VI. ADVERSVS PRAXEAN.
Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam
aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem
mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat.
ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea
natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum.
excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma
Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium
deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem
struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides
isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te
hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis
suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant
necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid
mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et
Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem
cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui.
ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'.
sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem
de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex
11] Matth. 4, 3. 12-15] Matth. 4, 6. Luc. 4, 10. 13] cf. Ps.
90, 11. 12. 20] cf. I Ioh. 3, 8.
2 IXCIP EIUSDE ADVERSVS PRAXEAN P, INCIPIT ADVERSUS
PRAXEAM N, Incipit liber aduersus Praxean F 4 deum scripsi: dominum
PMF 6 uirginem MFB9, uirgine PBl 8 <sed) excidit fort.
11 struebas (s ex t) M 14 suis (alt,) om. F 16 exprobrabit i23t
exprobrauit PMF 18 comminue M 19 temptasse Urs; fortaaee PMF
21 subornauerit P (del. er R) M, subornauit BF
IS.
Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo, (homo) et
alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum
et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus
suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei
non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem
tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani
Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis
Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et
ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates
defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et
a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo
negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit
et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit.
fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae
dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc
per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat
pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum
apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde
silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio
disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen
excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate
latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si
uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo
colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis
igni inextinguibili cremabuntur.
Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse
deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos
4] cf. I Cor. 13, 3. 14] cf. Matth. 13,25. 24] cf. Matth. 13, 30.
1 Romanae humo, <homo> Eng: romanae humo PM, romano homo F.
Romae, homo Urs, Romam homo Oehlerus 3 quando = quamquam
8 frigye PMF 11 cessare F 14 fruticauerant MPam: fructificauerant p,
fructiferant F 16 denique cauerat etc. intellege: denti der Vertreter der
Lehre hatte infolge seiven Widerrufs den status quo ante getoahTleistet
20 psychicis Pam: phisicia PMF auenae ]f. hauenae F 21 id scripst:
ita PMF 24 adultae F 25 igne F 26 post tempus = nach einer
gewissen Zeit, ut uidetur\'
uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum,
deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem
deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam
dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui
ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo
factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea
natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et
cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum
et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et
in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum
iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum
promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum,
sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium
et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii
decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum
ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium
haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque
aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit
id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque
posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen
propter instructionem et munitionem quorundam dandus est
etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas
non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec,
quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum
deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque
et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic
quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae
scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum,
quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens
4] cf. Ioh. 1, 3.
3 oikonomiam PMF, oeconomiam Rig, oixovofuav R 6 est om. P
10 in coelos Panl 16 Praxean R, praxeam PMF 24 meram in ras. M
2»? spiritum MP (add. R s. u. sanctum ex Hirsatigietisi), spiritum sanctum
FR uuigo 27 unus sit omnia scil. pater et filius et spiritus sanctus
23 oikonomiae PMF, oixovojuois R uulgo 29 dirigens = contendens esse
patrem et filium et spiritum, — tres autem non statu, sed gradu,
nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, — unius
autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia
unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in
nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. (qui) quomodo
numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus
demonstrabunt.
Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae.
quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa
regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum
deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum
sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam
numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt
unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non
destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam
iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt,
quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim
faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat.
\'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter
exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos
tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam
sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt
etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi.
monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et
unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo.
1 spiritum PM, spiritum sanctum FRuulgo parenthesin indicaui.
sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda 5 qui
addidi: quomodo <aut(\'rn) Urs 6 retractatua Pam 12 oikonomiit
PMF, otxovofA-a R uulgo eIpauescunt, quod Eng: expaueBCunt ad
PMF ikonomiam PMF, oixovojxiav R uulgo o:*ovojiiav. numerum uulgo,
uikonomiam, numerum Eng 13 numerus = plures (cf, supra l. 6 et adu.
Mure. cap. 5: post unum enim numerus) 14 quando = icdhrend doch
19 inquiunt FR, inquit PM sonum R3, solium PMR1, solmn F isturn
fort. 20 et tam opifice (= so meisterlich) PMFRI, etiam Opici
R3, etiam modifice Oehlerus 21 sed monarchiam-etiam Graeci seclusi
22 oikonomiam PMF, oixovojjL{av R uulgo 23 at ego PM, at nero F
quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut
ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per
quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita
unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam
per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit
officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia
sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si
particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse
principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius
est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis
continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et
exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies
centies centena milia adsistebant ei, et milies centena
milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat
monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur:
quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur
in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis
locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in
tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia.
tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim
ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non
recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas.
euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum
alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc
aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem,
t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos:
tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.
12] Dan. 7, 10.
1 eum Rig: eius PMF non om. P ladd. in mg. m. 1) 3 uelit RF.
uenit PM 10 unitis Eng: unicis PMF 15 quia om. F 19 et quidem
tam (alienorum) Gel: et quidem tam PMF, et quid? demta Eng,
eeqaid nata Oehlerus 20 patris membra Oehlerus Eng 24 alio P 26 tunc
male PMF, cum Marcione Oehlerus, tunc mage t= magis) Eng: mihi
totwt hic locus inde a uerbis cum alius deus tuqtte in finem capitis
interpolatoris esse uidetur; quo remoto quae in initio insequentis capitis
leguntur arctisaime se applicant ad uerba euer-sio-superducitur 26 Prodieo.
IPmg. (rf. I pag. 178, 29): prodigoa PMFR1, Proclos R]
Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia
patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a
patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere
monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo?
hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum
non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne
tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem
eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot
deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas
inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem
apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum
deo et patri. oportet enim eum regnare usque
dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius,
— scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum
— cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo.
qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi,
qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus.
uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie
apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum
suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine
destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et
a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo
epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse
duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii
etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item
qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est.
Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et
filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et
11] I Cor. 15, 24. 12] I Cor. 15, 25. 14] Ps. 109, 1. 16] I
Cor. 15, 28.
6 deputo acripsi: puto PMF 9 in auo statu manet F 11 fine: <(tonc
finis,) fort. 16 illi om. F 19 filium seclusi 22 si addidit B3, om.
PMFR1 26 qui tradidit et cui tradidit regnum P (inuertit ordinem R
sec, Hirsaugiensem) 27 aubicit P (e 8. u. add. R) et cui subiecit
wid. R, om. PMF 28 esse uolunt F 29 oportet in totum fort.
qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis,
et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit.
aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio
deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit,
alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua
fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem.
ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et
locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus
praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim
secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet.
rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso
omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci λόγον
dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque
iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis
sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis
rationem competat, [antiquiorem haberi] quia non sermonalis
a principio sit rationalis deus [etiam ante principium] et quia
ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam
suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus
nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et
in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando
et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum
ratione enim sua cogitans atque disponens (sermone,) sermonem
eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas,
ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et
11] cf. Ioh. 1, 8. 25] cf. Gen. 1, 26.
1 ipsa res P (inuertit ordinem R) 2 patrocinantem scripsi: patrocinantibna
PMF 3 quidam Ciacconitis: quidem ]\'MF 5 argumejita me
F dedncunt = docent, ut deductor (229,1) = doctor de scripsi: ab
PMF 8 aliud om. P 10 rationem, suam scilicet Oehlerus 11 ipeum
JIP (corr. Q in o R), ipso FRuulgo et ratio in ipsum <ipso) prius et
ita ab ipso alia fort. 12 cst. hanc uulgo AOrON M, logon PF
16 competat scil. dicere in primordio apud deum fuisse antiquiorem haberi
neclusi 17 sit scripsi: sed PMF etiam ante principium seclusi 23 aermone
addidi 24 id quo scripsi: id quod MF, idque quo P 25 amo, recoenosce
scripsi: amore cognosce MF, a me recognosce P, ante recognosce Urs
similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es
animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus.
sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus
tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente
ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum,
ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo
est; quodcumque senseris, (o)ratio est. loquaris illud necesse
est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem,
in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans
loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo
in te est sermo. [per quem loqueris cogitando et per quem
cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius
hoc [agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo
censeris? [quod habeat in se etiam tacendo rationem et in
ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et
tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse.
habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem,
quem secundum a se fecerat agitando intra se.
Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas
etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius
ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi
ut secundam personam conditam: primo dominus creauit
me initium uiarum in opera sua, priusquam terram
faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes
autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et
generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce:
22] Prou. 8, 22. 23. 25.
1 quod MF, quo P, quam Urs 4 agi i23, age PMR1 7 orati..
scrijm: ratio PMF necesse est in animo MP (inuertit ordinem R
secund. Hirsaugiensem), in animo necesse est FJt uulgo 9 in quo est
lex ipsa ratio F 10 secundus = secunda, id est alia persona (cf. supra
conlocutorem puteris sermonem et guae infra sequuntur 1.15 sqq.) 11 por
quern-alius est seclusi 12 quanto R3, quando PMFR1 13 agitur
seclusi 14 quod habeat-Bermonem seclusi 18 fecerat scripsi: faceret
PMF cogitando susp. Eng 22 secundam MFR, secundum P (corr.
Jt) 26 <in) ipsa operatione scripsi (cf. 287, 3 operari = creare; operatio
igitur = creatio cf. 262, 12): ipsa separatione PMF
cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo
fortia faciebat super uentos quae sursum nubila,
et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo,
ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem
gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius.
iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione
et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas
edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas
suas (socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent
uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et
facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut
coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur
et tenerentur.
Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum
sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est
natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus
ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus
condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum:
cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum
patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est,
primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus
ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum
quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem
optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem
in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie
genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex
1] Prou. 8, 27. 28. 30. 15] Gen. 1, 3. 17J Proa. 8, 22. 19] Prou.
8. 27. 23] Ps. 44, 2. 25] Ps. 2, 7. 26] Pa. 109, 8. \'
1 quomodo (= úJ(;) PM, quom R, cum reliqui 3 quomodo PMF,
quoia R, cum reliqui 4 quem PMFRl, quam R3 uulgo 6 iam scripsi:
nam PMF 8 edere R, sedere PMF 9 socias addidi rationem
et sophiam Urs: rationes sophiam PMF 19 illi <simul.> exinde Pam
20 patrem MF, parem Puulgo lacunam signaui: generatur intercidisse
puto (cf236, 15) 24 gaudentem in Pam: gaudenti in PMFR
gaudentem R3 25 inquit addidi 26 et ante luciferum genui te om. F
sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus
condidit me initium uiarum in opera sua; ante
omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem
sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias
eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse
et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius
caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires
eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam
eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione
sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et
quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine
qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit
sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi
et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo
generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam
esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam?
plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per
substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri
possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere
patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis,
sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt,
aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio
quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane
et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum,
nec carere substantia quod de tanta substantia processit
et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt
1] Prou. 8, 22. 25. 51 cf. Ioh. 1, 3. 6] Ps. 32, 6. 101 cf. Prou.
8, 22. cf. Ps. 32, 6. 11] cf. Ioh. 1, 3.
2 in opera sua RF, in sua opera M (corr. m. 1) P 8 sermon? M
14 est om. P (add R in mg. ex Hirsaugiensi) 15 dare = annehmen,
ut uidetur 17 plane. non uis enim MFGR, plane nouimus P 18 ne
addidi (ut res et persona intellege: sicut res ita et persona) 19 capiat
R:., capias PMFR1 20 dicis scripsi: dices PMF 21 sermo R, sermoni
P (corr. R) MF 24 prodire R, prodere P (corr. R) MF 25 quod
ile tanta substantia om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 26 tantas Bubstant-ias
RF, tanta substantias M (tantas m. 3), tanta substantia P (corr. R)
per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil
factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis
corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri
diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id,
quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei,
qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo
erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non
sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie
dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem
deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen
in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus
spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie.
sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum
et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia
sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est
sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis
fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum
filium agnosco, secundum a patre defendo. -
Hic si qui putauerit me probolen aliquam introducere,
id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus,
alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem
dicam tibi: non ideo non utitur et ueritas uocabulo isto et
re ac censu eius, quia et haeresis utatur; immo haeresis
potius ex ueritate accepit quod ad mendacium suum strueret.
prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si
prolatus est, cognosce probolen ueritatis, et uiderit haeresis,
6] Ioh. 1, 1. 7J Ex. 20, 7. 8] Phil. 2, 6. 13] cf. Rom. 1, 20.
1 aut addidi 5 si addidi .6 dictus est, qui tiulgo cognominatus
est. et uulgo 8 uanam. hic uulgo 10 aliqua scripsi: alia PMF 11 negabit
B3, negauit PMFR1 deus om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 13 si
et scripsi: et si PMF 15 substantia emissum i23, substantiae missum
PMFR1 19 hic Lat: hoc PMF reliqui probole PMF, rcpofJoX-qv
uulgo si putauerint probolen F 22 utitur FBI, utatur PMGR3 uulgo
23 ac cenau R3, accesau PMFR1 utatur scripsi: utitur PMF 26 probolen
PMF, προβολήν R uulgo
si quid de ueritate imitata est. iam nunc quaeritur, quis
quomodo utatur aliqua re et uocabulo eius. Valentinus probolas
suas discernit et separat ab auctore et ita longe ab
. eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse
nec potest, immo et paene deuoratur et dissoluitur in reliquam
substantiam. apud nos autem solus filius patrem nouit et sinum
patris ipse exposuit et omnia apud patrem audiuit et uidit et
quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed
patris perfecit uoluntatem, quam de proximo, immo de intimo
nouerat. quis enim scit quae sint in deo, nisi spiritus, qui
in ipso est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita
dixerim, sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre
semper, sicut dicit: ego in patre, et apud deum semper,
sicut scriptum est: et sermo erat apud deum et numquam
separatus a patre, aut alius a patre, quia: ego et pater
unum sumus. haec erit probola ueritatis, custos unitatis,
qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum.
protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus
docet, sicut radix fruticem et fons fluuium et sol radium.
nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex
quibus prodeunt. nec dubitauerim filium dicere et radicis
fruticem et fontis fluuium et solis radium, quia omnis origo
parens est et omne, quod ex origine profertur, progenies est,
multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit.
nec frutex tamen a radice nec fluuius a fonte nec radius a
sole discernitur, sicut nec a deo sermo. igitur secundum
horum exemplorum formam profiteor me duos dicere deum
6] cf. Matth. 11, 27. 7] cf. Ioh. 1, 18. 8] cf. Ioh. 8, 26. 9] cf.
Ioh. 6, 88. 10] cf. I Cor. 2, 11. 13] Ioh. 14, 11. 14] Ioh. 1, 1.
15] Ioh. 10, 30.
1 imitata (a alt. ex e) M 2 probolas PMF, spogoXas uulgo 9 de
intimo seripsi: de initio PMF 16 probola PMF, itpo$oX-q uulgo
S«
17 paratum M, separatum FGRs, paratum PJB1 20 probolae PJJLF.
npijpoXai uulgo 21 radices P (corr. R) 23 et origine P (corr. It)
26 discernunt P (corr. R)
et sermonem eius, patrem et filium ipsius. nam et radix et
frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae
species sunt, sed indiuisae; et sol et radius duae formae
sunt, sed cohaerentes. omne, quod prodit ex aliquo, secundum
sit eius necesse est, de quo prodit, non ideo tamen est
separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi
est, tres sunt. tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut
tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte riuus
ex flumine et tertius a sole apex ex radio. nihil tamen a
matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. ita trinitas
per consertos et conexos gradus a patre decurrens et monarchiae
nihil obstrepit et oikonomiae statum protegit.
Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro
patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita
quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse
patrem et alium filium et alium spiritum, — male accipit
idiotes quisque aut peruersus hoc dictum, quasi diuersitatem
sonet et ex diuersitate separationem protendat patris et filii
et spiritus sancti; necessitate autem hoc dico, cum eundem
patrem et filium et spiritum contendunt, aduersus oikonomian
monarchiae adulantes — non tamen diuersitate alium filium
a patre, sed distributione, nec diuisione alium, sed distinctione,
quia non sint idem pater et filius, uel modulo alius
ab alio (alii.) pater enim tota substantia est, filius uero deriuatio
totius et portio, sicut ipse profitetur: quia pater
maior me est. a quo et minoratus canitur in psalmo
25] Ioh. 14, 28. 26] cf. Ps. 8, 6.
12 oikonomiae PMF, otxovojxiai; uulgo 15 quid modo quo modo P\'
(corr. R) 16 parenihesin indicaui: spiritum. male uulgo; non tamen
refragarer secludenti ea quae infra kguntur: non tamen diuereitatedistinctione,
quae haud scio an prior auctoris manus sint accipit M,
accepit PFuulgo 18 portendat Iun 19 spiritus sancti PM, spiritus
FSuttlgo 20 oikonomian PMF, oixovo|iiav uulgo 28 sint scripsi:
sit PMF 24 alii addidi (intellege: quippe qui etiam modulo alius ab
nrėo diuersi sinf) 26 minoratus R*, minor natu PMFR1 modicum R3
modico RI, dico PMF
modicum quid citra angelos. sic et pater alius a filio, dum filio
maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius
qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per
quem fit. bene, quod et dominus usus hoc uerbo in persona
paracleti non diuisionem significauit, sed dispositionem: rogabo
enim, inquit, patrem, et alium aduocatum mittet uobis,
spiritum ueritatis, sic alium a se * paracletum, quomodo
et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet
in paracleto, sicut nos secundum in filio propter oikonomiae
obseruationem. ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne
alius ab alio (alius) est? utique enim omnia quod uocantur,
hoc erunt, et quod erunt, hoc uocabuntur, et permiscere se
diuersitas uocabulorum non potest omnino, quia nec rerum.
quarum erunt uocabula. est, est, non, non; nam quod
amplius est, hoc a malo est.
Ita ut pater, et filius est, et (ut) neque dies eadem et
nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque
alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt. (ipse se\\
inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem
filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo
modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi
patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit.
habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem,
ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia,
ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero
uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi
ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero
5] loh, 14, 16. 14] Matth. 5, 37.
7 lactmam signaui: demonstrans uel tale aliquod participium intercidit
9 oikonomiae PMF, o~:xovo}ua$uulgo 10 ipsum FR, ipsud PM 11 alius
scripsi: aliud PMF alius addidi 12 permiscere se PM, permisceri
F 16 ut pater, et scripsi: aut pater aut PMF ut add. Eng 21 filium
-sibi om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 26 habebo scripsi isic
et infra l. 27): habeo PMF
pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater,
si filium habeam, filius, [ero] si patrem. porro si ipse ero quid
eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse
ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem
alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum,
si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo.
si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium,
sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse
sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo,
ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo,
qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam
non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem
patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere
enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia
filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium
diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum
sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut
et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non
sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius
non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium
continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat?
et: impossibilia apud saeculum possibilia apud
deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut
confundat sapientia: legimus omnia. (ergo>, inquiunt, (difficile
non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus
traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra
naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil
deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris
hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus.
21] Hiob 42, 2. cf. Gen. 18. 14. 22] Luc. 18, 27. 23J I CUT.
1. 27.
1 tunc PM, emic F tunc ero pater uulgo 2 ero seclusi 11 aeque
PF, ae M (que add. in mg. m. 1) 20 lactmam signaui: et dum filius
est, pater non erit supplenda censeo 24 legimus omnes fort. 28 sed
si R3, sensi PMFJi1
XXXXVII. Tert. III.
16
quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia
potest facere, ideo (quo)que credendum est illum fecisse etiam
quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset,
deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod
et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit.
potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse;
non tamen, quia potuit, extinxit. [oportebat enim et
miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac
ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque
non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei
enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit.
et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi
filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis
illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse.
Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam
nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si
enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex
ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non
ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro »
semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse,
non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo
meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem
ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius
demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego
8] cf. I Cor. 11, 19.
2 ideo quoque Oehlerus: ideoque PMF, defendit ideoque (= ideo quoqut
ut hodieque = hodie quoque) Eng 3 si uoluisset MFR1 mg (ita d margini
cod. Paterniacensis adscripsit Rhenanus: alias fid est in HirsaugiensiJ
si uolaisaet), ita saluus sim P, ita salus sim M (in mg. am. 1) 4 hominem
M (e ex is in ras.) 7 oportebat-crucifigi seclusi 17 erit alius M,
alius erit RP, erit P (sed add. R in mg. alius) qui om. F 21 prodisse
quod uulgo etsi scripsi: est. si PFM (si s. u add. m. 2) uulgo 22 non
M, quod non P (add. quod s. u. R) FSl 23 sic om. F scriptura « Jtf
(add. s m. 3) 24 aut M (corr. in et m. 1)
profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem
optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum:
\'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui
et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et
qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono
patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie
generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et
filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se:
filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et:
\'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium
uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me),
et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur
deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat?
an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem
et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, —
ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem
deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse
nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum
mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius,
si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam,
quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem
trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra
deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur
et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque
peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset,
ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum
loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per
1] Ps. 44, 2. 6] Ps. 2, 7. 10] cf. Ps. 109, 3. cf. Prou. 8, 22.
1 ernctuauit MF, eructauit Puulgo 2 aeque Oehlerus: haec PMF
3 eructuauit PMF, eructauit Ruulgo 4 eructuauit PF, eructauit
Jf, ipse, qui et fort. 7 generaui PM, genni F 13 deus dominus
PM. dominus deus F 15 quae in parenthesi posui respiciunt ad priorem
interrogationem: quem autem uerebatur sqq. 24 et de quo loquitur
om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 27 loqueretur Iun: loquebatur
PMFR*, loquatur R3 reliqui
16*
Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us.
in quem bene sensi; ponam spiritum meum super
ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe
et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus
ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem
Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis
salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de
patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me
ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo:
dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium
tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in
alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt
me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam
sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba
facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem
ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino
meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec
dicit dominus domino meo Christo, item per eundem
ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui
nostro, et brachium domini cui reuelatum est?
ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix
in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria.
haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas
euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem
et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in
1] Es. 42, 1. 4] Es. 49, 6. 8] Es. 61, 1. 10J Ps. 70. 1S.
12] PB. 3, 2. 16] Ps. 109, 1. 18] Es. 45, 1. 20] Es. 53, 1—2.
9 euangelizanflum pauperibus fort. (cf. adu. Marc. V, 14) ad patrem
in psalmo MF. in psalmo ad patrem Puulgo 10 dee domine scripti:
de eodem PMF, domine Eng dereliqueris R, derelinqueris PJMF
13 qui add. Oehlerus 14 id est Christum ad deum seclusi; desuut hacc
uerba etiam in P (add. R ex ffirsaugieum) 17 dextram P 20 ad
patrem de filio om. P (add. R ex Hirsaugienn) M 25 sunt addidi
26 contestanies maiorem uulgo
retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste,
distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat,
spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo
pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel
ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a
spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate
constituunt.
Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non
conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et
singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse:
\'faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute
unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam
factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit,
ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur.
aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur.
quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater
filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?
immo, quia iam adhaerebat illi [filius] secunda persona,
sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter
pronuntiauit: \'faciamus\' et \'nostram\' et \'nobis.1 cum quibus
enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem,
qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus
hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate
trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit
inter personas: (et fecit) deus hominem, ad imaginem
10] Gen. 1, 26. 13J Gen. 3, 22. 28] Gen. 1. 27.
1 habemus MFPmg (add. R ex Hirsaugiensi) R1, habeamus hta
nulgo paucis tamen manifeste distinctio uulgo tamen MF, tam P
4 duae hic reeensiones commixtae uidentur: 1) quae uel ad filium uel
1111 patrem, 2) quae nunc ad patrem de filio, nunc ad filium de patre
5 a,l filium (alt.) om. P (add. R ex Hirsaugiensi) M nunc seclusi
a spiritu scripsi: ad spiritum PMF 9 conexae P, connexae MF
12 atpote PMF, utpote R uulgo 19 filius seclusi 22 similem? filio
Oehlerus, similem, (cum) filio Rig 23 induiturus PMF, induturus Rig
spiritui fort. 24 <cum eis) quasi fort. cum ministris MF, cum magistria
P (corr. R), comministris Iun 26 et fecit add. Pam
dei fecit illum. cur non (suam,) si unus qui faciebat, et
non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem
faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior,
imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo
formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus
operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem,
nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et
facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat
hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis
quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente
et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit
deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum:
et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare
maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora,
id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine
quo factum est nihil. qui si (et) ipse deus est secundum
Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem,
ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere
debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine,
ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum, (etsi) ubique
teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium
dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum.
qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet,
fieri per eum, (cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus
esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi
iuberet.
Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus
dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es,
7] Gen. 1, 3. 8] cf. Ioh. 1, 9. 11] Gen. 1, 6. 7. 13] Gen.
1,14.16. 15] Ioh. 1, 3. 17] Ioh. 1, 1.
5 ueri Urs, uero PMF 6 primo MF, primum P uulgo 8 scilicet
scripsi: statim PMF uera lux MF, lux uera P uulgo 16 (et) ipse
stripsi: ipse PMF 17 erit F 20 etsi add. Rig 21 teneo PM.
teneam F 23 aliter distinxi: dum iuberet fieri uulgo, dum iuberet
(enim,) fieret Lat 24 (cui> tum scripsi: tamen PMF aut MF. haud
Ptiuhjo 27 si(c) alius Oehlerus
puta interim tu; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe
et in psalmo duos deos dictos: thronus tuus, deus, in
aeuum; ** uirga regni tui; dilexisti iustitiam et
odisti iniquitatem: propterea unxit te, deus, deus
tuus. si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, adfirmat
et hic duos deos. [pro uirga regni tui] inde et Esaias ad personam
Christi: et Se bo in, inquit, uiri elati, ad te transibunt
et post te sequentur uincti manibus et ad te
adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus
noster, et nesciebamus, deus Israhelis. et hic enim
dicendo \'deus in te\' et (tu deus\' duos proponit: qui erat
in Christo et [spiritum] ipsum. plus est, quod (et) in euangelio
totidem inuenies: in principio erat sermo, et sermo
erat apud deum, et deus erat sermo: unus, qui erat,
et alius, penes quem erat. sed et nomen domini in duobus
lego: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram
meam. et Esaias haec dicit: domine, quis credidit
auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum
est? \'brachium\' enim \'tuum\', non \'domini\' dixisset, si non
dominum patrem et dominum filium intellegi uellet. etiam adhuc
antiquior Genesis: et pluit dominus super Sodomam et
Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec
aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda
2] Ps. 44, 7-8. 7] Es. 45, 14. 15. 13] Ioh. 1, 1. 161 PH.
109, 1. 17] Es. 53, 1. 21] Gen. 19, 24.
1 interim tu MF, interim P 2 tuus deus P, deus tuus MF 3 lac\'enam
signaui: virga directionis (siue aequitatis) itercid,t 4 te deus
uulgo 5 adfirmat et hic scripsi: adfirmat sed hic PMF, (adfirmat)
adfirmasset hic Oehlerus 6 pro uirga regni tui seclusi: pro uirgae regnatu
Oehlerus 8 sequentur M (e ex u a m. 1) i23, sequuntur PFR1 uincti
manicis fort. (= fcapiva\'. ysipoiteSats) ad te MF, te P 11 proponit:
qui erat scripsi: proponit, qui erant PMF 12 in Christo F, in
Cbristum MP spiritum seclusi, ut interpretamentum uerborum qui
erat in Christo; transponi mauult Eng ita.* in Christo, spiritum, et ipsum.
spiritum ipsum MF, spiritum Py spiritum sanctum Oehlerus < et>
in scripsi: in PMF 19 tuum R, suum PMF non <domini) Rig:
omnino Oehlerus 23 aut nega FR, autem nega PM
quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et
parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent
sensum? quodsi ex illis ea, qui tunc dominum non sustinebant
dei se filium ostendentem, ne eum deum crederent,
recordare tu cum illis scriptum esse: ego dixi: uos dii
estis et filii altissimi, et: stetit deus in ecclesia
deorum, ut, si homines, per fidem filios dei factos, deos
scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis
uero et unico dei filio id dei nomen iure contulisse, \'ergo\',
inquis, \'prouocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum
scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices\\
absit. nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per
dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum
discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam
tres cum spiritu sancto, — secundum rationem oikonomiae, quae
facit numerum, ne, ut uestra peruersitas infert, pater ipse
credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non
ita traditum est — duos tamen deos et duos dominos numquam
ex ore nostro proferimus, non quasi non et pater deus et
filius deus et spiritus deus et dominus unusquisque, sed quoniam
(ideo) retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi
uenisset Christus, et deus agnosceretur et dominus uocaretur,
quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et
domini in scripturis inueniretur, merito Christus non esset
admissus ad nomen dei et ad domini, — nemo enim alius
3] cf. Ioh. 10, 33. 34. 5] Ps. 81, 6. 6] Ps. 81, 1.
3 dominum om. P (add. R s. u. ex Hirsaugiensi) substinebant PM
4 ne P, nec MF deum scripsi: dominum PMF 9 id dei acripei:
et domini MF, domini P, et dei Eng 12 qui 8. u. a m. 1 M 15 spiritu
sancto RF, spiritum sanctum P (corr. R) M oikonomiae PMF,
oeconomiae uulgo 17 quo P (add. iam 8. u. R ex Hirsaugiensi)
19 deus om. P (add. R 8. u. ex Hirsaugiensi) 20 spiritus PM, spiritus
sanctus RF dominus Eng: deus PMF quoniam secludi uult EtJg
21 ideo addidi 25 et ad domini PM, et domini F parenihesin
indicaui: domini. nemo uulgo
praeter unus deus et dominus praedicabatur — et futurum
erat, ut ipse pater descendisse uideretur, quia unus deus et
unus dominus legebatur, et tota oikonomia eius obumbraretur,
quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. at ubi
uenit Christus et cognitus est a nobis, quod ipse, qui numerum
retro fecerat, factus secundus a patre et cum spiritu
tertius, etiam pater, per ipsum plenius manifestatus, redactum
est iam nomen dei et domini in unionem, ut, quia nationes
a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia
constitueretur inter cultores unius et plurimae diuinitatis.
nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios
lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et
nominantes. ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen
et domini et patri et filio et spiritui conuenire, deos et dominos
nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria
timidiores, quibus euadendi quaque pateret occasio, iurantibus
statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum
dei plures. itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed
apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et
filius. patrem deum appellem et Iesum Christum dominum
nominem. solum autem Christum potero deum dicere; sicut
idem apostolus: ex quibus Christus, qui est, inquit,
deus super omnia, benedictus in aeuum omne. nam
et radium solis seorsum solem uocabo; solem autem nominans,
cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam
nec soles duos faciam. tamen et solem et radium eius tam
11] cf. Matth. 5, 16. Ioh. 12, 36. Eph. 5, 8. I Thess. 6, 5. 21] cf.
Kom. 1, 7. 22] Rom. 9, 5.
1 praeter unus = nisi unus, ut uidetur et dominus MF, et unus
(loniino3 Puulgo 5 cognitum fort. ipse (sit) Oehlerus 7 etiam pater
!łł:il. sit) scnpsi: et iam pater PMF 8 ut Urs: et PMF 9 et Urs:
nt PMF 11 mundo om. F 15 taces R3, facies PMFB1 16 pateret
CrJJ: patet P, pata (ta ex f) M, pater F 17 quorum$M, quorum P.
jtius F, quorum sunt fort. 20 patrem deum scripsi: deum patrem PMF
\'2! Ghristum <nominans) fort. potero R. postero PMF 26 nec
soles acripsi: et soles MF, etsi soles P (si s. u. a m. 1) uulgo <non)
faciam Urs faciam, tamf-n uulgo
duas res et duas species unius et indiuisae substantiae numerabo,
quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.
Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus
patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum
enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum
dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta
mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes
uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo
faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus
autem et a multis deum uisum et neminem tamen
eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum]
secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem
diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut
Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et
tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum
uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut.
si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur
deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non
uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum
neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui
uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide.
batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus
pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus
pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari
licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in
caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura
portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet
6] Exod. 33, 13. 20.
2 quam (priore loco) R, qua PMF 4 quae R3, quem PMFM1 determinauit
FM, degerminauit PM 8 non enim-faciem meam om. F
10 autem scripsi: enim PMF 11 deum seclusi 13 et addidi 15 mortui
om. F 16 nemo om. F 19 aut (si> scriptura <non> mentitur scripsi:
aut scriptura mentitur PMF neque cum inuisum neque cum uisum M.
neque eum inuisum neque eum inuisum F, cum inuisum aut cura uisu:..,
Puulgo 20 profert P, praefert MF profert. iam unlgo\'
aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut
spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat,
unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed
diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et
inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem,
quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse
faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse
inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem
uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem
(et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem
Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum
coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus
quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem.
ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque,
ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi
uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat
(a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo
nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex
substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et
spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo,
quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes
in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio
loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi,
in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id
est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus
11] cf. Exod. 33, 11. 13] Gen. 32, 30. 21] Num. 12, 6—8.
25] I Cor. 13, 12.
5 iam scripsi: nam PMF adicient MF, adiciunt P uulgo 7 pronuntiarit
scripsi: pronuntiaret PMF \' 10 <et) patrem scripsi: patrem
et
PMJf 11 neget scripsi: negasset et (ex negą.şşęţ) PMF 13 deum
M. dominum PF 16 quasi uero scripsi: quasi non PMF 17 a addidi,
dpfendit quae traduntur Eng sic distinguens: quasi non ... filio competat,
patre seposito, in sua uisibilitate uisibilitate PMF, inuisibilitate
Harrisius, quem sequuntur Pam Rig Oehlerus 19 iam nunc-spiritus
dei seclusi: ex substantiae condicione iam nunc, et quia deus [et sermo et
spiritua dei] Eng qua deus Oehlerus 22 somnio PM, sompnis F
23 illi {alt. loco) Gel: illia PMF 25 non in imagine M, non imagine PF
tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie
ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et
colloquium facie ad faciem in futurum, — nam hoc postea
adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio
uisum cum illo Moysen colloquentem — apparet retro semper
in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est
filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi
adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad
faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius
uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic
Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus
sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius
uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque
et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat,
si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus
negatur? si erat quae uisa est, — uidi, inquit Iacob, deum
facie ad faciem, et salua facta est anima mea — alia
debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid
filius quidem uidebatur, — etsi facie, sed ipsum hoc in
uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et
spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest — faciem
autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non
facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre
consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit
dicere: (facies mea est ille homo\', et: \'faciem mihi praestat\'?
pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater.
4] cf. Matth. 17, 3. Marc. 9, 3. Luc. 9, 30. 16] Gen. 32, 30.
26] Ioh. 14, 28.
4 secessu P, secessum MF 6 somnio P, sompno MF 9 ut et
scripsi: ut est PM, eet F (ut s. u. a m. alia) 10 in aenigmate MF. et
in aenigmate Puulgo 11 esset scripsi: est PMF 13 quia uiderat MF,
si uideret P 15 si tamen ostenderat om. F at quae fort. 16 negatur,
si uulgo parenthesin indicaui: uisa est? uid i uulgo 19 parenthetrin
indicaui facie sed scnpsi: facies et F, facies sed PM 20 somnio PM,
somno F 21 potest? faciem uulgo 22 patrem. quis uulgo non Fr\'s:
num PMF 25 praestat. pater uulgo 26 me est PF, est me M
nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus
dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est,
merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem
suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an
facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput
enim Christi deus.
Si hunc articulum quaestionibus scripturae ueteris
non expediam, de nouo testamento sumam confirmationem
nostrae interpretationis, ne quodcumque in filium reputo, in
patrem proinde defendas. ecce enim et in euangeliis et in
apostolis uisibilem et inuisibilem deum deprehendo sub manifesta
et personali distinctione condicionis utriusque. exclamat
quodammodo Iohannes: deum nemo uidit umquam, utique
nec retro; ademit enim temporis quaestionem dicendo deum
numquam uisum. confirmat et apostolus de deo: quem
nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, scilicet
quia morietur qui uidebit. idem ipsi apostoli et uidisse se
Christum et contrectasse testantur. porro si ipse est Christus
et pater et filius, quomodo et uisus est et inuisus? ad hanc
diuersitatem uisi et inuisi in unum conferendam quis ex
diuerso non argumentabitur recte utrumque dictum, uisibilem
quidem in carne, inuisibilem uero ante carnem, ut idem sit
pater inuisibilis ante carnem qui et filius uisibilis in carne?
1] Thren. 4, 20. 5] I Cor. 11, 8. 13] Ioh. 1, 18. 15] I Tim.
6, 16. 17] cf. Ei. 33, 20. cf. I Ioh. 1,1.
I spiritus (gettetiuum intellege) eius persona scripsi (cf. adu. ltIarc.
III, 6): BpirituB personae eius PMF 2 persona paterni spiritus scripsi:
personae paternae spiritus PMF 3 cuius spiritus Urs: spiritus cuius
PMF persona PMF. personae Iun, quem sequitur Oehlerus eius
PMF, eum Urs, quem sequuntur Rigaltius et Oehlerus 4 mira res Ura:
mirarer PMF 5 eius P, eius Xpi FM (eras. Xpi m. 1) 7 scripturae
ueteris <quantum potuimus solutis) fort. 14 deum Pam: dominum PMF
15 nisum om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 16 uidere Pam:
uidt-ri PMF 18 ipse om. F est Christus et Pam: est et Christus
PM (prob. Eng), est et Christus et F 19 Christus, pater et filius,
quomodo Eng et uisus F, uisus PM 23 qui PF, quia M
atquin si idem ante carnem inuisibilis, quomodo uisus etiam
retro inuenitur ante carnem? aeque si idem post carnem uisibilis,
quomodo et nunc inuisibilis pronuntiatur ab apostolis.
nisi quia alius, quem, et retro uisum in aenigmate, plenius
uisibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est.
alius, quem numquam quisquam uidit, [nisi] pater scilicet,
cuius est sermo? denique inspiciamus, quem apostoli uiderint.
quod uidimus, inquit Iohannes, quod audiuimus, oculis
nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt
de sermone uitae. sermo enim uitae caro factus est.
auditus et uisus et contrectatus, quia caro, qui ante carnem
sermo tantum, in primordio apud deum patrem, non (deus)
pater. [apud sermonem] nam etsi deus sermo, sed, quia es
deo deus, apud deum, quia cum patre, apud patrem. et
uidimus gloriam eius, tamquam unigeniti a patre.
utique filii, scilicet uisibilis, glorificati a patre inuisibili. et
ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuuaret
aduersariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum uidisset.
ad distinguendum inter inuisibilem patrem et filium uisibilem
superdicit ex abundanti: deum nemo uidit umquam. quem
deum? sermonem? atquin: uidimus et audiuimus et
contrectauimus de sermone uitae praedictum est. sed
quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo.
unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit.
8] I loh. 1, 1. 12] cf. Ioh. 1, 1. 14] Ioh. 1, 14. 20] I Ioh.
4. 12. 24] Ioh. 1, 18.
4 quem .. uiaum Urs: qui.. uisus PMF uisibilem plenius F 6 nisi
seclusi 10 est scripsi: et PMF; intcllege: sermo vitae is sermo est.
qui caro est factus 11 qui ante carnem sermo tantum in primordio
uulgo 12 sermo tantum: scilicet nondum sermo uitae deus nddidi
13 apad sermonem seclusi: redarguitur enim adueimsarius dicens sermonem
ipsum esse deum patrem, ut docent quae sequuntur. quia ex
deo deus, apud deum scripsi: apud deum, quia ex deo deus PMF 17 ne R3.
ut PMFR1 20 superadicit susp. Eng 21 et contrectauimus om. F
22 nitae om. F 23 deus erat PMF, deum erat Urs 24 unigenitus
<scilicet) Urs qui sinum patris MF (cf. 238, 6): qui est in sinu patris
P, qui esse in sinu patris Oehltrus.
ipse et auditus et uisus et, ne phantasma crederetur, etiam
contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem
uidit. nonne, inquit, uidi Iesum? Christum autem (si) et
ipse deum cognominauit: quorum patres, et ex quibus
Christus secundum carnem, qui est super omnia
deus benedictus in aeuum, ostendit et ipse uisibilem
deum filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est
Christus dictus est. de patre autem ad Timotheum: que m
nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, exaggerans
amplius: qui solus habet inmortalitatem et
lucem habitat inaccessibilem, de quo et supra dixerat:
regi autem saeculorum, inmortali, inuisibili, soli
deo, ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem,
accessibilitatem, quem mortuum contestatur secundum scripturas
et a se nouissime uisum, per accessibilem utique lucem,
quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus
est, neque Petrus et Iohannes et Iacobus sine rationis, [et
amentia, qui] credo, morituri ibidem, si non passuri filii
gloriam, sed patrem uidissent. deum enim nemo uidebit
et uiuet. si haec ita sunt, constat eum semper uisum ab
initio, qui uisus fuerit in fine, et eum nec in fine uisum,
qui nec ab initio fuit uisus, et ita duos esse uisum et
3] I Cor. 9. 1. \' 4] Rom. 9, 5. 8] I Tim. 6, 16. 12] I Tiin
1. 17. 14] cf. I Cor. 15, 3. 8. 19] Exod. 33, 20.
1 ipse et P, et MF 3 si addidi 4 ipse MF, ipsum P deum
Gel: dominum PMF 5 super F, per PM 6 aeuum. ostendit uulgo
7 deum MF, domini P, dei Pam quia qui PM, qui quia F 15 et
a se MR3 ut a se PFR1 16 neque ipse R3, neque et ipse PMFRI
17 et iohannes PM, neque iohannea F rationis R3 (scil. periculo):
ratione PMFR1 et amentia qui seclusi (postquam rationis in ratione
deprauaium erat, superscripsit huic uocabulo aliquis amentia, quod deinde
inter uerba irrepsit). 18 uerba: credo morituri ibidem, quae in libris mas.
paulo infra post patrem uidissent leguntur htl-c transtuli. claudicantem
periodum ut sanaret, idem ille corrector addidit quod seclusi qui, Eng
ordinem traditum uerborum defendens sic uult rescribi: qui si—uidissent
<es5ent,> credo, mortui ibidem
inuisum. filius ergo uisus est semper, et filius conuersatus est
semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris
et uoluntate, quia filius nihil a semetipso potest
facere, nisi uiderit patrem facientem, in sensu scilicet
facientem. pater enim sensu agit, filius, qui in patris sensu
est, uidens pei-ficit. sic omnia per filium facta sunt et sine
illo factum est nihil.
Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et
quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit
filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio
diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio]
sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data
est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non
iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit
filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et:
omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in
manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia
non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est.
qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque
disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens.
pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem,
deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit,
ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in
, uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum
praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in
3] Ioh. 5, 19. 6] cf. Iob. 1, 3. 9] Ioli. 3, 35. 121 Ioh. 1. I.
13] Matth. 28, 18. loh. 5, 22. 21-22] cf. Gen. 19. 24
1 est (lJCO priore) PM, fuit F 4 in sensu scilicet facientclII om. P
(add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 5 filius PM, filius uero F patris
sensu PM, sensu patris F 10 in manu Paw: in sinu PMF 11 tradidit.
ex quo uulgo a primordio seclusi: a primordio PF, primordio M
(a eras. m. 1) 12 sermo, cui uulgo 19 qui et PMFJR1, qui R3uulfjo
20 dispertiens Urs 22 dominus a domino Pam (rf. 247, 21) 24 somn:i»
Pltl, sompno F 25 semper fort. delcndum quem Frs: qua*
PMF in finem. ita Ura, infinita PJIF
fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus
conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus;
ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus
filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale
quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt
ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt.
sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus
etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans
Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod
hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham,
quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus
eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna
ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse,
qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et
lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus,
propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos.
sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire,
tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit
propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum,
non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur
gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique
filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille
inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille
qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu
factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt
ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum,
6] I Cor. 10. 11. 9] Gen. 8, 9. cf. Gen. 6, 6. 11] Ioh.
2, 25. 16] cf. Ps. 8, 6. 20] cf. Ps. 8, 6. 23] cf. I Tim. 6, 16.
24] cf. Act. 17, 24. 25] cf. Ps. 96, 4—5. 26] cf. Es. 10, 14.
1 ediscebat, et deus, in scripsi (et deus = et cum deus etiamtum,
łłOndNJn caro esset jilius): ediscebat et deus in uulgo 4 <cum) et Eng:
(siy et R3 uulgo 6 decurrernnt F 15 ipsam natiuitatem om. M 16 modicum
<quid) Urs 17 sed quae scripsi: sed PMF 18 tu scripsi: quae
tu PMF ipsi PM, ipse F 20 quodsi Semlerus: quid si PMF reliqui
cronabatur RF, coronabitur P (corr. R i in a) M coronabat addidi
:!2 pater? ceterum uulgo 23 uidere PM, uideri F 25 contremescit
PMF, contremiscit Suulgo
XXXXVII. Tert. III.
17
cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus,
non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille
altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens
Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham
sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti
uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit?
quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo
et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda
fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre,
licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in
Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt.
hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio
omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse,
ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum
et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem:
deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto
magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum
semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,
facilius existimauerunt patrem in filii nomine uenisse
quam filium in patris, dicente ipso domino: ego ueni in
patris mei nomine, item ad ipsum patrem: nomen
tuum manifestaui hominibus, condicente etiam scriptura:
benedictus qui uenit in nomine domini, utique
filius in patris nomine. sed nomen patris: deus omnipotens.
(altissimus,) dominus uirtutum, rex Israhelis, qui est. quatenus
1] cf. Ee. 66, 1. 6] cf. Dan. 3, 92. 16] Es. 40, 28. 20] Ioh.
5, 43. 21] Ioh. 17, 6. 23] Ps. 117, 26.
3 deambularit Eng: deambulauit PMF, deambulauerit R 6 uocarit
PM, uocauerit F apparuerit-quamquam ... dictus—uulgo 7 dictus
et PMFB1, dictus, ni haec R3 uulgo 8 aenigmate (fnissent?> scilicet
JS3 uulgo 9 fuissent Urs: fuisse PMF 11 monumentis PMF, monumento
Pam recondunt scripsi: reconcludunt PMF 13 decurrisse F
18 lacunam signaui: certi uel praesumentes uel simile aliquid intercidisse
puto 19 male hic distinguuntur capita uenisse scripsi: egisse PMF
23 utique F, utriusque M (corr. in utrique m. 1), utrique P (del. Utteram
r R) 24 sed scripsi (sunt aduersarii quae sequuntur); et PMF. sed et
XJrs nomina Urs 25 altissimus om. PMFR1; add. R3 (cf. 259, o)
ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse
et in his filium uenisse et in his semper egisse et sic ea in
se hominibus manifestasse. omnia, inquit, patris measunt.
cur non et nomina? cum ergo legis deum omnipotentem et
altissimum et deum uirtutum et regem Israhelis et qui est,
uide, ne per haec filius etiam demonstretur, suo iure deus
(omnipotens.) qua sermo dei omnipotentis quaque omnium
accepit potestatem, altissimus, qua dextera dei exaltatus,
sicut Petrus in Actis contionatur, dominus uirtutum, quia
omnia subiecta sunt illi a patre, rex Israhelis, quia illi proprie
excidit sors gentis istius, item qui est, quoniam multi [filii]
dicuntur et non sunt. si autem uolunt et patris nomen Christi
esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum
aduersus id, quod et de Apocalypsi Iohannis proferunt: ego
dominus, qui est et qui fuit et (qui) uenit, omni-.
potens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non
putant etiam filio conuenire. quasi qui uenturus sit ** omnipotens,
cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam
deus dei filius.
Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne
facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum
deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos
proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),.
inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius
et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua
argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet
3] Ioh. 16, 15. 8] cf. Act. 2, 33. 14] Apoc. 1, 8.
7 omnipotens add. R3, om. PMFR1 11 filii seclusi: dii Oiacconiuв,.
filii (dei) Eng (alludi htc putam ad I Ioh. 3, 10). 12 patris nomen
Christi scripsi: Christi nomen patris PMF, defendit Eng sic distinguens:
si autem nolunt, et Christi nomen patris esse audient suo loco 13 sludient
i23, andiunt PM, andinit F promptum Oehlerus: promotum PMF
14 et de PM, de F 15 qui est et qui fuit et <qui) uenit scripsi: qui
eat et qui fuit et uenit MRs, qui est et qui uenit F, qui est et qui
erat et qui fuit et uenit PR1 17 lacunam signaui: sit, omni<potentis
filius, non sit omni>potens fort., sit, <Don sit) Eng 18 sit dei filius quam
PMF; del. dei filius Urs 24 unus PM, unum F
17*
rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem
et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea
constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse,
cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium
ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur.
sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur
ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda,
quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur.
igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod
ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius
a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi
pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros
atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem
falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium.
quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum,
etsi non nominatum. atquin si nominasset illum,
separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius
meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset.
puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non
est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non
et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non
esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum
quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes
manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium
deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat,
filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur.
sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque
me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum
quo caelum solus extendit.
9] cf. EB. 45, 5. 27] Es. 45, 5. 29] of. Es. 44, 24.
9 alius absque eo MP, absque eo alius FRuulgo 13 definitionem
RF, definitionum P (ft ex e) M 20 detiotasses (s ex t a m. 1) M:
denotasset PF 21 praeter JR3, per PMFR1 22 lacunam signaui:
pronuntiasse eum intellege uel similia tnterciderunt
(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis
arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad
ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum,
qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis
uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt
aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque,
subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti
praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non
admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego
aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum
dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam,
[fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa
compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam
autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus
dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis
enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in
ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum
deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur,
quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine
eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone
eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus
eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit
filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium
2] Es. 44, 24. 9] Prou, 8, 27. 10] Es. 40, 13. 12] cf. Prou.
8, 30. 14] cf. I Cor. 1, 24. 15] cf. I Cor. 2, 11. 19] cf. Ioh. 1, 3.
20] Pb. 32, 6.
1 (si) qui scripsi: qui PMFRI, quin JB3 uulgo, qui = quomodo intellegit
Eng Loc dictum scil. quod modo attigit auctor 260, 29. 6 aut
ab aliq ua erlrinsecus (uirtute uolunt) ad opera mundi fort. (Achamoth
intellego Valentinianorum, cf. adu. Val. cap. 25), ad alia, quae extrinsecus
sunt opera mundi Eng 10 illi. et R, illi <simul.> et Pam, illi?
et Oehlerus et Esaias dixit Eng: et si dixit PMF, et si dixit (apostolus)
Urs 11 fuit secl. Eng: fuit PM, non fuit F, ait Drs 12 aderat.
in uulgo 14 Christus seclusi 18 sed et PM, sed F 20 nisi PM,
nisi enim FR uulgo 21 spiritu (oris) eius Urs (sed cf. cap. 7) omnia
uirtus PM. omnes uirtutes FBuulgo 22 dei, ipse erit scripsi: ipse
erit dei PMF
extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris
solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit
signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens
sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans.
sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius
meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse
interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet
cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit
uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati
sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum
et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum
extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit.
idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego
sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat
sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater
non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus)
non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non
potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum
putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio
eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum
eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum
a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus
etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos:
et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus,
qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius
duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione,
cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun
tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur,
1] cf. Es. 44, 24. 2] Es. 45, 25. 26. 5] Luc. 9, 35; Matth. 3. 17.
9J Es. 44, 24. 10] cf. Ps. 32, 6. 13J Es. 41. 4. 14J Ioh. 1, 1.
1 qua a R, qua PM, qua de F 10 sunt. quia uulgo 12 qui scripsi:
quia PMF 16 primus addidi 19 saluus PMFRt, salua JS3 uulgo
20 habet Urs 23 etiam coniunge cum in scriptura, nisi forte rescribendum
est: iam et 24 scandalizarentur F, scandalizentur PM reddidimus
scripsi: reddimus PMF 25 non dii scripsi: dii non PMF
quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed
unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat.
Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera
praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam
excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant,
et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu
nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus
et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem
domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus
et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et
pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque
testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura
intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum.
nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca
aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt.
regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus
et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in
pauciora.
Aspice itaque, quanta praescribant tibi etiam in euangelio
ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem
tuam. et in primis ipsa statim praefatio Iohannis
euangelizatoris demonstrat, quid retro fuerit qui caro fieri
habebat: in principio erat sermo, et sermo erat apud
deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud
deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum
est nihil. nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo
scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a
7] Es. 45, 5. 9] Ioh. 10, 30. 10] Ioh. 14, 9. Ioh. 14, 11.
23J lob. 1, 1-3.
3 eoram om. F 5 quae om. F 6 saluo M, salua PF statu
scripai: sonatu F, sonitu PM 10 uidit PM (corr. i in e m. 2), uidet F
12 cedere JR3. credere PMFR1 13 est hoc F 14 inuenire Iun: inueniti
PMF reliqui 16 ab initio PM, semper ab initio F 17 pluribus.
etin addidi 18 pauciora Urs: paucioribus PMF utique et in paucioribus .
tecludi uult Eng, improbans quae supra addidi 23 erat uerbum P
{erasit R et superscripsit sermo)
principio, alius apud quem fuit, alius sermo dei, alius deus, —
licet et sermo deus, sed qua dei filius, non qua pater — alius
per quem omnia, alius a quo omnia. alium autem quomodo
dicamus, saepe iam edidimus: quo alium dicamus necesse est
non eundem, — (non eundem) autem non quasi separatum —:
dispositione alium, non diuisione. hic ergo caro factus est,
non ipse, cuius erat sermo. huius gloria uisa est tamquam
unici a patre, non tamquam patris. hic unicus sinum patris
disseruit. non sinum suum pater. praecedit enim: deum
nemo uidit umquam. idem et agnus dei ab Iohanne designatur,
non ipse, cuius est dictus. certe filius dei semper, sed
non ipse, cuius est filius. hoc eum Nathanahel statim sensit,
sicut et alibi Petrus: tu es filius dei. hoc et ipse recte
sensisse illos confirmat, Nathanaheli quidem respondens: quia
dixi: uide te sub ficu, ideo credis, Petrum uero beatum
adfirmans, cui non caro neque sanguis reuelasset quod [et
patrem] senserat, sed pater qui in caelis est. quo dicto utriusque
personae constituit distinctionem: et filii in terris, quem
Petrus agnouerat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro
reuelauerat quod [Petrus I agnouerat [dei filium Christum].
cum in templo introiit, aedem patris appellat, ut filius.
cum ad Nicodemum dicit: ita, inquit, dilexit deus mundum,
7] cf. Ioh. 1, 14. 8] cf. Ioh. 1, 18. 9] Ioh. 1, 18. 10] cf. Ioh.
1, 29. 12] Ioh. 1, 49. 13] Matth. 16, 16. 14] Ioh. 1, 50. 15] cf.
Matth. 16, 17. 20] cf. Ioh. 2, 16. 22] Ioh. 3, 16.
1 alius sermo dei, alius deus scripsi: alium sermonem dei alium dominum
(deum Iun) PMF 2 sermo deus scripsi: deus sermo PMF 3 alius scripsi
(bis): alium PMF 4 dicamus (loco priore) Rig: praedicamus PM (a in e
corr. m. 2) F 5 (non eundem) autem Oehlerus: parenthesin indicaui
ego 6 caro factus est PM, factus est caro FB uulgo 8 unicus Eng:
unius PMF, unus Pam sinum om. F 10 idem et agnus Urs: inde
et si agnus PMF reliqui 11 dictus scripsi (scil. agnus; dictus est =
dicitur cf. 237, 6 et 278,8): dilectus PMF 12 eum PMFB1, enim B2GN
14 Nathanaeli Gel: nathanahel PMF 15 dixi R3, dixit PMFBl 16 et
. patrem seciwst: reuelasset, — quod et patrem senserat — sed Eng, dqeradens
quae infra l. 20 seclusi 20 Fetrus seclusi dei filium Christum
seclusi 21 templo PMFB1, templum B3 uulgo 22 inquit om. Pam
ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui
crediderit non pereat, sed habeat uitam sempiternam.
et rursus: non enim misit deus filium suum in mundum,
ut iudicet mundum, sed ut saluus sit mundus per
eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non
crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit
in nomine unici filii dei. Iohannes autem, cum interrogaret
qui de Iesu, cur tingeret: pater, inquit, diligit filium
et omnia tradidit in manu eius; qui credit in filium,
habet uitam aeternam; qui non credit in filio dei,
non uidebit deum, sed ira dei manebit super eum.
quem uero Samaritidi ostendit? si Messiam, qui dicitur
Christus, filium utique se, non patrem, demonstrauit, qui et
alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. exinde discipulis:
meum est, inquit, ut faciam uoluntatem eius,
qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos
de paralytici sanitate: pater meus usque modo operatur,
et ego operor. pater et ego filius dicit. denique propter
hoc magis Iudaei illum interficere uolebant, non
tantum quod solueret sabbatum, sed quod patrem
suum deum diceret, aequans se deo. tunc ergo dicebat
ad eos: nihil filius facere potest a semetipso, nisi
uideat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem
et filius facit. pater enim diligit filium et omnia
demonstrat illi, quae ille facit, et maiora istis opera
3] Ioh. 3, 17—18. 8] Ioh. 8, 85-36. 12] cf. Ioh. 4, 25-26.
15] Ioh. 4, 34. 17] Ioh. 5, 17. 18] Ioh. 5, 18. 22] Ioh. 5, 19-27.
2 crediderit RF, credidit (corr. R sec. ffirsaugiensem) M 7 cum
interrogaret qui de Iesu cur tingeret scripsi (cf. Ioh. 3, 26): cum interrogaretur
quid de Iesu contingeret PMF, cum interrogaretur quid de Iesu,
cam tingeret Eng 8 diligit Pam (cf. cap. 16): dilexit PMF 9 credit
Pam: credidit PMF 10 credit Pam: credidit PMF 12 nero om. F
15 (cibus) meus est fort. (cf. de ieiun. c. 15) 20 tantum R3, tamen
PMFR1 quod (prius) om. F 23 uiderit Pam 25 demonstrat scripsi:
demonstrauit PMF quae.-demonstrabit illi om. MP (sed in mg. haec
ex Uirsaugiensi addidit R) facit R, fecit F istis Pam: ista Jo\'
Hirsaugiensis teste Bhenano
demonstrabit illi, u t uos mirem ini. qu omodo enim (pater)
suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult
uiuificat. neque enim pater iudicat, sed omne iudicium
dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut
honorant patrem. qui non honorat filium, non honorat
patrem, qui filium misit. amen, amen dico uobis.
quod qui audit sermonem (meum) et credit ei, qui me
misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet.
sed transit de morte in uitam. amen dico uobis, quod
ueniet hora, qua mortui audient uocem filii dei, et
cum audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam
aeternam a semetipso, ita et filio dedit uitam aeternam
habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere
in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet,
sicut et filius dei per spiritum eius. adhuc adicit: ego autem
habeo maius quam Iohannis testimonium; opera enim.
quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me
testimonium perhibent, quod me pater miserit; et
qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me.
subiungens autem: neque uocem eius audistis umquam
neque formam eius uidistis, confirmat retro non patrem.
sed filium fuisse qui uidebatur et audiebatur. denique dicit:
ego ueni in patris mei nomine, et non me recepistis.
adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis
et altissimi nomine. interrogantibus autem quid facere
debeant respondit: ut credatis in eum, quem deus
misit. panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret
15] roh. 5, 36-37. 20J Ioh. 5, 37. 23] Ioh. 5, 43. 26] Ioh.
6, 29. 27] cf. Ioh. 6, 32.
1 demonstrabit scripsi: demonstrauit FHirsaugiensis pater addidi
(cf. c. 24) 2 uiuificat PM, uiuificabit F 7 sermonem <meum) Enrj:
sermonem F, sermones PMR1, sermones <meos) fipuulgo 8 uenit Cm
9 transit = transiit de uita uel morte in uitam F 11 qui audierint
Lat 13 habere om. F in a semet ipso F 14 quia PMF, qua Gei
17 illa et ipsa F 22 dicit PM, dicebat F 24 < et) omnipotentis Urs
de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se uenire, nec
reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed
ut patris faceret uoluntatem; uoluntatem autem patris esse,
uti qui uiderit filium et crediderit in eum, uitam et resurrectionem
consequatur: neminem porro ad se uenire posse,
nisi quem pater adducat; omnem (autem,) qui a patre audisset et
didicisset, uenire ad se, non quasi patrem aliquis uiderit
adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem. per quem
docti fiant, at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis
offert, si uelint discedere et ipsi, quid respondit Simon
Petrus? quo discedimus? uerba uitae habes, et nos
credimus, quod tu sis Christus. patrem illum esse an
patris? [Christum].
Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur?
suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset
Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit,
unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui
me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia
apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me
misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum
eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum
sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse
solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne
duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum
erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et
legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem
1—3] cf. lob. 6, 37—88. 3-5] cf. Ioh. 6, 40. 5] cf. Ioh. 6, 44.
6J cf. lob. 6, 45. 7] Ioh. 6, 46. 11] loh. 6, 68—69. 14] cf. Ioh.
h, 20. 16] Ioh. 7, 28. 21] Ioh. 7, 33. 23] Ioh. 8, 16.
6 autem addidi 10 quid PM, et quid F 11 discedimus PMF,
discedemus Pam 13 Christum seclusi, est interpretamentum uocis
illum 16 meque scitis scripsi (xdjis otBotxs): neque me scitis PMF
me
ex ueque, ut uid.), atque me scitis Iura, neque nescitis Oehlerus 22 negat
PM, negatur F, negans Oehlerus (in notis) 23 parenthesin indicalli
subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium
dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum
idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem
imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus,
ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse
illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent,
patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius,
sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari
alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non
cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit,
uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor
in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones
patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi
dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud
Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad
cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem,
sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego
sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit
(pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est,
et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione
Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent:
ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et
uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis,
et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis
locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater
uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni.
1] Ioh. 8, 18. 4] cf. Deut. 17, 6. cf. Ioh. 8, 19. 6] cf. ib.
9] Ioh. 8, 26. 12] cf. Ioh. 8, 27. 13] Hier. 1, 9. 15] Es. 50. 4.
17] Ioh. 8, 28. 22] Ioh. 8, 38. 24] Ioh. 8, 40. 25] Ioh. 8, 42.
5 pater om. F 6 ignotos PM, esse ignotos F ignotos, quod, si scripsi:
ignotos. quodsi uulgo 8 indiuiduitatem FR, indiuinitate P (corr. iii M
(corr. m. 1) 10 uerba qui me-in mundum, quae in libris mss. paulo
supra l. 9 post potest legttntur, huc transposui 13 patris om. F
15mihi datF 18 memetipso PM, me ipso F 19 pater addidi mecum
est. et hoc uulgo 21 eum uellent om. F 22 meum—patrem om. F
24 ueritatem om. P (add. R in mg. ex HirsaugientJi)
- et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam
arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut
radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:)
ego daemonium non habeo, sed honoro patrem
meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est
gloria mea; est qui me glorificet pater, quem
uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum;
at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis
uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius
seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit
et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro
uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera
dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu,
inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset
iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem
credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre
et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam
ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus
a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque
M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant,
quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor,
inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in
nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod
testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est
Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu
eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius,
4] Ioh. 8, 49. 5] Ioh. 8, 54-55. 10] Ioh. 8, 56. 13] Ioh.
9, 35. 14] ef. Ioh. 9, 36-37. 16] cf. Ioh. 10, 15. cf. Ioh. 10, 17.
18] cf. Ioh. 10, 24. 21] loh. 10, 25. 25] cf. Ioh. 10, 27-28. 26] Ioh.
10, 29. 30.
1 separamoa PM (s in r m. 1) Bl, eeparaui F, separantur IPuulgo
2 enim scripsi: antem PMF 3 et addidi 10 et scripsi: at PMF.
ac Patrl 11 laetatus PM, locutus F 12 caelum P (corr. R) 16 esse
«diierat M, esse om. F 19 dei 2?3, deus PMFJR1 25 lacunam signaui:
subiungens desidero 26 pater enim quod mihi dedit maius est omnibus PM,
pater enim qui maior est omnibus mihi dedit F Oehlerus inquit addidi
est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo
iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant
primo <ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in
nouissimo \'sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter
dictum est, tunc, quod (unum sumus\', non (unus sumus\'
(dicit.) si enim dixisset: \'unus sumus\', potuisset adiuuare
sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio
uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali
uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem,
ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem
patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati
patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit
duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se
opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur,
et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum
ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego
et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens.
non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est:
ego dixi, uos dii estis, **« et non potest solui
scriptura, quem pater sanctificauit et misit in
mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit:
filius dei sum? si non facio opera patris mei.
nolite credere; si uero facio et mihi credere non
uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod
ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit
pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus
12] loh. 10, 30. 13] cf. Ioh. 10, 32-33. 16] Ioh. 10, 30.
18] Ioh. 10, 34-38.
5 tunc MF, tum Puulgo 6 dicit addidi unus Rig: quod unus
PMF 8 generis unum Eng: generis, unum uulgo 12 obsequitur. unum
uulgo 13 adeo = adhuc, ut uidetur, nisi rescribendum est: ad ea se
om. P (add. J2 ex Hirsaugierun) 17 qua-oetendens subiunge uerbo
inquit 18 ipsum deum <patrem) fort. 19 lacunam signaui: desiderantur
uerba euangelii: et illos deos nominauit lex, ad quos sermo dei
factus est, quae hoc loco propter antithesin insequmttm: quem pater
sanctificauit deesse uix possunt 21 dixerit Iun: dixerat PMF, dixi Pam
25 erat XJrs
unum esse patrem (et filium.) adeo totum hoc perseuerabat
inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia
aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur.
Post haec autem Martha filium dei eum confessa non
magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si
errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem
eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens:
pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me
semper exaudias: propter istas turbas circumstantes
dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione
animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me
fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam
horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo
erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, —
scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia
respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius
meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et
isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae
tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes
filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista,
sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos
esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut
indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater
uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse
filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos
4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28.
14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28.
1 et filium add. TJrs 4 Martha Pam: maria PMF eum (8. u. a
m. 1) M 9 <sed> propter Lat 10 quod PM, quia F 14 <et> filius
Rig patris MP (add. mei R ex Hirsaugiemi), patris mei F pareMthtsin
indicaui: uox. ecce uulgo 15 ex abundanti Lat 16 respondet
P, respondit MF filio contestatur-isto seclusi, ut quae et uerborum
xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem
contestaturus Oehlerus 18 isto Pltl, in isto F 19 Praxea
R. praxean PMF 22 potestate, filiumque scripsi: potestate. filium
quoque PMF 23 oikonomia PMF, otxovo|ua uulgo 24 quo R3, quod
PMFR1 caelis. quo uulgo 25 quo PM, quod F
erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis.
cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi
thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram
demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in
caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui
et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit
a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si
aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius
apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset
pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso
postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater
sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut
sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius
erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare.
itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me
ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et
patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et
locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me,
non in me credit, sed in eum credit, qui me misit,
— quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio
pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me
misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non
sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi
1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28.
15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49.
1 caelis, cum uulgo 2 ubique. hanc uulgo suam om. F pater
mihi thronus minorauit F, pater. minorauit PM reliqui: quas indicaui
lacunas sic uelim expleri: <in caelo, inquit) mihi thronus. <(hinc e:)
minorauit 4 demittendo Urs: dimittendo PMFreliqui 8 aut FR3,
autem PMR1 ad filium R3, ad filium si autem pater PMFR1 9 terra.
-apud om. P (add. R in mg. ex Hirsaugienst) 10 pater scrijm: filius
PMF postularet Urs: postulet PMF 11 si add. R, om. PMF filius
erat pater et si pater erat (l. 12) secludi uult Eng 12 filius addidi
13 diceremus—diuisoa om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 14 erat
PM, erit F 15 tunc Frs: nunc PMF 16 ista uox PM, uox ista F
17 et filium FR, filium PM 20 parenthesin induauit Eng 21 me
conspicit MF, conspicit PRl, conspicit me R3 uulgo
mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus
enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum,
quando oporteat dicere sermonem-quae ego
loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec
quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus
Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse
de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit,
sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex
deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult
patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut
diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius
inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio
bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus
est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit:
nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus
est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo
patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si)
glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et
deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est
pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram,
mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta.
Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et
Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus,
quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego
sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per
1] Es. 50, 4. 3] Ioh. 12, 50. 7] Ioh. 13, 1. 3. 15J Ioh. 13, 81.
18] Ioh. 13, 32. 23] loh. 14, 5. 24] Ioh. 14, 6-7.
1 parentheainindicaui 3 sermonem-quaeseripsi: sermonem, quemPMF
4 loquor. sicut uulgo 6 nouerat R3, nominat PFM (in mg. m. 2 ut meminit)
R1 9 exisBe Urs: esse PMF 16 in illo PM, in caelo F 17 carne. in
qua et(si) scripsi: carne, in qua et PMF (intellege: quamquam Iesus et
ante glorificatus erat, tamen de futura sua glorificatione loquitur)
18 Iesas Iun: Iesum PMF et deus PM, deus F 19 glorificabit
Iun: glorificauit PMF 20 quem om. R3 reliqui praeter Oehlerum
21 glorificaturus erat addidi: glorificauit add. Urs 22 erant plane qui
PM, erant tibi plane quippe qui F quoniam PM, quomodo F 23 domine
enim inquit Gel, domino enim inquit PMF, domine, inquit Oehlervs
XXXXVII. Tert. III.
18
me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem;
sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus
iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris,
nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende,
inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a
Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis
me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se)
— hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an
quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore
Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico
intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae,
et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc
et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur,
immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente
et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui
et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a
Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni
hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem
honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum
conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se
ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci
uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id
est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\'
me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et
pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et
ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi
per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit;
et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater
uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem
4] Ioh. 14, 8. 6] Ioh. 14, 9. 15] Matth. 17, 5. Ioh. 12, 28.
23] Ioh. 14, 9. 24] Iob. 10, 30. 25] Ioh. 16. 28. 26] Ioh. 14, 6.
27] Ioh. 6, 44. 28] Matth. 11, 27. loh. 5, 21. 29] Ioh. 14, 7.
2 sed Gel: sed et PMF 7 se add. Eng: ego olim rescribendum
putabam: quasi) quem dicit cognosci \'<6(\') 12 et nouae Christum dei
scripsi: Christum dei et nouae PMF 16 a discipulis PM, diacipulis F
22 tempore non agnosci MF, non agnosci tempore Puulgo 2o ego
om. F 28 mihi pater PM, pater mihi F
cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat,
per quem pater et uideretur in factis et audiretur in
uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante,
quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in
lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet.
et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem
et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non
ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium
uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo
subicit: non credis, quia ego in patre et pater in
me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum
pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod
uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non
credis, quia ego in patre et pater in me, propterea
potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et
patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari
uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur.
igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem,
ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur,
et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus
hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et
filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non
sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in
me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae
manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per
eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque
personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in
me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non
puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater
5] Exod. 33, 20. 9] Iob. 14, 9. 10] Ioh. 14, 10. 13] ib.
:?2-23] ib. 27] ib. 28] Ioh. 14, 11. 29] ib.
2 in uerbis om. F 7 uirtutis fort. 10 credis PMF, creditis
Pam in me <est) Pam 11 credis PMF, creditis Pam 13 se
scilicet JS3, sic scilicet PMFR1 16 se existimari MF, existimari se Puulgo
20 ut om. F haberetur. et uulgo 22 quae ego FR, quae PM
18)
in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea
utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu
uidebatur.
Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius.
quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis
quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum
quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad
patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam
praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit.
sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto
tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum
sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum
sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem.
percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris
dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas
fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens
discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio
non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti?
et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum,
tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita
necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset
ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate
nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne
inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum.
uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium
ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et
dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum
6] cf. Ioh. 14, 16. 9] Ioh. 16, 14. 12] Ioh. 10, 30. 14-15] cf.
Ioh. 15, 1. 17] cf. Ioh. 17, 11. 18] Matth. 27, 46. 19] Luc. 23, 46.
28] Ioh. 20, 17.
5 in fine Eng perseuerat Lat: perseuerant PMF, defendit Eng, uerba
quae in fine euangelii pro subiecto accipiens 6 pater seclusi distinguitur
PMF, distinguuntur Urs 14 uitem scripsi (c/. Ioh. 15, 1): uiee
PMF 15 uti quem Leopoldtts: utique PMF, et quem Iun 16 agnosci
sdl. inuenies 18 est PMF, esset Urs 20 deuictae PlJf, deuicta
F gloriam R3, gloria PMFR1 25 quibus scripsi: quia PMF, quin
Urs, qui se Eng se add. Urs
et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus
ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque
clausula euangelii propter quid consignat haec scripta,
nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei?
igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem
patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam
euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut
patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.
Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem
ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne
tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat,
secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam
aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia
nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem
confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab
ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus
dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit
te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur
filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas
praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus
altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset,
scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret:
(deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens
autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo
deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura
erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut
4] Ioh. 20, 31. 16J Luc. 1, 35.
1 et deum meum PM (cf. 284, 15), deum meum FR 8 Iesum R5, in
Iesum PMFR1 10 decurrisse F 14 nunc scripsi: non PMF (de)
natiuitate Pam: natiuitate PMF 15 eum R3, enim PMFR1 16 adnuntiali
scripsi: adnuntiari PMF determinate Eng (defendeml adnuntiari)
17 in te om. F 18 uocabitur sanctum F 20 spiritus dei stisp. Eng
i non probans quam indicaui lacunam) lacunam signaui: ut et spiritus
dei deus est intercidisse puto 21 iilis scripsi: illos PM} illo F inicere
PM, uincere F quod-uerebatur om. F 24 etsi spiritum dei Eng,
nihil praeterea desiderans lacunam signaui: deus capit dici supplenda
censto: deus addidit TJrs 26 erit (isaam. 1) M sicut MF, sic P
enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum
quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem
quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus
substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus,
et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur.
carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et
spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei
non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus
est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius
ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius
est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei
quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus.
quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei
tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus
deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res
est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi
non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est.
quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et
haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque
substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus.
his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone
et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius
dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a
puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse
oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si
filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus
1] lob, 1, 14. 24] Luc. 2,49. 25] Matth. 4,3. 6. 26] Marc. 1.24. d.
Luc. 4, 34.
1 factus PM, factum F 8 dei scripsi: deus PMF 9 tamen P,
enim MF 10 ipse scripai: ipsa PMF cuius est PM, cuius F
13 non om. F quodsi Urs: quod PMF dei, tamquam uulgo 15 qua
ex Lat: quia ex PMF quae PMF, qua Urs quae et substantioa
res est seclusi: explicant haec quae breuius dicta sunt in uersu antecedenti:
substantiua res (cf. infra l.17 quia nec substantiua res est) substantiua
PM, substantia F 16 totius, multo Urs: totius. multo
reliqui 17 quia R3, qui PMFR1 18 (ut) et scripsi: et PMF 20 et
uirtus F, uirtua PM ipse susp. Eng 23 hoc se R3, si hoc se P]Į[PR:
qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei
a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem:
confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a
sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio
adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus
negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii,
non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a
malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et
horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis,
quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem
legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet,
exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum
ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis
promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in
patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec
semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.
Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi
debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique
enim obducti distinctione patris et filii, quam manente
coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii,
per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam
ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque
in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes
1] cf. Luc. 10, 21. cf. Luc. 9,20—21 (Matth. 16,16—17). 2] cf. Luc.
10, 21. 3] Luc. 10, 21; Matth. 11,25. 4] cf. Luc. 10, 22; Matth. 11,27.
51 cf. Matth. 10,32-83; Luc. 12,8-9. 6] cf. Matth. 21,33-41; Marc. 12,
1-9;Luc. 20, 9-16. 8] cf.Matth. 24, 36; Marc. 13,32. 9] cf. Luc. 22,29;
10] cf. Matth. 26,53. 12] cf.Luc. 23,46. 13] cr. Luc. 24,49. 14] cf. Mattb. 28,19,
1 ad uerba ChriBtum-negat cf. quae adnotaui infra ad l. 5 2 agnitum
P:łl, cognitum F exultans F, insultana PM uulgo 4 sapientibus, hic
fort. hic quoque cf. 278, 23 et in istis euangeliis 5 adfirmans fort.
patris PM, patri F nescio an huc sint inserenda quae supra l. 1
leguntur, hoc modo: et patris filium Christum se dei a Petro agnitum
non negat, confessurus confessurus MF, confessurum P uulgo negaturus
MF, negaturum Puulgo 9 soli PM, sibi F 17 manifestis PM,
manifestatis F congredi Pill, aggredi FB uulgo 19 (de) distinctione
Oehlerus 23 dicentes MF, discentes P uulgo
filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem
autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum
eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere
illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius
Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et
pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse
didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et
Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei
uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem
faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et
ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/
inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur
sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata
est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum
est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod
concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum,
[et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur
nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum
deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur
sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est
deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est
in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus
in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris
uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc
quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi
transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus.
ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse
est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini.
12] Luc. 1, 35. 17J Matth. 1, 23. 19] Luc. 1, 35. 21] Ps. 86, 5.
5 <alius) pater R3, pater P]łfFBl 7 uerba duos facere Ieaum et
Christum, quae in libr. mss. paulo supra post didicerunt comparent, huc
transtuli (cf. I p. 350, 3) * 8 praetractatis MF, retractatis P (corr. R
ex HiTsaugiensi) 10 ipse scripsi: ipsae PMF 13 itaque seclusi 17 et
pariundum seclusi 24 dum sermo in carne scripsi: sermo in carne
dum PMF, natus est: igitur sermo in carne. tum Eng 26 in carnem
scripsi: in carne PMF an indutus carnem RF, om. ltIP (add. haec
in mg. R ex Hirsaugiensi) 28 ut aeternum PM, in aetemum F
omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse
quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque
desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et
sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in
sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est,
ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur
et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera
sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione
substantiae caro factus est, una iam erit substantia
Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut
electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id
est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero
mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus —
sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro]
caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque
neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque.
sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum.
ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo
natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris;
certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum
et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in.
sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus
neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque
eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine
Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus
est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et
[sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum.
?<sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,
18] Ps. 86, 5. 24—26] Bom. 1, 3-1,
2 non om. F 4 aeternum P (corr. R in aeuum ex Hirsaugimsi)
•> transfigurari Urs: configurari PMF 6 fit PMR1, sit FR3 9 erit
Frs: erat PMF 10 mixtura PM, ei mixtura F 11 id est spiritus
(Jfn. F 13 parenthesin indicaui 14 caro seclusi 15 non am. F qui
Crs: quia PMF 16 dam add. Eng 19 et aedificauit PMR1, aedificauit
FR3uulgo 20 cam deum et hominem seclusi: ex u. 17 irrepsisse uide-
(ur 27 sermo seclusi: sermo <dei,> dei filius Eng
— de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas
substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes
et opera et signa, et caro passiones suas functa sit.
esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum,
anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi
tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non
tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed
et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione.
aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae
ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua
non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim
immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae
ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et
operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo
quia quod in carne natum est caro est et quod de
spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus
caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es
carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte,
qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium
hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans
sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui
filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\'
aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis
haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et
sermo deus et dei sermo.
Nunc de Christo. facis patrem. stultissime, qui nec
15] Ioh. 3, 6. 18] cf. Luc. 1, 35. 20] cf. I Tim. 2, 5.
1 enim ecripsi: autem PMF 4 sitiens P, sitiens iñs (= lesus) J/F
5 est seclust 6 electrum Pili, electvi F, ut electrum<ex auro et «rgenti»^.
fort., nisi omnino spurium est 9 aut Urs: ut PMF 13 distincte FR,
distinctae PM 20 eum scripgi: etiam PMF (cf. de res. carit. c. 63 init.,
24 quasi-spiritus om. F 26 miro quodam casu uerus ordo uerborum
hic turbatus est: uerba nunc de Christo (cf. supra l. 1). quae in libris num.
infra 283, 7 post patrem crederes leguntur, necessario huc erant transferenda.
pro eis hic leguntur: itaque Christum, nec ipsa suo loco. hiulm
auterti sententia est infra 283, 4 ubi praebent libri mss.: quam calciatus,
accidens nomini res. quae desunt: itaque Christus ob eam rem illuc inserui
ipsam uim inspicias nominis huius, si tamen nomen est
Christus et non appellatio potius; unctus enim significatur.
unctus autem non magis nomen est quam uestitus, quam
calciatus. itaque Christus accidens nomini res. an tu, si ex
aliquo argumento uestitus quoque uocaretur Iesus, quomodo
Christus ab unctionis sacramento, aeque legum filium dei
diceres, uestitum uero patrem crederes? si pater Christus est,
pater unctus est, et utique ab alio. aut si a semetipso, proba.
sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione
ecclesiae ad deum: conuenerunt enim uniuersi in ista
ciuitate aduersus sanctum filium tuum (Iesum,) quem
unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus. ita et
filium dei legum contestati sunt et filium a patre unctum.
ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre unctus est, non
pater, qui filium unxit. sic et Petrus: firmissime itaque
cognoscat omnis domus Israhel, quod et dominum et
Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc legum,
quem uos crucifixistis, Iohannes autem etiam mendacem
notat eum, qui negauerit Iesum esse Christum, contra de deo
natum omnem, qui crediderit Iesum esse Christum. propter quod
et hortatur, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi,
ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius
Iesu Christo. sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum
nostrum legum Christum. cum ad Romanos scribit, gratias
agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad
Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per
hominem, sed per legum Christum et deum patrem. et habes
10] Act. 4, 27. 15] Act. 2, 33. 18] cf. I Ioh. 2, 22. 19] cf.
I loh. 5, 1; 4, 2. 21] I Ioh. 3, 23. 22] I loh. 1, 3. 24] cf. Rom.
1, 8. 26] cf. Gal. 1,1.
1 est om. F 2 unctus enim R3, enim nnctus PMFB1 4 calciatus
PMF, calceatus Ruulgo an Urs: at PMF 10 ecclesiae om. P
I add. R ex Htrsuugiensi) 11 Iesum add. Pam 14 Iesus idem
MF, dominus idem P (in mg. Iesus idem add. R ex Hirsaugiemi)
16 dominum et M, deum et P (corr. RI, deum F 25 per-Chrietum
om. F (add. in mg. Ubrarius ipse)
(per) totum instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant
et duos proponunt deum patrem et dominum nostrum
Iesum Christum, filium patris, et legum ipsum esse Christum,
in altero quoque nomine dei filium. nam exinde, [eo iure] quo
utrumque nomen unius est, id est dei filii. etiam alterum
sine altero eiusdem est. et siue Iesus tantummodo positum
est, intellegitur et Christus, quia Iesus unctus est, siue solummodo
Christus, idem est et Iesus, quia unctus est Iesus.
quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo
impositum est. alterum accidens, quod ab unctione conuenit,
dum tamen Christus filius sit. non pater. postremo: quam caecus
est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi.
si Christi nomen patri adscribat! si enim Christus pater deus
est, qui dicit: ascendo ad patrem meum et patrem ues.
trum et deum meum et deum uestrum, utique alium
patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est.
alius est, qui solidat tonitruum et condit spiritum et
adnuntiat in homines Christum suum. et si adstiterunt
reges terrae et archontes congregati sunt in unum
aduersus (dominum et aduersus) Christum ipsius, alius
erit dominus, contra cuius Christum congregati sunt reges et
archontes. et si haec dicit dominus domino meo Christo.
alius erit dominus, qui loquitur ad patrem Christum. et cum
apostolus scribit: uti deus domini nostri Iesu Christi
14] Ioh. 20, 17. 17J Am. 4, 13. 18] Ps. 2, 2. 22] Ps. 109, 1.
24] Eph. 1, 17.
1 <per> totum instrumentum gcripsi: totum instrumentum PMFB
tota instrumenta RIIWZ,qo 2 deum patrem PMFH3, deum et patrem
MxOehlerus 4 altero FM, a teruni MP (corr. H u tn o sec. Hirsaflgiensem)
eo iure seclmi: iuxta exinde enim ferri nequit (exinde, qtiO
Teriulliano sollemne est) quo PM, quoque F 5 filii Urs: filius
PMF 7 quia Iesus R3, quia Iesus Christus PMFR1 8 Christus,
idem est et JR3, deest et PMFR1 11 Christus om. F 14 patrem PM.
ad patrem F 15 et deum meum PM (cf. 277, 1), et ad deum
meum F 16 deum om. F 20 dominum et aduersus addidi 23 Christum
scripsi: Christi PMF
det uobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit
deus Christi Iesu charismatum spiritalium largitor. certe, ne
per omnia euagemur, qui suscitauit Christum suscitaturus
[est] et m.ortalia corpora nostra tamquam alius
erit suscitator quam pater, mortuus et [pater] suscitatus, si
Christus, qui est mortuus, pater est.
Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum,
filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est.
nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum,
adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis
scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori
euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in
Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem
esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus
eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et
filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium.
dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id
quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo,
inquis, et nos eadem ratione (patrem mortuum) dicentes qua
uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim
ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at
tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem,
sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex
lege in filium competit, - quia ch ris tus pro nobis maledictio
factus est, non pater - [Christum] in patrem conuertentes in
patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum
3] Rom. 8, 11. 10] cf. I Cor. 15, 3. 17] ib. 24] Gal. 3, 13.
cf. Deut. 21, 23.
4 est seclusi tamquam PMF, iamque Rig 5 pater seclusi 6 pater
est PM, pater F 9 non om. F 10 adiecit R, adicit PMF 13 Christo
Ieau PM, Iesu Christo F 14 cum PMF, sicut Urs, ut Oehlerus 15 qua
P, quae MF 16 qua P, quasi MF 17 dicendo denique PM, denique
dicendo F 19 <patrem mortuum) dicentes Urs: dicentes PMF reliqui
praeter Rig. 20 uos filium P, nos filium M, nos filii F 21 dicimus
om. F at tamen scripsi: at cum PMFR1, atquin R3 uulgo 23 maledictionem
scripsi: maledictio P.1VFRI, maledictione R* uulgo 25 Christum
seclusi: in Christuni patrem Eng
non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia
nec apostolus hoc dicens blasphemauit. sicut autem de quo
quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita (de) quo non capit.
blasphemia est, si dicatur. ergo nec compassus est pater filio.
scilicet directam blasphemiam in patrem ueriti, diminui eam
hoc modo sperant, — concedentes iam patrem et filium duos
esse — si filius quidem patitur, pater uero compatitur. stulti
et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro
si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis,
utique passibilis. nihil ei uel timore tuo praestas. times
dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem (in)coDlpassibilis
pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione,
qua deus est. sed quomodo, si filius passus est, non
compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam
et fluuius si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam
una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen
fluuii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis
sit quae patiatur in fluuio, dum non in fonte patitur, sed in
fluuio, non fons patitur, sed fluuius, qui ex fonte est. ita et
spiritus dei, ut pati possit in filio, quia non in patre pateretur,
sed in filio, pater passus non uideretur. sed sufficit nihil
spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus est in
3 <de> quo scrtpsi: quod PMF 5 scilicet Othlerus: sicut PMF. sic
enim Urs 7 quidem Urs: si quidem PMF, sic quidem Oehlertus
10 uel timore tuo scripsi: ueluti morituro MF, ueluti mortuo p, uel
hoc timore tuo Urs 11 incompassibilis R3, compassibilis PMFR1
13 si filius passus est. non scripsi: filius passus est, si non PMF 16 de
fonte om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 18 sit quae Rig: sitiue PMF
20 ut pati (ut concessiue intellegendum) scripsi: qui pati PMFRt, <et> qui
pati R3G, quod pati Oehlerus possit PMF, posset Urs quia <tamen)
non Urs 22 si quid <passus,) passus est Oehlerus passus est in
filio. <aliud) quidem erat, ut etc. Oehlerus, passus eat, iri filio quidem
<passus est, in quo) erat et pater, cum filius Rig, passus est, <pasens
est> in filio. <in filio) quidem erat ut pater, cum filius Eng, — ex uerbis
nihil spiritum dei passum suo nomine et ex eis quae infra leguntur:
non ipse tamen (scil. spirituS) patiens, sed pati posse praestans hoc
filio t quidem erat, ut pater cum filio pateretur in carne.
t quia hoc retractatus. nec quisquam negabit, quando nec nos
pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui
et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen
patiens, sed pati posse praestans.
Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere
et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam:
(quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione:
deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti\'?
ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus
non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur,
ad quem deum exclamabat? sed haec uox carnis et animae,
id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei,
propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui
sic filium reliquit, dum hominem eius tradidit in mortem.
hoc et apostolus sensit scribens: si pater filio non pepercit.
hoc et Esaias prior pronuntiauit: et dominus eum
tradidit pro delictis nostris. sic reliquit, dum non
parcit, sic reliquit, dum tradit. ceterum non reliquit pater
filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique
posuit et statim obiit; spiritu enim manente in carne
caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit
9] Matth. 27, 46. 16] Rom. 8, 32. 17] Es. 58, 6. 20] cf.
Luc. 23, 46..
diccre ueUe auctorem perspieuum est: spiritus non suo nomine, id est
ipse, in filio passus est, sed passa est in filio caro, quae quidem ut
pati posset eguit spiritu adiutore. tnde uelim restituere: quia, si quid
passam est in filio, quid est? erat, ut pater cum filio pateretur, in
carne. 2 qui hoc retractatur? (= in dubium uocatur) fort.: quia hoc
retractatus M (ns in 11 corr. m. 1) PF, quia hoc retractatum G Oehle-
non
rus nec (alt. loco) F, et PM 3 possumus PF, possumus M
(non add. m. 1) nisi MF, si P 6 perges scripsi: pergene PMFB1,
pergas S3 uulgo 8 habes R3, habet PMFB1 9 derelinquisti M
15 reliquit PM, dereliquit FR 19 parcit R3, parcet PMFR1 tradit
R3. tradet PMFRI
filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum
scripturas, filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit
in interiora terrae. hic sedet ad dexteram patris, non pater
ad suam. hunc uidit Stephanus, cum lapidaretur, adhuc
stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat
illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et uenturus
est rursus super nubes caeli talis, qualis et ascendit. hic
interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum.
tertium nomen diuinitatis et tertium gradum maiestatis, unius
praedicatorem monarchiae, sed et oikonomiae interpretatorem.
, si quis sermones nouae prophetiae eius admiserit et deductorem
omnis ueritatis, quae est in patre et filio et spiritu
sancto secundum Christianum sacramentum.\'
Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere.
ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum, qiud
enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus
euangelii, quae est substantia noui testamenti statuens legem
et prophetas usque ad lohannem, si non exinde pater et filius
et spiritus sanctus, tres crediti, unum deum sistunt? sic deus?
uoluit nouare sacramentum, ut noue unus crederetur per
filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis Domi
nibus et personis cognosceretur, qui et retro per filium et
spiritum praedicatus non intellegebatur. uiderint igitur acti
christi, qui negant patrem et filium. negant enim patrem.
dum eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem
patrem credunt, dando illis quae non sunt. auferendo quae
2] cf. Ioh. 3, 13. Eph. 4, 9. 3] cf. Marc. 16, 19. 4] cf. Act.
7, 55. 5] cf. Ps. 109, 1. 7] cf. Act. 1, 11. Luc. 21, 27. 11] ef.
Ioh. 16, 18.
3 inferiora fort. (cf. de an. c. 55) 4 uidit scripsi: uidet PMF 18.
pidaretur PMF, lapidatur Urs 5 seseurum (Q ex us a m. I) M
10 oixovofJLta? uulgo 11 deductorem Gel: deductoris PMF 15 ri
annumerare F 16 quid fort. 19 spiritus ;scssps M (corr. m. 1) spiritua
sanctus F, spiritus P
sunt qui uero confessus fuerit Christum filium
dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo.
nos credimus testimonio dei, quo testatus est de filio suo:
qui filium non habet, nec uitam habet. non habet
autem filium qui eum alium quam filium credit.
1] I Ioh. 4, 15. 3] cf. I Ioh. 5, 10. 4] I Ioh. 5, 12.
3 nos JtF, non PM testimonio MF, testimonium P 5 ADVERSVS
PBAXEAN EXPLICIT PM, Explicit aduersus Prazean F
xxxxvn. Tert. III.
19