The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus
et istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse
praesumpsit, nunc ad reliquas conuersus quaestiones
plurimum uidebor cum philosophis dimicaturus. etiam in carcere
Socratis de animae statu uelitatum est. nescio iam hoc
primum, an opportuno in tempore magisterii, etsi nihil de loco
DE ANIMA LIBER. B 3 DE IMMORTALITATE ANIMAE II Si substantia
animae, et an corporalis, et an effigiata, unum esse animam et
spiritum, non separari animam et animum, an sit, ubi sit quod dicitur
hegemonicon, de quinque sensibus corporalibus, quod philosophi et haeretici
distinguunt inter sensu alia et intellectualia, Intellectum semper animae
inesse, De caeteris naturalibus animae, Unde anima aduersus haereticos
qui eam de coelis deferunt: Aduersus argumentum Platonis, quod discentias
reminiscentias dicat: De contemptu animae aduersus eos qui post
partum corpori eam inducunt: Aduersus Platonicum dogma, quod non ex
mortuis fiant uiui: Ad Pythagorae et Empedoclis opiniones de metempsychosi
et metensomatisimo: Aduersus Simonis opinionem et Carpocratis
haereticorum: De sexu animae et carnis, quod simul in utero formentur,
in eum: De aetate carnis et animae: De cibis, quomodo ad animam pertinere
uideantur: Nullam pene animam sine daemonio esse: Quomodo
caro peccatrix dicatur: De bono et malo animae: De morte: De somno
nertinente ad tractatum mortis: Et de anima Hermotimi: De Hermotimo:
De somniis, quomodo ea patiatur anima, et unde eueniant: De ui mortis,
et de Menandro haeretico: Nihil animae in corpore manere post mortem,
ut uidetur quibusdam: De animae excessu, De receptu, De inferis, et an
illuc omnes animae compellentur: An commorentur hic animae post
mortem, uel ab inferis commeent, An aliquid interim animae patiantur
apud inferos, De solo censu animae B; in A principium libri deest usque
ad pag. 307 u. 4 7 Socrati
Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra
sensisse. testimonium est ueritatis euentus ipsius. nonnumquam
et in procella confusis uestigiis caeli et freti aliqui portus
offenditur prospero errore, nonnumquam et in tenebris aditus
quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate. sed et natura
pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam
deus dotare dignatus est. hunc nacta philosophia ad gloriam
propriae artis inflauit prae studio (non mirum si istud ita dixerim)
eloquii quiduis struere atque destruere eruditi magisque
dicendo persuadentis quam docendo. formas rebus imponit, eas
Urs: constantiae Christianae atque B 4 gallinaceum
Gel: galliceum B 8 scilicet Gel: scilicet et B 11 isto tenebrosiore
carcere Gel: istos tenebrosiores carceres B 13 examinandum
Gel: examine examinandum B dirigat. certe Pam, diriget, certa Hartelius
14 demonstras demonstratorem Oehlerus habemus addidi 15 auctorem
reperiet Urs 16 inde Rig 17 interrogationis signum posui inde Scal
21 inuentus Pam 27 mirum si Gel: mirum (sequitur lacuna undecim
duodecimue litterarum, in media asteriscus positus est) non
Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut
probabiles quique emicarent. nihil omnino cum philosophis
: super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim,
haereticorum. siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia
concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam
ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae
cf. 1 Cor. 11, 19. 30] cf. Col. 2, 8. scripsi: quidem ad quam B, ut ad quam Gel, ad
quam quidem Hartelim 14 praestantiae] scientiae fort. 20 inuenies
scripsi: inueniens B, inuenisse Gel 21 ingrediendo Gel
perinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas.
hominum miscentes aquas uino. alii immortalem negant animam,
alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia,
alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi
statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout
aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut
Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt.
deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius
quam ex Graecia oriens. errauit et Christus piscatores citius
quam sophistam ad praeconium emittens. si qua igitur in hunc
modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem
ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus
argumentationes originales id est philosophicas et
opponentibus definitiones caelestes id est dominicas, ut et illa,
quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec,
quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. una iam
congressione decisa aduersus Hermogenem, ut praefati sumus,
quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicauimus, muniti
et illic diuinae determinationis inobscurabili regula — et
flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et
factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu de
isto nihil amplius reuoluendum. habet suum titulum et
suum haereticum. ceteris hinc exordium inducam.
Post definitionem census quaestionem status patitur. consequens
enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei
deputemus. hoc Plato excludit innatam et infectam animam
uolens. et natam autem docemus et factam ex initii consti-.
tutione. nec statum errauimus utrumque dicentes, quia scilicet
aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus
competens. differentiae autem sua habendo loca et tempora
Gel: praemonitorum B 2 perinde scripsi: proinde B
et] it Hartelius 6 aliunde ducunt Gel: alium deducunt B 7 rigor Iun
11 sophistas Urs 18 ut Gel: En, ut B 19 uindicauimus Iun: uindicamus B
25 DE INNATA. B, DE SVBSTANTIA ANIMAE ET AN CORPORALIS
Gel 27 deputemus Urs: deputaremus B 29 statum scripsi: statim B
. facturam prouenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo
accipit esse generatur. nam et factor ipse parens facti potest
dici; sic et Plato utitur. igitur, quantum ad fidem nostram,
factae nataeue animae. depulsa est philosophi opinio auctoritate
prophetiae quoque.
Accerserint Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem
et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. fortasse an exstruentur
magis ad auferendam animae corpulentiam, si non
alios e contrario inspexerint et quidem plures corpus animae
uindicantes. nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus
effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut
Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine,
ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu
suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio
qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, — sed
etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene
nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus
animam facile persuadebunt. denique Zeno consitum spiritum
definiens animam hoc modo instruit. quo, inquit, digresso
animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso
animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus
autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. uult et
Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis
similitudinem parentibus in filiis respondere, de speculo scilicet
morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem
et dissimilitudinem capere et animam. itaque corporis
similitudini uel dissimilitudini obnoxiam. interim corporalium
et incorporalium passiones inter se non communicare. porro
et animam compati corpori, cui laeso ictibus uulneribus
(76 sq. Matth.). , Oehlerus: pro inesse B, pro nasci Pam, dici generari, pro
in esse Urs, perinde esse Harlelius 7 accerserint scripsi: accerserit B
20 digresso add. Gel 22 spiritus Gel: autem spiritus B 24 Cleantes B
25 filiis Iun: filios B 27 corporis scripsi: corpus B 28 obnoxiam
scripsi: obnoxium B interim scripsi: item B
amore coaegrescit per detrimentum scilicet uigoris cuiusque
pudorem et pauorem rubore atque pallore testetur. igitur
animam corpus ex corporalium passionum communione. sed
et Chrysippus manum ei porrigit constituens corporalia ab incorporalibus
derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur
ab eis (unde et Lucretius: tangere enim et tangi
nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab
anima hominem affici morte. igitur corpus anima, quae nisi
corporalis corpus non derelinqueret, uidetur.
Haec Platonici subtilitate potius quam ueritate conturbant.
omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale.
et si quidem inanimale est, extrinsecus mouebitur, si
uero\'animale, intrinsecus. anima autem nec extrinsecus mouebitur,
ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae
ipsa potius moueat corpus. itaque non uideri eam corpus,
quae non corporalium forma ex aliqua regione moueatur. ad
hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis prouocantis
ad ea quae in animam non conueniunt. non enim potest anima
animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut
faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo.
itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale uel
inanimale. anima enim dicitur substantiae suae nomine.
quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est
anima, quomodo prouocabitur ad animalium et inanimalium
corporum formam? dehinc si corporis est moueri extrinsecus
ab aliquo, ostendimus autem supra moueri animam et ab alio,
cum uaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, quia ab alio,
merito quod mouebitur extrinsecus ab alio secundum exempli
Lat: cohaerescit B scilicet Urs: socii et B, socii Gel,
saucii Hartelius cuiusque scripsi: cuius B 3 pauorem Gel: pauore B
4 animam scripsi: anima B 9 hominem addidi; corpus mente supplendum
censet Hartelius quae nisi corporalis
Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad
nostros ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso euangelio
relucebit. dolet apud inferos anima cuiusdam et punitur
in flamma et cruciatur in lingua et de digito animae felicioris
implorat solacium roris. imaginem existimas exitum illum pauperis
laetantis et diuitis maerentis? et quid illic Lazari nomen,
si non in ueritate res est? sed et si imago credenda est, testimonium
erit ueritatis. si enim non haberet anima corpus,
non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur
de corporalibus membris scriptura, si non erant. quid est
autem illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis,
quod detinetur illic, quod in diem iudicii reseruatur, ad quod
et Christus moriendo descendit? puto, ad animas patriarcharum.
sed quamobrem, si nihil anima sub terris? nihil
enim, si non corpus. incorporalitas enim ab omni genere custodiae
libera est, immunis et a poena et a fouella. per quod
enim punitur aut fouetur, hoc erit corpus. reddam de isto
plenius et opportunius. igitur si quid tormenti siue solacii
anima praecerpit in carcere seu diuersorio inferum, in igni
uel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. incorporalitas
enim nihil patitur non habens per quod pati possit,
aut si habet, hoc erit corpus. in quantum enim omne corporale
passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.
Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium
eximere censu quia ceteris corporalibus exemplis non
adaequet. et ubi proprietatum priuata discrimina, per quae
magnificentia auctoris ex operum eorundem diuersitate signatur,
ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula?
siquidem et ipsi philosophi ex contrariis uniuersa constare condicunt
secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. sic
A 12 illic om. A 14 sed quamobrem om. A sub] detinet
sub B 15 alterum enim om. A 16 liber est A et prius om. B 18 oportunius
A 19 praecepit Rig in carcere Gel: carcere in corpore B, in
corpore A; sine corpore in carcere Hartelius cf. u. 11 22 quan*tum A
25 exime recensu A 26 et ubi AB, ubi Gel, ubique fort. 28 discre-
-tam A 30 empedoclis om. A
inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non
genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam,
dum uaria, sic uaria, dum diuersa, sic diuersa, dum his alii
qualitatum
dum haec inuisibilia, illa uisibilia, dum haec grauia, illa leuia.
aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,, quia
digressa ea grauiora efficiantur corpora defunctorum, cum leuiora
esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima
corpus. quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus,
quia extra mare immobilis et grauis nauis efficitur? quanto
ergo ualidius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus
leuissima mobilitate circumfert? ceterum est inuisibilis anima
et pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae
et pro natura etiam eorum quibus inuisibilis esse sortita est.
solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum
suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin
non educabunt ut degenerem, quem solis radius auerterit.
est adeo alteri quid inuisibile, alteri non, quod non ideo incorporale
sit quia non ex aequo uis ualet. sol enim corpus,
siquidem ignis, sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non
tamen praeiudicans aquilae. tantundem et animae corpus inuisibile
carni, si. forte, spiritui uero uisibile est. sic Iohannes
in spiritu dei factus animas martyrum conspicit.
Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui
generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus
corpulentiae praeiudicabit aut haec adesse ei, quam corpus
ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate,
om. A 3 gloriam Urs: gloria AB
4 sic uaria om. A 5 alimenta alii illis A 7 renunciandam A 10 mare
om. A 12 animae-corpus om. A 13 est Lat: et si B, **et si A 14 et
prius] est Oehlerus pro posterius add. Gel 16 dculi Urs 17 sorum A
alioqui B 19 ideo B alteri quid inuisibile om. A *ideo A
21 nont A 22 anima A 23 est om. B scio hanne A 25 DE
EFFIGIE (EFFIGIAE A) AB, DE EFFIGIE ANIMAE Gel sui] sensui
A 27 praeiudicauit B aut Urs: ut AB, et Oehlerus ei add. Urs
qua Pam 28 ostendamus Gel
animae quae corporibus
profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita
corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum,
ut illud trifariam distantiuum, longitudinem dico et latitudinem
et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. quid
nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi
periclitetur de animae immortalitate. omne enim effigiatum
compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium
et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem,
qua immortalem et ineffigiatam, qua indissolubilem.
ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam
alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia
et disciplinis philosophiae, deformem uero contrariis artibus.
sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non
tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, uerum et
ex constantia gratiae per reuelationem. nam quia spiritalia
charismata agnoscimus, post Iohannem quoque prophetiam
meruimus consequi. est hodie soror apud nos reuelationum
charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia
per ecstasin in spiritu patitur; conuersatur cum angelis, aliquando
etiam cum domino, et uidet et audit sacramenta, et
quorundam corda dinoscit et medicinas desiderantibus submittit.
iam uero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut
allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde
materiae uisionibus subministrantur. forte nescio quid de
anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. post
transacta sollemnia
qB 5 distantiuum Lat: distantium AB dico et om. A
10 est A corr. 11 qua immortalem-indissolubilem om. A qua immortalem
Urs: quam immortalem B 15 sed B, et A 18 iohannen A
19 et consequi B 21 ecstasin Pam: extasin AB in mg. manu librarii
Nota formam ueteris celebrationis A 23 summittit Pam: sumit AB
24 iam B, ita A uero om. B 26 matheriae A 27 spm A 28 dimissa*
A uso A corr. renunciare A
et spiritus uidebatur, sed non inanis et uacuae qualitatis,
immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida
et aerii coloris et forma per omnia humana. haec uisio est,
deus testis et apostolus charismatum in ecclesia futurorum
idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit,.
credas? si enim corpus anima, sine dubio ** inter illa quae
supra sumus professi. perinde et coloris proprietas omni corpori
adhaeret. quem igitur alium animae aestimabis colorem
quam aerium ac lucidum? non ut aer sit ipsa substantia eius,
etsi hoc Aenesidemo uisum est et Anaximeni, puto secundum
quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico
Heraclidi. nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita
est, quod coruscent rutilato rubore, nec berullis ideo aquosa
materia est quod fluctuent colato nitore. quanta enim et alia
color sociat, natura dissociat? sed quoniam omne tenue atque
perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est
et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de
fide corporalitatis periclitatur. sic et effigiem de sensu iam
tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter
humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit.
hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat.
recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum
uitae, et factus esset homo in animam uiuam, totum utique
per faciem statim flatum illum in interiora
per uniuersaj corporis spatia diffusum simulque
densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus
impleuerat, et uelut in forma gelasse. inde igitur et
A corr. et B, nec A 4 aetherii Bmg hoc A et A
6 tu nec si JRig: tunc et si (** si A) AB, tu nisi Gel 7 ne credas Gel
lacunam signaui: interciderwnt talia teneri eam et teneram esse;
Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare
secundum Platonem, id est uniformem, dumtaxat substantiae
nomine. uiderint artes et disciplinae, uiderint et haereses.
quidam enim uolunt aliam illi substantiam naturalem inesse
spiritum, quasi aliud sit uiuere, quod uenit ab anima, aliud
spirare, quod fiat a spiritu. nam et animalibus non omnibus
utrumque adesse. pleraque enim uiuere solummodo, non etiam
spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias.
quale est autem in examinatione humanae animae culicis
atque formicae argumenta respicere, quando et uitalia pro
cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperauerit
artifex deus, ut nulla inde
nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco
aliunde spirabit, aliunde uiuet, neque formica, si membris
huiusmodi caret, idcirco. negabitur spirare, quasi solummodo
uiuens. cui uero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec
deesse praesumpserit? Herophilus ille medicus aut lanius,
qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem
scripsi: expressione B, ex impressione A 3 Paulus
Urs: populus AB 4 dominum B, domino fdno A) ABmg 5 cogitationibus
A somnis Pam 10 efficit B 11 DE SIMPLICITATE
SUBSTANTIAE QUOD ET SPIRITUS IPSA SIT AB, YNYM ESSE
ANIMAM ET SPIRITVM Gel 12 duntaxat B 13 hereses Urs: effigies
AB 15 quasi -16 spiritu om. A 19 examinatione B, animatione
ABmg 22 aptanda A 23 neque — 24 uiuet om. A 24 spirauit
B 26 haec om. A 28 *qui A sexcentos ABmg, septingentos B
scutaretur A corr.
ipsa morte mutante quae uixerant, et morte non simplici,
sed ipsa inter artificia exsectionis errante. philosophi pro
certo renuntiauerunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones
et arterias. dic mihi, inspector curiosissime, oculos
habent ad uidendum? atquin et pergunt quo uolunt et uitant
et appetunt quae uidendo sciunt: designa oculos, denota pupulas.
sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome
genuinos. sed et personant culices, ne in tenebris quidem
aurium caeci: tubam pariter et hiantiam oris illius ostende.
quoduis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est:
exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra.
quid ergo dicemus? si per haec uiuitur, erunt haec in omnibus
utique quae uiuent, etsi non uidentur, etsi non apprehenduntur
pro mediocritate. hoc magis credas, si deum recogites
tantum artificem in modicis quantum et in maximis. si uero
non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic
quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus
sine necessariis membris nihilominus uiuere instruxerit saluo
etiam uisu sine oculis et esu sine denticulis et digestu sine
alueis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus
impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod uermes,
et spumante reptatu, quod limaces. ita et spirari cur non
putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut
pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum
accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea
spiritu carere, quia de flaturalibus artibus structa non sint?
uiuere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus
non putas? quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex se-.
metipso agere. quid est non uiuere? flatum, opinor, ex
B, odit A 2 simplicis A 3 errante philosopho B, errantes
philosophi Gel 4 cu*libus A corr. 7 pupulas A, pupillas B 8 et
om. A 10 aurium] uenarum fort. hiantiam B, lanceam A 11 puncti
spatio aliquo fort. 12 exhibe A, exhibeas B pa*buli A 14 uiuent]
uidentur Bmg adpraehendantur B 18 quomodo dicis A 20 uisu]
usu B 25 amplecturis A corr. 27 de om. B artubus Gel 29 ex
semetipso B, semetipsum A 30 non om. A
est spirare quod uiuere. sed mortui erit non agere flatum:
ergo uiuentis est agere flatum. sed et spirantis est agere
flatum: ergo et spirare uiuentis est. utrumque si sine anima
decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo
uiuere. at enim uiuere spirare est et spirare uiuere est. ergo
totum hoc et spirare et uiuere eius est cuius et uiuere, id est
animae. denique si separas spiritum et animam, separa et
opera. agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum
spiritus; anima sine spiritu uiuat, spiritus sine anima
spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et
\'uita conueniant. si enim duo sunt anima et spiritus, diuidi
possunt, ut diuisione eorum alterius discedentis, alterius inmanentis,
mortis et uitae concursus eueniat. sed nullo modo
eueniet: ergo duo non erunt, quae diuidi non possunt, quae
diuidi possent, si duo fuissent. sed licet et duo esse concreta.
sed non erunt concreta, si aliud est uiuere, aliud spirare.
distinguunt substantias opera. et quanto nunc firmius est ut
unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus,
dum ipsius est spirare
si diem aliud haberi uelis, aliud lucem, quae accedat diei,
cum dies ipsa lux sit? plane erunt et alia genera lucis, ut
ex ignium ministerio. erunt enim et aliae spiritus species,
ut ex deo, ut ex diabolo. ita cum de anima et spiritu agitur,
ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. ipsum est enim
quid per quod est quid.
Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis
ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. hoc
dum animae uindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus,
spiritum necesse est certa condicione dicamus, non
om. A 4 si] sin A corr. 6 et] si et B est A,
si B, sic Pam 7 id est om. A 8 separs A corr. et animam Urs:
naturam B, natura A 13 inmanentis A, manentis B 15 quae diuidi
— 17 sed non erunt in B uncinis inclusa possunt, quae diuidi
om. B quae diuidi possent — 17 non erunt om. Gel 16 si A, et B prius
duo addidi et om. B 18 distingunt A 21 accidat B 22 planae A
ut] aut A 23 *spiritus A 30 conditione A
quia spirat, non quia spiritus proprie est. nam et flare spirare
est. ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus,
spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. ceterum aduersus
Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit,
flatum proprie tuemur. ille enim aduersus ipsius scripturae
fidem flatum in spiritum uertit, ut, dum incredibile est spiritum
dei in delictum et mox in iudicium deuenire, ex materia
potius anima credatur quam ex dei spiritu. idcirco nos et
illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam
et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis
pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem.
illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus
est. nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio
quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta
liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura
factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgauerit
quam deum flantem
factum in animam uiuam, per quam exinde et uiuat
et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus
instrumentis, ipso deo pronuntiante: spiritus ex
me prodiuit, et flatum omnem ego feci. et anima enim
flatus factus ex spiritu. et rursus: qui dedit flatum populo
super terram et spiritum calcantibus eam. primo enim
anima id est flatus populo in terra incedenti id est in carne
carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant id est
opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod
spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. nam et si
Adam statim prophetauit magnum illud sacramentum in Christum
et ecclesiam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro
5, 30 sq. Gen. 2, 23 sq. A 5 hermogenen A 6 ipsius om. A 12 conditionem B
14 hereticos A nestio A 17 sui om. A conscientia A, consciam B
19 et om. A 20 declarata differentia Oehlerus: declarat ad differentia
(differentias B) AB, declarans differentias Gel 21 pronuntiant A
24 sup* A 27 carne B 28 est om. A et si scripsi: etsi imlgo
matrem et adglutinabit se mulieri suae, et erunt duo
in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. cecidit
enim ecstasis super illum, sancti spiritus uis operatrix prophetiae.
nam et malus spiritus accidens res est. denique
Saulem tam dei spiritus postea uertit in alium uirum, id est
in propheten, cum dictum est: quid hoc filio Cis? an et
Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea uertit in
alium uirum, in apostatam scilicet. ludam quoque aliquamdiu
cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam
fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intrauit.
igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex natiuitate
conseritur animae, solam eam constat ante euentum spiritus
utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae
nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae
suae sorte.
Proinde et animum, siue mens est, NOV
non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum
et insitum et natiuitus proprium, quo agit, quo sapit,
quem secum habens ex semetipsa se commoueat in semet
ipsam, atque ita moueri uideatur ab illo tamquam substantia
alia, ut uolunt qui etiam uniuersitatis motatorem animum decernunt,
illum deum Socratis, illum Valentini Monogenen ex
patre BVSQV et matre
est! initium enim omnium commentatus animum et
uniuersitatis oscillum de illius axe suspendens purumque eum
affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc uel maxime
B, agglutinabit A mulieri A, uxori B 3 carnem .
unam Big 4 ecstasis Rig: extasis AB uis B, sui A 5 de*nique A
6. malum A corr. 8 mali A euertit B 9 malum A aliquandiu A
11 sed postea B 17 DE ANIMO AB, NON SEPARARI ANIMAM ET
ANIMVM Gel NOYC- A 18 non Gel: quo non AB 19 natiuitus
ABmg, natiuum B 20 se commoueat in semet ipsa om. A 21 ipsam
scripsi: ipsa B 22 alio A mutatorem Bmg 23 Monogenen B, uni-
genitum A 24 BreQ. A, j3usaj B, Bytho Rig Sige Rig: -C€ITHN€;
A, xetpavT) B, sip,wr Gel, ivvou* Pam quam A 25 enim om. A et A,
ut B 27 incommissibilem B
animae addicit. hoc etiam Aristoteles denotauit, nescio an
sua paratior implere quam aliena inanire. denique et ipse definitionem
animi cum differret, interim alterum animi genus
pronuntiauit, illum diuinum, quem rursus et impassibilem subostendens
abstulit et ipsum a consortio animae. cum enim
animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut
per animum et cum animo patietur, si concreta est animo:
non poterit animus inpassibilis induci: aut si non per animum
-nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo
nihil et qui nihil patitur. porro si nihil per illum et cum
illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec mouebitur
per illum, ut uolunt. nam et sensus passiones facit Aristoteles.
quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est.
proinde et sapere sentire est et moueri sentire est,
pati est. uidemus autem nihil istorum animam experiri ut
non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur.
iam ergo et commiscibilis est animus aduersus Anaxagoran et
passibilis aduersus Aristotelen. ceterum si discretio admittitur,
ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit
et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius
autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut
animus uacabit aut anima. quodsi constat ambobus haec
omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus
obtinebit differentiam tollens, et quaeretur, quomodo unum
utrumque, ex duarum substantiarum confusione an ex unius
dispositione. nos autem animum ita dicimus animae concretum,
non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.
Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est .
quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit
A commistione B 2 animae addicit Rig: anima edicit
(*edicit A) AB, animam edicit Gel aristotiles A sic semper 3 inanire
ABmg, damnare B 6 ipsum scripsi: ipse cum AB 7 aut per om. A
8 patiatur A 9 poterit A, potest B 10 nec cum B, necum A patiatur
A quo Urs: qua AB 11 qui Urs: cui AB, per quem Iun
17 transigatur A 18 Anaxagoram B 19 Aristotelem B 23 uocabit A
29 despicere A 30 quid] qui B
officium naturale substantiae deputetur. enimuero quis non
animae dabit summam omnem, cuius nomine totius hominis
mentio titulata est? quantas animas pasco, ait diues, non
ait animos, et animas saluas optat gubernator, non animos,
et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum,
ponere affirmat. cuius nominatiora pericula aut uota sunt,
animi an animae? quid autem agere dicuntur moribundi,
animum an animam? ipsi postremo philosophi ipsique medici,
quamuis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis
frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. ut autem
et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam conpellat
atque
uenit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur,
illam pluris fieri uetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus
suis ponit. habes animae principalitatem, habes in illa
et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse
animum, non patrocinium.
Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non
magis instructilis aliunde quam diuisibilis ex se, quia nec dissolubilis.
si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis.
itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque diuisibilis.
nam et diuidi dissolui est et dissolui mori est. diuiditur
autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone,
nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano,
etiam in octo penes Chrysippum, etiam in nouem penes
Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum,
et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus
titulis, principali, quod aiunt A massa id-praeerit in om. A 4 mentiot A ait om. B
8 moribun*dum A 9 anima A 10 disputaturi A, disputarent B
12 deus semper B conpellatque aduocat A 16 animae (ni ex m) A
principali*tatem A 17 intelligam Gel 22 iam om. A 23 diuidetur A
25 inquitque A panetio A et in B -YII A 26 in om. A VIII A
VIlII. A 27 apolphanen A duodecim ABmg, decem B 28 qui a
duobus Gel: quia duobus B, quiaduobus A 29 tituli A hegemonicon
A
ex aliis species diuidunt animam. huiusmodi autem non tam
partes animae habebuntur quam uires et efficaciae et operae,
sicut de quibusdam et Aristoteles iudicauit. non enim membra
sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium,
ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt,
ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, uisus, auditus, gustus,
tactus, odoratus. quibus omnibus etsi certa singulis domicilia
in corpore determinauerunt, non idcirco haec quoque distributio
animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem
corpus ita diuidatur in membra ut isti uolunt animam.
atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut
concretio sit potius
Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot
membra, tot partes, tot compagines, tot itinera uocum, tot
compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum,
et una moles erunt omnia. sic et spiritus, qui illic de tormento
aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per
partes administratur, substantia quidem solidus, opera uero diuisus.
non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo
et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in
totum corpus diffusa et ubique ipsa, uelut flatus in calamo
per cauernas, ita per sensualia uariis modis emicet, non tam
concisa quam dispensata. haec omnia quibus titulis nuncupentur
et quibus ex se diuisionibus deriuentur et quibus in
corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis
considerabunt, nobis pauca conuenient.
Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus uitalis
et sapientialis, quod Y;Y £ !xovi*ov appellant, id est principale, quia
si negetur, totus animae status periclitatur. denique qui negant
lacuna relicta om. A septem] quattuor fort. in alias
B, aliae A 6 distingunt A 7 in quinque Gel nouissimi A 11 corpussit
adiuidatur A 13 portentossissimam A 14 tot* A 16 commertia
A 20 est om. A 21 *ipsi A 22 defusa A 25 deriuentur
B, detineantur ABmg 26 tum philosophi Gel 28 DE HEGEMONICO B,
6e bE*mO<;ENICON; A, DE HEGEMONICO AN SIT ET VBI SIT
Gel aliquis B 29 egemonicon A quia om. A 30 anima estatus
periclitetur A
aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades,
ita abstulerunt principale, dum in animo ipso uolunt esse
sensus, quorum uindicatur principale. Asclepiades etiam illa
argumentatione uectatur, quod pleraque animalia ademptis eis
partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale
consistere, et insuper uiuant aliquatenus et sapiant nihilominus,
ut muscae et uespae et lucustae, si capita decidens, ut caprae
et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale
non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus
uigor animae non perseueraret. sed plures et philosophi aduersus
Dicaearchum, Plato Strato Epicurus Democritus Empedocles
Socrates Aristoteles, et medici aduersus Andrean et
Asclepiaden, Herophilus Erasistratus Diocles Hippocrates et
ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud
deum de utroque docemur, et esse principale in anima et certo
in corporis recessu consecratum. si enim scrutatorem et
dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius
occulta cordis traducendo probatur, si dominus ipse recogitatus
cordis in populo praeuenit: quid cogitatis in cordibus
uestris nequam? si et Dauid: cor mundum conde in me
deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Iohannes
corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo
qui uiderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauit
in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale
in anima, quo intentio diuina conueniat, id est uim sapientialem
atque uitalem (quod enim sapit, uiuidum est) et in eo
thensauro corporis haberi, ad quem deus respicit, ut neque
Matth. 9, 4. 21] Ps. 50, 12. 22] Rom. 10, 10. 23] 1 Ioh. 3,17.
24] Matth. 5, 28. B 3 abstulerint A corr. 7 aliquatinus A 8 lucustae A,
locustae B 10 amisso A sedibus om. A 11 aduerdi ce arcum; A
13 Andream B 14 Asclepiadem B herasistratus A ipocrates A
16 docemur Mercerus: ducimur A, deducimur B 18 despectorem A
19 dns A, deus B 26 quod B intensio Rig 27 rapit Bmg 28 thesauro
B quem om. A nec A
neque per totum corpus uentilari secundum Moschionem neque
in capite concludi secundum Platonem neque in uertice potius
praesidere secundum Xenocraten neque in cerebro cubare secundum
Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut
Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec
in superciliorum meditullio, ut Strato physicus, nec in tota
lorica pectoris, ut Epicurus, sed ** quod et Aegyptii renuntiauerunt,
et qui diuinarum
ut et ille uersus Orphei uel Empedoclis: namque
homini sanguis circumcordialis est sensus. etiam Protagoras,
etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut uel
ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde
balantes et muscas suas abigat sine capite uolitantes, et omnes
iam sciant se potius sine corde et cerebro uiuere, qui dispositionem
animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.
Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam
partitur animam per rationale et inrationale. cui definitioni et
nos quidem adplaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque.
naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio
sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. quid enim non
rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod
proprie afflatu suo emiserit? inrationale autem posterius intellegendum
est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum
illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit
in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in
naturae primordio accidit. ceterum cum idem Plato solum
17] cf. Plat. de rep. IV p. 436 sqq. Bmg, Moscionem B, oschionem A 4 Xenocrate B
5 Hippocrate B 6 herophilo A membranu*lis A 8 lacvmam signaui;
interciderunt in corde habere sedem sed et quod
Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio,
quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis
procuratur. uisus est et auditus et odoratus et gustus et
tactus. horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam
et Heraclitus et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo
inrationalem pronuntians sensualitatem et opinioni coinplicitam.
itaque mendacium uisui obicitur, quod remos in aqua inflexos
uel infractos adseuerat aduersus conscientiam integritatis, quod
turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat,
quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet,
quod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. perinde
auditus fallaciae reus, ut cum caeleste murmur putamus et
plaustrum est, uel tonitru meditante pro certo de plaustro
credimus sonitum. sic et odoratus et gustus arguuntur, siquidem
eadem unguenta eademque uina posteriore quoque usu
depretiantur. sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pauimenta
manibus asperiora, pedibus leuiora creduntur, et in
lauacris idem calidae lacus feruentissimus primo, dehinc temperatissimus
renuntiatur. adeo, inquiunt, sic quoque fallimur
sensibus, dum sententias uertimus. moderantius Stoici non
omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei
constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt ueritatem,
Plat. Tim. p. 28 A. A 8 DE QVINQVE SENSIBVS AB, om., Gel contingit
p
Big: contigit AB 9 hereticis- A 12 *lat.o A timeo A 13 pronuntiat
B complicitam B 18 proinde Bmg 19 fallacia A 22 quaeque
fort. 23 depraetiantur A 25 calidus B 30 sensum B, sed sum A
absciderunt et opinionem a sensu et sensum ab anima.
et unde opinio, si non a sensu? denique nisi uisus rotundam
senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. et unde sensus, si
non ab anima? denique corpus anima corpus carebit et sensu.
ita et sensus ex anima est et opinio ex sensu et anima totum.
ceterum optime proponetur esse utique aliquid quod efficiat
aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. porro si
potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde
possit per id renuntiari quod non sit in sensibus, sed in eis
rationibus quae interueniant suo nomine? atque adeo licebit
eas recognosci. nam ut in aqua remus inflexus uel infractus
appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer
uisui remus. teneritas autem substantiae illius, qua speculum
ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem
uibrans euertit lineam recti. item ut turris habitus eludat,
interualli condicio compellit in aperto; aequalitas enim circumfusi
aeris pari luce uestiens angulos oblitterat lineas. sic et
uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata
illic tenuatur, quo et extenditur. sic et caelum mari
unitur, ubi uisio absumitur, quae quamdiu uiget, tamdiu diuidit.
auditum uero quid aliud decipiet quam sonorum similitudo?
et si postea minus spirat unguentum et minus sapit
uinum et minus lacus feruet, in omnibus ferme prima uis tota
est. ceterum de scabro ac leui merito manus ac pedes tenera
scilicet et callosa membra dissentiunt.
sensuum frustratio causa carebit. quodsi causae fallunt sensus
et per sensus opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia
est, qui causas secuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus
diriguntur sequentibus causas. qui insaniunt, alios in
aliis uident, ut Orestes matrem in sorore, et Aiax Ulixen in
armento, ut Athamas et Agaue in filiis bestias. oculisne hoc
mendacium exprobrabis, an furiis ? qui redundantia fellis
Rig 2 sensus A et sensum ab anima
om. A 4 rodtunditatis A corr. 8 alter A corr. 10 his B 17 conditio
A 20 illuc Hartelius 22 quiad aliud A 31 Ulyssem B
exprobrabis an ualetudini? omnes itaque sensus euertuntur
uel circumueniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant.
immo iam ne ipsis quidem causis adscribendum est fallaciae
elogium. si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi
non meretur. quod sic fieri oportet, mendacium non est.
itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto magis
sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum
et ueritas et fides et integritas sensibus uindicanda sit,
quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandauit,
quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus.
quid agis, Academia procacissima? totum uitae statum euertis,
omnem naturae ordinem turbas, ipsius dei prouidentiam excaecas,
qui cunctis operibus suis intellegendis colendis dispensandis
fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit
sensus. an non istis uniuersa condicio subministratur? an
non per istos secunda quoque mundo instructio accessit, tot
artes, tot ingenia, tot studia negotia officia commercia
consilia solacia uictus cultus ornatusque, omnia? totum uitae
saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo.
animal rationale dinoscitur intellegentiae et scientiae capax, et
ipsius Academiae. sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus
signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat
se cognoscere posse semet ipsum, ut monet Delphica inscriptio,
et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire, et in Phaedro
post mortem differt sententiam, ueritatis postumam scilicet; et
tamen nondum mortuus philosophabatur. non licet, non licet
Phaedr. p. 247 sq. A corr. m. ree. 2 ualetudini ex ualetudine A, ualetudinem B
4 fallacie A 5 fallacia ABmg, fallaciae B 10 quod posterius del.
Oehlerus 11
Plato a corporalibus separatam haereticis commendauerit agnitionem
ante mortem consecutus. ait enim in Phaedone: quid
tum erga ipsam prudentiae possessionem? utrumne
impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium
assumpserit in quaestionem? tale quid dico,
habetne ueritatem aliquam uisio et auditio hominibus,
an non? an non etiam poetae haec nobis semper obmussant,
quod neque audiamus certum neque uideamus?
meminerat scilicet et Epicharmi comici: animus cernit,
animus audit, reliqua surda et caeca sunt. itaque
rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat,
neque uisionem proponens neque ullum eiusmodi sensum
c. 3 et de Alex. uirt. et fort. II 3 (Epich. fr. 253 Mull.). 1 reuocare B 2 Sathanam B 4 testificatum A 5 *spiritum A
7 *meinoriam A 11 galileae A 17 DE INTELLECTUALIBUS AB,
QVOD PHILOSOPHI ET HAERETICI DISTINGVANT INTER SEN-
SVALIA ET INTELLECTVALIA Gel 18 a add. m. rec. A hereticis
A 19 Phaedone Pam: phaedo A, Phaedro B 24 atterum
non om. A 29 illum Bmg sensum Bmg, om. AB
ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum
ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore,
ut turbante et non permittente animae possidere ueritatem
atque prudentiam, quando communicat. uidemus igitur aduersus
sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo
idoniorem, uires scilicet animae, intellectum operantes eius ue-.
ritatis, cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus
sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano
et in superioribus et apud ipsum deum. uult enim Plato esse
quasdam substantias inuisibiles, incorporales, supermundiales,
diuinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla
et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium
corporalibus sensibus, et illas quidem esse ueritates, haec autem
imagines earum. relucentne iam haeretica semina Gnosticorum
et Valentinianorum? hinc enim
sensuum et intellectualium uirium, quam etiam parabolae
decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus
corporales figurauerint, stultos uidelicet quia deceptui faciles,
sapientes autem intellectualium uirium notam expresserint, sapientium
scilicet, quia contingentium ueritatem illam arcanam
et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum
sacramenta. hoc enim sunt et Aeones et genealogiae
illorum. itaque et sensum diuidunt ex intellectualibus quidem a
spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali, quia spiritalia
nullo modo capiat, et illius quidem esse inuisibilia, huius
uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur
in imaginibus constituta. ob haec ergo praestruximus neque
animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum,
neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum,
ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut
Bmg, animum AB rogitando A 2 segressus Rig: si
egressus AB 3 quo Pam 6 aut B 9 sconscientia A corr. 11 incorporales
supermundiales om. A 12 exemplares B 15 heretica A sic
semper 20 expraesserint
uiduant animam intellectu. perinde enim uiam sternunt
postea inducendi eius sicut et animi, a quo scilicet proueniat
intellectus. uolunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo
uiuat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant
quae uiuant. denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum
Aristotelen, et si quis alius substantiam animalem in uniuersa
communicat. quae apud nos in homine priuata res est,
non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod
haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. et si
ad arbores prouocamur, amplectemur exemplum, siquidem et
illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc,
simul de scrobibus oriuntur, inest propria uis animae.
uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens
robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura
fungatur. aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia
formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci
condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et
partibus promota grandescit? inde igitur et sapiunt unde uiuunt,
tam uiuendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia
et ipsae sua. uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem
intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui
adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. denique non expectata
rustica disciplina, sine arundine, sine ceruo, si quid attigerit,
ultro ambibit,
quam de tuo arbitrio. properat esse secura. uideo et
ederas, quantum uelis premas, statim ad superna conari et
nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus inuehi textili
om. A) ANIMAE INESSE
AB, om. Gel 4 perinde scripsi: proinde AB 5 et animi a quo Rig:
et animi ma quo A, et anima quo B, in anima Gel 9 aristotelem B 11 quo
haec sola fort. 12 nascitur fort. 14 etiamnuc A corr. 17 impleat A
18 fruti*ces A 22 propriaetate A 24 alicubi Gel 25 cum B nixa
.A corr. 26 ceruo ABtng, orno B, corno Pam 27 ambibit Lat: amabit
AB amplexabitur om. A 29 primas A 30 mali inparietibus A corr.
aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? sentias
ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de diuortio
parietis intellegas; contenta sua est paruitate, quam ex primordio
prouidentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam.
has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam?
uiuant ut philosophi uolunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat
infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima uelut
surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et
genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura
pullulauit tam intellectu quam et sensu? mentior, si non statim
infans, ut uitam uagitu salutauit, hoc ipsum se testatur sensisse
atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem
dedicans sensus, et luce uisum et sono auditum et umore
gustum et aere odoratum et terra tactum. ita prima illa uox
de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus
cogitur. plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam
augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur,
quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis, nedum
intellegens. exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu
examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et
recusans ignota cubilia,
illi iudicium nouitatis et moris, si non sapit? unde illi et
offendi et demulceri, si non intellegit? mirum satis ut infantia
naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter
affectiosa sit non habens intellectum. at enim Christus ex ore
Urs: refugium sentias AB 3 aliorsum tendere
aliorsum fort., ad aliorsum mente tendere supplendum censet Hartelius
destinatum Gel 4 contenta sua est Oehlerus: contenta sunt B, continentia
est ABmg, contenta est Rig paruitate ABmg, prauitate B
5 edidicit Gel: sedidicit A, se didicit B timentis etiam Lat, timentis
iam fort. 7 sapiant ut philosophi nolunt om. A intelligat et infantia
Urs: intellegant et infantiam AB 11 pullulauit ABmg, pullulabit
B 15 odoratum aere A 16 uocibus om. A 17 lachrymabilis B
18 augerem A 19 quo Rig: quod AB spraesciens A corr. 20 non
enim exinde B; sed uerba non enim uncinis inclusa sunt, in mg. al. desunt
22 . et neminem B 25 animum — 26 non habens om. A
infantiam hebetes pronuntiauit, quarum altera cum suffragio
occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata
utique eum sensit.
Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut
substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere,
ex quo ipsa censetur. sicut et Seneca saepe noster:
insita sunt nobis omnium artium et aetatum S\'emina
magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus
scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et
intellectus. ex his enim producuntur ingenia. porro et frugum
seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen
uarii. alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent,
alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione
operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum:
ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem.
nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos
nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos;
ubi penes Colyttum pueri mense citius elocuntur praecoca
lingua. siquidem et Plato in Timaeo Mineruam affirmat, cum
urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse
talia ingenia pollicitam, unde et ipse
Megillo et Cliniae praecipit condendae ciuitati locum procurare.
sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis
qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque
deducit. tamen uulgata iam res est gentilium proprietatum.
comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius uanos
Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam
Leg. IV p. 704. 27] cf. Sall. hist. I fr. 63 et fr. inc. 73 Dietsch. B experiendo ABmg, expediendo B 2 hebetes Gel:
hecbetes A, habentes B 4 utque A corr. eum scripsi: uim AB 5 DE
NATVRALIBVS AB, DE CAETERIS NATVRALIBVS ANIMAE Gel
omnia om. A 9 magiter quae A 11 et] ut Pam 14 conditione A 17 et
brutos om. A 19 colytum B praecoca A, praecoce B 23 incliniae A
locum B, loci uim A procurare A, praepararent B 24 argute A
+25 disciplinaque Gel: disciplinamque B, disciplinam A 26 tam mulgata A
aliquid accedat. opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit,
paralysis mentem prodigit, phthisis seruat. quanto magis de
accidentibus habebuntur quae citra corpulentiam et ualentiam
uel acuunt uel optundunt. acuunt doctrinae disciplinae artes
experientiae negotia studia, obtundunt inscitiae ignauiae desidiae
libidines inexperientiae otia uitia; super haec si et aliquae
praesunt potestates. enimuero praesunt; secundum nos quidem
deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem
opinionem et prouidentiae fatum et necessitas et fortunae et
arbitrii libertas. nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum
fidem disserenda suo iam uouimus titulo. apparet
quanta sint, quae unam animae naturam uarie collocarint, ut
uulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes
naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam
contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt,
non species substantiae unius, ut et uarietas ista moralis,
quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis
Adam. debuerant enim fuisse haec omnia in illo ut in fonte
naturae atque inde cum tota uarietate manasse, si uarietas
naturae
Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante
tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot
ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur,
quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in
illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in
alterum de om. A 2 exilitas expedit om. A 4 citra A, circa B et
ualentiam om. A 5 alterum acunt A 6 et experientiae B, experimentiae
A, experientia Gel ignauia B 7 aliquae Mercerus: alia quae AB
9 dominus deus B 10 primum et om. A et prouidentia et fatum Gel
fortunae et B, fortunae 4, fortuna et Gel 11 distingunt A sic fere ubique
12 uouimus ex nouimus A, nouimus B, uouimus Bmg 16 ideo fort.
17 ut et Rig: id est AB, item Oehlerus moralis Bmg, mortalis AB
18 quanta AB, quum quanta UrR, quae quanta Oehlerus, quia quanta fort.
20 manasses; uariaas A 23 quia uniformis B, om. A, quia multiformis
Hartelius 24 iam nec B triformis B, quadriformis ABmg, qua triformis
Rig caedatur AB, credatur Bmg 26 profetauit A
carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo
patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et
erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in
illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia.
si et malum in eo apparuit transgressionis admissum,
nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis
operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et
materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod
dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset
mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale
quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme
defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat
credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem
negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus
figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala
bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo
si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit
deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et
errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae,
et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his
uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt
sententiae sanctae.
bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non
colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae
formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient,
si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae,
potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi
liberam arbitrii potestatem, quod
20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. A unam om. A 5 profetia A 8 materiale quia et om. A
10 et AB, nam Urs 12 statu Gel: status AB uniforme Gel: uniformem
AB 13 debeat credi quod naturale om. A 15 naturalem Bmg
19 gemina A corr. 25 fili A 26 fient formentur
Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes
cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius
quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur,
ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem
arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum
et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit
ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam,
ut ordinem eius expungam.
natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem,
de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii,
accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem,
diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc
ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et
quando et qua ratione sumatur.
Quidam de caelis deuenisse se credunt tanta persuasione,
quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus
Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans
om. A 2 • rOATTGEOYCION A 9 et inconuertibili
om. A 14 a sup. uers. A 19 interdum om. A gratia A
22 corporalem om. A, \'al. deest\' Bmg 23 sapientem AB, patientem Bmg
uariae A 24 accidentiis Urs: accidentis AB 26 ut ex et A 28 VNDE
ANIMA AB, VNDE ANIMA, ADVERSVS HAERETICOS QVI EAM
DE COELIS DEFERVNT Gel 29 et om. B Saturnus B, Saturnius
Big
in terra uermis instar palpitasse, quod consistendi uires
deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius
effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset,
scintillulam uitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit
et constantius animarit et post decessum uitae ad matricem
relatura sit. sed et Carpocrates tantundem sibi de
superioribus uindicat, ut discipuli eius animas suas iam et
Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum uolunt praeferant,
quas perinde de sublimi uirtute. conceperint despectrice
mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas
terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo,
deo Israelis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit
carnem. examen Valentini semen Sophiae infulcit animae,
per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus
uisibilium recognoscunt. doleo bona fide Platonem
omnium haereticorum condimentarium factum. illius est enim
et in Phaedone quod animae hinc euntes sint illuc, et inde
huc.
genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelauerint
corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius
alicuius. quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in
superioribus cum deo egisse in eommercio idearum et inde huc
transuenire et hic quae retro norit de exemplaribus recensere,
nouum elaborauit argumentum,
reminiscentias esse. uenientes enim inde huc animas
obliuisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his uisibilibus
edoctas recordari. cum igitur huiusmodi argumento illa
insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos
repercutiam, si argumentum Platonis elidam.
25] cf. Plat. Phaed. p. 73. om. A 5 scintullulam B illum B 10 proinde B
de om. A 11 principatum A 13 circumfixerit A 15 millesias A
eonum A 18 phedone A, phaedrone B 19 gemina B, germina Gel
20 immortalis fort. 23 hunc A 25 MAHHCCIC ANAMNHC61C A
26 huc inde Gel 28 et doctas recordari A, recordari edoctas B igitur
om. A 29 eretici A
Primo quidem obliuionis capacem animam non cedam,
quia tantam illi concessit diuinitatem, ut deo adaequetur. innatam
eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium
plenae diuinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem,
incorporalem, quia hoc et deum credidit, inuisibilem, ineffigiabilem,
uniformem, principalem, rationalem, intellectualem; quid
amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? nos
autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra
deum expendimus, quod natam eam agnoscimus ac per hoc dilutioris
diuinitatis et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum,
et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen passibilem,
ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis
capacem et inde etiam obliuionis affinem. satis de isto cum
Hermogene. ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione
omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit,
ita nec obliuioni, cum tanta sit iniuria
est gloria eius, cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et
ipse Plato sensuum et intellectuum salutem et Cicero thesaurum
omnium studiorum praedicauit. nec hoc iam in dubium deducetur,
an tam diuina anima memoriam potuerit amittere, sed
an quam amiserit recuperare denuo possit. quae enim non
debuit obliuisci, si oblita sit, nescio an ualeat recordari. ita
utrumque meae animae, non Platonicae congruet. secundo
gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum,
an non? immo natura, inquis. nemo ergo concedet naturalem
scientiam naturalium excidere artium. excidet studiorum,
excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et
A (graeca m. rec.
add.) B, ADVERSVS PLATONIS ARGVMENTVM QVOD DISOENTIAS
reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et
qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho
an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest
professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus
quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero
concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque
produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus
inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum
motuque naturali uegetatum compinguescere in solam
substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem
et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum,
ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere
et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et
ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias
et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci,
om. A 3 nec ii Lat 4 gentium] sagientium Hartelius
5
Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei
terminos. in nostras iam lineas gradum colligam, ut quod
philosophis medicisque respondi, Christiano probem. de tuo,
frater, fundamento fidem aedifica. aspice uiuentes uteros sanctissimarum
feminarum nec modo spirantes iam illic infantes,
uerum etiam prophetantes. ecce uiscera Rebeccae inquietantur,
et longe adhuc partus et aeris nullus impulsus. ecce duplex
fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi
duo. portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis
quam uiuentis, ante animosae quam animatae, si tantummodo
25] cf. Gen. 25, 22 sq. A corr. ti cum Gel: ut cum B, ut tuni A 9 couseretur
Urs: conferetur AB 11 uiciatio A 12 pristinis A 15 te om. A
16 cleantis B et om. A 17 semine A 18 digerebant Bmg 19 et om. A
at A corr. quidquid Bmg status Urs 22 responde A corr. 23 aedificem
Bmg 24 feminarum A 29 animosae quam animatae Gel: animos
aequa animate ex animos aequaniinitate A, animos aeque animate B
numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non
animae solummodo probantur infantum, sed et pugnae. detinebatur
qui praeuenerat nasci a praeuento necdum plenius
edito, tantum manu nato. et si ipse animam de prima aspiratione
potabat Platonico more aut de aeris rigore carpebat
- Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur
et foris iam detinebat? nondum, opinor,
plantam fratris inuaserat, etiamnunc calens matre se priorem
prodisse cupiebat. o infantem et aemulum et ualidum et olim
contentiosum, credo, quia uiuum. aspice etiam singulares conceptus
et quidem monstrosiores, sterilis et uirginis, quae uel
hoc ipso imperfectos edere potuissent pro euersione naturae,
altera ut semini stupida, altera intacta. decebat, si forte, sine
anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi uiuunt
in suo quisque utero. exultat Elizabeth, Iohannes intus impulerat;
glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat.
agnoscunt matres suos inuicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis
utique uiuentibus, qui non tantum animae erant, uerum et spiritus.
sic et ad Hieremiam legis dei uocem: priusquam te
in utero fingerem, noui te. si fingit deus in utero, et
afflat ex primordii forma: et finxit deus hominem et flauit
in eum flatum uitae. nec nosset autem hominem deus in
utero nisi totum: et priusquam exires de uulua, sanctificaui
te. et mortuum adhuc corpus? utique nequaquam.
deus enim uiuorum, non mortuorum.
Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata
utriusque substantia corporis animaeque an altera earum praecedente?
immo simul ambas et concipi et confici et perfici
dicimus, sicut et promi, nec ullum interuenire momentum in
24] Hier. 1, 5. 26] Matth. 22, 32. A 3 infantium B 4 preuenerat A 5 spiratione B
6 potabat Bmg, portabat AB 8 opiuor] post hoc uerbum in A duo
folia desunt, quae interierunt postquam paginae numeratae sunt; m. s.
XIX: hic duo folia desiderantur. 14 altera ut
Quis ille nunc uetus sermo apud memoriam Platonis
de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc
et rursus huc ueniant et uiuant et dehinc e uita abeant, rursus
ex mortuis effici uiuos? Pythagoricus, ut uolunt quidam;
diuinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. sed
nullus sermo diuinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli,
quo ipse Christus intonuit. multo antiquior Moyses etiam
2 deuirescimus Bmg 13 etiam] tamen fort. 17 obseruante agitur B;
agitur del. Gel 22 ADVERSVS PLATONEM, NON ex mortuis fieri
uiuos B, Gel 23 eant Gel: sint B .24 uiuant Gel: fiant B e uita
abeant Gel: ita habeant B 25 quidam; diuinum Albinus existimat
Oehlerus: quidam diuinus. Albinus (Malbinus Bmg) existimat B, quidam
diuinus, Albini, ut existimo, aut Gel, quin et diuinus, ut Albinus existimat,
aut Urs 26 Mercurrii B
t
certe diuinior multo, qui decursus generis humani ab exordio
mundi quoque per singulas natiuitates nominatim temporatimque
digessit, satis probatus diuinitatem operis ex diuinatione
uocis. si uero Samius sophista Platoni auctor est de animarum
recidiuatu reuolubili semper ex alterna mortuorum
atque uiuentium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus
cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo,
uerum etiam temerario mendacio incubuit. cognosce, qui
nescis, et crede nobiscum. mortem simulat, subterraneo latitat,
septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris
defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia
et ministra matre cognoscit; ut satis sibi uisus est corpulentiam
interpolasse ad omnem mortui ueteris horrorem, de adytis fallaciae
emergit ut ab inferis redditus. quis non crederet reuixisse,
quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae
de posteris mortuis nisi apud inferos non uideretur cognoscere
potuisse? sic ex mortuis uiuos effici senior sermo est. quid
enim, si et iunior? neque ueritas desiderat uetustatem neque
mendacium deuitat nouellitatem. teneo plane falsum, antiquitate
generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque
ex falso est? quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui
mentitur ut credam ? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et
Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro
ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat uiuos ex mortuis effici,
qui iterum se Pythagoram peierauit? quanto enim credibilius
ipse ex semetipso semel redisset in uitam quam totiens alius
atque alius, tanto et in durioribus fefellit,
est. sed clipeum Euphorbi olim Delphis consecratum .
recognouit et suum dixit et de signis uulgo ignotis probauit.
respice ad hypogeum eius et, si capit, crede. nam qui talem commentus
est stropham, cum iniuria bonae ualetudinis, cum fraude
Gel 5 animarum de Gel 11 septenni se illic patientia
Gel: septennio illic patientiam B 23 Ephalidem B 24 Hermotimum
Pam: Hermippum B 27 semel Urs: semet B, del. Gel 28 qui molliora]
ab his uerbis redit A 31 hypogium A
cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem,
quam non temptauerit curiositatem, ut ad notam clipei illius
perueniret? quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus
repperit? quid, si defectae iam traditionis superstites aliquas
famae aurulas hausit? quid si ab aedituo redempta clam inspectione
cognouit? scimus etiam magiam dicere explorandis
occultis pericatabolicos et paredros et pythonicos spiritus. non
enim et Pherecydes Pythagorae magister his forsitan artibus
diuinabat, ne dicam somniabat? quid, si idem daemon in illo
fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? denique qui se
Euphorbum ex argumento clipei probarat, cur neminem Troianorum
commilitonum aeque recognouit? nam et illi iam reuixissent,
si uiui ex mortuis fierent.
Mortuos quidem ex uiuis effici constat, non ideo tamen
et ex mortuis uiuos. ab initio enim uiui priores, unde ab
initio aeque mortui posteriores. non aliunde quam ex uiuis.
illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. isti
non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex uiuis. igitur
si ab initio uiui non ex mortuis, cur postea ex mortuis? defecerat
ille, quicumque est, originis fons? an formae paenituit?
et quomodo in mortuis salua est? non quia ab initio mortui
ex uiuis, idcirco semper ex uiuis?
forma initii perseuerasset, aut in utraque mutasset, ut si uiuos
ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non
ex uiuis effici mortuos. si non peraequare deberet fides institutionis,
non usquequaque contraria ex contrariis reformari
alternant. et nos enim opponemus contrarietates nati et innati,
uisualitatis et caecitatis, iuuentae et senectae, sapientiae
B 6 aedetuo A 7 magiam scripsi: magiae AB, magos
Gel licere A 8 pericatabolicos scripsi: per catabolicos AB, procatabolicos
Gel parhedros A 9 pirecydes. A forsan B 11 gessit Gel:
cessit AB 12 in euphorbbum (b prius eras.) A 16 et B, sed A
18 habuerant B potius orrentur (errelltur B) AB, proficiscerentur Gel
19 habuerint B nisi ex uiuis del. Gel 21 origini A 24 in aut in
A corr. ut si B, si A 26 uisuis A corr. mortuos, si non, peraequare
deberet disting. Hartelius 29 uis ualitatis A
quia contrarium ex contrario fiat, nec uisualitatem iterum ex
caecitate, quia de uisualitate caecitas accidat, nec iuuentam
rursus de senecta reuiuescere, quia ex iuuenta senecta marcescat,
nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de
insipientia sapientia acuatur. hic et Albinus Platoni suo ueritus
subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. quasi
non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam
et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, uitam
dico et mortem. nec tamen ex morte uita reddatur quia ex
uita mors deferatur.
Quid autem ad cetera respondebimus primo enim si
ex mortuis uiui, sicut mortui ex uiuis, unus omnino et idem
numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus
qui primus uitam introisset. priores enim mortuis uiui,
dehinc mortui ex uiuis et rursus ex mortuis uiui. et dum
hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. nam
neque plures aut pauciores exissent quam redissent. inuenimus
autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim
humanum genus exuberasse, dum Aborigines
uel extorres uel gloriosi quique occupant terras ut Scythae
Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam,
ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum sollemnes
etiam migrationes, quas
popularitatis in alios fines examina gentis eructant. nam et
Aborigines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius
A corr. idoneo A 2 cuiusualitatem A 3 quia de
uisualitate om. A 4 reuiuiscere B 5 in sapientiam A obtendi Gel
de AB, ex Gel 6 hic scripsi: haec AB 9 ad sententiam Bmg, absentiam
AB interpretatur Rig: interpretantur AB 14 hesisset A
hominum om. A 15 ex mortuis B 16 et rursus ex mortuis uiui om. A
17 hisdem A, iisdem B iisdem B nam om. A 18 pautiores A
redissent Rig: redirent AB 19 autem Gel: etiam AB 20 humamanum
A ab origine ABmg 21 aut A corr. scytae A corr. 22 particas
AB, Parthicam Urs ut Temenidae Peloponnesum om. A Temenidae
Seal: menidae B, Amyclae Urs 23 Phyges B ut Gel: et AB
24 amigrationes A - AIIOIKIAC\' A, aicoixia? Bmg, [i.exoi*(as B uocant
A, appellant B 26 Aborigines Urs: origines AB ,
est cultior de die et instructior pristino. omnia iam peruia,
omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi
amoenissimi oblitterauerunt, siluas arua domuerunt, feras pecora
fugauerunt, harenae seruntur, saxa panduntur, paludes
eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. iam nec
insulae horrent nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus,
ubique respublica, ubique uita. summum testimonium
frequentiae humanae. onerosi sumus mundo, uix nobis elementa
sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud
omnes, dum iam nos natura non sustinet. reuera lues et
fames et bella et uoragines ciuitatum pro remedio deputanda,
tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum
eiusmodi secures maximam mortalium uim semel caedant,
numquam restitutionem eius uiuos ex mortuis reducentem post
mille annos semel orbis expauit. et hoc enim sensibile fecisset
aequa uis amissionis et restitutionis, si uiui ex mortuis
fierent. cur autem mille annis post et non statim ex mortuis
uiui, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum
absumi periclitetur praeueniente restitutionem defectione, quia
nec pariasset commeatus hic uitae miliario tempori longe scilicet
igitur quae hoc modo intercidisset ***, si uiui ex mortuis
fierent, quando non intercidit, non erit credendum uiuos ex
mortuis fieri.
Iam uero si ex mortuis uiui, utique singuli ex singulis.
singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora
reuerti oportuerat. porro si et binae et trinae et quinae usque
uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis uiui, quia non
singuli ex singulis. et hoc autem modo primordii forma signatur,
A 5 panduntur Wissowa (coll. Liu. XXI, 37, 3):
panguntur AIT 6 urbes iam quantae Rig, iam urbes quantae Urs
7 scopoli A 9 onerosi* A 10 quaerellae A 11 sustineret A
13 inolescentis Rig 18 et non om. A 19 erogatur Urs 21 pariasset
Gel: parias set A, parias sed B milliario A 23 lacunam signaui: talia
fere perierunt humani generis aetas 27 et
Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco,
opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, thamnus et
piscis fui, inquit. cur non magis et pepo, tam insulsus, et
chamaeleon, tam inflatus? plane ut piscis, ne aliqua sepultura
conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando.
atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiua
cena post assum. proinde igitur et hic dimicemus necesse est
aduersus portentosiorem praesumptionem bestias ex hominibus
et homines ex bestiis reuoluentem. uiderint thamni. licebit
et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. dicimus animam
humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi
secundum philosophos ex elementiciis substantiis A corr. 2 gregie A quatuor - 8 censu om. A
3 ut del. TJrs 4 et om. B ae*tate A 5
b
[laxaKiEi; JRig: (X £ t £ | i({«jaii>ai5 et JU\'tEVGb>JLatb>GtÇ B, metempsycosis. etmetem
somatosis A quotidie A 9 et A, se B 10 Zenone (e in ras. m.
rec.) A 11 facundiae (facun
Etiam cum iudicii nomine uindicatur hoc dogma, quod
animae humanae pro uita et meritis genera animalium sortiantur,
iugulandae quaeque in occisoriis et subigendae quaeque
in famulatoriis et fatigandae in operariis et foedandae in immundis,
perinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae
in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis;
et hic dicam: si demutantur, non ipsae dispungentur
quae merebuntur, et euacuabitur ratio iudicii, si meritorum
deerit sensus. deerit autem sensus meritorum, si status uerterit
animarum; uertit autem status animarum, si non eaedem
Gel in rationalibus B 3 aut ones ex probis om. A
r
garullis (r detersum) A 8 suscipe A, suspice B 11 uel proba om. A
12 ut homo fort. 14 ipsud A 15 eandem similem; similem B
16 pronunciatio A adhaequans A 18 si B, et ipsi A pecudem
eadem de substantia fort. nosse A 23 proinde B et diligendae
om. A 24 delicatissimis ABmg, delectatissimis B 25 non ipsae
dispungentur om. A 26 et om. A si om. B meritum A 27 deerit
sensus-meritorum om. A 28 uertit-animarum om. A aedem ex
eaedam A
dicens animam digressam a corpore non refundi in animam
uniuersi, sed manere determinatam, uti rationem, inquit, patri
reddat eorum quae in corpore gesserit. uolo iudicii utique
diuini iustitiam grauitatem maiestatem dignitatem recensere,
si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior
utriusque sententiae honore poenarum et gratiarum, seuerior in
ulciscendo et liberalior in largiendo. quid putas futuram animam
homicidae? aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum,
ut perinde iuguletur., quia et ipsa iugulauerit, perinde decorietur,
quia et ipsa despoliauerit, perinde in pabulum proponatur, quia
et ipsa bestiis fecerit eos quos in siluis et auiis trucidauerit.
si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solacii quam supplicii
relatura est quod funus inter cocos pretiosissimos inuenit, quod
condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis
infertur, quod lancibus splendidissimis Sullanis effertur,
quod exsequias
potius quam a miluis et lupis, ut in hominis corpore
tumulata et in suum genus regressa resurrexisse uideatur, exsultans
aduersus humana iudicia, si ea experta est? namque
illa sicarium uariis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis
feris dissipant et quidem uiuentem, immo nec facile morientem
curata mora finis ad plenitudinem poenae. sed et si
anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque euaserit
ferrum; nihilominus iugulo latereque confossis costisque transfixis
compensatio proprii facinoris exigitur. inde in ignem
A) aeque si perseuerauerint in iudicium
AB; aeque si perseuerauerint deleuit Wissowa mutata simul eorum quae
sequuntur distinctione; pro aeque si
Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia
erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat
in bestias. sed necessarie hanc quoque speciem intulimus
et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde
in pauo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus
atque ita hac etiam metempsychosi siue metensomatosi repercussa
illa rursus caederetur quae aliquid haereticis subministrauit.
nam et Simon Samarites in actis Apostolorum redemptor
spiritus sancti, postea quam damnatus ab apostolo cum
pecunia sua interitum frustra fleuit, conuersus ad ueritatis expugnationem
quasi pro solacio ultionis, fultus etiam artis suae
uiribus, ad praestigias uirtutis alicuius Helenen quandam
Pam contemptebilia A 4 ad quae Urs: at quae A,
atque B 9 debet A 10 *extremius A 14 et om. A 16 quotidie AB
quotidie B 18 ADVERSVS OPINIONEM SIMONIS HERETICI AB
ad B, in A sententierupit A 19 suo A reuincat Btng 20 necessarie
A spetiem A 22 pauo retunderetur A, pauone tunderetur B
cuphorbus A 24 sumministrauit A 25 hactis A 26 apostolo (aut
Petro) Mercerus: ipso AB 27 in interitum A 29 praestrigias A
Helenem B
sibi mercedem pro spiritu sancto. et se quidem fingit summum
patrem, illam uero iniectionem suam primam, quam iniecerat
angelos et archangelos condere: huius eam propositi
compotem exilisse de patre et in inferiora desultasse atque illic
praeuento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras
patris artificis mundi huius; ab his t non perinde animo retentam,
ne digressa ea alterius genimina uiderentur, et idcirco
omni contumeliae addictam,
liberet, humanae quoque formae succidisse uelut uinculis carnis
coercendam; ita multis aeuis per alios atque alios habitus femininos
uolutatam etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam
Priamo et Stesichori postea oculis, quem excaecasset ob conuicium
carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis;
proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione
sub titulo prostitisse Helenam uiliorem. hanc igitur
esse ouem perditam, ad quam descenderit pater summus,
Simon scilicet, et primum recuperata ea et reuecta nescio
umeris an feminibus exinde ad hominum respexerit salutem
quasi per uindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus,
quibus fallendis et ipse configuratus aeque hominibus et hominem-.
minem ementitus in Iudaea quidem filium, in Samaria uero
patrem se gesserit.s o Helenam inter poetas et haereticos laborantem,
tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de
Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille nauibus de
Troia nec mille denariis forsitan de lupanari. erubesce, Simon,
tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. at Menelaus
statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni
A 2 finxit Lat 8. quam scripsi: qua AB 4 et archangelos
om. A 7 non perinde animo (animo ex animam A) AB, perinde
animo Pam, uero per inuidiam Lat ex Irenaeo 1, 20, compari inde animo,
Oehlerus, non pio quidem animo fort., non pio perinde animo Hartelius
8 ea alterius Gel: ex alterius AB, ea alter Bmg 9 nunquam Bmg
10 succedisse A 13 et excaecasset A 16 Helenam Helena fort. 17 patrem
A 19 humeris A corr. 21 hominibus et Gel: et hominibus AB
22 amentitus A corr. 23 se addidi het A corr., sed B 25 mille-
26 lupanari om. A 27 trahendo A 28 statim insequitur amissam
om. A perpetit A
uereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem
et uigilantius et audentius et diutius laborauerit.
Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit.
inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius,
etsi Helena minus. quidni? cum propter omnimodam diuinae
et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari
animas asseuerauerit? nulli enim uitam istam rato fieri
uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid
malum habeatur, sed opinione. itaque metempsychosin necessarie
imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu
omnibus inlicitis satisfiat. scilicet facinora tributa sunt uitae.
ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit,
reliquatricem delictorum, donee exsoluat nouissimum
quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. huc enim
temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus
relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. nam
et ethnicus homo aduersarius noster est incedens in eadem uia
uitae communis. ceterum oportebat nos de mundo exire, si
cum illis conuersari non liceret. huic ergo bonum animi praestes
iubet — diligite enim inimicos uestros inquit et orate
pro maledicentibus uos — ne aliquo commercio negotiorum
iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam
delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. tum si
in diabolum transfertur aduersarii mentio, ex obseruatione comitante
cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae
deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiare ipsi
et pompae et angelis eius. conuenit inter uos de isto. haec
erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea
23] cf. Matth. 5, 25. A 3 exaudentius A 4 AD (ADVERSVS Gel)
CARPOCRATIS OPINIONEM AB, Gel 8 interrogationis signum posui
10 necessarie A 16 allegoriam B 17 intellegendum A 18 et om. A
incaedens A uiam A 20 boni A 21 iubet om. A enim om. A
et del. Gel 22 commertio A 23 in B, ad A 24 exsoluitionem A
27 renunciasse A 29 obseruatione AB, obseruatio Bmg, de obseruatione fort.
ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum
legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine
diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille
te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi
modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. quid his
sensibus aptius? quid his interpretationibus uerius? ceterum
apud Carpocraten si omnium
quis erit inimicus et aduersarius eius intellegendus? credo,
mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam
rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea depre-_
hendatur bonae uitae. hoc est ex malis fructibus bonam arborem
intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis
agnosci. spero huiusmodi haereticos Heliae quoque inuadere
exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi
patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit,
et non cognouerunt eum, et alibi: et si uultis audire,
hic est Helias, qui uenturus est. numquid ergo et Iudaei
ex opinione Pythagorica consulebant Iohannen: tu es Helias?
et non ex praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian
Thesbiten? sed enim metempsychosis illorum reuocatio est
animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae.
Helias autem non ex decessione uitae, sed ex translatione uenturus
est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus,
sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio
uitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui
nominis et sui hominis. sed quomodo Helias Iohannes? habes
angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram populo
in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in
17] ibid. 11, 14. 19] Ioh. 1, 21. 20] Mal. 4, 5. 28] Luc. 1, 17. B eie reddidisti (eie inductum) A 4 diaboli om. A
exsecutionis A 8 apud B, ad A 10 mens A, meus B aliud quid
nocentiae fort. 15 sic om. A 16 patrocinentur praenuntio A 18 nunquid
A 19 phythagorica A 20 predicatione A Heliam B 29 et
sup. uers. A alterum in om. A
uero et uirtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et
transferri in alterum possunt ex dei uoluntate, ut factum est
retro de Mosei spiritu.
In has quaestiones inde opinor excessimus, quo nunc
reuertendum est. constitueramus animam in ipso et ex ipso
seri homine et unum esse a primordio
in totum generis examen: propter aemulas scilicet opiniones
philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis
ueternosum. nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus.
anima in utero seminata pariter cum carne pariter cum
ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra
substantia teneatur. si enim in seminibus utriusque substantiae
aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut
caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem
alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem
seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet
sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus,
ante corpora constituens animas uiriles ac muliebres, sicut ab
Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit
accipere sexum. et qui animam post partum carni superducunt
utique ante formatae, marem aut feminam de carne sexum
praeiudicant animae. utriusque autem substantiae indiscreta
semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis
euentum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae.
certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus
temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius,
Rig 5 DE SEXV ANIMAE ET CARNIS (CARNIS ET
ANIMAE A) PARITER ORIENTE AB, DE SEXV ANIMAE ET
CARNIS QVOD SIMVL IN VTERO FORMENTVR Gel 13 in add. Gel
14 in aliquam AB; in del. Gel intercapidinem A sic etiam postea
15 aut B, ut A 18 quomodo fort. 19 mulieres A ab Rig: ad
A, a B 20 Philomena B 21 carnis ducunt A 22 post formatae
uirgulam posui feminam A 23 indiscreta Bmg, discreta AB
24 unitas effusio A 26 certe A
Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et
illam tunc Adae portionem animatam agnoscam. ceterum et
ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae
ex Adam tradux fuisset in femina.
Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi
paraturam
modulatur quamcumque illa rationem agitare sortita. haec aestimando
etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi
in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus
et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat
in lucem. nos officia diuina angelos credimus. ex eo igitur
fetus in utero homo, a quo forma completa est. nam et Mosei
lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est
causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et
fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre
plurimum communicat sortem. dicam aliquid et de temporibus
animae nascentis, ut ordinem decurram. legitima natiuitas ferme
decimi mensis ingressus est. qui numeros ratiocinantur, et decurialem
numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique
perfectorem natiuitatis humanae. ego ad deum potius argumentabor
hunc modum temporis, ut decem menses decalogo
magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur
quanto disciplinae numero renascimur. sed et cum septimo
mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati
agnoscam, ut quoto die dedicata est dei condicio, toto mense
interdum producatur dei imago. concessum est properare
quamdiu scripsi: diu AB, dum Hartelius 3 Adae om. A animatam
Urs: animam AB 5 faemina A 6 DE AETATE ANIMAE
AB, DE AETATE CARNIS ET ANIMAE Gel figendi A 7 diuine A
8 illa Urs: illam AB hoc A estimando A 9 alendis-fetibus
fort. 10 sollitioribus A 13 mosei A, Moysi B, Moysis Big 14 hominis
- 15 illi om. A 15 alterum et om. A 18 ut om. A ordine A
22 de decalogo Hartelius 23 nascimur A 26 quoto Gel; quo AB
est om. B toto B, eo A
resurrectionis et requietis et regni. ideo ogdoas nos non creat;
tunc enim nuptiae non erunt. societatem carnis atque animae
iamdudum commendauimus a concretione seminum ipsorum
usque ad figmenti perfectionem. perinde nunc et a natiuitate
defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuersa ratione
pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu,
anima sensu. ceterum animam substantia crescere negandum
est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et
defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita
retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata
est, paulatim cum carne producitur. constitue certum pondus
auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus
est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam
moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum
in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem
ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur,
non * dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur;
licet enim habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor
ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa,
sed obscurior, non tamen nullus. tunc et alii atque alii habitus
accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui
aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. ita et animae crementa
reputanda, non substantiua, sed prouectiua.
Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia
animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum
et intellectum ex ingenito animae censu, sed paulatim per
Rig idonee Gel: ideo ne AB ebdomadem A 3 sotietatem A
4 congregatione ABmg 5 perinde A, proinde B et natiuitatem A
6 diuisa A 9 crescere A adque A 10 qua naturalia B, quantunaturalia
A, qua intus naturalia Hartelius pecunia A corr. 11 retinetur
A 16 dilationem B 17 certe non ad periectionem A 18 lacunam
signauit Wissowa; per incrementum
Quae omnia natiuitus animae conlata idem, qui in primordio
inuidit, nunc quoque obumbrat atque deprauat, quominus
aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur.
cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam ab ipsa
etiam ianua natiuitatis animas aucupabundus uel qua inuitatus
tota illa puerperii superstitione? ita omnes idololatria obstetrice
nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis
redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur,
dum in partu Lucinae et Dianae heiulatur, dum per totam
hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata
Scribunda aduocantur, dum prima etiam constitutio infantis
super terram Statinae deae sacrum est. quis non exinde aut
totum filii caput reatui uouet aut aliquem excipit crinem aut
totum nouacula prosecat aut sacrificio obligat aut sacro obsignat,
pro gentica, pro auita, pro publica aut priuata deuotione?
sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus
Bmg 2 sibi] si A corr. 6 inquilinatui A
7 loricandus Lat: gloriandus AB 10 priorum ABmg, propriorum B
17 NVLLAM FERE (TENE Gel) ANIMAM SINE DAEMONIO (DE-
MONIO A) ESSE Cui AB, Gel nequam, qua fort. 18 innua A corr.
uel] ultro fort. quia Hartelius (ef. 380, 21) 20 ipsi Gel: ipsa AB
22 eiulatur B, eiulantur Bmg 23 hebdomadem A 25 Statinae deae
Gel: statim aedeae AB 26 filii Gel: feli AB eatui A, ea tui Bmg
aliquid excipit; Crimen A 27 totum scripsi: tota AB 28 plublica A COtT.
nomen est.
hinc enim et ap
sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogatiua quam
ex institutionis disciplina. ceterum, inquit, immundi nascerentur,
quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam
salutis intellegi uolens fidelium filios, ut huius spei pignore
matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. alioquin
meminerat dominicae definitionis: nisi quis nascetur ex
aqua et spiritu, non inibit in regnum dei, id est non
erit sanctus.
Ita omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in
Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur;
peccatrix autem, quia immunda, nec recipiens ignominiam ex
carnis societate. nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere
prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis aduersus
spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo
nomine caro infamis. neque enim de proprio sapit quid aut
sentit ad suadendam uel imperandam peccatelam. quidni?
quae ministerium est, et ministerium non quale seruus uel
minor amicus, animalia nomina, sed quale calix uel quid aliud
eiusmodi, corpus, non anima. nam et calix ministerium sitientis
est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit,
nihil calix ministrabit. adeo nulla proprietas hominis in choico
nec ita caro homo tamquam alia uis animae et alia persona,
sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, .
B, pocreatiua ABmg 6 sanctitati Rig ac B, hac A
7 saluti Rig pignora B 8 patrocinarentur Gel 9 nascatur B 10 ini-bit
A, introibit B, ibit Big 12 QVOMODO CARO PECCATRIX DICA-
TYR AB 14 nec addidi respuens Bmg, Oehlerus ignominiam suam
Bmg, Oehlerus ex carnis AB, et in carnem Bmg, Oehlerus 15 societate
B, exsocietate A, Oehlerus, et societatem Bmg 17 notantur [infamia]
B 21 animalia nomina A, animalia nomine B, animalis nomine
Gel, animati et homines Oehlerus 23 est om. A tamen om. A 24 ideo
fort. choicho A 26 alterius conditionis plane B; conditionis del. Gel
plane-alterius om. A
uitae. caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima
sine carne in operatione libidinis gulae uinulentiae saeuitiae
idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus.
denique sensus delictorum etiam sine effectibus
animae. qui uiderit mulierem ad concupiscentiam,
iam adulterauit in corde. ceterum quid caro sine anima
perinde in operatione probitatis iustitiae tolerantiae pudicitiae?
porro quale est, ut, cui nec bona documenta propria subscribas,
ei crimina adpingas? sed ea per quam delinquitur conuenitur
ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem.
grauior inuidia est in praesidem, cum officia pulsantur.
plus caeditur, qui iubet, quando, nec qui obsequitur, excusatur.
Malum igitur animae, praeter quod ex obuentu spiritus
nequam superstruitur, ex originis uitio antecedit, naturale quodammodo.
nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura
est, habens suum dominum et patrem, ipsum scilicet corruptionis
auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale,
illud diuinum atque germanum et proprie naturale.
quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur.
potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest,
quia a deo est. itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum
manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit,
ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius
aut in totum uacat occultata luce aut, qua datur, radiat inuenta
libertate. sic pessimi et optimi quidam et nihilominus
unum omnes animae genus. sic et in pessimis aliquid boni
et in optimis nonnihil pessimi. solus enim deus sine peccato
et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus.
sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore
inductwn) A 4 idolatriae A 6 mulierem add. Pam
10 appugnas A 11 in om. A 12 presidem A 17 dominum scripsi:
deum AB 19 illud ex illum A propriae A 21 non est deus om. A
22 aliquod A 24 ita Gel: uia. ita AB, (ob)uia, ita Hartelius 25 occultata
luce Rig: occulta salute AB 30 presagia ex pressagia A
proprio Bmg
uidet\' et \'deo commendo\'. propterea nulla anima sine crimine,
quia nulla sine boni semine.
reformata per secundam natiuitatem ex aqua et superna uirtute
detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam
conspicit. excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina
natiuitate a spiritu profano. sequitur animam nubentem spiritui
caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula,
sed spiritus.s o beatum conubium, si non admiserit adulterium!
De morte iam superest, ut illic materia ponatur, ubi
ipsa anima consummatur. quamquam Epicurus uulgari satis
opinione negarit mortem ad nos pertinere. quod enim dissoluitur,
inquit, sensu caret et quod sensu caret, nihil
ad nos. dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed
homo qui eam patitur. at ille ei dedit passionem, cuius est
actio. quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis
et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta uis ad hominem
non pertinere dicatur. multo coactius Seneca, post
mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. hoc si ita
est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur;
eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa
finitur. mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. si enim
quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra
nos. si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus
quicquam ad nos. sed mortem quoque interimat qui et animam.
a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae,
ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad
nos illa non pertinet. denique . nec speculum eius somnus
aliena materia est.
alterum et A, est B 6 a om. A 8 et iam non om. A 10 DE
MORTE. De AB, Gel materiam Oehlerus ponatur scripsi: ponat AB
11 consummatur scripsi: consummat AJB quanquam A 13 et om. A
16 quid si A corporis et peremptricem bis A 20 sic A 21 omnib; A
23 quo Gel: quod AB quod A corr. 25 quia B 26 a AB, in Gel
de postuma uita et Rig: depositum a uita et AB, depositum habitat et
ut Gel 27 ista quidam 28 non pertinet om. A denique nec om. A
De somno
anima decurrat. non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam
philosophis placet, cum ex his eum deputant causis
quae praeter naturam haberi uidentur. Stoici somnum resolutionem
sensualis uigoris affirmant, Epicurei deminutionem
spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam,
Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem
consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles
marcorem circumcordialis caloris. ego me numquam ita dormisse
praesumo ut ex his aliquid agnoscam. neque enim credendum
est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius
defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis
reficitur quam fatigatur. porro nec semper ex fatigatione concipitur
somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est.
sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris,
cum adeo corpora somno concalescant, et dispensatio ciborum
per somnum non facile procederet calore properabili et
rigore tardabili, si somno refrigeraremur. plus est quod etiam
sudor digestionis aestuantis est index. denique concoquere dicimur,
quod caloris, non frigoris operatio est. perinde deminutionem
animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem
consati spiritus immortalitas animae non sinit credi.
perit anima, si minoratur. superest, si forte, cum Stoicis resolutionem
sensualis uigoris somnum determinemus, quia corporis
solius quietem procuret, non et animae. animam enim
ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere
quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale
finem operis sui admittit, somnus autem finis est
operis. denique corpori, cui mortalitas competit, ei soli quies
AB, DE SOMNO PERTINENTE AD TRACTA-
TVM MORTIS. De somno prius Gel disputem A 4 preter A 5 epicuręi
A 6 cum cum A 7 Strato segregationem om. A 8 indigentiam
spiritus om. A 12 si quid A 15 refrigerescentiam A coloris A 16 et
con
Gel: ut AB 17 et rigore tardabili om. A 18 quod om. A 19 quoque
recedimur A 20 perinde A, proinde B diminutionem A 22 immortalis
anima B 23 supest est A ut cum fort. 26 succidere Lat:
succedere AB ,
habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam
naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putauerit
citra naturam esse naturae uindicari sciat posse, a qua
ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi uideantur, et utique
aut natura omnia aut nulla natura. apud nos autem id poterit
audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium,
de quibus quaeritur. credimus enim, si quid est natura, rationale
aliquod opus dei esse. porro somnum ratio praeit, tam
aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla
anima sufficiat, recreatorem corporum, redintegratorem uirium,
probatorem ualetudinum, pacatorem operum, medicum laborum,
cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum
etiam colorem. quodsi uitale salutare auxiliare somnus, nihil
eiusmodi non rationale, nihil non naturale. sic et medici
omne contrarium uitali salutari auxiliari extra naturales cardines
relegant. nam et aemulas somno ualetudines, phreneticam
atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem
somnum praeiudicauerunt; etiam in lethargo non naturalem notantes
testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento
est. omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate
rescinditur, proprietate mensurae conseruatur. ita naturale
erit statu, quod non naturale effici potest decessu uel excessu.
quid, si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam
et in his plurima somni praeparatura est. certe his a primordio
naturae suae homo inbutus est. si apud deum discas,
ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit
quietem, ante dormiit quam laborauit, immo quam et edit,
immo quam et profatus est, ut uideant naturalem indicem
Mereerus: adlatur A, adulatur B 3 et extranaturalium
om. A et om. A 5 sunt Gel: est AB 12 peractorem Hartelius
15 nihil non naturale Pam: [nihil non naturale rationale quod rationale]
B, om. A, Gel, \'al. desunt\' Bmg 16 naturales AB, naturae Bmg, Gel
18 atque cardiacam om. A 20 somnum naturalem spondent fort.
in] sine Hartelius 24 et prius del. Gel 25 somni AB, homini Hartelim
paratura
Ceterum de Hermotimo. anima, ut aiunt, in somno carebat,
quasi per occasionem uacaturi hominis proficiscente de
corpore. uxor hoc prodidit. inimici dormientem nacti pro defuncto
cremauerunt. regressa anima tardius credo homicidium
sibi imputauit. ciues Clazomenii Hermotimum templo consolantur.
mulier non adit ob notam uxoris. quorsum istud?
utne, quia facile est uulgo existimare secessionem animae esse
somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur?
genus fuerat grauioris aliquanto soporis, ut de incubone
praesumptio est uel de ea ualetudinis labe, quam Soranus opponit
excludens incubonem, aut tale quid uitii, quod etiam Epimeniden
in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum.
sed et Neronem Suetonius et Thrasymedem Theopompus negant\'
umquam somniasse, nisi uix Neronem in ultimo exitu post pauores
suos. quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae
nihil operantis in somnis diuortium crederetur? omnia magis coniectes
quam istam licentiam animae sine morte fugitiuae, et quidem
ex forma continuam. si enim tale quid semel accidere dicatur,
ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer
diuinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu
terreri a deo, uelut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu:
si non magis
potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.
Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam
expromere, ut de accidentibus somni, et non modicis
AB, DE HERMOTIMI ANIMA Gel 2 uagaturi
Gel hominis Rig: nominis AB, luminis Gel, somnis Hartelius
5 clazomeni A Hermotimum Bmg, Gel, hermippum AB consolatur
A corr. m. ree. 6 qursum A 7 utne scripsi: ut ne B, ne A ne
quia] quia non Gel 8 somnum Pam: somnium AB 9 interrogationis
signum posui 10 de ea
Ecce rursus urgemur sententiam de ipsorum somniorum
retractatu, quibus anima iactatur, exprimere. et quando perueniemus
ad mortem? et hic dixerim: cum deus dederit,
nullae longae morae eius quod eueniet. uana in totum somnia
Epicurus iudicauit liberans a negotiis diuinitatem et dissoluens
ordinem rerum et in passiuitate omnia spargens ut euentui
exposita et fortuita. porro si ita est, ergo erit aliquis et
ueritatis euentus, quia non capit solam eam euentui omnibus
debito eximi. Homerus duas portas diuisit somniis, corneam
ueritatis, fallaciae eburneam. perspicere est enim, inquiunt,
per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiore sententiam
mendacio recitans agnoscit et uerum. Telmessenses
nulla somnia euacuant, imbecillitatem coniectationis incusant.
quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando
uisionem fidelem senserit? pauca de insignioribus
perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum
regnator quod filiae Mandanae adhuc uirginis uesicam in diluuionem
Asiae fluxisse somnio uiderit, Herodotus refert; item
anno post nuptias eius
Asiae incubasse. hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto
prior tradit. qui filium eius tanto operi ** interpretati sunt,
non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit.
Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam
obsignatam esse uiderat anulo, leo erat signum. crediderat
praeclusam genituram, (opinor, quia leo semel pater est): **
Aristodemus uel Aristophon coniectans immo nihil uacuum
cf. Herod. I 107. 108. scripsi: etiam A, et iam B 4 retractatu] ueritate aut
euentu fort. expromere susp. Oehlerus 8 ut] et A 12 eburnam A
perspicere scripsi: respicere AB 13 autem om. A maiorem partem
mendaciorum citans fort. sententiam om. A 14 mendatio A ei recitans
B ueram Rig, uera fort. 21 hisdem B, eiusdem Scal 23 tanti
operis Bmg lacmarn signaui: talia fere fore parem omissa sunt interpretati
A 24 pressit A 26 obsignatam esse scripsi: obsignasse AB
uisus erat Scal 27 lacunam signaui: aduersatus est uel simile quid intercidit
qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. sed
et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniauit.
Heraclides prodidit. et Seleuco regnum Asiae Laodice mater
nondum eum enixa praeuidit. Euphorion prouulgauit. Mithridaten
quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco,
et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio
dominatum de Callisthene disco. nouerunt et Romani ueritatis
huiusmodi somnia. reformatorem imperii, puerulum adhuc
et priuatum loci, et Iulium Octauium tantum et sibi ignotum
M. Tullius iam et Augustum et ciuilium turbinum sepultorem
de somnio norat. in Vitellii commentariis conditum est. nec
haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed
et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium
Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen
discrimen ab hostibus relaturus, de Artori uisione destituto
tabernaculo euadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit
de solis unguine et lauacro Iouis. reuelantur et honores
et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et
furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem
paruuli etiamnunc gerula iam sua inspexerat. cycnus de sinu
Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus
pyctes ab Achille curatur in somniis. coronam auream cum
ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando
redinuenit. Neoptolemus tragoedus apud Roeteum Troiae et
A sicilię ex silicię A hemerea quaedam B, hemere.
aquaedam A 4 seleucho B 5 praenixa A promulgauit A mitridaten
A, Mithridatem B 6 quoquo A 7 Balaridem B illyricum. mallosis
A 8 Callisthene disco. Nouerunt B, gallis tenendis cognouerunt A
10 alterum et om. A Octauianum fort. 12 norant Gel Yitellii Rig:
uitelliis AB 13 speties A 14 praelio Rig: praelium AB 15 Philippis
Gel: philippus AB alias, maius tamen discrimen ab hostibus relaturus,
de Artori Hartelius: alias maius tamen alias crimen ab hostibus relaturum
se artori AB, alias maiestatem, alias crimen (discrimen Pam) ab
hostibus relaturus, Artorii Gel, Pam, maius tamen alias discrimen Artorii
Rig, alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori
Oehlerus 18 soli sanguine A 21 suam Gel 22 Cleonymus Gel
24 prodidissent B tragigus A 25 Rheteum Pam: ritreum A, Erithreum
B et addidi
et cum lapidum senia deponit, diues inde auro redit. quanti
autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon
Antiphon Strato Philochorus Epicharmus Serapion Cratippus
Dionysius Rodius Hermippus, tota saeculi litteratura. solum,
si forte, ridebo, qui se existimauit persuasurum, quod prior
omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus uixit
Aristoteles. ignosce ridenti. ceterum Epicharmus etiam summum
apicem inter diuinationes somniis extulit cum Philochoro
Atheniensi. nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut
Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis
in Troade, Trophoni in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae
in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. cetera cum suis
et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia
somniorum Hermippus Berytensis quinione uoluminum
satiatissime exhibebit. sed et Stoici deum malunt prouidentissimum
humanae institutioni inter cetera praesidia diuinatricum
artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse,
peculiare solacium naturalis oraculi. haec quantum ad fidem
somniorum
nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat,
quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem
eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus
habitauerint uel memorias eorum affectauerint ad omnem malitiae
suae scaenam in ista aeque specie diuinitatem mentientes
eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum
et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuuando,
dum per ea quae iuuant ab inquisitione uerae diuinitatis
abducunt ex insinuatione falsae? et utique non clausa
B liberat A 3 et affirmatores om. A arthemon A
5 dyoni*sius ex dioni*sius A, et Dionysius B 11 apud Horopum Amphiloci
B, apudor optumam philoci A 12 throphonii B boetia A
calicia A 13 pasiphae B, pasiphe A 14 relationibus Semlerus
15 berytensis A, Berithensis B 18 nobis B, magis ABmg 20 taliter
Rig interpretandam Gel: interpretandum AB 22 pronunciabimus A
daemoniacam Rig 24 uel A, uel ad B 25 specie A 27 alterum et
om. A prenuntiatione A quae Gel 29 insinuationem A
et interim libera est. quo nemo dubitauerit domus
quoque daemoniis patere nec tantum in adytis, sed in cubiculis
homines imaginibus circumuenire.
Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia,
etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus,
affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria
et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum
sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et
gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos,
ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur,
quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta
prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas
soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles
suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor
diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus
deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos,
ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit,
ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non
potest.
uidetur inducer e
non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit),
quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo
haec species naturali formae relinquenda est seruans animae
etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a
deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere,
et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter
enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur.
del. [un 8 et alterum del. Rig 9 deo scripsi: a deo AB
et induetum A 13 uocatoria om. A 17 et in om. A 18 in] et
in A absistit A 21 quia scripsi: quam AB, qua Urs, quoniam Lat
22 picharmus A 24 speties A forma A 26 alnima A corr. 27 interpretationem
A 28 narrationem A propvig A
Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus
quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore.
ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas
dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus
temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat.
item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero
latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis
statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit
mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter
probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse
an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi
poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis
nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis
praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula
incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio,
ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam
respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum
Daniele fraternitas
contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue
gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.
ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita
somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis,
ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum
et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem.
sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus
ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei
A corr. 2 producto Semlerus 3 autem om. A aestas
om. A 4 hyems B 5 sucis Gel: sucus A, succus B 6 neque. neq: A
7 refusis B, repulsis ABmg loculis Gel: localis AB 8 fluitet aut
Gel: fluit et aut AB compressu Gel: compressa AB angina B,
sagina ABmg 12 decorandis A, decurandis Rig 15 uel scripsi: ut B,
om. A castimonia inducitur
Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae
pro modo aetatis expungantur in uita, animaduertant succussus
et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant
motus animae somniantis facile per carnis teneritatem
erumpere in superficiem. sed et quod Libyca gens Atlantes
caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura
non taxatur. porro aut Herodoto fama mentita est nonnumquam
in barbaros calumniosa aut magna uis eiusmodi daemonum
in illo climate dominatur. si enim et Aristoteles
heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui uisionibus
priuantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam
auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris
et Thrasymedis insigne inde processerit.
deducimus somnia. quid ergo nec a deo Atlantes somniarent,
uel quia nulla iam gens dei extranea est in omnem terram
et in terminos orbis euangelio coruscante? num ergo aut
fama mentita est Aristoteli aut daemonum ad hoc ratio est,
dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?
Satis de speculo mortis id est de somno, tum etiam de
negotiis somni id est de somniis. nunc ad originem huius
A 2 caruit Mercerus: aruit AB 4 non in] non aliter
(uel alias) in fort., non sine Hartelius in om. A 5 commodandam fort.-
7 omni A 11 Atlantes Gel: atlantico A, athlantico B 12 noctem
Gel: non B, om. A, \'al. deest non\' Bmg itaque A 13 non taxatur
scripsi: taxantur AB, taxatur Gel 15 et om. A 16 heroen B
18 auferes omnia A 19 tharsi medis A 20 somnia Bmg, omnia AB
Athlantes B 22 nunc Kellnerus, unum (cf. 391, 7) Hartelius 23 ad
hoc scripsi: adhuc AB 24 animae om. B 25 DE MORTIS VI
(VI om. A) ET DE MENANDRO HAERETICO (HERETICO A) AB,
Gel tum
Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem
non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant,
ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere
corporibus. ad hoc enim et Plato, etsi quas uult
animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam
insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae
animae scilicet indiuiduitate seruatum. ad hoc et Democritus
crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis
denotat. porro et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse.
quid enim, si aridior aer et solum salsius? quid, si et ipsius
corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam
corruptrices materias erogarat? ungues autem cum exordia
neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores
et cotidie deficiente carne expelli uidentur. comae quoque alimenta
de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta
munitio. denique in uiuentibus etiam pro cerebri ubertate uel
affluit capillago uel deserit. habes medicos. sed nec modicum
quid animae subsidere in corpore est decessurum quandoque
et ipsum, cum totam corporis scaenam tempus aboleuerit. et
hoc enim in opinione quorundam est. propterea nec ignibus
Plat. Phaed. p. 69. Polit. X p. 614 sq. AB 7 assistant A 8 crediderit scripsi: credidit AB,
credat Pam 9 NIHIL ANIMAE IN CORPORE SYBREMANERE AB;
POST MORTEM add. Gel 10 quidem Urs quidem Oehlerus: quidam
AB 14 celum A politiam A 20 exsuccior B, exsuctior A
21 corruptelae ABmg erogat ABmg 23 et A, sed B, ex fort. quotidie
A 24 prestat A 25 crebri A 26 affluit Gel: afluit A, affuit B
ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis
etiam corporis nomine auersatrix, quod et ipsum homo
non utique mereatur poenali exitu impendi. ceterum anima
indiuisibilis ut immortalis etiam mortem indiuisibilem exigit
credi, non quasi immortali, sed quasi indiuisibili animae indiuisibiliter
accidentem. diuidetur autem et mors, si et anima,
superfluo scilicet animae quandoque morituro. ita portio mortis
cum animae portione remanebit. nec ignoro aliquod esse ue-_
stigium opinionis istius. de meo didici. scio feminam quandam
uernaculam ecclesiae forma et aetate integra functam post
unicum et breue matrimonium cum in pace dormisset et morante
adhuc
ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas
in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace
situi suo reddidisse. est et illa relatio apud nostros, in coemeterio
corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse.
si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus
potestatis suae signa proponit suis in solacium, extraneis in
testimonium. magis enim credam in testimonium ex deo
factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia
quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in
causam orationis. corpus etiam illud non modo fratri cessisset,
uerum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. certe
undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam
facere non possunt. mors, si non semel tota est, non est.
si quid animae remanserit, uita est. non magis uitae miscebitur
mors quam diei et nox.
Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae,
seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit
uel scilicet homo fort., humo, Hartelius 5 inuisibilis
ABmg inuisihilem ABmg 6 indiuisibili Gel: inuisibili AB
indiuisibiliter Bmg, inuisibiliter AB 7 et prius om. A 8 morituro
Urs: moriturae AB 11 uernacula Harnackius 14 habitum B, aditum
Urs 16 illa AB, alia Gel 17 corpori fratris fort. colocando A recessu
Gel: accessu AB, accessui Hartelius 18 aliquid tradit A utique B
19 in testimonium om. A 25 undeunde Urs: unde AB 28 et om. B
29 separationem Gel: separatio AB 30 factorum fort.
ordinariam quidem naturae deputans placidae cuiusque mortis,
extraordinariam uero praeter naturam iudicans uiolenti cuiusque
finis. qui autem primordia hominis nouimus, audenter determinamus
mortem non ex natura secutam hominem, sed ex
culpa ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae
nomen in ea quae uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse.
nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc
demum mors
eum p
et arbitrio hominis addicens mortis euentum. denique
si non deliquisset, nequaquam obisset. ita non erit natura
quod ex exorbitationis potestate accidit per uoluntatem, non ex
instituti auctoritate per necessitatem. proinde etsi uarii exitus
mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita dicimus
lenem ut non ui agatur. ipsa illa ratio operatrix mortis,
simplex licet, uis est. quidni? quae tantam animae et carnis
societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum-.
tiarum diuellit ac dirimit. nam etsi prae gaudio quis spiritum
exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium
amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob
historiarum praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut
Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo uiolentior mors quae
per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae
tunc mori affert, cum iucundius uiuere est in exultatione in
honore in requiete in uoluptate. uis est et inlata nauigiis,
cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis
quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante
A corr. 12 obiisset B erat Gel 13 exorbitationis
scripsi: oblationis AB, abolitionis Hartelius 15 diximus AB 17 quidni
Heraldus: quid enim AB 21 clydemus AB ob historiarum praestantiam
scripsi: ab historicis diu praestantium AB, ab histrionibus ob praestantiam
Gel, ob historici stili praestantiam Ochlerus 25 iocundius B
uere B 26 requie B et om. B, ut Hartelius inlata scripsi: illa AB
nauigiis Gel: nauigii AB 27 Caphareis Gel: chapereis B, chaperei A
nullis depugnata turbinibus om. A 28 cursu, laetante Gel: [cursulae
tantae] B, om. A
t
non secus naufragia sunt uitae, etiam tranquillae mortis euentus.
nihilo refert integram abire corporis nauem an dissipatam, cum
animae nauigatio euertatur.
dubio prosequemur ex ordine. prius tamen quod est loci huius
explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet
quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas,
propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et
ipsarum corporalium condicionum. plane ad immortalitatem
animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid
de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim
anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur,
dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus
temperatura. tota autem in corpore et ex corpore est
ratio. nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum
aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum,
ut fellis ut sanguinis; regionum, ut cordis ut iecoris; uiarum,
ut uenarum ut arteriarum. dum igitur haec ex propria quaeque
iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem
et rescissionem uitalium id est naturalium finium situum
officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis
et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare
compulsa deducitur in diminutionis effigiem non alio modo,
quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum
uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispositione
destituti hominis, non de passionis ueritate. perinde auriga
corporis spiritus animalis deficientis uectaculi nomine, non suo
deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu,
constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere
B 3 cum A, dum B 5 DE ANIMARYM EXCESSV
AB, Gel: post haec uerba f. 16CT in A finitwr quo deinde Gel: quod
inde B diuertit A 9 propris A arbitriis B 11 mentionem B
12 eiusmodi B quo paulatim ac minutatim anima B, quoque protegendam
animam A 17 aut regionum-materiarum om. A 19 quaeque
scripsi: quaque AB 21 recessionem Gel 23 spaciis A 28 deficiens
uectaculis A 29 operę A languens Gel 30 comparere ABmg,
comparare B
messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae uis semel
omnia uitalia elidens, ut apoplexis,
animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat.
at ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit;
non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum
extrahitur, postremitatem suam partem uideri facit. non omnis
autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia
exigua est, statim et ipsa peritura est. sequitur seriem suus
finis et mediocritas trahitur ad summa et reliquiae uniuersitati
cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. atque ita
ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque
posterius sit, ipsius est. hinc denique euenit saepe animam in
ipso diuortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria
loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta
per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae
uidet, quae audit, quae incipit nosse. si enim corpus istud
Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum,
cum in Christo est, sed interim animam consaepto suo obstruit
et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, uelut per
corneum specular, obsoletior lux rerum est. procul dubio cum
ui mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione
colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram
et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione
substantiae recognoscit et in diuinitatem ipsa libertate resipiscit
ut de somnio emergens ab imaginibus ad ueritates. tunc
et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam
deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris
animarum, Mercurii poetarum.
om. Pam ut] aut Urs ruina A 3 Uitalia om. Gel 5 prout
Bmg, proubi AB anima AB, mors Bmg 6 conciditur hac facie Gel:
conceditur hac facies ABmg, condicitur hac\'facie B 7 partim fort.
8 abscissa B 9 ipsa om. Pam 10 ad] a A 11 relinquuntur A 18 uenit A
14 solliciore A corr. 16 per om. A 19 consepto AB 20 per om. A
22 expręssione A 24 expedicione A 26 ut de somno. ut de somnio Å,
ut de somno B 27 et posterius] quae Gel exaltat B 28 deuorsorii
AB, diuersorii Gel, deuersorii Pam uocatoris A
Quo igitur deducetur anima, iam hinc reddimus. omnes
ferme philosophi,
uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut
Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque
in conflagrationem uniuersitatis, ut Stoici, suas solas id est sapientium
animas in supernis mansionibus collocant. Plato
quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed
eorum qui philosophiam scilicet exornauerint amore puerorum.
adeo etiam inter philosophos magnum habet priuilegium impuritas.
itaque apud illum in aetherem sublimantur animae
sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam.
quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram
prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri
affirment. ubi erit scholae regio in tanta distantia diuersoriorum?
qua ratione discipulae ad magistras conuentabunt
tanto discrimine inuicem absentes? quis autem illis postumae
eruditionis usus ac fructus iamiam conflagratione perituris ? reliquas
animas ad inferos deiciunt. hos Plato uelut gremium terrae
describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo
et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum
suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent.
Nobis inferi non nuda cauositas nec subdiualis aliqua
mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto uastitas
et in ipsis uisceribus eius abstrusa profunditas, siquidem
Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum,
id est in recessu intimo et interno et ex ipsa terra operto et
intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo.
p. 112 sq. 25] cf. Eph. 4, 9. 1 Cor. 15, 4 sqq. AB, Gel Quod A 2 fermae A qualiter qualiter
Oehlerus: qualiter AB 3 tantum B pytagoras A v5 ut] et A sapientum
B 10 etherem A 11 haerem A 13 illa A 14 scolae A
deuersorium A 15 conuertentur ABmg 19 phedone A 20 et posterius
om. AB 21 suarum
Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an
quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim an etiam
receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio uel ex imperio interuenire.
nec harum enim opinionum suasoriae desunt. creditum
est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta
perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somniis
de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum
posset arcentibus eum longe animabus sepultorum. nouimus
autem praeter poeticae iura pietatis quoque Homericae industriam.
tanto magis enim curam sepulturae collocauit, quanto
etiam moram eius iniuriosam animabus incusauit, simul et ne
quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur
enormitate solacii dolore nutrito. ita querellas animae
insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor
corporum seruetur et memoria affectuum temperetur. ceterum
quam uanum, ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid
ex illis ad inferos auehat? multo uanius, si iniuria deputabitur
animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet
amplecti. utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae
nec mori uoluit. amabit impium heredem, per quem adhuc
pascitur luce. aut si qua pro certo iniuria est tardius sub
terram detrudi, titulus autem iniuriae
perquam iniquum eam iniuria affici, cui no n, imputatur cessatio
sepulturae ad proximos scilicet pertinens. aiunt et
A 3 paradysi A 4 habet A 6 AN COMMORENTVR
HIC ANIMAE POST MORTEM VEL AB INFERIS COMMEENT Gel
9 suasoria Scal 10 insepultas B ante add. Gel redici A corr. ut
uidetur m. rec. 11 somnis
Aut optimum est hic retineri secundum aoros aut pessimum
secundum biaeothanatos, ut ipsis iam uocabulis utar quibus
auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon
et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. publica
iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas,
etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas
euocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. quid
ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. sed ratio
fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae,
non quidem socia conscientia, sed inimica scientia nouimus,
nec inuitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tr
saluti
secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos
fingunt, quemadmodum in illa deos. quidni? cum et dii
mortui. itaque inuocantur quidem aori et biaeothanati sub illo
fidei argumento, quod credibile uideatur eas potissimum animas
ad uim et iniuriam facere quas per uim et iniuriam saeuus.
scripsi: proinde AB nec extorres Urs 3 praecipua atrocitate
ABmg 7 exultant A aut bonos inferos aut malos B 10 indignas
Urs: dignas AB 11 non iudicas Pam 12 retineris A aoros
Bmg, achoros AB 13 biaeothanato A 14 magica B Ostanes Gel:
ostentantes AB, Hostanes Pam 16 litteratura B, littera ABmg . sop*itas
A 19 magiam B poenae B 20 fallatiae A 22 *ope*ratione A
24 uastatricem scientiam magiae Urs: uastatorem. sic etiam magiae A 71
25 scilicet et B idolatriae A corr. m. alia eiusdem aetatis per*i*nde A
27 itaque] aeque Oehlerus hacori A, achori B uiothanati Rig
operantur sub ostentu earum, et hi uel maxime qui in
ipsis tunc fuerunt, cum aduiuerent, quique illas in huiusmodi
impegerant exitus. nam et suggessimus nullum paene hominem
carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum
quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus
deputant. hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub
personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus,
cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus
hominis sui affirmat, interdum gladiatorem uel bestiarium,
sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere
quod praedicamus, ne facile credamus animas uniuersas
ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbet.
et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumuenire
temptauit, instantia diuinae gratiae uictus id quod in uero est
inuitus confitetur. sic et in illa alia specie magiae, quae iam
quiescentes animas euellere ab inferis creditur et conspectui
exhibere, non alia fallaciae uis est
et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum
illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem
excaecare perfacile est. corpora denique uidebantur Pharaoni
et Aegyptiis magicarum uirgarum draco:ų.es. sed Mosei ueritas
mendacium deuorauit. multa utique et aduersus apostolos Simon
dedit et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non
fuit. quid noui aemulatio ueritatis a spiritu immundo? ecce
hodie eiusdem Simonis haeretico.s tanta praesumptio artis extollit,
ut etiam prophetarum animas ab inferis mouere se spondeant.
et credo quia mendacio possunt. nec enim pythonico
28] cf. 1 Sam. 28, 6 sqq. Gel: etiam maturus AB ad inuicem ABmg sed
om. B 2 obtentu B 4 impegerunt Urs 5 capere A 6 quasi A
7 supsonis A 10 hominis Mercerus: hominem AB sui AB, suis Urs,
fuisse Iun 12 predicamus A 13 turbet Urs: turbent AB 16 spaie A
18 operantior Oehlerus 19 magnum A, Gel, imaginum B 22 Moysis Rig
23 deuorat A 24 dedit om. A, edidit Scal 25 immundorum A corr.
26 hodie A heretici A, haeretici Bmg, heredes Gebhardtus artis extollit
Bmg, se artis extollit A, artifex tollit B 28 mendatio A phytonico A
mortuos consulente Saule. absit alioquin, ut animam cuiuslibet
sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam,
edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis,
nedum in hominem lucis, etiam deum se adseueraturus in fine
signaque portentosiora editurus ad euertendos, si fieri possit,
electos. dubitauit, si forte, tunc prophetam se dei adseuerare
et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. ne putes alium fuisse
qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem
spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri
quod fecerat credi, per quem Saulis thensaurus illic erat ubi
et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. et ideo per quem
uisurum se credidit uidit, quia per quem uidit et credidit.
si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra
mortuos uisos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum
sepulcra mansitando captare, ut Heraclides scribit uel
Nymphodorus uel Herodotus, et Celtas apud uirorum fortium
busta
magis mortu os
eadem ratione mortuos qua et uiu os
uera sunt. non enim quia uidentur uera sunt, sed
quia adimplentur. fides somniorum de effectu, non de conspectu
renuntiatur. nulli autem animae omnino inferos patere
satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et diuitis
ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde
relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod uel tunc licere
potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. sed etsi
Matth. 6, 21. 17] cf. Herod. IV 172. 24] cf. Luc. 16, 25. A in fine A, insigne B, del. Gel 6 signa A portentosiora-euertendos
om. A 7 asseuerare A 9 fantasma A administrauit
A eodem spu ABmg 10 pseudopropheti A 11 sauli A
thesaurus B 14 frustrari Gel 15 uiuos A Nasammonas B 16 sepulchra
B 17 nymphidorus ex nympidorus A 19 patitur ABmg
si A, sed B 20 nec scripsi: et AB, at Gel somnia Gel 21 uera
sunt om. A 24 illo om. A 25 ingemescentis A inde del. Gel 26 renuctiatorem
A
sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et
fallaciae somniorum et licentiae poetarum. atquin in resurrectionis
exemplis, cum dei uirtus siue per prophetas siue per
Christum siue per apostolos in corpora animas repraesentat,
solida et contrectabili et satiata ueritate praeiudicatum est
hanc esse formam ueritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem
incorporalem praestigias iudices.
Omnis ergo anima penes inferos, inquis? uelis ac
nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et
diuitem. et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam op- .
portune in clausula reddam. cur enim non putes animam et
puniri et foueri in inferis interim sub expectatione utriusque
iudicii in quadam usurpatione et candida eius? quia saluum
debet esse, inquis, in iudicio diuino negotium suum sine ulla
praelibatione sententiae; tum quia et carnis opperienda est restitutio
fiet in tempore isto? dormiemus? at enim animae nec in uiuentibus
dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa
mors cum speculo suo somno. aut nihil uis agi illic, quo
uniuersa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur?
delibari putas iudicium an incipi? praecipitari an praeministrari?
iam uero quam iniquissimum otium apud inferos, si et nocentibus
adhuc illic bene est et innocentibus nondum? quid,
amplius uis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione
ludentem an uitae recensum iam et ordinationem
iudicii inhorrentem? semper autem expectat anima corpus,
ut doleat aut gaudeat? nonne et de suo sufficit sibi ad
AB, AN ALIQVID INTERIM PATIANTVR APVD INFEROS ANIMAE
Gel omnes B animae B inquit A 11 oportune A 12 clausulam
B 14 quadamus A 15 in del. Urs 16 tum Gel: et tunc B,
om. A operienda