere recte monuit van der Vliet (Stttdict ecclesiasticap.
64). hoc inde factum est, quod auctor, cum tertium edens hoc opus
ex tmo duos Ubroa faceret, postrema verba libri primi et prima libri
seeundi addidit, inde etiam euenit, ut pro oportuerat quidem, quod
propter illud at nunc (334,1) postulatur, nunc legamus: oportuerat autem.
pro quo si restitueris quidem seclusis postmodum additis facile intelleges
priorem sententiarwn nexum nulla in re deficientem. 17 constaret fort.
18 potias-demerendam om. F 20 vel.-seueritatem seclusit van der
Vliet.
+
ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?
at nunc
negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis.
ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est,
quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum
ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis
cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium
deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse
reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus
sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel
fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem
et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est.
o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas,
optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam
sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam
si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si
qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui
(in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\'
infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens
deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum
id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte.
qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut
nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si
scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen
illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae
deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo
omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.)
2 negotium patitur sc. ab Marcionitis 3 natos F 8 reprehendere
JR3, reprehendendum MRl 9 pensitant Lat proinde atque si caecus
aliqui scripsi: aliqui proinde atque si caecus MR, pensitantes deum aliqui
(= aliquo modo), proinde Eong caecif Salmasius 11 quem uidet non
uideat fo-rt. 14 est fort. delendum 15 si tu M, tu si R, tu F ullius
R3, illius MRl 16 nam stne dubio corruptum: item uelim rescribi,
isim susp. Eng 17 in inferiorem R, inferiorem MF 19 hoc om. M
21 ipse. sed uulgo sciens R, scines M 24 magnitudinem iMtz
magnitudinis MR quae deus dicitur seclusi (interpolatum esse uidetur
ex 299, 14) 26 ipse <Esaias> scripsi: Esaias Lat, ipse MR
iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit,
cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius
fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus
et scientiae quis demonstrauit ei? cui et
apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae
dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei
iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus
et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores
diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit),
quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei.
mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia
dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo,
quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita
et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus
stultum dei sapientius hominibus et inualidum
dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus,
cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum
homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo
aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens
quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam
obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod
uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas
dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid
mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae
laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram,
usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit,
dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei?
1] Es. 40, 13. 14. 5] Rom. 11, 33. 10] cf. I Cor. 2, 11. 11] cf.
I Cor. 1, 21. 15] I Cor. 1, 25. 19] cf. I Cor. 2, 14. 21] cf. Luc.
8, 18; Matth. 13, 12.
1 iam MR, enim F apostolus seclusi (cf. inlra l. 5) tunc om. R
2 illi consiliarius M, consiliarius eius R 5 condicet MF, contradicet R
6 ininuestigabilia R, inuestigabilia M\'P 7 ininue-tigabiles R, inuestigabiles
MF 11 in sapientia Pam: insipientia M (a ex I m. 1), insipientiam
R 17 et tuna-bonus om. F 18 non oni. M 22 ademptum
M (a tras.) 24 redhibitus MR, redibitus F
aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare,
quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae
admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit:
non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non
occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non):
obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit
auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum
inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\'
Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I
si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius
incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta
bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem
sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum
ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes
bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per
eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i
iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud
alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas
creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non
esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum
quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc
bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed
deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam
summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I
non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae
animationis, quasi exinde censendam, quo coepit
operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit
operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto
ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i
3] cf. Es. 45, 9.
2 electionem R*, lectionem MRl 5 admodum MfflGF, adhuc Rl 7 er
bonam MR, bonum Pam 8 a primordio seclusi: cum seqwntibus eoniungere
vult lun 17 ipsum R3, ipso MRl 19 id est-cognos,ceretur fort. delendum
(cf. 1. 22: quia nondom erat quicquam, cui. appareret) 25 bonitatis I
teclusi (cf. 337, 6) 26 animatio = r.poaup.ia 27 ipsa M, ipse R
29 ab ea, (ab ea) scripsi: ab ea MR I
distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita
sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et
annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus,
sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque
ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et
interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia
et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id
est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita
et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens
iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus,
sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia
potuit a bonitate committi.
Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas
dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius
domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem
maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in
minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est
de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum,
promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam
ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum
sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum,
utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus
quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae
surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris
natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit:
et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit
deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret,
sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens
bonitatem operum dignatione conspectus. sic et
2] Gen. 1, 14. 20] Ps. 44, 2. 26] Gen. 1, 3. 4.
4 ante initium om. F 6 nec poterit repentina, vel obuenticia uel prouoca-
ticia, reputari fort. 8 est addidi: et add. R3, om. MR I 11 postoriorem M
12 committi R3, committere MRl 14 dei fort. delendum 15 postmodum
seclusi postmodum molem maximam om. F 16 maximam = magnam,
tn
ut optimm = bonus 18 habiculum M 21 sermonem MR3, uerbum sermo-
nem fi1 23 malam in scripsi: in malam MR 24 surculus MR3, sarculueRl
XXXXVII. Tert. III.
22
benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur,
bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo
non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc
quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus
constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui
praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei
opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas
et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed
familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam
carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas
inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit
uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas
amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis .
possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum
— iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium
prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum
solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps
ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in
controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo
deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur,
aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et
ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus
dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale,
intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate
rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia.
cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua
9] cf. Gen. 1, 26. 13] cf. Gen. 2. 7. 14] cf. Gen. 2, 19.
161 cf. Gen. 2, 8. 18] Gen. 2, 18. 28] Gen. 2, 17.
13 in animam MR, animam Pam, in <earn) animam Iun 15 dilicias 3f
17 parenthesin indicauit Eng, qui et quae antecedunt (inde a l. 11)
rectius distinxit 21 irrogauit Eng: eroganit MS, rogauit Oehlerus (tM
notis), eructauit Henr. Hoppe 23 ceteri; M (s s. u. a m. 1) 24 fastigio G-el
25 aoffl. F rationale, intellectus R3, intellectus rationale MRl 28 uerba
cuius legi--obsequii secundae editionis esae puto, cum quae 339.3 legunittr:
porro si sqq. arcte se apylicent ad ea, quae proferuntur 338, 20-27
die autem ederitis, morte moriemini. benignissime
enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi
neglegentiam iuuaret obsequii. porro si legis imponendae
ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni
adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante
praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel
bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis,
ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis
et benignis.\'
Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras
apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum
ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius
futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem
et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per
animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in
mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui
euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret,
et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset
quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire
non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum
neque bonum credendum neque praescium neque potentem;
siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est
bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non
talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere,
quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam
et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione
etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis.
opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua
bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem
ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt,
10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38.
8 praemonitiouibus Gel: praemunitionibus MR 10 hominis fort.. o
canes MR3, canes R1 12, obroditis. si uulgo 16 si <esset)> enim fort.
23 quia euenit. ideo fort. euenit MRZ, uenit Rx 27 Chnsti. ex
Hulgc probationis MR1, probationes R* uulgo
22*
hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt.
postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum
omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid
dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas?
quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore.
qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo
disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset.
nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et
fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire
homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit.
uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit
quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et
suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam
magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens
quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus
lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem
deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo
traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii
sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius
confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur
lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in
sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni
adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem
homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias.
proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem.
sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum
a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad
obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.
6 qui arripai: qua MR, quae Eng et addidi 18 auima MRK
animae R3uulgo spondentis MR, respondentia Lat 19 libertafcro
et potestatem scripsi: libertate et potestate MJt est om. F 21 legi
om. M 22 transgressionia M (8 eras.) 26 dispoeitum scil. mucnia*
27 a nocante scripsi: auocante MR et hortante Eng: exhortante MH.
<et) exhortante Gel, ego olim delere uolui exhortante ut interpreiamentum
uocabuli uocante 28 homini MRl, homine R3 uulgo
Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam
hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo,
sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non
ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa
futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse,
quo fortius commendem et ita institutum et digne deo
institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui.
bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur,
in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim
sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi
forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus.
oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale.
oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid
tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo?
et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem
et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis
institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur,
arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia
homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei,
utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut
totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione
regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et
bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione.
sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini
largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat:
in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus.
qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet
illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est,
habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque
ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non
suum habens bonus esse, quia non natura in bonum
1 intellegimur eo Rig: intelligimus eos JIlR 2 bomini fort. 8 et om. F
18 potestas, in uulgo 20 et suae-quale om. F 22 aliorum dominus,
sui faniolus? uulgo 23 et om. F 25 defendat in uulgo 26 in eiusmodi
institutionem (hoc est institutionem in eiusmodi scil. in talem statum)
JIR, id est eiusmodi institutionem Eng
dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum,
scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet
homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni
in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta
est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et
potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte
praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret.
uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente .
institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret
homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate
iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde
ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat —
ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis.
quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret
sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate
seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo
libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui
dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo
sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio
dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi
scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur
ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non
uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed
probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione
sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas
patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa
libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima
definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ;
constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum
5 libripense mancipati MRl 7 parenthesin indicaui hoc et scripsi:
et hoc MR 8 non deleri uult Urs 9 institutioni Rig: institutionis
MR 12 ut et contra R, ut cpntra M, et contra F 13 ut fortior
(ala der uberlegene) MRl, fortior R3 14 careret Rig: caperet MR obiret
JK3, abiret MRl 16 sicut <et> fort. 18 et a bono F 2o eiitusj
libertati fort. 29 e addidi
instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto,
quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum
est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in
hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in
auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit
ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta
persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis
recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.-
Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis
et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere
tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam
in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente
potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei,
bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud
miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit
euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini
permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat,
sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis
auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum
ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis
enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in
homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non
hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et
arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet
a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in
semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas
intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui
adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset
arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.
denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii
1 quia Lat: qui MR deo MRl, deum B3 uulgo 8 ostendet Lat:
ostendit MR eius add. Eng 13 ut M, et R 15 bonis et (cf. 344,
18) scripsi: boni sed MR 27 semetipso Dt, ipso R 31 intercessisse
R, intercessione M
libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem
colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion:
o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae
instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur
intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet.
(in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus
ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod
quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non
diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua
usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides
institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene
dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui
obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi
suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec
dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis
ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi
insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem
(in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.
Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem.
ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque
eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in
21] cf. Gen. 2, 7.
3 futtilem M, futilem R uulgo 6 in add. Gel nonne tunc-itnplrri
prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14: haecI
dignissime sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea:
nonne exclamaret Marcion etc. hoc satis docent uerba peroraturus in
creatorem, quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum j
fnttilem sqq. 9 sua usurum R, suasurum M 12 dispunxiBset Rig:
depinxisset MRI, depunxisset R3 acceperat. ipse MR, acceperat, <ut)
ipse Lat 13 non <deus.) aut scripsi: non ut MR 16 qua scripsi j
(cf 347, 25 qua uoluit): quas MR 17 et patientiam seclusi (cf.
343, 11 et supra l. 10) 18 <in) institutionibua Eng: institutiouibus
MR 19 usque scripsi (cf. quae l. 21 leguntur); neque MR, intellego
autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen.
dajS er leben konnte 20 ut non scil. produxerit eum usque ad recte i
uiuendum dei scilicet M, scilicet dei R uulgo 21 eius om. F illi
R3, ille JIRI ipse om. F (fort. recte)
animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis
obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui
(et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam
quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum
induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per
infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur.
nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae
potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior
angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli
constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et
apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem
homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis.
quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset
— si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem
sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset.
postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum,
sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem,
eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii
libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo,
cum secundum obsequium legum dei administratur.
Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti
capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine
deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio
portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis
tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans,
non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non
4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf.
tien. 2, 7.
3 et addidi 10 parenthesin indicaui 14 parenthesin indicaui
15 eum Rig: cum MB conuenisset. postremo uulgo 17 malim:
sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei scripsi: eius
JtfR 21 quoquo tamen modo — aliquo tamen modo (Eny), sed nescio
an lacuna sit statuenda sic fere explenda: quoquo-modo <institutionem
audebis defendere legislatoris) 23 originalem R, originem M
recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro
adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum
dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam
quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse.
ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum.
nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen
uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum.
nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim
spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non
usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem
esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago
sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia
ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et
imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse
delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu
inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima]
qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis,
capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago
et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad
integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati.
et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes
lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens
motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere
non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum
non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus
est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus
habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a
delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.
2 spiritum R, spirituum MF 4 spiritu Pam: spiritum MR 5 ot
aurulam eius, et si de spiritu accidit scripsi: etsi de spiritu accidit ut
aurulam eius MR 6 uento-aura orn. F 7 aura seclusi 9 flatus M.
aMatus R 12 compariare Ciacconitis (sed imaginem dei intellege hominem)
13 id est deus deleri uult Eng ideo et imago, id est adflatas,
<id est homo) scripsi: ideo et adflatus id est imago MR 14 debuerit
oni. M 16 anima seclusi 22 ueritati sui M 24 felicitatem MR,
facultatem Pam 25 nec homo-sed deus om. F
hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris.
sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura
dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in
animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam
a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab
artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo
ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit
spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam
de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem.
ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam.
plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem,
dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem
defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli
administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege
constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit
adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim
habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus,
non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non
seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub
comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas
et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam
uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est.
id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit.
id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum,
ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se
habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur.
libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data
est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique
malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod
est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur
interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors
3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3.
8 ne etiam M, etiam ne R 9 diminutiorem MF, deminutiorem R
uulgo 26 habet Leopoldus: habent MR 29 describes R, discribes M
81 condemnator, si mortem, [malum] fort.
comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo
enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.
Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali
elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem
dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit,
(inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id
est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non
est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese
fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus
illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non
essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem.
unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et
infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex
forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus
omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia.
et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam
institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum.
in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et
factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis.
sume planctum super principem Sor et dices: haec.
dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis,
qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris,
corona decoris — hoc ut eminentissimo
angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in
deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi
deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem
optimum indutus es. sardium, topazium.
smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium,
achaten, am ethystum, chrysolithum,
5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16.
1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU
5 parenthesin indicaui facit MF, fecit R 6 inquit addidi 9 de om. F
12 mendacii om. F 13 hunc addidi 14 denique = nam 18 persona. 3f,
personam R 23 <plenu!\'I sapientiae; corona Pam 27 es Pam: ea
Mli thopazium M 28 smaracdum M lyncurium Rig: lycirium
JI, ligurium R 29 chrysolitum M
beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et
thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub
imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio
lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus
tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae
sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis
tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera,
quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie
pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso
dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc,
nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in
sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse
testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes
siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus
est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris
uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis
suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium
conditionum et excultus omni gloria angelica et
apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero
a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit,
apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus
scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit
ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis,
id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum
scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus,
ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi
ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est
ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae ,
14] cf. Luc. 10, 18. 20] Ez. 28, 15. 23] cf. Ez. 28, 16.
1 onychium Gel 2 Cherub imposui Oehlerus: cherubin posui MR
idefendit Eng, Cherubiu a Tertulliano pro singulari acceptum putans)
4 igneorum, fuisti uulgo 11 cherub impositus Oehlerus: cherubin positos
MR (cf. supra ad l. 2) 12 aatanan JiB!, satanam R3 uulgo 22 electum
(= elicitum) MR, eiectum Ciacconius et <ipse autem) deli quit
fort. deliquit ex illo M, ei illo deliquit 22 25 scilicet censum OeMerns:
scilicet et censuum MR 27 et praedamnando MR, non praedamnando F
exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem
bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem
diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I
ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua
succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem
digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur
ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus
inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad
licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum.
Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio
tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae
uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire
damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem
incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum,
et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo.
non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur.
sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et
herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis.
sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura.
exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem.
sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine
scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam.
seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens;
illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita.
nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec
causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram
rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem
mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo
bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum
aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum
121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf.
Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21.
1 ex operationibus F 5 succiderat MR3, succederet RI, snccedertt F
8 sustinens = expectans 18 arborum fructuosa = arbores fructuosae (Ewj
20 exinde-terra om. 31 23 seueritas posterior M3, seuerior posteritaa MRl
30 aut scripiti (loco priore): ut MH ostendimus. aut uulgo
ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae,
constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non
iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare
debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species
malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere.
tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum.
porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem
iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum
mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum.
igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec
species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas,
nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta
sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne
quod iustum.
Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae
separationem earum non potest capere, quo ore constitues
diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans
deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum
ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam
et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata
est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum
iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio
iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras
separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum
et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris
coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora,
23] cf. Gen. 1, 4. 25] cf. Gen. 1, 7. 26] cf. Gen. 1, 16.
2 intelkge: damit aber, daji du einen nicht richtendeti Gott billigst,
tehaffst du den richtenden nicht aus dem Wege (Eng) 4 aut da eam
M, aut det eam R1, aut et eam R3, aut eandem Eng: sed displicet
omnino illud aut, quia re diuersum non sit in speciea malitiae deputare
ab eo quod antecedit: accusare. nescio igitur, an rescribendum sit: quae
iudicem praestat. aude eam in species malitiae deputare. 16 separationem
M, separatione R eorum M (earuni in mg. a m. 1) non
potest capere, quo Lat: non potest (potea* M) carere. quo JIR, non
potes canere. quo Oehlerus 21 AumMR, tum Gel 22 quia seclusi
diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem
agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter
aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita
iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum
est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus
singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum
exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita
iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus:
eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam
ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae
in domino inuenta sit arbitratrix operum eius.
At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit
bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem
illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae
bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus
bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis
denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur.
ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est:
quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis.
saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii
ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum
per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans.
nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile,
quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis
aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere
et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus
bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret?
quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam
latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur.
2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18.
1 feminam Gel: feminam et MR 2 mortis seclusi 6 elementorum
in MB post habitus traditum huc transtuli (cf. 307, 10) creatoris
ne uulgo ne Jl, nec H 10 nec R, ne M 14 aduersationem Eng
(cr. I 154, [II: aduersionem JIR, aueraionem Scal 15 seposita R-:\' hc
possit a ollRt 19 damnat .11 (in ras.) 28 quis-amitteret om. F
r*
23 frequentio*em M (r add. m. 1) illa laberentur Jl, illaberentur h
si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris,
et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc
iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum
negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles?
qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia-
, bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem
posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor,
nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et
inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator,
nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro
bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et
laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non
aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia
bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae
mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse
est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit.
usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum
perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia
dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera,
patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum,
quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum.
quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris
quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui
iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges
deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit,
aliud exorbitatori.
Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et
sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et
21] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. 22] cf. Ez. 33, 11. 24] Matth.
22, 37; Marc. 12, 30; Luc. 10, 27. 25] Leu. 19, 14. 32.
3 dicas F 4 prospicit R3, non prospicit MRl oporteret Eng
5 malis scripsi (cf\'. 357, 26): males M, malles R (Eng), malle Oehle-rrn
eIpediret, sub uulgo 9 quia expngnator oni. F 12 quia non M
(in ras.) 18 quam JR3, cum MRl 15 spectem iZ3, speciem MGR1
16 remuneret M, remaneretur R uulgo 19 dominum (alt. loco) R, deum
M 25 obsecutori (ori ex uri a m. 1) M
XXXXVII. Tert. III.
23\'
mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic
respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem
profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'.
amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species
in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et
supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum,
ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione
utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii,
malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus
auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum
uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars
malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus
mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt
iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur.
ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria
et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut
proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae
mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed
bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro
malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae
legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse,
iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus
caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius
hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam.
indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari
qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens
superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat:
postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis
3] Es. 45, 7. 25] cf. EIod. 4, 21. 10, 20. 26] cf. Exod. 5, 1-4.
27] cf. Exod. 5. 5—14.
1 et hic MR = auch in diesem Punkte (Eng); sed cum etiam et
nusquam alibi inueniatur, nescio an ad haec, rescribendum sit et hinc
Rttf 2 enim om. F 7 ut et 31, ut R, et F 8 delicti... snpplicii RxJ,
delictis ... suppliciis MRl 12 condentis MRt, condenti R3 iudicii editio
Migniana (van der Vliet): iudicia MR 13 delicti MR1, delicta R1
20 damnant M 21 contemtorem M quod M, quo R noluit _\'VRt,
uoluit R3uulgo 25 sed Rs, et MRl indurarat mauult Eng
idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum.
impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris
ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas
aetatis uerecundiam debentis.
Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit,
tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi
et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite
causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate
delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed
reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis
exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel
posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis
enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et
si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine
ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios
quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum
genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea
decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse
et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum
patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque
delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi
duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret.
quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat
sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos
scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis
illius super capita nostra et filiorum nostrorum.
hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat.
2] cf. Exod. 32, 35. cf. IllI Reg. 2, 23-24 18] cf. Hier. 38, 29.
251 Matth. 27, 25.
1 ibim R, ibi MF corcodrillum bIt corcodillum F, crocodilum R uulgo
2 inpedit M 3 uerba uindicanda-debentis, quae in libris mss. in cap. 16
p. 3J6, 5 post debitum est iuatitiae inultuuntur, huc transtulit van der
Vliet 5 dispice MR3, despice Rt 8 ceteras seclusi 10 et si M, et R
ex filiis Gel 16 uerba sicut-offensa nexum uerborum turbant: alttrius
rditionis sunt correctio sic intellegenda: ut per totum genua sicut gratia
ita et offenaa decurreret. 19 obstipuisse MF, obstupuisse R uulgo sumtururn
M 20 fili M 27 hoc MR*, hac Rl homini Eng: omnia JflJ
23*
Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id
est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit
bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita
enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est
iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici;
accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim.
si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius
accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent.
quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed
accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem,
atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria
reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem
admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis.
deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab
Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse
et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae
salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum
curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio
eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et
exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene
autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere
et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de
humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae
condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo
eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis
distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet
uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos
et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur.
quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini
corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta
4 seueritatis Iun: seueritati ftfR 5 iastitia. euindicanda erat procacitas
aetatis uerecundiam debentis MR (cf. quae annotaui 355, 3) 6 arcidunt
F, accedunt MJR sicut et MF, eicut R 8 secent et innrant R\'.
secent tensuram MF, secent tonsuram Rl 22 aeua scripsi: aeao Mfi
23 praedicant Gel quoniam MJP, quomodo Bl 27 parenthesin indłcatÅ\'
erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet
uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine
corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo
efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris
creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum
aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non
negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo
praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum
qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a
deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis
peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in
homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam
dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine,
quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos
et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et
status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus,
lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem
earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte
ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species,
irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia
solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur
enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur,
sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia,
tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem
propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid
non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam
propter t non respicientes et praestantiam propter merentes
1 dinini R3, diuinitas MRl licet no- in ras. M 12 imaginem MF,
imagine Jtuulgo deo scrtpsi: deum MR indoaa F, inbuas lIIR
13 homini MF, hominem Ruulgo 14 animus humanus 3i, humanus
animus Ruulgo 20 irae dico R5, praedico MR1 22 lacunam signaui:
eonturbabitur siue exturbabitur (Eng) uel tale aiiquid intercidit 24 quot
et causae <sunt> fort. bilem MR1, exacerbabilem R3G 27 non respidentes
MR, non resipiscentes Pam; cgo non delendum putauerim et
uerbum respiciendi interpretandum secundum Luc. 9, 62 praestantia
= itpooTaowx Ftlrsorge, Schutz ut uidetur; cf. praesto esse alicui
et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum
pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more.
Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium
et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius
bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus
et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere,
pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente
super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat.
nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion.
de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est
et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia
creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat
paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam
quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium
Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens
statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam
dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione
populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae
confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit
quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non
solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla:
notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati
lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies
in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique
ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum
consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus
determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et
deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non
7] cf. Matth. 5, 43. 12] cf. Exod. 33, 11. 13] cf. OB. 6, 6; Proa
21, 3. 14] cf. Ion. 3, 10. 15] cf. IIII Reg. 20, 3-5. 16] cf. Dan.
4, 33. cf. I Reg. 14, 39. 17] cf. I Reg. 14, 45. 18] cf. II Reg. 12, 13.
i3 itaR. itaquelll 5 ut addidi 7 pluente scrtpsKpluentemilfR faciente
scripsi: facientem 3/7? 10 <eo)> inscriptus fort. 11 erit haec isc. bonita-?
et ipsa fort. 14 destinatum iam Jf, iam destinatum Jluulgo 16 babyllonis
M 18 populo R3, populi MRl 20 refouit (re s. u. a m. 1) M
21 optumi M 22 nota Gel 24 quod Urs: quem MR 27 lygurgos M
a tuo deo didicit creator meus praescribere : non occides, non
adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium
dices, alienum non concupisces, honora patrem et
matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad
haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia
consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque
anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro
parcitur egenis cedendo locum, (cum) boui etiam terenti uincula
oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus
praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.
Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis
concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo
dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim
iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae
uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in
deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo
expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi
defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim
commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur
et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic
improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima
terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et
alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis.
nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si
lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae
aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae
intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum
panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum
1] Exod. 20, 12-16. 4] Leu. 19, 18. 7] cf. Leu. 25, 4. 8] cf.
Deut. 25, 4. 12] cf. Exod. 21. 24. 13] cf. Exod. 21, 25. 17] Rom.
12, 19. Dent. 32, 35. cf. Hebr. 10, 30.
1 praescribere R, proscribere MF 4 temetipsum JI, te ipsum R 5 innocentiae
respicit ad: non occides et pudicitiae scripsi: pudicitiae et MR
* cum addidi 11 bona praedicatiuum intellege 12 conco<tere concu)piit
u
xcripsi: concnpiit MR 14 mptuo M (corr. m. 1) 21 a se tuta icripsi: astuta
MGR3, aestuata R, extincta Oehlerus 23 eiusdem scripsi: eundem Mli
+
desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet
atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione
frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat
ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex
parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum
ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum
deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est.
nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator,
quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus
Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et
oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi
deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat:
quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum?
et: quis exquisiuit ista de manibus uestris?
sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in
idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae
uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab
ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris
faciendo delinqueret.
Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis
humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam
distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique
nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret
beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius
et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam
legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae
benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio
fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis
adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae
3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2.
1 libidini M (in raa.) 3 parenthesin indicauit Eng 4 restingeretnr
3t, restringeretur R 7 est scripai: et MR, ut van der Vliet 19 faciendo
.icripsi: faciendis MR 21 omni<a omni)fariam fort. 23 nec (= ne
quidem) scripsi: ne MR ullo momento Rig: ulli moitaento MR3, ulli
momenta 221 24 quam in lege uulgo eius? et uulgo 25 nocte.
quam uulgo 29 significantiis R3, aignificantiB lJIRI
et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in
praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam
reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc
beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem
bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de
anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo
et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum
contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam
iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem
inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et
domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a
malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere
bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere,
id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium
impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra
pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum
habitare fratres in unum, meditantes die ac
nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum
quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in
hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit
tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus
aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo,
et folium eius non decidet et omnia, quaecumque
faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus
corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit
ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a
domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi
:;-7] cf. Es. 1, 16-18 6] cf. Deut. 10, 18. 7-11] cf. Es. oS,
6. 7. 11-13] cf. Ps. 33, 14. 15. 13] cf. Ps. 4, o. 13-15] cf. Ps.
1, 1. 16] Ps. 132, 1. 18-20] cf. Ps. 117, 8. 9. 20] Ps. 1, 3.
24] cf. Ps. 23, 4. 5. 27] Ps. 32, 18.
4 etiam MR3, sed etiam R1 7 uideam M dirigere Harrisius
s integram R, in integram M, in integrum Eng 9 et R, ut MF 13 quaere
M 16 <quam) iucundum Pam 18 deum MR, dominum Pam 19 deum
JIB. dominum Pam 24 illi om. M 25 accipiet Mhl, accepit IP
inrabit scripsi: iurauit JIB 27 misericordia M salutari suo F
enim domini super timentes eum, sperantes in
misericordiam ipsius, ad deliberandas animas
eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos
in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae
iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus.
honorabilis mors in conspectu domini sanctorum
eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et
non comminuentur. redimet dominus animas seruorum
suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris
intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest.
quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant.
Sed enim sepiae isti, quorum (in) figuram illud quoque
pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt.
tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem
uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando
ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed
et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus
ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime
fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo
Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum
expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et
ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de
4] Pb. 33, 20. 6] Ps. 115, 6. 7] Pa. 33. 21. 8] Ps. 33, 23.
13] cf. Leu. 11, 10; Deut. 14, 10. 19] cf. Exod. 3, 22; 11, 2; 12, 35. 36.
20] cf. Exod. 11, 2.
5 liberabit R3, liberauit MR1 7 custodibit Eng: custodiuit JIR\'.
custodit R3 et uon comminuentur M. et non comminuetur RI, unum
ex ipsis non comminuetur R3 uulgo 8 redimet Pam: redemit MR
10 deest hi, deesse R 12 sepiae MGR3, saepe HI (in) figuram Eng:
figura MR illud quoque ... recusauit: sepias scil., qui ut non sqvamigeri
a lege edi uetantur (Eng) 14 intentionem ... dispargunt intellege:
und machen so die Anstrengung jedes einzelnen (Vetfolgers), teenn sic
(ihnen) schon ganz nah ist, zu nichte. dispergere — irritum facere, ad
nihilum redigere cf. 178, 9. (alibi intentionem dispergere est: die Auf.
merksamkeit eerstreuen cf. 209, 6) 15 iactitando MF. iactando R
18 obicientia R, obiacentia M, obiacientia F 19 mandatam Rig:
mandata MR
Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas
petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum
nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui
oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro
ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei
elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios
compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque,
Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium
operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt
sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant
Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud
auri et argenti, (si) sexcentorum milium operae per tot annos
uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars
maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela
ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo
iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi
homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae
eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa
atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum
utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et
popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis
pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et
causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit
nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto
aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi
iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant.
4] cf. Exod. 1, 14.
- 4 lateris (= lareribus) M, laternis F, laterinis R uulgo (probat Eng)
ednctia ausp. Eng 9 bas iniustitia (= iniuria) scripsi: hasi iustitia M, has
iustitia R, nasis istia Rig, uasis institia Oehlerus, has in iustitio Eng
10 ibi Oehlerus Aegyptiis scripsi: Aegyptii MR; intellego: und doclt
leisieten ste auf diese (Frohnarbeiten) mit Unrecht zum Vorteil der
Aegyptier Verzicht 11 compensationi R, compensationS M (y-- eras.
m. 2) 12 si add. R3 17 subacti? ut uulgo 19 laceratas? non uulgo
20 sed totis ubique scripsi: ubique, sed totis MR 22 pronuntiassent
I
scripsi: pronuntiasset MR, pronuntiasses Rig 23 gratoru M (corr. m. 1)
26 minus — parum, ut uidetur enim etiam MRs, etiam Rl
Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras
ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti
arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in
expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem.
opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit,
diebus operare et facies omnia opera tua, septima
autem die sabbata domino deo tuo; non facies in
ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est.
ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat,
tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre
neque cotidianum opus uideri potest neque humanum,
sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto
utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem.
nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris
expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de
absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate.
sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina
opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti
datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui
uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non
suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant.
Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in
caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet
substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea
2] cf. Ios. 6, 3-4. 5] Exod. 20, 9-10. 17] cf. Num. 15,
32—36. 25] Exod. 20, 5.
1 exprobras R, exprobus M 2 prohibenti... iubenti Leopoldus: proliibentis
... iubentis MR 4 iericho MF, Hiericho R. 9 auferret Jtff,
auferet R 13 ipsum sfripsi: ipse MR 14 nisi M, nimis R 18 ligna
tum legerat scripsi: lignatum egerat M, lignatum igerat F, lignatum
ierat R uttlgo 21 sed dei opus M, opus, sed dei R uulgo 24 causam
fort. idolatriae-cohibentes seclusi: negue enim causae cohibmt idolatriam,
sed praeceptwn dei; frustra atiiem cum Ursino pro cohibentes
rescripseris cohibens nisi simul ordinem uerborum sic inuerteris: subicit
enim, idolatriae-cohibens scilicet M (in mg. quae add. m. 3), scilicet
quae R, scilicet caecae Oehlerus
neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea
praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat,
sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et
taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea
in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum.
adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab
idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non
uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo
similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur.
diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet
ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens:
quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum?
hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset.
non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia
et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet.
nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe
odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum
siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex
et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et
pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non.
quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem
dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti
tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et
qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit
titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta
ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide
tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio,
2] cf. Num. 29, 8-9. 12] Es. 1, 11. 14] ib. 15] Es. 40, 28.
16] cf. Gen. 4, 4. cf. Gen. 8, 21.
1 efficies M 4 Chernbin et Seraphin neutr. gen. cf. Exod. 25, 17
(Eng) in arcae figuratam exemplum (scil. erant.) = ais toiri*av napd-
TJV rfjs X$U>TOG 10 auocante Pam: auocantis MF, anocanti R
16 abelis M, abel R aduertit R*, aduertis MRX 17 berbicinorum MF,
ueraecinorum R 21 exigentem van der Vliet: exigentis MR 22 dei
scilicet M, scilicet dei R 24 infuscabit... delectabit R, infuscaait..,
deleetauit MF 25 uel add. Eng indicta seripsi: dicta M, dicto R,
ex edicto Lat 27 obsequio van der rliet: obsequia MR
nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi
multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et
sollemnitates et dies festos et uestra sabbata
dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem
dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem
idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum.
%
quae administranda praescripserat.
Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi,
cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat
quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita
aut ignoret futura, atquin nihil tam (et) bono et iudici conuenit
quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur
Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur
Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis
Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator,
ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret
iam propter futura delicta? sed dei boni non erat
nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non
recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat
rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum
sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam
posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum
deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe
bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et
numquam adlegetur. ceterum si ** idem homo, ut in utroque
1] Es. 1, 11. 2] cf. Es. 1. 11. 3] cf. Es. 1, 13. 12] cf. t
Reg. 9, 16. 13] cf. I Reg. lo. 15. 14] cf. I Reg, 11, 1.
2 lacunam signaui: proinde igitur et deus populi sui officia recusat
uel similia interciderunt; necesse enim est dirimi exemplum a re. 4 dicendo
MR: <odit anima mea, uestra? dicendo Pam 5 celebrando R3,
celebrabant deo MRl fecerant. condicionalem van der Vliet: fecerant
condicionalem uulgo 8 aut leuem scripst: aut legem M. legem Rl,
leuem Rauulgo 11 et bono van der Vliet (cf. 367, 1): bono JIR
23 adlegere M, eligere R, elegere F 25 adlegetur .\'ifRl, eligetur
jR3 lacunam signaui: non semper intercidisse puto homo est in
Eng, nihil putans deesse
pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice,
qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura
grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat.
Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi
proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti
recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit,
quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam
confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro
non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio,
ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus
extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur
a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit
in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc
qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime
adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te
sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum
non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria
diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat
paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa
Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi,
non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto
circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum
de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec
fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni
profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem
et miserescentem. patientem et plurimum
misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur,
quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super
7] I Reg. 15, 11. 15] cf. I Reg. 9, 2. 23] Ion. 3, 10.
25] Xon. 4, 2.
5 illam om. Bt 6 mobilitate R, immobilitate MF 8 fecerit J21
10 et add. van der Vliet 12 onerandam scripsi: honorandam MR
16 nec B. ne MF 22 criminosam (alteruml om. F 23 nineuitaa M
25 deum MR, dominum Pam 26 tharsos MF, Tarsos M uulgo
malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super
agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae,
si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non
competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum.
et quia et Marcion defendit arborem bonam malos;
quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen
nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio
subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint
et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique
malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris,
quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis;
secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et:
ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria.
quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut
autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec
hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec
erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata
cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum
malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus*
ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae
paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et
delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum
reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne
meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat.
non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed
poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis
ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia
iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus
est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit.
6] cf. Ion. 3, 10. 12J Es. 45. 7. 13] Hier. 18, 11.
5 et Marcion MB, Marcion Pam 7 lacunam signaui: deus creator
quam erat exacturus de Niniuitis poenam (cf. infra l. 26) uel similÚr
supplenda sunt 8 earum MR, (etiam) earum Pam 21 creaturam scripsi:
creaturae MR et delictum MJR1. et deletui B3, et de delicto OehlerlJ.
22 iudicandae scripsi: uindicandae MB atquin scripsi: atqui MB hie
om. Gel 26 passionis B3, et passionis MBl
immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam
agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex
recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni
operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum
enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum
nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et
hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli:
discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie
et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur
Israhel in duas partes, et non conuertetur neque
paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum,
haec itaque definitio in omnibus aliam formam
diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque
ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione
reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae
diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam
referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio
sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit
admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia
caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non
ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum
est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri
ostendimus.
Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras
pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas
purgandasque pertendam. (inclamat deus: Adam, ubi
es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore
an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec
incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia
peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum
8] I Reg. 15, 28. 29. 26] Gen. 3, 9. 27] cf. Gen. 3, 10. 28] cf.
Gen. 3. 11.
e
13 poenitentiae M 16 relucescct susp, Ellg 17 intellegjtnr M (corr.
IM. 1) 22 occurau fieri Urs: occursu rei lłIRI, occursura rei K3 (in adnotationibwJ),
occursu regi Rig 30 delitiscentem M prodire R, prodere MF
XXXXVII, Tert. III.
24
+
domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam
tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est
interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso
et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione
es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi
exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu
uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum
huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi,
ubicumque Adam, (et) ante euocationem uiseretur, tam latens
quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel
horti tui lepus aut furunculus non latet: (et) deum puta, de
sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse.
stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae
instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et
hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis
aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et
hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater
eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis
audisset, [sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii
potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi,
atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius
delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica
doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo
damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus
morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam
factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet
adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et
3] Gen. 3, 9. 6] cf. Es. 10, 14. 7] cf. Es. 66, 1. 17J cf. Gen. 4, 9.
18] cf. Gen. 4, 10. 23] Matth. 12, 37. 25] Gen. 3, 22. 27J ib.
a adam, ubi es M, ubi es, Adam R 4 ubi es! Eng: ubi es? Suulgo
9 Adam, <et) ante scripsi: adam* ante M, Adam ante R uulgo 11 orti
MF lepus scripsi: lupus MR <et) deum puta Eng: deum puto MR
14 interrogat MR, interrogabat Pam ut om. Pam 15 hic JIB\', hinc
Ji-1 probans R:I, inprobans MRl 16 aut confessionis R3, aut ut confessionis
MRl 19 sed seclusit EI/g 23 doctrina in ras. M iustificaberis
MFRs, coniustiifeaberis R1 27 et nun M
nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno
uitae et uiuat in aeuum. interponens enim (et nunc\',
praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem
uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit (nec)
ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione
releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte
luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam
negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae
ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit
ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo,
ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur,
si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet
ex ignorantia incertus et scire cupidus. an (et) hic sonus pronuntiationis
necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum
exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum
quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium,
nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et
ille descendit, ut quod uellet efficeret.
Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis?
\'immo>, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles
faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum
maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur
peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest
uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod
enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat
alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent
qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum
6] cf. Gen. 4, 11. cf. Gen. 4, 14. 15. 10] Gen. 18, 21. 19] cf.
E*. 45, 23.,
3 temporalem R3, temporale MR1 4 nec addidi 5 nec Euam MR,
•?t Eaam Oehlerus restitutionis R3, restitutioni jJIRl 9 simulabitur
Jf, simulabatur R uulgo 11 consummantur M (= ouvTsXouvta-), consumantur
R, consumment Parn 12 agnoscam. et uulgo 13 cupidus? an
uulgo et addidi 20 quod multo uanius Urs uelles faceret scripsi:
cellet faceret .;.11Rl, uellet facere M3 23 an R3, ad MR1 25 sciit Eng: scit
J/iif peierauit 31 (ui s. u. add. m. 1) nec uane MR, non uane Oehlerus
24*
cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum.
ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc
ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim
prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus
iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo
indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus
deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem
efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me.
et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem
magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo
suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies
enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende.
miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis,
in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem
animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi
proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus
postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc
enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille.
postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita
disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum.
Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque
adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem
creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum
non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus
et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem
utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I
sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo
digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de
isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam
et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed
8] Eiod. 32, 10. 11] cf. Exod. 32, 32.
1 haeretici R, baereticos M igitur llfR, ergo F 9 indignatns ir.
R (θωμωθες όργ), in ira M 12 inquit om. R 13 miserandi MR.
niiserando Rl 22 pusilla om. F 24 potuisse R, potius se M 29 Jill- i
renthesin indicaui 30 et cum lIIR, nec cum Urs non multo JfR.
multo Vrs diuersa om. R congressio-sed quatenus scripsi: congressio
stet. quatenus 11[, stet congressio. quatenus li
quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae
condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique
diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati,
sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior,
tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut
etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro
quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen
ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt
pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum
humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates
exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper
egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum,
ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris,
sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et
exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens
illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua
diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut
humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde
hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille,
qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia
patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium,
dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse
enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit
et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate
et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et
penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc
6] cf. Phil. 2, 8. 15] cf. Ps. 8, 6. 22] Matth. 11, 27. 23] Exod. 33, 20.
*2 Jeuersatumil/iZadiuersatum IPuulgo 6 subicereturM, subiceretiSnulgo
s an notione rariore = nonne: sind es nicht etiva eben diese Kleinheiten,
icelehe... 9 hinc om. Gel 10 cui .1.1[, cuius R 11 «obis M (u 8. u. a m. J)
14 et Lat: ut MR 16 eum (scil. deum creatorem) JIB. Dauid Urs 17 haec
JIR3, hac R1 18 iam inde hominem seclusit Eng: sedfortasse et hic duplcx
agttoscenda est recensio: 1) ediscens iam inde hominem, b) ediscens iam inde
a primordio quod erat futurus in fine 20 quia c. acc. c. inf. coniunctum
d apud alios auctores inueniri recte monet Eng: seclusit Pam 25 fort. sic
transponendum: sed et in persona Christi penes nos Christus accipitur
modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii
buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut
ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna
reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso,
arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem
et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem,
ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\'
dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae
salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere
doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex
aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut
homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an
ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas
uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-,
gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum
congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis.
et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis
humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis.
nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus.
quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem
quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de
iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si
tamen saeuum.
Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque
notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si
ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino
non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille
tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si
28] Heraclit. fragm. 60 ed. Diels.
8 in uirtutibus deum om. M 9 conuersabatur R3, conseruabatur
MRl humane addidi diuine MF, diuina Ruulgo 14 iudici
Urs 15 lacunam signaui: iustitiae desidero 20 nunc Urs: non MR
22 scilicet Lot: sicut MR, sic et Oehlerus 25 ipse R3, ipsum 3ildi
antithesis M. antitheseis R, antitheses reliqui 27 sciit F, scit M (i add.
m. 1), sciuit R uulflO quid scripsi: quod MR 28 tenebrosus. eadem uulgo
+
non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem
et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod
deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus
est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et
uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam
sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in
aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem
animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis
pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur
neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam
emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster,
sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et
argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino
et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster.
sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit.
quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus
noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem
non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem,
longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus
non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus
quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit.
deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit
interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a
quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo
Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum,
nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis
paucis amat. multa mendacio erunt necessaria.
Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem,
si operosiore destructione earum egeret defensio
6] cf. Gen. 6, 6. 11] cf. Exod. 8, 22; 11,2; 12, 35. 14] cf. Exod. 21. 24.
2 quod Frs: quem MR, quae Pam 4 quam M, qua R 6 in aliquo ,ill,
mali quo R. mali in aliquo R3Guulgo 9 pristinae Rig: priatinam MR
16 nesciit Ura: nescit MR 17 enim add. Eng 23 eo MR1, eum R3 ulllgú
2x) homicidam populum scripsi: homicidam MR 26 niai si scripsi: nisi
si populus MR 27 mendacio \'DlH\\ mendacia Rl 28 comminus MF,
i
cominus R uulgo 29 operosiore M (i add. m. 1) egeret R, ageret M
creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis
exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars.
bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt
omnia potentis, compendio interim possum antithesis
retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum
siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore,
ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso.
magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus
ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem
atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare
* quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis,
quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum
studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem
magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia
diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus
argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus
praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis,
si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro
austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest
ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et
redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum
ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione
creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis
singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam
igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas
arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati
praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus
eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen
6 a om. M 10 praestare MRl, praestat Hs, praestaret Oehltru*
11 lacunam signaui: uidebitur siue relucebit intercidisse uidetur 13 in eis
JI, meis R 15 diuinitatis scripsi: diuinitatibus JIR ut eisdem
scripai: et eisdem MR 16 et bonitatem scripsi: ut bonitatem MR
17 erit M, erat Ituulgo 20 quam repercussus Leopoldm: quo repercussus
MR 21 cum addidit Leopoldus 23 quomodo Mlt1, quoniam R*
26 maturitati scripsi: maturitatis MR
ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion,
alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum,
quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses.
ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo.
LIBER TERTIVS.
Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare
perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti
post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim
praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum
quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum
praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit
et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint
quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris,
ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata
sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur
apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet
pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur.
quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista
seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum
Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis.
decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem,
— ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed
[decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in
tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum,
qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae
dicatus.
.> EXPLICIT ADVERSVS MARCIONE LB II. INCIPIT LIB TERs
CIV J1, Explicit Q. Septimi Florentis Tertulliani aduersus Marcionem
liber secundus; incipit eiusdg liber tertius F 6 secundum uestigia R,
ut etiam autem (in maiuscula miniata) M 18 intexui. sed R\'J, inteluisrt
MRl 19 seorsus M, seorsum Ji 20 excludatur Marcionis MR\'J,
Marcionis excludatur Rl 22 parenthesin indicaui 23 decretum est
Kedusi: uerborum ordinem inuertere uult van der Vliel hoc modo: sed
l,\'cretum est, non ut laborantem, (sed) ut gestientem (= ouantem ?)
ullilfue aduersario occurrere
Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito
uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis
fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius
et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc
et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse
debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia
nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua
adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat
praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec
filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus
credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus
pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur
omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus
non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem
post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius
est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito
missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum.
quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur
non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione
et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus,
quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum
non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi
habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut
credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis,
quo ordine fides informata merito et homini indiceretur
a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. :
quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.
\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim
se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset
2 qua scripst: quia MR parenthesin indicaui 3 fuerat MF, fuerit
R 5 qua MR, quia Rig 8 defendi se Rig: defendiase M, defnnsione F.
defensionem R 13 exorbitaria regula M rerum quae scripsi: rerumqur:-
MR principales M, principalis R uulgo 15 deum post Christum R .
Christum post deum MRl 16 qua Oehlerus 19 non et M, et non Ruulpo
24 substructum (scil. opus) scripsi: substructam MR 25 indiceretur
JIR:!, indicaretur Rl 26 debens MR3, debes Rl
probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam
hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse
postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et
signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam
electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum
et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum.
aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi
et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et
ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos?
si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit,
idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris
quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum
deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito
et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non
esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem
uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet,
praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus,
et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi,
qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus
sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo
tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum
per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc
merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis
uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris
interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris
et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis.
quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo,
4] cf. Marc. 13, 22. cf. Matth. 24, 24.
3 esauctorauit, siquidem uttlgo 4 ad add. Eng 8 ceterosR3, ceterisMR1
11 ita <sibi) fort. 14 non aliter MR, nominaliter Iun, nominatim Lat
15 si MR3, sic Rl 16 cludet MR, eludet F, excludet fort. (ea qua uti
solet auctor significatione: ausbruten = hervorbringen), cudet (cudere =
prãgen) Eng 17 quo MR, quod Gel uulgo 18 posteros MR3G, posteris
R1 19 lacunam signaui: praedamnari desidero non potuit MRl,
esse potuit R3 uulgo 23 tuum addidi 25 interpretari = probare, ut
videtur, nisi malis pro illum rescribere illae et interpretari accipere
servsu passiuo respondentes MR1, respondentem R3
noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse.
cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis
fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus
uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei
fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris
uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut
aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed
quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur?
hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum
credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci
per deum debuit.,
Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut
displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire
uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris
auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret,
qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur
fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post
Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo
patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in
homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem
quam intercessionem suam differens, eadem ratione
dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo
dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni
operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias
dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae
fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit.
uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit
exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut
sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue
turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem
tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere.
6 uenturus seripsi: uenturum Mli prophetiis scripsi: prophetis MR
9 exigis (= du, erreichst) scripsi: exigit JIR 13 displicentem fort.
15 ipsam M, ipse R 18 Christum <meum) fort. deum scripti:
dominum Mlt 19 aceruissimi M 21 ratione R, rationem MF 2;1 si
addidi 26 perseuerauerit. uane uulyo 29 non om. F
alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum,
ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero
adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi
dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in
creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non
magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet
et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et
scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit?
quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non
potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut
emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus
expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator
futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum
rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus
creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero
procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo
conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut
si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est,
nihil scilicet peracturus.
His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de
longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus,
uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas
erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum
eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea
Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum
formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc
in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua
et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem.
1 nero seclusi: alterum ergo Eng 2 sustinuisset Eng: sustinuisse
MR 3 inquietasset ltlF, inquietasse Buulgo 8 creatorem om. F
9 reuelatus R, reuelatum MF 10 reuelatns MR, reuelatus est Rig (nescio
unde) Oehlerus 11 praecederent. ergo Rig Oehlerus 20 proluserim
MF, praeluserim R 21 exhinc iam scripsi: et hinc iam MR comminuI
M, communis F, cominuB R 24 ut postea <a) Christo suo fort.
28 commixta scripsi: commixtae MR
duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc
aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis
enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit
ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis,
apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas
ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod
prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum.
id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam:
dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in
palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus.
siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos,
siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat,
nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species
erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias
et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam
et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam
de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus
lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te
umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem
et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina
in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum;
sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me
bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab
hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque
cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de
isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam
legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus,
sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando
9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es.
41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o.
28] ct\'. I Cor. 10, 4.
5 temporum Pam 6 ipsa. et uulgo 10 uero om. F 17 defrutum
MRJ, defructum F, fructum Rl 18 non tamen add. R3, om. MRy
19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn.
F cedrum et buxum Pam 24 uulpiculis M fabulosisque om. F
26 ethnicorum Lat 27 bobus (utroque loco) JI, bubus R uulgo
comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas
duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et
suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum
est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam
carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.
Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus
Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale
quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed
de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum
uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur,
ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui
semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico
errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi
Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo
respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut
aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis
prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem
Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum
suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos
inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia
persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim
praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile
fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos
Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et
ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur.
hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam,
quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem
adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset —
sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in
praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent
Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim
1] cf. Gal. 4, 22—25. 8] cf. Eph. 5, 31—32.
1 galathas MF 2 duo om. F 6 satis est F 14 alienum scripsi:
alium MR 18 cauerit F 23 fuerat Oehlerus 24 peremturos M 27 interemtibilem
M et ignorabilem MF, ignorabilem R
,
intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam
sapientium illorum et prudentiam prudentiam;
eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis
et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est
enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt
et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et
oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et
\'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun:
meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes
ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante
tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines
Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis
spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem
destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni.
turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae
uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est
Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id
est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter
et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum
docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum
signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus.
nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur
eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios.
generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit
bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui.
Israhel autem me non cognouit et populus me non
intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis
locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur:
1] Es. 29, 14. 3] Es. 6, 9-10. 9] cf. Es. 29, 13. 10J ct.
Am. 4j 13. 21] Es. 42, 19. 23J Es. 1, 3.
8 obtusionem M, obtunsionem R 11 condente Lat: concludente Mll
12 iohelem M, Ioelem R, Amos Pam 13 ne Urs (ne dicam etiam cf.
3S7, 23): nedum lJlR 16 sapientia atque prudentia R, sapientiam
atque prudentiam MF 18 prudentibus eorum MF, prudentibus R
22 dominantur fort.
persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab
initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus,
scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis
quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis
dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel.
si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris
referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem,
nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum
creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris.
non negans enim filium et spiritum et substantiam
creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui
patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per
eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta
non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors.
his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei
Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes,
sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum
intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum,
cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum.
id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam
praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel
erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae
euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique
sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum
in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum
hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi
1] Thren. 4, 20. 4] Es. 1, 4.
1 Christus dominus R3, Christum dominum MRl qui MR3F, quia Rl
a exprobrantis Rz, exprobranti MR1 4 dereliquistis MR3, dereliquisti
R1 5 prouocastis DiR\'h\', prouocasti R1 6 si uero R3,
nero si JfB1 14 portio, certe uulgo 17 quia nec NRI, qui enim
113 uulgo 19 cum R3, non MRX potuissent MR1, <non) potuissent
RJ uulgo 20 habendo R, habentes M 22 ea addidi 23 quia
adeo JF non qua R3, non aeque MRl 24 sunt, sed MR, scilicet
sed F
XXXXVII. Tert. III.
25
torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure
punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum
Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius
ut alienum iudicauerunt.
Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit
Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus
in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit
foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos
totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique
primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et
tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens
os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit.
de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti.
et non est species eius neque gloria, et uidimus eum.
et non habebat speciem neque decorem, sed species
eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo
in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre
in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo
modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem,
ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis
argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis
secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra
scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem
adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae
scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa,
quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret.
de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i
tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad
5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. !
6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni.
9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf.
Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6.
27] Dan. 7, 13. 14.
5 discat MRF. dicat Rt abunti M 7 decidit MR\', deductus R\'J j
9 totidem om. F 12 os MR, os(suum\' Pam ne MR, nec FPam
27 aduentu MR, <secundo) aduentu Pam
i
ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant
adduxerunt illum. et data est ei potestas
regia et omnes nationes terrae secundum genera et
omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque
in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non
uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem
et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus
enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est
gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in
aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens
tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater,
posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria
et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius.
tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora
sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum
in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias,
et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem
eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam
in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus
summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in
duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis
passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur
ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma
temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus
podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus
gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur,
faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem
7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf.
Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf.
Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10.
1 (et) aderat Pam 6 uitiabitur. tunc Eng: uitiabitur, tunc
uulgo est Eng (loc. gem. secutus): et MR 7 supra F parenthesit.
indicavit Eng 9 in aeternum F 13 <sub> pedibus Pam
Ilj humanae <constitutum) Pam 19 ipsius Pam 25 cidari manda R,
ddarim mundam M 26 enim non satis apte hic poni uidetur; aptim
crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote,
quae an hic interciderint suo iure dubitat Eng
25*
Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem
domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut
qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum
circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus
et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem,
manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter
uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum
datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua
delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est
ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren
tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus
et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus
canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus.
idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum
solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt:
circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque
ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non
in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse
uenturum.
Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a
uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii
uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista
sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo
Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit,
negantes Christum in carne uenisse, et tamen non.
ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. :
sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo
magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem.
aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi.
24] cf. I Ioh. 2, 18. 22.
2 domini Lcd: dominum MR 3 <et) laesaa est. unus quidem eorum
Pam 4 consputatus M, consputus R conuulsus est et F 7 oblatus
om. F 10 fruerentur R, fruentur M 15 secundum <qui est in honore
et gloria) Pam 22 in ista M, ista R uulgo 23 praecocos MF, praecoquos
R uulgo abortiuos R, auorsiuos M 26 isto MGR3, isti Rt
27 praesuniserantitf 2spraesumtionemilf 29apertior F rennuendaniJlf
qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec
resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum
a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne
mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur.
non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec
caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim
non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore
substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax
habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo
antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis
confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et
tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam
nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur,
ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio
gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque
uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus
ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum
credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil
plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus
actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones
Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est
qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit.
euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis
et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse
apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum
euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis
suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus
mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus
sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius
negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis
11] cf. II Cor. fi. 14. 25J cf. I Cor. 15, 14. 27J I Cor. 15, 3-4.
6 homo, proinde uulf/o opinor scripsi: Christus MR 10 falhwiam
MEt, fallacia R3 uulgo 12 tenebrarum, id est fallaciae scripst:
fallaciae id est tenebrarum MR 13 Christi Urs: Christus MR
16 liberauit R, liberabit MF 29 resurrexerit MF, resurrexit R
est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est
sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte.
dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim
ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo
substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio
est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i
subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I
uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant
resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo
ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente
aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I
est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-:
niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint.
quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus
adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt.
sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I
In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I
angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique
carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et
congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non
admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et
quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non
competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n<m
erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud
concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et
solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi.
putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo
facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse
substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius.
1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14.
1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18.
1 reuertentis Lat: deuertentis MR 2 sumta M 7 est om. F
8 si Christi lIf. si Christus R ualebit MR. resurresit Pam 10 resurrpctione
(yr. loco)-mortuorum om. F 12 inanis et lun: inanis 6t
JIR, inanis est <et) Pam 23 exempla eius M (corr. m. T) 27 carni
Kellnerus: carnis MR
tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit,
merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat
ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in
hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et
tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis
quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in
tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique,
si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus
pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli —
cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis
accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis,
unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc
definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam
tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius
deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere,
licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus
carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset
humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere
fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio
et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab
hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia
solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem
nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam
mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne,
in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum
angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit,
sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis
iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad
9] Luc. 20, 36.
1 enim scripsi: autem MR deus eo 111R, ab eo F 4 hanc-qualitatem
scripsi: hac qualitate MR 5 carnem om. F 7 ac MF, et R
8 tuus om. F 10 et om. F 11 undeunde Urs: unde MR 12 sumatur,
sufficit uulgo 15 undeunde Lat: unde MR 18 certa ratione
-= mit dem beslimmten Grunde qua MR, quia Oehlerus (in notis)
27 ediscentis scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c. 6): et discentes
Afii1, discentis i23
moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum
non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri
eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino
demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos
spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus
quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc
recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum
homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in
homines formarit aliquando.
Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris,
ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse
consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis
exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis.
stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde
despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est:
sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur,
nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non
potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat
conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham
administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod
Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie.
et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si
nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim
non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua,
ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per
rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum
cum homine congressus est et elementorum corporibus in
repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae
4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19.
1 brcuem 11, breue MF 2 sumsisse M 3 fuerant, sed utdgo undeunde
Pum: unde MR surnta M, sumptam R modo mentiti
omnino M 4 demissa scripsi: dimissam MR 10 admissus ■R3, admissum
31Rl 11 suas om. F uel imeudas M 12 tui R3, uti MRl
17 humanae om. F 19 stropham MIP, stofam JJ1, scofam F 22 aliquatenus
acrtiysi: aliquantis Mli uti si !łI, ut si Rt, uti R3 26 idem
R:t, id est MW
potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam
uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla
substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit,
ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est,
ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium
carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est,
cuius phantasma necessarium fuit deo superiori!
Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae
Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae
humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus
creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus
adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius
crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus
uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis
nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit
Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem
Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote
de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne
fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui
homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam
exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et
ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius
dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis
praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his
capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii
distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni
modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis
fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit.
21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20.
2 paraturae MF, paratura R utilgo 13 in deo caro scripsi: caro in
i]r<i MR 15 magis cf. supra facilius 16 appelli MF, Apelli 11 18 mutuatuin
R, mutuatam MF 24 uerba et uidebimus-tempore, quae in
libr. mss. paulo supra post foris stare leguntur, huc transtuli 25 in
t-nipore MF, tempore Ruulgo 26 tamen quod supra statui scil. teneo,
qnnd nescio an pro tamen sit rescribendum. 28 expugnandam MRl (cf.
■704. 27), expungendam R3uulgo
quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur.
tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio
humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se
sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu
potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in
hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae
nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I
aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I
scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i
personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium
recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum
scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in
illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum
quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca
uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam:
persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius
exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum
omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit
indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena
et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus
fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit:
et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\'
quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i
consistere omnino, dum docemus magis utique competere i
deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum
suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i
est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I
ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\'
bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma
4 tu scripsi: tunc MR 9 carnis J/223. carnem Ml desaltasset R\',\'
adeltasset MRl 10 plane natiuitatis .... edidisti cum ironia dH;
animaduertas 12 etiam uera natiuitas scii.: non solum uera caro
13 inuehere R, inueherer MF 14 animae om. F uoca una. ?
18 indigna F, digna MR 20 caro damnatione scripsi: carne damnati\'»
JIR 21 fuit MF, fuisset R 24 consisterem M
non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate
uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus
creatoris.
Prouoca nunc, ut soles, t ad hanc Esaiae comparationem
Christi, contendens illam in nullo conuenire. \'primo enim\',
inquis, (Christus Esaiae Emmanuhel uocari habebit, dehinc uirtutem
sumere Damasci et spolia Samariae aduersus regem
Assyriorum\'. porro iste, qui uenit, neque sub eiusmodi nomine
est editus neque ulla re bellica functus est. at ego te admonebo,
uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas.
subiuncta est enim et interpretatio Emmanuhelis: nobiscum
deus, uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum.
sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuhel, suae gentis est,
sensus autem eius, quod est deus nobiscum, ex interpretatione
communis est. quaere ergo an ista uox (nobiscum deus\\ quod
est Emmanuhel, exinde quod Christus inluxit, agitetur in Christo.
et puto. non negabis, utpote qui et ipse dicas (όdeun nobiscum\\
[dicitur] id est Emmanuhel. aut si tam uanus es, ut, quia
penes te \'nobiscum deus\' dicitur, non Emmanuhel, idcirco nolis
uenisse illum, cuius proprium sit uocari Emmanuhel, quasi non
et hoc sit \'deus nobiscum\', inuenies apud Hebraeos Christianos,
immo et Marcionitas, Emmanuhelem nominare, cum uolunt dicere
\'nobiscum deus\'; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit \'deus
nobiscum\', Emmanuhelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens.
quodsi Emmanuhel \'nobiscum deus\' est, deus autem nobiscum
Christus est, qui etiam in nobis est, — quotquot enim
4—400, 16J cf. adu. Iudaeos c. 9. 6] cf. Es. 7, 14. cf. Es.
8. 4. 11] Matth. 1, 23. 26] Gal. 3, 27.
4 adhuc <ad) fort., Eng intercidisse suspicatur in antecedentibus prophetiam
Esaiae 7 aduersus MF, aduersum R uulgo 16 exinde quo
fort. 18 dicitur seclusi quae infra l. 7 sequuntur: idcirco—deus
nobiscum in JJIF etiam hic, ante aut si tam uanus es leguntur: del. R
19 nobiacutn deus MF, nobiscum R 21 et hoc sit scripsi: hoc sit et
MR 23 nobiscum deus R3, deus nobiscum deus MRl 24 pronuntiabit
Eng: pronuntiauit MR
in Christum tincti estis, Christum induistis — tam
proprie est Christus in significatione nominis, quod est (nobiscum
deus\', quam in sono nominis, quod est Emmanuhel. atque
ita constat uenisse iam illum, qui praedicabatur Emmanuhel.
quia quod significat Emmanuhel uenit, id est \'nobiscum deus\'.
Aeque sono nominum duceris, cum uirtutem Damasci
et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis, quasi
bellatorem portendant Christum creatoris, non animaduertens
quid scriptura praemittat: quoniam priusquam cognoscat
(puer) uocare patrem et matrem, accipiet uirtutem
Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum.
ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an
hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem.
scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans, et signa
belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo uel de
curru uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae collo siue
dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam
pro mammillis subacturus! aliud est, si penes Ponticos barbaricae
gentis infantes in proelium erumpunt, credo, ad solem
uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui
ante norint lanceare quam lancinare. enimuero, si nusquam hoc
natura concedit, ante militare quam uirum facere, ante uirtutem
Damasci sumere quam patris et matris uocabulum nosse.
sequitur, ut figurata pronuntiatio uideatur. sed et uirginem\'.
inquit, \'parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae\'.
et merito. praestruxit enim fidem incredibili rei rationem
edendo, quod in signum esset futura: propterea, inquit, dabit
uobis dominus signo: ecce uirgo concipiet in utero
9] Es. 8, 4. 27] Es. 7, 14.
2 proprie scripsi: proprius MR 6 aeque <et> Pam <in)duceris
fort. (cf. 419, 13 et locum gemellurn) 9 praemittat Pam: promittat JIR
10 puer add. Pum 12 inspicias R3, inspiciat lłlR1 18 barbaricae li.
bavbariae MF 21 norunt F 22 uirum facere scripsi, loco gem, secutus:
uiuere MJt, uirere (= nires habere) Eng 28 uobis R, nobis M
et pariet filium. signum autem a deo, nisi nouitas aliqua
monstruosa, iam signum non fuisset. denique Iudaei, si quando
ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non uirginem, sed
iuuenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc
reuincuntur, quod nihil signi uideri possit res cotidiana,
iuuenculae scilicet praegnatus et partus. in signum ergo disposita
uirgo mater merito credetur, infans uero bellator non
aeque; non enim et hic signi ratio uersatur. sed signo natiuitati
nouae adscripto exinde post signum alibi ordo iam infantis
edicitur, meI et butirum manducaturi, — nec hoc utique in
signum: [est: malitiae non assentaturi] et hoc enim infantiae
est — sed (et) accepturi uirtutem Damasci et spolia Samariae
aduersus regem Assyriorum, serua modum aetatis et quaere
sensum praedicationis, immo redde euangelio ueritatis quae
posteriori detraxisti: et tam intellegitur prophetia quam renuntiatur
expu-ncta. maneant enim orientales illi magi infantiam
Christi recentem auro et ture munerantes: et accepit infans
uirtutem Damasci sine proelio et armis. nam praeter quod
omnibus notum est orientis uirtutem, id est uim et uires, auro
et odoribus pollere solitam, certe est creatoris uirtutem ceterarum
quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam:
et ludas praetendet apud Hierusalem et congregabit
omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et
10] cf. Es. 7,15. 12] cf. Es.8,4. 16] cf. Matth. 2,11. 22] Zach. 14,14.
t
1 pariet M 2 iam signum Lat (loc. gem. secutus): tam dignum Mlt
4 scriptara Rig: scripturam JI, om. R 6 iuuencula M 7 mater 111, et
mater R uulgo credetur scripsi: crederetur MR, creditur Pam 8 natiuitati
scripsi: natiuitatis MR 9 alibi (= alio loco, cf. 1.12) JIR, alius Pam
10 parenthesin indicaui 11 est-assentaturi seclusi infantiae Urs:
infantia MR 12 sed <et) scripsi: sed MR 15 posteriori (euangeUo,
ipsius scilicetMarcionis) scripsi: posterior MR quam renuntiatur expuncta
om. F 16 enim MF, autem R uulgo infantiam Christi scripsi: in infantia
Christum MR 17 acceperit Pam 19 et uires fort. delendum, ut quod
interpolatum sit ex loco gemello, in quo non genuinum hoc esse cod.
Fuldensis probat 20 creatoris NPam: creatori MR 21 Zachariam
•_dicit> Pam 22 praeteudet MRX, pertendet R3 congregabit HI.
congreganit MRl 23 omnium ualentiam susp. Eng
argentum. de illo autem tunc auri munere etiam Dauid: et
dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: reges Arabum
et Saba munera offerent illi. nam et magos reges habuit
fere oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam
transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum,
cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius,
aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos,
qui cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu
posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis
et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idolatriae,
credentes uidelicet in Christum. idolatriam enim Samariae
nomine notauit, ut ignominiosae ob idolatriam, qua desciuerat
tunc a deo sub rege Hieroboam. nec hoc enim nouum est
creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione
criminum. nam et archontas Sodomorum appellat archontas
Iudaeorum et populum ipsum populum Gomorrae uocat, et idem
alibi: pater, inquit, tuus Amorreus et mater tua Cethea,
ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios
dixerat: filios generaui et exaltaui. sic et Aegyptus nonnumquam
totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et
maledictionis elogio. sic et Babylon etiam apud Iohannem nostrum
Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et
sanctorum dei debellatricis. hoc itaque usu magos quoque Samaritarum
appellatione titulauit, despoliatos quod habuerant cum
Samaritis, ut diximus, idolatriam. aduersus regem autem Assyriorum
aduersus Herodem intellege, cui utique aduersati sunt magi
tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.
Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi
bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam uocabula
et eiusmodi uerba ex reliquorum quoque sensuum comparatione
conuinceris. accingere, inquit Dauid, ensem super
1] Ps. 71. 15. 2] Ps. 71, 10. 7] cf. Es. 8, 4. 13] cf. llf Reg.
12, 28-31. 15] cf. Es. 1, 10. 17J Ez. 16, 8. 19] Es. 1, 2. 21] cf.
Apoc. 14, 8; 17, 5; 18, 10. 27] cf. Matth. 2, 12. 32] Ps. 44, 4.
5 esset illRt, erat 2S3 26 intellige M 31 ensem Gel: ense MR
++
femur. sed quid supra legis de Christo? tempestiuus
decore praeter filios hominum, effusa est gratia in
labiis tuis. rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de
tempestiuitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. sic item
subiungens: et extende et prosperare et regna, adiecit: propter
ueritatem et lenitatem et iustitiam. quis enim ense
(ea) operabitur et non contraria potius, dolum et asperitatem
et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? uideamus
ergo, an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. nam et
apostolus Iohannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei
prodeuntem, bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet
sermonem diuinum, bis acutum duobus testamentis legis et
euangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos
aduersus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis,
amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. quodsi Iohannem
agnitum non uis, habes communem magistrum Paulum,
praecingentem lumbos nostros ueritate et lorica iustitiae et
calciantem nos praeparationem euangelii pacis, non belli, adsumere
iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli
, ignita tela extinguere, et galeam salutaris et gladium spiritus,
quod est, inquit, dei sermo. hanc et dominus ipse machaeram
uenit mittere in terram, non pacem. si tuus Christus
est, ergo et ipse bellator est. si bellator non est, machaeram
intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris
in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato,
cui supradicta tempestiuitas congruat et gratia labiorum, quem
tunc iam cingebatur super femur apud Dauid, quandoque missurus
in terram. hoc est enim, quod ait: et extende et
1] Ps. 44, 3. 5] Ps. 44, 5. 10] cf. Apoc. 19, 21; cf. Apoc. 2, 12.
14] cf. Eph. 6, 12. 15] cf. Matth. 19, 29; Marc. 10, 29-30; Luc. 14, 26.
17—20] cf. Eph. 6,14—17. 21] Eph, 6,18. cf. Matth. 10,34. 28] Pa. 44, 5.
6 ense (ea; operabitur Eng: <haec> ense operabitur Urs, ego olim locum
gt-tnellum secutus post potius lacunam statuere uolui, sed imitatorem illic,
quia interciderat ea siue haec, interpolandi negotium suscepisse uerisimi-
Uu* est 11 accutum M 18 praeparationem MF, praeparatione R, per
parationem (=, ev iw.p.ixzict) fort. 19 possumus Gel 25 ensem Pam
prosperare et regna: extendens sermonem in omnem terram
ad uniuersarum gentium uocationem, prosperaturus successu
fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione
deuicit. et deducet te, inquit, mirifice dextera
tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur.
sagittae tuae acutae, peruolantia ubique praecepta
et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes
conscientiam quamque. populi sub te concident, utique
adorantes. sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et
nunc accipiens spolia, non solius Samariae uerum et omnium
gentium. agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica
didicisti. figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo
scribente, non temere interpretationibus eius utimur,
quarum exempla etiam aduersarii admittunt, atque ita in tantum
Esaiae erit Christus qui uenit, in quantum non fuit bellator.
quia non talis ab Esaia praedicatur.
De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius
interim nominis Emmanuhelis hucusque. de ceteris uero nominibus,
et inprimis Christi, quid pars diuersa respondebit? si
proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum
et dei, ut sic utriusque dei filium Christum competat dici.
sicut utrumque patrem deum, certa ratio huic argumentationi
refragabitur. dei enim nomen, quasi naturale diuinitatis, potest
in omnes communicari, quibus diuinitas uindicatur, sicut et
idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii
siue in caelo siue in terris, Christi uero nomen, non ei
natura ueniens sed ex dispositione. proprium eius efficitur, a
quo dispositum inuenitur, nec in communicationem alii deo
4] Ps. 44, 5. - 6] Ps. 44, 6. H] ib. 25] I Cor. 8, 5.
4 deducet R (sic et in loco gemello cod. Fuld.), deducit M 6 utique Lnt
7 minae et traducticmes JIR. minantes traductionem Pam (ex loco gemellll.
quipotius hinc sanundus mihi uidetur) transfigentes MRl. transfigurantas
R3 (errore typotltetico, ut uidetur) 11 allegorica MR*, allegorice Rl
21 sic scripxi: sicut JIR 22 sicut scripsi: sic MR deum scripsi:
dominum MR certa JIRI, certe R\'.1 uulgo 28 inuenitur. nec uulgo
subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem. cui
et nomina priuata debebit. quale est enim, quod diuersas dispositiones
duorum commentati deorum societatem nominum
admittunt in discordia dispositionum, quando nulla magis
probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in
dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? nullus
enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum
consignatur. quibus deficientibus, si quando, nunc Graeca
catachresis de alieno abutendo succurrit. apud deum autem
deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositio
eius. quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore
uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata, quae uel sic
non competerent deo nouo et incognito? quomodo denique
docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento nec uinum
nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et inditus nominum
senio? quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege
uestitus, in nomine scilicet Christi? quis illum prohibuit aliud
uocari, aliud praedicantem, aliunde uenientem, cum propterea
nec corporis susceperit ueritatem, ne Christus creatoris crederetur?
uane autem noluit eum se uideri, quem uoluit uocari,
quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris
non uideretur, si non uocaretur. at nunc substantiam respuit,
cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine.
si enim Christus unctus est, ungui (autem) utique corporis
passio est, qui corpus non habuit ungui omnino non potuit;
qui ungui omnino non potuit Christus uocari nullo modo
potuit. aliud est, si et nominis phantasma adfectauit. (sed
quomodo\', inquit, \'inreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne
apud eos et familiare nomen\'? inconstantem aut
14] cf. Matth. 9, 16. 17.
4 discordia scripsi: discordiam MR 6 dispositionei23, dispositionem MR1
K tunc Ciacconius 9 catachresis F, catachersis .hI, katachreBis R uulgo
10 deficere puto nihil debere Eng dispositio scripsi (cf. supra l. 1
tt 6): dispositiones MR 11 filio suo nomina quoque fort. 14 ueteri..
M 15 inditus M, inclitua F, indutus R uulgo 16 senio datiuum
intellege aeque pendentem ab adsutus ut ab inditus 17 in deleri uult Eng
19 susperit M (ce 8. u. add. m. 1) 24 autem addidi 25 est. qui uulgo
XXXXVII Tert. III.
26
subdolum deum narras: aut diffidentiae aut malitiositatis consilium
est fallendo quid promouere. multo liberius atque
simplicius egerunt pseudoprophetae, aduersus creatorem in sui
dei nomine uenientes. sed nec effectum consilii huius inuenio, !
cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius
aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. I
Nunc, si nomen Christi, ut sportulam furunculus, cap-;
tauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili;
apud Iudaeos nomine? nec enim, si nos, per dei gratiam intellectum
consecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen
agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta :
est sapientia, nota erit res. denique ad hodiernum Christum\'
sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum
quam Iesum. qui ergo et in eo nomine uenit, in quo Christus \'
non praesumebatur? potuit in eo solo nomine uenisse, quod
solum praesumebatur. ceterum cum duo miscuit, speratum
et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. siue enim \'
ideo Christus, ut interim quasi creatoris inreperet, obstrepit
Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris, siue
(ideo Iesus,) ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia
non alterius sperabatur Christus quam creatoris. quid horum \'
constare possit, ignoro. constabit autem utrumque in Christo I
creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. quomodo, inquis? :
disce et hic cum partiariis erroris tui, Iudaeis. cum successor I
Moysi destinaretur Auses, filius Naue, transfertur certe de
pristino nomine et incipit uocari Iesus. certe, inquis. hanc
prius dicimus figuram futuri fuisse. nam quia Iesus Christus\'
secundum populum — quod sumus nos, nati in saeculi desertis
- introducturus erat in terram promissionis melle et lacte,
11J cf. Es. 29, 14. 24-403, 20] cf. adu. Iadaeos c. 9. 24] cf. Ios.\'
1,1-9. 25] cf.Num. 13,9.17. 28] cf. Nom. 14,29-31. 29] cf. Exod.3. S.
4 nec eras. M 5 crediderint scil. Iudaei 6 euangelium breuiter dictum
pro: euangelii examinatio, quae sequetur ira libro IIII probauit susp. Eng
(cf. Matih. 24, 24; Marc. 13, 22) 15 non om. R1 praesumebatur. potuit
uulgo 18 ideo R, in deo MF obstrepit Urs; obrepitiUiJ 20ideolesus
add. Urs 21 non om. F 22 constare in ras. a m. 1M 25 Auaes R, auies 31
manantem, — id est (in) uitae aeternae possessionem, qua nihil
dulcius — idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam,
sed per Iesum, (id est) per euangelii gratiam, prouenire
habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi
(praeceptis.) — petra enim Christus — ideo is uir, qui in huius
sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus
est figura, Iesus cognominatus. hoc nomen ipse Christus
suum iam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur.
quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus?
cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum
meum ante faciem tuam. qui te custodiat in uia et
introducat in terram, quam paraui tibi; intendite illi
et exaudite eum, ne inobaudieritis eum; non enim
celabit te, quoniam nomen meum super illum est,
angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum, quas
erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet
diuinam uoluntatem, Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum.
id enim nomen suum confirmauit, quod ipse ei indiderat,
quia non angelum nec Ausen, sed legum eum iusserat
exinde uocitari. ergo si utrumque nomen competit in Christum
creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris,
sicut nec reliquus ordo. facienda est denique iam hinc
inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria,
qua determinatum sit nihil omnino commune esse
debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. nam et a
nobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda
est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse
4] cf. Ios. 5, 2. 5] cf. I Cor. 10, 4. 10] Exod. 23, 20-21.
1*J cf. Nura. 13, 17.
1 in addidi (sec. loco gem.) 3 id est add. Pam (sec. loc. gem.) õ praeceptis
add. Pam (sec. lac. gem.) 6 imagine Pam 12 intende—exaudi
—inobaudieris Pam 13 obaudieritis M (in a. u. add. m. 1) 14 celabit
Eng: celauit MF, celaui Huulgo 15 eum R3, meam JZi?1 18 id
rnim scripsi (loc. gem. secutus; cf. supra: quoniam nomen meum super
illum est): identidem MR 19 auxsen M 21 creatoris-Christum om. F
22 nec 31, non R 25 Christo ...V, Christum R.
26*
Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo
creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum
ostenderimus, qualis constituitur a creatore. de nominibus iam,
obduximus: mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum.I
Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. adest
rursus Esaias: adnuntiauimus, inquit, coram ipso: uelut
puerulus, uelut radix in terra sitienti, et non est species
eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat
speciem neque decorem, sed species eius inhonorata.
deficiens citra omnes homines, sicut et supra patris ad
filium uox: quemadmodum expauescent multi super te.
sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. quodcumque
illud corpusculum sit, quonam habitu et quonam conspectu
fuit? si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus
erit Christus. talis enim habitu et adspectu adnuntiabatur.
nam etsi tempestiuus decore apud Dauid citra filios
hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum
accingitur ense sermonis, qui uere species et decor et gloria
ipsius est. ceterum in corporali habitu apud eundem prophetam
uermis etiam et non homo, ignominia hominis
et nullificamen populi. neque interiorem qualitatem eius
eiusmodi adnuntia sunt. si enim plenitudo in illo spiritus constitit.,
agnosco uirgam de radice Iesse: flos eius meus erit Christus.,\'
in quo requieuit secundum Esaiam spiritus sapientiae et,
intellectus, spiritus consilii et uigoris, spiritus agnitionis
et pietatis, spiritus timoris dei. neque enim ulli\'
6] Es. 53, 2-3, 11] Es. 52, 14. 16] Pa. 44, 3. 17] cf. Ps. 44, 4.
20] Pa. 21, 7. 24] Ea. 11, 2-3. 26—405, 24] cf. adn. Iudaeos c. lJ.
10 bomines. sicut uulgo 12 uerba quodcumque-adnuutiabatur. quae
in MR supra post cum scripturis conferamus leguntur, huc transposui
13 illud corpusculum c/. supra l. 6, 7, 10 quonam habitu et quonam
conspectu scripsi: quoniam habitum et quoniam conspectum MR 14 fnit
scil. Iesus Christus fuit. si ltulgo 16 citra MR (c/. adu. Iud. 14):
supra Pam 18 ensera Pam 19 in corporali habitu scripsi: habita
incorporabili MR 22 eiusmodi R3, cuiusmodi MRl adnuntia sunt
scripsi: adnuntias (ex adnuntia §) MRl, adnuntiat R3 uulgo
hominum uniuersitas spiritalium documentorum competebat
nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum,
ex stirpe autem Iesse deputatum per Mariam, inde consemdam.
expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et
patientiae et tranquillitatis intentionem et ex his Esaiae erit
Christus, — homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem,
qui tamquam ouis ad uictimam adductus est
et tamquam agnus ante tondentem non aperuit os,
qui neque contendit neque clamauit nec audita est foris
uox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum
fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum
ardorem gentium, non extinxit — non potest
alius esse, quam qui praedicebatur. oportet (et) actum eius
ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione
distinctum: praedicationis et uirtutis. sed de utroque
titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis
euangelium excuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum
illuc differamus, quasi in rem praesentem, hic autem
generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem
interim adnuntiari Christum per Esaiam: quis enim,
inquit, in uobis, qui deum metuit, [et] exaudiat uocem
filii eius? item medicatorem: ipse enim, inquit,
imbecillitates nostras abstulit et languores portauit
t.
De exitu plane, puto, diuersitatem temptatis inducere,
6] Es. 53, 3. 7] Es. 58, 7. 9] cf. Es. 42, 2-3. 20] Es. 50, 10.
\'221 Es. 53, 4. cf. Matth. 8, 17. :35-410, 3] cf. adu. Iudaeos c. 10.
1 uniuersitas scripsi (loc. gem. seculus): diuersitas MH 3 censendam
ZI Pano: censendum R reliqui 4 autem de proposito, si uulgo 6 Christus?
hoino uulgo 10 arudinero M lllignumJf 12 extinxit. non uulgo extinxit
<sed lucernom magis fecit ortu luminis sui> Pam 13 et addidi,
Mon recte putans addidisse in loco gemello imitatorem itaque 14 dup-
plici M 16 sic om. F 17 excuti JlRI, discuti B3 uulgo 18 illuc R*,
illud MIll quasi in rem praesentem = quasi usque in praesentiam rei
ifmtts; hie enim de adnuntiatione tantum rei disseritur 19 cxpungamus
H. eipugnamus MF 21 et seclusi (cf. adu. Marc, IIII 22: quia deum
metuens audiat) exaudiat M, exaudiet R uulgo 25 temtatis M
negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam
et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus
mortis exposuerit creator filium suum, quod ipse maledixerat:
maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno.
sed huius maledictionis sensum differo digne a sola praedicatione
crucis, de qua nunc maxime quaeritur, quia et alias antecedit
rerum probatio rationem. de figuris prius edocebo. et utique
uel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat,
quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum. si
nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum,
ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. itaque
inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi
portaret ipse, Christi exitum iam tunc denotabat, in uictimam
concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph.
et ipse Christum figuraturus, uel hoc solo, ne demorer cursum.
quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam.
sicut et Christus a Iudaeis carnaliter (fratribus,) cum benedicitur
a patre etiam in haec uerba: tauri decor eius, cornua
unicornis cornua eius, in eis nationes uentilabit
pariter ad summum usque terrae, non utique
rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed
Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem,
aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut saluator, cuius
cornua essent crucis extima. nam et in antemna, quae crucis
pars est, extremitates cornua uocantur, unicornis autem mediae
stipitis palus. hac denique uirtute crucis et hoc more cornutus
uniuersas gentes et nunc uentilat per fidem, auferens a terra
4] Deat. 21, 23. 18] Deut. 33, 17.
5 differo = semoueo (cf. Apol. c. 40: dilati ab omni frnge uitae) digne
(= iure) a scripsi: dignae R, digne M 13 portaret ipse M. ipse portaret It
15 <in) Christum Urs figuraturus Eng: figuratus MR uel scripsi
(locum gem. seculus): nec MR 16 passus est <et uenumdatus in Aegyptuni N
Pum 17 carnaliter <frl\\tribus> Oehlerus (loc. gem. secutus): carnaliter
MR, carnaliter <fratribus uenundatus, a Iuda cum traditur. nam et)Pctm
18 a patre etiam om. Pam 20 terrae. non uulgo 24 extima llfF, extrema If
antemna <nauis) Pam 25 mediae Eng: media MR, medius Frs, medio lun
in caelum, et tunc per iudicium uentilabit, deiciens de caelo
in terram. idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam,
cum Iacob in Simeonem et Leui, id est in scribas et Pharisaeos,
— ex illis enim deducitur census. istorum — spiritaliter
imprecatur: Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem
ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt
persecuti; in consilium eorum ne uenerit anima
mea et in stationem eorum ne incubuerint iecora
mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines,
id est prophetas, et in concupiscentia sua
ceciderunt neruos tauro, id est Christo, quem post
necem prophetarum suffigendo neruos utique eius clauis
desaeuierunt. ceterum uanum, si post homicidia alicuius bouis
illis exprobrat carnificinam. iam uero Moyses, quid utique tunc
tantum, cum Iesus aduersus Amalech proeliabatur, expansis
manibus orat residens, quando in rebus tam attonitis magis
utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et
facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi
quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque
aduersus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius,
per quam Iesus uictoriam esset relaturus? idem rursus Moyses
post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem
ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare
proposuit? an et hic dominicae crucis uim intentabat, qua
serpens diabolus publicabatur et laeso cuique a spiritalibus
colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum
peccatorum et salus exinde praedicabatur?
5] Gen. 49, 5. 7] Gen. 49, 6. 15] cf. Exod. 17, 10-13. 221 cf.
Xum. 21, 8-9.
3 cum Iacob <exporrigens benedietionem) in Simeonem Pam (loc. gem.
sec.) 4 parenthesin indicauit Eng 5 imprecatur scripsi (imprecari in
aliquem = jem. verfluchen, sicut imprecatio = Verfluehung): interpretatar
3/iJ 11 quem pendet a btlffigendo (Eng) 12 prophetarum (interfecerunt
et> Pam 16 orabat Pum 18 uolutante: caue mutes see, loco
gem., qui habet uolutats; cf. enim Apol. c. 40: in sacco et cinere uolutantes
23 <Israeli) salutare proposuit (eo tempore, quo a aerpentibus exterminati
sunt,) nisi quod et hic Pam 24 et om. F 27 salus MR:!, sanitas li1
Age nunc, si legisti penes Dauid: dominus regnauit
a ligno, expecto quid intellegas. nisi forte lignarium aliquem
regem significari (putes) Iudaeorum, et non Christum, qui exinde
a passione ligni superata morte regnauit. etenim si mors ab
Adam regnauit usque ad Christum, cur Christus non regnasse
dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis
exclusit? proinde et Esaias: quoniam, inquit, puer natus
est nobis, — quid noui, si non de filio dei dicit? — et datus
est nobis cuius imperium factum est super humerum
ipsius. quis omnino regum insigne potestatis suae humero
praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum
aut aliquam propriae uestis notam? sed solus nouus rei
nouorum aeuorum Christus Iesus nouae gloriae et potestatem
et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut
secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a
ligno. hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, (de) dicturis praedicans
Iudaeis: uenite, coiciamus lignum in panem eius,
utique in corpus. sic enim dominus in euangelio quoque uestro
reuelauit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum
intellegas corporis sui figuram pani dedisse, cuius retro corpus
in panem prophetes figurauit, ipso domino hoc sacramentum
postea interpretaturo. si adhuc quaeris dominicae crucis
praedicationem, satis iam tibi potest facere uicesimus primus
psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc
gloriam suam: foderunt, inquit, manus meas et pedes.
quae propria atrocia sunt crucis. et rursus, cum auxilium patris
11 Ps. 95, 10. 4] cf. Rom. 5, 14. 7] Es. 9, 6. 17] Hier. 11.19.
25] Ps. 21, 17.
3 putes addidi (loc. gem. secutus) 4 etenim si scrijm: etsi enim MR
6 coniunge: ex quo ligno crucis (Eng), ego olim rescribere uolui: ex quo (ina
crucis ligno 7 natus est M, est natus R uulgo 8 uobis M nobis <et datus\',
est nobis filius) Pam et datus est nobis om.Pam 9 uobis M 13 aeuorumI
nouorum M nouae gloriae nouorum aeuorum Christus Iesus fort. 17 iniciamus
MRl, mittamus R3 uulgo 18 dominus scripsi: deus MR 20 corpori,,
Oehlerus pani MF, panis R uulgo 22 interpretaturo R, interpreta-
turos MF 23 uicesimus MF, uigesinius Ruulgo 26 atrocia sunt Eng:
atrociasM (cx atrocia 3 uidelicet ortum), atrotia F, atrocia R, atrocitas Pam
implorat: saluum, inquit, fac me ex ore leonis, utique
mortis. et de cornibus unicornis humilitateru(meam.)
de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. quam crucem
nec ipse Dauid passus est nec ullus rex Iudaeorum, ne
putes alterius alicuius (prophetari passionem quam eius,) qui
solus a populo tam insigniter crucifixus est. nunc et si omnes
istas interpretationes respuerit et inriserit haeretica duritia,
concedam illi nullam Christi crucem significari [me] a creatore,
quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. nisi
forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut
diuersitas passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diuersitate
praedicationum uindicetur. ceterum nec ipso Christo eius
praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum
solius mortis prophetia. ex hoc enim, quod non est edita
qualitas mortis, potuit et per crucem euenisse, tunc alii deputanda,
si in . alium fuisset praedicatum. nisi si nec mortem
uolet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum
quidem Christum mortuum adnuntiat, quem negat natum,
meum uero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. et
mortem autem et sepulturam et resun-ectionem Christi mei
una uoce Esaiae uolo ostendere dicentis: sepultura eius
sublata de medio est. nec sepultus enim esset nisi mortuus,
nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem.
denique subiecit: propterea multos ipse hereditati
habebit et multorum diuidet spolia pro
eo, quod tradita est anima eius in mortem. ostensa
enim causa gratiae huius, pro iniuria scilicet mortis
1] Ps. 21, 22. 21] Es. 57, 2. 24] Es. 53, 12.
2 meam addidi 5 prophetari-eius add. Pam ex loco gemello:
om. MR 8 significari [me] a creatore Eng: significare me a creatore
aURI. significatam a creatore R3 uulgo 12 nec R, ne MF 16 praedicata
susp. Eng 24 multos ipse M, ipse multos R 25 spolia. (quia
alias, nisi qui natus est, ut supra osten dim us) Pam 26 ostensa :\'kf,
ostensa est R uulgo 27 repensandae. pariter uulgo
sandae. pariter ostensum est haec illum [propter mortem
consecuturum] post mortem, utique per resurrectionem, consecuturum.
Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse,
quo talis probatus, qualiter adnuntiabatur, non alius
haberi debeat quam qui talis adnuntiabatur, ut iam ex ista
consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam
restituenda sit fides ei praeiudicio maioris partis, quae a diuersa
sententia uel in dubium deducuntur uel negantur. amplius nunc
superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris, quae
post Christum futura praecinebantur. nec (haec) enim dispositio
expuncta inueniretur, si non ille uenisset, post quem habebat
euenire. aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani
exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum.
et, si audes, nega prophetatum. sed statim tibi in psalmis
promissio patris occurret: filius meus es tu, ego hodie
generaui te. postula de me, et dabo tibi gentes
hereditatem tuam et possessionem tuam terminos
terrae. nec poteris magis Dauid filium eius uindicare
quam Christum, aut terminos terrae Dauid potius promissos.
qui intra unicam Iudaeorum gentem regnauit, quam Christo.
qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit. sic et per
Esaiam: ecce dedi te in dispositionem generis, in
lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique
errantium, exsoluere de uinculis uinctos, id est de
delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes
in tenebris, ignorantiae scilicet. quae si per
4-411, 2J cf. adu. Iadaeos c. 11 extr. et c. 12. 16] Ps. 2, 7—S.
23J Es. 42, 6—7.
1 propter mortem consecuturum seclusit Itm 2 consecuturum Panl:
consecuturus MR 8 a dinersa sententia (= parte) scripsi: ad diuersas
sententias MR 10 quae scripsi: quaeque MR, quaequae Oehkru*
11 haec addidi 14 < et) ad eius Christum fort. (sec. loco gem.) 16 occurret
MNPam, occurrit R 17 de me MR, a me PamN 19 eius
MR, eum Patn 21 regnauit R, regnarit MN Pam 23 te om. F generis
<mei) Pam 24 occulos M 25 errantium ex- ita ras. M 26 sedentis M
Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem
eueniunt. item alibi: ecce testimonium eum nationibus
posui, principem et imperantem nationibus; nationes,
quae te non sciunt. inuocabunt te, et populi
confugient ad te. nec enim haec in Dauid interpretaberis,
quia praemisit: et disponam uobis dispositionem
aeternam, religiosa et fidelia Dauid. atquin hinc
magis Christum intellegere debebis ex Dauid deputatum carnali
genere ob Mariae uirginis censum. de hoc enim promisso
iuratur in psalmo ad Dauid: ex fructu uentris tui collocabo
super thronum tuum. quis iste uenter est? ipsius
Dauid? utique non. neque enim pariturus esset Dauid. sed
nec uxoris eius. non enim dixisset: ex fructu uentris tui, sed
potius: \'ex fructu uentris uxoris tuae.\' ipsius autem dicendo
uentrem superest, ut aliquem de genere eius ostenderit, cuius
uentris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae
floruit. ideoque et fructum uentris tantum nominauit, ut proprie
uentris, quasi solius uentris, non etiam uiri, et ipsum
uentrem ad Dauid redegit, ad principem generis et familiae
patrem. nam quia uiro deputare non poterat uirginis uentrem,
patri eum deputauit. ita quae in Christo noua dispositio inuenitur
hodie, haec erit, quam tunc creator pollicebatur, religiosa
et fidelia Dauid appellans quae erant Christi, quia Christus ex
Dauid. [immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia Dauid,
2] Es. 55, 4. 5. 6] Es. 55, 3. 10] Ps. 181, 11.
2 eum (in) nationibus (= ev efl-veotv) Eng (sed cf. 412, 19) 4 te
(prius) om. F 14 autem MR, ergo Pam 15 superest-deputauit (21)
in MF bis comparent de genere M (rec. 1) R, ex genere M (rec. 2) N
19 redegit ad principem M (rec. 1) R, rcdigat principem M (rec. 2),
redegit principem NF et familiae patrem M (rec. 1) R, patrem et
familiae M (rec. 2) N 20 nam quia MGR3, quia R1 uirginis uentrem
patri eum scripsi: uirginis eum uentrem patri M (rec. Tj R3G, uirginis
uentrem M (rec. 2) RlN 21 ita quae Urs: itaque MR nona om. F
24 immo-resurrectione seclusi: ineptissima interpolatio sunt lectoris
cuiusdam, qui aptius sibi uidebatur interpretari scripturae locum; sed
quid hic demonstrare uelit Tertullianus, prorsus eum fugisse uidetur
tam sancta religione et fidelis ex resurrectione.] nam et Xathan
propheta in secunda Basiliarum professionem ad Dauid
facit semini eius: quod erit, inquit, ex uentre ipsius.,
hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties.
uidebitur enim Dauid peperisse Salomonem. an et hic Christus
significatur ex eo uentre semen Dauid, qui esset ex Dauid.
id est Mariae? quia et aedem dei magis Christus aedificaturus
esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret
dei spiritus, et in dei filium magis Christus haberet
esse quam Salomon, filius Dauid. denique et thronus in aeuum
et regnum in aeuum magis Christo competit quam Salomoni,
temporali scilicet regi. sed (et) a Christo misericordia dei non
abscessit, Salomoni uero etiam ira dei accessit post luxuriam
et idolatriam. suscitauit enim illi Satan hostem Idumaeum.
cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum,
certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam
exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas.
et ita in hoc erunt sancta et fidelia Dauid; hunc deus testimonium
nationibus posuit, non Dauid, principem et imperantem
nationibus, non Dauid, qui soli Israheli imperauit. Christum
hodie inuocant nationes, quae eum non sciebant, et populi ad
Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. non pote::;t
futurum dici quod uides fieri.
Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam
duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus
populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore.
uester uero omni humano generi liberando conlatus sit a deo
3J II Reg. 7, 12. 7] cf. II Reg. 7, 13. 9] cf. II Reg. 7, 14.
101 cf. II Reg. 7, 13. 12] cf. II Reg. 7, 15. 14] cf. III Reg. 11, 14.
18] cf. Es. 55, 3. cf. Es. 55, 4. 20] cf. Es. 55, 5.
1 tam MR, iam Rig 2 secunda Pam: prima MR basilicarum
M professionem R, prolessione MF 3 semini eius MR, semen
tuum Pam ipsius hIR, tuo Pam 7 quia MR, quin Urs 9 et
in M, in R uulgo haberet esse scripsi (cf. erit mihi in filium II Reg.
7, 14): habendus esset MR 12 regi. sed <et) Rig: regis ed M, regi sed Ji
14 <hi est> hostem Fam 19 non Dauid secludi uult Eng 23 dici om. F
optimo, cum postremo priores inueniantur Christiani creatoris
quam Marcionis, exinde uocatis omnibus populis in regno eius,
ex quo deus regnauit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum
Marcione. sed [et] reuictus de nationum uocatione, conuertere
iam in proselytos quaeris qui de nationibus transeunt ad
creatorem, quando et proselyti, diuersae et propriae condicionis,
seorsum a propheta nominentur, — ecce, inquit Esaias, proselyti
per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque
proselytos per Christum accessuros ad deum - et nationes,
quod sumus nos, proinde suam habeant nominationem: sperantes
in Christum: et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt.
proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis,
non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysei
ordine, a quo institutio illorum est. ceterum adlectio nationum
a nouissimis diebus exorta est. isdem uerbis Esaias: et erit,
inquit, in nouissimis diebus manifestus mons domini,
utique sublimitas dei, (et> aedes dei super summos
montes, utique Christus, — catholicum dei templum, in
quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias
uirtutum et potestatum — et uenient ad eum uniuersae
nationes, et ibunt multi et dicent: uenite,
ascendamus in montem domini et in aedem dei
Iacob, et adnuntiabit nobis uiam suam et incedemus
in ea; ex Sion enim exibit lex et sermo
domini ex Hierusalem, - haec erit uia nouae legis, euangelium,
et noui sermonis, in Christo, iam non in Moyse — et
iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum, et
reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum
7] cf. Es. 16, 4. 11] Es. 42, 4. 15—414, 6] Es. 2, 2-4. 18] cf.
Ioh. 2, 19. 21. 191 cf. Eph. 1, 21.
4 et sechisi 5 proselytos. quaeris uulgo quaeris R, quaeritis M
transeunt MR1, transeant R3 uulgo 6 quando sensu aduersatiuo: wdhrend
doch 7parenthesin indicaui: nominentur? ecce uulgo 10 habeant MR,
habebant NPam sperantes-nomine om. F 13 moysei M, Moysi R
uulgo 15 erit om. F 17 et add. Pam 19 omnes Gel: omnes enim
MR 28 reuincet MR1, renincent HI uulgo
et proselytorum, et concident machaeras suas in aratra
et zibinas in falces, id est animorum nocentium et
linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae
ingenia conuertent in studia modestiae et pacis, et non accipiet
gens super gentem machaeram, utique discordiae,
et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere,
ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum
repromissum. haec aut prophetata nega, cum coram
uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas
utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata.
inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum
uocationis in nationes, a nouissimis diebus adeuntes ad
deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis
diebus adlectio est. etenim fidem istam apostoli induxerunt.
Habes et apostolorum opus praedicatum: quam tempestiui
pedes euangelizantium pacem, euangelizantium
bona, non bellum nec mala. respondet et psalmus:
in omnem terram exiuit sonus eorum et in terminos
terrae uoces eorum, circumferentium scilicet legem
ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut
fieret quod scriptum est: quique long\'e a iustitia mea.
adpropinquauerunt iustitiae meae et ueritati. cum
huic negotio accingerentur apostoli, renuntiauerunt presbyteris
et archontis et sacerdotibus Iudaeorum, an non? uel maxime.
inquit, ut alterius dei praedicatores. atquin ipsius eiusdem.
cuius scripturam cum maxime implebant: diuertite, diuertite,
inclamat Esaias, excedite illinc et inmundum ne
15] Es. 52. 7. 1SJ Ps. 18, 5. 20] cf. Es. 2, 3. 21] Es. 46,
12. 13. 26-415, 3] Es. 52, 11.
2 zibinas M, libinas Rt, sibynas R3 vulgo 4 etsi non F 8 aut
Rig: aut (- eras.) M, autem R 12 deum ad F 14 est allectio Kig
17 mala M, malum R respondet scripsi: respondit MR 21 quique
longe acripsi: longe quique .ZłIRj post mea virgulam posui 23 accingeretur
M 24 archontis MF, archoutibus R IodaeoTum. an non uel
maxime uulgo 25 praedicatores? atquin uulgo
attigeritis, — blasphemiam scilicet in Christum — excedite
de medio eius, - utique synagogae — separamini, qui
dominica uasa portatis. iam enim secundum supra
scripta reuelauerat dominus brachio suo sanctum, id est uirtute
sua Charistum, coram nationibus, ut uiderent uniuersae
nationes et summa terrae salutem. quae erat a deo. sic et ab
ipso Iudaismo diuertentes, cum legis obligamenta et onera
euangelica iam libertate mutarent, psalmum exequebantur: disrumpamus
uincula eorum et abiciamus a nobis
iugum eorum, postea certe quam tumultuatae sunt
gentes et populi meditati sunt inania; adstiterunt
reges terrae et principes congregati sunt in unum
aduersus dominum et aduersus Christum eius. quae
dehinc passi sunt apostoli? omnem, inquis. iniquitatem persecutionum,
ab hominibus scilicet creatoris, ut aduersarii eius,
quem praedicabant. et qui creator, si aduersarius erat Christi,
non modo praedicat hoc passuros apostolos eius uerum et
exprobrat? nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem
ignorabat, ut uultis, neque exprobrasset quod ipse curasset:
uidete, quomodo perit iustus, nec quisquam excipit
corde, et uiri iusti auferuntur, nec quisquam animaduertit;
a persona enim (in)iustitiae sublatus
est iustus. quis, nisi Christus? uenite, inquiunt, auferamus
iustum, quia inutilis est nobis. praemittens itaque
et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos
eius eadem passuros, tam apostolos quam et deinceps omnes
fideles, prophetauit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel:
dicit dominus ad me: pertransi medio portae in
3-6] cf. Es. 52,10. 8] Ps. 2, 3. 10] Ps. 2. 1-2. 20] Es. 57. 1.
23] Sap. 2, 12. 28] Ez. 9, 4.
3 dominica uasa Lat: domini causam MR 4 scriptam M 5 uiderent
scripsi: uiderint MR 16 praedicabant J21 (mg.) Gel: praedicabus?
JtfH, praedicabat R* qui R3, quae DiRI, quare Oehlerus 19 curasset.
uidete uulgo 20 perit R3, erit MRl quisquam R, quisque MP
21 auferuntur Pam: auferentur MR 22 iniuatitiae Pam: iustitiae MR
28 medio M, in medio R in media (a ex o) M
media Hierusalem et da signum Tau in frontibus
uirorum. ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem
T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus
nostris apud ueram et catholicam Hierusalem, in qua fratres
Christi, filios scilicet dei, gloriam fore deo relaturos psalmus
uicesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem:
enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio
ecclesiae hymnum tibi dicam, — quod enim in nomine et
spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat
— et paulo infra: ate laus mihi in ecclesia magna
in sexagesimo septimo: in ecclesiis benedicite domi.
num deum, ut pariter concurreret et Micheae prophetia:
non est uoluntas mea, dicit dominus, et sacrificia
uestra non excipiam; quoniam ab ortu solis usque
in occasum nomen meum glorificatum est nationibus
et in omni loco sacrificium nomini meo offertur,
et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio
et benedictio et laus et hymni. quae omnia cum in te quoque
deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta
et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas
spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.
Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum.
recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi
praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et
interemerunt. primum enim ex die, qua secundum Esaiam
proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae
7] Ps. 21, 23. 10] Ps. 21, 26. 11] Ps. 67, 27. 13] Mal. 1.
10-11 22-419, 3] cf. adu. Iudaeos c. 13. 25] cf. Ea. 2, 20.
1 signum M, signa R thau MR 2 thau MR 3 T R, te M
5 fore M (Jore c. part. fut. et apud alios, sicut Liuium, inuenilur), forte
221, patri R\'J uulgo relaturos R:J, relaturus MR1 8 parenthesin itidicauit
Eng 11 sexagesimo septimo Pam: LVII M, quinquagesimo aeptirno
R 12 Micheae MR, Malachiae Pam (recte, quantum ad rem, sed \'
saepius confundit prophetias auctor) 14 excipiam MF, accipiam Rvulgo
15 glorificatum Pam: gloriatum MR 24 et despexerunt M, despexerunt R
+
fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum
dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide
an quod sequitur expunctum sit. abstulit enim dominus
Sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam
et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum,
qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum
et ciuitatem dei. nam exinde apud illos destitit dei gratia
et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam
Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui
Israhelis. fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat,
et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat.
et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque
ad Iohannem; dehinc, cum ex perseuerantia furoris et nomen
domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: propter
uos nomen meum blasphematur in nationibus, — ab
illis enim coepit infamia — et tempus medium a Tiberio
usque ad Vespasianum non (in) paenitentiam intellexissent,
facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae,
regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant,
derelicta filia Sion est tamquam specula in uinea uel in
cucumerario casula, ex quo scilicet Israhel dominum non
cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit et
in indignationem prouocauit sanctum Israhelis. sic et machaerae
condicionalis comminatio: si nolueritis nec audieritis
mie, machaera uos comedet, probabit Christum
fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo
3—5] cf. Es. 8, 1—3. 8] cf. Es. 5, 6. 10] cf. Es. 5, 4. 11] cf.
Es. 5, 7. 12J cf. Luc. 16, 16. 14] Es. 52, 5. 17] cf. Es. 1, 7—8.
22] cf. Es. 1, 3-4. 23] cf. Dent. 29, 24-25. cf. Es. 1, 20. 24] Es.
1, 20.
1 noctuis Pam (= vuxxeptotv, sed cf. adu. Iud. c. 13) 9 Borech MF,
Soreth R 13 ei Pam: ea MR 15 nomen meum blasphematur M,
blaepheniatur nomen meum R 17 (in) paenitentiam scripsi: paenitentiam
MR. paenitentiae Lat, paenitentia (eum) Eng 18 exustae (igni>
Pam (ex loco gem.) 20 derelicta (est) Pam Sion est scripsi: Sion
et jyfR, Sion Pam 24 nolueritis ed. Migniana: uolueritis MR
XXXXVII. Tert. III.
27
quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: disperge
eos in uirtute tua, qui et rursus per Esaiam in
exustionem eorum perorans: propter me haec, inquit, facta
sunt uobis, in anxietate dormietis. satis uane, si haec
non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat,
sed propter Christum dei alterius. atquin Christum.
inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus,
ut aemulis, in crucem actum. sed ecce defensus ostenditur
a creatore: et dati sunt pessimi pro sepultura
eius, qui scilicet subreptam eam adseuerauerant, et
locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem
redemerant et a militibus falsum testimonium cadaueris
subrepti. igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis
— sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum
exitu rerum et ordine temporum — aut, si propter illum acciderunt,
non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus
potius ludam, si aduersarium sui peremissent.
certe, si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec
passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. et ubi tunc
filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi ciuitates
exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae
iam extorris? redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris
inueniat, et alium contende uenisse. iam uero quale est, ut
per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus,
honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata.
ipsa aula sua et arce calcata? an hoc magis adfectauit? plane
deus zelotes. tamen uicit. erubesce, qui uicto deo credis. quid
sperabis ab eo, qui se protegere non ualuit? aut enim per
1] PB. 08, 12. 3] EB. 50, 11. 9] Es. 53, 9. 11] cf. Matth. 26, 15.
12] cf. Matth. 28, 12-13. 20-22] cf. Es. 1, 7—8.
0
1 quinquageaimo octauo Pam: LVII MF, quinquagesirao septimo R
disperge Pam N, disperde MR 8 aemulis 31, ab aemulis R uulgo 10 subreptum
eam Pam 14 et deleri vult Pam 17 Indam = ludaeos aduersarium
sui (— ipsius) MF, aduersariom (domini) sui R uulgo peremissent
sc. Iuda id est Iudaei 27 deus MR3, om. 22l tamen =
jedenfalls zelotea, tamen uulgo
infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris
aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia
infigeret.
\'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad
testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis
possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis
pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud
inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit
placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit
et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos
usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de
restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur
sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo
allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum
et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi
et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium>,
et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de
caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra
nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu,
utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini
operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem
nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum,
in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati
eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes
uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo
testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius
conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime
expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis
quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis
momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum
8] cf. Luc. 16, 22. 9] cf. Hiob 5, 18. cf. Dent. 32, 39. 10] cf.
Es. 45, 7. 20] cf. Apoc. 21, 2. 21] cf. Gal. 4, 26. 22] cf. Phil.
3. 20. 24] cf. Ez. 48, 30-35. cf. Apoc. 21, 2.
8 o addidi 12 uero R, uerae M 13 sperant 223, separant MRl 17 terrena
Jt, terra M 21 delatum scripsi (sc. regnum): delata MR 22 designat,
et uulgo 25 uidit. et ulgo 26 testaturJRS, testatusilfJZ1 27 paoximeoan.l?,
z7
habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam.
hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis
omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem
eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus,
a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum
illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in
nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille
annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio
pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi
destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in
atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae
superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo
nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem
ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et
solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore
et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid
tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem.
qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque
stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis
auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det
ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae.
nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda
est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam
circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura
est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda
terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur.
cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena
consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite
primum regnum dei, et haec adicientur uobis.
ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit
10] cf. I Cor. 15, 52-53. 18] cf. Gen. 22, 17. 20] Gen. 27, 2S.
28] Luc. 12, 31.
2 de addidi 7 (sub)eaelestisscripsi(cj.I. 12et419,21-22et30):caelestis
JfjR 9 meritos M (o in i corr. tn. J) 10 conflagratione i23, confragationo 3f,
confragrationeJJ1 11 athomoM 13 sicl?, sitilf ideo om.M(margini adscripsit
m. 1) 18 quaMg: quamilf22 25 orisJf 28 et-quoque utsaepius
uestrum quoque M, quoque uestrum R 30 praemittit scripsi: promittit MR
caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio
tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau,
priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis,
imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo
deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra
ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et
innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur
scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant,
unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium.
cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus
est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset:
quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed
aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim
uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in
caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non
aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit
(uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat
in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et
suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi,
inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum
ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens:
uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut
pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae.
auferemur enim in nubes obuiam domino secundum
apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus
secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus,
1] Gen. 27, 39. 5] cf. Gen. 28, 12. 13. 12] Gen. 28, 17. 14] cf.
loh. 2, 19-21. cf. lob. 10, 7. 17] Am. 9, 6. 19] Es. 49, 18.
22] Es. 60, 8. 24] I Thess. 4, 17. 25] cf. Dan. 7,13. 26] cf. II Cor. 5, 8.
6 alios descendentes et scripsi: et alios descendentes MR 9 decidant
R. decident M, decidant <et) Eng lacunam signaui: domin<o autem
desuper innixo et hoc et illud in doroin)i uelim suppleri iudicium MR,
iudicio Urs iudicium. cur Eng: iudicium? cur uulgo 11 somnii M,
somni R 12 terribilis M, terribilis est R uulgo 14 in caelum M, caelum R
17 nia addidi strata iam MR, strata uia Lat 24 auferemur R,
auferamur M
eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis
ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi,
caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i
si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente,
satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium,
quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de
caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum
sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat.
qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi,
si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per
famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum
adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris
Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod
exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae
promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia
est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum
probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis:
adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus
caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et
hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne!
o praestigia magna etiam promissionis!
LIBER QVARTVS.
Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque
sacrilegi Marcionis ad ipsum iam euangelium eius prouocamus.
quod interpolando suum fecit. et ut fidem instrueret, dotem Ii
2] Es. 1, 2.
1 dum et in terra ct. 419, 18-21 . qui testatur acil. dominus; neque
enim spiritus solum sed etiatn ipse Christus per prophetam loquitur 2 ipsa
enim etiam M 3 recipe M, percipe R uulgo 8 qui MR, qui et Pam N
9 inauditis M 11 dominum scripsi: deum MR 15 spero; nam didici
(scil. mihi cauere) MRl, sperandam dicis R3 uulgo 18 an qui (= qvomodo)
scripsi: an quia MR, an (id facis), quia Eng 20 omne MR, inane Urs
21 praestigiaMR (cf. Quintil. IIII1, 77), praestigiae Eng magna scripsi:
magnae MR ADVERSVS MARCIONE LIB TERCIVS EXPLICAT.;
INCIPIT LIB IIII Af.Explicit lib.III; incipitlib. IIII aduersus MarcionemF
+
quandam commentatus est illi. — opus ex contrarietatum oppositionibus
\'Antithesis\' cognominatum et ad separationem legis
et euangelii coactum — qua duos deos diuidens, proinde diuersos
ut alterum alterius instrumenti uel, quod magis usui est dicere,
testamenti, exinde euangelio quoque secundum antithesis credendo
patrocinaretur. sed et istas proprio congressu comminus,
id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non
multo oportunius in ipso et cum ipso euangelio. cui procurant,
retunderentur. quamquam tam facile est praescriptiue occurrere,
equidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum
facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant,
nostrae iam antithesis aduersus Marcionem. atque adeo
confiteor alium ordinem decucurrisse in ueteri dispositione apud
creatorem, alium in noua apud Christum. non nego distare
documenta eloquii, praecepta uirtutis, legis disciplinas, dum
tamen tota diuersitas in unum et eundem deum competat,
illum scilicet, a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam.
olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et
sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque
sermonem. denique iudicabit, inquit, inter nationes et
traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis
Iudaeorum, sed nationum, quae per nouam legem euangelii
et nouum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur
apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque
exinde concidunt machaeras in aratra. et zibinas, quod
genus uenabulorum est, in falces, id est feros et saeuos
quondam animos conuertunt in sensus probos et bonae frugis
operarios. et rursus: audite me, audite, populus meus,
18] cf. Es. 2, 8. 20] Es. 2, 4. 25] ib. 28] Es. 61, 4.
4 ut alterum scripsi: alterum MR 5 exinde scripsi: ut exinde MR
antithesis MF, antitheseis R, antitheaes Oehlerus: ita per totum opus
uariat scriptura in hoc uocabulo; ego ubique sequor codices 8 oportanins
M, opportunius R uulgo 9 retunderentur, quamquam uulgo
10 equidem R, et quidem M 14 nona R3, nouo MRt non nego MGR3,
nonne ergo Rl 22 legem nonam M 25 zibinas scripai: zibbynas M,
sibinas R 28 audite scripsi (alt. loco): audite et M, audite me et R
et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit
a me et iudicium meum in lucem nationum, quo
iudicauerat atque decreuerat nationes quoque inluminandas
per euangelii legem atque sermonem. haec erit et lex apud
Dauid, inuituperabilis, qua perfecta, conuertens animam,
utique ab idolis ad deum, hic erit et sermo, de quo idem
Esaias: quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus
in terra. compendiatum est enim nouum testamentum
et a legis laciniosis oneribus expeditum. sed quid pluribus,
cum manifestius et luce ipsa clarius nouatio praedicetur a
creatore per eundem? ne rememineritis priorum et antiqua
ne recogitaueritis — uetera transierunt, noua oriuntur
— ecce facio noua, quae nunc orientur. item per
Hieremiam: nouate uobis nouamen nouum et ne seueritis.
in spinas et circumcidimini praeputia cordis
uestri et alibi: ecce ueniet dies, dicit dominus, et
perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum
nouum, non secundum testamentum, quod disposui
patribus eorum in die, qua arripui dispositionem
eorum ad educendos eos de terra Aegypti. adeo pristinum
testamentum temporale significat. dum mutabile ostendit,
etiam dum aeternum de postero pollicetur. nam per Esaiam:
audite me, (inquit,) et uiuetis, et disponam uobis testamentum
aeternum, adiciens sancta et fidelia Dauid,
ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. ex genere
Dauid secundum Mariae censum. eundem etiam in uirga, ex
radice Iesse processura, figurate praedicabat. igitur si alias
leges aliosque sermones et nouas testamentorum dispositiones
4] Ps. 18, 8. 7] Es. 10, 23. 11] Es. 43, 18. 12] II Cor. 5, 17.
13] Es. 43. 19. 14] Hier. 4, 3-4. 16] Hier. 38, 31—32. 23] Es.
55, 3. 26] cf. Es. 11, 1.
4 et lex scripsi: lex et MR 5 animas Pam 11 priorum MGRs,
proprium Rt 12 cogitaueritis Rig 15 praeputia M, praeputio Ruulgo
16 ueniunt Pam 17 Iuda Pam 23 inquit addidi 24 aeternum (diceDs
et> adiciens Eng, seruans infra ordinem uerborum 26 eundem in MR
paulo ante, post demonstraret, traditum huc transtuli 27 proceseuram M
a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia
officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente
Malachia: non est uoluntas mea in uobis, inquit dominus,
et sacrificia uestra non excipiam de manibus
uestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum
est in nationibus nomen meum, et in omni
loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium
mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse
est omnis demutatio ueniens ex innouatione diuersitatem ineat
cum his, quorum fit, et contrarietatem ex diuersitate. sicut
enim nihil demutatum quod non diuersum, ita nihil diuersum
quod non contrarium. eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas
ex diuersitate, cuius fuerit demutatio ex innouatione.
qui disposuit demutationem, iste instituit et diuersitatem;
qui praedicauit innouationem, iste praenuntiauit et contrarietatem.
quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris
potestatum? quid antithesis exemplorum distorques aduersus
creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et adfectionibus eius
potes recognoscere? ego, inquit, percutiam et ego sanabo,
ego, inquit, occidam et ego uiuificabo, condens scilicet
mala et faciens pacem. quo etiam soles illum mobilitatis
quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae
iubet et iubentem quae prohibet. cur ergo non et antithesis
ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris, nec mundum
saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos
ex diuersitatibus structum aemularum inuicem substantiarum?
prius itaque debueras alium deum luminis alium tenebrarum
determinasse, ut ita posses alium legis alium euangelii adseuersse.
ceterum praeiudicatum est ex manifestis. cuius opera
3] Mal. 1, 10. 11. 19] Deut. 32, 39. 20] Es. 45, 7.
3 Malachia R3, Malachin MRl 7 offertur Pam: offeretur MR
10 fit M, sit R contrarietate M duuersitate M 15 praenuntiauit Mf
pronuntiauit R 21 quo (= deshalb) Eng: qua MR 23 iubeat-prohibeat
Ura 26 structum M, constructum R substantiarum. prius uulgo
et ingenia per antithesis constant, eadem forma constare etiam
sacramenta.
Habes hanc (ad) \'Antithesis\' expeditam a nobis responsionem.
transeo nunc ad euangelii, sane non Iudaici sed
Pontici, interim adulterati, demonstrationem, praestructuram
ordinem. quem adgredimur. constituimus inprimis euangelicum
instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus
euangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. si et
apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis, [et postapostolicos]
quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset
de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum.
immo Christi, quae magistros apostolos fecit. denique nobis
fidem ex apostolis Iohannes et Matheus insinuant, ex apostolicis
Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum
ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum
ex uirgine, subplementum legis et prophetarum. uiderit enim.
si narrationum dispositio uariauit, dummodo de capite fidei
conueniat, de quo cum Marcione non conuenit. contra Marcion
euangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non
licuerit illi titulum quoque adfingere, cui nefas non fuit ipsum
corpus euertere. et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum
contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam
constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine
tituli et professione debita auctoris. sed per omnia congredi,
malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest
nam ex his commentatoribus, quos habemus, Lucam uidetur
Marcion elegisse, quem caederet. porro Lucas non apostolus,
sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro
minor, certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator,
Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine euangelium
Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instru-,
3 hanc Eng: nunc MR ad add. Urs 6 euangelic* M (corr. m. 1)
9 et postapoatolicoe seclusi; quae interpolatio falso loco inter uerbairrepsisst
uidetur: et post apostolos R3 uulgo, et [post] apostolicos Eng 12 quae MR,
qui Pam. 13 matheus M, Matthaeus R uulgo 14 iadem MF, iisdem R
25 malumus M, maluimus R 26 his MR iis Pam 27 martione legisse M
menti destituta patrocinio antecessorum. exigeretur enim id
quoque euangelium, quod Paulus inuenit, cui fidem dedit, cui
mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam
ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte
in uacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset
et non secundum illos euangelizaret. denique ut cum
auctoribus contulit et conuenit de regula fidei, dexteras miscuerunt
et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in
Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. igitur si ipse inluminator
Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi
suae optauit; quanto magis eam euangelio Lucae expostulem,
quae euangelio magistri eius fuit necessaria?
Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit
religionis Christianae sacramentum. ceterum si et retro decucurrit,
habuit utique authenticam paraturam, per quam ad
Lucam usque peruenit, cuius testimonio adsistente Lucas
quoque possit admitti. sed enim Marcion nactus epistolam
Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non
recto pede incedentes ad ueritatem euangelii, simul et accusantis
pseudoapostolos quosdam peruertentes euangelium
Christi, conititur ad destruendum statum eorum euangeliorum,
quae propria et sub apostolorum nomine eduntur uel etiam
apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat.
porro etsi reprehensus est Petrus et Iohannes et Iacobus,
qui existimabantur columnae, manifesta causa est: personarum
enim respectu uidebantur uariare conuictum. et tamen
cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur,
potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi
4] cf. Gal. 2, 2. 8] cf. Gal. 2, 9. 18] cf. Gal. 2, 14. 19] cf.
Gal. 2, 4. 25] cf. Gal. 2, 9. 27] cf. I Cor. 9, 19.
2 dedit M, dedidit Buulgo 7 et (e in lit.) M dexteras M,
dextnuJ R miscuerunt M, miscuere R uulgo 8 officia R, officio MF
9 si ipse R, sup se M 10 ante cessorum M fidei (syll. de in reu.)
M 17 epistolam M, epistulam R 18 galathas M (pro more) 20 pseudoapostoloa
MF, pseudapostolos B uulgo 23 ademit Eng 26 respectu
(u ea a a m. 1) M
quam docebat. proinde si et pseudoapostoli inrepserant, horum
quoque qualitas edita est, circumcisionem uindicantium et
Iudaicos fastus. adeo non de praedicatione, sed de conuersatione
a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore
aut Christo eius errassent. igitur distinguenda erunt
singula. si apostolos praeuaricationis et simulationis suspectos
Marcion haberi queritur usque ad euangelii deprauationem,
Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. si uero
apostoli quidem integrum euangelium contulerunt, de sola conuictus
inaequalitate reprehensi, pseudoapostoli autem ueritatem
eorum interpolauerunt et inde sunt nostra digesta, quod erit
germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros (non)
passum est? quod Paulum inluminauit et ab eo Lucam? at si
tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam ita inundatione
falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet uerum.
aut si ipsum erit uerum, id est apostolorum, quod Marcion
habet solus, id quomodo nostro consonat, quod non apostolorum.
sed Lucae refertur? aut si non statim Lucae deputandum est quo
Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam
circa titulum, ceterum apostolorum est, iam ergo et nostrum,
quod illi consonat, aeque apostolorum est. sed adulteratum de
titulo quoque.\'
funis ergo ducendus est contentionis pari hinc
inde nisu fluctuante: ego meum dico uerum, Marcion suum; ego
Marcionis adfirmo adulteratum, Marcion meum. quis inter nos
determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem.
quod antiquius repperietur, et ei praeiudicans uitiationem,
quod posterius reuincetur? in quantum enim falsum corruptio
1] cf. Gal. 2, 4. 2] cf. Gal. 2, 3-4.
1 pseudoapostoli MF, pseudapostoli R utdgo 3 fastos MBl, fastos
R3 uulgo 10 pseudoapostoli MF, pseudapostoli R uulgo 11 quo (= ub(f
Eng 12 non addidi, adulteros passum est, quod... Lucam? Eng 13 at
scripsi: aut MR 14 tam MR, iam Eng 17 post solne signum interrogationis
deleui id scripsi: et MR 20 ceterum (= sed) Ciacconius: ceterorum
MR 21 est, sed uulgo sed-quoque aduersarii sunt; propterea male
post quoque distinguuntur capita 25 determinabit R, determinaait
MF 26 antiquus M repperietur JfF, reperietur R 27 reuincetur
inuenietur MR1, inuenietur del. R3
est ueri, in tantum praecedat necesse est ueritas falsum. prior
erit res passione et materia aemulatione. alioquin quam absurdum,
ut, si nostrum antiquius probauerimus, Marcionis uero
posterius, et nostrum ante uideatur falsum quam habuerit de
ueritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem
a nostro expertum quam et editum et postremo id uerius
existimetur, quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque
documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique
non potuissent sine euangelii ueritate, id est ante euangelii
ueritatem. quod ergo pertinet ad euangelium interim Lucae,
quatenus communio eius inter nos et Marcionem de ueritate
disceptat, adeo antiquius Marcionis est quod est secundum
nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam
in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam
mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra
ueritate desciit. quid nunc, si negauerint Marcionitae primam
apud nos fidem eius aduersus epistolam quoque ipsius? quid,
si nec epistolam agnouerint? certe \'Antithesis\' non modo fatentur
Marcionis sed et praeferunt. ex his mihi probatio sufficit. si
enim id euangelium, quod Lucae refertur penes nos, — uiderimus
an et penes Marcionem — ipsum est, quod Marcion
per Antithesis suas arguit ut interpolatum a protectoribus
ludaismi ad concorporationem legis et prophetarum, quo etiam
Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi
quod inuenerat. nemo post futura reprehendit, quae ignorat
futura. emendatio culpam non antecedit. emendator sane euangelii
a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora euersi Marcion
solus et primus obuenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente
iam, quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio
Marcionis. nisi quod humanae temeritatis, non diuinae
auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat
11 quatinus M 12 Marcionis (sc. euangelio) N, marcio M, Marcione R
13 ipse om. M (in mg. add. m. T) 16 desciit MR, desciuit Rig 17 epietolam
M, epistulam H 23 quo scripsi: qua MR inde scil. ex
ludaiemo 27 Antoniniana R3, antoniana MR1
euangelia, dum uitiat, cum, et si discipulus Marcion, non
tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, siue ego,
inquit Paulus, siue illi, sic praedicamus, et si prophetes
Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi;
non enim euersionis sunt, sed pacis, etiam si
angelus Marcion, citius anathema dicendus quam euangelizator
qui aliter euangelizauit. itaque dum emendat, utrumque confirmat:
et nostrum anterius, id emendans quod inuenit, et id
posterius, quod de nostri emendatione constituens suum et
nouum fecit.
In summa: si constat id uerius quod prius, id prius
quod (ab initio.) id ab initio quod ab apostolis, pariter utique
constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias
apostolorum fuerit sacrosanctum. uideamus, quod lac a Paulo
Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti,
quid legant Philipenses Thesalonicenses Ephesii, quid etiam
Romani de proximo sonent, quibus euangelium et Petrus et
Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. habemus
et Iohannis alumnas ecclesias. nam etsi Apocalypsin eius
Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus
in Iohannem stabit auctorem. sic et ceterarum generositas
recognoscitur. dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas,
sed apud uniuersas, quae illis de societate sacramenti confoederantur,
id euangelium Lucae ab initio editionis suae stare,
quod cum maxime tuemur, Marcionis uero plerisque nec notum.
nullis autem notum ut non eo damnatum? habet plane et
illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras,
1] cf. Matth. 10, 24. 2] I Cor. 15, 11. 4] I Cor. 14, 32.
6] cf. Gal. 1, 8. 14] cf. I Cor. 3, 2.
7 qui M. quia R 8 anterius Lat: alterius MR 12 quod <(ab
initio,) id ab initio scripsi: quod et ab initio MF, quod et ab initio.
<id ab initio) R uulgo 15 chorinthi M galathae M sint R, snnt Ai
16 Philippenses R Thessalonicenses JB 23 confoederantur R, conferantur
MF 25 tueamur M (a eras.) notum, nullis uulgo 26 autem
om. Rl eo (scil. quod plerisque nee notum est) damnatum MGB\',
eodem natum Rl, eadem damnatum Oehlerus signum interrogationisposvi
quarum si censum requiras, facilius apostaticum inuenias quam
apostolicum, Marcione scilicet conditore uel aliquo de Marcionis
examine. faciunt fauos et uespae, faciunt ecclesias et
Marcionitae. eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris
quoque patrocinabitur euangeliis, quae proinde per illas et
secundum illas habemus, Iohannis dico atque Mathei, licet et
Marcus quod edidit Petri adfirmetur, cuius interpres Marcus.
nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. capit autem
magistrorum uideri quae discipuli promulgarint. itaque et de
his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit,
quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint,
quemadmodum et Lucae. atquin haec magis a primordio fuisse
credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis
dedicata. ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut
discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent •
sine ulla doctrina magistrorum? igitur, dum constet haec
quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion
attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra?
nam et competit ut, si qui euangelium peruertebant, eorum
magis curarent peruersionem, quorum sciebant auctoritatem
receptiorem. ideo et pseudoapostoli, quod per falsum apostolos
imitarentur. in quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda,
si fuissent corrupta, in tantum confirmauit non fuisse
corrupta quae non putauit emendanda. denique emendauit
quod corruptum existimauit. sed nec hoc merito, quia non
fuit corruptum. si enim apostolica integra decucurrerunt
Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae
eorum, ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae
constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis.
denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diuersum et
2 marcione M 6 atque mathei MF, et Matthaei Rutdgo 8 capit
aatem lun: capita MBl, capit R3 10 quid Ura 18 ignoscenda M
21 paexidoapoBtoli MF, pseudapostoli R uulgo 26 integra Lat: integrae
M, integre R uulgo decucurrerunt MR, decurrerunt F 29 decllcurrisse
MR, decurrisse F
aemulum factum est apostolicis. igitur dabo consilium discipulis
eius, ut aut et illa conuertant, licet sero, ad formam
sui, *** quo cum apostolicis conuenire uideatur. nam et
cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie reuincuntur. aut
erubescant de magistro suo utrobique traducto, cum euangelii
ueritatem nunc ex conscientia tramittit nunc ex impudentia
euertit. his fere compendiis utimur. cum de euangelii fide aduersus
haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem
posteritati falsariorum praescribentem et auctoritatem ecclesiarum
traditioni apostolorum patrocinantem, quia ueritasfalsum
praecedat necesse est et ab eis procedat, a quibus tradita est.
Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi
sumus, euangelium Marcionis prouocantes, sic quoque probaturi
adulteratum. certe enim totum quod elaborauit, etiam :
antithesis praestruendo, in hoc cogit, ut ueteris et noui testamenti
diuersitatem constitu(ens constitu)at proinde Christum !
suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et i
prophetarum. certe propterea contraria quaeque sententiae suae I
erasit, conspirantia cum creatore, quasi (ab) adsertoribus eius in-:
texta, competentia autem sententiae suae reseruauit. haec conueniemus,
haec amplectemur: si nobiscum magis fuerint. si Marcionis
praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem i
uitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reseruata. sic 1
habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique con-i
dicione, quae ex utraque parte condicta sit. constituit Marcion
alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a deo quon- 1
1 <ab) apostolicis Gel 2 et om. Oehlerus 3 lacunam stgnaui:
aut ad formam illorum suum intercidisse puto uideatur scripsi: uideantur
MR uideantur, — nam ... reuincuntur — aut erubescant uulgo
5 erubescant M, erubescunt R de magistro suo scripsi: de magistro
add. in mg. m. 1 M (in uersu lacuna 13 litterarum), de magistro R tllllgo
6 ueritatem M (uerita in ras.) - 7 de euangelii fide MGR3, de euangeliis
Rl 11 procedat M, praecedat R 14 elaborauit MGRS, elaborabit
R1 16 cOnstitu(ens constitu)at scripsi: constituat MR 17 separatum
MGR3, separaturumP, separaturus 22l dei Rig: deum MR
19 <ab) adsertoribus R, adsertoribus MF 21 amplectemur, si uulgo
22 percusserint. tunc uulgo 25 marcioni M
dam ignoto reuelatus sit in salutem omnium gentium, alium,
qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus,
quandoque uenturus. inter hos magnam et omnem differentiam
scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam inter legem
et euangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum.
hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo
dei alterius commune esse debere cum creatore: ceterum
creatoris pronuntiandum, si administrauerit dispositiones eius,
si impleuerit prophetias eius, si adiuuerit leges eius, si repraesentauerit
promissiones eius, si restaurauerit uirtutes eius, si
sententias reformauerit, si mores, si proprietates expresserit.
huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique
et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris.
Anno quintodecimo principatus Tiberii proponit eum
descendisse in ciuitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo
creatoris, in quod de suo ante descenderat. ecquid ergo ordinis
fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur?
cur enim non et ista reprehendam, quae non implent
fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper?
plane semel dicta sint per quae iam alibi retractauimus: an
descendens per creatorem, et quidem aduersus ipsum, potuerit
ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. nunc
autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens
(descendisse) illum. uiderit enim, sicubi \'apparuisse* positum est.
apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel
impegerit oculos in id, quod sine mora apparuit, descendisse
autem dum fit uidetur et subicit oculos de facto. etiam
14] cf. Luc. 3, 1. 15] cf. Luc. 4, 31.
2 qui a deo in ras. M 3 inter MR3, intra B1 4 inter iustum in ras M
6 Christo om. Rl 7 creatore, ceterum uulgo, creatore, ceterum (eum) Eng
14 tyberii M, Tiberiani R uulgo deum Gel 15 galileae M cafarnaum M
16 quod R, quo M ecquid Rig: et quid MR 20 retractauimus scil.
ea quae non implent fidem ordinariae narrationis an R, ac M
25 apparere (rere ex rue a m. 2) M 26 oculos in id R, occulo sinit M
27 subicit M, subit R oculos de facto. scripsi: oculos. de facto uulgo;
intellego: das Herabsteigen aber wird bemerkt, indem es geschieht, und
hãU die Augen emporgerichlet von dem Augenblick an, wo es eintritt
XXXXVII Tert. III.
28
ordinem facit atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu,
quonam impetu uel temperamento, etiam quo in tempore diei
noctisue descenderit; praeterea, quis uiderit descendentem,
quis retulerit, quis adseuerauerit rem, utique nec adseueranti
facile credendam. indignum denique, ut Romulus quidem
ascensus sui in caelum habuerit Proculum adfirmatorem,
Christus uero dei descensus de caelo sui non inuenerit adnuntiatorem,
*** quasi non sic et ille ascenderit isdem mendacii
scalis, sicut et iste descendit. quid autem illi cum Galilaea.
si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro
praedicationem, dicente Esaia: hoc primum bibito, cito
facito, regio Zabulon et terra Nepthalim, et ceteri
quimaritimam, etIordanis, Galilaea nationum. populus,
qui sedetis in tenebris, uidete lumen magnum; qui
habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen
ortum est super uos? bene autem, quod et deus Marcionis
inluminator uindicatur nationum, quo magis debuerit, uel de
caelo etsi descenderet, utique in Pontum potius descendere
quam in Galilaeam. ceterum et loco et inluminationis opere
secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum
incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu
uenisse se, non ut legem et prophetas dissolueret, sed ut
potius adimpleret. hoc enim Marcion ut additum erasit. sed
frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte.
prophetiam enim interim de loco adimpleuit: de caelo statim.
ad synagogam. ut dici solet: \'ad quod uenimus, hoc age\\
11] Es. 9, 1-2. cf. Matth. 4, 15-16. 22] cf. Matth. 5, 17.
25] cf. Luc. 4, 16. 21.
3 descenderit. praeterea uulgo 7 dei om. NPam 8 lacunam signaui:
nt sic interim agamus uel similta desidero, (non) quasi non sic Eng isdem
MF, iisdem Buulgo mendacii R, mendaciis MF 11 bibito Bl, ibito
MF, obito R3G 13 qui maritimam (jscil. incolitis terram), et Iordania
(scil. terra) post nationum grauius cUstinxi 15 terram om. Bl
16 super uos MB, nobis N 17 debuerit, uel de caelo etsi descenderet
scripsi (cf. I. 8 et 9): debuerit uel de caelo descendere, etsi MB 19 loco
JS3, in loco MBl 24 negabit B1, negauit MBl
Marcion: aufer etiam illud de euangelio: non sum missus
nisi ad oues perditas domus Israhel, et: non est
auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet
Christus Israhelis uideatur. sufficiunt mihi facta pro dictis.
detrahe uoces Christi mei: res loquentur. ecce uenit in synagogam:
certe ad oues perditas domus Israhelis. ecce doctrinae
suae panem prioribus offert Israhelitis: certe, ut filios praefert.
ecce aliis eum nondum impertit: certe, ut canes praeterit. quibus
autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse
inprimis non fuisset creatoris? et tamen quomodo in synagogam
potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius
nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu
denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae natiuitatis
Romana archiua custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum
scirent, non admittendum in sancta sanctorum. sed
etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi
ab optime cognito et explorato et probato iam pridem in hoc
ipsum uel aliunde commendato cum hoc munere. stupebant
autem omnes ad doctrinam eius. plane. quoniam, inquit,
in potestate erat sermo eius, non quoniam aduersus legem
et prophetas docebat. utique enim eloquium diuinum et uim
et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam
legis et prophetarum. alioquin non stuperent, sed
horrerent, nec mirarentur, sed statim auersarentur destructorem
legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedi.
catorem, quia nec potuisset aduersus legem et prophetas
docere et hoc nomine aduersus creatorem non praemissa
diuersae atque aemulae diuinitatis professione. cum ergo nihil
11 Matth. 15, 24. 2] Matth. 15, 26. 18] Lnc. 4, 32.
2 est (= eSeauv) MR, est (bonum) Lat 4 aideatur scripri: uideretur
MR sufficiant MF, sufficiant R 5 noces M, uocem JJ 11 iorepen-
▼
tinuB M (corr. m. 1) 13 agusti M (v s. u. a m. 1) 14 nisi (ni in ras.) M
18 aliundeiJ, alia de M conmendato M cum hocmunere fort. spuria;
displicet enim illud cum multoque aptius ex antecedentibus suppleretur:
in hoc ipsum (seil. docendi munus) 21 diuinum et ui et gratia fort.
24 horrerent. nec uulgo 26 potuisset R, pocius set MF
28*
tale scriptura significet, nisi solam uim et potestatem sermonis
admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem
docuisse illum, quia non negauit, quam aduersus creatorem,
quia non significauit. atque ita aut eius erit agnoscendus,
secundum quem docuit, aut praeuaricator iudicandus, si secundum
eum, aduersus quem uenerat, docuit. exclamat ibidem
spiritus daemonis: quid nobis et tibi est, Iesu uenisti
perdere nos; scio qui sis, sanctus dei. hic ego non retractabo,
an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec
Christum uocari oporteret, si non creatoris, — alibi iam de
nominibus expostulatum est — at nunc discepto, quomodo hoc
eum uocari cognouerit daemon, nulla umquam retro emissa
praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius
nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti (et)iam ipsi suo
creatori. quid autem iam tale ediderat nouae diuinitatis. per
quod posset alterius dei sanctus intellegi? tantum quod synagogam
introgressus et nec sermone operatus (erat) aliquid aduersus
creatorem? sicut ergo quem ignorabat nullo modo
poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnouit.
nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse et
Iesum nomen domini esse in filio Naue. haec et ab angelo exceperat
secundum nostrum euangelium: propterea quod in
te nascetur uocabitur sanctum, filius dei, et uocabis
nomen eius Iesum. sed et habebat utique sensum aliquem
dominicae dispositionis — licet daemon tamen — magis quam
alienae et nondum satis cognitae. nam et praemisit: quid
nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, (sed) ad quem
pertinent spiritus creatoris. nec enim dixit: \'quid tibi et
7] Luc. 4, 34. 20] cf. Ps. 15, 10. cf. Act. 2, 27. 211 cf. Dent.
28, 10. 22] Luc. 1, 35. 23] Luc. 1, 81. 26] Luc. 4, 34.
1 Bolamium M 7 Iesu R, ihn M 9 nec E, ne MF 10 parenthesin
indicauit Eng 11 hoc eum MFB3, eum J21 14 ignoti Urs: ignoto
MR (et)iam Urs: iam ME suo creatori scil. daemonit 15 ediderat
R, ediderit M 16 posset M, possit E 17 erat addidi 21 domini
scripsi: dei MR 27 Iesu in ME post extraneum traditum huc transtulit
Iwn; iniuria reposuit Ochlerus sed add. Iun
nobis\'? sed \'quid nobis et tibi\'? se deplorans et sorti suae
exprobrans. quam iam uidens adicit: uenisti perdere nos.
adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saeui dei filium
agnouerat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis.
quorsum hunc locum praemisimus? ut Iesum et a daemone
non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium
confirmatum quam creatoris. \'atquin\', inquis, \'increpuit illum
Iesus). plane, ut inuidiosum et in ipsa confessione petulantem,
ut male adulantem, quasi haec esset summa gloria Christi, si
ad perditionem daemonum uenisset et non potius ad hominum
salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de
candida salutis gloriari uolebat. aut cur eum increpuit? si
quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus nec dei sanctus
omnino; si quasi ex parte mentitum, quod eum legum quidem
et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit
hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non aestimantem,
quod ignorabat aestimandum: alium legum et alterius
dei sanctum. quodsi uerisimiliorem statum non habet increpatio
nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus
est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter
quem alium daemon agnouisse non poterat, et Iesus eum confirmauit,
quem agnouerat daemon, dum non ob mendacium
increpat daemonem.
Nazaraeus uocari habebat secundum prophetiam Christus
creatoris. unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant
per eum. nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei
exalbati sunt super niuem, qui scilicet retro luridati
delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo
autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris,
2] Luc. 4, 34. 7] cf. Lnc. 4, 35. 11] cf. Lnc. 10, 20.
26] Thren. 4, 7.
1 se B3, sed MBl 9 ut MB, et Pam 14 eum R, in eum MF
15 existimas; sed M 16 existimantem Pam 17 ezistimandum Pam
18 increpationi si M 19 mentitus (m eras.) M 25 Nazarenos MB,
Nazaraeos Pam 27 exalbati R3, exaltati MBl 29 nazarei M
(in) quas apud Nazareth descendit, uitando Archelaum, filium
Herodis. hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis
oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium
Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita
Christo creatoris per -prophetas emancipata. ceterum prophetarum
erit Christus, ubicumque secundum prophetas inuenitur.
et tamen apud Nazareth quoque nihil noui notatur praedicasse,
dum alio merito [unius prouerbii] eiectus refertur. hic primum
manus ei iniectas animaduertens necesse habeo iam de substantia
eius corporali praefinire, quod non possit phantasma
credi qui contactum et quidem uiolentia plenum detentus et
captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. nam
etsi per medios euasit, sed ante iam uim expertus et postea
dimissus, scilicet soluto, uti adsolet, tumultu, uel etiam inrupto,
non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui
succidisset, si fuisset. tangere enim et tangi nisi corpus
nulla potest res etiam saecularis sapientiae digna sententia
est. ad summam: et ipse mox tetigit alios, quibus manus
imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat,
tam uera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat.
ipse igitur est Christus Esaiae, remediator ualitudinum: hic,
inquit, imbecillitates nostras aufert et langores portat.
portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere.
sufficit interim mihi generalis repromissio. quodcumque curauerit
Iesus, meus est. ueniemus tamen et ad species curationum.
Ceterum et a daemoniis liberare curatio est ualitudinis.
itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli
cum testimonio excedebant uociferantes: tu es filius dei.
11 cf. Matth. 2, 22. 8] cf. Luc. 4, 23. [24.] 29. 12] cf. Luc.
4, 29. 13] cf. Luc. 4, 30. 16] Lucret. de rer. nat. I, 305. 21] Es.
53, 4. 28] Luc. 4, 41.
1 (in) quae scripsi: quas MB, (ad) quas Gel 5 mancipata Ittn
8 alio merito (= um einer anderen Schuld willen, cf. Luc. 4, 23) scripsi:
alio, merito uulgo unius prouerbii seclusi; est interprctamentum, et
quidem ineptum. uerborum alio merito, sumptum ex Luc. 4, 24. 15 eluso
Us, eius o MR1 17 sapientia Oehlerus 22 langores MF, languores R
26 ad daemoniis M est R, et M
cuius dei, uel hic pareat. (sed proinde increpabantur et
iubebantur tacere\'. proinde enim Christus ab hominibus, non
ab spiritibus inmundis uolebat se filium dei agnosci, ille
Christus dumtaxat, cui hoc congruebat, quia praemiserat per
quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. illius
erat praeconium inmundi spiritus respuere, cui sancti abundabat.
porro qui numquam fuerat adnuntiatus, si tamen uolebat
agnosci, — frustra autem uenerat, si nolebat — non esset
aspernatus testimonium alienae et cuiuscumque substantiae,
quia propriae non habebat qui in aliena descenderat. iam nunc
et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus
ipsius agnosci et diuulgari prae timore; nisi quod Marcion
deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed
iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira saeuitia iudicia
uindicta damnatio. sed et daemonia timore utique cedebant,
— ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura
non cedendi, si non timendi — et ille iussu et increpitu ea
expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. aut
numquid ideo increpabat, quia timebatur, nolens timeri? et
quomodo ea uolebat excedere, quod nisi timore non facerent?
cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae
ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere, cecidit et in
aliam praeuaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium
creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret
daemonia, sed per creatoris auctoritatem.
In solitudinem procedit. sollemnis et huiusmodi regio creatoris.
oportebat sermonem illic quoque uideri in corpore, ubi egerat
aliquando et in nube. competebat et euangelio habitus loci, qui
placuerat et legi. capiat itaque iocunditatem solitudo; hoc
1] cf. Luc. 4, 41. 26] cf. Luc. 4, 42. 28] cf. Exod. 13, 21.
29] cf. Es. 35, 1.
1 hic om. R1 2 ab MF, a R 6 sancti seil. spiritus praeconium abundabat
scripsi: abnndabant MR 8 esset R3, esse et MR1 10 quia
scripsi: qui MR 16 parenthesin indicaui: cedebant. ergo uulgo 24 sustineret
R, sustinere et F, sustineri et M 26 procedit R3, procedii MRl
27 < et) in corpore fort.
Esaias promiserat. detentus a turbis: oportet me, inquit, et
aliis ciuitatibus adnuntiare regnum dei. ostenderat iam
alicubi deum suum? non puto adhuc usque. sed [de] his loquebatur,
qui alium quoque deum nouerant? nec hoc credo. ergo
si nec ille alium deum ediderat nec illi nouerant praeter creatorem,
eiusdem dei regnum portendebat, quem solum sciebat
notum eis, qui audiebant.
De tot generibus operum quid utique ad piscaturam
respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios
Zebedaei — non enim simplex factum uideri potest de quo
argumentum processurum erat — dicens Petro trepidanti de
copiosa indagine piscium: ne time, abhinc enim homines
eris capiens? hoc enim dicto intellectum illis suggerebat
adimpletae prophetiae, se eum esse, qui per Hieremiam pronuntiarat:
ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur
illos, homines scilicet. denique relictis nauclis secuti
sunt eum, ipsum intellegentes, qui coeperat facere quod edixerat.
aliud est, si adfectauit de nauiculariorum collegio adlegere,
habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem.
Praestruximus quidem aduersus antithesis nihil proficere
proposito Marcionis quam putat diuersitatem legis et euangelii.
ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione
nouae legis et noui sermonis et noui testamenti. sed
quoniam adtentius argumentatur apud illum suum nescio quem
ouvTaXawutopov (commiseronem) et auvp.iao6(x=vov (coodibilem) in
leprosi purgatione, non pigebat ei occurrere et inprimis figuratae
legis uim ostendere, quae in exemplo leprosi non
1] Luc. 4, 43. 9] cf. Luc. 5, 1-11. 12] Luc. 5, 10. 15] Hier.
16, 16. 26] cf. Luc. 5, 12-14. 27] cf. Leu. 18, 44-46.
1 inquig M 2 ostenderat MRs, offenderat Rl 3 de seclusit Rz;
restituit Rig, sed iniuria (cf. I. 4) 9 Simonem R, sjmonem M 14 eum
R,, enim MRl iheremia M 16 nauclis MF, nauiculis Buulgo
25 covtaXatJtcwpov R, CYNTAANnePOYM M <id est) commiseronem
R3uulgo 5onp,i50\'i|Atvov R, CYNMEICOYMENOYM M (id est)
coodibilem R3 uulgo 26 purgatione teripvi: purgationem MR pigebat
MF, pigebit R uulgo
contingendi, immo ab omni commercio summouendi, communicationem
prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus
et apostolus cibum quoque uetat sumere; participari enim
stigmata delictorum quasi ex contagione, si qui se cum
peccatore miscuerit. itaque dominus, uolens altius intellegi
legem per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non
destruens sed magis exstruens quam pertinentius uolebat
agnosci, tetigit leprosum. a quo et si homo inquinari potuisset,
deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet: ita non
praescribetur illi, quod debuerit legem obseruare et non contingere
inmundum, quem contactus inmundi non erat inquinaturus.
hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum
tuo non competere demonstro. si enim ut aemulus legis tetigit
leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum
inquinamenti, quomodo posset inquinari qui corpus non habebat,
quod inquinaretur? phantasma enim inquinari non posset.
qui ergo inquinari non poterat, ut phantasma, iam non uirtute
diuina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate, nec
contempsisse uideri potest inquinamentum, cuius materiam
non habebat: ita nec legem destruxisse qui inquinamentum
ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione uirtutis euaserat.
Si autem Heliseus. prophetes creatoris, unicum leprosum
Naaman Syrum ex tot leprosis Israhelitis emundauit, nec hoc
ad diuersitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum
Israheliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus
emundare non ualuerat: Syro facilius emundato significat
t per nationes emundationis in Christo, lumine earum, quae
septem maculis capitalium delictorum inhorrerent: idolatria
blasphemia homicidio adulterio stupro falso testimonio
3] cf. I Cor. 5, 11. 22] cf. IIII Reg. 5, 9-18. 27J cf. Luc. 2. 32.
4 qui B, quis M 7 pertinentius MR1, pertinens eius R3 8 leproBum,
a quo uulgo 14 nihili R, nihil M 24 melioris R3, meliori se MRl
25 Iaraeliten R, israhelitem MF emnndauit N Pam 26 ualuerat, Syro
uulgo eigni6cat (scil. prophetes) MRS significato R3 uulgo 27 propiores
nationes emundationis fort., par nationes emundationes Eng
fraude. quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane
lauit, simul ut et totius hebdomadis caneret expiationem
et quia unius lauacri uis et plenitudo Christo soli dicabatur,
facturo in terris sicut sermonem compendiatum ita et lauacrum.
nam et hoc opponit Marcion: Heliseum quidem materia
eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum
uero uerbo solo, et hoc semel functo, curationem statim
repraesentasse. quasi non audeam et uerbum ipsum in substantiam
creatoris uindicare: nullius rei non ille potior auctor,
qui prior. incredibile plane, ut potestas creatoris uerbo remedium
uitii unius operata sit, quae uerbo tantam mundi molem
semel protulit. unde magis dinoscitur Christus creatoris quam
ex uerbi potestate? sed \'ideo alius Christus, quia aliter quam
Heliseus, quia potentior dominus famulo suo\\ quid constituis,
Marcion? proinde res agi a seruis, quemadmodum ab ipsis
dominis? non times, ne in dedecus tibi uertat, si ideo Christum
negas creatoris, quia potentior fuerit famulo creatoris, quia ad
Helisei pusillitatem maior agnoscatur, si tamen maior? par
enim curatio, licet distet operatio. quid amplius praestitit tuus
Christus quam meus Heliseus? immo quid magnum praestitit
Christi tui uerbum, cum id praestiterit, quod fluuius creatoris?
Secundum haec cetera quoque occurrunt. quantum enim
ad gloriae humanae auersionem pertinebat, uetuit eum
diuulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem
impleri: uade, ostende te sacerdoti et offer munus,
quod praecepit Moyses. argumenta enim figurata utpote
prophetae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae
significabant hominem quondam peccatorem uerbo mox
1] cf. IIII Reg. 5, 14. 4] cf. Rom. 9, 28. 14] cf. Matth. 10, 24.
25] Luc. 5, 14.
2 ut et M, et ut R 3 et (prius) del. Pam 7 uero uerbo R3, uerbo
uero MR1 functo MR (defendit iure Eng; ef. de prtJescr. haer. 29: tot
ministeria perperam functa), functum Lat 15 Marcion, proinde uttlgo
17 quia-agnoscatur scripti: qui-agnoscitur MR 21 Christi tui M, tui
Christi R uulgo 26 figurata, utpote propheta, legis Eng utpote
M, utputa R 27 prophetae MR, prophetatae Pam
dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum,
orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per
Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. itaque adiecit:
ut sit uobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se
legem non dissoluere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum
esse, qui morbos et ualitudines eorum suscepturus adnuntiabatur.
hanc tam congruentem et debitam interpretationem
testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis
et lenitatis quaerit excludere. nam (ut bonus\', inquit,
(praeterea (ut) sciens omnem, qui lepra esset liberatus, sollemnia
legis executurum, ideo ita praecepit\'. in uanum ergo descendit
quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. atquin,
quasi sciens formam eorum, magis ab ea auertendos praeuenire
debuerat, si in hoc uenerat. quid tum? perseuerauitne in bonitate,
id est permissione legis. an non? si enim bonus perseuerauit,
nusquam destructor erit legis nec dei alterius habebitur,
cessante legis destructione, per quam alterius dei uindicatur.
si non perseuerauit bonus, destruendo postea legem,
falsum ergo testimonium [postea collocauit apud illos in curatione
leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem.
malus iam, quando legis euersor, si bonus, cum legis indultor.
sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmauit.
nemo enim malo obsequi patitur. ergo et sic malus,
si obsequium legi malae indulsit, et sic deterior, si bonae
legis destructor aduenit. proinde si ut sciens omnem, qui lepra
liberatus esset, ita facturum, ideo praecepit munus offerre,
potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. cur
enim non tacuit. ut homo solo suo arbitrio legi oboediret? tunc
4] Luc. 5, 14. 5] cf. Matth. 5, 17. 6] cf. Es. 53, 4.
5 quo testabatur-adnuntiabaturfort. spuria; cf. quae sequuntur et 444,
3 sqq. 9 ut bonus scripsi: et bonus MR 10 <ut> sciens scripsi:
sciens MR 11 uerba in uanum-in hoc uenerat, quae in MR infra l. 27
post nItro futurum leguntur, huc tramtuli 13 formam eorum = ihre Art,
namlich die feierlichen Formen des Gesetzes eu erfullen 15 an Pam:
aut MR 16 nusquam MR, numquam Pam 19 postea seclusi
23 obsequi MR3, obsequio 221 24 legi malae M, malae legi Ruulgo
27 sciebagt M (corr. m. 1) cur enim MR, cur ergo N Pam
enim aliquatenus posset uideri patientiae suae praestitisse. sed
adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere.
cuius iam testimonii, nisi legis adsertae? certe nihil interest.
quomodo firmauerit legem, siue qua bonus siue qua superuacuus,
siue qua patiens siue qua inconstans, dum te, Marcion,
de gradu pellam. ecce praecepit legem impleri. quocumque
modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam:
non ueni legem dissoluere, sed adimplere. quid
ergo tibi fuit de euangelio erasisse quod saluum est? confessus
es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. constat
ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius uocem domini
de euangelio eradicasse quam nostros iniecisse.
Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante
populo. uidebit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem
domini et gloriam dei. quam sublimitatem et quam gloriam?
conualescite, manus dimissae et genua dissoluta
— hoc erit paralysis —; conualescite. ne timete, non
otiose iterans (conualescite') nec uane subiungens \'ne timete\',
quoniam cum redintegratione membrorum uirium quoque repraesentationem
pollicebatur: exurge et tolle grabattum tuum,
simul et animi uigorem ad non timendos qui dicturi erant:
quis dimittet peccata nisi solus deus? habes itaque iam
et specialis medicinae dispunctam prophetiam et eorum, quae
medicinam sunt secuta. pariter et dimissorem delictorum
Christum recognosce apud eundem prophetam: quoniam, inquit
in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra
ipse auferet. nam et in primore ex ipsius domini persona:
8] Matth. 5, 17. 13] cf. Luc. 5, 17-26. 14—17] Es. 35, 2-4.
20] Luc. 5, 24. 22] Luc. 5, 21. 25] Es. 53, 11.
1 perstitisse Oehlerus 4 auperuacuus = sich der Muhe ea Verbtetens
(als einer doch vergeblichen) entziehend 6 pellam (a in ras. a m. 1) M
7 praecepit lll, praecipit R 12 eradicasse lIIRN, erasispe Pam nostros
J23, nostras MBl 16gloriam? (quam disserit, subiciens:)» fort. 17 ne M,
nec R uulgo 18 ne M, nec R uulgo 20 grabattum M, grabbatum F,
grabatum R uulgo 22 dimittet M, dimittit R 25 quoniam M, quomodo R
27 auferet scripsi (= avotsei): aufert MR primore M, priore R wulgo
etsi fuerint delicta uestra tamquam roseum, uelut
niuem exalbabo, etsi tamquam coccinum, uelut lanam
exalbabo, in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in
coccino domini, ut clariorem. etiam Micheas de uenia delictorum:
quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et
praeteriens iniustitias residuis hereditatis tuae; et
non tenuit in testimonium iram suam, quia t uoluit et
misericordiae; auertet et miserebitur nostri; demerget
delicta nostra et demerget in profundum maris
peccata nostra. sed et si nihil tale in Christum fuisset
praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore,
promittentia mihi et in filio patris adfectus. uideo Niniuitas
scelerum ueniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque
a Christo, qui a primordio egit in patris nomine. lego et
Nathan prophetam agnoscenti Dauid delictum suum in Uriam
dixisse: et dominus circumduxit delictum tuum et non
morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum
idolatriae et sanguinis Nabuthae, ueniam meruisse paenitentiae
nomine, (et) Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii
culpam deprecatione delesse. quid de ipso populo retexam,
totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo,
qui mauult misericordiam quam sacrificium et peccatoris paenitentiam
quam mortem. prius est igitur, neges creatorem indulsisse
aliquando delicta, consequens est, ut ostendas nec in
Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis
nouam istam Christi, noui scilicet, benignitatem, si probaueris
nec parem creatori nec praedicatam a creatore. sed et peccata
dimittere an eius possit esse, qui negetur tenere, et an eius
1] Es. 1, 18. 5] Mich. 7, 18-19. 12] cf. Ion. 3, 10. 16] II
Reg. 12, 18. 17] cf. III Reg. 21, 29. 19] cf. I Reg. 14, 27. 45.
22] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. cf. Ez. 33, 11.
7 uoluit et MR, uoluit esse Oehlerus, uolens est fort. (ou cł.ÜIjt-ţ.c;
iliouç lotiv) 8 misericordiae M, misericordiam Eng, misericordem R
uulgo demerget (bis) Pam: dimerget MR 9 profundum M, profundo
R, profunda Pam 14 qui MR, quia Gel uulgo 19 et addidi
ionathain M 24 est deleri uult Rig
sit absoluere, cuius non sit etiam damnare, et an congruat
eum ignoscere, in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi
malumus admonere quam retractare.
De filio hominis duplex est nostra praescriptio: neque mentiri
posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non
uere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus
ex homine, uel patre uel matre. atque ita discutiendum, cuius
hominis filius accipi debeat, patris an matris. si ex deo patre est,
utique non ex homine; si non est ex homine (patre), superest, ut
ex homine sit matre; si ex homine (matre,) iam apparet. quia
ex uirgine. cui enim homo pater non datur nec uir matri eius
deputabitur. porro, cui uir non deputabitur uirgo est. ceterum
duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non uirgo sit
mater. habebit enim uirum, ut uirgo non sit, et habendo
uirum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et
hominis esset filius. talem, si forte. Castori aut Herculi natiuitatem
fabulae tradunt. si haec ita distinguntur, id est si ei
matre filius est hominis, quia ex patre non est, ex matre
autem uirgine, quia non ex patre homine, hic erit Christus
Esaiae, quem concepturam uirginem praedicat. qua igitur
ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non
possum. si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem
de fabula facis Christum; si matris tantum hominis,
meum concedis; si neque (martris neque) patris hominis, ergo
nullius hominis est filius, et necesse est, mendacium admiserit
qui se quod non erat dixit. unum potest angustiis tuis subuenire:
si audeas aut deum tuum, patrem Christi, hominem
quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut
uirginem hominem negare. quod nec Valentinus quidem fecit.
quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud
20] cf. Es. 7, 14. 30] cf Dan. 7, 13.
3 mali mus MBl, maluimus Rsuulgo 5 posset (t eras.) M 7 matre,
atque uulgo 9 est ex MR, est deleri vult Rig patre addidi 10 matre
addidi 11 homo om. 221 17 fabulae tradunt M, tradunt fabulae B
uulgo distinguuntur R uulgo si n haec ita distinguntur, <ut nos
uolumus) fort. 24 matris neque addidi
Danihelem? nonne sufficiet ad probationem prophetici Christi ?
cum enim id se appellat, quod in Christum praedicabatur
creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi, in quem
praedicabatur. nominum communio simplex, si forte, uideri
potest, — et tamen nec Christum nec Iesum (eum) uocari debuisse
defendimus diuersitatis condicionem tenentes — appellatio autem,
quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obuenit, in
tantum difficile est, ut et ipsa concurrat super nominis communionem,
— ex accidenti enim proprio est — maxime cum
causa non conuenit, [eadem] per quam deueniat in communionem.
atque adeo. [si et Christus Marcionis natus ex homine
diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem. et
essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus.
ergo] cum appellatio propria est eius, in quo habet causam,
si et alii uindicetur, in quo est communio nominis, [non etiam
appellationis] suspecta iam fit communio nominis quoque in
eo, cui uindicatur sine causa communio appellationis, et
sequitur, ut unus [idemque] credatur qui et nominis et appellationis
capacior inuenitur, dum alter excluditur, qui non habet
appellationis communionem, carens causa. nec alius erit capacior
utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem
filii hominis. Iesus scilicet creatoris. hic erit uisus
Babylonio regi in fornace, cum martyribus suis quartus. tamquam
.\'-\'.......
23] cf. Dan. 3, 25.
1 sufficiet M. sufficit R 2 appellaijt M 5 parenthesin indicaui eunt
addidi 6 dinersitates M 7 ex accidenti obuenit MGR3, ex accidentia
inuenit Rl 9 parmthesin indicaui 10 eadem seclusi 11 si et Christus-
ergo seclusi: nam inde a uerbis atque adeo incipere totius disputationis
conclusionem in propatulo est. quae autem intercedunt ea tantummodo
explicant quae antecedunt: maxime cum-in communionem. postremo illud
ergo (1.14)prorsus caret senau; additum uidetur postquam interpretamentum
olim margini adscriptum inter uerba irrepsit. defendit quae seclusi Eng,
sic distinguens: in communionem, atque adeo, si.... et duo lesus: ergo
etc., cui eo minus adstipulor, quia et supra et infra manus interpolatoris
cognoscitur 13 et (prius) om. M 15 et deleri uult Rig non otiam
appellationis seclusi 17 uindicatur in eo sine M 18 idemque seclusi-
I
21 appellatiofli? M (corr. m. 1) 22 erit MF, erat R uulgo
filius hominis, idem ipsi Daniheli reuelatus directo filius hominis,
ueniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat.
Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica
circa filium hominis. sed plus mihi scriptura confert, ipsius
scilicet domini interpretatione. nam cum Iudaei, solummodo
hominem eius intuentes necdum et deum certi, qua dei
quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta
dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem
eorum de homine eis respondit, habere eum potestatem
dimittendi delicta. quando et filium hominis nominans
hominem nominaret, nisi quia ideo ipsa uoluit eos appellatione
filii hominis ex instrumento Danihelis repercutere, ut
ostenderet esse et hominem, qui delicta dimitteret? illum scilicet
solum filium hominis apud Danihelis prophetiam, consecutum
iudicandi potestatem ac per eam utique et dimittendi delicta,
— qui enim iudicat et absoluit — ut scandalo isto discusso
per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum
esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. denique
nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto
loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est in quo
primum iudicauit, dum absoluit. ad haec quodcumque diuersa
pars fuerit argumentata quale sit, dispice. nam in illam necesse
est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem
eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium uirginis
concedat. quodsi et auctoritas diuina et rerum natura
et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam,
occasio est et hic interpellandi quam breuissime de substantia
corporis aduersus phantasmata Marcionis. si natus ex homine
est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. plane facilius
inuenias hominem natum cor non habere uel cerebrum, sicut
2]cf.Dan.7,13. 5]cfLuc.5,17-26. 7]cf.Luc.5,21. 14]cf.Dan.7,14.
1 hominis, idem uulgo ipsi Danieli R3, ipse Danihel MRl 10 con-
iunge: quando (da er doch ..) nominans hominem et filium hominis nominaret
13 esse et hominem M, esse hominem F, et hominem H, eum
,
et hominem G, deum et hominem Urs 22 dispice M, inspice R
26 insaniam Rig: in insaniam MR 28 phantasma fort.
ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. atque
adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.
Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit,
quasi ab aduersario legis adlectum extraneum legis et ludaismi
profanum. excidit ei uel de Petro, legis homine et tamen
non tantum adlecto sed etiam testimonium consecuto agnitionis
praestitae a patre; nusquam legerat lumen et spem et
expectationem nationum praedicari Christum. atquin probauit
potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium,
sed male habentibus. si enim male ualentes uoluit intellegi
ethnicos et publicanos, . quos adlegebat sanos Iudaeos confirmabat,
quibus medicum necessarium negabat. hoc si ita est,
male descendit ad legem destruendam quasi ad malam ualitudinem
remediandam, in qua qui agebant bene ualebant,
quibus medicus necessarius non erat. quale est autem, ut
similitudinem medici proposuerit nec impleuerit? nam sicut
sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis,
quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem
et protectorem et ab illo potius medicum Christum. hoc similitudo
praeiudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem
pertinent qui languent. Unde autem et Iohannes uenit in
medium? subito Christus, subito Iohannes. sic sunt omnia
apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud
creatorem. sed de Iohanne cetera alibi. ad praesentes enim
quosque articulos respondendum est. nunc illud tuebor, ut
demonstrem et Iohannem Christo et Christum Iohanni conuenire,
utique qua prophetae creatoris Christum creatoris, atque ita
erubescat haereticus, Iohannes ordinem frustra frustratus. si
enim nihil omnino administrasset Iohannes, secundum Esaiam
3] cf. Luc. 5, 27—32. 6] cf. Matth. 16. 17. 7] cf. Es. 42, 6;
49, 6; Luc. 2, 32. cf. Es. 51, 5. 8] cf. Gen. 49, 10. 9] cf. Luc.
5, 31. 21J ef. Luc. 5, 33-35. 29] cf. Es. 40, 3.
4 (ut) extraneum fort. 8 expectationem Gel: pectationem M, spectationem
JR 11 sanis fort. 18 (in> quantum Iun 22 iohannes M, et
lohannes Ruulgo 24 enim om. Pam 27 qua prophetae creatoris
scripsi: prophetae creatoris qua MR
XXXXVII. Teri. 111.
29
uociferator in solitudinem et praeparator uiarum dominicarum
per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam
ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes
et bibentes ad formam discipulorum Iohannis adsidue
ieiunantium et orantium prouocasset, quia, si qua diuersitas
staret inter Christum et Iohannem et gregem utriusque, nulla
esset comparationis exactio, uacaret prouocationis intentio.
nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diuersae diuinitatis
aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter ae non
conuenirent, non conuenientes prius de auctoritatibus disciplinarum.
adeo Iohannis erat Christus et Iohannes Christi, ambo
creatoris et ambo de lege et prophetis praedicatores et magistri.
si Christus - reiecisset Iohannis disciplinam, ut dei alterius,
et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam
scilicet et contrariam initiatos diuinitatem, — at nunc, humi
liter reddens rationem, quod non possent ieiunare filii sponsi
quamdiu cum eis esset sponsus, postea uero ieiunaturos promittens,
cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos
defendit, sed potius excusauit, quasi non sine ratione reprehensos,
nec Iohannis reiecit disciplinam, sed magis concessit,
[tempori Iohannis eam praestans] ut tempori suo eam
destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius,
si non ipsius fuisset iam quae erat. teneo meum Christum
etiam in nomine sponsi, de quo psalmus: ipse tamquam
sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli
2J cf. Matth. 3, 2. Marc. 1, 4. Luc. 3, 3. 3] cf. Luc. 5, 33. 16] cf.
Luc. 5, 34—35. 24] Ps. 18, 6. 7.
1 solitudine Iun 3 ipsum <dominum> lort. 9 praedicationis Rl
11 Iohannis R, iohannes M 13 ai scripsi: eed MRI, sed (et) R? uulgo
14 incedentes R3, intercedentes MRl 15 diuinitatem Mjn ras. diuinitatem
(mente supple tale quid: aliter res se baberet), — at nunc scripsi:
diuinitatem. at nunc MR 21 tempori-praestans seclusi: interpretantur
haec ea quae sequuntur, et quidem falso; suo enim tempori intellege ei
tempan, cum ablatus sit sponsus, id est post obitum domini ea (ã ex
t m. 1 in mg.) M ut tempori suo Lat: temporis ut tempore suo MRlt
temporis, ut tempori suo R3 22 reiecturus R3, reiecturos MR1 defenaurus
MR3, defensuros Rl 23 quae erat. teneo MR3, quaerat, teneo JR1
profectio eius et deuersio eius ad summum usque eius,
qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem: exultet, inquit,
anima mea in domino; induit enim me indumentum salutaris
et tunicam iocunditatis, uelut sponso circumposuit
mihi mitram, uelut sponsae **. in se enim et ecclesiam
deputat, de qua idem spiritus ad ipsum: et circumpones tibi
omnes eos uelut ornamentum sponsae. hanc sponsam
Christus sibi etiam per Salomonem ex uocatione gentium arcessit,
si quidem legisti: ueni, sponsa, de Libano, eleganter Libani
utique montis mentione iniecta, qui turis uocabulo est penes Graecos;
de idolatria enim sibi sponsabat ecclesiam. nega nunc te
dementissimum, Marcion. ecce legem tui quoque dei impugnas.
nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit
nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma seruat.
quid itaque Christum eius sponsum facis? illius hoc nomen est,
qui masculum et feminam coniunxit, non qui separauit. Errasti
in illa etiam domini pronuntiatione, qua uidetur noua et uetera
. discernere. inflatus es utribus ueteribus et excerebratus es nouo
uino, atque ita ueteri, id est priori euangelio, pannum haereticae
nouitatis adsuisti. in quo aliter creator, uelim discere.
cum per Hieremiam praecipit: nouato uobis nouamen
nouum, nonne a ueteribus auertit? cum per Esaiam edicit:
uetera transierunt. ecce noua, quae ego facio, nonne
ad noua conuertit? olim hanc statuimus destinationem pristinorum
a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub
unius [dei] et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et uetera et noua.
2J Es. 61, 10. 6] Es. 49, 18. 9] Cant. 4, 8. 16] cf. Luc. 5,
36—39. 21] Hier. 4, 3. 23] II Cor. 5, 17 (cf. Es. 43,18.) Es. 43,19.
3 salutans, et uulgo 4 iocunditatis uelnt sponso uulgo 5 mitram uelut
uulgo lacunam signaut: indidit mihi ornatum (XAXSXDAFJ.RaOEV JJLS XOOJJLOI)
intercidisseputo, <et)uelut sponsam<ornauit me ornatu)Pam enim om. R
6 circumpones (syll. cum s. u.) M 8 etiam om. Rl arcessit. siquidem
uulgo 9 eliganter M 10 turis22, turris MF uocabulo est = dient zur
JBeseichnung (Eng): uocabulum ed. Migniana 11 nunc te :JI, te nunc R
14 morti aut R3, mortis aut M, mortis autem Rt 20 aliter (supple egerit)
Jun: alter MR creator uelim discere, cum uulgo 21 praecipit scripsi:
praecepit MR 22 per (#. u.am. 1) M 23 ecce M, et ecce R 26 dei secl. Pam
29*
nam et uinum nouum is non committit in ueteres utres, qui
nec ueteres utres habuerit, et nouum additamentum nemo
inicit ueteri uestimento, nisi cui non defuerit et uetus uestimentum.
ille non facit quid, si faciendum non est. qui (non)
habeat, unde faciat, si faciendum esset. itaque si in hoc dirigebat
similitudinem, ut ostenderet se euangelii nouitatem
separare a legis uetustate, suam demonstrabat et illam, a qua
separabat. alienorum separatio non fuisset notanda, quia nemo
alienis sua adiungit, ut ab alienis separare possit. separatio
per coniunctionem capit, de qua fit. ita quae separabat et in
uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. et
tamen, si concedimus separationem istam, per l\'eformationein,
per amplitudinem, per profectum. sicut fructus separatur a
semine, cum sit fructus ex semine, sic et euangelium separatur
a lege, dum prouehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum.
diuersum, sed non contrarium. nec forma sermonis in Christo
noua. cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de
septuagesimo (septimo) uenit psalmo: aperiam, inquit, in
parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata.
id est edisseram quaestiones. si hominem alterius
gentis probare uoluisset, utique de proprietate loquelae probaret.
,
De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaesti- onem consistere potuisse, si non deum sabbati circumferret
Christus. nec enim disceptaretur, cur destrueret sabbatum, si
destruere deberet. porro destruere deberet, si alterius dei esset,
nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. mirabantur
ergo, quia non congruebat illi deum creatorem
IJ cf. Lue. 5, 36-37. 1SJ Pe. 77, 2. 22] cf. Luc. 6, 1—o.
1 is R3, id MRl 2 nec Eng: et MR habuerit MR, (non) habuerit
Gel reliqui 4 <non) habeat ed. Migniana: habeat MR 8 separabat
alienorum uulgo separatio scripsi: separatione ltf, separationem R fuisset
notanda M, fuisse notandam R (notanda F) 10 ita quae Urs: itaqae JIR
12 si R, eic M (Eng) istam per uulgo, istam: per Eng 13 per profectuni
(scil. concedimus). sicut scripsi: per profectum, sicut uulgo 18 septimo add.
b
Pam 19 proplemata M 21 uoluisset-probaret Eng: uoluisses-probares
MR 23 potuisse Gcl: potuisses MR deum MR, dominum Patn
circumferre et sabbatum eius impugnare. et ut prima quaeque decidamus,
ne eadem ubique nouemus ad omnem argumentationem
aduersarii ex aliqua noua Christi institutione nitentem. haec
iam definitio stabit: ideo de nouitate institutionis cuiusque disceptatum,
quia de nouitate diuinitatis nihil erat usque adhuc editum,
sicuti nec disceptatum ***, nec posse retorqueri ex ipsa
nouitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam
diuinitatem, quando et ipsam nouitatem pronuntiatam a creatore
constiterit in Christo non esse mirandam et oportuerit utique
prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia
deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi
si et Marcion plane tam peruersas non per magistrum litteras
didicit, sed per litteras magistrum. cetera de sabbato ita dirigo:
si sabbatum Christus interuertit, secundum exemplum fecit creatoris,
si quidem in obsidione ciuitatis Hierichonis circumlata
per muros arca testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex
praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant
qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum
sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. et
tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut
et hoc in Christum renuntiaretur. etiam si odio insecutus est
sollemnissimum Iudaeorum diem ut Christus non Iudaeorum,
de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius,
sequebatur exclamantem ore Esaiae: neomenias et sabbata
uestra odit anima mea. sed et haec quoque, (quo)modo dicta
sint, scimus. adhibenda tamen in hac specie etiam abrupta
15] cf. Ios. 6, 3—4. 24] Ea. 1, 14.
6 lacunam signaui: fuisset, si fuisset editum intercidisse puto, deleri
mauult uerba sicuti nec disceptatum Eng 9 mirandam R, miranda M mirandam.
et uulgo 15 si quidem (= E: FE, wenn anders. wenn wirklich cf.
451, 9) scripsi: siquidem uulgo hierichonis-M, Hierichontisii>, Hierichuntis
Pam circumlata arca nominatiuum intellego 16 septem Pam: octo
MR ex praecepto creatoris coniunge cum circumlata 20 lesum scil.
JiliumNaue 21 renuntiaretur, etiam uulgo 22 diem-Iudaeorum om.lrI
24 exclamante M 25 quoque <quo) scripsi: quoque MR, quoquo Gel
reliqui 26 post scimus grauiter distinxi adhibenda ... abrupta
defensio est scripsi: adhibendam ... abruptam defeneionem MR
defensio est aduersus abruptam prouocationem. Nunc et ad
ipsam materiam disceptabo, in qua uisa est destruere sabbatum
Christi disciplina. esurierant discipuli ea die, spicas decerptas
manibus effrixerant, cibum operati ferias ruperant. excusat illos
Christus et reus est sabbati laesi; accusant Pharisaei. Marcion
captat statum controuersiae quasi — ut aliquid ludam cum
mei domini ueritate — \'scripti et uoluntatis\'. de scriptura enim
sumitur creatoris et de Christi uoluntate color, quasi ** de
exemplo Dauid, introgressi sabbatis templum et operati cibum
audenter fractis panibus propositionis. meminerat enim et ille
hoc priuilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse
compertus est, ueniam ieiunii dico. cum enim prohibuisset
creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue,
ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura
ieiunio liberaret. bene igitur, quod et causam eandem secutus
est dominus in sabbati, si ita uolunt dici, destructione; bene,
quod et adfectum creatoris expressit in sabbati non ieiunandi
honore. denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam
ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset
aduersus statum \'scripti et uoluntatis\' creatoris. sed quoniam
discipulos non constanter tuetur, sed excusat, quoniam humanam
opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem
honorem sabbati seruat non contristandi quam uacandi,
quoniam Dauid comitesque eius cum discipulis suis aequat in
culpa et in uenia, quoniam placet illi quia creator indulsit,
quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus
est a creatore? Exinde obseruant Pharisaei, si medicinas
1] cf. Luc. 6, 1-5. 9] cf. I Reg. 21, 2-6. 13] cf. Exod. 16, 5.
271 cf. Luc. 6, 7.
4 effrixerant Pam: efflixp.rant]ĮIR 6 captare = sophistisch deuien statum
scripsi: status MR quasi MR, om. Pam ludam Oehlerus: eludam MR,
cludam Pam 7 quasi scripti et uoluntatis (scil. controuerpiam) = als tinen
Streituber den Worilaut des GcsetzesunddieAbsicht, dieder Gesetzgeberhatte
8 de Christi uoluntate: animaduerteto a7rpoaSdxatov;postulatur enim: de
creatoris (c/. I. 20) quaai MR3, quia si Rl lacunam signaui: non instructi
uelim suppleri 11 die M 16 dici Rig: diei MR 17 sabbati MR (cf. I. 23),
Rabbato Rig 21 tuetur «cnjj«\':tuebatur ilf22 23 nocandiBI 26 iam fort.
sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem,
non qua noui dei professorem. fortasse enim hunc
solum articulum ubique ingeram, alium t Christum nusquam
praedicatum. in totum autem errabant Pharisaei circa sabbati
legem, non animaduertentes condicionaliter deum indicentem
ferias operum, sub certa specie eorum. nam cum de die sabbati
dicit: omne opus tuum non facies in ea, dicendo
(tuum) de humano opere definiit, quod quisque ex artificio uel
negotio suo exequitur, non de diuino. opus autem salutis et
incolomitatis non est hominis, sed dei proprium, sicut et rursus
in lege: non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet
omni animae, id est in causa animae liberandae, quia opus dei
etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen.
quod facturus fuerat et Christus homo, qua et deus. in hunc ergo
sensum legis inducere uolens illos per manus arefactae restitutionem,
interrogat: licetne sabbatis benefacere an non?
animam liberare an perdere? ut id operis permittens, quod
pro anima facturus esset, admoneret eos quae opera lex sabbati
prohiberet, humana scilicet, et, quae praeciperet, diuina scilicet,
quae fierent animae omni, dominus sabbati dictus, quia sabbatum
ut rem suam tuebatur. quod etiam si destruxisset merito qua
dominus, magis ille, qui instituit. sed non omnino destruxit qua
dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae
circumlatione apud Hierichonem sabbatum a creatore destructum.
nam et illud opus dei erat, quod ipse praeceperat et quod
propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli
constitutas. sed et si odium alicubi sabbatorum professus est,
(uestra sabbata\' dicendo, hominum ea deputans, non sua,
7] Ezod. 20, 10. 11] Exod. 12, 16. 16] Luc. 6, 9. 20] cf.
Luc. 6, 5. 23] cf. los. 6, 3-4. 231 cf. Es. 1, 14.
3 ubiqueJR3, utiqueMft1 ingeram (syll. ge in ras.) M aHum < deum a)
Christo/orf. (cf. 476,14) 5 deum scripsi: eumlliRl, eam JR3 uulgo 10 in-
coloxnitatisJfF, incolumitatis iiuutyo 13 tamen, quod uulgo 14 quaEng:
quia MR 17 permittens Urs: promittens MR 18 lei sabbati at, sabbati
lex R 20 omni Lat: omnia MR omni. dominus uulgo 22 magis
scil. merito (Eng, qui rectius haec distinxit) 24 hierichonem M, Hierichontem
R, Hierichnntem Pam 26 disposuerat (t ex B a m. 1) M
quae sine dei timore celebrabat populus, plenus delictis,
labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecumque
disciplina eius agerentur, alium statum fecit: quae
per eundem postea propheten uera et delicata et non profananda
pronuntiat. ita nec Christus omnino sabbatum rescindit,
cuius legem tenuit, et supra in causa discipulorum pro anima
operatus — esurientibus enim solatium cibi indulsit — et
nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens: non ueni
dissoluere legem, sed adimplere, si Marcion hac uoce *
os ei obstruxit. adimpleuit enim et hic legem, dum condicionem
interpretatur eius, dum operum differentiam inluminat,
dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati
diem benedictione patris a primordio -sanctum benefactione
sua efficit sanctiorem, in quo scilicet diuina praesi<dia.
ministrabat, quod aduersarius aliis diebus praestitisset, ne
sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet.
in quo die si et Heliseus prophetes Sunamitidis filium mortuum
restituit in uitam, uides, Pharisaee tuque Marcion, olim
creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere,
nihil Christum noui intulisse, quod non sit ex forma.
ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris.
nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat: inualescunt
manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.
Certe euangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona
omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione
et utique auditur a patre. euolue igitur prophetas et ordinem
totum recognosce: in montem, inquit, excelsum, Esaias,
ascende, qui euangelizas Sion, extolle cum uigore uocem
tuam, qui euangelizas Hierusalem: adhuc in uigore
2] cf. Es. 29. 13. 4] cf. Es. 58, 13; 56, 2. 8] cf. Matth. 5. 17.
171 cf. IIII Re.4 32-37. 22] cr. Es. 35,3. 24] cr. Loc. 6,12. 27] EsAO. 9.
1 celebrabat scripså: celebrat JfR 4 aera et R3, tenuerat MRl delicta
RI 9 si .MR, nec Urs lacunam signaui: eradicata uel erasa interciduae
puto (cf. 434, 23; 444, 8-12) 11 dum om. Oehlerus 17 prophetes
R\\ prophetae MRl 18 nita M pharisee M 27 inquit, eicelsum MR,
excelsum, inquit Gel
obstupescebant in doctrina. eius; erat enim docens tamquam
uirtutem habens. et rursus: propterea cognoscet
populus nomen meum in illa die, — quod nomen, nisi
Christi? — quod ego sim ipse qui loquor: tunc enim ipse
erat, qui in prophetis loquebatur, sermo filius creatoris. adsum,
dum hora est, in montibus, ut euangelizans auditionem
pacis, ut euangelizans bona; item Naum ex duodecim:
quoniam ecce ueloces pedes in monte euangelizantis
pacem. de uoce autem nocturnae orationis ad patrem
manifeste psalmus: deus meus, clamabo per diem, et (non)
exaudies, et nocte, et non in uanitatem mihi. et alibi
de loco et uoce eadem psalmus: uoce mea ad dominum
exclamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. habes
nominis repraesentationem, habes actum euangelizantis, habes
locum montis et tempus noctis et sonum uocis et auditum
patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim
apostolos elegit et non alium quemlibet numerum? ne (non)et ex
hoc meum Christum interpretari possem, non tantum uocibus
prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. huius
enim numeri figuras apud creatorem deprehendo: duodecim
fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis,
et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in
aream testamenti conditos. totidem enim apostoli portendebantur,
proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et
desertum a notitia (dei) orbem nationum, — sicut et per
Esaiam: ponam in terra inaquosa flumina — proinde ut
gemmae inluminaturi sacram ecclesiae uestem, quam induit
Christus, pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos
1] Marc. 1. 22. Matth. 7, 29. cf. Luc. 4, 32. 2] Es. 52, 6. 5] Es.
52, 6-7. 8] Nah. 2, 1. 10] Ps. 21, 3. 12] Ps. 3, 5. 16] cf. Luc.
I), 13-16. 20] cf. Num. 33, 9. 21] cf. Eiod. 28, 17-21. 22] cf.
Ios. 4, 9. 26] Es. 43, 19
3 parenthesin indicaui: die. quod uulgo 4 sim ,JI. sum R 8 montes M
10 non add. Eng 14 actum Lat: sanctum MR, statum Eng, factum
Ciacconius 16 patris JIR, pacis Lat 17 ne (non) scripsi: ne MF, nae R
uulgo 21 aaronis MRl, Aaron R3 25 dei add. ed. Migniana in notis
26 in terra .I.llR3, intra Rl 27 inluminaturi MR\\ illuminaturae Rx
de lauacro Iordanis Iesus uerus elegit et in sacrarium testamenti
sui recepit. quid tale de numeri defensione competit
Christo Marcionis? non potest simpliciter factum ab illo quid
uideri, quod potest uideri non simpliciter factum a meo. eius
erit res, apud quem inuenitur rei praeparatura. Mutat at Petro
nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarrae et Ausae
nomina reformauit, hunc uocando Iesum, illis syllabus adiciendo.
sed cur et Petrum? si ob uigorem fidei, multae materiae,
solidae aeque, nomen de suo accommodarent. an quia et petra
et lapis Christus? siquidem et legimus positum eum in lapidem
offendiculi et in petram scandali. omitto cetera. itaque
adfectauit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter
nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conueniunt
a Tyro et ex aliis regionibus multitudo, etiam transmarina.
hoc spectabat psalmus: et ecce allophyli et Tyrus
et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. mater Sion,
dicet homo, et homo natus est in illa — quoniam deus
homo natus est — et aedificauit eam — uoluntate patris —,
ut scias ad eum tunc gentiles conuenisse, qui deus homo
erat natus, aedificaturus ecclesiam ex uoluntate patris ex allophylis
quoque. sic et Esaias: ecce isti ueniunt de longinquo,
isti autem ueniunt ab aquilone et mari, alii
autem de terra Persarum. de quibus et rursus: attolle
per circuitum oculos tuos et uide: omnes congregati
sunt; de quibus et infra, uidens ignotos et extraneos: et
dices cordi tuo: quis istos genuit mihi? porro: hos
quis mihi educauit? at hi mihi ubi fuerunt? hic erit
Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum?
si peruersitas placet: qui non fuerit prophetarum.
5] cf. Luc. 6, 14. 6] cf. Gen. 17, 5. 15. Num. 13, 17. 10] cf.
Es. 8, 14. 13J cf. Luc. 6, 17-19. 15] Ps. 86, 4—5. 21] Es. 49,12.
23] Es. 49, 18. 251 Ea. 49, 21.
6 sarrae M, Sarae uulgo ausee M 8 cur et Eng: et cur MR 9 solidae
aeque Eng: solidae que M, solidaeque R uulgo 13 proprius Pam 15 hos
Ciacconius spectabat Rig: expectabat MR 17 natus !rf, factus JR
uulgo 19 qui R, quia M, quia F 20 erat natus M, natus erat H
25 uidens Lat: uides MR (rectim haec distinxit Eng) 27 hii M
Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem
doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim,
Christi: beati mendici, — sic enim exigit interpretatio
uocabuli, quod in Graeco est — quoniam illorum est
dei regnum. iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit,
creatoris est, qui uniuersa, prout edidit, nulla alia uoce quam
benedictionis dedicauit: eructauit, inquit, cor meum sermonem
optimum. hic erit sermo optimus, benedictionis
scilicet, qui et noui quoque testamenti initiator agnoscitur de
ueteris exemplo. quid ergo mirum, si et ab adfectibus creatoris
ingressus est per huiusmodi dictionem, semper mendicos
et pauperes et hnmiles ac uiduas et pupillos usque diligentis
consolantis adserentis uindicantis, ut hanc Christi quasi
priuatam benignitatem riuulum credas de fontibus saluatoris?
reuera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi uocum,
tamquam in silua uel in prato uel in nemore pomorum. passim
prout incidit res petenda est. inclamat psalmus: iudicate
pupillo et mendico et humilem et pauperem iuste
tractate, liberate pauperem et mendicum de manu
peccatoris eruite. item psalmus septuagesimus primus:
iustitia iudicabit mendicos populi et faciet saluos
filios pauperum, et in sequentibus de Christo: omnes
nationes seruient ei, — Dauid autem uni genti Iudaicae
praefuit, ne qui in Dauid putet dictum, quia et ille susceperat
humiles et necessitatibus laborantes — quod liberauerit,
inquit, a dynasta mendicum; parcet mendico et pauperi
et animas pauperum saluas faciet, ex usura et
3] Luc. 6, 20. (Matth. 5, 3.) 7J Ps. 44, 2. 14] cf. Es. 12, 3.
17] Ps. 81, 3—4. 21] Ps. 71, 4. 22] Ps. 71, 11. 25] Ps. 71, 12-14.
2 inducit, ad Eng: inducit ad uulgo 5 dei regnum 31, regnum dei R,
regnum coelorum Pam 7 benedictionis B3, benedictionibus M, bene
dignis R1 eNdauit (enim) N Pam 10 ueteris lun: ueteri MR mirum
<est> Pam 11 est, per uulgo dictionem semper uulgo 12 usque
= semper 23 parenthesin indicaui: ei. Dauid uuJgo geniti M (corr.
m. 1) 24 ne qui MHl, ne quis B3 25 liberauerat susp. Eng (sed
quod quia cum coniunctiuo saepius occurrunt)
iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen
eorum in conspectu ipsius. item: auertantur peccatores
in inferosomnes nationes, quae dei obliuiscuntur,
quoniam non in finem obliuioni habebitur mendicus:
tolerantia pauperum non peribit in finem. item: quis
sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat
in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de
terra et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum
faciat cum principibus populi, utique in regno suo? sic
et retro in Basiliis Anna, mater Samuhelis, spiritu gloriam deo
reddens: qui, inquit, excitat pauperem de terra et (de
stercore eleuat) mendicum, uti sedere eum faciat cum
dynastis populi et in thronis gloriae, utique regalibus.
per Esaiam uero quomodo inuehitur in uexatores egenorum! uos
autem, ad quid incendistis uineam meam et rapina
mendici in domibus uestris? cur uos laeditis populum
meum et faciem mendicorum confunditis? et
rursus: uae qui scribunt nequitiam! scribentes enim
scribunt nequam, uitantes iudicia mendicorum et
diripientes iudicata pauperum populi mei. quae iudicia
pupillis quoque et uiduis exigit, ut et ipsis egenis solatii:
iudicate pupillo et iuste tractate uiduam, et uenite,
conciliemur, dicit dominus. cui tantus adfectus in omnem
condicionem humilitatis [creatoris] est, eius erit et regnum,
quod a Christo repromittitur. ad cuius adfectum iam dudum
pertinent ii, quibus repromittitur. nam et si putas creatoris
quidem terrenas promissiones fuisse, Christi uero caelestes.
bene, quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet.
nisi cuius et terra, bene, quod creator uel minora promisit,
2] Ps. 9, 18-19. 5] Ps. 112. 5-8. 11] I Reg. 2, 8. 14] E*.
3, 14-15. 18] Es. 10, 1-2. 22] Es. 1, 17—18.
1 redimet R, redimes M 2 in conspectu ipsius MR, coram ipso X
Pam 6 excelsis R, ecclesiis MF 11 de stercore elenat add. Erig 13 dyiia
istis M populi <utique in regno suo) Pam 15 incendistis (= svs-
TC-JOLCOCTE) Eng: incenditis MR rapina R3, rapinam MR1 21 pupillis R3.
populis MRl 24 creatoris seclusi 26 pertinet M hii MF
ut facilius illi et de maioribus credam quam qui numquam
de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes,
quoniam saturabuntur. possem hunc titulum in
superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam
pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator
specialiter, in euangelii scilicet sui praestructionem, destinasset;
siquidem per Esaiam de eis, quos uocaturus esset a summo
terrae, utique nationes: ecce, inquit, uelociter, leuiter
aduenient, — uelociter, qua properantes sub finibus temporum,
leuiter, qua sine oneribus pristinae legis — non esurient
neque sitient. ergo saturabuntur, quod utique nisi
esurientibus et sitientibus non promittitur. et rursus: ecce,
inquit, qui seruiunt mihi saturabuntur, uos autem esurietis;
ecce qui seruiunt mihi bibent, uos autem sitietis.
uidebimus et contraria ista, an Christo praeministrentur.
interim quod esurientibus saturitatem repromittit, de creatoris
est. Beati plorantes, quia ridebunt. decurre sententiam
Esaiae: ecce qui seruiunt mihi oblectabuntur, uos
autem confundemini; ecce qui seruiunt mihi exultabunt
in iocunditate, uos autem clamabitis prae dolore
cordis. et haec contraria apud Christum recognoscemus. certe
oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur, qui in
diuersa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. scilicet
etiam psalmus centesimus uicesimus quintus dicit: qui
seminant in lacrimis in exultatione metent. porro
tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit
2] Luc. 6,21. (Matth.5, 6.) 8-10] Es. 5, 26-27 et Es.49,10. 12]Es.
65, 13. 17] Luc. 6, 21. (Matth. 5, 5.) 18] Es. 65,13—14. 24] Ps. 125, 5.
2 liberalitati fort. 3 quoniam <iplli> Pam 6 euang«lii R3, euangelio
MRl 8 utique om. Rl leuiter induxit m. 2 M 9 qua M, quia R
15 contraria ista seil.: uos autem esurietis, uos autem sitietis 16 de
creatoris (scil. scripturis) M, dei creatoris Ruulgo, creatoris F 18 oblectabuntur
MR, exultabunt in iocunditate Gel reliqui 19 exultabunt in
iocunditate iIB, oblectabuntur Gel reliqui 21 recognoscemus seripsi (cl.
1.15): recognosce MR 24 psalmud uicesimus quintus dicit Eng: psalmus
CXXVII MR (ortum, ut uidelur, ex CXXV4. = dicit), psalmus CXXV Pam
25 seminant,<(inquit>ii uulgo in gaudiis matentN 26 accenditM (n eras.)
quam maerentibus et dolentibus fletus. ita creator materias
risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. igitur
qu.i a consolatione pauperum et humilium et esurientium et
flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestiuit,
quem demonstrauerat per Esaiam: spiritus domini super
me, propter quod unxit me ad euangelizandum pa pauperibus
— beati mendici, quoniam illorum est regnum
caelorum —; misit me curare obtritos corde
— beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur —; aduocare
languentes — beati qui plorant, quoniam ridebunt
—; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere
unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu
taedii. haec si statim admissus Christus administrauit, aut
ipse est, qui se ad haec uenturum praedicauit, aut si nondum
uenit qui praedicauit, — ridicule, sed necessarie dixerim —
fortasse mandauerit Christo Marcionis. Beati eritis, cum
uos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient
nomen uestrum uelut nequam propter filium hominis.
hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. quid
minus creator per Esaiam? ne metueritis ignominiam ab
hominibus et nullificatione eorum ne minuamini. quae
ignominia, quae nullificatio? quae futura erat propter filium
hominis. quem istum? qui est secundum creatorem. unde probabimus?
ex odio in ipsum quoque praedicato, sicut per
Esaiam ad auctores odii Iudaeos: propter uos blasphematur
nomen meum in nationibus, et alibi: sancite eum, qui
circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur
a nationibus, famulis et magistratibus. si enim
5—13] Es. 61, 1-3. 7] Mattb. 5, 6. (Luc. 6, 20.) 9] Luc. 6, 21.
10] ib. 16] Luc. 6, 22. 20] Es. 51, 7. 25] Es. 52, 5. Rom. 2, 24. 26] ?
3 qui a R3G, quia M, qua R1 11 lugentibus M (in ras. a m. 1) et
om. Pam 16 mandauerit M (manda in ras. a m. 1) 18 nequam
JI, malum R uulgo 19 exortatur M 21 eorum R. earum MP
24 ex odio scripsi (cf. 463, T): excidio MR 25 odii om. R1 26 sancite
R, sanctite MF 28 odium \'enim M
odium in illum filium hominis praedicabatur, qui secundum
creatorem est, euangelium autem nomen Christianorum, utique
a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium
hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii
constituit, qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur.
et utique, si nondum uenisset, non potuisset nominis
odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. nam
et sancitur penes nos et animam suam circumscribit, propter
nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. ergo
qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen
nostrum recusatur.
Secundum haec, inquit, faciebant prophetis
patres eorum. o Christum uersipellem, nunc destructorem
nunc adsertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, conuertens
discipulos eorum sibi, adserebat ut amicus, suggillans
insectatores eorum. porro, in quantum (non) congruisset Christo
Marcionis adsertio prophetarum, ad quorum uenerat destructionem,
in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in
insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, uel
quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam
eius dei, qui nec propria cuiusque castiget. 'sed non statim\',
inquis,\'prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeorum adfirmatam
uolebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent\'. atquin
nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius
et probandis, si eos suggillauerunt, ad quorum destructionem
post tantum aeui deus optimus motus est. sed, puto, iam et
non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus nec in
totum Epicuri deus. ecce enim demutat in maledictionem et
12J Luc. 6, 23.
5 qui erat R, querat M 8 sancitur R, sanctitur MF 9 ergo
scripsi: et MR 13 o Christura R3, et Christum MR 15 eorum, sibi
uulgo 16 non add. R3, om. JfRt 20 patTuum M exprobare M
21 castiget M, castigat B uulgo 23 atquin R, at M (quin in mg. add.
m. 1) 25 sugillauerunt OcftZcrMS. figurauerunt MR 28 maledictionem
M, maledictione R
ostendit eum se esse, qui nouit offendi et irasci. (uae\' enim
dicit sed fit nobis quaestio de uerbi istius qualitate, quasi non
tam maledictionis sit quam admonitionis. et quid causae interest.
quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, maxime
per 'uae\' amarior facta? et admonitio autem et comminatio
eius erunt, qui norit irasci. nemo enim admonebit et nemo comminabitur,
ne quid (quis) faciat, nisi qui factum uindicabit;
nemo uindicarit, nisi qui norit irasci. alii adcognoscunt quidem
uerbum maledictionis, sed uolunt Christum sic \'uae\' pronuntiasse,
non quasi ex sententia sua proprie, sed quod 'uae\' a creatore
sit et uoluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam
supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. quasi non
creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum
et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem,
subiceret etiam in maledictionibus seueritatem, amplitudinem
disciplinae utriusque instruendo, tam ad benedictionem
sectandam quam ad maledictionem praecauendam. nam
et ita praemiserat: ecce posui ante uos benedictionem
et maledictionem. quod etiam in hanc euangelii dispositionem
portendebat. alioquin qualis est ille, qui, ut suam
insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? infirma
commendatio est, quae de alterius destructione fulcitur. atquin
opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmauit. si
timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et
incipit iam Christus Marcionis creatori docere. tunc, si \'uae\'
creatoris est, quod in diuites spectat, ergo Christus non est
diuitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus diuitum
causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei
1] cf. Luc. 6, 24. 18] Deut. 30, 19.
2 fit MK*, sit Rt 4 sit R, fit MF 7 quis add. Eng: ego oltm
rescribere uolui: ne quid fiat 8 adcognoscunt M, agnoscunt R uulgo
14 promiserat J21 16 instruendo scripsi: instruendae MR 21 asperitatem
:AIR3G, asperitatem dei (de F) alterius Rl 22 de alterius destructione
MR3G, destructione Rl 26 in diuites spectat R3, induit et
expectat JIBl
incuriam, per quae 'uae\' merentur a creatore. sed quomodo non
eiusdem sit diuites reprobare, qui supra mendicos probarit?
nemo non contrarium eius, quod probauerit, reprobat. itaque
si creatori deputabitur maledictio in diuites, eiusdem defendetur
benedictio in mendicos, et totum iam opus Christi creatoris
est. si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eidem
imponetur et maledictio in diuites, et erit par iam creatoris,
tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus,
quo duo dei fiunt, sublatoque discrimine supererit unum deum
renuntiari, creatorem. igitur \'uae* si et uox maledictionis est
uel alicuius austerioris inclamationis et a Christo dirigitur in
diuites, debeo.creatorem diuitum quoque aspernatorem probare,
sicut probaui mendicorum aduocatorem, ut Christum in hac
quoque sententia creatoris ostendam. locupletat is quidem
Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare,
quae sciebat deo grata, sapientiam et (intellegentiam,) meruerat
etiam diuitias consequi, quas non magis uoluit. quamquam et
diuitias praestare non incongruens deo sit, per quas et diuites
solatio iuuantur — quoniam, inquit, recepistis aduocationem
uestram, utique ex diuitiis, de gloria earum et
saecularibus fructibus — et multa inde opera iustitiae et
dilectionis administrantur. sed accidentia diuitiis uitia illa in
euangelio quoque \'uae\' diuitibus adscribunt, uti in Deuteronomio
Moysei: ne, inquit, cum manducaueris et repletus
fueris et domus magnas aedificaueris, pecoribus
15] cf. III Reg. 3, 13. 16] cf. III Keg. 3, 12. 19] Luc. 6, 24.
24] Dent. 8, 12-14.
1 merenturGel: merentibusMK 5 Christo Oehlerus (errore typographico,
ut Mid.) 6 eidem acripsi: eiusdem hIR, eiusdem (deo) mauult Eng 7 creatons
223, creator is MRl 14 ostendam. locupletat ie quidem scripsi: ostendam
locupletantis quidem M, ostendam locupletantis R 15 Salomonem.
sed utdgo 16 intellegentiam add. Eng: ego olim suppleri uolebam iustitiam
(cf. III Reg 3, 11) 18 diuites solatio JK3, diuitiae solatio Rl, diuitiae
solacia M 19 uerba quoniam-fructibust quae in MR paulo infra post
adscribunt leguntur, huc transtuli 20 ei diuitiis MR3, et diuitiis Rl
21 inde R3, in deo MR1 22 diuitiis uitia Eng: uitia diuitiis MR 23 uti
scripsi: utique MB1, itaque R3 uulgo 24 Moysei Eng: moyses MR
XXXXVII. Tert. Ill.
õU
et bobus tuis multificatis et pecunia et auro exaltetur
cor tuum et obliuiscaris domini dei tui,
quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de
eis potius quam de deo gloriatum apud illos, qui ex Perside
aduenerant, insilit per Esaiam: ecce dies ueniunt, et
auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae
patres tui congesserunt in Babylonem transferentur.
sic et per Hieremiam quoque edicit: ne glorietur
diues in diuitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in
deo glorietur. sic et in filias Sionis inuehitur per Esaiam.
ex diuitiarum abundantia inflatas, comminabundus et
alibi nobilibus et superbis: dilatauit orcus animam suam
et aperuit os suum, et descendent incliti et magni
et diuites — hoc erit Christi uae'- super diuites — et
humiliabitur homo, utique exaltatus diuitiis, et (de)honorabitur
uir, utique ob substantiam honorabilis. de quibus
et rursus: ecce dominus uirtutum conturbabit gloriosos
cum ualentia, et elati comminuentur et ruent
gladio sublimes. qui magis quam diuites? quia receperunt
scilicet aduocationem suam, gloriam et honorum sublimitatem,
ex diuitiis. a quibus auertens nos et in psalmo quadragesimo
octauo: ne timueris, inquit, cum diues factus
fuerit homo et cum abundabit gloria eius, quoniam
cum morietur non tollet omnia nec descendet
cum illo gloria sua, item in sexagesimo primo: ne desideraueritis
diuitias, etsi relucent, ne adieceritis
5] Es. 39, 6. 8] Hier. 9, 23-24 (cf. I Cor. 1, 31. II Cor. 10,17).
10] cf. Es. 3, 16-26. 12] Es. 5, 14. 15. 17] Es. 10, 33-34. 19; cf.
Luc. 6, 24. 22] Ps. 48, 17—18. 25] Ps. 61, 11.
1 bobus M, bubus R multificatia M, multiplicatis R uulgo 7 transferentur
GR3, transferantur MRl 8 ieremiam M edidit iJ1 10 fili* M
11 ex MR3, et Rl Oehlerus 12 dilatauit R3, dilatabit MRl 15<de>honorabitnr
Eng: honorabiturMS, inhonorabitur Gel 16 substantiam (b ,. s.)Jl
18 ruent M (in ras. a m. 1) 19 receperunt M, receperint R 20 bonorum
Ellg: honorem MR 21 ei dinitiis MGR3, et diuitiaa JJ1 24 nec M, sed B
25 desideraueritis M, desideraueris R 26 adieceritis M, adieceris S
cor. id ipsum postremo uerbum (uae) olim per Amos in
diuites affluentes deliciis destinatur: uae, inquit, qui dormiunt
in lectis eburnaciis et deliciis fluunt in
toris suis, qui edunt haedos de gregibus caprarum
et uitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes
ad sonum organorum: tamquam perseuerantia
deputauerunt et non tamquam fugientia, qui
bibunt uinum liquatum et unguentis primariis
unguuntur. igitur et si tantummodo dehortantem a diuitiis
ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem diuites, etiam
uerbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam
in diuites comminationem per (uae) Christi, a quo ipsarum
materiarum, id est diuitiarum, dehortatio praecucurrrisset.
comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit \'uae\'
etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia
lugebunt. his respondebunt illa, quae supra benedictionibus
opposita sunt apud creatorem: ecce qui mihi seruiunt
saturabuntur, uos autem esurietis, utique qui saturati
estis, et: ecce qui mihi seruiunt oblectabuntur, uos
autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis.
sicut enim in psalmo qui ueminant in lacrimis in laetitia
metent, ita in euangelio qui in risu seminant,
scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. haec olim creator
simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando,
renouauit. Vae, cum uobis benedixerint homines!
secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres
illorum. aeque creator benedictionis et laudis humanae
sectatores incusat per Esaiam: populus meus, qui uos
beatos dicunt seducunt uos et uias pedum
2] Am. 6, 4-6. 14] cf. Luc. 6, 25. 17-20] Es. 65, 13. 21] Pa.
125, 5. 22] cf. Luc. 6, 25. 25] Luc. 6, 26. 28] Es. 3, 12.
1 et ipsum fort. 2 deliciis MGR3, diuitiis Rl destinabatur fort.,
destiuatarus Eng, quod probarem, si verba olim per Amos post destinaturns
legerentur uae enim NPam 3 eburnaciis R1, eburneis MGR3
4 suis om. Bl edos M 16 his R, hic MF 18 qui scripti: quia
MR 23 ex M, et B
30*
uestrorum disturbant. prohibet et alias fidere omnino in
hominem, sicut in laudem hominis, ut per Hieremiam: maledictus
homo, qui spem habet in homine. nam et in
psalmo centesimo decimo septimo dicit: bonum est confidere
in deum quam confidere in hominem, et bonum
est sperare in deum quam sperare in principes. ita
totum, quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem.
pseudoprophetas autem laudatos siue benedictos a
patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas uexatos
et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent (nisi)
ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent
nisi deo prophetarum..
Sed uobis dico, inquit, qui auditis — ostendens hoc
olim mandatum a creatore: loquere in aures audientium
—-.diligiteinimicosuestrosetbenediciteeos,
qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos calumniantur.
haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam:
dicite \'fratres nostri estis\' eis, qui uos oderunt. si
enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur
fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et
orari pro calumniatoribus iussit qui eos fratres deputari praecepit.
\'Nouam plane patientiam docet Christus, etiam uicem
iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro
oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam
offerri iubens et super tunicam pallio quoque cedi.\' plane.
(ni) haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae
creatoris. atque adeo hoc statim renuntiandum est: an
2] Hier. 17, 5. 4] Ps. 117, 8-9. 9] cf. Matth. 23, 37. 13—17;
Luc. 6, 27-28. 14] cf. Iudd. 7. 3 et IIII Esr. 15, 1. 18] Es. 66, 5.
23] cf. Exod. 21, 24. 24] cf. Luc. 6, 29. Matth. 5, 39-40.
lprohibentJf 2 sicutEng: sic etMR ieremiasM 4 centesimo decimo
septimo dicit Eng: CXVIIII M (ortum, ut uidetur, ex CXVIIcJi = dicit cf.
461,24) 4 in deumMB, in dominum Pam, in domino OeMerus 5hominem
R, homine M 6 deum MR, dominum Pam, domino Oehlerus principibus
Oehlerus 9 eiprobare M quam R3, tam MRl 10 nisi addidi
11 deum R, dominum M 19 maledicent JB1 26 ni addidi 27 an =
nonne, etwa nicht
disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? si per Zachariam
praecepit: ne unusquisque malitiae fratris sui
meminerit, — sed nec proximi; nam et rursus: malitiam,
inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet multo
magis patientiam indixit iniuriae qui indixit obliuionem.
sed et cum dicit: mihi uindictam, et ego uindicabo,
proinde patientiam docet, uindictae expectatricem. in quantum
ergo fidem non capit, ut idem uideatur oculum pro oculo et
dentem pro dente in uicem iniuriae exigere, qui non modo
uicem sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem
iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis, quomodo
oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit: non ad
secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat
interdicta ultione, sed ad primam coercendam [quam prohibuerat]
opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam
secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. facilius enim
uim comprimi sciit repraesentatione talionis quam repromissione
ultionis. utrumque autem constituendum fuit pro natura
et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret,
qui minus fideret, legis taliones timeret. hanc legis
uoluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et
legis et omnium paternarum dispositionum, Christus, et reuelauit
et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae
oblationem, ut tanto magis uicem iniuriae extingueret, quam
et lex et per talionem uoluerat impedisse, certe quam prophetia
2] Zach. 7, 10. 3] Zach. 8, 17. 6] Deut. 32, 35 (cf. Rom. 12,
19. Hebr. 10, 30). 21] cf. Matth. 12, 8. 23] cf. Lnc. 6, 29.
1 praedicatur B3, praedicat MBl 3 parenthesin tndicaui 4 recogitet.
multo uulgo recogitet (re in ras.) M 5 indixit 12, induxit M 8 fidem
om. Pam oculum pro oculo et dentem pro dente scripsi: et dentem pro
dente, oculum pro oculo MR 9 iniuriam Bl 14 quam prohibuerat seclusi
15 opposito talioneM, talione oppositoRl, talione oppositaif3 17 comprimi
sciit (seil. deua) scripsi: comprimiscit F, comprimi scit R, comprimescit M
20 fideret, legis ltlRt, fideret, leges R3 uulgo, fideret legi Eng taliones
(legis taliones = die im Gesetz gebotenen Wiedervergeltungen, namlich
oculum pro oculo et dentem pro dente cf. l. 12) scripsi: talionia MR
22 reuelauit (re 8. u. M) 25 et per MF, per B
manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem
ad deum redigens. ita si quid Christus intulit, non aduersario
sed adiutore praecepto, non destruxit disciplinas creatoris.
denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem
tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet,
si non est creatoris, qui uindictam repromittit, qui iudicem
praestat. alioquin si tantum patientiae pondus non modo non
repercutiendi sed et aliam maxillam praebendi, et non modo
non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non
retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is
mihi imponit, qui non sit me defensurus, in uacuum patientiam
praecipit, non exhibens mihi mercedem praecepti, patientiae
dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse
debuerat, si ipse non praestat, aut, si mihi non permittebat.
ipse praestare, quoniam et disciplinae interest iniuriam uindicari.
metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur, ceterum
passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura
et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate.
sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam
facere, uiolentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos
non coercere. Omni petentitedato, utique indigenti,
uel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. ne quis ergo
indigeat datorem, imperatam habes in Deuteronomio formam
creatoris: non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens
benedicat te dominus deus tuus, datorem
scilicet, qui fecerit non esse indigentem. et plus hic. non
enim petenti iubet dari, sed non sit, inquit, indigens in
te, id est \'cura ultro, ne sit\'. quo magis petenti praeiudicat
dandum, etiam in sequentibus: si autem fuerit indigens
8] cf. Luc. 6, 29. 9] cf. Luc. 6, 27. 21] Luc. 6, 30. 24] Deut
15, 4. 29] Dent. 15, 7-8.
5 consideremus M, considerem S 10 et (prius) del. Gel 12 praecipit
Eng: praecepit MR 13 mihi <aut> fort. 15 praestare JSig: praestaret MR
17 effosura M 18 excussura Lat 22 etiam et cf. de idol. 20: etiam in
uerbis quoque 23 indigeat datorem MR1, indigeat, datori-R3, indigeat. (in)
datorem Pam paratam R1 habes 2J3, habens MRl 27 dari. sed uulgo
ex fratribus tuis, non auertes cor tuum nec constringes
manum tuam a fratre tuo indigente. aperiens
aperies illi manum, fenus fenerabis illi,
quantum desiderarit. fenus enim nisi petenti dari non
solet. sed de fenore postmodum. nunc, si qui uoluerit argumentari
creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum
uero omnibus petentibus, ut hoc sit nouum atque diuersum,
immo unum erit ex his, per quae lex creatoris erit * in
Christo. non enim aliud Christus in omnes praecepit quam
quod creator in fratres. nam etsi maior est bonitas, quae
operatur in extraneos, sed non prior ea, quae ante debetur in
proximos. quis enim poterit diligere extraneos, ***? quodsi
secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos
primus est, eiusdem erit secundus gradus, cuius et primus,
facilius quam ut eius sit secundus, cuius non extitit primus.
ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos
docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos,
et secundum rationem dispositionis suae primo in Iudaeos,
postea et in omne hominum genus. ideoque quamdiu intra
Israhelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam
mandabat, at ubi Christo dedit gentes hereditatem
et possessionem terminos terrae et coepit expungi quod dictum
est per Osee: non populus meus populus meus,
et non misericordiam consecuta misericordiam
consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem
paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in
21] cf. Ps. 2, 8. 23] Rom. 9, 25. cf. Os. 2, 23; 2, 1.
1 ex M, e R uulgo auerteps M (corr. m. 1) 2 fratre tuo M, fratre R
3 illi R (alt. loco), illum M 4 desiderarit M, desiderat R 5 de
fenore R3, dato fenore MRl 8 et his Rl lacunam signaui: adimpleta
siue suppleta intercidisse puto 9 aliut M 11 debetur M, deberet R
ttulgo 12 lacunam signaui: nisi qui ante dilexerit proximos intercicliese
puto, quis enim (non diligens proximos) poterit Urs 13 secundus R,
secundum MF 15 extitit JVF, existit R 17 emisurus M et in M,
in R 25 legem (m ex s a m. 1) M
miseratione, sicut in uocatione. ita et si quid amplius docuit, hoc
quoque in hereditatem gentium accepit. Et sicut uobis
fieri uultis ab hominibus, ita et uos facite
illis. in isto praecepto utique alia pars eius subauditur: et
sicut uobis fieri non uultis ab hominibus, ita et uos
ne faciatis illis. hoc si nouus deus et ignotus retro et
nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione
formauerit, qua prius scirem, quid deberem mihi uelle
uel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi uellem, non
facere quae et mihi nollem, passiuitatem sententiae meae permisit
nec adstrinxit me ad conuenientiam uoluntatis et facti,
ut id aliis faciam, quod mihi uelim, et id nec aliis faciam,
quod mihi nolim. non enim definiit, quid mihi atque aliis
debeam uelle uel nolle, ut ad legem uoluntatis parem factum.
et possum (iam) alii non praestare quod ab alio mihi uelim
praestitum, amorem obsequium solatium praesidium et eiusmodi
bona, proinde et alii facere quod ab alio fieri mihi
nolim, uim iniuriam contumeliam fraudem et eiusmodi mala.
denique hac inconuenientia uoluntatis et facti agunt ethnici
nondum a deo instructi. nam etsi natura bonum et malum a
notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum
conuenientia uoluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur.
itaque deus Marcionis cum maxime reuelatus, si tamen
reuelatus, non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam
strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo s
potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cuius
nullam praestruxerat distinctionem. at enim creator meus olim
et ubique praecepit indigentes pauperes et pupillos et uiduas
2] Luc. 6, 31. 20] cf. Rom. 2, 14.
5 fieri nou uultis JI, non uultis fieri R uulgo 9 quae et R*. et
quae MRl, quae Rig 14 uoluntatis parem R3, uoluntati sperem MRl
15 possum <iam) scripsi: possim MR alii R, aliis M 17 fieri mihi
M, mihi fieri R uulgo 20 a deo M, ab eo R 21 qua Lat: a qua MR
23 reuelatus. si tauien scripsi: reuelatus sit, tamen MR 27 praestruxerat
Rs, praestrinxerat JIRl <et) olim Pam
protegi iuuari refrigerari, sicut et per Esaiam: infringito
panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt in
domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito;
item per Ezechielem de uiro iusto: panem suum dabit
esurienti et nudum conteget. satis ergo iam tunc me
docuit ea facere aliis, quae mihi uelim fieri. proinde denuntians:
non occides, non adulterabis, non furaberis,
non falsum testimonium dices, docuit, ne faciam aliis
quae fieri mihi nolim. et ideo ipsius erit praeceptum in euangelio,
qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium
disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit,
quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus,
id est Christus, praedicabatur.
Hic nunc de fenore, cum interponit: et si feneraueritis
a quibus speratis uos recepturos, quae gratia
est uobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem uiro iusto:
pecuniam, inquit, suam fenore non dedet et quod
abundauerit non sumet, fenoris scilicet redundantiam,
quod est usura. prius igitur fuit, ut fructum fenoris eradicaret,
quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte,
perdendo, cuius fructum didicisset amittere. hanc etenim dicimus
operam legis fuisse procurantis euangelio: quorundam
tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae
nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis
informabat. nam et supra: et pignus, inquit, reddet
debenti, — utique si non sit soluendo, quia solutori [utique]
pignus restituendum esse utrum homo scriberet? — multo
1] Es. 58, 7. 4] Ez. 18, 7. 7J Exod. 20, 13-16. 12J cf. Es.
10. 23. 14] Luc. 6, 34. 17J Ez. 18, 8. 25] Ez. 18, 7.
1 infringito <esurienti>- panem tuum et mendicos qui Pam 17.fenore
MR, fenori Pam 17 dedet scripsi: dedit MR, dederit Eng 22 quarundem
M 25 reddet debenti scripsi (ivsyupaa{iov oasiXovto? [debitoribus
Vulg.] aitosu>3Ei): reddes beati MRt, reddes R3, reddes dati Oehlerus
26 soluendo R3, soluendum MRX aolutori M (so in lit.), soluturo Ciacconius
26 utique seclusi 27 utrum homo scriberet MR (= um
quisquam scriberet; utrum etiam in interrogatione non disiuncliua haud
raro occurrit), utcunque non scriberet Oehlerus
manifestius in Deuteronomio: non dormies super pignus
eius, redditione reddes illi pallium circa solis
occasum, et dormiet in pallio suo; adhuc clarius supra:
dimittes omne debitum, quod tibi proximus debet,
et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio
domini dei tui inuocata est. porro cum debitum dimitti
iubet, utique non exsoluturo, — plus enim esset, si exsoluturo
— cum reposci uetat, quid aliud docet quam: non exsoluturo
feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et
eritis filii dei. nihil impudentius, si ille nos sibi filios
faciet, qui nobis filios facere non permisit auferendo conubium.
quomodo in id nomen adlecturus est suos, quod iam erasit?
filius spadonis esse non possum, maxime qui patrem habeam
eundem, quem et omnia. nam tam pater omnium qui conditor
uniuersitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. et
si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non uniuersis
quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius
ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum
denuo factos: filius fui, statim cum me manibus enixus est,
cum de suo halitu mouit. ille nunc me rursus filium nuncupat,
iam non in animam sed in spiritum pariens. quia ipse,
inquit, suauis est aduersus ingratos et malos. euge,
Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluuias et soles, ne
creator uideretur. sed quis iste suauis, qui ne cognitus quidem
usque adhuc? quomodo suauis, a quo nulla beneficia
praecesserant hoc genus suauitatis, qua soles et imbres, qui
(non) fenerauerat non recepturus ab humano genere, ut creator,
qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam
1] Deut. 24, 12-13. 4] Deut. 15, 2. 10] Luc. 6, 35. 18] cf.
Gen. 2, 24. 21] Luc. 6, 35. 23] cf. Matth. Ó, 45.
7 pcvrenthesin indicaui plus = zu viel (Eng) esset, si Eng: est,
et si MR exsoluturo Rig: ezsoluturos MR 9 tantum Priorius: tam
MR 11 connubium Ruulgo auferendo conubium cf. 451, 11-13
13 qui M, cum R uulgo 18 antdaos M unum denuo factos scripsi:
unum. denuo factus MR 20 halitu R, habitu MF nunc me Jf. me
nunc R uulgo 26 praecesserunt Lat qua R, quae M 27 non addidi
sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet,
uere suauis etiam spiritalibus commodis: eloquia enim
domini dulciora super mel et fauos? ille igitur et
ingratos suggillauit, qui gratos experiri merebatur, cuius soles
et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. ceterum tuus
non poterat iam queri ingratos, qui nondum parauerat gratos. Misericordiam
quoque praecipiens: estote, inquit, misericordes,
sicut pater uester misertus est uestri. hoc
erit: panem infringito esurienti, et (qui) sine tecto
in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito,
et: iudicate pupillo et iustificate uiduam. agnosco
ueterem doctrinam eius, qui mauult misericordiam quam sacrificium.
aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse
misericors sit, cur tanto aeuo misericors mihi non fuit? Nolite
iudicare, ne iudicemini; nolite condemnare, necondemnemini;
dimittite et dimittemini; date et dabitur
uobis. mensuram bonam, pressam ac fluentem
dabunt in sinum uestrum. eadem, qua mensi eritis
mensura, remetietur u obis. ut opinor, haec retributionem
pro meritis prouocatam sonant. a quo ergo retributio? si ab
hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem,
et in totum hominibus oboediemus; si a creatore, ut
a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit
obsequium, apud quem constituit retributionem captandam
uel timendam, prout quisque iudicauerit aut condemnauerit
aut dimiserit aut mensus fuerit; si ab ipso, ergo et ille iam
iudicat, quod Marcion negat. eligant itaque Marcionitae, ne
2] Ps. 18, 10. 11. 7] Luc. 6, 36. 9] Es. 5S, 7. 11] Es. 1, 17.
12] cf. Os. 6, 6. 14] Luc. 6, 37—38.
1 sustinet. uere uulgo 4 soles M, solem R, sol F 5 ingratua R3
(ohne dankbar zu sein), ingratos MRl tuus <deus) susp. Eng 6 nondum
M, non R uulgo 8 pater uester M, pater R 9 <qui) sine Leopoldus:
sine MR, <si) sine Oehlerus 12 ueterem doctrinam eius j-f,
doctrinam eias neterem R uulgo 13 alius R2, aliud MRl 20 promee
ritia Bl sonant 31R3, sonat iJ1 23 mgritorum M (corr. m. 1)
tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut
hominibus aut creatori docentem habere. sed caecus caecum
ducit in foueam. Corrigunt aliqui Marcionem. sed non est
discipulus super magistrum. hoc meminisse debuerat
Appelles, Marcionis de discipulo emendator. eximat et de oculo
suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat
stipulam reuincat. proinde ut arbor bona non proferat malum
fructum, quia nec ueritas haeresim, nec mala bonum, quia
nec haeresis ueritatem, sic nec Marcion aliquid boni de thesauro
Cerdonis malo protulit nec Appelles de Marcionis. multo enim
haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in
homines allegorizauit, non in duos deos secundum scandalum
Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere,
qua definio nusquam omnino alium deum a Christo reuelatum
— in hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror,
nisi quod etiam latrones timent; nullum maleficium nec (sine)
formidine est, quia nec sine conscientia sui —: tamdiu ergo et
Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem
adhuc norant, nec alium dominum appellabant quam quem
solum norant. si ita est, quis uidebitur dixisse: quid uocatis
(me) \'domine, domine\'? utrumne qui numquam hoc fuerat
uocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille, qui semper dominus
habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum?
quis item adiecisse potuisset: et non facitis quae
2] cf. Luc. 6, 39. 8] Luc. 6, 40. 5] cf. Luc. 6, 41-42. 7] cf.
Luc. 6, 43 -45. 20] Luc. 6, 46. 24J ib.
1 quanti Lat: quam MR 2 hominibus aut creatori ef. 475, 21: humanam
docet disciplinam, Eng supplendum putat: creatori (oboediendum)
docentem habere 3 corrigunt scripsi: credunt MR marcionem MF,
Marcioui R uulgo 5 appelles JU, Apelles II uulgo 6 putat stipulam R,
putasti pulam MF 7 ut Eng: et MR 8 haeresi M 9 ueritatem, sic Eng:
ueritatem. sicuulgo 10 appellesM, ApellesRuulgo 13huicsmp«:huc.3fi?
15 parenthesin ittdicaui: quae enim infraproferuntur: tamdiu ergo arctissime
cohaerent cum eis, quae hic leguntur: qua definio sqq. in hoc solo sciL in
negotio interpolandi aJicubi in euangelio alium deum 16 nec (sine) formidine
scripni: nec formidineMF, sine formidineR 19 dominura scripsi:ieumMIi
20 uocatis Pam: uocas MR 21 me add. Eng 22 nuqiquam M (corr. »». 1)
+
dico? utrumne qui cum maxime edocere temptabat an qui
a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandauerat?
qui et inobaudientiam illis exprobrare posset etiam,
si numquam alias exprobrasset? porro qui ante Christum:
populus iste me labiis diligit, cor autem eorum
longe absistit a me contionatus est, ueterem utique illis
contumaciam imputabat. alioquin quam absurdum, ut nouus deus,
nouus Christus, nouae tantum quod religionis inluminator contumaces
et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?
Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is
professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem
non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat:
adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim
adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo
uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele
umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se)
inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret,
deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset
nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset
eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam
magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum
filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae
creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud
5] Matth. 15, 8. Marc. 7, 6. cf. Es. 29, 13. 10] cf. Luc. 7, 1-10.
21] cf. Luc. 7, 11-15.
I qui aR, quiaMF 3 qui = quomodo et-etiamcf et-quoque 420,28:
453,25 et saepius posset, etiam ai uulgo 6 continatus M 7 ut R, et M
8 tantum quod M (cf. tantum quod lucescentem 511, let 520,6), tante quod F,
tantaeque R uulgo 10 (in) extollenda tide fort. 11 Israele R, israhelem M
12 Israelis R, israhel M verba sed nec-adhuc nulla fort. Bpuna pote-
rat = hdtte konnen poterat adhuc uulgo 14 nulla. sed uulgo 15 dilisset
add. R3, om. MRl Israele umquam fuisse R, iarahel eum quam
filii M fuisse, ceteram uulgo se add. Oehlerus 17 inuenire MBI,
inueniri B3 uulgo lacunam signaui; eum se probauit, ad quem pertineret
fides Israhelis uel similia interciderunt quique MR, qui quidem
r
Oehlerus uti M, ut R uulgo inueni§§et M (corr. m. 1) 18 Israelis,
quam uulgo 19 eius. aemulus uulgo
+
usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut
omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus
prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum
suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae.
quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus
uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto
documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine
dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis
beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est,
ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori
eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus
Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam,
quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam
domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris
et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex
forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam
uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam
scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque
Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur
quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans
uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut
nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo,
quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes
autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua
Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit :
de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu
et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus?
simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat
2] Luc. 7, 16. 11] cf. Luc. 7, 20. 16] cf. Mal. 3. 1. 27] Luc. 7, 19.
1 deum scripsi: dominus MB 12 at ego rationem 223, addecorationem
MR* prius om. M 15 quae ex MGR3, quae et F, qui et Rl 18 dominum
R3, domino MRl 19 unus <iam) de Patn scandalizabatur R.
scandalizabant M 20 quidem, eed qua homo, non scripsi: quidem qua
homo, sed non MR 21 haberet addidi unde MR, eundem Lat 25 ne
dicam addidi (ne dicam etiam cf. 384, 13; 387, 23.) quis haesitabit
scripsi: quasi haesitauit MR 27 expectamus M, speramus B
[tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium
expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non
tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes
opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam
interim missum esse, a quo alius esset, id est maior,
qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo
hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse
quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse
debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum
se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum
creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum,
ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum,
per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo
peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis
Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum,
ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum
meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam
tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis
commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem
iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu
es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim
iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus,
cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus
1] Luc. 7, 19. 4] cf. Luc. 9, 7. 13] cf. Luc. 7, 27—28. 15] cf.
Luc. 7, 26. 16] Luc. 7, 27. 20] Luc. 7, 19. 22] cf. Luc. 3, 4; cf.
Es. 40, 3. 23] cf. Luc. 7, 28.
1 ta es—expectamus seclusi; Tertulliani enim eo minus crediderim
esse hoc interpretamenttlm, quia quod sequitur enim aperte respicit ad
uerba simpliciter inquirens sqq. 6 qui uenturus expectabatur, ipse scilicet
dominus scripsi: ipse scilicet dominus, qui uenturus expectabatur
MR 8 ex scripsi: et MR 9 debuerat scripsi: debuerant MR aut
n
addidi 10 Iohanni. quae uuljo constent R, constet M (corr. m. 1)
12 Christum R, Christus MF ea R, eas MF 14 Iohanni R, iohannes
MF 15 immo et supra, cf. Luc. 7, 26 vat \'!tat Keptaootepov
«009ax00 17 praeparet R, praepararet M, praeparabit Pam N 22 iam
bis M 23 ministrauerat. maior is scripsi: ministrauerat maiori M, ministrauerat,
maior Ruulgo
natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor
fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo
modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus
natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit
modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne
habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad
Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere
in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et
Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel
quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno
(dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia
non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit.
Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis
feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis
figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret,
solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit,
et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit
ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae
stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide
iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui
per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet.
Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de
facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris,
de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam:
mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam.
ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras
7] Luc. 7,24. 13] cf. Luc. 7, 36-50. 14-15] cr. Luc. 7,38. 18] cf.
Os. 6, 6. 20] Luc. 7, 50. 21]Hab.2,4. 22] cf. Luc. 8, 2. 25] Es. 32. 9.
1 non ideo coniunge cum quasi l. 2 subiectus Leopoldus: subiecto
MR 5 siue de semetipso per humilitatem scripst: per humilitatem
sine de semetipso MR 8 tantundem est: creatori scripsi: tantundem et
creatori ilfB 10 quemcnmque scripsi: quemque Mli 11 dei addidi ae-
que creatoris in parenthesi posui quia lun: qui MR reliqui 13 remisaione
R1 14 arcumentum M 20 iustilicata scripsi: iustificatam MR
21 uiuet M, uiuit R 24 uocabaijt M (corr. m. 1)
ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni
mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur
et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis
semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum.
at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure
audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare:
qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate
auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed
quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis
et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.]
non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant
aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator,
et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis,
id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet
audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes
pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo:
uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane
non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur.
hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur,
ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se
putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus
uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a
quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et
dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo
tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei,
qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum
lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat,
maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in
1] Ea. 32, 9-10. 4] cf. Ps. 48, 4-5. 5] Es. 6, 9. 7] Luc.
8, 8. 13] Luc. 8, 18. 19] ib. 26J cf. Lnc. 8, 16. 28] cf. Luc. 8, 17.
1 meos add. Pam diei scripsi (yjfAspaa LXX): dei MR, die Oehle-
rus, dies Pam 2 prosequebantur Iun: quo sequebantur MR 6 non
(s. w. a m. 1) M 9 primo-audiat seclusit Eng 11 ostendebant scripsi:
ostendebat MR 12 audituros R, auditurus MF 14 id est: ne aure
audiatis M, om. R et reliqui omnes 18 non minatur scripsi (ct. I. 26):
nominatur MR, minatur Oehlerus
XXXXVII. Tert. m.
31
apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat,
expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum
argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam
deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum
dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem.
per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt
rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione
dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo
non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris
starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli
fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel
tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum
ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram
solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum
est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare
solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor
adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et
accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum —
tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis
interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis
expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem
matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando
de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis
autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset
filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae
qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten
facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen
natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset,
quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam
5] Matth. 12, 48. cf. Luc. 8, 21. 9] cf. Luc. 8, 20. 16] Luc.
10, 25. 17] Matth. 16, 1. 27] cf. Matth. 21, 46.
1 obumbrarat susp. Eng 2 uenimus B, uenimuB enim MF, uenimus
nunc Eftg 4 deferunt Bit defuerunt MRX 5 mater B, pater M 6 quo
R, quod MF 11 adnuntiaret fort. 27 existimans scripsi: ezistimantes
MB, defendit Eng, qui supra l. 26 legi mavult: dubitarent 28 explorationem
scripsi (c/. I. 23): exploratione MR
per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus
non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus
natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores
habere uel et neminem? sed et census constat actos sub
Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos
genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit
ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris
stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis:
\'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis
et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione
rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra..
neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum
a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam
negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi
mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt
uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios,
quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert
quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et
fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant?
ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos
nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum
negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem
aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum.
quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit,
quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique
nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.
11J cf. Luc. 8, 20. 12] cf. Marc. 3, 81. 13] cf. ib. 14] Matth.
12, 48; cf. Luc. 8, 21. 22] cf. Matth. 10, 37; Luc. 14, 26.
1 quam earum personarum mentio, quas per(inde) potuit fort. 5 tunc
Iun: nunc MR ludaea Lat: iudaeam MB 6 consistit scripsi: constitit
МR, constiterit Eng 7 at uere Ura 8 superest et Pam dispicere M,
inspicere Kwtlgo 10 et eeclusi 18 indignatus, eas non Eng, ego
malim deleri quaerentes et est 14 abnegauitNPatn quis MB, qua Parn N
17 prae M (cf. 444,10), pro 12 uulgo 18 ab eo seclusi 20 uerba ceterum ex
hoc-agnolcere, guae m MR paulo infra post dignum discipulum leguntur,
hue transtuU 22 in F unius folii iactura perierunt uerba in semetipsoinhumanitatem
qui (488, 8) 24 quod(si) fort. 26 quem MB, quam IUtI
31*
Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum
nouus - dominator atque possessor elementorum subacti
iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae
auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei
uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper
omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus
proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco
populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub
eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum
concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et
t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram
fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat
prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus
est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis
exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius
expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat,
psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas;
cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens,
inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur
mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i
et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur.
unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an
de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum
1] cf. Luc. 8, 22-25. 6] cf. Exod. 14, 16. 21. 7] cf. Exod. 14, 22.
8] cf. Ezod. 14, 27. 10] cf. Exod. 14, 21. 11] cf. IIII Eeg. 2, 14.
12] cf. loa. 3, 15—17. 17] Pa. 28, 3. 18] Hab. 8, 10. 20] Na. 1. 4.
23] cf. Luc. 8, 26-39. cf. Es. 8, 4.
1 uentis MBl, et uentis FR* vulgo 5 eihodum M 6 iudeae M,
7 utrumque M 11 et sorte MH, ertorri Oehlerus (quod ego nonintel-Į
lego): aperte corrupta sunt haec uerba; mentionem facere uidetur auctor
eorum, quae IIII Reg. 2, 14 sqq. narrantur, unde uelim restitui: lege
et, sodea, pallium Eliae, Eng. sic restitui uult: lege et pellem
ouillam Eliae dirimendae < undae> Eng, quod ego probo transita
R, transitum M Iordani Iun 18 discutit 22, discutet M adimpletur
R, adimpletus M dispergens B 21 inquiebatar M 23 militarem
et armatum nescio an praedicatiua intellegenda sint
bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui
bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et
spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis
in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam,
utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium
hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum,
atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque
daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit
uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens
in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum
crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio*
testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant
et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod
noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile
non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum
ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem
utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et
uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra
eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur.
in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius,
si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones
sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab
alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet
abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia
mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis
erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim
quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant,
4] cf. Luc. 8, 30. 9] Ps. 23, 8. 10] cf. I Cor. 15, 26. 12] cf.
Luc. 8, 31. 23] cf. ib. 24] cf. Luc. 8, 32—33.
1 (proprie) praedicari fort. praedicare M 8 ut et B, et ut M
10 praeliaturrxa M, proeliatus B tropheum MBt 12 testatus MRl
(legio = 6 XSYSOUV), testata B3 uulgo 13 uidentur JB3, uidebant MBl
15 supra se B3, auperesse MBl 18 innotuisse МF, innotuisset R uulgo
lacunam eignaui: debuisset, ut quae intercidtsse puto 21 nulla fuit,
quia ecripsi: quia nulla fuit MB 22 enim om. M depeterent (= deprecarentur),
ab alio scrtpei: depetunt ab alio MB, peterent ab alio Urs
23 sibi a -creatore uulgo 27 cognouerant Bs, cognouerunt MBl
ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones,
Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis
pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam
enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus
haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et
nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus
discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis,
idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem
ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam?
et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe
prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando
quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et
creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum.
(sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a
contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non
tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'.
o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si
fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua
te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris
in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum
ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat
legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc
(noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem
inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit?
in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim
ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat,
quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit.
5] cf. Luc. 8, 48--48. 6] Luc. 8, 45. 7-9] Luc. 8, 46.
12] Gen. 3, 9. 15] cf. Leu. 15, 19-24. 18] Luc. 8, 48.
1 łtConfłrmauit M adcognouerunt M, cognoaerunt B 2 indicia ICripsi:
iudicem MB 8 parmthesin indicautt Ettg 11 reprobaret scripai: probaret
MB 12 creator addidi (cfI. 3 et 13) 14 qua JEng: qui MB, quia
Leopoldus 15 sanguinaiitis feminae M, feminae saogainantis B 16 sanitatem
B, sanitate M (e in ras.), «anitate <eam) fort. 23 DOui addidi, Eng
tnauult supra supplere: nollius <alius) (çf. I. 26) 25 cni (= tDØI su
Liebe) spernens creatorem M, quem spernens? creatorem Buulgo 27 quomodo
вcripsi: et quomodo MB, ecquomodo Oehktu, tam B, tamen M
quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet,
ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse
non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum
suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium,
qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit,
non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem
pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem
nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere
interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae
essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat.
sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel
partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio
naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis
redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae
auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri
legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat
etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non
intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae,
quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit.
quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum
eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus
quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus,
sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non
erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res
uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate
substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur.
batur, qui non uere polluebatur.
Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum.
4] cf. Oi. 6, 6; Prou. 21, 3. 11] cf. Leu. 12, 4—6. 17] Ee.
7, 9. 20] cf. Luc. 8, 44. 28] cf. Luc. 9, 1—6.
1 autem scripsi: enim MR 5 certa B, certe M Christo. qua si aaripti:
Christo, quasi M, Chriato, qua sic R 6 non ut hominem sanctum scil:
tetigit 11 aollempne M 13 ille (scil. sanguinis fluxue) scripsi: illa MB
15 uideri om. Bt 17 intectum M (tel in mg. add. m. X) 18 intellegitig
M 20 probaui M (t s. u. add. m. 1) omittam R, omittat M,
oraittatur fort. 26 uoluisset? ut uulgo legis mentiebatur uulgo
numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui
quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos
alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem
oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia
dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui
salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos,
a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat
fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem
qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur.
nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio
omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii
Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\'
uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset
suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit
populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si
non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui
non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis
panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter,
sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem
ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum
sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo.
sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis
modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per
totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum.
si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi
circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios
1] cf. Lnc. 9, 3. 2] cf. Pa. 146, 9; Hiob 38, 41. 3] cf. Luc.
12, 27. cf. Dent. 25, 4. 5] cf. Luc. 10, 7. 6] cf. Luc. 9, 5. 7] cf. ib.
11] cf. Luc. 9, 7-9. 15] cf. Luc. 9, 10-17. 17] cf. Exod. 16, 35.
18] cf. Exod. 12, 37. 20] cf. Exod. 9, 17. 22] cf. HI Beg. 17, 7-16.
26] cf. illI Reg. 4, 42-4.5.
4 aummouendi MR, aumendi Ur, 9 a uerbis in teatationem pergit F
10 prolatum fort. 11 qua Eng: quia MR 13 hoc (= propterea) MF,
(ob) hoc R uulgo esset scripsi: est MR 16 est (priore loco) scripsi:
et MR 20 eadem scripsi (cf. Z. 16): ea MR 22 Bareptensia M, Sareptensi
R uulgo 23 supprema M 25 reuoluas Urs: resoluas MR
reliqui Christi R3, Christum MRl 26 ordiacioB M, hordeaceoa B
panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde
comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid
ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum?
da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus:
manducabunt et relinquent reliquias secundum
dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec
itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non
tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia
recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur,
cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest
non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis.
quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque
adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus
quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille
autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari,
quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat,
noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam
edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari
a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post
tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in
Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque
ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si
non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit,
quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum
necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam
facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter
me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam
emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem
1] cf. IIII Reg. 4, 43; Luc. 9, 13. 2] IIII Reg. 4, 43. 6] cf.
Luc. 9, 18-22. 9] cf. Luc. 9, 20. 10] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16.
Luc. 9, 20. 13] cf. Luc. 9, 21. 15] cf. Luc. 9, 21. 17] cf. Luc. 9,
22. 25] Luc. 9, 24. 28] cf. Dan. 3, 92.
3 ergo MBt, ego JPwdgo dem W, idem MRl in conspectu Rig:
inapectu AI, inspectum R milibus secl. Pam 4 haec M, hoc R
7 qui R3, quae MR*- 11 nisi seclusit Lat: receperunt reliqui 15 dicerent
R, diceret M 20 sunt M, aint R uulgo 24 (sed) obeundarum R3
eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum
enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam
tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium
fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum
uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant.
quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta
sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum
quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit
Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde,
et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando
magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius,
utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa
insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter
deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas,
qui malum animae lucrum perditione eius et bonum
animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten
deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus,
inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando
nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo
magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem
natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis
indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum
quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit?
non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si
8] Ea. 57, 1. 11] Pa. 115, 6. 15] cf. Luc. 9, 24. 17] Luc. 9, 26.
8 facit (a a. e m. 1) M 4 caldaeoram M 5 perdit/ort. 8 relatgrorum M
(corr. m. 1) 9 periit M, perit B uulgo 11 lacunam signaui: (sed et
honorabilis, inquit Dauid, mora) supplendum puto (cf. quae sequuntwr
et supra l. 8: quam a deo mercedem relaturorum) 12 sed B, et MF
14 illam, ut uulgo adcognoscas M, cognoscaa R uulgo 16 salute R,
iSaIutis MF remuneraturus sit et Eng: remuneraturus. sed et MRI,
remuneratur. sed et B* uulgo 18 mei Big: me MB lactØUJm signaui:
(sic quoque meus Christus) supplendum puto 24 lacunam aignaui: prolatus,
non (oue iaculatus, non Eng [cf. Euagrius AU. Sim. ti Thsopk.
p. 8, 11 ed. Bratke: iaculatus uuluae intamiaatae]) intercidisse uidetar
coagulatus B3, coagulatum MBl
non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et
humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post
figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita
dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis
cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus
ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac
melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus,
nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus,
diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus,
semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et
deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec
de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens
corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit.
noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico
citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis
et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut
liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et
merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine
sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem
et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo
pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam
fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum
confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.
Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum
cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum
destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de
caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id
est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine
ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent,
11] cf. (1a1. 3,13. 13] Lnc. 9, 26. 14]Ps.8,6. 15] Ps. 21, 7. 16]of. Es.
53,5. 18] cf. Gen. 1,26. 19] cf. Ez. 20, 32. 24]cf.Luc.9,28—36. 27]Luc.9,35.
1 ex semine, tamen tcripsi: aemine, tamen ex MR utnguine et scripsi (cf.
de carne Chrigti 4: humoris et tungninis foeda coagula): aemine et MR1, feminae
IPutdgo (probat Eng) 3 delibratua Lat 6 ex scripsi: et MB ac
JfF, et R 8 molestius M 9 tarde M; tardus R 11 ut add. R9. om. MRl
171iquoreM 19tuncMcI.i2* nonadd.R*,om.MRl 24iamscripsi:namMB
quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et
Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si
uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria,
non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium
est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et
gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis
argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis
erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi,
qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus.
sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic
relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis
suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum
peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis
debuisset, aut quoscumque alios secum <ostendisset) quam
prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum
ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus
erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti?
cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae
nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi
informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator
ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus,
meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem
eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum
plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic
tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He-
liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens?
utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa
nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire?
4] cf. Luc. 9, 30. 5] cf. Luc. 9, 31. 20] cf. Mal. 4, 5-6.
23] Luc. 9, 33. 26] cf. ib.
1 isaiam M 2 ieremiam M 6 sed et B 10 sicin acripsi: sic
in MR, siccin ed. Mign. habet. sic uulgo 11 iunget M iungit.
sic uulgo 12 exstruit. quid uulgo 14 ostendisset addidi (ef. I. 16)
15 Christi acripsi: Christus MR 22 meritum MB, merito Pam <in)
indiuiduitatem scripsi: indiuiduitate MR, indiuiduitati Eng 23 hic nos M,
nos hic R uulgo 27 errore M in ras. qua Iun: quam MR causae M
in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei
conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat
sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter
nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam
Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset,
[nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus
habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu
uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus,
scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo
quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra
Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de
creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei
illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic
errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque
nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc
non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante,
et tamdiu non alterius deputandum Christum quam
creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus
arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc
creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne
uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et
pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua
creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum
testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam
ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum,
— nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et
7] cf. Exod. 20, 4. 12] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20.
18] cf. Luc. 9, 28. 20] Dent. 19, 15. 22] cf. Eiod. 19, 16-20. 25 cf.
Exod. 19, 16. Luc. 9, 34.
1 spiritu Pam: spiritum MR 3 diuina. de qao cum inter scripsi:
diuina de quo cum inter M, diuina, de quo inter R uulgo, diuina. de quo,
(scil. agemus) cum inter Eng 6 nisi in spiritu secluai (cf. I. 7) 7 habuit
necEng: habuissetMR 8 quod diait,scilicetstripsi: quod dixissetMR, quid
diiisset Eng 9 nesciit scripsi: nescit MR 12 quia si R3, quasi MRl
19 arbitros R, arbitror MF 25 quem MF, quam R dubitabit Oehlerus:
dubitauitJfR conglobatum Eng: conglobataJf (a ex Q m. 1) R 26 parenthesin
indicaui: conglobatam. nisi uulgo si addidt ille Eng: illo MR
ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo
creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit,
sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super
filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego
hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum
metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans
eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem
l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic
est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi,
qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse
enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo
non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'?
hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat
audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari
habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit
nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem
scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis
autem qui illum non audierit, exterminabitur
anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis
metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et
ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba
filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus,
hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a
Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad
alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum
decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non
legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus
4] Ps. 2, 7. 5J Ea. 50, 10. 7] Luc. 9, 35. 11] ib. 13] ib.
15] Deut. 18, 15. Act. 3, 22. 17] Act 3, 28. cf. Dent. 18, 19. 19] Es.
50, 10. 21] Ea. 44, 26. 26] Es. 63, 9.
2 usus est. itaque uttigo 4 ad quem acripsi: atque MB, ut qui Oehltruf,
aeque Iun in secundo Pam: in primo MB 7 aubaudit scripsi: anbauditur
MR 8 repromisit JBl 9 promissi R3, promisit MRl 12 eras
Urs: erat MB 13 nisi quem addidi 17 sensum Gel 20 deum ad-
[
didi fili M (i s. u. a m. 1) 24 Christum Urs: Christo MR
reliqui aliquo M 26 decensionem M 27 deus JIB, dominus Pam
saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et
prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis
prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque
ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc
ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam
claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum
uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex
persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum
tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius:
hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui
operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum
uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio
duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de
quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum
ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi:
duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae.
et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo
illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus
eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic
inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini
Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta
mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum
desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta
sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo
uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem
dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi
1] cf. Matth. 5, 17. 8—13] Hab. 8, 1-2. 10] Lnc. 9, 35. 14] cf.
Zach. 4, 3. 16] Zach. 4, 14. 17] Hab. 8, 3-4. 21] Exod. 33, 13.
24] Exod. 33, 20. 25] Exod. 33, 17. 26] Exod. 33, 18.
1 faciet MR, fecit Pam 9 quem i28, quam MRl uocis R, noces
MF 11 operam tuam MR, opera tua Pam (et) excidi Rig: excidi
R, excedi M 17 rursus M, rursum Ruulgo 21 ergo om. R1 22 mihi
te NF, te mihi Ruulgo 24 parenthesin indicaui: Bciebat. ceterum
uulgo (de) dei facie Oehlerus faciem iam uulgo 25 uidebit M,
uidebit me R reliqui praeter Rig inquit scil. deuI
gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam
gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc
uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam
desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam,
in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad
Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in
uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum,
non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in
specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in
aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem
domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et
faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in
gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter
- inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde
tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et
nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus
se facere non uidit.
Suscipio in me personam Israhelis. stet Christus Marcionis
et exclamet: o genitura incredula, quousque ero
apud uos? quousque sustinebo uos? statim a me audire
debebit: \'quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis et a
quo uenias et quod in nobis tibi ius? usque adhuc creatoris
est totum apud te. plane, si ab illo uenis et illi agis, admittimus
increpationem. si uero ab alio, dicas uelim: quid nobis
umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut
exprobres incredulitatem qui nec te ipsum aliquando nobis
reuelasti? quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus
1] Exod. 33, 19. 2] Exod. 83, 23. 6] Num. 12,6-8. 10] cf. Lnc. 9.
80-81. 12] Luc. 9, 32. 14-15] cf. Exod. 34, 29-30. 19] Lac. 9, 41.
2 gloria mea (\'ri1 sd £ g ł1όt») MF, <in) gloria Ruulgo 5 repromittit
Pam 6 aronem M 7 uisionem J21 loquar R, loquor M 8 ad eum
om. R1 9 utique R3, itaque MR% 12 parenthesin indicavit Eng
13 gloria scripsi: gloriam MR conspectum Pam 15 percutiens Urs:
percutere MR 20 quousque sustinebo uos om. R1 21 0 oeconome
scripsi (cf. Luc. 12, 24): o echonome M, eperchomene F, o iicspxd/teve R
uulgo qui M, quia Ruulgo 23 apud te om. R1 26 exprobes M
queraris? in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? asinus
de Aesopi puteo modo uenis et iam exclamas*. [suscipio adhuc
et personam discipulorum, in quos insiliit: o natio incredula,
quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos sustinebo? hanc
eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem:
quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis, a quo uenias,
quod tibi ius sit in nobis? usque adhuc, puto, creatoris es,
et ideo secuti sumus, recognoscentes omnia illius in te. quodsi
ab illo uenis, admittimus increpationem. si uero alii agis, oro
te, dicas: quid nobis aliquando (commisisti,) dumtaxat de tuo,
quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem,
qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? quam olim autem
apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? in quibus
autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? asinus de
Aesopi puteo modo huc apparuit et iam exclamat.] quis non
ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset,
qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset,
si non olim apud illos in lege, in prophetis, in uirtutibus et
beneficiis deuersatus incredulos semper fuisset expertus. Sed
\'ecce Christus diligit paruulos, tales docens esse debere qui
semper maiores uelint esse, creator autem ursos pueris inmisit,
ulciscens Heliseum propheten conuicia ab eis passum\'. satis
impudens antithesis, cum tam diuersa committit, paruulos et
pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem,
quae conuiciari poterat, ne dicam blasphemare. qua ergo iustus
deus, nec pueris impiis parsit, exigens maiori aetati honorem,
3] [Luc. 9,41.] 19] cf. Luc. 9, 46-48. 21] cf. IIII Reg. 2, 23—24.
1 vatientitimEngfuideinfral.24):paenitentiamilfB utimpates(scii.tibi)
= dafidu dir zum Verdienst anrechnest 2 sllscipio-exclam at (1.15) seclusi:
sunt interpolatoris, qui secundum euangelium Marci 9,19: o 3i arcoxptfci;
autolc Xs-fei increpationem illam non in Israhelem sed in discipulos factam
putauit 5 iustissimeR3, iueticiaeMRl, iustitia (= iwe)fort. 6 0 oeconome
gcripsi: oechomene M, eperchomene F, iwsp/ofjisvs R uulgo 10 commisisti
add. Gel (cf. 496, 25) 11 exprobes M 12 auctorem R3, auditorem MRl
15 non ita R3, nouit MRl 16 e am susp. Eng credisset M (di a. u. a m. 2)
18 in (alt.) om. R1 20 docens esse M, esse docens R 25 blaaphernare R3, blas-
phemariMRX quaitfif1, quia22® 26 parsit scripsi: psitM, pepercitR uulgo
XXXXVII. Tert. III.
,32
et utique magis a minore; qua uero bonus, adeo diligit paruulos,
ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus
partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. ita et
haec adfectio Christi cum creatoris est. iam nunc deus Marcionis,
qui conubium aduersatur, quomodo uideri potest paruulorum
dilector, quorum tota causa conubium est? qui semen
odit, fructum quoque exsecretur necesse est. ne ille saeuior
habendus Aegyptio rege. nam Pharao educari non sinebat
infantes, iste nec nasci, auferens uitam illis etiam decem mensium
in utero. at enim quanto credibilius, ut eius deputetur
adfectio in paruulos, qui benedicendo conubium in propagationem
generis humani ipsum quoque fructum conubii benedicendum
promisit, qui de infantia primus! \'Repraesentat
creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta\'.
agnosco iudicis seueritatem, e contrario Christi (lenitatem increpantis)
eandem animaduersionem destinantes discipulos
super illum uiculum Samaritarum: agnoscat et haereticus ab
eodem seuerissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem: non
contendet, inquit, nec (clamabit nec) uox eius in platea
audietur: harundinem quassatam non comminuet et
linum fumigans non extinguet. talis utique multo magis
homines non erat crematurus. nam et tunc ad Heliam: non
in igni, inquit, dominus, sed in spiritu miti. At enim
humanissimus dominus cur recusat eum, qui se tam indiuiduum
2] cf. Exod. 1, 20. cf. Exod. 1,17. 3] cf. Exod. 1,15—16. 11] cf.
Gen. 1, 28. 13] cf. IIII Reg. 1,10. 15] cf. Luc. 9,51-56. 18] Matth. 12,
19-20. Es. 42, 2. 22] III Reg. 19, 12. 23] cf. Luc. 9, 57—58
4 creatoris Eng: creator MR1, creatore R3 5 aduersatur N, auersatur R
6 diloctor M (e «. 0 a m. T) 7 ne scripsi: nec MRt, nae R* uulgo
8 desinebat M (corr. m. 1) 10 utpro M (corr. m. 1) 12 benedicendum
m
(per Christum uidelicet) scripsi: benedicendo MR 13 prius M (m s. u.
add. m. 1), primus est R, primus (est status) Eng (qui probat benedicendo)
qui de infantia primus = qui incipit ab infantia, ut uidetur
15 seueritatem. e contrario uulgo lenitatem, increpantis add. Pam:
<in) eandem Oehlerus (non recipiens quod suppleuit Pam) 16 destinantes
Pam: destinantis MR 19 clamabit nec addidi (cf. p. 3, 14 et adu. Iud.
cap. 9) in platea 3T (in ras.) 24 dominus scripsi: deus MR se om. M
illi comitem offert? si quia superbe uel ex hypocrisi dixerat:
sequar te quocumque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin
recusandam iudicando iudicem gessit. et utique damnauit
quem recusauit, non consecuturum scilicet salutem. nam sicut
ad salutem uocat quem non recusat uel etiam quem ultro
uocat, ita in perditionem damnat quem recusat illi autem
causato patris sepulturam cum respondet: sine mortui sepeliant
mortuos suos, tu autem uade et adnuntia regnum
dei, utramque legem creatoris manifeste confirmauit: et de
sacerdotio in Leuitico, prohibentem sacerdotes supremis etiam
parentum interesse — super omnem, inquit, animam
defunctam sacerdos non introibit, et super patrem
suum (at super matrem suam) non contaminabitur —,
et de deuotione in Arithmis; nam et illi, qui se deo uouerit,
inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam,
ne super patris quidem aut matris aut fratris. puto autem,
et deuotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno
dei imbuerat. aut si non ita est, satis impius pronuntiandus
qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici
a filiis imperabat. cum uero et tertium illum prius suis
ualedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris
exequitur: hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.
Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim.
quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et
septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antithesis
plurimum causarum diuersitas fecit, non potestatum. sed qui
diuersitatem causarum non respexit, facile eam potestatum
existimauit. \'profectionem filiorum Israhelis creator etiam illis
spoliis aureorum et argenteorum uasculorum et uestium praeter
2] Luc. 9, 57. 7] cf. Luc. 9, 59. Luc. 9, 60. 11] Leu. 21, 11. 14] cf.
Num.6,6—7. 20] cf. Luc. 9, 61-62. 22] cf. Gen. 19,17. 23] cf. Luc.10,1.
24] cf. Exod. 15, 27. Num. 33, 9. 28-500, 1] cf. Exod. 12, 34-35.
4 consecuturum M, secuturum R 5 recusat M (a ex u corr. m. 1)
7 sepeliant R, sepeliam M 12 patrem MR, parentem Rig 13 et super
*
matrem Buam addidi (cf. de monog. 7) 14 illi scripsi (c/. 246, 24. 25.);
illic MB, illic <illi) Eng 18 deo M
32.
oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus
autem nec uirgam discipulis in uiam ferre praescripsit').
illi enim in solitudinem promouebantur, hi autem in ciuitates
mittebantur. considera causarum offerentiam, et intelleges
unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et
copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per ciuitates
abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem
struxerat. etiam calciamenta portare uetuit illos. ipse enim
erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta
detriuerat. neminem, inquit, in uia salutaueritis.
o Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque
accepit! Heliseus, cum Gezin puerum suum mitteret in uiam
ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei
praecepit: accinge lumbos tuos et sume bacillum meum
in manum et uade: quemcumque conueneris in uia,
ne benedixeris eum, id est ne salutaueris, et qui te benedixerit,
ne responderis ei, id est ne resalutaueris. quae
est enim inter uias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio?
sic et domini istud: in quam introissent domum, pacem ei dicere(ut,
de) exemplo eodem est. mandauit enim et hoc Heliseus:
cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: pax uiro tuo, pax
filio tuo. haec erunt nostrae potius antithesis, quae comparant,
non quae separant Christum. dignus autem operarius
mercede sua quis magis pronuntiarit quam deus iudex?
quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium.
nulla retributio non ex iudicatione constitit. iam nunc
et hic lex consignatur creatoris, etiam boues operantes dignos
2] cf. Matth. 10, 10. Luc. 10, 4. 3] cf. Luc. 10, 1. 8] cf. Luc.
10, 4. 10] Luc. 10, 4. 14] IIII Reg. 4, 29. 19] cf. Luc. 10, 5.
21] IllI Reg. 4, 26. 23] Luc. 10, 7.
leduxitPaw 2uirgamMR,peramPam 4differentiam/ori.(cf. 499,26)
7 circumcidensLat: circumiensitfJJ 8 (in)struxeratfort. 9 in uialfff, per
uiamPam 12helisas3f gezinJfi?l,GiezinR3uulgo 15cumuenerisMcorr.
m.l) 18 occursa utuailf 19 domini istud seripsi: dominus utDiR, dominus
Pam 20 dicere(nt,de) exemplo Eng: dicere. eIernploMR 21 sunamitin 3 £ BS,
SunamitenJJ1 22tuoom.Rx nostraepotiusJtf,potiusnostraeaMtfao 23dignusJfjR,
dignus est NParn 26 retributioR, retribu*ione M, retributioneF
operarios mercede iudicantis: boui, inquit, terenti os non
colligabis. quis tam praestans in homines nisi qui et in
pecudes? quodsi et Christus dignos mercede pronuntiat operarios,
excusauit praeceptum illud creatoris de uasis aureis et
argenteis Aegyptiorum auferendis. qui enim uillas et urbes
operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non
ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem,
quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei
neque nouum neque inauditum sic quoque confirmauit, dum
illud iubet adnuntiari adpropinquasse. quod enim longe fuerit
aliquando, id potest dici adpropinquasse. si autem numquam
retro fuisset, antequam adpropinquasset, nec dici potuisset
adpropinquasse, quod numquam longe fuisset. omne quod nouum
et incognitum est, subitum est. omne quod subitum est, cum
adnuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum
accipit tempus. ceterum nec retro tardasse potuerit, quamdiu
non adnuntiabatur, nec, ex quo adnuntiari coeperit, adpropinquasse.
etiam adicit, ut eis, qui illos non recepissent,
dicerent: scitote tamen adpropinquasse regnum dei. si
hoc non et comminationis gratia mandat, uanissime mandat.
quid enim ad illos, si adpropinquaret regnum, nisi quia cum
iudicio adpropinquat? in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem
eius recepissent, ***. quo modo, si comminatio non
potest sine executione, habes deum executorem in comminatore
et iudicem in utroque. sic et puluerem iubet excuti in illos,
in testificationem eieratae etiam terrae eorum, nedum
1] Dent. 25. 4. 4] cf. Exod. 12, 34-35. 10] cf. Lnc. 10, 9.
19] Luc. 10, 11. 25] cf. Luc. 10, 11.
3 mercede pronuntiat M, pronuutiat mercede M uulgo 6 tuerant Ktg:
fuerint MR 7 instincti MR, instructi Urs 10 fuerat Oehlerus
15 apeciem Pam: spem MR 16 accipit Rig: accepit MR potuerit
Etlg: poterit MR, ego olim rescribi uolui: poterit <diei) 23 lacunam
signaui: et in perditionem eorum, qui non recepissent interciderunt non
potest scil. esse, secundum usum auctoris: iniuria Oehlerus dtleuit non
25 utroque? sic uulgo 26 eieratae etiam scripsi (cf. 438, 3): ei; heret
etiam M, et haeret etiam R, et haerentia Oehlerus (quod ego quidem non
intellego), ad horrentiam Rmg
communicationis reliquae. si enim inhumanitas et inhospitalitas
nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem,
minas utique portendentem ? porro cum etiam
creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat
recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane
et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde
manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet
formam. qui uos spernet, me spernet. hoc et Moysi creator:
non te contempserunt, sed me. tam enim apostolus Moyses
quam et apostoli prophetae. aequanda erat auctoritas utriusque
officii ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum.
Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et .
scorpios? utrumne omnium animalium dominus an nec unius
lacertae deus? sed bene, quod creator hanc potestatem etiam
paruulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in
cauernam aspidum et in cubile natorum aspidum nec omnino
laedi. et utique scimus — salua simplicitate scripturae, nam
nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit — figurate
scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum
ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae
cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum
hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus
ad eum: super aspidem et basiliscum incedes et conculcabis
leonem et draconem, sicut etiam Esaias: illa
die superducet dominus deus machaeram sanctam,
magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem
illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet
eum illa die. sed et cum idem: uia munda et uia sancta
41 cf. Deut. 23, 3. 8] Luc. 10, 16. 9] I Reg. 8, 7. 12] cf.
Luc. 10, 19. 15] cf. Es. 11, 8-9. 23] Ps. 90, 13. 24] Es. 27, 1.
23] Es. 35, 8-9.
4 ammanitas M (a alt. ex 0 a m. 1) 6 defraudassent R, defrandasset
MF 8 spernet M (bis), spernit R uulgo (bis) 10 erat Eng: erit MR
14 lacertae om. R1 15 paruulis pueris M, paruulis puerulis R, puerulis
F 17 scimus R, sciemus MF, sciamus Eng 18 poterant Eflg:
potuerunt MR 20 immanissimae Ciacconius, imminentissimae Eng
28 sed et lIf, sed R idem <dicit) susp. Eng
uocabitur et non transibit illic inmundum nec erit
illic uia inmunda; qui autem dispersi erunt uadent
in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo nec ex
bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec inuenietur
illic, cum \'uiam\' fidem demonstret, per quam ad deum
perueniemus, iam tunc eidem uiae, id est fidei, hanc euacuationem
et subiectionem bestiarum pollicetur. denique et tempora
promissionis congruere inuenias, si quae antecedunt legas:
inualescite, manus dimissae et genua resoluta: tunc
patefient oculi caecorum et aures exaudient surdorum;
tunc saliet claudus ut ceruus et clara erit lingua
mutorum. igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc
et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui
hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre
et secundum ordinem praedicationis exhibuit.
Quis dominus caeli inuocabitur, qui non prius factor
ostenditur? gratias enim, inquit, ago et confiteor, domine
caeli, quod ea, quae erant abscondita sapientibus et
prudentibus, reuelaueris paruulis. quae ista? et cuius?
et a quo abscondita? et a quo reuelata? si a deo Marcionis
abscondita et reuelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo
aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas,
non uisiones, non ulla rerum aut uerborum aut nominum
argumenta per allegorias et figuras uel aenigmatum nebulas
obumbrata? sed \'ipsam magnitudinem sui absconderat, quam
cum maxime per Christum reuelabat\'. satis inique. quid enim
deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis
deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque
prudentia illorum, nulla uia data ab ipso per aliquam operum
9] Ea. 35, 3. 5-6. 17] Luc. 10, 21.
5 uiam fidem M, uiam fides R, uia fidem Rig, uiam fidei Iun .6 euacuationera
MR, erogationem Lat 19 reuelaueris R, reuelauerit MF
20 et a quo reuelata—abacondita in M bis comparent 21 qui = quare?,
Eng rescribendum censet: si a deo Marcionis, abscondit et reuelauit qui
omnino nihil praemiserat 25 obumbrata. sed uulgo (Eng) 27 deliquerant
R. delinquerint M delinquerant F 29 illorum? nulla uulgo
praedicationem uel uestigia, per quae sapientes atque prudentes
. deducerentur? quamquam et si in aliquo deliquissent erga
deum ignotum pone, nunc notum, non tamen zeloten eum
experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. igitur si
nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec
reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse,
etiam si habuisset, iam nec reuelator ipse erit, qui absconditor
non fuit, — ita nec dominus caeli nec pater Christi —
sed ille, in quem competunt omnia. nam et abscondit praemisso
obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum
fides mereretur — nisi enim credideritis, non intellegetis
— et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis\'
operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes
uel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis
sumministrantes, et nouissime zelotes est. denique olim hoc
per Esaiam contionabatur, quod Christus gratulatur: perdam
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium
celabo, sicut et alibi tam abscondisse (se) quam reuelaturum
esse significat: et dabo illis thesauros absconditos, inuisibiles
aperiam illis, et rursus: quis alius disiciet.
signa uentriloquorum et diuinationes ex corde,
auertens in posteriora sapientes et cogitationes
eorum infatuans? si autem et Christum suum inluminatorem
nationum designauit: posui te in lucem nationum, quas
interpretamur in nomine paruulorum, sensu scilicet retro
paruulos et imprudentia infantes, iam uero et humilitate fidei
pusillas, facilius utique credemus eundem etiam paruulis reuelasse
per Christum, qui et retro absconderit et per Christum
reuelationem repromiserit. aut si deus Marcionis ea, quae a
11] Ea. 7, 9. 121 cf. Rom. 1, 20. 15] cf. Dent. 5, 24. 16] Es.
29, 14. 19] Ea. 45, 3. 20] Ea. 44, 25. 24] Es. 49, 6.
2 deducerentur, quamquam uulgo 3 ignotum pone (= retro), nunc
scripsi: ignotum, pone nunc MB, ignotum, pone tunc Rig 6 reuelator
R, reuelatur MF 7 absconditor R, absconditu hf, absconditur F 11 in-
tellegitis M 18 se addidi 20 dissiciet M 26 paruulos scripsi: paruos
MB, paruas B3, paruo siue pueros Eng
creatore abscondita retro fuerant, patefecit, ergo iam creatori
negotium gessit, res eius edisserens. sed (in destructionem,\'
inquis, (uti traduceret eas.\' ergo illis traduxisse debuerat, quibus
creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. si enim benignitate
faciebat, illis erat adgnitio praestanda, quibus fuerat
negata, non paruulis, quibus nihil creator inuiderat. et tamen
usque adhuc, puto, probamus extructionem potius legis et
prophetarum inueniri in Christo quam destructionem. Omnia
sibi tradita dicit a patre. credas, si creatoris est Christus,
cuius omnia, et quia non minori se tradidit omnia filio creator
quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. ceterum
si oeconomus ille, quae sunt (omnia), quae illi a patre sunt
tradita? quae sunt creatoris? ergo bona sunt quae pater filio
tradidit, et bonus iam creator, cuius \'omnia\' bona sunt, et ille
iam non bonus, qui in aliena bona inuasit, ut filio traderet,
docens alieno abstinere. certe mendicissimus qui nec filium
unde ditaret habuit nisi de alieno. aut si nihil de creatoris
traditum est ei a patre, [et quomodo hominem creatoris sibi
uindicat? aut si solus homo ei traditus est, \'omnia\' homo non
est. scriptura autem (omnium) edicit traditionem filio factam.
sed et si (omnia) ad hominum genera, id est ad omnes nationes,
interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: dabo tibi
gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos
terrae. aut si habebat et ipse aliqua sua (omnia), quae
filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod
ex (omnibus) in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam
eius esse \'omnia\', cuius nihil uideo, quam merito credam etiam
quae non uideo eius esse, cuius sunt uniuersa, quae uideo.
8] cf. Luc. 10, 22. 22] Pa. 2, 8.
5 adgnitio M, agnitio R 10 et quia MB, qui Gel reliqui minori se
R3, minorum si MBl 12 oeconomne scripsi (cf. 496, 21. 497, 6):
eperchomenus MB\\ arcspx<>p-evoc B3uulgo ille scil. Christus dei Marcionis
17 si interpolatum putat Eng, seruam infra 1.18 et ante quomodo
(sed cf. supra l. 13: quae sunt creatoris?) 18 quomodo scripsi: et
quomodo MB, ecquomodo Oehlerus 24 omnia, quae scripsi: quae omnia
MB habebat scripsi: habet MB 25 aliquod Ciacconius: aliquem MB
sed \'nemo scit, qui sit pater, nisi filius, et qui sit
filius, nisi pater, [nemo enim scit patrem nisi filius et
filium nisi pater] et cuicumque filius reuelauerit, atque
ita Christus ignotum deum praedicauit\'. hinc enim et alii
haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et
Israheli secundum familiaritatem et nationibus secundum
naturam. et quomodo ipse testatur nec Israheli cognitum se
— Israhel autem me non cognouit et populus me
non intellexit — nec nationibus? ecce enim nec de nationibus,
inquit, nemo. propter quod et illas stillicidium situlae
deputauit et Sionem tamquam speculam in uinea derelictam.
uide ergo, an confirmatio sit propheticae uocis exprobrantis.
ignorantiam in deum humanam, quae fuerit ad filium usque.
nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem, cui filius reuelauerit,
quoniam ipse erat, qui positus a patre in lumen
nationum adnuntiabatur, utique de deo inluminandarum, etiam
Israhelis, utique per agnitionem dei pleniorem. - ita non proficient
argumenta in fidem dei alterius, quae creatori competere
possunt, quia quae non competent creatori, haec poterunt in
fidem proficere dei alterius. Si et sequentia inspicias: beati
oculi, qui uident quae uidetis: dico enim uobis, quia
prophetae non uiderunt quae uos uidetis, de superiore\'
sensu descendunt adeo: neminem, ut decuit, deum cognouisse,
quando nec prophetae uidissent quae sub Christo uidebantur.I,
nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco
mentionem conlocasset. quid enim mirum, si non uiderant res
1] Luc. 10, 22. 2] [Matth. 11, 27.] 6] cf. Rom. 1, 19-20. 8] Es.
1,3. 9] Es. 55, 5 (?) 10] cf. Es. 40, 15. 11] cf. Es. 1, 8. 14] cf.
Luc. 10, 22. 15] cf. Es. 49, 6. 201 Luc. 10, 23-24.
2 nemo enim scit patrem nisi filius et filium nisi pater deleuit Gel
7 naturam Gel: naturalem MR, naturalem (agnitionern) fort. 8 parmthesin
indicatti 9 nationibus MRZ, nationis F, nationes JR1 12 confirmatio
R, conformatio MF uocis M, uocis et R 15 in lumen nationum
(= etg ou>? eavwv cf. 424, 2) scripsi: inluminatio nationum MR, inluminationi
nationum Eng 17 Israelis R, israhelem MF 19 non om.
M competent M, competunt R uulgo 22 superiore M, superiori
R uulgo
dei ignoti et tanto post aeuo reuelati, si non erant consecuti
repraesentationem eorum, quae numquam praedicarant? quae
autem fuisset felicitas eorum, qui tunc uidebant, [quae alii
merito uidisse non poterant] nisi quoniam qui poterant uidisse
qui(dem) dei sui res, quas etiam praedicauerant, non
tamen uiderant? haec enim felicitas erit illorum, quia uidebant
quae alii tantum praedicauerant. denique ostendemus et iam
ostendimus, ea uisa in Christo, quae fuerant praedicata, abscondita
tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus
atque prudentibus saeculi. In euangelio ueritatis legis doctor
dominum adgressus: quid faciens, inquit, uitam aeternam
consequar? in haeretico \'uita* solummodo posita est, sine
\'aeternae\' mentione, ut doctor de ea uita uideatur consuluisse,
quae in lege promittitur a creatore longaeua, et dominus ideo
illi secundum legem responsum dedisse: diliges dominum
deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et
totis uiribus tuis, quoniam de legis uita sciscitabatur.
sed sciebat utique legis doctor, quo pacto uitam legalem consequi
posset, ut non de ea interrogasset, cuius regulas etiam
docebat. sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, et
suscitatus ad spem aeternae uitae per exempla recidiuae **
ne plus aliquid obseruationis exigeret sublimior spes, idcirco
9] cf. Es. 29, 14. 11] Luc. 10, 25. 14] cf. Exod. 20, 12. 15] Luc.
10, 27. cf. Deut. 6, 5.
1 verba si non-praedicarant, quae in MRpaulo infrapost merito uidisse
non poterant leguntur, huc transtuli 3 quid hic sibi uelint uerba quae
alii merito uidisae non poterant, non uideo; substituta haec puto a sciolo
quodam pro uerbis quae numquam praedicarant, in quibus iure offendit,
postquam genuinus ordo uerborum erat turbatus 4 qui = ei, qui; olim uolui
supplere: quoniam (erant) qui 5 qui<(dem> scripsi: qui MR, aeque Oehlerus
6 enim scripsi: autem MR illorum Eng: aliorum MR quia scripsi: qui
MB (intellego autem: darin ndmlich icird eben ihr Gliiclc (ihr Vorzug)
in
bestehen,dajsieetc. 7denique=wam saM(co rr. m. 1) quaeR, quamMF
10 atque M, et a R uulgo, et F 12 in R, ita MF haeretico scil. euangelio
14 longaeua R, longaeua aeterna M 15 dedisse MR3, dedit li1 17 legis
uita scripsi: lege uitae MR, lege uitam Eng 20 et suscitatus MF, exsuscitatus
Ruulgo 21 lacunam signaui: et incertus intercidisse puto
22 aliquid obseruationis aliquid M spes Lat: spei MR, spe Oehlerus
+
consuluit de aeternae uitae consecutione. itaque dominus, ut
nec ipse alius nec aliud nouum inferens praeceptum, quam
quod principaliter ad omnem salutem et utramque uitam facit,
ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum
deum suum. denique si de uita longaeua et ille consuluit et
Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna,
quae sit penes Marcionis deum, quomodo consequetur aeternam?
non utique eodem modo, quo et longaeuam. pro
differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia
est. ergo non ex dilectione dei sui consequentur uitam
aeternam Marcionitae, sicut longaeuam dilector creatoris. sed
quale est, ut non magis diligendus sit qui aeternam polli- cetur,
si diligendus est qui longaeuam repromittit? ergo
eiusdem erit utraque uita, cum eadem est utrique uitae
captandae disciplina, — quod creator docet, idem Christo opus
est, diligi ut praestet, — interueniente et hic illa praescriptione,
qua facilius apud eum debeant credi maiora, apud quem minora
praecedunt, quam apud eum, cui nullam de maioribus fidem
aliqua minora praeparauerunt. uiderit nunc, si (aeternam) nostri
addiderunt: hoc mihi. satis est, quod Christus, ille aeternae.
non longae(uae) uitae inuitator, de longaeua consultus, quam
destruebat, non (ad) aeternam potius exhortatus est hominem,
quam inferebat. quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si creatori
diligendo aedificauerat hominem qui non erat creatoris?
credo, negasset diligendum creatorem.
Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem,
- satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad
caelum creatoris, a quo tam aspero et saeuo et grandine et
26] cf. Luc. 11, 1.
7 consequetur scripsi: consequitur MR 10 sui scripsi: tui MR con-
\'eequentur M, consequetur E uulgo 11 Marcionitae scripsi: Marcionites
MR uulgo 15 captandae scripsi: captanda MR parenihesin indicavit
Eng, sed neseio an haec omnino sint delenda idem scripsi: id ê M,
id et R wulgo 20 haec R1 21 longae<(uae)> scripsi: longae MR 22 destruebat,
non MFR3, destruebat Rl ad add. R3, om. MRl 23 si
ecripsi: si qui MR 24 qui non scripsi: non MR
fulmine potuisset elidi, sicut et (ad) Hierusalem suffigi ab eo
potuit - adgressus eum ex discipulis quidam: domine, inquit,
doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos
docuit, scilicet (quia alium deum aliter existimaret orandum\'.
hoc qui praesumpserit, prius est, probet alium deum editum
a Christo. nemo enim ante uoluisset orare nosse, quam didicisset
quem oraret. igitur si didicerat, proba. si nusquam
usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis
postulasse, in quem etiam discipuli Iohannis orabant sed quia
et Iohannes nouum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo
hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non inmerito
praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non
alium, sed aliter deum orarent. proinde nec Christus ante
orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. ita
et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc
nouerat. denique sensus orationis, quem deum sapiant, recognosce.
cui dicam \'pater\'? ei, qui me omnino non fecit, a quo
originem non traho, an ei, qui me faciundo et instruendo
generauit? a quo spiritum sanctum postulem? a quo nec
mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli
spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur?
eius regnum optabo uenire, quem numquam regem gloriae
audiui, an in cuius manu etiam corda sunt regum? quia mihi
dabit panem cottidianum? qui nec milium mihi condit an qui
etiam de caelo panem angelorum cottidianum populo suo praestitit?
quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non
retinet an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? quis
non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator
non timere an qui a primordio temptatorem angelum
2] Luc. 11,1. 17] cf.Luc. 11, 2. 19]cf.ib. 20] cf. I Cor.2,12. cf.
Ps. 103,4. 21] cf. Gen. 1,2. 22]cf.Luc.ll,2. 23] cf. Prou. 21,1. cf.Luc.
11,3. 25] cf. Sap. 16, 20. 26] cf. Luc. 11,4. 27] cf. ib. 29] cf. Gen. 3,14.
1 ad addidi iheruealem M suffigi 223, aulfugi MBl 3 et om. B3
5 praeaumpaerit Urs: praesumpserat MRuulgo 8 probaв(ti) fort.
11 postalaudum NPam 20 angeli R, angelis MF 22 obtabo M
23 mihi dabit M, dabit mihi R uulgo 27 ut iudicet R, et iudicet MF
praedamnauit? hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori,
non orat illum, sed infamat. proinde a quo petam, ut accipiam?
apud quem quaeram, ut inueniam? ad quem pulsabo,
ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia,
cuius sum etiam ipse, qui peto? quid autem perdidi apud
deum illum, ut apud eum quaeram et inueniam? si sapientiam
atque prudentiam, has creator abscondidit. apud eum ergo
quaeram. si salutem et uitam, et has apud creatorem. nihil
alibi quaeretur, ut inueniatur, quam ubi latuit, ut appareat
sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum fugatus. denique
si accipere et inuenire et admitti laboris et instantiae fructus
est illi, qui petiit et quaesiuit et pulsauit, intellege haec.
a creatore mandari et repromitti. ille enim deus optimus,
ultro ueniens ad praestandum non suo homini, nullum
illi laborem nec instantiam indixisset. iam enim non optimus,
si non ultro daret (non) petenti et inuenire praestaret non
quaerenti et aperiret non pulsanti. creator autem potuit indicere
ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat
deum suum, labore et instantia petendi acciperet et quaerendi
inueniret et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo
nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum, et ad
amicum pulsantem, non ad ignotum. amicus autem, etiam si
offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. itaque
ad eum pulsat, ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat,
quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus,
quos nasci uoluerat. etiam quod sero pulsatur, creatoris est:
tempus illius et serum, cuius saeculum et saeculi occasus;
2-4] cf. Luc. 11, 9. 4] cf. Luc. 11, 10. 6] cf. EB. 29, 14. Hiob
17, 4. 20] cf. Luc. 11, 5-8. 25] cf. Luc. 11, 7. 26] cf. Luc. 11, 5.
5 aQpt M (corr. m. 1) 9 appareat R, apparuit MF 10 fugatus 2!3,
functiis MRl 11 si R3, sic MRl 12 petiit J23, petit MRl 14 praestare
alicui = itpootatElv ttvos, sicut 357, 27 praestantia = itporraota
praestanda M (a ex a) suo R3, sui MRl 15 indizisset R3,
induxisset MRl 16 non add. R3, om. MIll 19 labore Eng: laboraret
MR 21 amicum R3, amici MRl 26 est tempus. illius uulgo
ad deum autem nouum nemo sero pulsasset tantum quod
lucescentem. creatoris est et ianua, qui olim nationibus cluserat
quae olim (non) pulsabatur. o deus iste! exsurgit et dat,
etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini.
(sed quasi molesto,\' inquit. molestum autem tam cito deus
recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem, quem
etiam appellas, creatorem. ipse est, qui scit, quid filii postulent.
nam et panem petentibus de caelo dedit manna et carnem
desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce
nec scorpium pro ouo. illius autem erit non dare malum pro
bono, cuius utrumque sit. ceterum deus Marcionis, non habens
scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non
habebat, sed ille qui, habens et scorpium, non dat. ita et spiritum
sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum
surdum daemonium expulisset, ut et in ista specie curationis
Esaiae occurrisset, in Belzebule dictus eicere daemonia:
si ego, inquit, in Belzebule eicio daemonia, filii uestri
in quo eiciunt? hac uoce quid magis portendit quam in eo
se eicere, in quo et filii eorum, in uirtute scilicet creatoris?
nam si putas sic accipiendum: si ego in Belzebule, filii
uestri in quo? quasi illos suggillaret in Belzebule eicientes,
resistet tibi prior sensus, non posse satanan diuidi aduersus
semetipsum. adeo nec illi in Belzebule eiciebant, sed, ut diximus,
in uirtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit:
quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone
adpropinquauit in uos regnum dei? apud Pharaonem
6] cf. Luc. 11, 11-13. 9] cf. Exod. 16, 31. Num. 11, 31-32. cf.
Luc. 11, 11. 10] cf. Luc. 11, 12. 13] cf. Luc. 11, 13. 15] cf. Luc.
11, 14-20. 16] cf. Es. 29, 18. 17] Luc. 11, 19. 20] ib. 22] cf.
Luc. 11, 18. 25] Luc. 11, 20.
1 tantum quod = kaum daft, eben erst cf. 511,1; 520,6 2 lucescentem R3,
lucesceutum M (u s. e a m. I) Rl creatoris est et ian u a, qui scripsi: creator
est, qui et ianuam MR cluserat Urs: clnserithiF, clauseritJS reliqui 8 non
addidi o deus iste MRl, Iudaeis, is et R3 uulgo, a Iudaeis Eng 4 et si iam
R, et suam M homini, eed uulgo 7 appellas creatorem uulgo 9 pisce R,
spicelf 13itaiifiaitaqueiiuuao 16 Beelzebub Oehlerus (ubiqxte) 19 se
eicere M, eicere se R uulgo 26 adpropinquauit MFR3, adpropinquabit 221
enim uenefici illi, adhibiti aduersus Moysen, uirtutem creatoris
digitum dei appellauerunt, — digitus dei est hoc — quod
significant etiam modicum ualidissimum tamen. hoc et Christus
ostendens, commemorator, non obliterator uetustatum, scilicet
suarum, uirtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendam
quam eius, apud quem hoc erat appellata. ergo et
regnum ipsius adpropinquauerat, cuius et uirtus digitus uocabatur.
Merito igitur adplicuit ad parabolam fortis illius
armati, quem ualidior alius oppressit, principem daemoniorum,
quem Belzebulem et satanan supra dixerat, significans digito
dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. ceterum
quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus.
et officiis, quem, licet integro mundo, uel sic potuisset uideri
superasse ualidior ille deus Marcionis, si non secundum legem
eius etiam Marcionitae morerentur in terram defluendo, saepe
et a scorpio docti non esse superatum creatorem? \'Exclamat
mulier de turba beatum uterum, qui illum portasset, et ubera.
quae illum educassent, et dominus: immo beati qui sermonem
dei audiunt et faciunt\'. quidni? et retro sic reiecerat
matrem, ut et fratres. dum auditores et obsecutores dei praefert:
nam nec hic mater adsistebat illi. adeo nec retro negauerat
natum, cum, id rursus habiturus, proinde felicitatem ab
utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua
non transtulisset, si eam non haberet.
Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in
2] Eiod. 8, 19. sj cf. Luc. 11, 21-22. 15] cf. Gen. 8, 19;
8, 14. 16] cf. Luc. 11, 27. 18] Luc. 11, 28. 19] cf. Loc.
8, 21; Matth. 12, 48-50.
2 paretithesin indicaui: appellauerunt. digitus dei est hoc. quod significaret
uulgo 5 intellegendam MB, intellegendum Oel reliqui praeter
Iun 8 adplicuit = er tctndete sich m.., Kift malueris supplere: ad
(haec) parabolam 10 belzebnlem NF, Beelzebub Oehlerus digito
M (o ex u a m. T) 16 exclamabat Rig 19 quidni? scripsi: quia MR
20 ut et scripsi: aut MR 22 natum. cum id wulgo Datum = ftascentiam
habiturus (sril. negare: da er, wo er das eum nceitett Male
hiitte tun miissen,.. ) MRl, audiit rursus R3 Utllgo 23 transtnlit R3,
et transtulit MR1
creatore. hic enim sufficit, si et in Christo repperiuntur.
ecce inaequalis et ipse, inconstans leuis aliud docens aliud
faciens: iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus
non dat; tanto aeuo lucem suam ab hominibus abscondit, et
negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum
proponendam, ut omnibus luceat; uetat remaledicere, multo
magis utique maledicere, et (uae) ingerit Pharisaeis et doctoribus
legis. quis (is) est tam similis dei mei Christus nisi ipsius?
Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem
legis denotari, si alium deum prouulgasset. ideo et tunc Pharisaeus,
qui illum uocarat ad prandium, retractabat penes se,
cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem
qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus
est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare,
interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut
significaret uasculorum munditias hominum esse intellegendas
apud deum; (et) quia et Pharisaeus de homine, non de calice
inloto apud se tractauerat, ideo exteriora, inquit, calicis
lauatis, id est carnem, interiora autem uestra non emundastis,
id est animam, adiciens: nonne qui exteriora fecit, id est
carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte
demonstrauit ad eundem deum pertinere munditias hominis
exterioris et interioris, cuius uterque sit, praeponentis misericordiam
non modo lauacro hominis sed etiam sacrificio. subiungit
enim: date quae habetis elemosynam, et omnia
munda erunt uobis. quodsi et alius potest deus misericordiam
mandasse, non tamen ante quam cognitus. porro et hic
3] cf. Luc. 6, 30. cf. Luc. 11, 29. 5] cf. Luc. 11, 33. 6] cf. Luc.
6,28. 7] cr. Luc. 11,42.46. 10-18] cf. Luc. 11,37-41. 18] Luc. 11,39.
20] Luc. 11, 40. 23] cf. Os. 6, 6. Prou. 21, 3. 25] Luc. 11, 41.
1 et Eng: ea MR repperiuntur M, reperiuntur Ruulgo 5 abstrudendam
scripai: abstruendam MR pro sed malim: immo et 7 maledicere
R, benedicere M 8 is addidi 9 fiximus Lat: finximas MR
10 prouulgasset MR1, promulgassetR3 uulgo 11 uocaret Rig 17 et addidi
18 inlato M (in mg. o a m.l) tractanerat. ideo uulgo 19 emundastis M
(s 8. u. a m. 1) F, emundatis R uulgo 21 quo dicto R3, quod digito MRl
25 eleemosynam Ruulgo 26 et (s. u. a m. 1) M
XXXXVII. Tert. III.
83
apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina, a
quo illis et figurate uasculorum munditiae et manifeste misericordiarum
opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes,
uocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat.
cuius dei uocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et
mentam ex forma legis ex decimis offerebant? totum enim
exprobrationis hoc erat, quod modica curabant, ei utique, cui
maiora non exhibebant, dicenti: diliges dominum deum
tuum ex toto corde (tuo) et ex tota anima tua et ex
totis uiribus tuis, qui te uocauit ex Aegypto. ceterum
nec tempus admisisset, ut Christus tam praecocam, immo
tam acerbam adhuc dilectionem expostularet nouo et recenti
deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes
locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam
creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas
appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo
et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem
habet in homine. quodsi propterea quis adfectat principatum,
ut de officiis aliorum glorietur, qui officia uetuit eiusmodi (interdictione)
sperandi et confidendi in hominem, idem et adfectatores
principatuum increpuit. Inuebitur et in doctores ipsos legis,
quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito
quidem adgredi auderent, non legis onera suggillans quasi
detestator eius. quomodo enim detestator, qui cum maxime
potiora legis praetereuntes incusabat, elemosynam et
3] cf. Luc. 11, 42. 8] Dent. 6, 5.12. 13] cf. Luc. 11, 43. 15] cf.
Es. 1, 10. 16] cf. Ps. 117, 9. 17] cf. Hier. 17, 5. 21] cf. Luc. 11, 46.
5 rutaip et mentamM 6 ex decimis M, et decimisJB1, de decimis R3 uitlgo
offerebant 2?3, offerebat MRt, offerebatur F 9 tuo add. Pam 11 praecocam
M, praecoquam Ruulgo 12 aceruam M nouo R\', nonam
MRl 16 appellantis MR2, appellantes F, appellans Rl prohibentis
R3, prohibentes MF, prohibens JB1 19 qui MR, quia Oehierus interdictione
addidi (ef. adu. Marc. F, 19: interdictio quorundam eduliam):
Eng speraudi et intellegendi gen. epexeg. intellegit uerborum officia eiusmodi
21 increpait M, increpauit fort. 24 detestatur M 25 eleemosynam
R uulgo uacationem M
uocationem et dilectionem dei, ne haec quidem grauia, nedum
decimas rutarum et munditias catinorum? ceterum excusandos
potius censuisset, si importabilia portare non possent. sed
quae onera taxat? quae ipsi de suo exaggerabant, docentes
doctrinas praecepta hominum commodorum suorum causa,
iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent,
calcantes populum, amantes munera, sectantes retributionem,
diripientes iudicata pauperum, uti esset illis uidua in rapinam
et pupillus in praedam. de quibus idem Esaias: uae qui
ualent in Israhele, et rursus: qui uos postulant dominantur
uestri. qui magis quam doctores legis? hi si et
Christo displicebant, ut sui displicebant. alienae enim legis
doctores non omnino pulsasset. Cur autem (uae) audiunt etiam,
quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus
eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur
se non consentire factis patrum, si non erat zelotes,
qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem
usque in quartam natiuitatem? Quam uero clauem habebant
legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum
neque ipsi adibant, non credentes scilicet, - nisi enim
credideritis, non intellegetis — neque alios admittebant,
uti qui docebant praecepta potius et doctrinas hominum. qui
ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat,
obtrectator habendus est legis an fautor? si obtrectator,
placere debebant ei praeclusores legis, si fautor, iam non et
aemulus legis. sed \'haec omnia ad infuscandum creatorem
1] cf. I Ioh. 5, 3. 4] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 6] cf. Es. 5, 8.
7] cf. Es. 3, 15. 8] cf. ES. 10, 2. 9] Am. 6,1. 10J Es. 3,12. 13] cf.
Luc. 11, 47-51. 17] cf. Eiod. 20, 5. 18] cf. Luc. 11, 52. 20] Es.
7, 9. 22] cf. Col. 2, 22 et Es. 29, 13.
5 doctrinas praecepta scripsi: praecepta doctrinas MR 6 auferrent R3,
auferent MRl 7 calcantes scripsi (alludit auctor ad Es. 3, 15: quare
atteritis [=» tBn id est deculcatis] populum meum): clamantes MR
10 israhele MR, Hierusalem Pam 11 doctores legis M, legis doctores R
uulgo hi si R, hii si F, in si M 22 uti qui scripsi: utique MR, utique
<qai>jEng docebant MRI, docentes Rauulgo 23 increpabat M (p ex
b a m. 1) 25 ei scripsi: et MR non est mauult Eng
33*
ingerebat, ut saeuum, erga quem delinquentes (uae) habituri
essent.\' et quis saeuum non potius timeret prouocare deficiendo
ab eo? tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum
ingerebat. sic oportebat Christum creatoris.
Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum,
labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis,
a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis,
non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non
uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem
hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur.
ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat
illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur ,
quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta
cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem,
quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec
alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non
patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne
quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et
adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent
uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic
non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum
processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione.
Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit,
uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo
occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent
potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide,
6] cf. Es. 29, 13. Luc. 12, 1. 15] cf. Luc. 11, 52. 16] Luc. 12. 2.
19—23] cf. Luc. 12, 3. 20] Matth. 12. 24. 23] Luc. 12, 4. 26] Eb. 57, 1.
2 quis R, quia MF deficiendo R, despiciendo MF, desciscendo fort.
5 placet JI, placebat R uulgo 10 fuit et scripsi: fuisset MR cuius
acil. hypocriseos 11 cum addidi prohibet MF, perhibet R exemplum.
in uulgo 14 superficialibus J23, auperficii talibus MRl 15 ipsa Iun:
in ipsa MR 17 dinoscetur R, diuosceretur MF 19 intemptare M intra
Eng: inter MR musitarent M 20 inter se tractarent M, tractarent R
uulgo 21 Belzebule R, belzebulem M, Beelzebub Oehlerus 22 ex
MGR3, et Rl 23 deinde M, dehinc R uulgo 24 amicia meis NPam
26 parenthesin indicatii his M, hiis R, iis Gel reliqui
quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo
autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam
occiderit potestatem habet mittendi in gehennam
— creatorem utique significans —; itaque dico uobis:
hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri
iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et
qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo
et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere:
dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram
hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur
autem in Christo coram hominibus occidi habebunt,
nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo
erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi,
ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret
sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram
hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui
illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem
confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor
est, cui nihil timendum est post occisionem, negator
erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris
sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet
poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor,
qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a
deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris
est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere
debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae
formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis,
remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum
sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et
1] Loc. 12, 5. 9] Luc. 12, 8. 13] cf. Luc. 12, 4. 15] Luc. 12, 9.
27] Luc. 12, 10.
4significans om. R1 5 mihi sic: quem scripsi: mihi, si quem MR 7 cui
R, cuius MF 9 <in) me iJ3, me MRX coram hominibus, occidi habebnnt
scripri; occidi habebunt coram hominibus MR 10 parenthesin indicaui
12 hi R, hic M 15 aubstruendam Pam 27 dixerint M 28 qui autem
Rig: autem qui MR 29 ei. quodsi iam et remissio R3, ei remissio.
quodsi iam et MRl et retentio M (bis)
retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus
sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam,
sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam.
quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo
aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec
seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri
etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune
et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de
cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena,
ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates
prohibet ad interrogationem cogitare de responsione.
sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora.
quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris
est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam
prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum
Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur,
non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora
spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus
apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum.
quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui
Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane
diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus
fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum
tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit
magistrum aut iudicem super nos? Christus uero
postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda
hereditate componeret, operam suam, et quidem tam
probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo
10] cf. Luc. 12, 11-12. 12] Luc. 12, 12. 14] cf. Num. cap. 22—24.
15] cf. Num. 22, 6. 18] cf. Num. 23, 5-10. cf. Num. 22, 18-19.
19] cf. Num. 22, 38. 23-25] EIOd. 2, 13-14. 25] cf. Luc. 12. 13—14.
1 huius H3, cuius MMl et addidi 4 a creatore Christus M, Christus
a creatore Ruulgo 5 aduersarius (d 8. u. a m. I) M 7 et fort. delendum
13 quid loquamini NPam 15 balac M, Balach R uulgo 16 spu M
(u ex 0 m. 1) 17 ipsa <ea) hora fort. 18 professus B, professum MF
26 de add. Pam diuidunda Pam
tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi
et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit
super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non
potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater
adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit
malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter
fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit
hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium
fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse?
plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat,
spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse
nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas
detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab
eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu
agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam
tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic
denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum
apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit
Quis nollet curam nos agere animae de uictu et corpori
de uestitu, nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans
merito curam eorum tamquam aemulam liberalitatis suae
prohibet, qui et substantiam ipsius animae accommodauit
potiorem esca et materiam ipsius corporis figurauit potiorem
tunica, cuius et corui non serunt nec metunt nec in apothecas
condunt et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum
non texunt nec neunt et tamen uestiuntur ab ipso, cuius et
Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? ceterum
nihil tam abruptum, quam ut alius praestet alius de praestantia
2] Luc. 12, 14. 11] cf. Luc. 12, 15-21. 12] cf. Ps. 112, 7.
15] Luc. 12, 20. 17] cf. Es. 39, 2. 5-7. 19] cf. Luc. 12, 22-31.
22] cf. Luc. 12, 23. 24] cf. Luc. 12, 24. 25] cf. Luc. 12, 27.
5 eicuaserat. denique uulgo denique = nam 7 declinatione E3,
declinationem MB1 10 sit. ipse Eng: si ipse MRl, si deleuit R3 13 detrahente—adleuante
R, detrahentes—adleuantes MF sterquilio M
17 Ezechias addidi 19 nolet fort. 26 neunt M (u eras.), nent JR uulgo
27 vel ullo M
eius securos agere mandet, et quidem derogator ipsius. denique,
si quasi derogator creatoris non uult de eiusmodi friuolis
cogitari, de quibus nec corui nec lilia laborent, ultro scilicet
pro sua uilitate subiectis, paulo post parebit. interim cur
illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? eiusne, quam
nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod (re)uelato,
cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant
creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare
nec de eis cogitarent? nam et cum subicit: haec
enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in
deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium
nolebat in eundem deum modicos fidei increpabat, in quem
gentes incredulas notabat. porro cum et adicit: scit autem
pater opus esse haec uobis, prius quaeram, quem patrem
intellegi uelit Christus. si ipsorum, creatorem demonstrat et
bonum confirmat qui scit, quid filiis opus sit; (si) suum illum
alium deum, quomodo scit necessarium esse homini uictum
atque uestitum, quorum nihil praestitit? si enim scisset, praestitisset.
ceterum si sciit quae sunt homini necessaria nec
tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit.
professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmauit,
— nihil enim mali necessarium — et non erit iam
depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra
distuli expunxerim. porro, si quae necessaria scit homini alius
et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? an de
alieno bonus est? quaerite enim, inquit, regnum dei, et
haec uobis adicientur, utique ab ipso. quodsi ab ipso,
qualis est, qui aliena praestabit? si a creatore, cuius et sunt,
5] cf. Luc. 12, 29. 9] Luc. 12, 30. 13] ib. 26] Lnc. 12, 31.
1 securos MR1, secure IPuulgo 6 poterat M tantum quod cf.
511, 1 reuelato Oehlerus: uelato M (e ex o) R 7 an quam JR3, an
aquam MEl 11 praebitorem M, probatorem R 13 incredulas It/,
increduloaii 15 si ipsorum creatorem demonetrat et bonum uulgo 16<si>
suum scripsi: suum MF, sin Euulgo 18 praestitit R, praestit MF
19 sciit scripsi: scit MR 20 praestit M 26 alieno (e ex o) M
28 praesbit M
quis est, ut aliena promittat? ea si regno accedent secundo
gradu restituenda, eius est secundus gradus, cuius et primus,
eius uictus atque uestitus, cuius et regnum. ita tota promissio
creatoris est. Parabolarum status, similitudinem peraequatio
si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariauerint, et
sumus serui — dominum enim habemus deum —, succingere
debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae
uitae et implicitae, item lucernas ardentes habere, id est
mentes a fide accensas et operibus ueritatis relucentes, atque
ita expectare dominum, id est Christum. unde redeuntem? si
a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec
ipse Marcion inuitatus ad nuptias isset, deum suum intuens,
detestatorem nuptiarum. defecit itaque parabola in persona
domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque
parabola satis errat qui. furem illum, cuius horam si pater
familiae sciret, non sineret suffodiri domum suam, in personam
disponit creatoris. fur enim creator quomodo uideri potest,
dominus totius hominis? nemo sua furatur aut suffodit, sed
ille potius, qui in aliena descendit et hominem a domino eius
alienat. porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cuius
horam etiam in primordio si homo scisset, numquam ab eo
suffossus esset, propterea iubet, parati simus, quia qua non
putamus hora filius hominis adueniet, non quasi ipse sit fur,
sed iudex scilicet eorum, qui se non parauerint nec cauerint
furem. ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in
iudice creatoris defendo; si uero Christum creatoris in nomine
4] cf. Luc. 12, 35—38. 6] cf. Luc. 12, 37. 36. cf. Luc. 12, 35.
8] cf. ib. 11] cf. Luc. 12, 36. 14J cf. Luc. 12, 39-40. 22] cf. Luc.
12, 40.
1 ut M, qui Ruulgo accedent M, accedunt Euulgo 5 pariauerint
jR3, paria uenerint MR\' et sumus Eng: id sumus MR\', sumus JR3uulgo
6 parenthesin indicavit Eng 12 inuitatuB M (u ex o) intuens MR,
metuens Lat 15 paterfamilias Rig 16 sineret R, sciret M suffodiri
M, suffodi R uulgo 18 suffodi M 22 parati M, ut parati B
uulgo 26 creatoris (scil. filium) scripsi (priore loco): creatorem MR
filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui
quando uenturus sit ignoremus, habes supra (prae)scriptum
neminem rei suae furem esse, saluo et illo, quod in quantum
timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens
creatoris est. itaque interroganti Petro, in illos an et in omnes
parabolam diceret, (id) est ad illos et ad uniuersos, qui ecclesiis
praefuturi essent, proponit actorum similitudinem: quorum qui
bene tractauerit conseruos absentia domini reuerso eo omnibus
bonis praeponetur, qui uero secus egerit, reuerso domino qua
die non putauerit, hora qua non scierit, illo scilicet filio
hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur
et pars eius cum infidelibus ponetur. proinde igitur aut et hic
iudicem dominum opponit, (ut) et illic catechizat, aut si deum
optimum, iam et illum iudicem adfirmat, licet nolit haereticus.
temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius uindicatur,
quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare
solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non
sit uocatus, ut statui suo redditus. quasi non et hoc ipsum
iudicato fiat! stultitia! quis erit exitus segregatorum? nonne
amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem,
consequentur. quis item infidelium status? nonne damnatio?
aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diuerso
nihil consequentur retenti et fideles. si uero consequentur
salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diuerso
segregati et infideles. hoc erit iudicium, quod qui intendit
creatoris est. Quem alium intellegam caedentem seruos paucis
aut multis plagis et, prout commisit illis, ita et exigentem
ab eis, quam retributorem deum? cui me docet obsequi nisi
5] cf. Luc. 12, 41. 7—12] cf. Luc. 12, 42—46. 26] cf. Luc.
12, 47-48.
2 praescriptum Oehlerm: scriptum M12 5 et in MRI, in R3 reliqui
praeter Oehlerum 6 diceret, <id) est Eng: dicit et MR1, dizuset R1
vulgo illos M, ipsos R uulgo 9 praepon*etur M 12 ponet M
13 <ut) et illic (cf. 521, 25) scripsi: et illic M, et illi R, ut illic Eng
16 uindicatur. quasi uulgo 18 redditus R, redditos MF 21 item M,
igitur vulgo 28 docet MF, decet II vulgo
remuneratori? Proclamat Christus tuus: ignem ueni mittere
in terram, ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo
ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo uiculo,
coercuerat. quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo
exussit, quando (de eo) cantatum est: ignis ante ipsum
procedet et cremabit inimicos eius, quando per Osee
comminatus est: ignem emittam in ciuitates Iudaeae,
uel per Esaiam: ignis exarsit ex indignatione mea? [non]
mentiatur, si non est ille, qui de rubo quoque ardenti uocem
suam emisit. uiderit, quem ignem intellegendum contendas:
etiam si figura est, hoc ipso, quod de meo elemento argumenta
sensui suo sumit, meus est qui de meis utitur. illius
erit similitudo ignis, cuius et ueritas. ipse melius interpretabitur
ignis istius qualitatem adiciens: putatis uenisse me
pacem mittere in terram? non, dico uobis, sed \'separationem\'.
\'machaeram* quidem scriptum est, sed Marcion
emendat. quasi non et separatio opus sit machaerae! igitur et
ignem euersionis intendit qui pacem negauit. quale proelium,
tale et incendium, qualis machaera, talis et flamma; neutra
congruens domino (tuo.) denique: diuidetur, inquit, pater in
filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia
in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum.
hoc proelium inter parentes si in ipsis uerbis tuba cecinit
prophetae, uereor ne Micheas Christo Marcionis praedicarit. Et
ideo hypocritas pronuntiabat caeli quidem et terrae faciem
probantes, tempus. uero illud non dinoscentes, quo scilicet,
1] cf. Luc. 12,49-53. Luc. 12, 49. 3] cf. Luc. 9, 54. 4] cf. Gen.
19, 24. 5] Ps. 96, 3. 7] Os. 8, 14. 8] Hier. 15, 14. 14] Luc.
12, 51. 16] (cf. Matth. 10, 34.) 20] Luc. 12, 52. 23] cf. Mich. 7, 6.
24] cf. Luc. 12, 56-,57.
2 terram. ille uulgo 4 coercuerat, quando uulgo 5 de eo addidi
6 per MRI, <et) per R3 uulgo 8 non secluei 9 mentiatur (scil. esse, si non
uere est; tunc enim fortasse ei eredatur) mentiatur. si uulgo 10 emisit,
uiderit uulgo, emisit. <sed) uiderit Eng 12 qui de meis utitur abundure
mihi uidetur 20 tuo addidi (spuria iudicat uerba neutra congrnena
domino Eng) 24 praedicarit Rig: praedicaret MR
adimplens omnia, quae super ipso fuerant praedicata, nec aliter
docens debuerat agnosci. ceterum quis posset eius tempora
nosse, cuius per quae probaret non habebat? merito exprobrat
etiam, quod iustum non a semetipsis iudicarent. olim hoc
mandat per Ezechielem: iustum iudicium et pacatorium
iudicate, per Hieremiam: facite iudicium et iustitiam,
per Esaiam: iudicate pupillo et iustificate uiduam,
imputans etiam uineae Sorech, quod non iudicium fecisset, sed
clamorem. qui ergo docuerat, ut facerent ex praecepto, is
exigebat, ut facerent et ex arbitrio. qui seminauerat praeceptum,
ille et redundantiam eius urguebat. iam uero quam absurdum,
ut ille mandaret iuste iudicare, qui deum iudicem iustum
destruebat? nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit
inde nisi soluto etiam nouissimo quadrante, in persona creatoris
obtrectationis nomine disserunt. ad quod necesse habeo
eodem gradu occurrere. quotienscumque enim seueritas creatoris
opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit
obsequium.
Quaestionem rursus de curatione sabbatis facta quomodo
discussit? unusquisque uestrum sabbatis non soluits
asinum aut bouem suum a praesepi et ducit ad potum?
ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmauit,
non dissoluit, iubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret
omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam
ubique recognoscor exigere. simile est regnum dei,
inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminauit
3] cf. Luc. 12, 57. 5] Zach. 8, 16. 6] Hier. 22, 3. 7] Es. 1,17.
8] cf. Es. 5, 7. 12] cf. Luc. 12, 58-59. 19] cf. Luc. 13, 10—17.
20] Luc. 13, 15. 23] cf. Exod. 12, 16. 25] Luc. 13, 19.
1 ipso scripsi: ipsos MR fuerant ME, fuerunt Gel reliqui 3 exprobrat
B3, ex probat M, et probat Bl 5 ezechielem MR, Zachariam
Pam, quem sequuntur posteriores; sed saepitts confundit prophetias Tertullianus,
ut et supra 523, 8 6 iheremiam M 8 uineae B, uineam
h
M sorec M 10 seminauerat B3, Beminauerit MBl 19 decurationem
M sabbatis scripsi: aabbati M. sabbato R 20 soluet M 25 recognoscor
(rf. 521, 4) MR: recognosco te Lat, te cognosco Eng
in horto suo. quis in persona hominis intellegendus? utique
Christus, qui, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui
accepit a patre semen regni, sermonem scilicet euangelii, et
seminauit in horto, isto utique in mundo. puta nunc in
homine, sed cum in (suo) horto dixerit nec mundus autem nec
homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit
creatoris ostenditur. aut si, ut hunc laqueum euadant, conuerterint
hominis personam a Christo in hominem accipientem
semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa
materia alii conueniet quam creatori. De sequenti plane similitudine
uereor, ne forte alterius dei regnum portendat. fermento
enim comparauit illud, non azymis, quae familiariora sunt
creatori. congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta.
itaque et ego uanitatem uanitate depellam, fermentationem
quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus
uel furnus gehennae sequatur. quale est enim, ut (sit)
lenissimi dei regnum quod etiam iudicii feruor lacrimosa
austeritate subsequitur? Quotiens adhuc se iudicem ostendit
et in iudice creatorem! quotiens utique reicit et damnat
reiciendo! sicut hic quoque: cum surrexerit, inquit, pater
familiae — quo? nisi quo dixit Esaias: cum surrexerit
comminuere terram - et cluserit ostium — utique excludendis
iniquis, quibus pulsantibus respondebit: nescio unde
sitis, et rursus, enumerantibus quod coram illo ederint et
biberint et in plateis eorum docuerit [adiciet]: recedite a
10] cf. Luc. 13, 21. 20—22] Luc. 13, 25. 21J Ea. 2, 19. 23] Luc.
13, 25. 24-25] cf. Luc. 13, 26. 25] Luc. 13, 27.
2 qui scripsi (priore loco): quia MR 4 isto MRt, suo B3, (suo.) isto
fort. mundo, puta uulgo 6 creatoris scripsi: creator MR suo svtsp. Eng
8 hominis JRS, homines MR1 personam a Christo Rz, personam christi M,
in personam Christi Rl hominis personam cf. supra 524, 26: quod accepit
homo 9 ipsa materia scil. seminis regni 11 (de) alterius susp. Eng
regnum scripsi: regno MR 12 familiora M 16 uerba quale est—subsequitur.
quae in MRpaulo supra post quam creatori leguntur, huc transtuli sit
add. Oehlerus 17 iudici M 19 reicit scripsi: eiecit MR 22 parenthesin
indicaui 23 iniquis. quibus uulgo 24 ederint R, ediderint MF
25 adiciet seclusi
me omnes, operarii iniquitatis —, illic erit fletus et
dentium frendor, — ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi ostio
cluso; ab eo ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam
— \'cum uidebunt iustos introeuntes in regnum dei, se
uero detineri foris\'. a quo? si a creatore, quis ergo erit
intus recipiens iustos in regnum? deus bonus? quid ergo illic
creatori? ut foris detineat in poenam quos aduersarius eius
exclusit? suscipiendos a se, si utique, magis in aduersarii
bilem. sed et ille, exclusurus iniquos, sciat utique creatorem
illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. ergo aut
nolente eo detinebuntur, et minor est illo, qui detinet, cedens
ei nolens, aut si uult ita fieri, ipse ita faciendum iudicauit.
et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris.
haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare
credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum
unius est utrumque, qui et iudicat, creatoris est.
Ad prandium uel ad cenam quales uocari iubet? quales
ostenderat per Esaiam: confringe panem tuum esurienti.
et mendicos et qui sine tecto sunt induc in domum
tuam, qui scilicet humanitatis istius uicem retribuere non
possint. hanc si Christus captari uetat, in resurrectione eam
repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes
munera, sectantes retributionem. Etiam inuitatoris parabola
cui magis parti occurrat, expende. homo quidam fecit cenam
et uocauit multos. utique cenae paratura uitae aeterna
saturitatem figurat. dico primo extraneos et nullius iuris adfines
inuitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos
et familiares. ergo creatoris est inuitasse, ad quem pertinebant
1] Luc. 13, 23. 4] uerba euMigelii Marcionis ex Luc. 13, 28 detorta,
cf. Epiphan. haer. 42 echol. 40. 17] cf.Luc.14, 12-14. 18] Ea. 58, 7. 21] cf.
Luc. 14, 14. 22] cf. Es. 1, 23. 23] cf. Luc. 14, 16-24. 24] Lnc. 14,16.
2 dentium frendor M, frendor dentium R trnlgo parenthesin indicaui
8 cluso; ab eo ergo scripsi: cluso ab eo. ergo uulgo 5 ergo erit MF, erit
ergo R uulgo 6 illic scripsi: illuc MR 7 creatori, ut uulgo quos B,
quod M 8 suscipiendos M (cipiendos in ras.) 9 sciat B\', scit MRl
10 aut R3, an MRl 20 humanitatis R3, et humanitatis MR*
qui inuitabantur, et per Adam, qua homines, et (per) patres,
qua Iudaici, non eius, ad quem neque natura pertinebant neque
praerogatiua. dehinc si is mittit ad conuiuas, qui cenam
parauit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad conuiuas
admonendos, ante iam uocatos per patres, admonendos autem
per prophetas, non, qui neminem miserit ad monendum nec
qui nihil prius egerit ad uocandum, sed ipse descenderit subito,
tantum quod innotescens iam inuitans, tantum quod inuitans
iam in conuiuium cogens, eandem faciens horam cenandi et
ad cenam inuitandi. excusant se inuitati. si ab alio deo,
merito, quia subito inuitati; si non merito, ergo nec subito;
si autem non subito inuitati, ergo a creatore, a quo olim,
cuius denique declinauerant uocationem tunc, primo dicentes
ad Aaronem: fac nobis deos, qui praeeant nobis, atque
exinde aure audientes et non audientes, uocationem scilicet
dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam:
audite, inquit, uocem meam, et ero uobis in deum
et uos mihi in populum, et ibitis in omnibus uiis
meis, quascumque mandauero uobis — ecce inuitatio
dei — et non audierunt, inquit, et non aduerterunt aurem
suam m, - ecce recuaatio populi - 8 e sed i e abieruntin his,
quae concupiuerunt corde suo malo: \'agrum emi\' et
\'boues mercatus sum\' et \'uxorem duxi ? . et adhuc ingerit: et
emisi omnes ad uos famulos meos, prophetas, — hic
erit spiritus sanctus, admonitor conuiuarum — die et ante
lucem, et non audiit populus meus et non intendit
auribus suis et obdurauit collum suum. hoc ut patri
familiae renuntiatum est, motus tunc — bene quod et motus;
3] cf. Luc. 14, 17. 10] cf. Luc. 14, 18-20. 14] Exod. 82, 1.
15] cf. Es. 6, 9. 17] Hier. 7, 23. 20] Hier. 7, 24. 22] cf. Luc. 14,
18-20. 23] Hier. 7, 25—26. 28] cf. Luc. 14, 21.
1 <per) patres Gel: per om. MR 6 non (scil. eius) qui 8 innotescena,
iam uulgo inuitans, iam uulgo 13 uocationem, tunc primo
vulgo 17 deum scripsi: dominum MR 19 mandauero M (ue 8. u. a m. 1)
21 his M, hiia Rt, iis R3 vulgo 24 omnes ad uoa MR, ad uos omnes Pam
27 suis M (in ras. a m. 1) patrifamiliaa Rig
negat enim Marcion moueri deum suum; ita et hoc meus est —
mandat de plateis et uicis ciuitatis facere sublectionem. uideamus
an eo sensu, quo rursus per Hieremiam: numquid
solitudo factus sum domui Israhelis aut terra in
incultum derelicta? — id est: numquid non habeo quos
adlegam aut unde adlegam? — quoniam dixit populus
meus: non uenimus ad te. itaque misit ad alios uocandos
ex eadem adhuc ciuitate. dehinc loco abundante praecepit
etiam de uiis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis
gentibus, illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio:
auertam meam faciemab eis et monstrabo, quid illis
in nouissimis, — id est alios possessuros locum eorum — .
quoniam genitura peruersa est, filii in quibus
fides non est. illi obaemulati sunt me in non deo
et prouocauerunt me in iram in idolis suis, e t ego
obaemulabor eos in non natione, (in natione) insipienti
prouocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum
spem Iudaei gemunt, de qua illos gustaturos negat dominus,
derelicta Sione tamquam specula in uinea et in cucumerario
casula, posteaquam et nouissimam in Christo inuitationem
recusauit. quid ex hoc ordine, secundum dispositiones et praedicationes
creatoris recensendo, competere potest illi, cuius
nec ordo habet nec dispositio ad parabolae conspirationem,
qui totum opus semel fecit? aut quae erit prima uocatio eius,
et quae secundo actu admonitio? ante debent alii excusare,
postea alii conuenisse. nunc autem pariter utramque partem
inuitare uenit, de ciuitate, de sepibus, aduersus speculum
parabolae. nec potest iam fastidiosos iudicare quos numquam
2] cf. Luc. 14, 21. 3-7] Hier. 2, 31. 7] cf. Luc. 14,21. 8] cf. Luc.
14. 23. 11—17] Deut. 32, 20-21. 18] cf. Luc. 14,24. 19] cf. Es. 1.8.
3 iheremiam M 7 ueniemus/ortf. 10 deutheronomioM 11 meam faciem
M, faciem meam R uulgo 16 in natione add. R3, om. MMl 17 nobis Rj,
nouis MRl 18 spem MR, apeciem Lat gemunt Semlerus: gerunt MR
reliqtii 20 Christo MRX, Christum R3 uulgo 21 dispositiones M, dispositionem
R 22 illi R3, illic MRl 23 ordo-dispositio scripsi: ordinem-
dispositionem MR habet = Be habet, secundum mum auctoris adparabolae
conspirationem = ita ut conspiret cum parabola 24 primo fort.
retro inuitauit, quos cum maxime adgreditur. aut si de futuro
eos iudicat contempturos uocationem, ergo et sublectionem
loco eorum ex gentibus de futuro portendit. plane adhuc
secundo uenturus est: [ut gentibus praedicet. et si] uenturus
est autem, puto, non quasi uocaturus adhuc conuiuas, sed
iam collocaturus. interea qui cenae istius uocationem in
caeleste conuiuium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis,
memento et terrenas promissiones uini et olei et frumenti
et ipsius ciuitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.
Ouem et drachmam perditam quis requirit? nonne qui
perdidit? quis autem perdidit? nonne qui habuit? quis uero
habuit? nonne cuius fuit? si igitur homo non alterius est res
quam creatoris, is eum habuit, cuius fuit, is perdidit, qui
habuit, is requisiuit, qui perdidit, is inuenit, qui quaesiuit,
is exultauit, qui inuenit. ita utriusque parabolae argumentum
uacat circa eum, cuius non est ouis neque drachma, id est
homo. non enim perdidit, quia non habuit, nec requisiuit, quia
non perdidit, nec inuenit, quia nec requisiuit, nec exultauit,
quia non inuenit. atque adeo exultare illius est de paenitentia
peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus
est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.
Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum
offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum
proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi
uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens
enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere
10] cf. Lnc. 15, 4-7; 8-11. 21] cf. Ez. 33, 11. 22] cf. Lue.
16, 13. 25] cf. Luc. 16, 9.
2 contempturos J23, contempturus MRt 3 ex i gentibus M adhuc
scripsi: ad hoc MJR 4 ut-et si seclusi (uerba et si, quae ego olim
retinueram, iwre deleuit Eng): interpolata haec esse quae tequuntur
docent; orta autem est haec interpolatio ex comiptela ad hoc pro adhuc
9 figurari (sylL fi in ras. a m. 1) M 10 drachmam ecripsi: draomam
M, dragmam R ttulgo 11 quis uero Gel: qui nero MB 14 requisiuit
(tpU. re 8. tf. a m. 1) M 16 drachma M, dragma R 22 quia 1is,
qui MSl 24 mamonam M (sic fere ubique), mammonam 1iuulgo proinde
M, deinde Buulgo 25 nelit (t ex s) M
XXXXVII. rare. ill.
34
amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus
dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in
subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis
amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \'
quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem
totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens
Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non
potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique
Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam
de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem
intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse..
quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum.
duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea.
torem et nummum: denique non potestis deo seruire,
utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis
destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos,
sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus,
et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus,
qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam
dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum
dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo
eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae
negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus
et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit
quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque
relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto
1] cf. Loc. 16, 1-9. 3] Luc. 16, 9. 7] Lnc. 16, 13. 8] cf. Luc.
16, 14. 14] Luc. 16, 13. 26] Luc. 16, 11.
2 diminutis Lat: diminuit MR 9 mammonam MK 10 dictam. ne
uulgo 12 quid MR, quin Gel 13 dominos R3, dominus MRl 15 uidebantur
seruire M, seruire uidebantur R uulgo 17 parmthesin indicaui
18 homini obseruandus acripsi: non obaeruandna MRl, obseruandus R3
20 domino iunxerat uero, (id est deo Marcionis) ipsum acripsi: deo iunxerat,
uere ipsorum MR 21 deum creatorem scripsi: de creatore MF, creatorem
Ruulgo 25 dominum et deo non seclusi (cf. I. 23: ita eam
unum deum ponit) 26 sit (si) scripsi: sit MR, si Pam
fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis
credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et
Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti
non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet
esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo
alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo
haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis
credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum
est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei
gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem,
non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem
distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem
infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest,
si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si
autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem
mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo
et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in
homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra,
illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat
scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum
est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante
oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum
et superbum, in omnem sublimem et
elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur
tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor,
donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad
Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum
3] Lnc. 16, 12. 7] cf. Luc. 16, 11. 8] cf. Luc. 16, 12. 15] cf.
Lnc. 16, 15. 17] Hier. 17, 5. 18] Luc. 16, 15. 19] cf. Prou. 20, 27.
20] cf. Ps. 7, 10. Hier. 11, 20. Apoc. 2, 23. Luc. 16, 15. 22] Es. 2, 12.
5 autem quomodo R3, alio modo MRl (in M autem add. in mg. m. 3, quod
etiamin Ncomparet) 9 alienue scripsi (id est alterius dei Christus): aliusMH
12 distinctione se scripsir distinctionea MR 13 quoniam MR1, quomodo
autem Eng, quomodo R3 uulgo; uerba quoniam-separetur non habeo quomodo
intellegam; mihi quidemc0fn4ptela in uerbis si non adhoclatereuidetur
et uelim rescribi: sinomen adbuc 19 qui add. Pam pronuntiarat M,
pronuntiabat B uulgo 23 sublimen M 26 igitur MF, ergo R uulgo
34*
dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem;
ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem
quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera
et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet
Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio
legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei
regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura
et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes
antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\',
superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod
Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus
ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt !
noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione
est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis
et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei.
transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et:
prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum
enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam
quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus
creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto:
parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et]
prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non
per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I
ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\'
confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse.
(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit
1] Lnc. 16, 16. 7] cf. Es. 43, 19; 65, 17. cf. n Cor. 5, 17. 9] ct
Mal. 3, 1. cf. Matth. 11, 10. 16] Luc. 16, 17. cf. 21, 33. 17] Es.J
40, 8. 21] Es. 40, 3. 27] Luc. 16, 18.
7 Christus ipse seclusi: irreptisse uidetur ex l.11 id si scripsi: et si!,
MB 11 erit M (alt. loco), erat Buulgo subsecntus scripti: subsecaturus
MM 14 undeunde Lat: unde MB, aliunde JRig lacunam
signoui: diuinitatum diBtantia (qt. 638, 22) uel simile aiiquid intercidit
15 regni scripsi: regnum MR 17 parenthesin indicaui 21 parate M.
parare Buulgo 27 inhibet Eftg: iubet M, prohibet Buulgo
uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet,
(et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter
est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae
matrimonium — Moyses uero permittit repudium in
Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit
cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum
gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum
negotium, scribet libellum repudii et dabit in
manu eius et dimittet illam de domo sua. uides
diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non
enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et
eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem
eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis
uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio
autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et
feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una;
quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc
enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et
creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus
ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si
meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et
parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit,
excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem?
sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi
et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico
5] Dent. 24, 1. 13] Matth. 19, 8. 15-17] Matth. 19, 4. 5. 6.
cf. Gen. 1, 27; 2, 24.
1 committet MR, committit Oehlerus, commisit Pam 2 et addidi
3 parenthesin indicauit Eng: est. ut uulgo 5 deutheronomio M 9 manu
JtfF, manum R 17 non addidit Eng disiunxerit? hoc uulgo 19 direxit
R, direxerit MF 20 quaerere coepisti 221 21 tuus addidi (cf. infra
l. 24): Eng sic vult rescribi: sic tibi occurram [ac si]: mens Christus
nonne etc. 22 parem scripsi (id est aduersarium): patrem MR gestans
MK (cf. angelum, hominem gestare de carne Chr. 14; et ibidem c. 12:
dominum circumferre sabbati et 499, 3: iudioem gerere): testans Lat
(prob. Eng) eius scripsi: eum MR 24 ecce sic B, ecce si F, ac si M
enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem,
si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit,
inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit,
et qui a marito dimissam duxerit aeque
adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet
dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa
ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite
diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium
est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in
totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias,
ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium
Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum
dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \'
Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem
et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis
et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus
fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid
faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium?
habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi
prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum
adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo
Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus:
si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum.
nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem
suam praeter causam adulterii, facit eam
2] Luc. 16, 18. 19] cf. I Cor. 6, 15. 23] Dent. 24, 1. 24] Matth.
5, 32.
2 ut BI, et MBX 8 autem addidi: dum uult verba manente-esi
Eng 10 alias ubi Big: alia subici MBl, aliud est ubi S3 11 et iam
scripsi: etiam MR 13 confirmat aut 22, confirmata ut MF non sed.
R3 16 euchariBthiae M 18 faciet Urs: facit MB 19 sed MR,
scilicet Oehlerus acis suppl. Urs, om. MB reliqui omnes 21 iam
hinc confirmatur cf. supra l. 12 22 perhibens scripsi: prohibens MS
24 Mathei R, matthei M
adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam
a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator
disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente
eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non
posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia
coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia
uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis
tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro
uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio
quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis
latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium
nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium.
erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit,
erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit
et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc
sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius
constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per
repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito
interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione.
Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem
uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa,
— non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege,
quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et
3] cf. Deut. 22, 28-29. 7] Mal. 2, 15. 19] cf. Luc. 16, 16.
20] cf. Luc. 3, 19. 23] cf. Deut. 25, 5.
1 atque ita M, atque Rl, aeque R3 reliqui praeter Big 4 fecerit scripsi:
fecerat MR 5 uiolantia M 7 uerba sicnt-dimittes cum antecedentibus
coniungi nequeunt, ita scilicet comporitis, ut addi quicquam omnino non
sinant. quamobrem, nisi interciderunt aliqua, nescio an haec interpolatori
debeantur. Eng sic distingui vult: uoluntariam, sicut (et) ex
prophetiae auctoritate uxorem .. non dimittes? ex M, et R 10 quoquo
S3, quoqueMB1 12 macula R3, masculo MR1 13 iunxitilf, coniunxitU
14 quo R, quos M 17 eum non R3, eadem MRl spectasse R3, expectasae
MR1 19 mentionem M 22 alias R, alia M 23 inliberis R5,
illecebris MBt, sine liberis Oehlerus (in notis)
ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem
fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur
mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius,
inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est
in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro
duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non
minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc
fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite —
ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten
quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet
etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos
dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et
illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est,
quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni
Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati,
utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis
refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen
et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit:
scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii
apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis
oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum
et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente
oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum
pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae
sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum
1] cf. Matth. 14, 3. 2] cf. Matth. 14, 10. 4] cf. Luc. 16, 18.
11] cf. Luc. 16. 19—31. 17] Luc. 16, 29. 23] cf. Luc. 16, 26.
1 supparetur M, suppararetur R 2 Herode om. R1 3 eo utique
scripsi: et utique MR, utique et Eng succensns exitu scripsi: snccea-
Bua exitus MB uulgo 4 adulterii figuras M, adulteri figura R 7 repudio
quam morte Eng: morte quam repudio MR parenthesin indicauit
Eng 8 inlicite R3, inlicita MRl 11 ad om. Rl 15 suggillatui Rig
maritati R3 mg, meritati MR 19 scilicet Pam: scilicet et MF, scilicet
ut R 20 determinat MF, determinet R eis (i s. o) M 21 Christi
uero et dei sui scil. mercedi definit MF, definiat 12 22 et (ad)
scripsi: et MR 23 qui Eng: quae MR ad inferos MR, ab inferis
Pam 25 intercidere MIll, intercedere Rsuulgo
et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines
oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de
altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis
et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando
Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem,
quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum
eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum,
in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide,
qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec
in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice,
Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim
refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio
rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis
expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion
suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, —
ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum
secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de
quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum?
nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam
rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam.
quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum
aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut
stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua
ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale
aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui
futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii
7] cf. Gen. 17, 4. cf. Rom. 4, 17. 9] cf. Bom. 4, 8. cf. Rom.
4, 13. 10] cf. Rom. 4, 11. 16] cf. Am. 9, 6. 18] Ea. 33, 14.
19] Ea. 33, 15. 22] cf. Gen. 22, 17.
1 utrimque R3, utrumque MR1 8 et tecltui 11 etsi MR3, et R\'
12 praebere scripsi: praeterea MBl, praebituram R3 uulgo lacunam
signaui. contendimus uel tale aliquid desidero 15 deo addidi:
Christo add. Ciacconius promulgatam. ad uulgo 17 Osee MR,
Amos Pam 21 repromittitur R3, repromittetur MRl 26 ac R, ad
MF quaedam R, quadam MF
prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, *
Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et
unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium
poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui
occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo
non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc
audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant
Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo
Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es
Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis,
a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec
igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur,
iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem
pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum.
aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos
autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas,
illos audiant, qui non credebant omnino uel qui
nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et
gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis.
decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et
de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis
diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda
distantia, sed ipsarum materiarum.j
Conuersus ibidem ad discipulos (uae\' dicit auctori scan.
dalorum: expedisse ei, si natus non fuisset aut si molino
saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum,
quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset.
aestima, quale supplicium comminetur ille. nec enim!
1] cf. Luc. 16,29. 5] cf. I Reg. 2, 6. 6] Luc. 9, 35. 9] Marc. 8, 29.
cf. Matth. 16,16. Luc. 9,20. 13J cf. Es. 52, 7. 14] cf. Es. 33, 14. 15] cf.
Amos 9, 6. 16] Luc. 16, 29. 20] cf. Ez. 26, 16. 21] cf. Ps. 112, 7:
I Reg. 2, 8. 24] cf. Luc. 17, 1-2.
1 lacunam aignaui: audire intercidit uel ut audiatis 5 monella JIF,
monela R 17 illos audiant M, audiant illoa B uulgo omnino uel qui nec
scripsi: uel qui nec omnino MR 18 aic R3, si MR* 21 sterculims MF,
sterquilinia R uulgo utriusque scripsi: utrique MRl, utrimque R3 uulgo
25 expedisset Rig 27 (ut) unum fort. 28 ille Lat: illi MR reltqui
alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. agnosce igitur
et iudicem et illo adfectu pronuntiantem de cura suorum,
quo et creator retro: qui tetigerit uos, ac si pupillam
oculi mei tangat. idem sensus eiusdem est. peccantem
fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit,
aut ex odio uolens fratrem in delicto perseuerare aut ex acceptione
personae parcens ei: habes Leuiticum: non odies
fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces
proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter
illum delictum. nec mirum, si ita docet qui pecora
quoque fratris tui, si errantia in uia inueneris, prohibet despicias,
quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. sed et
ueniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. parum
plane. plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit,
in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis,
nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. non
enim dones offensam uult, sed obliuiscaris. Lex leprosorum
quantae sit interpretationis erga species ipsius uitii et inspectationis
summi sacerdotis, nostrum erit scire, Marcionis,
morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum
eius adfirmet, praeuenientem sollemnia legis etiam in curatione
decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent
sacerdotibus, in itinere purgauit, sine tactu iam et
sine uerbo, tacita potestate et sola uoluntate. quasi necesse
sit, semel remediatore languorum et uitiorum adnuntiato
Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum
retractari aut creatorem in Christo ad legem prouocari, si
quid aliter, quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique
3] Zach. 2, 8. 4] cf. Luc. 17, 3. 7] Leu. 19, 17. 10] cf.
Exod. 23, 4. 12] cf. Luc. 17, 4. 15] Leu. 19, 18. 17] cf. Len.
cap. 13 et 14. 21] cf. Luc. 17, 11-19. 22] cf. Luc. 17, 14. 23] cf. ib.
5 deliquerit fort. 7 habes scripsi: habens MR 8 traduces M, non
traduces R, traducens Rig 12 fratri <tuo) Gel 13 des MR3, dei J21
16 petenti <tantum) fort. 21 praeuenientera R, praeueniente M 27 retractare-prouocare
fort. prouocari; si uulgo
dominus per semetipsum operetur siue per filium, aliter (per)
prophetas famulos suos, maxime documenta uirtutis et potestatis,
quae ut clariora et ualidiora, qua propria, distare a
uicariis fas est. sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento
superiore. nunc, etsi praefatus est multos tunc fuisse
leprosos apud Israhelem in diebus Helisei prophetae et neminem
eorum purgatum nisi Neman Syrum, non utique et
numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris
unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit.
quis enim dubitabit plures (potius) potuisse curari ab eo,
qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro
unum? sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israhelis
uel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi
et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset
ad deum operantem in prophete. igitur quoniam ipse
erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum
legis arcanum, significantis Christum esse uerum disceptatorem
et elimatorem humanarum macularum. sed et quod in manifesto
fuit legis praecepit: ite, ostendite uos sacerdotibus.
cur, si illos ante erat emundaturus? an quasi legis inlusor,
ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus?
et utique [uideret] uiderit, si cui tam opiniosus uidebitur
Christus. immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora:
ideo illos remediatos, quia secundum legem inssi abire ad
sacerdotes obaudierant. neque enim credibile est emeruisse
medicinam a destructore legis obseruatores legis. sed cur
pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Heliseus Syro
5] cf. Lnc. 4, 27. 19] Luc. 17, 14. 24] cf. Luc. 17, 24. 27] cf.
Luc. 5, 12—13.
1 (per) prophetae R, prophetas MF 4 sunt JS3, sint MRl 7 Neman
scripai (cf. 641, n: Neeman J21, neaman M, Naamann IPuulgo et (8. u.
a m. 1) M, om. Rig 10 potius add. Eng 14 edito R3, in edito MR
15 prophete MF, prophetis R uulgo 17 dispectatorem fort. (çf. 539,18)
18 elimatorem ex eliminatorem M (eorr. m. 1) 22 sacerdotibus et utique
rideret? uiderit Eng uideret secl. R3 si cui tam B. sic uitam M
24 quia M, qua R uulgo 26 obseruatorea R3, obsecratores 14 (in ras.) J21
Neman; et tamen non idcirco non erat creatoris. satis respondi,
sed qui credit, id intellegit etiam altius aliquid. disce
igitur et causas. in Samariae regionibus res agebatur, unde
erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciuerat
ab Israhele, habens schisma illud ex nouem tribubus, quas
auulsas per Achiam prophetam collocauerat apud Samariam
Hieroboam. sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani
de montibus et puteis patrum, sicut in euangelio Iohannis
Samaritana illa in conloquio domini apud puteum: ne tu
maior sis? et cetera; et rursus: patres nostri in isto
monte adorauerunt, et uos dicitis, quia Hierosolymis
oportet adorare. itaque [qui] et per Esaiam \'uae.
qui dixerat eis, qui confiderent in monte Samariae, iam
et ipse eam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se
sacerdotibus, — utique qui non erant nisi ubi et templum,
subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet
Israhelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae
[Christus] fuit — ut scirent Hierosolymis esse et saeerdotes
et templum et matricem religionis et fontem, non puteum
salutis. et ideo, ut uidit agnouisse illos legem Hierosolymis
expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediauit.
unde et unum illum solutum ex decem memorem diuinae
gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege,
quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino
uolente interpretari legem. et tamen cui deo gratiam reddidit
Samarites, quando nec Israhelites alium deum usque adhuc
didicisset? cui alii quam cui omnes retro remediati a Christo?
8] cf. Luc. 17, 11. 4] cf. Luc. 17, 16. 4-7] cf. III Reg. 11,
29-89. 9] Ioh. 4, 12. 10] Ioh. 4, 20. 12] cf. Am. 6, 1. 16] cf.
Ioh. 4,22. 17] cf. Gen. 49, 9-10. 28] cf. Luc. 17, 19. 24] cf. Luc. 17,18.
lneman.3fF,Naaman22uutyo 2creditidEng:crediditMR 5 sciama MF
nouem JkfJB, decem Pam 9 neMR, naePam 10 sis. et uulgo 11 hierusolymis
M 12 qui seclusi Esaiam MR, Amos Pam ttae qui MRl, uae 223
13 dizeratacripei: dizeritMR confiderentLat: confidentMR 14 ipee eam
scripri: ipsam MR 16 samaritani M 17 Samaritanae Rig 18 Christus
seclusi: est interpretamentum uerborum totaenim promissio hierolysimis M
20 illos legem M, legem illos R 27 retro remediati M, remediati retro Ruulgo
et ideo: fides tua te saluum fecit, audiit, quia intellexerat
ueram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet
actionem, apud uerum templum et uerum pontificem eius
Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt uideri de
alterius dei regno consuluisse dominum, quando uenturum sit,
quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de
alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. non
uenit, inquit, regnum dei cum obseruatione nec
dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei
intra uos est. quis non ita interpretabitur \'intra uos est\'
id est in manu, in potestate uestra, si audiatis, si faciatis dei
praeceptum? quodsi in praecepto est dei regnum, propone
igitur contra, secundum nostras antithesis, Moysen, et una
sententia est. praeceptum, inquit, excelsum non est
nec longe a te. non in caelo est, ut dicas: quis
ascendet in caelum et deponet nobis illud et auditum
illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas:
quis transfretabit et sumet illud nobis et auditum
illud faciemus? prope te est uerbum, in ore tuo et
in corde tuo et in manibus tuis facere illud.
hoc erit: \'non hic nec illic; ecce enim intra uos est
regnum dei.\' et ne argumentetur audacia haeretica de regno
creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis
dominum, sequentia obsistunt. dicens enim filium hominis ante
multa pati et reprobari oportere ante aduentum <suum\\ in quo
et regnum substantialiter reuelabitur, suum ostendit et regnum,
de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius
expectabat. reprobari autem habens et postea agnosci et adsumi
et extolli, etiam ipsum uerbum \'reprobari\' inde decerpsit, ubi
in lapidis aenigmate utraque reuelatio eius apud Dauid
1] Luc. 17, 19. 7] Luc. 17, 20-21. 14] Dent 30, 11-14.
21] cf. Luc. 17, 21. 24] cf. Luc. 17, 25.
1 et om. Gel 15 in caelo est MR est in caelo Pam 16 ascendet
Pam: ascendit MR 26 reuelabitur R, reuelabatur M 29 cerpsit M
canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. lapis, inquit, .
quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est
in caput anguli; a domino factum est hoc. uanum
enim, si credimus deum de contumelia aut gloria silicis alicuius
praedicasse, ut non eum portenderet et in lapidis, quem
et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo
loquitur aduentu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris
et atrocibus deus mitis et lenis? cur admonet meminisse uxoris
Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si
non cum iudicio ueniet uindicandorum praeceptorum suorum?
etiam si uindicat, ut et ille, si iudicat, me non debuit per
eius documenta formare, quem destruit, ne ille me formare
uideatur. si uero et hic non de suo loquitur aduentu sed de
Iudaei Christi, expectemus etiamnunc, ne quid de suo praedicet,
ill(ius ill)um interim esse credentes, quem omni loco praedicat.
Nam et orandi perseuerantiam et instantiam mandans
parabolam iudicis ponit coacti audire uiduam instantia et
perseuerantia interpellationum eius. ergo iudicem deum ostendit
orandum, non se, si non ipse est iudex. sed (et) subiunxit
facturum deum uindictam electorum suorum. si ergo ipse erit
uindex qui et iudex, [si] creatorem ergo meliorem deum probauit,
quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte
uindicem ostendit. et tamen, cum templum creatoris inducit
et duos adorantes diuersa mente describit, Pharisaeum in
superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum,
alterum iustificatum descendisse, utique docendo, qua
1] Ps. 117, 22-23. 6] cf. Eiod. 17, 6. cf. I Cor. 10, 4. cf. Es.
2, 2-3; Es. 28, 16. cf. Luc. 17, 26-32. SJ cf. Luc. 17, 32. 16] cf.
Luc. 18, 1-8. 19] cf. Luc. 18, 7-8. 22] cf. ib. 23] cf. Luc. 18, 9-14.
4 credimus scripsi: credidimus M12 silicis scripsi: scilicet MR 5 ut non
Gel (cf. locum simillimum 591,12-14): non ut MR et in lapidis, quem
gcripsi: quem et in lapidis MR 6 portenderat MR, portenderet Gel 8 mitis
et lenis M, lenis et mitis F, et lenis et mitis R uulgo 10 (cum 8. u. a m.l)
M ueniet Eng: uenitMR 11 ut om. M iudicat me, non uulgo 15ill<ius
iU)um«mjp«i;illum3fJ2 17 inatantiai?, instantiam MF 1sperseuerantiai2,
perseuerantiamMF 19 etaddidi 21 uindexquietiudexacripsi.iudex qui et
uiudeiJO si«ecZ.JS3 22acnocte Gel 23 et tamen=u.jedenfalh, ut uidetur
disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo
relaturi essent iam orandi. disciplinam, siue reprobatricem
superbiae siue iustificatricem humilitatis. alterius dei nec
templum nec oratores nec iudicium inuenio penes Christum,
nisi creatoris: illum iubet adorare in humilitate, ut adleuatorem
hurnilium, non in superbia, ut destructorem superborum.
quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua
spe? neminem, opinor. nam et quam docuit orationem creatori
probauimus conuenire. aliud est, si etiam adorari, qua
deus optimus et ultro bonus, non uult. \'Sed quis optimus
nisi unus, inquit, deus\'? non quasi ex duobus diis unum
optimum ostenderit, sed (unum) esse optimum deum solum, qui
sic unus sit optimus, qua solus deus. et utique optimus qui
pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri
facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuuans
etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor
optime, quid faciens uitam aeternam possidebo?
de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret,
expostulauit, ad contestandum praeceptis creatoris uitam adquiri
sempiternam, cumque ille principaliora quaeque adfirmasset
obseruasse se ab adolescentia: unum, inquit, tibi deest:
omnia, quaecumque habes, uende et da pauperibus.
et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me.
age, Marcion, omnesque iam \'commiserones* et \'coodibiles\' eius,
haeretici, quid audebitis dicere? resciditne Christus priora
praecepta non occidendi non adulterandi non furandi non falsum
testandi diligendi patrem et matrem, an et illa seruauit
et quod deerat adiecit, — quamquam et hoc praeceptum
5] cf. Pa. 112, 7; I Reg. 2, 8. 6] cf. Es. 13, 11. 11] Luc. 18,19.
13] Matth. 5, 45. 16] Luc. 18, 18. 18] cf. Luc. 18, 20. 21] Luc.
18,22. 24] cf. hniuB libri cap. 9 (440,25) 26—27] cf. Exod. 20, 12-16.
2 iam MR*, eam R* uulgo 3 iustiflcatricem 223, iustificationem MRl
9 qua R3, quam MRl 13 qua Rquam MRl 18 praeceptu R3.
praeceptoris MRl 20 cumque ille RI, cumque illi MF, quique illum
Rl 24 commisserones M 27 an et R3, ante et MRl 28 parenthesin
indicaui largitionem (ti 8. u. a m. 1) M
largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis — uti
gloriosissimus ille obseruator praeceptorum pecuniam multo
cariorem habiturus traduceretur? saluum eat igitur et hic
euangelio: non ueni dissoluere legem et prophetas, sed
potius adimplere. simul et cetera dubitatione liberauit
manifestando unius esse et \'dei\' nomen et (optimi), et uitam
aeternam\' et \'thesaurum in caelo\', et semetipsum cuius praecepta
supplendo et conseruauit et auxit, secundum Micheam
quoque hoc loco recognoscendus dicentem: si adnuntiauit
tibi homo, quid bonum? aut quid a te dominus exquirit
quam facere iudicium diligere misericordiam et
paratum esse sequi dominum deum tuum? et <homo\'
enim Christus adnuntians, quid sit bonum: scientiam legis:
praecepta, inquit, scis; \'facere iudicium\': uende, inquit,
quae habes; \'diligere misericordiam\': et da, inquit, egenis;
«paratum esse [inquitj ire cum domino\': et ueni, inquit,
sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per
tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari
de genere potuisset, uel de recentibus Augustianis censibus
adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis,
— et (si) natus non dubitaretur qui homo uidebatur - utique,
qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse
notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex his, qui
quo(quo) modo ignoti habebantur. cum igitur praetereuntem
4) Mattb. 5, 17. 6] cf. Luc. 18, 7. cf. Luc. 18, 19. cf. Luc.
18, 18. 7] cf. Luc. 18, 22. 9-16] Mich. 6, 8. 14-17J Luc. 18,
20-22. 17] cf. Luc. 18, 35-43.
2 multo 223, multam MRl 3 saluum (in ras. a m.l) M hic euangelio M
(cf. 456, 9 et 444, 8-12), hoc in euangelio M 7 cuius = (eius,) cuius, si
integer est locus; sed uerisimilius est intercidisse uerba < eiUB dei Christum),
ita ut aberrauerit oculus librarii a siglo ipfl. ad simile xpQ 9 quoque hoc
qu?qu$M(corr.inloco s.u.m.l) 10 tibi,homo,quid uulgo(sed cf.1.12) bonum,
aut uulgo 12 dominum M (in mg. add. m. I) 13 adnuntians (sciE. est)
15 diligere Pam: dilige MR 16 inquit secl. R3 domino MR, deo Pam
18 populos = 8^[JLOUI; 19 potuisset 228, potuit sed MRl 20 adhuc tunc
cf. adhuc proxime 25,18 adhunc M 21 et(si) scripsi: et MR 23 his
M, hiis F, iis R uulgo 24 quo(quo) Urs: quo MR, quo(dam) Eng
XXXXVlI. Tert. III.
35
illum caecus audisset, cur exclamauit: Iesu, fili Dauid,
miserere mei, nisi quia filius Dauid, (id) est ex familia Dauid,
non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando,
ex notitia utique, adnuntiati ei fuerant? (sed antecedentes
increpabant caecum, uti taceret\'. merito, quoniam quidem uociferabatur,
non quia de Dauid filio mentiebatur. aut doce increpantes
illos scisse, quod Iesus non esset filius Dauid, ut
idcirco silentium caeco indixisse credantur. sed et si doceres.
facilius illos ignorasse praesumeres quam dominum falsam in
se praedicationem sustinere potuisse. \'sed patiens dominus\'.
non tamen confirmator erroris. immo etiam detector creatoris
ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne
ultra Iesum filium Dauid existimaret? atquin, ne patientiam
eius infamaretis nec ullam rationem dissimulationis illi adfigeretis,
[ne filium Dauid negaretis manifestissime confirmauit
caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio
fidei: fides, inquit, tua te saluum fecit. quid
uis caecum credidisse? ab alio deo descendisse Iesum ad
detectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum?
non illum esse, qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum
Dauid destinabatur, caecorum quoque remunerator? sed nondum,
puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec
fuerit caeci illius fides, qua crediderit in uoce: Iesu, fili
Dauid. qui hoc se et cognouit et cognosci ab omnibus uoluit I
fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi ueri luminis compotem,
exteriore quoque uisione donauit, ut et nos regulam
simulque mercedem fidei disceremus: qui uult uidere. Iesum
1] Luc. 18, 38. 3] cf. Luc. 8, 20. 4] cf. Luc. 18, 38. 16] cf.
Luc. 18, 42-43. 17] Luc. 18, 42. 20] cf. Es. 11, 1. cf. III Reg.
8, 19. 21] cf. Ps. 145, 8.
2 id add. R3, om. MRl 9 praesnmerea scripsi: praesumeret MR\\
praesumeretur R3 falsam R3, palam MRl 11 erroris, immo
uulgo creatoris, ut uulgo 13 existimaret. atquin uulgo 15 nenegaretis
seclusi ne MR, nec Pam 18 alio Urs: illo MR 19 deiectionem
Urs 21 remuneratorem Iun 23 qua B, quia MF 25 occulatam
M 27 simulque B3, simulquam MF uidere Iesum Dauid
filium, credat uulgo
Dauid filium credat per uirginis censum; qui non ita credet,
non audiet ab illo: fides tua te saluum fecit, atque ita
caecus remanebit, ruens in antithesin, ruentem et ipsam (in)
antithesin. sic enim caecus caecum deducere solet. nam si,
(quia) aliquando Dauid in recuperatione Sionis offenderant
caeci, resistentes quominus admitteretur, — in figuram populi
proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium Dauid
— ideo Christus ex diuerso caeco subuenit, ut hinc se
ostenderet non esse filium Dauid, ut ex animi diuersitate bonus
caecis, quos ille iusserat caedi, id cur fidei et quidem prauae
praestitisse se dixit? atquin et hoc (filius Dauid\' (dat) antithesin
de suo retundendam. nam quia Dauid offenderant caeci, nunc
uero eiusdem t carnis homo supplicem se obtulerat filio Dauid,
idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius Dauid restituit
lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat
exorandum sibi esse filium Dauid. et tamen Dauid audacia
hominum, puto, offenderat, non ualitudo.
Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito?
numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse?
atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere
mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant
deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi
allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio
Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans
4] cf. n Reg. 5, 6-8. 18] cf. Luc. 19, 1-10. 20] Luc. 18, 38.
21] Lnc. 18, 48.
4 ipsam (in) antitheain (scil. aduersarii Tertulliani cf. I. 11) Eng:
in om. MR 5 quia addidi dauid M, Dauidem R, dauid eat F recaperatione
B, recuperatione est M 9 ut Oehlerus, et MB, deleri
uult Eng 10 caedi, id scripsi: caedi. et MR, caedi? et Eng, non
probans quod supra suppleui quia et quidem MR, equidem Oeklerus
11 dat addidi 12 quia scripsi: qui MR, et qui Gel reliqui
caeci; nunc uulgo 13 condicionis fort., indecoris R3, defendit
carnia Eng, alludi hic putans ad II Reg. 5, 1, quod mihi quidem probabile
non uidetur (cf. 1. 16-17) Dauid. idcirco uulgo 17 offenderat
lJfF, offenderit R uulgo 18 zachaei MR 19 a <deo) Marcionis scripsi:
a Marcione MR 21 mei om. M referebat Pam 22 Zachaeua R uulgo
24 parenthesin indicaui <si) et R3 (in notis): et MRl
85*
Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem
tuum esurienti et non habentes tectum in domum
tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo
sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito;
hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera
dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum
obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et
omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui
quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque
dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium
dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum
uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere
quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum
faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum
uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de
homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis
constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae
specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus
perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis:
habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae
perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si
totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus
fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium
carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui
secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum
quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae
dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam
ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem
1-4] Es. 58, 7. 3] cf. Luc. 19, 6. 5] cf. Lac. 19, 8. 6] cf. Es.
58, 9. 7] cf. Ea. 58, 10. 8] Luc. 19, 8. 10] Luc. 19, 9. 12] Luc,
19, 10. 25] cf. Luc. 19,11—27. 28] cf. Luc. 19, 22-23. cf. Luc. 19.26.
5 promebat ausp. Eng 6 contractuum Pam: contractum MJR 7 obnexus
MNPam: obnoxiia Rl, obnoxios R3 13 perit M 18 perisse
MF, periisse R uulgo 21 periit (i 8. u. am. T) M salua (aerOi
m. U) M 26 peccuniae M tuum addidi (çf. 549, 1) 28 onerantem
(= criminantem) scripsi: honorantem MR
quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum,
tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,'
hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet.
Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur
quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi
Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum
iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati.
onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam,
quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem
renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma:
statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion
aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum
diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines
ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in
arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis).
et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi
uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat,
cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus
renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego
non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo
reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt
dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris?
imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet
creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia
expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus
denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi
quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta
et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum
interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum
1] cf. Luc. 19, 21-22. 4] cf. Luc. 20, I-S. 10] cf. Luc. 20, 6.
15] cf. Luc. 20, 5. 16] Luc. 20, 5. 19] Luc. 20, 8. 21] cf. Luc.
20, 20-26. Luc. 20, 25.
1 haec M, hic Ruulgo 3 edocetsciZ. parabola (Eng) 6 an supple mente:
interrogabat 8 ad comparationemChristi (scil.tuicum creatore) 11 aliqui MF,
aliquisR 120 deum optimum om. M 14 praeruptum R3 20 <pro>malo reddit
Rig 21 sunt fort. delendum 22 dei? quae uulgo sint MF, sunt R uulgo
27 lacunam signaui: mutuetur ab alio intercidisse puto qui R, quid MF
aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis
absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei,
resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant
domino ex lege materiam mulieris, quae septem
fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale
nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec
fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad
hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut
quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum
quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur
huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad
causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem
nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et
mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et
resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec
morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis
filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad
aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si
hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis,
non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur:
habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum,
non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et,
ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei
sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio
nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse
Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus
interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet
2] cf Luc. 20, 27-83. 5] cf. Dent. 25, 5-10. 11] cf. Luc. 22,34.,
14—17] cf. Luc. 20, 35—36. 16] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36.
I
2 saducaei MF, Sadducaei 22 uulgo 3 reaurrectionis (i ex e a m. I)
M 11 parenthesin indicaui 16 sint (altero loco) MF, fiant Ruulgo
sint <et filii) dei fort. (cf. Luc. 20, 36) resurrectionis MR, (et)
resurrectionis Gel uulgo 17 fili M sensus JR3, census MRl 19 sensu
R3, censu MRl responsio Oehlerus 20 ad aliud 221 23 saducaei
MF, Sadducaei R3 uulgo 25 respondisse MF, respondere Ruulgo
sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem
retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim
scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius
aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant,
quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet:
quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione
post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos
dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non
enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor
futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis
nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt
et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis,
se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus
sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint
filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus,
non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque
qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis
exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis
pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt.
bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam
eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium
eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non
recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant,
ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum
non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem
3] Luc. 20, 35. 11] Luc. 20, 34. 19] Luc. 20, 39. 23] cf.
Luc. 20, 41-44. 24] cf. PB. 109, 1.
4 uerba ita—decurrunt, quae in MR paulo supra post textum leguntur,
hue transtuli decurrunt scripsi: decucurrerunt MR (ut illius
aeui) deo scripsi: (mius aeui) deo R3 uulgo, deo MRl adiungant M,
adiungat-R1, adiunguntBS uulgo 5 faciantMRa, faciunt Rl oportet MRl,
oporteat R3 tlttlgo 12 nubuntur Rs, nubentur MR1 15 lacunam signaui:
atquin non potest uideri respondisse dominus de nuptiis huius aeui uel
similia intercidisse puto, Eng non statuens lacunam sic uult restitui: quando
... eas negauerat, de quibus (non) consulebatur? 16 negauerit scripsi:
negaueratMR 20 per secl. R3 25 ad Christum non Dauid? scnpsi ad Cbri.
stora?nonDauid uulgo obtandebat?<non>sed scripsi: obtundebat, sed MR
Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis
quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori
creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio!
nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod
tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro
coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum
scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum
quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci,
qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione
scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad
gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam
Christus creatoris..
Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui
prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum
transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui
multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius,
si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas
nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et
ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si
non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui
per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient
denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui
consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid
nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et
Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum
et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine
4] cf. Luc. 18, 88. 16] cf. Luc. 21, 8. 18] cf. ib. 22] Luc. 21, 8.
1 Christum dominum scripsi: dominum Christum MR1, Christum del. B1
4 qui olim a R, quia olim M 8 fide Jfs, fidem MRl 9 in secl. JS3
eruditione Bcribarum gusp. Eng 11 sic R, sit M 13 competere suppl.
Ura: (esse) ei illam Eng, deberi illam Otklerus 14 adnnntiarit-transuominarit
scrtpsi: adnnntiaret-transnominaret MR 19 ut qui MR3G, utique
etR\' alieno: ai non, (= ei 81 ,...f, Graecorum; supple mente:coDstabitid
est constare uis- de impudentia illins) ipsius erat scripsi: alieno, si non
ipsius erat uulgo 23 nec scripsi: etMR nomine om.bl 24 quando Eng:
quod MR Christus et om. Rl 26 suo nomine MR, nomine suo Gel reliqui
uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et
quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super
regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque
motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero
et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri,
quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris?
cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus
tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset,
si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat
et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem.
accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens
proteget eos et consument illos, et lapidabunt
lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut
uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos
eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum,
quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones
praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis
manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum
legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus
coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo,
tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur
aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat
eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes
cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes
potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique:
quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites
pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos
aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta
apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui
2] cf. LQC. 21, 9-11. 5] cf. Luc. 21, 9. 9] cf. Luc. 21, 12.
11] Zach. 9, 15-16. 26] Zach. 9, 16. 27] cf. Eph. 2, 20.
1 alienum Gel 2 imponat R, imponant MF 10 euenturas M,
uentnras Rwuigo 11 accipe R, accipere MF in • zacharia M
16 quia Pam: qui MR 26 quia Pam: qui MR 28 fundamentum
Oehlerus \'
uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi
oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat,
immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi
causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam,
cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego
dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius
inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et
incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris
nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis?
nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre
excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus
mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre
sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri
infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio
utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere.
sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos,
de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet
in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex
tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit
eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos
ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas
quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei
1] cf. Lnc. 21,14. 2] cf. Num. cap. 22-24. 4] cf. Exod. 4, 10-12.
cf. Luc. 21, 15. 5] Es. 44, 5. 9] cf. Gen. 82, 28. 11] EB. 50, 4.
14] cf. Luc. 21, 16-17. 16] Luc. 21, 19. 17] Ps. 9, 19. 18] Ps.
115, 6. 19] Zach. 6, 14.
1 nolutant Eng: uolntabant MR et hic igitur scil. quia in antecedentibus
de patientia a seruis domini praestanda erat sermo cogitari
uetat M, uetat cogitari R 2 balaae M, Balae R, Balaam Pam 5 resistet
M, resiateret R dicet J23, dicent MRl 6 hic addidi 7 inscribet
susp. Eftg (sed martyr \'inualescena cum domino\' [= Israel] inscri-
bitur nomine \'Israbelis\') 8 incontradocibilius M in martyris nomine:
memento nomen p.dptopoc sapere confeasorem (Etag) 10 a patre ipse M
12 lacunam signaui: ut sciam intercidit (cf. 563, 21) uel ad cognoecendum
(cf. 268, 15) 15 rursus R3, usus MRX 16 tollerantiam M
17 tolerantia MF, tolerantia, inquit Ruulgo peribit Rig
apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore
excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa
iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia
et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu
maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum.
quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem:
et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et
ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras
et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus
et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur
terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens
aquas gressu dedit abyssus sonum suum,
sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit
in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in
fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua
diminues terram et in indignatione tua depones nationes.
conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum
de concussionibus mundi et orbis, elementorum et
nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt
filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute.
cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis
capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in
tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola.
sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote
adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini
1] cf. Luc. 21, 20. 3—5] cf. Luc. 21, 25--26. 7] Ioel 2, SO-81.
10] Hab. 3, 9-12. 19] Luc. 21, 27-28. 23] cf. Luc. 21, 29—30.
24] Luc. 21, 81. 25] cf. Ioel 2, 31.
2 excidii cum J23, excidium MB* coepisset B3, coepisse MRX (circum)uallari
(= xoxXoojievnfjv) fort. 3 ultimi 223, ultimus MBl 4 in
JI
terra Gel: inter MB 5 prae Leopoldua 7 progia (di s. u. a m. I) M
11 dispergens (sxoptuCwv) MIli, dispergent B9, disperges Pam 14 corruscationes
M 15 fulgur MB1, fulgor Bz 22 adpropinquabit MB,
appropinquauit N Pam 23 subiecta erit B, eubiectarit MF 24 sic B,
si MF
et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem:
ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis
adueniens et cetera, et data est illi regia potestas
— quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais,
quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat
ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi
gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens
illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et
regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur
in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu
filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem
populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos
scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos.
igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant
sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia
propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic
poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem
referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere,
nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo
optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset.
aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi
(tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a
Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum
scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque
ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis
hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia
et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare
2] Dan. 7, 13. 3-9J Dan. 7, 14. 4] cf. Luc. 19, 11—26. 6]Ps.
2. 8. 9] cf. Luc. 20, 35-36. 11] Hab. 3, 13. 12] cf. Luc. 21, 28.
23] cf. Luc. 21, 7. 25] cf. Lnc. 21, 29.
1 Danielem R, daniel M 4 peccunia M 5 quae M, qua Buulgo
11 fractus Gel Abacum Rl salutem R3, salute MRl 12 erecturos
Rs, erecturus MRX 13 leuaturos R3, leuaturus MRl redemptos
R3, redemptus MRl 19 nedum Pam: necdum MR 22 tui addidi
, Jiber<ali)tate scripsi: libertate MR 26 compingat scil. decursus scripturae
euangelicae
ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto
inter duos exitus concussionum et promissionum necesse
est ad unum pertineant filium hominis et incommoda
nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio,
ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu
suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota
sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii
hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius
antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu
eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae
aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui
filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere
igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius
filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et
creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura.
in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite
ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint.
intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et
uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse
regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum
aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes
orbis signum praenotant regni praecedendo illud.
omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et
omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes
signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo
et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae
signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia
tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata:
16] Luc. 21, 29—31. 27] cf. Luc. 21, 9.
4 quia M, qui R tmtlgo 5 sit addidi 8 reputes MBI, deputes R*
uulga 10 (вiue tui malueris, quo bona ei adscribus, quae ab aduentu
eius oriuntur> sttppl. Rig 14 in quem Rig 16 adapicite scripsi: adapice
MR 20 fructificationes R, frnticationem M . 21 proinde et M,
proinde S . 23 omnis autem [signum] eius est res fort., omne autem
signum eius est, (cuius et) res Urs
adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant
confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum
caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae
a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini
\' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat
caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur
creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et
terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum
eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit —
admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda
eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et
insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique
oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei
erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc
admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem
ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed
enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat:
in templo meo me inuenerunt et illic disputatum
est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim
Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte
elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo
conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus
dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi
mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere,
quid erit adimplere?
2] cf. Luc. 21, 32—33. 7-9] cf. Luc. 21, 33; Matth. 24, 35; Marc.
13, 31. 8] cf. Es. 51, 6. 9] cf. Ea. 40, 8. 10] Luc. 21, 84-35. 13] cf.
Dent. 8, 11-14. 15] cf. Luc. 21, 37—38. 18] Os. 12, 4. 19] tf.
Luc. 21, 37. 20] Zach. 14, 4. 21] cf. Luc. 21, 38. 22] Es. 50, 4.
1 cum quae R, cumque MF 4 sunt (praedicata) scripsi: sunt MF,
fiunt R, uocem sunt deleri uult Eng, ex antecedentibus supplens peragantur
7 caelum et terra M, terra et caelum R uulgo 8 parenthesin
indicaui et hic et infra 9 pronuntianit MRI, praennntiauit R3 «ulgo
13 mundi. Moysi uulgo parenthesin indicaui moysei MF, Moysi R
uulgo 14 liberabit R3, liberauit MB1 20 monte R, montem M
21 elaeon (= twv eXaid»v) Eng: elaeone MR 22 quia ed. Migniana:
qui MR
Proinde sciit, et quando pati oporteret eum, cuius passionem
lex figura(ra)t. nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem
elegit in hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses: pascha
est domini. ideo et adfectum suum ostendit: concupiscentia
concupii pascha edere uobiscum, antequam
patiar. o legis destructorem, qui concupierat etiam pascha
seruare! nimirum uerbecina illum [in] Iudaica delectarat. an
ipse erat, qui, tamquam ouis ad uictimam adduci habens et
tamquam ouis coram tondente sic os non aperturus, figuram
sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? poterat et ab
extraneo quolibet tradi, ne dicerem et in hoc psalmum expunctum:
qui mecum panem edit leuauit in me plantam.
poterat et sine praemio tradi. quanta enim opera traditoris
circa eum, qui populum coram offendens nec tradi magis
potuisset quam inuadi? sed hoc alii competisset Christo, non
qui prophetias adimplebat. scriptum est enim: pro eo quod
uenumdederunt iustum. nam et quantitatem et exitum pretii
postea Iuda paenitente reuocati et in emptionem dati agri
figuli, sicut in euangelio Mathei continetur, Hieremias praecanit:
et acceperunt triginta argentea pretium adpretiati
— uel honorati - et dederunt ea in agrum figuli.
professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut
suum, — indignum enim, ut quid alienum concupisceret deus —
acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum
fecit hoc est corpus meum dicendo, id est (figura. corporis
1] cf. Luc. 22, 1. 3] Leu. 23, 5. 4] Luc. 22, 15. 8] cf. EB.
53, 7. 12] Ps. 40, 10. 16] Am. 2, 6. 19] Matth. 27, 3-8. 20] Matth.
27, 9. cf. Zach. 11, 12-13. 25] Luc. 22, 19.
1 sciit scripsi: scit MR 2 figurarat scripsi: figurat MR ex R3,
et MRl 3 elegit R3, aegit M, egit 221 pronuntiarat R, pronuntiaret
MF 7 uerbecina M, ueruecina Ruulgo in MF, del. R dulectarat
scripsi: delectaret MB delectaret? an uulgo 11 tradi. ne uulgo
12 lenanit Lat: leuabititfB 17 uenumdederunt M, uenumdedere R uulgo
20 argentea M, argenteos R 21 uel honorati addidit Tertvllianua dubitam,
ut uidetur, an recte interpretetur uersio latina verba xou TETip.v]{j.evoi>,
deleri volvit haec verba Lat, uel honorarii susp. Eng honorati 22,
honerati MF ea M, eos R 24 suum illum R, illum suum M
mei\'. figura autem non fuisset nisi ueritatis esset corpus.
ceterum uacua res, quod est phantasma, figuram capere non
posset. aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis
carebat uanitatem, ergo panem debuit tradere pro nobis.
faciebat ad uanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. cur
autem panem corpus suum appellat et non magis peponem,
quem Marcion cordis loco habuit, non intellegens ueterem
fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam:
aduersus me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite.
coiciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus
eius? itaque inluminator antiquitatum, quid tunc uoluerit
significasse panem, satis declarauit corpus suum uocans panemsic
et in calicis mentione testamentum constituens sanguine
suo obsignatum substantiam corporis confirmauit. nullius
enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. nam et si qua
corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem
nisi carnea non habebit. ita consistet probatio corporis de
testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. ut
autem et sanguinis ueterem figuram in uino recognoseas.
aderit Esaias: quis, inquit, qui aduenit ex Edom, rubor
uestimentorum eius ex Bosor? sic decorus in stola
uiolentia cum fortitudine? quare rubra uestimenta
tua, et indumenta sicut de foro torcularis, pleno conculcato?
spiritus enim propheticus, uelut iam contemplabundus
dominum ad passionem uenientem, carne scilicet uestitum
ut in ea passum, cruentum habitum carnis in uestimentorum
rubore designat, conculcatae et expressae ui passionis
tamquam in foro torcularis, quia et inde quasi cruentati
9] Hier. 11, 19. 13] cf. Loc. 22, 20. 20] Es. 63, 1-3.
7 quem R, quam MF 10 coiciamus MRI, coniciamus B3 ttulgo eraeem
R, tamen MF 14 nullus susp. Eng 15 sanguis JR, sanguinis M
17 consistet MF, consistit R 19 uino R, uno MF 21 Bosor Bl sic
MRt, sed B3 22 uiolentia Eng: niolenta MR 25 carne B, carnem
M 27 designat R3, designatum MBl conculcate (e 8. u. a m. J) M
28 et inde M, exinde R uulgo
homines de uini rubore descendunt. multo manifestius Genesis
in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi
processurus, iam tunc Christum in Iuda deliniabat: lauabit,
inquit, in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum
suum, stolam et amictum carnem demonstrans et uinum
sanguinem. ita et nunc sanguinem suum in uino consecrauit
qui tunc uinum in sanguinem figurauit.
Vae, ait, per quem traditur filius hominis. ergo
iam \'uae* constat imprecationis et comminationis inclamationem
intellegendam et irato et offenso deputandam, nisi si ludas
impune erat tantum sceleris relaturus. at si impune, uacat
\'uae\'; si non impune, utique ab eo puniendus, in quem scelus
traditionis admisit. porro si sciens passus est hominem, quem
ipse comitatui suo adsciuerat, in tantum scelus ruere, noli
iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque
deum retorquentur: aut ignorasse illum, qui non ex prouidentia
obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si (non) ignorabat,
aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum
iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.
suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem
illi deum optimum aduersus sententiam tuam facias. nam et
Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando
zeloten deum tibi ostendit. debuit etiam osculo tradi,
propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius, qui labiis
a populo diligebatur. Perductus in consessum, an ipse esset
Christus, interrogatur. de quo Christo Iudaei quaesissent nisi
de suo? cur ergo non uel tunc alium eis prodidit? \'ut pati
posset\', inquis, id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in
scelus mergeret. atquin et si dixisset, passurus esset. si dixero
2] cf. Gen. 49, 10. 3] Gen. 49, 11. 8] cf. Luc. 22, 22; Matth.
26, 24; Marc. 14, 21. 22] cf. Luc. 22, 33-34. 23] cf. Luc. 22, 47.
24] cf. EB. 29, 13. 25] cf. Luc. 22, 66-67. 29] Luc. 22, 67.
1 descendunt M, descendant It uulgo 3 (erat) processurus fort. deliniabat
MJ23, declinabat H1 7 sanguinem scripsi: sanguine MR 11 at
scripsi: aut MR 17 non addidi 25 productus Iun 26 quaesisset
Oehlerus\'
XXXXVII. Tert. III.
36
enim, inquit, uobis, non credetis. porro non credituri perseuerassent
in necem eius. et cur non magis passurus esset,
si alterius dei ac per hoc aduersarium creatoris (se) manifestasset?
ergo non, ut pateretur, alium se tunc quoque supersedit
ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere
cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus
scripturas adimplentibus agnouisse debuerant. ita eius fuit
occultasse se, cui ultro debebatur agnitio. et tamen adhuc eis
manum porrigens: abhinc, inquit, erit filius hominis
sedens ad dexteram uirtutis dei. suggerebat enim se esse
(de) Danihelis prophetia (filium hominis* et de psalmo Dauid
(sedentem ad dexteram dei\'. itaque ex isto dicto et scripturae
comparatione inluminati, quem se uellet intellegi: ergo, inquiunt,
tu dei filius es? cuius dei, nisi quem solum nouerant?
cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio
suo: sede ad dexteram meam? <sed respondit: uos dicitis,
quasi: non ego\\ atquin confirmauit id se esse, quod illi dixerant,
dum rursus interrogant. unde autem probabis interrogatiuo
et non (et) ipsos confirmatiuo pronuntiasse: ergo tu filius dei
es, ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei
intellegendum, sic senserint: \'ergo tu dei es filius\', quod te
non uis aperte dicere? atque ita et ille (uos dicitis\' confirmatiue
respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut
perseuerauerint in eo, quod pronuntiatio sapiebat.
perductum
enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem
9] Luc. 22, 69. 11] cf. Dan. 7, 13. 12] cf. Ps. 109, 1. 131 Luc.
22, 70. 16] Pe. 109, 1. Luc. 22, 70. 24] cf. Luc. 23, 1-2.
1 credetis Pam: creditis MB 3 se add. Iun 5 quoniam MB\\
quomodo Bl 10 esse (de) scripsi: esse MRI, ex B3 uulgo 11 et
de MBl, et e B*uulgo 12 ei isto MB*, et isto Bl 17 quasi non tgo
MB, quia ego sum Pam 18 interrogatiuo (scil. sono) MF, interrogatiae
R uulgo 19 et addidi (et ipsos = anch sie, vrie namlich gleich darauf
Christus, cf. 1. 17) confirmatiuo MF, confirmatine R uulgo 20 es?
ut uulgo 21 senserint MB, senserunt Ur. 22 atque MB, aeque Urs
23 sic scil. confirmatiue (Eng) 24 perseuerauerit Bl
l
diceret Christum, sine dubio (dei filium sessurum ad dei
dexteram). ceterum alio eum titulo grauassent, incerti an filium
se dei dixisset, (ni)si ('uos s dicitis* sic pronuntiasset, hoc se
esse, quod dicerent. Pilato quoque interroganti: tu es Christus?
proinde: tu dicis, ne metu potestatis uideretur amplius
respondisse, (respondit.) Constitutus est igitur dominus in iudicio
— et statuit in iudicio populum suum; ipse dominus
in iudicium uenit cum presbyteris et archontibuspopuli,
secundum Esaiam — atque exinde omne scriptum passionis
suae impleuit: tumultuatae suntibidem nationes et populi
meditati suntinania; adstiterunt reges terrae etarchontes
congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus
Christum eius: \'nationes\' Romani qui cum Pilato
fuerant; \'populi\' tribus Israhelis; (reges) in Herode, (archontes) in
summis sacerdotibus. nam et Herodi uelut munus a Pilato missus
Osee uocibus fidem reddidit. de Christo enim prophetauerat:
et uinctum eum ducent xenium regi. delectatus est
denique Herodes uiso Iesu nec uocem ullam ab eo audiuit.
tamquam agnus enim ante tondentem sic non aperuit
os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut
sciret, quando eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet
linguam, quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat
non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus uita
ut bonus donatur, Christus uero iustissimus ut homicida morti
expostulatur. sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter
iniquos scilicet deputaretur. uestitum plane eius a militibus
diuisum partim, (partim) sorti concessum Marcion abstulit
4] cf. Luc. 23, 3. 7] Es. 3,13—14. 10] Ps. 2,1-2. 13-14] cr. Act.
4,27. 15] ct. Luc. 23. 7-11. 17] cf. Os. 10,6. cf. Luc. 23,8-9. 19] Es.
53, 7. 20] cf. Es. 50, 4. 22] cf. Ps. 21, 16. 23] cf. Luc. 23, 18—25.
25] cf. Luc. 23, 32—34. cf. Es. 53, 12; Luc. 22, 37. 26] cf. Luc. 23, 34.
2 grauassent 22, granescent M 3 se dei M, dei se 22 uulgo (ni)si
B2, si MRl 6 respondit addidi 9 omnem M 14 archontee R,
arcbontae MF 19 ante M, coram R uulgo tondentem scripsi: ton-
dente MR 21 quando scripsi (= yjvtxa): quomodo MR 26 a militibus
MB, militibus Rig 27 partim add. Lat sorti scripsi: sorte MR
36*
respiciens psalmi prophetiam: dispertiti sunt sibi uestimenta
mea et in uestitum meum sortem miserunt.
aufer igitur et crucem ipsam. idem enim psalmus de ea non
tacet: foderunt manus meas et pedes. totus in illo exitus
legitur: circumdederunt me canes, synagoga maleficorum
circumuallauit me. omnes, qui spectabant me,
naso inridebant me; locuti sunt labiis et capita mouerunt:
sperauit in deum, liberet eum. quo iam testimonium
uestimentorum? habe falsi tui praedam: totus psalmus
uestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur.
dominus enim patiebatur ipsorum. ceterum aduersario laeso
caelum luminibus loruisset, magis sol radiis insultasset, magis
dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum
Marcionis. haec argumentata quoque mihi competissent, et si
non fuissent praedicata: caelum, inquit Esaias, uestiam
tenebris; hic erit dies, de quo et Amos: et erit die illa,
dicit dominus, occidet sol meridie — habes et horae
sextae significationem — et contenebrabit super terram.
scissum est et templi uelum, angeli eruptione derelinquentis
filiam Sionis tamquam in uinea speculam et in cucumerario
casulam.s o quantum perseuerauit etiam tricesimo psalmo
Christus ipsum reddere! uociferatur ad patrem: ***, ut et
moriens ultima uoce prophetas adimpleret. hoc dicto expirauit.
quis? spiritus semetipsum an caro spiritum? sed spiritus
semetipsum expirare non potuit. alius est qui expirat, alius
1] Pa. 21,19. 4-6] Pa. 21,17. 6] Ps. 21, 8-9. 10] cf. Luc. 23,44.
15] Es. 50, 3. 16-18] Am. 8, 9. 17] cf. Luc. 23,44. 19] cf. Luc. 23,4o.
cf.Es.1,8. 22](cf.Luc.23,46.) 23]cf.Matth.5,17. cr. Ps. SO, 6. Luc.23,46.
lsantsibiilf,sibisuntiZuuao 3crucemipsani.fi3,tamenipsamilfi?1 enim
MR, tamenPam eaEng: eoMB 4 pedesMR, pedes meosPam 5canes
(multi) fort. 14 argumentata M, argumenta Ruulgo 16 die illa M, illa
di tBuulgo 18 aeitae R, seitamMF contenebrabit(—ouaxoTaoEi)Pam.-contenebrauitMR
superterram(dielux.)fort. 22ChriBtus«cnipst(c/.563,1^:
Christum MR. Eng, nonp,\'obam quam infra indicaui lacunatn sic uult rescribi:
o quantum perseaerauit<Dauid) etiam tricesimo psalmoChristum spiritum
reddere! uocifera(ba)tur ad patrem 22 lacunam lignaui: in manus taas
commendospiritummeum desidero(cf. J.^3:hocdicto) 25 aliusS,aliusestM\'
qui expiratur. si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse
est. quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur
quam expirasse. quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae
et spirat quando illum habet et ita eum cum amittit expirat?
denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma
autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expirauit et expirando
discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus,
qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma
cum spiritu. nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam
post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo
detractum, nihil sindone inuolutum, nihil sepulcro nouo conditum?
atquin non nihil. quid ergo illud fuit? si phantasma,
adhuc ergo inerat et spiritus. si discesserat spiritus, ergo
abstulerat phantasma. superest impudentiae haereticae dicere
phantasma illic phantasmatis remansisse; sed scilicet Ioseph
corpus fuisse nouerat quod tota pietate tractauit, ille
Ioseph, qui non consenserat in scelere Iudaeis, beatus uir,
qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum
non stetit et in cathedra pestium non sedit.
Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac iam
tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit
prophetia, quae ante lucem conuenerunt ad sepulcrum cum
odorum paratura. de hoc enim per Osee: et quaerent, inquit,
faciem meam; ante lucem uigilabunt ad me dicentes:
eamus et conuertamur ad dominum, quia ipse eripuit
[dixit] et curabit nos, percussit et miserebitur nostri,
10] cf. Luc. 23, 52-53. 15] cf. Luc. 23. 50—54. 17] Pe. 1, 1.
21] cf. Luc. 23, 55-24, 1. 23J cf. Os. 5, 15-6, 2.
4 et spirat MR3G, expirat Rt 5 fuit, sed Urs: fuisset MR 11 sindone
MR3, in sindone Rl 12 conditum. atquin uulgo quid ergo MF,
quid igitur R vulgo 13 spiritus. si discesserat spiritus scripsi: Chriatna.
si discesserat Christus MR (orta est corruptela ex similitudine siglorum
sps et xps) 15 scilicet Eng: si et M (et a. u. a m. 1) R 16 tractauit?
ille uulgo 17 Indaeis? beatus vulgo 19 pestium MR, pestilentiae
Oehlerus ex Leydensi 23 et Eng: ut MR quaerent MF, qaaerant R
uulgo 26 dixit secl. R
sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.
quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum
uolutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae
sibi uidebantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua
restitutuiri se arbitrabantur? corpore autem non inuento sublata
erat sepultura eius de medio secundum Esaiam. sed et duo
ibidem angeli apparuerunt. tot fere laterensibus uti solebat in
duobus testibus consistens dei sermo. reuertentes quoque a
sepulcro mulieres et ab illa angelorum uisione prospiciebatEsaias:
mulieres, inquit, [uenite] uenientes a uisione, uenite, ad
renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem,I
quod incredulitas discipulorum perseuerabat, ut in finem usque
defensio nostra consisteret Christum legum non alium se
discipulis edidisse quam prophetarum. nam cum duo ex illis
iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod
ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: nos
autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem
Israhelis, utique suum Christum, id est creatoris. adeo nec
alium se ediderat illis. ceterum non existimarent eum creatoris,I
et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se
existimationem, si non is esset, qui existimabatur. aut ipse!
erit auctor erroris et praeuaricator ueritatis aduersus dei optimi
titulum. sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit
quam quem existimatum sibi dixerant. plane inuectus est in
illos: o insensati et tardi corde in non credendo omnibus,
\'quae locutus est ad uos.\' quaenam locutus? alterius
se dei esse? proba, et manus dedo. an eadem et angeli
5] cf. Es. 57, 2. 8] cf. Luc. 24, 9. 10] Es. 27, 11. 14] cf.
Luc. 24, 13—33. 16] Luc. 24. 21. 25J Luc. 24, 25. 26] uerba
euangelii Marcionis ex Luc. 24, 25 detorta.
5 restitutuiri (= restitutum iri) se Eng: restitui rite MR arbitrabantur
scripsi: arbitrantur MR 10 uenite secl. Pam 21 existimabatur Lat:
existimatur MR reliqui 25 illos R3, illis MRl 26 quaenam locutos?
alterius MRl, quae locutus (non) alterius R3 uulgo 27 se dei es9e? proba.
et manus dedo. an eadem scripsi: se dei esse probat et manus de deo.
an eadem MRl, se dei esse probat, sed eiusdem dei. nam eadem R3 tlfI/go
an = oder nickt etwa? malim quidem: eadem, (quae) et
ad mulieres: rememoramini, quae locutus sit uobis in
Galilaea dicens, quod oportet tradi filium hominis et
crucifigi et tertia die resurgere? et quare oportebat, nisi
quia ita a deo creatore scriptum? igitur increpuit illos ut
de sola passione scandalizatos et ut dubios de fide resurrectionis
adnuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant
ipsum fuisse, quem existimauerant. itaque quod existimauerant,
id uolens credi se eum se confirmabat, quem existimauerant,
creatoris scilicet Christum, redemptorem Israhelis. De corporis
autem ueritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis, ne
phantasma esset, immo phantasma credentibus: quid turbati
estis? (in quit,) et quid cogitationes subeunt in corda
uestra? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego
sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem
uidetis. et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo,
industria eradere de euangelio suo noluit, ut ex his, quae
eradere potuit nec erasit, illa, quae erasit, aut negetur erasisse
aut merito erasisse dicatur; nec parcit nisi eis, quae non
minus aliter interpretando quam delendo subuertit. uult itaque
sic dictum: spiritus ossa non habet, sicut me uidetis
habentem, quasi ad spiritum referatur sicut me uidetis
habentem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. et
quae ratio tortuositatis istius, cum simpliciter pronuntiare
potuisset:. \'quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis non
habentem\'? cur autem inspectui eorum manus et pedes suos
offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat?
1] Luc. 24, 6-7. 11] Luc. 24, 38-39. 25] cf. Luc. 24, 40.
3 crucifigi R3, tamenfigi MRl 4 increpuit M, increpauit R 7 existimauerant
lV, existimarant R itaque-existimauerant (8) om. M
8 credi se eum R3, credidisse eum 221 12 inquit add. Pam 13 ipse ego M,
ego ipse R 14 habentem uidetis M, uidetis habere R 15 illa, credo industria,
eradere uulgo 17 aut MR3, nec Rl 18 parsit susp. Eng non
minus coniunge cum subuertit 21 uocabulum quasi, quod in MR paulo
supra post dictum inuenitur, huc transtuli intellegit igitur Marcion:
sicut me uidetis habentem scd. spiritum ossa non habentem 22 id est
MR3G, uel 221 sicut et spiritus scil. ossa non habet 26 ex MR3, et Rl
cur adicit: et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum
retro nouerant? aut si phantasma erat usquequaque,
cur illos phantasma credentes increpabat? atquin adhuc eis
non credentibus propterea cibum desiderauit, ut se ostenderet
etiam dentes habere.
Impleuimus, ut opinor, sponsionem. exhibuimus legum
Christum prophetarum doctrinis sententiis adfectibus sensibus
uirtutibus passionibus etiam resun-ectione non alium quam
creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum
uniuersis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et
in terminos terrae uoces eorum psalmum adimplendo praecepit.
misereor tui, Marcion; frustra laborasti. Christus enim Iesus
in euangelio tuo meus est.
LIBER QVINTVS.
Nihil sine origine nisi deus solus. quae quantum praecedit
in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est
etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia
nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum
cognoueris unde sit. et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam
deuolutus apostoli quoque Pauli originem a Marcione
desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor,
qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere
porro credi quodcumque sine originis agnitione credetur, quique
dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum
is mihi adfirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud
euangelium non deprehendo. denique audiens postea eum a
domino adlectum iam in caelis quiescente, quasi improuidentiam
existimo, si non ante sciit illum sibi necessarium Christus,
sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso
1] cf. Luc. 24, 39. 4] cf. Loc. 24, 41-43. 9J cf. Luc. 24, 47.
10] cf. Pa. 18, 5. 26] cf. Act. 9, 1-9.
13 ADVERSVS MARCIONE LIB QVARTVS EXPLICIT; INCIPIT
LIB QVINTVS M 20 Pauli om. jR1, praebent MR3 23 credetar M,
creditur Euulgo 24 diguiasime = summo iure 27 quieaccnte MR3,
quiescentem R1 28 sciit scripsi: scit MR11 sciuit JBS
ex incursu, non ex prospectu adiciendum existimauit, necessitate,
ut ita dixerim, non uoluntate. quamobrem, Pontice
nauclere, si numquam furtiuas merces uel inlicitas in acatos
tuas recepisti, si numquam omnino onus auertisti uel adulterasti,
+cautior utique et fidelior in dei rebus edas uelim nobis, quo
symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli
charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit,
ut possis eum constanter exponere. ne illius probetur, qui
omnia apostolatus eius instrumenta protulit, \'ipse se\', inquit,
\'apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec
per hominem, sed per legum Christum\'. plane profiteri potest
semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate
conficitur. alius scribit alius subscribit, alius obsignat alius
actis refert. nemo sibi et professor et testis est. praeter haec
utique legisti multos uenturos, qui dicant: ego sum Christus.
si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum
praedicet Christi? adhuc ego in persona discipuli et
inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam,
qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam,
qui uindicas et unde possis uindicare non recipis. sit Christus,
sit et apostolus nunc alterius, dum non probantur nisi
de instrumento creatoris. nam mihi Paulum etiam Genesis
olim repromisit. inter illas enim figuras et propheticas super
filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin direxisset:
Beniamin, inquit, lupus rapax; ad matutinum comedet
adhuc et ad uesperam dabit escam. ex tribu enim Beniamin
oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum
comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora
10] cf. Gal. 1, 1. 15] Luc. 21, 8. 25] Gen. 49, 27. 26] cf.
Rom. 11, 1; Phil. 3, 5.
3 naucleri M 4 numquam M, nullum R uulgo 7 caractere M percnsaerit
22s, percussit MRi, perusserit susp. Eng 8 exponere, ne .... protulerit.ipse
uulgo 9 protulit scripsi: protulerit MR 12 quis MRi, quiuis R3
20 sit Christus, sit et apostolus Eng: sit et Christus, sic apostolus MR
21 nunc scripsi (ct. 570, 18): ut MR 22 nam MR3G, non J21
23 figura(ta)s fort. 24 direxisset M, dixiBset R 27 inoriturum 1łl
domini ut persecutorem ecclesiaium, dehinc ad uesperam
escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi
educaturum ut doctorem nationum. nam et Saulis primo
asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio,
bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam
Paulum in Saule secundum tribus et legum in Dauid secundum
uirginis censum. haec figurarum sacramenta si tibi displicent,
certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli
tradiderunt, a te quoque non negandum. inde apostolum ostendo
persecutorem non ab hominibus neque per hominem, inde et
ipsi credere inducor, inde te a defensione eius expello nec
timeo dicentem: tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo
quem tueor. nego, ut te probare compellam; nego, ut
meum esse conuincam. aut, si ad nostram fidem spectas, recipe
quae eam faciunt; si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt.
aut proba esse quae credis aut, si non probas, quomodo
credis? aut qualis es aduersus eum credens, a quo solo
probatur esse quod credis? habe nunc et apostolum de meo
sicut et Christum, quam meum apostolum quam et Christum:
isdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus
praescriptionis, oportere scilicet et apostolum, qui creatoris
negetur immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere,
nihil sapere, nihil uelle secundum creatorem, et inprimis tanta
constantia alium deum edicere, quanta a lege creatoris abrupit.
neque enim uerisimile est, ut auertens a Iudaismo non
pariter ostenderet, in cuius dei fidem auerteret, quia nemo
transire posset a creatore nesciens, ad quem transeundum sibi
esset. siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur
etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus
3] cf. I Tim. 1, 11. 8] cf. Act. 9, 1-9. 10] cf. Gal. 1, 1.
8 hunc MR3G, hinc Rl 15 faciunt 223, faciant MRl si ad tnam
R3, statiuam MR1 18 et apostolum MR3, apostolum R1 de meo
scil. instrumento; intellege Acta apostolorum 19 quam meum htRi, tam
meum R3 uulgo (quam-quam = tam-quam, ut assolet Tert.) 20 isdem
M, iisdem R 27 a creatore R3, ad creatorem MRl 29 ne R, nec M
haberetur, quem Christus reuelauerat, et quia non licebat
abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo; siue
nihil tale de deo Christus reuelauerat, [at] tanto magis ab apostolo
debuerat reuelari qui iam non posset ab alio, non credendus
sine dubio, si nec ab apostolo reuelatus. quod idcirco
praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos
nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus
nec a Christo, ex ipsis utique epistolis Pauli, quas proinde
mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii
praeiudicasse debebit.
Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque
confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim Ad
confitemur
omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris
uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine
tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri.
quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet
orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, —
lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in
Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde
ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in
Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero
confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris,
apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur
et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in
ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes,
qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua
creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur
legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum
ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi
16] cf. II Cor. 5, 17; Es. 65, 17. 18] Luc. 16, 16. 23] cf. II
Cor. 5, 17; Es. 43, 18.
3 at eecl. R3 4 ab (s. U. a m. 1) M 8 ipsis MB, ipsius Oehlerus
IllNCIPIT AD GALATASM, de epistola adGalatauii; om. titulum omnino
Rig 12 amplectimur R3, et amplectimur MRl 13 amolitionem M, abolitionem
R 17 distinx(it decess)ionis scripsi (cf. I. 23 et 572,12): diatinctionisMR,
distin(xit destru)ctionisEng 23 decessura <(et nona oritnra)fort.
esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis
enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari
disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem
quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota
fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus
quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi
in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat
quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus
discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei
alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse
doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio
epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem
uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si
item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis
fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae
legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae
diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito
transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud
euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex
disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium
Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad
alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur
sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem
transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino
non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim
et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende
in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle
uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem;
item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes
17] Gal. 1, 6. 241 cf. Gal. 1, 6. 26] Es. 40, 9. 29] Es. 52, 7.
12 deceasionem MR, discessionem Gel reliqui 15 ablegandae R3,
ablegeudae MRl 16 sufficientiesima (a ex ę) M 17 scribat MR3,
sciebat 7?1 miror Rs, mirari MRl 21 auocare fort. 23 alium M
25 si enim MR, sed enim Oehlerus
euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique
et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius,
inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui
te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei
noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt
euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens,
quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum
euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non
ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\',
dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit,
anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum').
rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris:
duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud
iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit
personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter
euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si
nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum
ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum,
quando nec angelo, [et nec apostolo] non < quo> angelum
ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem
conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam
Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius
materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent
circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc
apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus
renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres
ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt
Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut
2] Es. 42, 4. 3] Es. 49, 6. 7] cf. Gal. 1, 6. 10] Gal. 1, 8.
15] ib. 20] cf. Gal. 1, 11-24. 23] cf. Gal. 2, 4; cf. Act. 15, 5.
25] cf. Act. 15, 28.
3 Christi R3, ChriBttw MRl 4 nationum, eat antem Eng: nationum.
est autem uulgo 8 potius demonstraret = als das voreiiglichere aufzeigte
9 hinc fugias M, fugias hinc R uulgo 13 enim fort. delendum
14 tamen = dagegen 19 et nec apostolo seclusi: nec apostolo R3
uulgo quo addidi 22 (actorum) Apostolicorum Pam
deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec
Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus
sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento
Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem
apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium
ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem
in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem
apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae
legis accepit.
Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum
ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut
conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot
annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam
illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri
desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines
subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit
ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc
legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios
fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam
legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque
ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua
Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae,
ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit,
superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam
libertatem nostram, quam habemus in Christo,
2] cf. Act. 1, 5. 10] cr. Gal. 2, 1-2. 16] cf. Gal. 2, 3. 18] cf.
Gal. 2, 4. 23] Gal. 2, 4-5.
1 nec R, ne M 2 quando nec = wahrend doch auch nicht, ut uidetur;
sed nescio an lacuna sit statuenda, quam sic uelim expleri: (satia
quidem imprudenter,) quando 3 exibita M 8 non sit MR, omnino
sit Urs 11 hierosolyma M, Hierosolymam Ruulgo 12 conferret M
in lit. 13 cucurreret M quid MR3G, qua Ri 15 desiderabat
Lat quos Lat: Quod MR uult ie (scil. Paulus) Iun (probat
Bng) 16 uero om. Pam 17 ex defensione MJł3G, et defensionem RI
18 superinducticios Pam: superducticios MR 24 superindncticios, inquit
falsos Pam
ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus
subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius,
et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec
Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus
est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios
falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit
reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec
fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non
accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi
fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni?
non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos
cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione
suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum
cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi
fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in
seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in)
uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam
ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret.
necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum
circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae
in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti
factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub
lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter
3] Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 9. 19] cf. Act. 16, 3. 20] cf.
Act. 21, 26. 22J cf. I Cor. 9, 20.
1 exeis quae auccedunt (cf. l. 6-12) apparet TertuUianum in suo apoBtolicae
epistolae exemplari legisse: ad horam cessimus; iudicauit igitur illud
nec ante ad horam a Marcione esse interpolatum. quae autem dicit l. 3:
et apparebit uitiatio scripturae demonstrant auctorem in antecedentibus
dixisse, quomodo apostoli uerba a Marcione sint deprauata. qvamobrem
sicuelimrestitui: seruituti, (ad horam cessimus subiectioni, non, . t mauult
Marcion:> nec ad horam sqq. 8 nec ostendisset seclusi 10 cessissent-
(ne> subiectioni? opinor TJrs 12 cederetur M (in ras. a m. 1) R, crederetur
Oehlerus 13 in om. Rl 15 libertatem R3, ueritatem MR1 ne
ante R, negante M 16 sciret se paulus M, Paulus se sciret R in add.
Rz, om. MRl 18 consensu scripsi: censu (ex Caensu ortum) MR *subiret
M (s in ras. a m. 1) R, obiret Lat necessarium Rl 19 cessitat
tempus R\' 21 eduntur scripsi: educuntur MRt, edicuntur Rs uulgo
superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut
omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant.
id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem
Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro
temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum
protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt
Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione
pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem.
tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem
creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri
retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse
quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit.
\'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii
ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam
ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate
uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam
diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset
qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non
pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De
cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari
hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec
enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius
diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat
quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis
clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et
colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera
in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in
1] cf. I Cor. 9, 22. 6-9] cf. Gal. 2, 9-10. 13] cf. Gal. 2, 11-14.
16] cf. Gal. 2, 12. 17] cf. Gal. 2, 14. 20] cf. Gal. 2, 15—16. 25] Luc.
3, 4. cf. Es. 40, 3-5.
1 superinducticios Pam 3 dubitauit M 5 admoliendam M 8 circumcisione
M 9 lege M 12-uenerit M in TCU. 17 diueraitatem scripsi
(cf. I. 22): peruersitatem MB 19 pepercit, si scrtpsi: pepercit. si MR*.
pepercit. sed R3 uulgo credi< disset) tcrtpsi: credi. MR1, credi ? JPuulgo,
Eng totum hunc locum sic restitui uult: si, quomodo Marcionitae uolont
credi, de Petro pergat apostolus, negans etc. 21 eius dumtamen scripsi:
eiusdem tamen MR
euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus:
disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a
nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes
et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges
terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus
dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei
libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus
ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes
et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius
ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua
non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est,
in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud
creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et
benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum
est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur.
cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo
edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est
secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit:
maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur
alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in
lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator,
quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium
suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse
maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox
uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si
uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo.
2] Ps. 2, 3. 31 Pa. 2, 1-2. 6] cf. Gal. 2, 16; 4, 24. 7] Gal.
3, 11. Hab. 2, 4. 11] cf. Gal. 8, 10. 12] cf. Gal. 3, 9. 13] Deut.
11, 26. 16] cf. Gal. 3, 13. 19] Deut. 21, 23.
2 disrumpamus a nobis ct. 317, 10 7 iustificaretur scripsi (c/. 576,
26. 29): iustificetur MR 8 uiuet Pam abacuc M, Abacum R
pronuntiauit M, praenuntiauit R uulgo 14 parenthesin indicaui: sed nescio
an inuertendus sit ordo elocutionum 16 sqq. coniunge: ipso autem apoetolo
edocente, cur... factus sit, manifestum est, quam ... faciat scil.
apostolus (Eng) 19 ligno M, in ligno R uulgo 21 aut scripsi: et MR
22 ignorabat scripsi: ignorat MR, ignoraret Eng 26 rationale MRZG,
ratio nec lez Rl
XXXXVIT. Tert. III.
37
facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi
benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando
et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui
neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur
benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet
uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico:
eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed
et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur,
quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet
Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat,
secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit.
ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae?
si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae
atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos
autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut
Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide
uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua
patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum
fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione
reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in
carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad
formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae
deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios
fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum
est.
Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur.
4] uerba apostolici Marcionis e Gal. 3, 14 detorta 5] cf. Hab.
2, 4; Gal. 3, 11. 8] Gal. 3, 26. 9] cf. Gal. 3, 7-9. 13] cf. Gen.
15, 6. Gal. 3, 6. 14] cf. Gen. 17, 4-5. 20] cf. Rom. 4, 10. 26] cf.
Gal. 3, 14.
1 credetur scripsi: crederetur MR 4 accipimus M, accepimus Ruulgo
7 fides scripsi: fidei MR 11 fidei no(s uo)cauit fort. 18 ei addidi
15 lacunam signaui: quam demerendo placentes supplendum puto 23 ei
fide addidi 24 falsa codicum interpunctione seductus est Pamelius
peruersa capitum distinctione quae arcte inter se cohaerent dirimue:
notum est sub eadem ... reuincatur. 4. adhuc, inquit uulgo 26 dum -
wiihrend doch
adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus
paruuli, sub elementis mundi eramus positi
ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum,
non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus —
utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus
est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod
tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis
nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani
testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae
sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*,
quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est
Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti
retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his
reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus,
misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum
temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque
temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui
filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et
disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus
mons domini, et: in nouissimis diebus effundam
de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem.
ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis
temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis
nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius,
quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum
sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora
1] Gal. 3, 15; 4, 3. 7] Gal. 3, 15. 9] Gal. 3, 16. 14] Gal.
4, 4. 19] Es. 2, 2. 20] Ioel 3, 1.
1 remouerat spongia Marcionis uerba apostoli inde a ojjtto? avapu>noo
\'.It. r. X. (c. 3, 15) usque ad ea, quae leguntur c. 4, 3: ots i,p.sv vrjitioi x.
x. X. hoc uero modo coniungi uerba apostoli, quae coniungi nequeant,
in scquentibus comprobat auctor 6 suspicit Eng (cf. 580, 19): suscipit
MJR fuit M, facit 22 7 tum scripsi: cum MR dixit sed scripsi:
dixisset MB 10 sunt om. 221 11 est Christus M, Christus est Rtmlgo
21 ineo spiritu M, spiritu meo JR uulgo 23 initium in lit. M 25 aut
iam Lat
37*
sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum?
ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret
tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues
secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex
noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut
adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae
filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in
nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset
nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra
clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit,
diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem.
cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi
qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum
ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos
quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium
elementorum derogationem a deo eorum auertere
cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura
sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis
elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen
elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa,
primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis
at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et
caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his
quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris.
qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem
magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia
uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci
2] Gal. 4, 5. 3] Es. 40, 4. 4] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43,
19; 65, 17. Es. 2, 3. 5] Gal. 4, 5. 7] Es. 49, 6. Es. 42, 4.
9J Gal. 4, 6. 10] Ioel 3, 1. 14] cf. Gal. 4, 9. 17] uerba apostolici
Marcionis e Gal. 4, 8 detorta 21] Gal. 4, 10. 25] Es. 1, 13-14.
27] Am. 5, 21.
2 parenthesin indicaui 3 uias lenes (= óôοόç À£La\') Iun: uias lenes
MR 7 erit lux MF, lux erit R uulgo 8 esset Rz, est et MR1 17 patenthesin
indicaui in MR, non Pam 19 suggillat MR, sngillabat
Pam 20 taxans. sed uulgo 22 annos et uulgo 26 caerimonia
uestra ..:VB, caerimonias nostras Pam N
caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris;
item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et
caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes
frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*?
magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam
creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci
quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum
probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus
creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore
sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium,
ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem
dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si
enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et
alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est,
qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt
allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim
duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum):
unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum
secundum legem generans in seruitutem, alium super
omnem principatum generans uim dominationemet omne omne
nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed
et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam,
quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod,
fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit
et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera
nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem
legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque
2] OB. 2, 11. 13—23] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 22-24.
26 et Eph. 1, 21 conaarcinata et detorta 23J Gal. 4, 31.
1 odorabor Pam: adorabor MR 3 caerimonia MR, caerimonias
Pam 5 aut MRI, at J23 10 ut MRet R3 12 nulla-auferenda
JSng: nnllam-auferendam MR conuertit M (tit in ras.) R, conuerrit
JLat 15 parenthesin indicaui 19 alium MR, aliud Rig 22 quam
Urs: quem MR 23 uerba quae est mater nostra, quae in MR paulo
supra post in futuro leguntur, huc transtulit Eng
dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis
deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos
manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit
dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius
liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem
fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus
iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto:
disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis
iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt
in unum aduersus dominum et aduersus Christum
ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam
eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet
propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et
circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses:
circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem.
denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat,
cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo
sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam
eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset.
porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur,
ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem,
illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes
credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici
sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit
quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus
tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum
2J Gal. 5, 1. 8] Ps. 2, 3. 9] Pa. 2, 1-2. 111 cf. Gal. 5. 2.
13] Hier. 4, 4. 15] Deut. 10, 16. 17] cf. Gal. 5, 6. 22] Es. 42, 4.
23J cf. Gal. 5, 6. 25] Deut. 6, 5. 27] Leu. 19, 18.
2 delineationem R3, declination em MRl nos Pam: nos M12 4 nec
Jun: ne MR 5 soluturus R3, solutos MR1 6 merito. non vulgo
7 id est MR3G, uel Rl 11 exemptis scripsi: exemptos MR 12 euadere
susp. Eng, tuens supra exemptos 18 et circumcisionem MR3G,
ex circumcisione R1 21 uacabant M, uacabat R 27 et: proximum
Eng: et proximum uulgo
tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium
feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore?
(sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non
erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit
legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid
nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim,
inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum
tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\',
quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum
tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum
erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam
ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium
ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum.
sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo
cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis
legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis
diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum
tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera
uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque
ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis,
deus non deridetur. atquin derideri potest deus
Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit
homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus
intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum
habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum
facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis.
porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis
messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et
1] Gal. 5, 10. 6] Gal. 5, 14. 7] cf. Leu. 19, 18. 15] Gal.
6, 2. 20] Gal. 6, 7. 22] Gal. 6, 7. 24] Gal. 6, 9. Gal. 6, 10.
27] cf. Dent. 32, 35. cf. Gal. 6, 8. 28] Gal. 6, 9.
4 damnabit J23, damnauit MRl 5 quia M, qui R 6 qua R3, quia
MR1 ex parte? quia debet. mauult Eng 9 diligam M, ut diligam
Rvulgo 10 cessauerit. sed uulgo 17 aibi MR, suum Pam 18 tibi
MR, tuum Pam 21 deridetur R, irridetur M 22 seuerit MR, seminauerit
PamN
Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo
creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi,
et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum
ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo
transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.]
cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se
— utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed
ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata
corporalia ostendit.
Ad Corinthios prima Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de
titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum
posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus.
quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed
gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc
more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis
nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant —
sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris:
quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium
pacem. euangelizatur enim bonorum, id est
gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a
deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus
utatur competentibus nostro quoque sacramento, non
puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur
nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem
1] Eccl. 3, 17. Gal. 6, 14. 6] cf. Gal. 6, 17. 14] cf. I Cor. 1, 3.
18] Rom. 10, 15. cf. Es. 52, 7. 20] cf. Phil. 4, 7. cf. I Cor. 1, 3.
1 Ecclesiastes Pam omni M, erit omni R uulgo mihi, (in quit)
fort. 2 mundi MR3, mundo RI 5 pereecutores uocat Christi seclusi
6 stigmata JB3, signata MR1 7 compedum scripsi: competunt MR 10 EX-
PLICIT AD GALATAS; INCIPIT AD CORINTHIOS I M, de epistula
ad corinthios prima RF 12 «in (ex m a m. 1) M omnibus, quod
uulgo 14 pacem. nou uulgo 15 destructori R, destructore MF parenihesin
indicaui 16 salutabant. sed uulgo 19 euangelizatur Ettg:
euangelizator MR 20 pacem quam MBt, paci eam JB3 haec sril.
gratiam et pacem (cf. supra l. 14) 23 dispici R, despici M 24 accidentibus
M, accedentibus R
patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam
et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro
patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et
filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum
eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus.
nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus
autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus
per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus
creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non
potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non
offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam
esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem
consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum
est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam
prudentium inritam faciam. si haec creatoris
sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam,
ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit,
a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator,
qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi,
scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid
ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem
ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum
et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem
uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus
Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et
populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque
prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit:
8] cf. Rom. 1, 16—27. 11] cf. I Cor. 1. 18. 13] I Cor. 1, 19;
cf. EB. 29, 14.
1 deum scripsi: dominum MR 3 accedere JB, accederet MF 5 et
addidi 8 rebellauerat R3, debellauerat Mli1 11 ait R3, aut MR1
13 adicit R3, aliquid MRl 16 et (quae) ad Pam stultitiam MR1,
stultitiae R3 uulgo deputatam Eng: deputat MR Pam 20 ecquomodo
Ochlerus: et quomodo MR 22 deum scripst: dominum MR 25 signum
interrogaiionis posui si non, (= d ôs JJLTa ; mente supple: apud deum
optimum alii salutem referunt alii perditionem) creatoris scripsi: si non
creatoris uulgo 26 populi MR3G, populo HI 27 multasse? hoc uulgo
nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et
hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit
mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per
stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed
prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic
uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos
autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma
simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet,
ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum
locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem
egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non
cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in
sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo
deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus,
statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo
credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam
Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant,
et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet,
non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur,
quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus
crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ?
ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten
deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et
iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et
causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans
apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo.
etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam
super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui
1] I Cor. 1, 20. 2] I Cor. 1, 21. 11] cf. ib. 14] cf. I Cor.
1. 20. 15] cf. I Cor. 1, 21. 16-181 I Cor. 1, 22. 24] cf. I Cor.
1. 20. 27] cf. I Cor. 1, 23. 2SJ Rom. 9, 88. cf. Es. 8, 14; 28, 16.
2 sapientia R, sapientiam M 3 deum Pam: dominum MR 5 quatinus
M 12 (in) qua scripsi: quam MRt, quem R3 uulgo 14 sapientia
(scil. hominum; cf. supra l. 3: per sapientiam) <in sapientia) sua Eng:
sapientia sua MRl, (in) sapientia R5G adcognitus M, agnitos R 22 zelots
M 23 retributione MR3G, tributione HI 26 creatori-intellegendo
M, creatore-intellegendo R, creatorem-intellegendunl Oehlerus
in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra
autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem
stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei?
quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro
dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus
ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est,
nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi
elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi
elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et
minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae
non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere
sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile
et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem
iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati
et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius,
quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum
a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum
purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia
dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam
contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus
testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit
deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil
tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne
glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est:
qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui
hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur.
1] I Cor. 10, 4. 8-4] I Cor. 1, 25. 7] I Cor. 1, 27-28. 16] cf.
Leu. 6, 14-18 et 6, 9-13. 17] cf. Leu. 15, 12. 4. 26. 19] cf. Exod.
21, 24. 20J cf. Leu. 11, 2-44. 21] I Cor. 1, 27. 23] I Cor. 1,
29. 31. cf. Hier. 9, 23-24.
3 mora dei M, mors Christi R uulgo 4 hominibus scripsi: homini MF,
homineii 8 sapientiaR\', sapientiamMRI 12 uereMR1, (est) uereB*uulgo
13 autem iam Eng: aut etiam MF, autem etiam liuulgo 16 holocaustomatum
nidorosorum B3, holocaustomata idolorum MRl 17 grabattorum
MF, grabbatorum B uulgo 22 sapientia J23, sapientiam M RI parenthesin
indicaui 23 contrariis R3, a contrariis MBl 25 deo MB>
domino FJPam N 26 in deo B3, in deum MBl
Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam
loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium
abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui
infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens
in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae
fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit
etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum
in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente
per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles
et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit
omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.
ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta.
creator autem tam ipse notus quam et sacramenta
eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis
obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat.
inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in
proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si
enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus
et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et
anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc
ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium
et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne,
quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam
cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat
et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo
temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat,
reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula
1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf.
I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7.
21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib.
2 sapientium J23. sapientum MR1 6 in addidi 7 allegoriis Pam
(cf. 589, 9): allegoricis MR 10 egit R, legit MF 16 in proposito
MR3, in proposita R1 26 organa eorum scripsi: ortaneorum MR,
ortum eorum R3 (in mg.), notas eorum Urs, ordinem eorum Oehlerus
creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula
proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id
facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante
saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus
erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo,
cuius est retardasse in reuelando. creatori autem
competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine
saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit
medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis
praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod
eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent,
numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur
haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet
dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem.
porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria
nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit
eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam
etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia
nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis
angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos
magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia
dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit
(principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari
creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum
10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11.
6 est scripsi: et MB 7 proposuisse B3, profuisse MRl 8 et (prius)
= etiam; coniunge cum praeministrauit 13 principes MR1, <quod)
principes B3uulgo lacunam signaui: dominum <eius intellegendum,
ereatorem, qui gloriae dominum) supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8:
iam nec in cruce eum figere potuit creator; cf. etiam 638, 18),
Eng sic putat supplendum: huius aeni <malos angelos (siue uirtutes et
potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum (cf. I. 22: nec mihi
competit et 590, 16) 14 crucifiierit scripsi: cruci eum fixerint MR1,
cruci confixerint B2 uulgo et hoc B3, hoc et MBl redigat MBl,
recidas B3 uulgo 15 ostenderimus MB, ostendimus Pam 16 cleptanda
fort., depalata Eng 17 ignoratam scripsi: ignotam MR 18 ab omnibus
MR, ab hominibus Rig, abominationibus Eng
enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in
temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum
spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum
uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis
illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit,
***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse
ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur,
nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit,
et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes
uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum
suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia
serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant;
scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse.
secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur
ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum,
quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod
si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de
saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes,
de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de
Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas
praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae
partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam
nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare
adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid
illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit
3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3.
25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16.
1 enim scripsi: autem MR 4 eorum scil. diaboli et spirituum tllquam,
nisi malis supra rescribere: sciebant 5 oppresait B3 (C/. 512, 9i:
obrepsit MRl 6 lacunam signavi: si in diaboli accipitur (scil. parabolam),
testis ect et ipsa cogniti ab illo domini uel sitnilia intercidisse
puto creatoris ]rIB, creatorem Urs 7 dominum scripsi: deum MR
9 parenthesin indicaui: ut secundum me quidem credibile sit, (ut) Eng
10 dominum scripsi: deum MB 11 crucifixerint MB1, crucifiiisse
R3 uulgo 13 satanan M 21 argumentationes Gel: argumentatione
MR 24 et deus (add. in mg. m. 1) M
sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae
est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum
se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem
disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam
enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.
et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de
Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem
Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus?
quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce
ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum,
honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur.
nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur,
ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset
fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque
superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus.
eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,
creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio,
utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis
quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus.
dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et
caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus
ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus.
templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur,
utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit.
stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia.
enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem
2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf.
I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I
Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19.
1 Esaiae scripsi: Esaias MR 6 numqai non scripsi:. numquid MR
10 inicio R, inlicio M 12 nisi si Bit nisi MR3 14 eum, super uulgo
17 indicatur R3 mg nostra Eng: uestra MR 20 parenthesin indicavi
21 totus Rig: tutus MRI, tuus R3 22 Marcion R3 si non (= It S4
JJLTQ; supple mente: in alieno habitat deus Marcionis), creatoris scripsi: si
non creatone uulgo 24 intemptans MF intentauit Eng: intentabit
MR3Ft intentabis Rl
deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt,
bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim:
deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus:
dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae.
in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum
sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si
non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine,
et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem,
qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in
deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.
Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum,
qui Christum in lumen nationum repromisit quique se
lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit
et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice.
certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur
dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et
hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset,
non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris,
prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo
dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis,
qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur
nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus,
praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat,
libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte
non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem
2] I Cor. 3, 19. cf. Iob 5, 13. 3] I Cor. 3, 20. cf. Pa. 93, 11.
7] I Cor. 3, 21. 8] Hier. 17, 5. 9] Ps. 117, 8. 11] cf. I Cor. 4, 5.
12] cf. Es. 42, 6. 13] cf. Prou. 20, 27. ffier. 11, 20. cf. I Cor.
4, 5. 16] I Cor. 4, 9. 23] cf. I Cor. 4, 15.
1 ad hunc Gel: adhuc MR 3 deprehendens MRl, deprehendes B:
10 hominibus MR, homine Pam 12 in lumen nationum scripsi; inIu.
minationum M, illuminationem R uulgo quique se scripsi: quoque se
MF, se quoque R uulgo 13 renes et corda M, corda et renes R uulgo
17 hominibus, quia Urs: hominibus. qui MR 19 quomodo MBI,
quidnam R3 reliqui praeter Oehlerutn 24 quem add. R3, om. MRl
creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit —
communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed
cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco,
est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut
spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis
interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum
de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit.
Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio,
sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae
apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est
Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi
per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid
nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non
erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat
carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi,
sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et
deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo?
atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore
quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori.
et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse
Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent,
quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane
nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam
corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et
1] cf. I Cor. 5, 1. 2] cf: ib. 3] cf. I Cor. 5, 5. 4] I Cor. 5, 6. 6] cf. I
Cor. 5,2.13 (cf. Dent. 13,5; 17,7; 22,24). 8] I Cor. 5, 7. 10] ib. 14] cf. I
Cor. 6,12-20. 15J I Cor. 6,13. 16] a Marcione coll. I Cor. 6,19 addita
18] cf. I Cor. 6,14. 20] I Cor. 6, 15. 22] cf. I Cor. 6,19. cf. I Cor. 6,20.
1 displicuisse < ei) illum fort. parenthesin indicauit Eng 6 salutes M
8 cousparsio M, conspersio R uulgo 10 sic scil. Jigurate 11 pascha, Chriatus
R3, pascha christi MRl 12 pecoris et scripsi: et pecoris MR, et pecoris
(et.) Eng 13 induit Urs: imbuit MR 17 ergo deo R, ergo dei M templo.
atquin uulgo 18 quemMR, qui Pam deus scripsi: dominusMR, dominum
Pam suscitauit, et nos suscitabit; in uulgo intellege: (eum) quem deussuscitauit
et (qui) nos suscitabit[scil. ChristUS],(eum)in corpore quoque suscitauit
19 suscitauit M, suscitabit R uulgo 22 magno MNl, pretio magno FR3G
uulgo 23 nullo si R3, nullus in MRl 24 dependerit Rl et om. Rig
xxxxvn. Tert. III.
38
Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit
haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut
in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit
quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus,
quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de
nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet.
etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen
coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri
quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses
uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus
— uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias
iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin
et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere
aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et
repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium
confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte
disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait
causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia
deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis.
ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno
tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion,
quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens
tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum
matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum
nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur
dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit:
non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non
4] cf. I Cor. 6, 20. 7] cf. I Cor. 7, 7-8. 8] cf. I Cor. 7, 9. cf. I
Cor. 7, 10. 27. 9] cf. Matth. 5, 32; 19, 9. cf. Dent. 24, 1-2. 12] cf. I
Cor. 7, 10-11. 18] I Cor. 7, 29. 23] I Cor. 7, 39. 25] I Cor. 8, 5.
2 admittenda scripsi: eadem mittenda MR, ea committenda Pam non
(0 ex e a m. 1) M 5 tollemus (0 ex e a m. 1) M 8 et add. Pam 11 cathecumeniitf
nuptiasMH1, nuptaeR3 reliqui praeter Oehlerum 13apostolus
ftcripsi (corruptela orta est ex similitudine siglorum apta et ips); ChristnsMR,
Christi (apostolus) Pam 19 a quo R3, quod MRl 23 qui i?8, quid MRl
25 nubtias M 27 quasi R3, quia si MIll sed quia sint om. Rig
Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus
quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion
deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem
quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint,
quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater,
ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam
ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus
siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue
mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum
creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius
dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus.
Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis,
exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina
illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis,
quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui,
inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de
bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter
homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit.
ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio
uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius
esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum
dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis
potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam
retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis
destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in
petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine
1] I Cor. 8,4. 4] cf. I Cor. 8,5. 5] I Cor. 8,6. 7]ICor.3,22. 12] cf. I
Cor. 9, 3-10. 13]cf.ICor.9,7. 15-17]ICor.9,9.Deut.25,4. 18]ICor.9,10.
23] cf.IICor. 11,7. 24] cf.ICor.9,15. 25] cf. I Cor. 9,15. 26] I Cor.10, 4.
1 idolotitis M 6 ex quo omnia add. Lat: om. MR reliqui 12 coniunge:
oinere satis = ausreichenden Lebensunterhalt haben: oportere, gratis Eng
(cf. 1.14: ingratis, quod uertit: den Undankbaren; sed uerisimilius mihi uidetur
uertendum esse: unfreitvilliger Weise; cf. quae sequuntur) 14 illis
scripsi: illa MR, illic Eng, illi Pam opponit: per ironiam alludit Tert.
ad Antithesis Marcionis 17 bobus MF, bubus R lacunam signaui:
nt ostendat scilicet dominum intercidisse puto de seclusit Urs: et
bobus Rig 25 autem MR3, enim Ri reliqui
33*
patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris,
cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti
interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera
in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum
populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis
sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti
dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio
mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi,
a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius
faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne
passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda
proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero?
si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut,
peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat
deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita
tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad
* disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi
respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis
scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines
aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et
admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando,
paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo.
magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum
aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera
dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit
ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit.
ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri,
nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.
1] cf. I Cor. 10, 4. 5] I Cor. 10, 6. 10] cf. I Cor. 10, 7-10.I
18] I Cor. 10, 11. 23] cf. I Cor. 10, 25.
,1 parenthesin indicaui: populna, cniuulgo 6 et quidemMR3G, equidemit1
8 de itlo et a quogenusneutrum intellego terret, aibi a qao mauultdistingecae
Eng 9 an addidi transfert. meliorem uulgo aduersarius (scil. creator)
13 intellege: si a creatore,(num passurus ero talia) qualia infligere ipsius (scil. ;
creatoris) est ? (Eng) 17 laeunatn signaui: confirmandam uel simile aliquid
intercidit (esse ad = dienen zu) 21 praetereo Bi MR3, praeter eos R1
22*paria M(inras.am.l) expungo-Raexpugno ilflf1 23obsoniorumJSuuZao
Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est
uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas
autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri
caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput
uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago
— ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem
futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et
similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere
caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim
creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et
quare mulier potestatem super caput habere debebit? si
quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem
creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit,
de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit
etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris
apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam
quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris;
si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi
Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses
apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles
intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis
et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis
et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis,
sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo
iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus.
dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub
illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda
sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio.
1] I Cor. 11, 3. 4] I Cor. 11. 7. 7] Gen. 1, 26. 11] cf. I Cor.
11, 10. 15] I Cor. 11, 10. cf. Gen. 6, 1. 19] cf. I Cor. 11, 18-19.
21] cf. I Cor. 11, 23-27. 24] cf. I Cor. 11, 29. 25] cf. I Cor. 12, 1.
1 Christus, qui uulgo 2 uiri auctor cf. infra l. 6 sqq. 5 uelari M, uelare
S uulgo 16 apostatatas M 22 sacramento MR3, sacramentum ii1 25 spiritalibus
dico, haec uulgo 26 lacunam signaui: ab eodem etiam exhibita
uel similia intercidisse puto, Eng uult rescribi: Christum (auum) a creatore
promissa, nihil praeterea putans inlercidisse 27 proscripM ira ,1/
pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de
radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum
spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae
et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae,
spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit
timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum
ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid,
filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia
spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus
dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris
prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum
ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, —
sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe
Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis
et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut
et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu
creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et
consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque
ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum
recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem,
id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem,
id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit
filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus.
eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens
filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in
euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei,
1] Ea. 11, 1-2. 3] Es. 11,2—3. 17] cf. Ea. 3, 3. 18] Luc. 16,16.
20-23) Eph. 4, 8. cf. Ps. 67, 19. 25] I Cor. 4, 15. 26] Gal. 4, 19.
1 de radice seclusi 2 ascendet de uirga: sic legtsse uidetur Tert. apud
Esaiam, cf. de carne Christi 21: flos de uirga et: nirga ex radice-flos
ex uirga, de corona 15: habes Rorem ex uirga lesse, et infra l. 6 de
uirga om. Rig 3 dei M, domini R uulgo 4 spiritus M, et spiritus R
uulgo 5 replebit Pam: repleuebit M, repleuit R 7 ei uirga MB*, et
uirga Rl 14 haberet omnia M, omnis haberet R uulgo, haberet om. F
16 spirante R3, sperante MRl 18 hoc M, haec R prophetae JPam:
propheta MR 22 data dedit M, dedit data R
quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus
absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus
effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt
filii filiaeque eorum, et super seruos et
ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in
nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus
autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit
dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus
filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto
est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc
gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara
denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per
spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae
spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo
intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu:
hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum,
alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii
prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum,
alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis
spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius
spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem.
possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa
membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit,
eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit,
qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus,
quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de
dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda
2] Ioel 3, 1. 8] Gfal. 4, 4. 9] I Cor. 7, 29. 12-19] I Cor. 12,
8-10. cf. Ea. 11, 2—3. 22] cf. I Cor. 12. 12. 27] cf. I Cor. 12, 31.
1 et illa MR3, ex ills. Rl 2 absoluta (= adimpleta), facta scripsi:
absolute facta MR, absoluta est, facta Eng temporibus MJR, diebuB
Pam N 13 sapientiae spiritum M, spiritum sapientiae B uulgo 22 dicere:
ipsum quod (= ob id ipsum, quod secundum usum auctoris) scripsi:
dicere ipsum qui MR 24 ostendit MR, ostendi ed. Migniana 25 merita
Rl mg: meritum MR3 uulgo, meritus Rl 26 membrorum addidi
27 apostolum R3, apoatolorum MRl
apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus:
diliges dominum de totis praecordiis et totis
uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et
si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis
et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione
charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri
alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque
praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi
dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas
habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen
imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem,
quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem.
Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare
debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae
parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum
Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas
habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes.
exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas,
qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint
locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint;
edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem,
dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua
linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem
apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis,
dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique
2] Luc. 10, 27. 4] cf. I Cor. 14, 21. cf. Es. 28, 11. 8] cf. I
Cor. 14, 34—35. 10] cf. I Cor. 11, 5. 11] cf. I Cor. 14, 34. Gen.
3, 16. 20] cf. I Cor. 14, 25. 22] cf. I Cor. 12, 10.
8 tibi MR, tuum Pam te MR, te <ipsum) Pam et si quod
scripsi: quod etsi MR, quod et [ail Eng ease Eng 7 praedicatione JP,
praedicationes MRl 10 prophetanti MR3, prophetandi R1 14 aa
nostrae parti Rig: a nostrae partis MRl, quia nostrae parti R* 19 aint
R, sunt MF 20 praenuntiarint R3, pronuntiarint MRi. 22 in amentia
MF, amentia R uulgo 23 accesserit fort. mihi etiam M, etiam
mihi R 24 magnis, dicam MR1, magnidicam R3, magniducam Big .
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris,
sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus.
habet professionem meam qui uoluerit eam exigere.
interim
Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare,
cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut
meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius
idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos
credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum.
Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint,
prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc;
siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam
et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt,
et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas
eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim
aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen
aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes
apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod
illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio
responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod
mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates
uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum]
non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate
uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit
mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si
resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam
9] cf. I Cor. 15, 12.
8 non betie hic distinguuntur capita 4 ex huiusmodi (= talibus) MR1,
hxtiasmodi R3uulgo cui scripsi: quiMR tum etiam MR. timet iamR3uulgo
pronuntiare (scil.: est): dem dann auch (wenn er ndmlich Erweise des Geistes
nicht aufzuzeigen hat) deutlich eu machen iat ... 5 reuelatus. sicut uulgo
7 primordio. aic scripsi: primordio sit MR 8 Chrietum MR3, Christo Rl
ullumsertp«\':nullum3fi? 10 dispiciendumR3, despiciendnmMBl 14cete-
rumMR, uerumIun 15 ferisU3, ferrisJfB1 16carnis«cc?t<fit 21mortuorum
deleriuultUrs et resurrectionis addidi (cf. 602,1) ita et uocabulum secl.
Ura mortuorum M (corr. in mortuum m.1): corruptela ita est orta, ut
aberrarent oculi librarii a uocabulomortuorum (21) ad simile mortuum (24),
unde et intellegitur, quomodo intercidere potuerit et reaurrectionia\'
corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum
non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest
dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit.
resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim
surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi
semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram
per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim
dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra
est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit
quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem
resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine
hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus.
quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur
in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse
est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo
non constat, si non in eadem substantia mortificationi in
Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid
adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non
omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio,
quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis
resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec
ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex
hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo
repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis
8] Gen. 3, 19. 10] I Cor. 15, 21. 18] cf. I Cor. 15, 22. 21] I
Cor. 15, 25. 24] Ps. 109, 1-2. j
9 cadit Ciaccontus: abit MR ibit MR, abit Ctacconius: ego an
ita i/nuertmdm sit uerborum ordo haesito: quod in terram ibit, hoc
cadit; quod cadit, hoc resurgit 14 mortificemur MR, mortificamur
Oehlertts 15 et in Chrieto MRl, del. et R3, guem sequuntur reliqui corpore
seclusi (est interpretamentum uocabuli sic) 16 mortificationi scripsi:
mortificationis MB 17 aliquid adbuc M, adhuc aliquid JB 22 ponat
MR3, ponam J21 eius M (priore loco; syllaba ei in lit.) 23 ultorem
MR3, cultorem Rl 24 donec (ec ex am corr. m. 1) M 2d oirtutis M,
uirtutis tuae 1iuulgo
emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio
inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam
sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei
nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in
Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et
hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et
cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam
conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia
— de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos
confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum,
ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta
et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit
natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in
diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice
factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus
ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus,
nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui,
sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam
uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, —
nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero
generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni
deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit:
tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec
in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec.
quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et
quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam
4] cf. Ea. 37, 14-20; 87-88. nil Reg. cap. 18-19. 7] PB. 109, 3.
11] cf. Matth. 2, 2. 10. 12] cf. Luc. 2, 10. 8. 13] cf. Luc. 2, 7.
17] Es. 1, 2. 23-24] Ps. 109, 4. 26] cf. Gen. 14, 18-19.
1 dominaberis Pam 2 tecum <et cetera.) sed Pam 5 quia is
aederit R3, qui ait sedit MRl, quia is, aiunt, sedit Pam 8 in R3, ante
MBI, \'ante <lueiferum\' in) fort. (cfI. 11), defendit quae traduntur Eng
(attch vor der Geburt des Ezechias, quia scilicet scriptum sit \'generaui\',
non \'generabo\') 16 dixisset R3, edizisset MRl 17 uero Ciacconius:
puero MR 22 (quod) ex utero scripsi: ex utero MR spiritui quod
ex ipso. his accedit scripsi: spiritus. quod et ipso hic accedit MR, spiritus.
quod et (in) ipso hic accedit Pam
accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet
ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius
et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum
in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat,
agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem,
cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur.
est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum
regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio
regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso
renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae
tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera
non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet,
inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae
destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem
describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi
descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo.
sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a
mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae:
hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae
Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem
omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui
omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen
aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius:
ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur
in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur,
in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum
psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam
4] cf. Rom. 10, 20-21. 5] cf. Rom. 11, 26-27. 7-8] Ps. 71, 1.
12]Ps.71,6. 17] PB. 71,8. 20-21] Ps. 71, 11. 22-605,3] Ps.71,17-19.
1 accepta R, acceptat MF 2 Christus, proprius R, proprius Christus
M 4 suspici susp. Eng (sed cf. Rom. 10, 20-21) 5 agnituram M,
cognituram R uulgo 6 bene(dictione) B3, bene MRl 10 dicitnr Eng
(cf. 603,4): dicetur MR 12 solomonem M (sic ubique hoc loco o, tantwn
quod 1.19: ceterum salomon), Salomonem R uulgo (ubique) descendet
(= xoxaPaasTCd) Bcripsi: descendit MR 14 descensum (descen in lit.) Jl
23 aeternum MR, <in) aeternam Pam 27 psalmus iste M, iste psalmus
R quoniam R3, quomodo MRl
benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia
solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur
uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere,
etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in
idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo
illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent,
subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter
quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi,
ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem
secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium
credendum quam creatoris.
Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem
proprio uolumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes;
sed nec hic desumus, propter eos, qui illud opusculum ignorant.
quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si
mortui non resurgunt? uiderit institutio ista: kalendae, si
forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. noli
ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem
eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem,
quanto illi, qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis
hoc facerent. habemus illum alicubi unius baptismi
definitorem. igitur et pro (mortuis) tingi pro corporibus') est tingi,
— \'mortuum\' enim corpus ostendimus — *** quid facient qui
pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? atque
adeo recte hunc gradum figimus, ut et secundam apostolus
disceptationem aeque de corpore induxerit: sed dicent quidam:
quomodo mortui resurgent? quo autem corpore
6] PB. 71, 9. 15] I Cor. 15,29. 21] cf. Eph. 4,5. 26] I Cor. 15,35.
5 protractus MF, pertractus R vulgo 6 quoque R3, quod MBl
lingent MB2, lingunt R1 10 consecuturum MR, consecuturus Rig
16 ista MR3, iste R* 17 nescio, an rescribendum sit: kalendae fabariae,
quia primo die mensis Februarii mortuos coli nusquam traditur; sed amutando
me reuocauit Eng, \'kalendatf Februarias hic per metonymiam dici
putans pro \'mense\' Februario 19 eius Urs: euraMR 23 lactmam signaui:
ut hoc dicat apostolus uel similia intercidisse puto; ostendimua —: quid...
Eng, lacunam non statuens 25 et secundam apostolus scripsi: et apostolus
secundam MR 26 disceptationem R3, discrepationem 31Rl
uenient? defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens
erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur.
sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim
in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae
salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit
quaestionem. porro et ex his manifestissime obducitur, quae
apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos, qui
dicunt: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore
uenient? iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus,
si de corporis qualitate tractauit. denique si proponit exempla
grani tritici uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus
prout uolet, si unicuique seminum proprium ait corpus esse,
ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et
uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam
solis et lunae aliam et stellarum aliam, — nonne carnalem
et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et
corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam
spondet, a quo sunt et exempla? sic et resurrectio, inquit.
quomodo? sicut et granum corpus seritur corpus resurgit.
seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram,
quia seritur in corruptela *** in honestatem, in uirtutem.
cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione,
corporis scilicet. [sicut et granum.] ceterum si auferas
corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet
diuersitas exitus? proinde et si seritur (corpus) anima(le,)
8] I Cor. 15, 35. 10-15] cf. I Cor. 15, 37-41. 18] I Cor. 15, 42.
21] I Cor. 15, 42—43. 25] I Cor. 15, 44.
5 qualitatis R, qualitati MF 6 hia in lit. M 10 si (priore loco)
Oehlerus: id MR, ideo Ciacconius Eng tractat susp. Eng 11 ael
•t
quibus Oehlerua (mendose, ut uidetur) eiusmodi M in lit. 12 pro M
in mg. corpus esse M, esse corpus 22 uulgo 13 ut] et Pam 15 nonne
Mlt3, non J21 16 portendit J2, protendit MF 21 lacunam signmti:
<in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorrnptelatD) interciderunt
23 sicut et granum seclusi: irrepserunt haec verba ex 1.19, sicut
et grani mauult Eng 25 (corpus) anima(le) scripsi: anima MR,
animale Gel
resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima
uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare
et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione
spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima
nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum
spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. denique si
non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum soluitur
in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro,
quae fuit corpus animale, si quidem de animali efficitur spiritale,
sicut et infra dicit: non primum quod spiritale ***.
ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: factus primus
homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in
spiritum uiuificantem, licet stultissimus haereticus noluerit
ita esse; (dominum) enim posuit nouissimum pro nouissimo
\'Adam\', ueritus scilicet ne, si et [dominum] nouissimum haberet
(Adam), et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo,
cuius et primum. sed falsum relucet. cur enim primus Adam,
nisi quia et nouissimus Adam? non habent ordinem inter se
nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel
auctoris. nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum
aliud nouissimum, sed unius auctoris. ceterum si et auctor
alius, et(si) ipse quidem potest nouissimus dici, quod tamen
intulerit primum est, nouissimum autem, si primo par sit.
par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est.
eodem modo et in nomine hominis reuincetur. primus, inquit,
homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo.
quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid
et primus dominus. si et secundus? sed sufficit: si in
10] I Cor. 15, 46. 11] I Cor. 15, 45. 25] I Cor. 15, 47 ex
Marcionis recensione.
1 spiritale. et si uulgo habet Gel: habes MR 8 resarrectione B,
resurrectionem MF 7 soluitur M, dissoluitur R 8 terram R,3, terra
MRl 10 lacwnam signaui; sed quod animale, deinde quod spiritale
intercidisse puto 15 ne si R3, nisi MRl dominum seclusi: et nonisannum
seil.: sicut et primtm 22 et<si)ipse scripsi: et ipse MR dici.
quod uulgo 28 sed in lit. M
euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in
homine Adam eum negare non poterit. sequentia quoque eum
comprimunt. cum enim dicit apostolus: qualis qui de terra,
homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et:
qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines.
non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes
opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in
appellationis societate. statu enim ac spe dicit terrenos atque
caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut
in Adam aut in Christo deputantur. et ideo iam ad exhortationem
spei caelestis: sicut portauimus, inquit, imaginem
terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam
illam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis
disciplinam. (portemus) enim, inquit, non \'portabimus\',
praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita
incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere,
quae est carnalis operatio. denique quid subiungit? hoc
enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei
non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus
et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias
substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit
eos, qui in carne sunt, deo placere non posse. quando enim
placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? aliud
tempus operationis nullum, opinor, est. sed si, in carne quamquam
constituti, carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne,
dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. quodsi
in nomine carnis opera, non substantiam carnis iubemur
exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis in
3-5] I Cor. 15. 48. 11] I Cor. 15, 49. 17] I Cor. 15, 50.
20] cf. Gal. 5, 19-21. 22] cf. Rom. 8, 8.
1 athibent M Christum et hominem, et uulgo 2 quoque eum B,
eum quoque M 9 caelestes homines, tamen uulgo 11 spei caelestis
•<conuersus> fort. 13 illam scripsi: ullam MR 24 carne B, ornem
MF
nomine carnis denegatur dei regnum. non enim id damnatur,
in quo male fit, sed id, quod fit. uenenum dare scelus est,
calix tamen, in quo datur, reus non est. ita et corpus carnalium
operum uas est, anima est autem, quae in illo uenenum
alicuius mali facti temperat. quale est autem ut, si anima,
auctrix operum carnis, merebitur dei regnum per expiationem
eorum, quae in corpore admisit, corpus, ministrum solummodo,
in damnatione permaneat? uenefico absoluto calix erit puniendus?
et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed
resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per
quam aditur. ceterum aliud resurrectio aliud regnum. primo
enim resurrectio, dehinc regnum. resurgere itaque dicimus
carnem, sed mutatam consequi regnum. resurgent enim
mortui incorrupti — illi scilicet, qui fuerant corrupti
dilapsis corporibus in interitum — et nos mutabimur in
atomo, in oculi momentaneo motu; oportet enim corruptiuum
hoc — tenens utique carnem suam dicebat
apostolus — induere incorruptelam et mortale hoc
inmortalitatem — ut scilicet habilis substantia efficiatur regno
dei; erimus enim sicut angeli —: haec erit demutatio carnis, sed
resuscitatae. aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam
et inmortalitatem ? aliud igitur facta per demutationem tunc
consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod
illi corpus deus dederit. et ideo recte apostolus: caro et
sanguis regnum dei non consequentur, demutationi
illud adscribens, quae accedit resurrectioni. si autem tunc
fiet uerbum, quod scriptum est apud creatorem: ubi
est, mors. [uictoria, ubi] contentio tua? ubi est, mors,
13-16] cf. I Cor. 15, 52. 16—19] I Cor. 15, 53. 20] cf. Matth.
22, 30. Luc. 20, 36. 24] I Cor. 15, 50. 26] I Cor. 15, 54. 27] I Cor.
15, 55. = Os. 13, 14.
1 carnis om. 221 2 in quo 22, in quod MF 5 quale est 22, quale M
6 per expiationem scil. in pttrgaiorio cf. 47, 25 sqq. 8 uenefico 223,
beneficio MRl 16 athomo M 19 regno (o ex 11 a m. I) M 24 deus
223, dei ME1 25 consequetur 221 28 uictoria ubi seclusi (cf. 97, 19;
113, 16; 106, 2) : uictoria uel 221
XXXXVH. Tert. m.
89
aculeus tuus? — uerbum autem hoc creatoris est per prophetam
(Osee) —, eius erit et res, id est regnum, cuius et
uerbum fit in regno. nec alii deo gratias dicit, quod nobis
uictoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi, (a)
quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.
Ad Corinthios
secunda Si \'deus\' commune uocabulum factum est uitio
erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur
in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu
Christi non alius quam creator intellegetur, qui et uniuersa
benedixit — habes Genesim — et ab uniuersis benedicitur
— habes Danihelem —; proinde si \'pater* potest dici sterilis
deus, [nullius magis nomine quam creatoris] misericordiarum
tamen pater idem erit, qui misericors et miserator
et misericordiae plurimus dictus est. habes apud Ionam cum
ipso misericordiae exemplum, quam Niniuitis exorantibus praestitit,
facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito
Iezabel, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid
agnoscenti delictum statim indulgens, malens scilicet paenitentiam
peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae adfectu.
si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam
\'patrem misericordiarum\'. si uero ex eo tempore hunc titulum
ei adscribit, quo reuelatus, quasi exinde sit (pater misericordiarum),
quo liberare instituit genus humanum, atquin nos et
ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur reuelatus. si
3]cf.ICor.15,57. SJIICor.l,3. 10]cf.Gen.l,22. 11 ] cf. Dan. 3, 52-90
(see. LXX) 12]IICor. 1,3. 13] cf.Ps. 102,8. 14]cf.Ion.4,3. cf.Ion.3,10.
16] cf. IIII Reg.20,5. 17Jcf.IIIReg.20,29. cf. II Reg.12,13. 18] cf.Ei. 33,11.
1 autem hoc R, hoc autem M 2 Osee addidi 4 a quo R, quo MF
6 AD CORINTHIOS PRIMA EXPLICIT M (in mg. add. m. 1 incip II),
de epistola secunda ad Corinthios R reliqui praeter Rig, qui om. Htulum
9 nostri M (in ras. a m. 1) GRZ, mei Rl Christi (pater) Urs 12 deus
scripsi (sterilis deup scil. Marcionis, quippe qui nihil omnino creauerit):
dei MR nulliue-creatoris seclusi 14 dictua est M, est dictua Ruulgo
15 ipso scil. deo misericordi et miseratore exemplum scripsi: exemploMR.
-Eng supra rescribi malens <eum) cum hic defendit exemp1um praestitit R,
praestit MF 16 facilis R3, facilius MRl 17 iezabel MB, Iezabelis Pam
18 indulgens scripsi: indulgere MR 19 ex MR3, et Rl adfectum M
23 nos et scripsi: et noaJfJR 24 uegatnus illum scil. patrem misericordiarum
enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei posset.
accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit
ipsius rei ostensio, cui accidunt. non potest igitur aliquid ei
adscribere, quem tunc ostendit, cum aliquid ei adscribit; maxime
cum iam alterius est quod adscribitur ei, qui prius non sit
. ostensus. tanto (enim) magis negabitur esse, quanto per
quod adfirmatur esse, eius est, qui iam ostensus est. Sic et
\'testamentum nouum\' non alterius erit quam qui illud repromisit,
etsi non litterae at eius spiritus - hoc erit nouitas-,
(is) denique, qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de
spiritu edixerat: effundam de meo spiritu in omnem
carnem; et si litter a occidit, spiritus uero uiuificat,
eius utrumque est, qui ait: ego occidam et ego uiuificabo,
percutiam et sanabo. olim duplicem uim creatoris
uindicauimus. et iudicis et boni, littera occidentis per legem
et spiritu uiuificantis per euangelium. non possunt duos deos
facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt.
Commemorat et de uelamine Moysei, quo faciem tegebat
incontemplabilem filiis Israhel. si ideo, ut claritatem maiorem
defenderet noui testamenti, quod manet in gloria, quam ueteris,
quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti
euangelium legi. et uide, ne magis meae: illic enim erit superponi
quid, ubi fuerit et illud, cui superponitur. at cum dicit:
sed obtunsi sunt sensus mundi, — non utique creatoris,
sed populi, qui in mundo est; de Israhele enim dicit:
ad hodiernum usque uelamen id ipsum in corde
8] cf. II Cor. 3, 6. cf. Hier. 38, 31. 9] II Cor. 3, 6. 10] cf. II Cor.
3, 3. 11] Ioel 3. 1. 12] II Cor. 3, 6. 13] Dent. 32, 39. 18] cf. II Cor.
3, 13. 20—21] cf. II Cor. 3, 11. 24] II Cor. 3,14. 26] II Cor. 3,14—15.
1 posset scripsi: potest MR 3 uerba non potest-adscribit, quae in MR
supra 610, 24 post reuelatus leguntur, huc transtuli 6 enim addidi 9 et si
scripsi: etsi uulgo litterae (= YpajxjxaTOi;) Eng: litteraMB at R3, et MRl
eius scil. litterae spiritus = nvEijjiatoc parenthesin indicaui 10 is addidi
denique = gerade,eben 12 carnem. et uulgo 15 uindicauimus Pam: uindicamus
MB 17 quae Rig: qui MR 18 moysei MR, Moysi Pam 20 defenderet
R, defendere etMF quam R3, quod MR* 21 praeponentiR3, proponentiMRl
24optunsi-M.F parenthesinindicaui 25IsraelePatn:israhelMR
39*
eorum — figuram tum ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse
uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur
Moyses corde, sicut nec facie tunc. quid est ergo \'adhuc\'
uelatum in Moyse, quod pertineat ad Paulum, si Christus
creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo, iam
apertius, et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum
exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo
eum intellegere deberent? quid ad apostolum Christi alterius,
si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia
uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant
Christum Moysei, pertinebat? denique quod sequitur: cum
uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc
- Iudaeo proprie dicit, ad quem et est uelamen Moysei, qui,
cum transierit in fidem Christi, intelleget Moysen de Christo
praedicasse. ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris
in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit
creator, ignoti uidelicet ignota? dicit ergo nos iam aperta
facie — utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis — contemplantes
Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua
scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam.
ita corporalem Moysei inluminationem de congressu domini
et corporale uelamen de infirmitate populi proponens et spiritalem
reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens,
— tamquam a domino, inquit, spirituum —
totum ordinem Moysei figuram ignorati apud Iudaeos, agniti
uero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus
ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo
distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. hanc Marcion
3—4] cf. II Cor. 8, 14-15. 6] cf. II Cor. 3, 15. 11] II Cor.
3, 16. 17] cf. II Cor. 3, 18. 24] II Cor. 3, 18.
1 eorum. figuram uulgo figuram tum scripsi: figuratum MR, figuram
Rig 3 nec R3, ne HRl 6 apertius scripsi: opertus M, optatus
BI, opertatus F, operta R3 uulgo, operta sunt Eng 8 quid ad Rs,
quid et MRl 11 quod R3, quid MR1 13 ad MRl, apud Rauulgo
14 intelleget scripsi: intellegit MB 15 coniunge: quomodo auferetur
creatoris in Christo uelamentum dei alterius, quod nescio an et regenbendum
sit 23 caritatem M
captauit sic legendo: in quibus deus aeui huius, ut
creatorem ostendens deum huius aeui, alium suggerat deum
alterius aeui. nos contra sic distinguendum dicimus: in quibus
deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium.
in quibus: Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus
euangelium adhuc sub uelamine Moysei. illis enim deus, labiis
diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo,
minatus fuerat: aure audietis et non audietis, oculis
uidebitis et non uidebitis, et: nisi credideritis nec
intellegetis, et: auferam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium inritam faciam. haec autem
non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur.
ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat
cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis
intellegendum. et positum in ambiguitate distinctionis hactenus
tractasse, ne aduersario prodesset, contentus, uictoriae ne
ultro **, possum et in totum contentionem hanc praeterisse.
simpliciori responsu prae manu erit esse huius aeui deum
diabolum interpretari. qui dixerit propheta referente: ero
similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum,
sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est, qui
excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis.
denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: quoniam
deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere,
reluxit in cordibus nostris ad inluminationem
agnitionis(gloriae)suae in persona Christi.quis dixit:
1] II Cor. 4, 4. 4] ib. 6] cf. Es. 29, 13. 8] Es. 6, 9. 9] Es.
7, 9. 10] Es. 29, 14. 19] Es. 14, 14. 23] II Cor. 4, 6.
3 alterias M (in ras.) 13 etsi huius MB, non huius Pam excaecat
R, excaeca M 16 contentus uictoriae uulgo (prob. Eng) ne MF, nae
Buulgo 17 ultra Eng, nonstatuens lacunam lacunamsignaui: obsim
siue quid detraham intercidisse uidetur uel simile aliquid 18 simpliciori
scil. homini responsu scripsi: responso MR esse = licere: om.
Pam deum seripsi: dominum MR 26 gloriae addidi (c/. II Cor.
4, 6 et p. 90, 5; praeterea 614, 21)
fiat lux? et (de) inluminatione mundi quis Christo ait: posui
te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et
in umbra mortis? cui respondent spiritus in psalmo ex prouidentia
futuri: significatum est [inquit] super nos lumen
personae tuae, domine. persona autem dei Christus dominus,
unde et apostolus supra, qui est imago. inquit, dei.
igitur si Christus persona creatoris dicentis: fiat lux, et
Christus [etj apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et
tota series secundum testimonium clausulae creatoris est, dei
huius aeui, certe non eius, qui numquam dixit: fiat lux.
(praetereo hic et de alia epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam
habemus, haeretici uero ad Laodicenos. ait enim
meminisse nationes, quod illo in tempore, cum essent sine
Christo, alieni ab Israhele, sine conuersatione et testamentis
et spe promissionis, etiam sine deo essent in mundo, utique
etsi de creatore. ergo si nationes sine deo dixit esse, deus
autem illis diabolus est, non creator, apparet deum aeui huius
eum intellegendum, quem nationes pro deo receperunt, non
creatorem, quem ignorant.) quale est autem, ut non eiusdem
habeatur thesaurus in fictilibus uasis, (id est in corporibus)
nostris, cuius et uasa sunt? iam si (gloria) dei est, in fictilibus
uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris
sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam
uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa, quia propterea in uasa
fictilia commissa sit, ut eminentia eius probaretur. ceterum
1] Gen. 1, 3. Ea. 49, 6. 2] cf. Es. 9, 2. 4] Ps. 4, 7. 5] cf.
Thren. 4, 20. 6] II Cor. 4, 4. 12] cf. Eph. 2, 12. 19] cf. II Cor.
4, 7. 21] cf. II Cor. 4, 6.
1 de add. Pam inluminatione Pam: inluminationem MR 3 respondent
MF, reapondet Ruulgo 4 inquit seclusi 8 et seclusi ut
uelamen fort. 11 praetereo MRa, praeterea 2J1, praetere(und)o fort.
praescriptam R, proacriptam MF 12 haeretici MH3, haeretice Bl
15 deo Pam: domino MR essent, in mundo utique, etsi uulgo etsi
de creatore scil. sit ille mundua 17 deum scripsi: dominum MR
20 id est in corporibus addidi 21 iam scripsi: nam MR gloria
dei cf. 613, 26 24 quae propterea susp. Eing, tenens infra sunt pro
sit 25 sit scripsi: sunt MR
alterius dei iam non erit gloria ideoque nec uirtus, — sed magis
dedecus et infirmitas — cuius eminentiam fictilia et quidem
aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta
nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus
domini, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam
resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur,
in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia
uirtutis consecratur. sed enim proponit: ut et uita
Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut
et mors eius circumfertur in corpore. de qua ergo Christi uita
dicit? qua nunc uiuimus in illo? et quomodo in sequentibus
non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad
aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur?
quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens
apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem
quidem hominem nostrum corrumpi dicens, sed non quasi
aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis,
de quibus praemisit, adiciens: et non deficiemus. nam et interiorem
hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque
demonstrat: et corporis corruptionem ex uexatione temptationum
et animi renouationem ex contemplatione promissionum.
*** terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum
aeternam, non manu factam in caelo, quia quae manu facta
sit, creatoris, intereat in totum, dissoluta post mortem. haec
enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem
consolandam retractans etiam per sequentia manifestus,
cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni.
3] cf. n Cor. 4, 8-9. 4] cf. II Cor. 4, 10. 8] II Cor. 4, 10.
llj cf. II Cor. 4, 17-18. 14] cf. II Cor. 4, 11. 15] cf. II Cor. 4, 16.
18] II Cor. 4,16. cf. II Cor. 4.17. 22J cf. II Cor. 5,1. 27] cf. II Cor. 5, 2.
1 alterius dei iam non erit scripsi: iam non erit alterius dei MR
5 domini Pam: dei MR 6 est om. Rl 14 Christi R, Christus MF
16 sed scripsi: et MR 21 ex R, et MF 22 lacunam signaui: Ita et
dissoluto tabernaculo suppleri uelim (cf. II Cor. 5, 1) non sic = nicht
in dem Sinne; coniunge cum quia in uersu insequenti 26 manifestus
(scil. est) scripsi (manifestus c. part. cf. p. 69, 17) : manifestius MR
quod de caelo est superinduere cupientes: siquidem et
despoliati non inueniemur nudi — id est: recipiemus
quod despoliati sumus, id est corpus, et rursus:
etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis
in gemimus, quod grauemur no lentes exui, sed superindui.
hic enim expressit quod in prima epistola strinxit: et
mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos
mutabimur, qui in carne fuerint reprehensi a deo hic. et illi
enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore et quidem
integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum
iam momentum et propter merita uexationum antichristi
compendium mortis, sed mutati, consequentur, superinduti
magis quod de caelo est quam exuti corpus. ita si hi super
corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus,
super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo, quia
et de illis ait: necesse est corruptiuum istud induere
incorruptelam et mortale istud inmortalitatem.
illi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non
amiserint corpus, et ideo (non) temere dixit: nolentes exui
corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed
uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum
eripitur morti per superindumentum demutationis. ideo quia
ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte,
praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi
pigneratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
1] cf. II Cor. 5, 2. II Cor. 5, 3. 4] II Cor. 5, 4. 6] I Cor.
15, 52. 8] cf. I Cor. 15, 52. 10] cf. ib. 11] cf. I Ioh. 2, 18. 16] I
Cor. 15, 53. 19] n Cor. 5, 4. 21] ib. 24] cf. II Cor. 5, 5. 25] cf.
II Cor. 5, 6.
1 superinduere MR, superindui Pam 8 fuerint 3f, fuerunt F, fuerimus
R uulgo reprehensi MRlt deprehensi Rsuulgo hic. et illi E*g:
hi et illi MBt, et illi R3 uulgo 9 quidem B\', qui de MRl 10 ei B. et
M sint R, sit M 12 sed Rz, et MRl superinduti R3, superinduci
MF, superindui Rl 13 ezuti MRZ, exui jB1 19 non add. BJ.
om. MRl 25 pigneratos MF, pignoratos Ruulgo
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere
abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem
libenter excipiamus. atque adeo omnes ait nos oportere manifestari
ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae
per corpus admisit siue bonum siue malum. si enim tunc
retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum domino poterunt
deputari? et tribunal autem nominando et dispunctionem boni
ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit et corporalem
omnium repraesentationem confirmauit. non enim poterit
quod corpore admissum est non corpore iudicari. iniquus enim
deus. si non per id punitur quis aut iuuatur, per quod operatus
est Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera
transierunt, ecce noua facta sunt omnia: impleta est
Esaiae prophetia. si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento
carnis et sanguinis, non substantiam *** capere
regnum dei. si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare
Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago
coniungi inimico ueritatis rei ipsius. si et pseudoapostolos
dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin
scilicet, conuersationis, non praedicationis adulteratae reos
taxat. adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. si
satanas transfiguratur in angelum lucis, non potest
hoc dirigi in creatorem. deus enim, non angelus, creator in
deum lucis. non in angelum, transfigurare se dictus esset. si
non eum satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum
lj cf. II Cor. 5, 8. 3-5] cf. II Cor. 5, 10. 12] II Cor. 5, 17.
cf. Es. 43. 18-19. 14] cf. II Cor. 7, 1. cf. I Cor. 15, 50. 16] cf.
II Cor. 11, 2. 18] cf. II Cor. 11, 13. 22] II Cor. 11, 14.
3 libenter om. B1 6 domino scripsi: deo MR 8 corporalem scripsi:
temporalium MIll, corporum 223 uulgo 10 iniquos M 11 per id
punitur R, periit punitur F, perdit punit M 15 subetantium ed. Migniana
(probat Eng) lacunam signaui: non substantiam <negat, sed
opera substantiae) supplendum puto (cf. 608, 26 sqq. et 623,16) 16 regnum
JB, regno MF dei, si uulgo 18 pseudoapostolos MF, pseudapostolos
Il uulgo 22 satanas transfiguratur M, transfiguratur satanas R
nouimus. (De paradiso\' suus stilus est ad omnem quam patitur
quaestionem. hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere
paradisum deus nullius terrenae dispositionis; nisi si etiam
paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. et tamen
hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia.
magis uero mirabor deum optimum, percutiendi et saeuiendi
alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum
satanae colaphizando apostolo suo adplicuisse et ter ab eo
obsecratum non concessisse. emendat igitur et deus Marcionis
secundum creatorem, elatos aemulantem et deponentem scilicet
de solio dynastas. aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob
dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate comprobaretur?
Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator,
in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? quid
et non parsurum se peccatoribus comminatur lenissimi dei
praedicator, immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem
a domino datam sibi adfirmat? nega nunc, haeretice,
timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur.
Ad Romano
Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda
sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda,
quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi,
qui totiens probauerim concessionem eius nullum
argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam
scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus
et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et
iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus
4] cf. II Cor. 12, 2. 7] cf. II Cor. 12, 7—8. 10] cf. Luc. 1.
51—52. cf. Ps. 118, 21. cf. Pa. 146, 8. 11] cf. Iob 1, 12. 12] cf.
II Cor. 12, 9. 13] cf. II Cor. 13, 1. 14] cf. Deut. 19, 15. cf. H
Cor. 13, 2. 16] cf. II Cor. 13, 10.
1 atilus = liber 2 mirabor (mira in lit.) M 6 deum scripsi: dominum
MR 10 et scripsi: ut MR, ui Eng 17 adfirmat. nega uvigo
19 AD CORINTHIOS SECVNDA EXPLICIT; INCIPIT AD CORIN.
THIOS M, De epistola ad Romanos RF (sed omissa uoce de) quanto
(scil. magis) MR1, quando R3 uulgo 20 et tramittenda M. extra mittenda
ii1, tramittenda R3 uulgo 22 qui totiens R3, quotiens ACRI
22 probauerim R3, probat uera MR1 25 ista addidi
et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic,
cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim
dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco,
quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem,
sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non
bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem —
transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et
sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super
impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia
detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius
erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis.
etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum
ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit
iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit,
cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si
ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus
ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola
Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti
integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non
uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim
iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in
lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi)
legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is
deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis
est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum
euangelium, inquit, per Christum. ergo et
2] Rora. 1, 16—17. 8] cf. Rom. 1, 18. 12] Rom. 2, 2. 21] Rom.
2, 16. cf. Rom. 2, 12. 22] cf. ib. cf. Rom. 2, 14. 25] Rom. 2, 16.
6 parenthesin indicaui 7 euangelii. quoniam uulgo 8 dei add.
Pam 9 et R3, loci MJR1, ac fort. in add. R3, om. MRt 10 detinent
Pam 13 ipsam M, ipsa R 16 in om. M 18 auferendo R3,
aut referendo MB1 21 iudicabit Bs, iudicauit MR1 22 et hi (etsi)
scripsi: et hi MR 23 ignorant, at scripsi: ignorant et MR, ignorantes
Ciacconius sint M
euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura,
quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo
iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua
(ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae,
ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris
edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat
nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium
dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec
habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in
transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo
dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et
furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti,
quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus
uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur
diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit
propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur.
quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum,
cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem
cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta
circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera.
quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini
praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini
duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor,
cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in
occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum
nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc
3] Rom. 2, 2. 4] cf. Rom. 1, 18. 10] cf. Rom. 2, 21. 12] Exod.
12, 35—36. 16] Rom. 2, 24. 19] cf. Rom. 2, 29. 20] Rom. 2, 29.
21] Hier. 4, 4. 22] Deut. 10, 16. 24] Rom. 2, 29. 25] Rom. 2, 28.
2 a deo Lat: adeo MR de quo scriptri; dei quod MR 4 <ad)
defendenda (ea) (scil. legem et naturam, cf. l. 2 et infra l. 9 sqq.) seripsi:
defendenda MR, defendenda (ea) (scil. ueritate) Eng 5 hic sensus sdl.
Rom. 2, 16 priatino scil. supra 619, 12 commemorato 8 iram H,
iraiZ quae Lat: quem MR 15 inceaserat (o uerbo incessendi dedudum)B},
ingesserat MRl 19 praeputi (= praeputii). atenim scripsi: praepntiationi
MR apud deum legis id est: non apud Marcionis deum 22 Moysei scripsi:
moyses MR et om. R uulgo 24 carnem eius, et uulgo 25 in aperto om. X
lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista
distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei
tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex
cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum.
Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad
deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius
legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax,
cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus,
ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit
redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit,
ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret,
inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex?
nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret
gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut,
quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in
mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam
per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter
hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et
totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat,
ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam
Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia
Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae.
mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo
corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed
et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem
subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi
quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem
et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat:
1] Rom. 8, 22. 5] cf. Rom. 5, 1. 10] Rom. 5, 20. 14] Rom.
5. 21. 23-26] cf. Rom. 7, 4.
2 tuus om. Rl 4 dispositionum Pam: dispositio nunc MR 6 numquam
M, nusquam iJ uulgo 12 si (8. u. a m. 1) M 13 legem om. iJ1
17 apud addidi 17 propter hoc (nimirum) fort. 21 sed Marcionis! Eng:
sed Marcionis. uulgo 23 per corpus Christi addidi (c/. de monogamia
c. 13) 24 est. potest scrvpsi: et potest MR, et(si) potest Eng potest
corpus contendi scii. Christi esse
quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru.
besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed
ego delictum non scio nisi per legem. o summum
ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum
latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem.
quid deo imputas legis quod legi eius apostolus
imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et
praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur
legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit
duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat
credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et
spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et
figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege
figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.
Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati,
non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo uidebatur. peccatum
enim carni supra adscripsit et illam fecit legem peccati
habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. ob
hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut
peccati carnem simili substantia redimeret, id est carne, quae
peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset.
nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem.
non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret,
sed si caro, consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati.
ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae
mendacium. nam nec addidisset \'peccati\', si substantiae
similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum
1-3] Rom. 7, 7. 5] cf. Rora. 7, 11. 7] Rom. 7, 12. 12] cf. Rom.
7, 14. 15] cf. Rom. 8, 3. 17] cf. Rom. 7, 23. 21] cf. Hebr. 4,15.
1 parenthesin indicaui 2 absit seclusi erubescere cum datiuo iunctum
cf. Apol. c. 9: erubescat error uester Christianis abominanti apostolo M,
abominati postulo F, abominari postulo Rl, abominatur apostolus B3 uulgo
4 non addidi licuit MR, liquuit Gel reliqui 5 latens Ciacconius 13 hinc
Bcd. ex uerbis apostoli 14 et scripsi:TiecMR;intellego autem:so dafitr also
auch tlon denJuden allen (nicht nur tlOn den gldubig gewordenen cf.Bom. 11,
1-7) hdtte erkannt werden konnen 20 carne Bz, carni MRl, carnea Pam
enim (carnis) posuisset, non et (peccat ? . cum uero tunc sic
struxit: \'carnis peccati\', et substantiam confirmauit, id
est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id
est ad peccatum. puta nunc similitudinem substantiae dictam:
non ideo negabitur substantiae ueritas. (cur ergo similis,
(si) uera\'? quia uera quidem, sed non ex semine: de statu
similis et uera, de censu non uero dissimilis. ceterum similitudo
in contrariis nulla est. spiritus non diceretur carnis similitudo,
— quia nec caro similitudinem spiritus caperet — sed
phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. similitudo
autem dicitur, cum est quod uidetur. est enim, dum alterius
par est. phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo.
Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit nos esse
in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus
carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis
regnum dei non consequentur, non substantiam damnans,
sed opera eius; quae, (quia) possunt non admitti a nobis in
carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conuersationispertinebunt.
Item si corpusquidem mortuum
propter delictum, — adeo non animae, sed corporis mors
est - spiritus autem uita propter iustitiam, ***
cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. non enim
alii quid restituitur, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio.
mortuorum dum est, corporum. nam et subiungit: qui
13] cf. Rom. 8, 9. 15] I Cor. 15, 50. 19-21] Rom. 8, 10.
24] Rom. 8, 11.
1 cum uero utrumque sutstruierit Lat 6 si addidi 7 similis et
Lat: simili sed MR dissimilis MR, dissimili Oehlerus 9 similitudonem
M (corr. m. 1) 13 autem R3. autem est MRl nos esse M,
esse nos R uulgo 14 in operibus MR3F, ex operibus Rl 15 scripsisse
<se) fort.: ase)>scripsisse Pam, scripsisse MR 16 non consequentur M,
consequi non possunt Ruulgo 17 quia add. R3 20 parenthestn
indicaui sed R3, et MRl 21 (ei utique obueniet uita propter
iustitiam) suppl. Urs 23 alii quid scripsi: alicui MR 24 resurrectio,
mortuorum dum est, corporum scripsi: resurrectio mortuorum, dum est
corporum uulgo nam et M. nam R
suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia
corpora uestra. adeo et carnis resurrectionem confirmauit,
absque qua nec corpus aliquid dici capit nec mortale
aliquid intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit;
siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra,
quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi
quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae
scripturae, sed adprehendo testimonium perhibentem apostolum
Israheli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per
scientiam. deum enim, inquit, ignorantes et suam iustitiam
sistere quaerentes non subiecerunt se iustitiae
dei; finis etenim legis Christus in iustitiam
omni credenti, hic erit argumentatio haeretici, quasi deum
superiorem ignorauerint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam
suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum,
finem legis. cur ergo zelo eorum erga deum proprium
testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum
eis exprobrat, quod zelo quidem dei agerentur, sed non per
scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in
Christo ignorant consummationem legi staturo atque ita suam
iustitiam tuentur aduersus illum. atque adeo ipse creator et
ignorantiam erga se eorum contestatur: Israhel me non
agnouit et populus me non intellexit, et quod iustitiam
suam magis sisterent: docentes doctrinas praecepta
hominum, nec non et congregati essent aduersus
dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet
nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in
creatorem, quia et alias inmerito apostolus Iudaeos de
9] cf. Rom. 10, 1. cf. Rom. 10, 2. 10] Rom. 10, 3—4. 16] cf.
Rom. 10, 1. 22] Ea. 1, 3. 24] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 25] cf.
Ps. 2, 2.
1 uiuificabit R3, uiuificauit MRl 3 aliquid scripsi: aliud MR 4 aliquid
scripsi: aliud MR 5 nostra B, uestra M 10 deum: ita legisse
uidetur Marcion pro dei iustitiam cf. l. 13 sqq. 12 iustitiam ParA:
iustitia MR 16 <et) zelo Gel 17 inscitiam MRl, inscientiam R3G
uulgo 23 populus <meus) Gel 26 inscientia Para
ignorantia suggillasset erga deum ignotum. quid enim deliquerant,
si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant, quem ignorabant?
atquin exclamat: (o profundum diuitiarum et sapientiae dei et
inuestigabiles uiae eius unde ista eruptio? ex recordatione
scilicet scripturarum, quas retro reuoluerat, ex contemplatione
sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex
lege uenientem. haec si Marcion de industria erasit, quid
apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis
et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil
denique habuit, ut qui in aliena descendit? sed enim et apostolus
et diuitiae creatoris olim absconditae nunc reseratae. sic enim
repromiserat: et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles
aperiam eis. inde ergo exclamatum est: o profundum
diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam
thesauri patebant. id Esaiae et sequentia de eiusdem prophetae
instrumento: quis enim cognouit sensum domini, aut
quis consiliarius (eius) fuit? quis porrexit ei et
retribuetur illi? qui tanta de scripturis ademisti, quid
ista seruasti, quasi non et haec creatoris? Plane noui dei
praecepta uideamus: odio, inquit, habentes malum et
bono adhaerentes — aliud est enim apud creatorem: auferte
malum de uobis et: declina a malo et fac bonum —;
amore fraternitatis inuicem adfectuosi - non enim
id ipsum est: diliges proximum tamquam te —; spe
3] uerba apostolici Marcionia ex Rom. 11, 83 decurtata 6] cf.
Rom. 1, 17. (cf. p. 619, 7) 12] Es. 45, 3. 13] Rom. 11, 33.
16] Rom. 11, 33-34. Es. 40, 13-14. 20] Rom. 12, 9. 21] I Cor.
5, 13. cf. Dent. 17, 7; 21, 21. 22] Ps. 33, 15. 23] Rom. 12, 10.
24] Leu. 19, 18. Rom. 12, 12.
2 sistebant (b in ras. a m. t) M 4 inuestigabiles (ab in et ueetigo)
MJt, (in)inuestigabiles Pam ista Iun: irae MR, illa Rig 5 euoluerat
fort. 7 legem M haec scil. scripturas et sacramenta (non)
erasit Urs 10 apostolus MBl, opes R3 uulgo; intellege: et apostolus
(scil. creatoris, non Marcionis est, cĮ. I. 8) et diuitiae creatoris (scil.
sunt) 17 eius add. R3, om. MRX 21 in M margini adscripsit m. 1:
antifrasin
XXXXVII. Tert. III.
40
gaudentes, utique dei — bonum est enim sperare in
domino, quam sperare in magistratus-; pressuram
s sustinentes tes - exa udiet en im te dom in us in die pressurae
[habes psalmum] —; benedicite et nolite maledicere
— quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit?
—; non altum sapientes, sed humilibus adsectantesne
sitis apud uos sapientes - \'uae\' enim audiunt
per Esaiam —; malum pro malo nemini retribueritiset
malitiae fratris tui ne memineris -; nec uosmet
ipsos ulciscentes; \'mihi enim uindictam et ego
uindicabo\', dicit dominus; pacem cum omnibus
(hominibus) habetote. ergo et legalis talio non retributionem
iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis
comprimebat. merito itaque totam creatoris disciplinam principali
praecepto eius conclusit: diliges proximum tamquam
te. hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis
sit deus legis, iam ignoro; metuo, ne deus Marcionis. si uero
euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem
non est creatoris, quo iam contendimus? dixerit Christus aut
non: (non) ego ueni legem dissoluere sed implere,
frustra de ista sententia neganda Ponticus laborauit: si euangelium
legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. bene
autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique
iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum,
quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.
1] PB. 117, 9. 2] Rom. 12,12. 3] Ps. 19, 2. 4] Rom. 12, 14. 5] cf.
Gen. 1, 31. 28. -6] Rom. 12,16. 7] cf. Es. 5,21. 8] Rom. 12,17. 9] cf.
Zach. 7, 10. Rom. 12, 19. 10] ib. cf. Deut. 32, 35. 11] Rom. 12, 18.
15] Rom. 13, 9. cf. Leu. 19,18. 20] Matth. 5,17. 23] cf. Rom. 14,9-10.
2 domino MR1, dominum R3 4 habes psalmum secl. Eng 6 adsectantes
(ouvaitorfdjievoi) M, assentantes R 11 omnibus hominibus Pam:
omnibus MR3, hominibus Rl 13 permittebat om. Rl 19 contendimus.
dixerit uulgo aut MRl, an R3 uulgo 20 <non) ego Eng: ego <non)
Oel, ego MR implere? frustra uulgo 21 Ponticus R\'łmg Pam Rig
(cf. 637, 2): Pontus MR reliqui laborabit tnauult Eng (sed cf. 434,
23; 444, 8-12) 23 clausulam M
Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est
sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere: Ad Thessalonicenses
prima
quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum
delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo
quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel,
si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam
statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit
iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius
quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam
domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo
et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid
enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum
interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status
autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius
peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas
peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda
autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem
deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus
et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem
dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere
enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire
unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo?
dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec
2] cf. I Thesa. 2,15. 10] ib. 19] cf. I Thess. 4,3. 20—23] I These. 4, 4-5.
1 AD ROMANOS EXPLICIT M (locus uacuus relictus est: in mg.
a m. 1: ad thessalonicenses), de epistola ad Thessalonicenses prima RF
4 dampnare M 5 quid MR, quid enim Pam 7 ipsorum: is Eng:
ipsorum. is uulgo exprobrabit Iun: exprobrauit MR 8 quem
MR3, quam Rl laeaus = laesura, si locus est integer; sed cum
nusquam alibi inueniatur hoc uocabulum, nescio an interpolatum sit
(cf. laesi l. 10); nihil enim desideratur, si deest: ad quem pertinet scil.
iniquitas 9 laesi sed R3, laesisset MRl 11 haeretici M (in ras.)
14 est addidi (autem ortum, ut uidetur, ex aut g) 16 impietatem scripsi
(cf. infra: aequauda fuit): impietates MR, impietatem, sed Eng 18 deum
scripsi: dominum MR eiusdem dei R3, eius dfis dei (in mg. d9 a m. 2) M,
eius dna deus Rl 20 agnoscere est scripsi: agnosceres MR parenthesin
indicaui 21 enim om. Gel 22 uas suum M, suum uas Ruulgo
40*
apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non
naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et
inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed
libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet.
hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis
praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis
anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum,
non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant
in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo
primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam
domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias
caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam
pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam
columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si
Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee:
qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi
et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui
? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat
nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias
secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam
extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo
incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde
spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae
non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos
quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae
8] cf. I Theas. 4, 15-17. 12] cf. Gal. 4, 26. 13] Es. 60, 8.
16] Am. 9, 6. 18] cf. I Thess. 5, 19-20.
2 portentosis M, portentuosis R IUJ:uriae-: est (seil. sanctitas: es
ist die .... cf. 627, 19) scripgi: luxuria est MR, lex uxoria est IAt,
<lex naturae) luxuriae est Oehlerus, <sanctitas) luxuriae est Urs quaque
Bcripsi: quoque MR 3 contraria MR3G, non contraria Rl 6 cootineam
M 10 aerem Pam: aere MR 15 praeparabit Eftg: praeparaait
MR Osee MR (cl 637, 16), Amos Iun 17 hunc fort. nisi t.
lit. M 19 nihili Urs (sic et infra l. 21 et 24) 20 destruit (sdlicet prophetias
et spiritum creatoris qua apostolus dei alterius) MB, destraxit
Gel 21 ipse scripsi: nihil MR 23 qui R*, quod MRl
atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta
cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit
ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris
secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus
de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia
eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio
celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et,
si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio
quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo
apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit
et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus
noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et
salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam
posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et
anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus,
cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet
<autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi
uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata
proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam
in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum
corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis
nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis
hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.
Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia Ad Thessalonicenses
secunda
eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque
1] cf. I Cor. 14, 25. 2] cf. I Cor. 14, 26. 6] cf. I Cor. 12, 11.
10-18] cf. I Thess. 5, 23. 25—630, 6] cf. Q Thess. 1, 6-8.
1 prouocaturos B3, prouolaturos MRl 4 apostolua Iun: apostolum
MR 10 in nobis substantias Zahnius: in nouis substantiis MR 13 salutificatoris
R3, salutificaris MRl 15 anima scripsi: anima et MRl,
animae R3uulgo 17 autem addidi 18 corporis; id uulgo 23 cum
quae R3, cumque MRl nomine R, nominatur M 24 AD THES-
SALOUICENSES PRIMA EXPLICIT M (in mg. a m. 1 inoip II), de
epistola ad Thessalonicenses secunda RlF cohaerentia MR3, cohaerente
JB1
meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut,
quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit
adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui
adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis
a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed
flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet
nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum
enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum
exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant
euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a
facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur,
ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum.
ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et
in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum
ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio
non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos.
porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non
norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam
nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori
autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo
et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo
etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari.
ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae
eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum,
consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est
homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius
oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod
deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei
7-10] cf. II Thess. 1, 8-9. 10] II TheBS. 1, 9. cf. Es. 2,10. 19. 21.
23] ib. 25] cf. Es. 2, 19. 26] II Thess. 2, 3. cf. II Thess. 2, 3-4.
3 qui R, quia MF 4 reuelatione R, reuelationem MF 13 Christns
est M, Christas R 14 est seclusi 15 hetnicis M lacunam signavi:
deum ignorantes, id est ethnicos, seorsum supplendum censeo 17 hetniciaJT
22 ignorari M, ignorare R 23 a (prius) om. M 24 Esaiae et ex ipsa (= eadem)
causa, eundem scripsi: Esaiae, ex (et M) ipsa cauBa eundem MR wiigo
25 autem est M, est autem R uulgo 28 consessurus Pam: consecuturus MR
et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut
docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus,
qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores
antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et
soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero
Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit
apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat
in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea,
inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut
salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum
fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes,
qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.
igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit
creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non
crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus,
qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et
competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si
uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est
creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam
ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si)
de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi
satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab
eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si
indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem,
cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus
contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut
iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten
3] cf. I Ioh. 4, 1—3. 8] cf. n These. 2, 9. II Thess. 2, 10-12
sec. Marcionis recensionem. 22] cf. II Thess. 2, 8.
6 Christus sit M, sit Christus R uulgo enim add. JJrs 7 quisquis
Lat: cuiusquis MR 10 (in) instinctum scripsi: instinctum MR (Marcionis
igitur apostolicum sic habuisse puto: xal SIA TOOTO satai Cl(,\'t01\'Ç
sl; ivspY6iav nXavir];) 11 credant mendacio ut addidi 13 est secundum
creatorem ed. Migniana: et secundum creatorem A-IR, est secundum nos
et Urs 16 eas Oehlerus: ea MR, ex Pam 20 creatoris Rig: creatori
MR sed et (si> ed. Migniana: sed (si) et Urs, at si et Oehlerus
21 illi R3, illis MRl 27 suum Rhng, summum MR
concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio
rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus
ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non
qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam
alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta,
ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas
et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius
disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit.
Ad Laodicenos Ecclesiae quidem ueritate epistolam istam ad Ephesios
habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion et
titulum aliquando interpolare gestit, quasi et in isto diligentissimus
explorator. nihil autem de titulis interest, cum
ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen
eum deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur.
cui ergo competet secundum boni existimationem,
quam proposuerit in sacramento uoluntatis
suae, in dispensationem adimpletionis temporum
— ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat —
recapitulare — id est ad initium redigere uel ab initio
recensere — omnia in Christum, quae in caelis et quae
in terrisnisi cuius erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium,
a quo et tempora et temporum adimple(tio et adimple)tionis
dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?
alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus
7] cf. n Thess. 3, 10. 8] cf. Dent. 25, 4. 15-21] Eph. 1, 9-10.
2 naturam (= creaturam) MR, naturae Urs operibus M\'P, opibus
B praedicationibus M, praedicationum 22, praedictionibus Eng 3 ad
agnitionem M (in ras. a m. 1) non scripsi: an MR, nec Urs 4 nec
Gel: ne MIZ3, nae Rl Oehlerus 6 competet hiF, competit R 8 bobn
M 9 AD THESSALONICENSES SECVNDA EXPLICIT M (itS mg.
add. m. 1: ad laudiceooB), de epistola ad LaodicenoB RF 10 et titulum
scripsi: ei titulum MR 11 gestit M, gestiit Ruulgo 15 competet PaM:
competent MR 18 ut ita B3, uti pai MRl illud..sonat R3, ilium..
sonare MRX 21 erunt omnia M, omnia erunt Ruulgo 22 adimple(tio
et adimple)tionis Eng (cf. 633, T): adimpletiones MR, adimpletionis
Oehlerus
nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus?
quae dispensatio sine adimpletione? denique quid in
terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum
dispensatio reputetur ad recensenda omnia in Christo, etiam
quae in caelis? nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus,
quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris
actas omnibus constat. quodsi non capit alterius <omnia) ista
deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea
recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum
Christum? si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso
deo; si diuersa, utique contraria. quomodo ergo contraria
recenseantur in eum, a quo denique destruuntur? nam et sequentia
quem renuntiant Christum, cum dicit: ut simus in
laudem gloriae (eius) nos, qui praesperauimus in
Christum? qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse
in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur
ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur.
atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut
distinctionem faciat conuersus ad nationes: in quo et uos,
cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium,
in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis
eius sancto. cuius promissionis? factae per Iohelem:
in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in
omnem carnem, id est et in nationes. ita (et) spiritus et
euangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur.
Sed et 'pater gloriae\' ille est, cuius Christus rex
gloriae canitur in psalmo ascendens: quis est iste rex
gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae;
ab illo \'spiritus sapientiae\' optatur, apud quem haec quoque
18] Eph. 1, 12. 19] Eph. 1, 13. 23] Ioel 3, 1. 26] cf. Eph.
1, 17. 27] Pa. 23, 10. 29] cf. Eph. 1, 17.
7 actas Iun: acta MR 14 eius addidi 15 potuerunt MR, poterunt
Oehlerus 16 in dominum fort. 17 et om. Rl 24 <at> spiritus
JB3, spiritus MRl 25 praedicabatur R, praedicatur M 29 haec M,
hae R
spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per
Esaiam; ille dabit (inluminatos cordis oculos\', qui etiam exteriores
oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: et
quis caecus nisi pueri mei? et excaecati sunt
famuli dei; apud illum sunt et \'diuitiae hereditatis in sanctis\'.
qui eam hereditatem ex uocatione nationum repromisit:
postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem
tuam; ille \'inoperatus est in Christum ualentiam suam suscitando
eum a mortuis et collocando eum ad dexteram suam
subiciendo omnia\', qui et dixit: sede ad dexteram meam,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio: omnia
subiecisti sub pedibus eius. si ex his alius deus et
alius Christus infertur, quae recognoscuntur in creatore, quaeramus
iam creatorem. plane, puto, inuenimus, cum dicit illos
delictis mortuos, [non] in quibus ingressi erant secundum aeuum
mundi huius, secundum principem potestatis aeris,
qui operatur in filiis incredulitatis. sed mundum
non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. non
enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo.
sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis
saeculorum. numquam enim praeses superiorum de
inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. sed nec
incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a
Iudaeis et a nationibus patitur. sufficit igitur, si haec non
cadunt in creatorem. si autem et est, in quem magis competant,
utique magis hoc apostolus sciit. quis iste? sine dubio
ille, qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto
1] cf. Ea. 11, 2. 2] cf. Eph. 1, 18. 3] Es. 42, 19. 5] cf. Eph.
1, 18. 7] Ps. 2, 8. 8] cf. Eph. 1, 20-22 sec. recensionem Marcionis,
quem Eph. 1, 21 in epistolam ad Gal. transtulisse supra commemorauimas
cf. 581, 20. 10] Ps. 109, 1. 12] Ps. 8, 7. 15] cf. Eph. 2, 1.
16] Eph. 2, 2.
1 enumeratur Oehlerus: enumerantur MR 10 omnia <sub pediba?
eius) fort. 16 non secl. R3 17 aeris (huius) Pam 20 sdm factori M
26 competant Urs: competat MR
potitus, sicut dicere eum propheta refert: ponam in nubibus
thronum meum: ero similis altissimo. hic erit
diabolus, quem et alibi, si tamen ita et apostolum legi uolunt,
deum aeui huius agnoscemus. ita enim totum saeculum mendacio
diuinitatis impleuit. qui plane si non fuisset, tunc haec
in creatorem spectasse potuissent. sed et (si) in Iudaismo conuersatus
fuerat apostolus, non quia interposuit de delictis:
in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum
dominum et principem aeris huius creatorem praestat
intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis
diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam
et Christum creatoris, propter quod et: incredulitatis
fuimus, inquit. sed natura, ne, quia filios appellauit
Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem.
cum enim dicit: fuimus natura filii iracundiae
creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed adlectione
patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem. ad
summam subiungens: sicut et ceteri, qui utique filii dei
non sunt, apparet communi naturae omnium hominum et
delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam
reputans, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse
iam (in)fecit delicti semine inlato. Ipsius, inquit, sumus
factura, conditi in Christo. aliud est enim facere, aliud
condere. sed utrumque uni dedit. homo autem factura creatoris
est: idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. quantum
1] EB. 14, 13-14. 8] Eph. 2, 3. 12-15] ib. 18] ib.
22] Eph. 2, 10.
1 potitus Gel: potius MR propheta refert Iun: profert et refert
MR 6 et <si) scripsi: et MR 7 apostolus. non uulgo 11 habens
US, habenti MR1 12 iracundiae MR3, non iracundiae R1 13 fuimus,
inquit MRl, sumus, inquit F, fuimus R3, sumus G inquit, sed natura.
ne uulgo 14 haereticus M, hoc haereticus R uulgo 17 creatorem,
ad uulgo 19 sunt. apparet uulgo 21 reputans Etag (apparere c. part.
structum ut 69, 17 manifestum esse): reputaris M, reputari R, reputare
Urs 22 iam <in)fecit Rig: iam fecit MR, infecif Urs, suam fecit Pam
23 est enim M, est R-
enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit.
Inspice et cohaerentia: memores uos, aliquando
nationes in carne, qui appellamini praeputiatio
ab ea quae dicitur circumcisio in carne
manu facta, quod essetis illo in tempore sine
Christo, alienati a conuersatione Israhelis et peregrini
testamentorum et promissionis eorum spem
non habentes et sine deo in mundo. sine quo autem
deo fuerunt nationes et sine quo Christo? utique eo, cuius
erat conuersatio Israhelis et testamenta et promissio. at nunc,
inquit, in Christo uos, qui eratis longe, facti estis
prope in sanguine eius. a quibus erant retro longe? a
quibus supra dicit: a Christo creatoris, a conuersatione Israhelis,
a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. si haec
ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a
quibus tunc longe fuerunt. si autem conuersationi Israhelis,
quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni
et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum
satis, si nos alterius dei Christus de longinquo admouit
creatori. meminerat apostolus ita praedicatum de nationum
uocatione ex longinquo uocandarum: qui longe erant a me
adpropinquauerunt iustitiae meae. tam enim iustitia
quam et pax creatoris in Christo adnuntiabatur, ut saepe iam
ostendimus. itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit
duo unum — Iudaicum scilicet et gentile, quod prope et
quod longe — soluto medio pariete inimicitiae in carne
sua. sed Marcion abstulit (sua), ut inimicitiae daret \'carne\',
2] Eph. 2, 11-12. 10] Eph. 2, 13. 21] Ea. 46, 12-18.
24-26] Eph. 2, 14-15.
3 in carne (fuisse) Pam appellamini MRI, appellabimini FOehlerus
praeputiatio M, praeputium Ruulgo 16 fuerunt M, fuerant
Ruulgo 19 nos R3, non MRl 25 iudaicum scilicet M, Iudaicum
scilicet populum Ruulgo gentile scripsi (cf. 637, 14): gentilem MR
27 inimicitiae = uoci \'inimicitiae\' \'carne\' scripst: carnem MR
quasi carnali uitio [non J Christo aemulae. sicubi alibi dixi, et
hic, non Marrucine, sed Pontice: cuius supra sanguinem confessus
es, hic negas carnem? Si legem praeceptorum sententiis
uacuam fecit, — adimplendo certe legem; uacat enim
iam: non adulterabis, cum dicitur: (nec uidebis ad concupiscendum\',
uacat: non occides, cum dicitur: (nec maledices);
aduersarium legis de adiutore non potes facere — ut
duos conderet in semetipso — qui fecerat idem condens,
secundum quod et supra: ipsius enim factura sumus conditi
in Christo — in unum nouum hominem, faciens
pacem — si uere nouum, uere et hominem, non phantasma,
nouum autem, ut noue natum ex uirgine dei spiritu — ut
reconciliet ambos deo — et deo, quem utrumque genus
offenderat, et Iudaicum et gentile — in uno corpore, inquit,
cum inter fecisset inimicitiam in eo per crucem: ita et
hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. hoc
itaque adnuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe,
accessum consecuti simul ad patrem iam non sumus peregrini
et aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici
dei, — utique eius, a quo supra ostendimus alienos
fuisse nos et longe constitutos — superaedificati super
fundamentum apostolorum. abstulit haereticus: et prophetarum,
oblitus dominum posuisse in ecclesia sicut apostolos
ita et prophetas, si non timuit, ne et super ueterum
prophetarum fundamentum aedificatio nostra constaret in
3—16] Eph. 2,15—16. 5] Exod. 20,14. cf. Matth. 5,27. cf. Matth.
5, 18. 6] Exod. 20, 13. Matth. 5, 21. cf. Matth. 5, 22. 9] Eph.
2, 10. 17-18] cf. Eph. 2, 17-18. 18] Eph. 2, 19. 21-23] Eph. 2, 20.
1 non seclusi sicubi MR, sicuti Pam, sic uti lun dixi B3, dixit MBl
2 Pontice, cuius uulgo 3 carnem. si uulgo 4 parenthesin indicaui ut et infra
l. 7,11,13; incipit apodosis inde a verbis ita et 1.15 7 potes Pam: potest
MB 12 ut none scripsi: et noueM22 13 deo, quem R, dei, quem MF
14 et gentile M, et gentilem populum R uulgo inquit fort. delendum .
15 cumJR3, tum MBl interfeciesetR9, interfecit, sedMK1 17 adnuntiareRl
19 et aduenae M, nec aduenae R uulgo 24 prophetas, si non timuit scripsi:
prophetae. timuit si non MBt, prophetas. timuit scilicet B3 uulgo ueterem
M (e in u corr. m. 1) 25 fundamentum M, fundamenta Muulgo
Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere
non cesset unde enim accepit summum angularem dicere Christum,
nisi de psalmi significatione: lapis, quem reprobauerunt
aedificantes, iste factus est in summo anguli?
De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si
syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam
inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi
omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab
aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem
et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'.
sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat
principatibus et potestatibus in supercaelestibus per
ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus
et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus
eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi
autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent
quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in
illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum
principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset,
proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum,
illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum,
sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus
et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini
aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus
fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et
1] cf. Eph. 2, 21. 2] cf. Eph. 2, 20. 3] Ps. 117, 22. 7] Epli.
3, 8-9. 11] Eph. 3, 10. 23] Es. 40, 13.
2 angularem M, lapidem angularem Euulgo 4 in summum angnli fort
(alibi: in caput anguli) 5 mania (= fiavia) haeretici praecidendi scripsi: manibua
haeretici praecidendisitf/J.manibus haeretici praecidentis Patn miror
adàłdi(cf. 625,18), Engintegrumputans hunc locum sic intellegit:rucJcsichtlich
dessen, was durch die Hdnde des Ketzers weggeschnitten icerden muji,
wundere ich mich nicht, wenn er .. 12 in supercaelestibus Gel: insuper
caelestibus MR multi uaria M 19 condidit Lat: condit MB
20 illi scripsi: illis MR 21 illi Rig: illi? M (corr. m. 1), ille B
manifeatatum scripsi: manifestum MR 24 ei consiliariua M, consiliarius
ei R uulgo 25 mutabit Iun: mutauit MR reliqui
principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti,
quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat
praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione
discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent?
tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum
quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et> ex
hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus
erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum
et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\'
sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\'
tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum
quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod
et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de
allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis
habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem.
quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione?
de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros
quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud
Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut
apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'.
uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur
iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti
esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel
quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus
sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium
loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini
et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus
psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super
15] Eph. 4, 8. cf. PB. 67, 19. 19] cf. Ps. 44, 4. 20] cf. Es.
8, 4. 25] Eph. 4, 25. cf. Zach. 8, 16. 26] Eph. 4, 26. Ps. 4, 5.
28] Eph. 4, 27.
4 domestico M 6 et addidi 10 multi uaria M 14 nectere. quas
uulgo non uis scripsi: nonus MR 15 habuisse scripsi: habuisset
MR 21 eum R3, cum MR1 ertundis Oehlerus: eicondis MR 22 didicisti
R, didicistis MF 27 uocabulum ut, quod in MR paulo infra
post sol legitur, huc transtuli 28 occidat R3, excidat MR1
iracundiam uestram; nolite communicare operibus
tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso
peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum,
et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis;
separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari
uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur:
et potum dabatis sanctis meis uinum, quod
prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent
ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius
est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes
incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina
praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum
mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia
uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere
creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam
plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius
inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae.
similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem
suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari
operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum
honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit,
carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed
et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu
(ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis
1] Eph. 5, 11. 2] Ps. 17, 26. 3] I Cor. 5, 13 cf. Dent. 21, 21.
4] II Cor. 6, 17. cf. Es. 52,11. 5] Es. 52,11. cf. Eph. 5,18. 7] Am. 2,12.
8] cf. Leu. 10, 9. 9] cf. Eph. 5, 19. 10] cf. Es. 5, 12. 12] cf. Eph.
5, 22. 13] Eph. 5, 23. 17] ib. 18] Eph. 5, 28. 21-23] Eph. 5, 29.
2 cum pernerso M, peraerso R 6 dedecore (nomen adiectiuum intdlege)
MF, dedecori Ruulgo 7 dabatis Pam: dabitis MR 8 aaron M,
Aaron sacerdos Muulgo 9 canerentMR1, canereR3 11 norantJf semina
R, seminia M 17 statum R3, satam MRl 18 uzorem suam MF,
uxorem R 19 ecclesiam. uides uulgo 22 solns marcion M, Marcion
solus Ruulgo 23 sicut MR, sicut et Pam 24 ut addidi eam
solus M, solus eam Ruulgo resurrectionem. odisse vnvAgo
et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus
amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem
quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit.
habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo
ego nunc eundem deum probare masculi et Christi,
mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam
creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc
relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in
carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit
interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta,
minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit,
in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non
separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo
praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur
Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare
non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab
inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant
et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc
enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur:
honora patrem et matrem; et parentes, enutrite
filios in disciplina et correptione domini: audisti enim
et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum
uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum
suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina?
et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed
6] cf. Gen. 2, 24. 7] Eph. 5, 81-82. 11] Eph. 5, 32. 17] Eph.
6, 1 ei recensione Marcionis 18] cf. Eph. 6, 2. 20] Exod. 20, 12.
cf. Eph. 6, 2. Eph. 6, 4. 22] Ezod. 10, 2.
4 ueritate honoris Urs: ueritatis honore MR 5 Chriati i28, Christum
MRl 6 et add. R3 7 disserente R3, differente R1, deferente M hanc
MR, hoc Pam 9 carnem unam Pam 10 interim, ista scnpsi: inter
ista MR intellege: sufficit interim, si ista creatoris (scil. uerba) magna
snnt apud apostolum sacramenta, (quae) minima (sunt) apud haereticos
(sacramenta) 12 habes Rlmg, habet MR tWtlgo 13 sacramenti R,
menti MF 17 a destruendo bcripsi: ad destruendum MR 19 enim
est M, est enim Ruulgo 20 matrem, et tndgo 21 audistis M 22 in
auribus M, in aures R
XXXXVII. Tert. IU.
41
aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii
creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem
nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas
praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos
iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli,
iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et
munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu
tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud
creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter
potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus
et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus?
aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non
et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli
quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit
aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo
passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat
illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione
morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem
significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et
apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram
scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus
et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui,
in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis,
constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam
sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?
Ad Colossenses Soleo in praescriptione aduersus haeresis: omnes de
testimomio temporum compendium figere, priorem
1] cf. Eph. 6, 12. 4] cf. Eph. 6,11. 17] cf. Gen. 3, 5. cf. Gen.
8, 3. 18] cf. Eph. 6. 12. 20} ci Gen. 6, 4. 24] cf. Eph. 6, 19-20.
1 dii B, dl Jf, dei Pam 9 sioot MSP&, si Rl dii MR, dei JPam
12 M ambo M, ei iam BI, si ambo iam R3 nulgo nott et scripsi: et
non MR 14 delatura: cUabohts = delator 19 sigmfleabnnt MR, signiflcftbant
Pem 21 erit M, erat R ftulgo 21 scandalizatorum, in Ekg:
aeandalizatorum in uulg» 22 creatori M 28 quo del. R* 25 sibi
ecripsi: ibi MR expostnlari matmlt JEng 26 AD LAODICENOS
EXPLICIT M (m mg. add. m. 1: ad colosenses) de epistola ad Colossenses
RF haeresis M, haereses R
uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. hoc nunc
probabit et apostolus dicens: de spe reposita ia caelis
quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod
peruenit ad uos sicut et in totum mundum. nam
si iam tunc traditio euangelica ubique manauerat, quanto
magis nunc? porro, si nostra est quae ubique manauit, magis
quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra
erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum,
ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. eam
enim et sic constabit esse, quae prior mundum repleuit, illius
scilicet dei euangelio, qui et hoc cecinit de praedicationibus
eius: in omnem terram exiit sonus eorum et in terminos
orbis uerba eorum. Inuisibilis dei imaginem ait
Christum. sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi,
scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in
dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam
scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit
definitio: dominum nemo uidebit et uiuet. Si non est
Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris, per
quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non
in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia
et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus
siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita,
— haec enim Marcioni displicere oportebant — non utique
tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes.
quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? quomodo ante
omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris?
unde (autem) ante omnes probabitur fuisse qui post
2] Col. 1, 5-6. 12] Pa. 18, 5. 18] cf. Col. 1, 15. 18] Exod.
33, 20. 19] cf. Col. 1, 15. 20] cf. Ioh. 1, 3. 21—23] cf. Col. 1, 16.
23] cf. Col. 1, 17. 25] Col. 1, 17.
4 uos (n ex n a m. r) M 5 si iam GR, aaam M tunc M, tum
R3G, om. Rl 7 Antoniniani R, antoniani MF 11 eoangeliam Iun
hoc M, haec Ruulgo 14 et nos fort. 15 est om. R1 est in uulgo
18 deum Pam 24 oportebant MF, oportebat R uulgo 28 autem addidi
41*
omnia apparuit? quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo
item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso
habitare? primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis,
quae Marcion detraxit, conditis in Christo in caelis et in terris,
angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus:
nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus?
aut si haec pseudoapostoli nostri et Iudaici euangelizatores
de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion.
qui nihil condidit. ceterum quale est, ut plenitudinem creatoris
aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit?
cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem
faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant
uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem,
cuius nouissime fuerant? conciliari enim extraneo possent.
reconciliari uero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos
et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in
gratiam, cuius admiseramus offensam colentes conditionem
aduersus creatorem. sicubi autem et ecclesiam corpus Christi
dicit esse - ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi
in carne pro corpore eius, quod est ecclesia —, non propterea
et in totum mentionem corporis transferens a substantia carnis.
nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem.
2] cf. Col. 1,19. 4] cf. Col. 1.16. 5-7] cr. ib. 11] cf. Col. 1, 20.
15] cf. Col. 1,21. 17] cf. Rom. 1, 25. 18] cf. CoL 1,24. 22] cf. CoL 1, 22.
2 item MF, autem R 3 est (B. u. a m. T) M 7 pseudoapostoli MR\\
pseudapostoli EPwilgo 8 edat scripsi: et ad MR 9 condidit. ceterum
uulgo 13 uniuersa Rl mg., una ipsa MR 14 nouisse JR1 20 uerba
quod est-per mortem (l. 22) in MRX bis leguntur, sed hoc modo
uariata: quod est in ecclesia, non propterea et in totum mentionem
corporis transferes (-eos M) a substantia carnis. nam et supra reconciliari
nos ait in corpore eius morte \'I quod est ecclesia, sed non prospere
et in totum... transferes... eius per mortem: quae secundo loco m-
uemuntur scioli cuiusdam emendatoris esae mihi quidem persuatum est,
tantum quod recipiendum mihi uidetur per mortem (= sia to5 davccroo)
pro morte et ecclesia pro in ecclesia. quapropter exemplum Rhenani et
ceterorum inter uerba haec recipientium sequi nolui. intellego autem:
etsi apostoluB corpus Christi ecclesiam dicit esse, non tamen ita, ut \'mentionem
("den Begriff") corporis\' in totum semoueat a substantia carnis.
utique in eo corpore, in quo mori potuit, per carnem mortuus
et non per ecclesiam, plane propter ecclesiam corpus
commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet
cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione,
quae sit secundum elementa mundi, — non secundum caelum
aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum
traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum
- longum est quidem et alterius operis ostendere
hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae
uiribus et philosophiae regulis constent, sed
Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola
agnoscat, deum inferens [nec] hebetem, ne timeri eum dicat,
collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum,
negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia
consentit. cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra,
ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo
protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat,
et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus
philosophis, et haereticis et ethnicis ipsis. stulta enim mundi
elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui
ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam
sapientium praeminabatur. hac simplicitate ueritatis contraria
subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere.
Denique si nos deus cum Christo uiuificat donans delicta
nobis, non possumus credere ab eo donari delicta, in quem
admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit:
nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi
3] cf. Col. 2, 8. 19] I Cor. 1, 27. 21] cf. Es. 29, 14. 24] cf.
Col. 2,13. 27] Col. 2, 16-17.
1 mori potuit, per carnem mortuus et scripsi: mori potuit per carnem,
mortuua est MR 3 ad M 5 parenthesm indicatti 11 scola M
12 deum F, dominum MR nec secl. RS ne R3, nec MRl eum
dicat M, dicat eum R uulgo 15 (ab) ingeniis fort. 19 philosophis et
uulgo hethnicis M 22 hac R, hanc M 23 et R, est M 25 donari
delieta M, delicta donari Ruulgo
et neom-eniae et sabbati, quae est umbra futurorum,
corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? de lege
iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa
sit, edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id
est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. ergo et umbra
eius, cuius et corpus, id est et lex eius, (cuius) et Christus.
«egrega alii deo legem et alii deo Christum, si potes aliquam
umbram ab eo corpore, cuius umbra est, separare. manifeste
legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos
taxat, qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum —
ne attigeris, ne gustaueris - uolentes in humilitate sensus
incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat.
quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem
quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem
constat. denique hanc disciplinam — secundum praecepta,
inquit, et doctrinam hominum - deputauit in eos, qui
caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur
[in Christum] ad initium reuocata, etiam differentia escarum.
cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse
quam a creatore manarint, qui, cum uetera praedicaret transitura
noua facturus uniuersa, mandans etiam: nouate uobis
nouamen nonum, iam tum docebat exponere ueterem hominem
et nouum induere.
Ad Philippenses Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii
ei fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent
alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per
9] cf. Col. 2, 18. 11] Col. 2, 21. 12] cf. Col. 2, 18-19. 15] CoL
2, 22. 20] cf. Es. 43, 19; II Cor. 5, 17. 21] Hier. 4, 8. 22] cf.
Epb. 4, 22. 24. \'24-647, 2] -of. Phil. 1, 14-17 secundum receDlionem
Marcionia.
6 lex Urs: lui MR cuius addidi 7 segrega R, aegregat MF
13 interdictionem R, interdictione M, in cendicione F 17 ipsum ftm:
in ipsam MR 18 in Christum seclusi differentia gcripsi: indifferentU
MR 20 manarit M 22 exponere MRI, deponere RauuJgo 24 AD
COLOSSENSES EXPLICIT M (in mg. add. m, 1: ad philippensea), de
epistola ad Philippenses RF 25 aodentias R, aadientius MF
sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione,
iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat
aliqui uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate
sententiae, quae\' tantam efficeret etiam animorum uarietatem.
sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum
in diuersitate proponen, unum tamen Christum et unum eius
deum quocumque consilio praedicatum confirmat et ideo: nihil
mea, inquit, siue causatione eine ueritate Christus
adnuntietur, quia unus adnuntiabatur siue ex cauastione
siue ex ueritate fidei. ad fidem enim praedicationis retulit
mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem
erat regula, sed fides praedicantium. quorundam uera, id est
simplex, quorundam nimis docta. quod cum ita sit, apparet
eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. nans
si alius longe at apostolo induceretur, fecisset diuersitatem
nouitas rei. nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam
nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, eum
et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae
quam haereticae. quo nac hic apostolus de diuersitatis denotatione
et increpatione tacuisset. ita, cum diuersitas ne taxatur
quidem, nouitas non probatur. Plane de substantia Christi
putant et hic Marcionitae suffragari sibi apostolum, quod
phantasma carnis fuerit in Christo, cum dioit quod in effigie
dei constitutus. n.on rapinam existimauit pariari deo,
sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non
ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et
figura inuentus homo, non substantia, id est non carne.
7] Phil. 1, 18. 23—27] Phil. 2, 6-7.
1 sermonifl esistiiiiationem MR (cf. 1.13: qaornndam nimis doctft):
bonl eiistimationein Iun 2 simnltat» Rs, simulate MR* 8 taxandae R3-,
taxaadi MRl 4 tantam (a ex xt a fII. 1) M 8 caasationAa M 13 nimie
docta R3, animis docta MRl 16 noniten rei R3, non ita spei MR*
19 nec JER, ne Pam 22 riM apostolum M, apostolum sibi Rwtigo
24 rapiaMn R, rapina MF 26 ezhansit вa, et haec sit MR1 26 homiwia
(factus) (= yBvo[ievo() fori.
quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quo.
que accedant. bene autem, quod et alibi Christum imaginem
dei inuisibilis appellat. numquid ergo et hic, qua in effigie
eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec
homo uere fuit in effigie hominis constitutus? utrobique enim
ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et
figura phantasmati uindicabuntur. quodsi in effigie et in imagine
(dei,) qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam
in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem
inuentum. nam et \'inuentum* ratione posuit, id est certissime
hominem. quod enim inuenitur, constat esse. sic(ut) et deus
inuentus est per uirtutem, sic et homo per carnem, quia nec
\'morti subditum\' pronuntiasset non in substantia mortali constitutum.
plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis.
non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem colluctationis,
quam imaginariam (in) phantasmate scisset, frustrato
potius eam quam experto nec uirtute functo in passione sed
lusu. Quae autem retro lucri duxerat? quae et supra numerat:
gloriam carnis in nota circumcisionis, generis Hebraei ex
Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, Pharisaeae candidae
dignitatem. haec nunc detrimento sibi deputat: non deum, sed
stuporem Iudaeorum. haec et si stercora existimat, prae comparatione
agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris,
habens iustitiam non suam iam, quae ex lege, sed quae per
2] cf. Col. 1,15. 14] Phil. 2,8. 18] cf. Phil. 8,7. 19] cf. Phil. 3, 3. cf.
Phil. S, 5. 22] ct. Phil. S, 8. 24] cf. Phil. 8,9 secandum receaaioiiemMarcionis
1 non et JlI, et non MR1 2 Christum B*, Christi MRl 4 deus Pam:
dei MR uere B3, uero MRl 5 utrubique M 7 uindicabuntur M,
uindicabitur R uulgo 8 dei addidi patris 22s, in patris MRl dens,
praeiudicatum est Oehlerus: dei praeiudicatus est MR etiam in R*, et
iam ne MRl 11 вio(ut) et scripvi: sic et MIi, sicut EfIg 12 sic et seripsi:
sicut MR 14 crucis R3, crucem MRl 15 exaggeraret Lat: exaggerat
MR colluctationis (= Todeskampf) Eng: collectionis MBt, subiectionis
R3 uulgo 16 in addidi 17 uirtute R, uirtutem MF 18 doxerat,
quae ttulgo 19 in notaMlil, notam R3uulgo 21 nunc lun: nonMB1, modo
R* reliqui 22 haec etsi stercora M, haec existere cor J21, haec ac si stercora
JS3 uulgo existimat prae uulgo; eed inde a uoce prae incipit apodosis
ipsum, scilicet per Christum, ex deo. \'ergo,\' inquis, 'hac distinctione
lex non ei deo erat Christi.\' subtiliter satis. accipe itaque
subtilius. cum enim dicit: non quae ex lege, sed quae
per ipsum, non dixisset (per ipsum\' de alio, quam cuius fuit
lex. N Noster, in quit, municipatus in caelis. agnosco ueterem
ad Abraham promissionem creatoris: et faciam semen tuum
tamquam stellas in caelo. ideo et stella a stella differt
in gloria. quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit
corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae,
resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus,
et in ipsa lege mortis in terram deiectum. quomodo
enim transfigurabitur, si nullum erit? aut si de eis dictum,
qui in aduentu domini deprehensi in carne demutare habebunt,
quid facient (qui primi resurgent\'? non habebunt de quo transfigurentur?
atquin cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus
obuiam domino. si cum illis sublati, utique cum illis
et transfigurati.\'
Soli huic epistolae breuitas sua profuit, ut falsarias
manus Marcionis euaderet. miror tamen, cum ad unum\'
hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas
et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recu
sauerit. adfectauit, opinor, etiam numerum epistolarum interpolare.
Memento, inspector, quod ea, quae praetractata sunt retro,
de apostolo quoque probauerimus, et si qua in hoc opus dilata
erant expunxerimus, ne aut hic superuacuam existimes itera- Ad Phiemonem
3] Phil. 8, 9lsecundam recensionem Marcionis 5] Phil. 3, 20.
6] Gen. 22, 17. 7] I Cor. 15, 41. 8] cf. Phil. 8, 21. 12] cf. I
Cor. 15, 51-58. 14] cf. I Thesa. 4, 16. 15] I ThesB. 4, 17.
1 per Christum M, Christum B uulgo 7 et stella MR3, stella Bl
8 transfigarabit B3, tranafigurauit MS1 12 tranBfigurauerit Big
18 domini scripsi: dei MS demutari Lat: deputari MR reliqui
15 traDsfigurentur. atquin uulgo 18 AD PHILIPPENSES EXPLICIT
M (m mg. add. m. 1: ad philemonem), de epistola ad Philemonem BF
20 hominem (e ex u m. 1) M thimotheum M 24 ea quae MBS,
aeque Bl
41**
tionem, qua confirmauimus rem pristinam, aut illic suspectam
habeas dilationem, qua eruimus tempori ista. si totum opusculum
inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam
iudicabis.
1 qua MB*, quam 221 rem Eng (qt. 647, 16 not. et 644, 13 tIOt):
gpem MB 2 tempori (= suo ita teeepore) ista Bcripri: tempora ista
ailt, tempore ista Iun, ipsa ista F Oehlerus, temporins ista Eng 4 AD-
YERSYS MAECIONEM LIBER QVINTVS EXPLICIT M, Explicit liber
quintus aduersus marcionem F