The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua
saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia
oderunt. monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo
haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent,
ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. specta corpus,
et una regio est. denique pro dispositione membrorum
ordo uitiorum. prior uenter, et statim cetera saginae substructa
lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. agnosco igitur
animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae
quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem
disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae
accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas
interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini
per unicas nuptias. piget iam cum talibus congredi, pudet
etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est.
quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione
aduersariorum? quinam isti sint, semel nominabo: exteriores
et interiores botuli psychicorum. hi paracleto controuersiam
faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non
quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla,
nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam
fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius
ieiunare quam nubere. de modo quidem nubendi iam edidimus
B, de ieiuniis aduersus psychicos Pam,
de ieiuniis Rig 3 psychicos istos C, psychicos B tenderentur Rig
4 si add. Gel lacerarentur B, ducerentur Gel, laxarentur Urs 11 in
studio fort. qua tota Gel: quam totam B 14 perinde scripsi: proinde
B induentem Ilarrisius 17 et iam C, iam B
uel magis prima continentiae pugna est. arguunt nos, quod
ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam
producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes
cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque
pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri
quoque abstinentiam, congruentem arido uictui. nouitatem
igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam,
si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam
pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte
anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.
Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos
opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi
decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens,
erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis
anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur
de populo suo. certe in euangelio illos dies ieiuniis.
determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos
esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus
et propheticis uetustatibus. ubi uolunt enim, adgnoscunt
quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. itaque
de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio
nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic
et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum
et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde
nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae
feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti
neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora
nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. xerophagias
uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae
superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam
Act. 3, 1. Urs: secundae B 2 prima Urs: primae B 6 ne Lat
8 haeresim B 10 quaqua C 13 Mosi Gel 22 differenter Rig
27 passiue Gel: passim B currant Gel: currunt B 28 supremam diei
Gel: suprema iudici B 30 affectati Gel: adfecti B
libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam
ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo
admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita
iubeant cibis abstinere a deo conditis. et ideo nos esse iam
tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes
a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis
mendaciloquorum inustam habentes conscientiam.
quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe
deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos
quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum.
iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium
dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed
opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio
ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse,
non his communicari hominem quae in os inferantur, sed
quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque
in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum
docere, quod esca nos deo non commendet, neque
abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus.
his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut
unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria
existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente
scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. et scimus,
quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur:
opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et
proximum tamquam me. in his enim duobus praeceptis tota
lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum
meorum inanitate.
12] Es. 59, 4 sq. 15] cf. Marc. 7,15. 18] Matth. 11,19. 19] cf. 1 Cor. 8, 8. Gel: de testatore B 9 credo Gel: trado B 15 uictum
Urs: uictus B 16 communicari C, coinquinari B 22 superuacua Gel:
superuaouam B necessaria Gel: necessariam B 23 sublati Pam: dilati B
diminuti Gel officia, praeponente Gel: officinam praeponentes B,
officia, praepotente Scal, officia praeponentes hm 27 tanquam me B,
mihi C
Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui
periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante
omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum.
tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit
rationis auctoritas a primordio recensendae. acceperat Adam
a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali,
moriturus si gustasset. uerum et ipse tunc in psychicum reuersus
post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum
in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam
capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit,
pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit.
manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae
ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum
recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium
recusationem. teneo igitur a primordio homicidam
gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi
deus nulla ieiunia praecepisset. ostendens tamen, unde sit
occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae,
qui offensam demonstrarat. ultro cibum, quibus modis quibusque
temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum
famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio
causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus
hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram
illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem
incontinentiae culpam. porro, cum et ipse ieiunium mandet
et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium
appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum
hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et
obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut
homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam
offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem
Seal 8 ecstasim B 12 periit Gel: perit B 18 intelligenda
Gel: intelligendae B 19 ultro Gel: ultio B, ut ultro Hartelius
22 me add. Gel 26 concassatam B • cibi Gel: sibi B 27 uictum
Urs: uictus B
unico inlicito plura licita contemnens?
Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus
omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam
propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam
uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem?
nam in primordio quidem herbidum solummodo et
arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne
faenum sementiuum seminans semen quod est super
terram, et omne lignum quod habet in semetipso
fructum seminis sementiui uobis erit in escam. postea
uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terrae
et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris
et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut
holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in
sanguine animae suae non edetis. nam et hoc ipso,
quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per
sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse
manifestum est. ad haec respondemus non competisse onerari
hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime
tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non
potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum.
aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse
unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum.
iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium,
adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis
de manu fratris et de manu bestiae omnis. itaque iustitiam
iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam
supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam,
plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus,
cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus,
Gel: uno B 4 modulantis C, moderantis B 8 arboreum
Gel: arborum B 9 sementiuum Gel: sementinum B; sic et postea
14 serpentis B, uiuentis C 17 esui C, om. B 23 aeque Pam: atque B
maioris licentiae occasione.
Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit
et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque
omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis
quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret
homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. nam
et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior
uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis
ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus
eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim
autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis
Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron
mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in
terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus
et panes in plenitudinem comedebamus. quomodo
eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam
istam fame? eadem uentris praelatione deploraturus
erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis
et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. quis nos
uescet carne? uenerunt in mentem nobis pisces quos
in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones
et porri et cepe et allia. at nunc anima nostra arida,
nihil nisi manna uident oculi nostri. ita et illis xerophagiae
panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam
caelum fragrare malebant. et ideo tam ingratis gratiora et
esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et
exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.
Gel: sculpserat B 10 dominis lim dominus eius
uisus est del. Scal 11 est] et Urs mananti Gel: manantis B
12 incopiosae Gel: in copiose B 13 detrimenta C, detrimento B
16 quoniam C 17 interficiendam Gel: interficiendum B 21 uescet
Gel: uescetur B, pascet lun mentem Gel: mente B 25 panis Urs:
panes B 26 fragrare Bmg, Gel, flagrare B
Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandi
propter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus,
conscientiam communem consulamus. ipsa natura
enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in uirgine adhuc
saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensu agendis,
quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo
uiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris
hominis escis stipatum, uinis inundatum, decoquendis iam stercoribus
exaestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo
plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciuiam sapere.
manducauit populus et bibit, et surrexerunt ludere.
intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisi impudicum
non denotasset. ceterum quotusquisque meminerit religionis
occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? nemo
ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei
eo in tempore, quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est.
omnem disciplinam uictus aut occidit aut uulnerat. mentior,
si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israeli causam
plenitudini reputat. incrassatus est dilectus et pinguefactus
et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit
eum, et abscessit a domino salutificatore suo. denique
in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueri iubens,
ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimas
aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis
et argento et auro extollatur cor tuum et obliuiscaris
domini dei tui. praeposuit corruptelae diuitiarum edacitatis
enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant. per illam scilicet
incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribus audiret
et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui
abstulit dedocens hominem saginae studere. ceterum cui cor
erectum potius inueniebatur quam impinguatum, qui
Gel: castiganda B 4 enuntiabit Gel: nuntiabit B
5 sensus Pam 6 sic-sic fort. 8 decoquendis Gel: de coquendis B
9 exaestuans C, aestuans B 16 in eo Gel 19 deputat Urs 27 illam
scripsi: illa B, illas Gel 31 euectum C qui om. Pam
ieiunium perennauit spiritali fide uirtutem subministrante,
et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei
uocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in
solo pane uiuere hominem, sed in omni uerbo dei, cum quidem
nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine
saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus.
merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae
ieiuniorum suorum, non minus et Heliae. nam et Helias hoc
primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis
uouerat. uiuit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu
eius, si erit ros istis annis et imber. dehinc minantem
Iezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo
expergefactus inuenerat, et ipse quadraginta diebus et
noctibus uacuo uentre, arido ore peruenit in montem Choreb,
ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiari congressu
dei exceptus est! quid tu Helia hic? multo amicior ista
uox quam Adam ubi es? illa enim pasto homini minabatur,
ista ieiuno blandiebatur. tanta est circumscripti uictus.
praerogatiua, ut deum praestet homini contubernalem, parem
reuera pari. si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur
per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum
sine pabulo uiuit.
Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatis
efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum
homini reconciliat. deliquerat Israel in aquatione apud Maspha
congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit,
ut periculum proelii simul fugerit. cum maxime Samuel offerebat
holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei
clementiam quam in abstinentia populi) et allophyli proelio admouebant,
ibidem dominus intonuit uoce magna super
26] cf. 1 Sam. 7, 5 sqq. Gel: mediamque B numine Urs 16 speluncam Iun:
spelunca B 26 Maspha Pam: Masphat B; sic etiam infra 27 sed
om. Pam 28 fugerit Harrisius: fuderit B 30 in addidi proelium
Lat 31 ibidem BC, ibi demum Gel
et processerunt uiri Israel ex Maspha et persecuti sunt allophylos
et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos
inermes. hae erunt uires ieiunantium deo. caelum pro eiusmodi
militat. habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis
necessariam. perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus
iam ciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias
et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in
Aethiopias auertit. dehinc quid aliud centum et octoginta
quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam
Ezechiae regis humiliatio? siquidem duritia hostis adnuntiata
uestem scidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum
ad deum per Esaiam adire iussit utique ieiunio preces
prosequente. neque enim cibi tempus in periculo nec saturitatis
cultus in sacco. semper inedia maeroris sequela est
sicut laetitia accessio saginae. per hanc maeroris sequelam
et inediam etiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato
liberatur. satis enim paenitentia scelerum commendauerat
ieiunium triduo functam, etiam pecudibus enectis, quibus
iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra euasissent,
si ieiunassent. hoc remedium agnoscit et Achab. cum illi
post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter
uineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias: qualiter
occidisti et hereditatem possedisti: in loco quo
sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque
delinguent, destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit
et ieiunauit et dormiuit in sacco. et tunc sermo domini
ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab a facie
mea: pro eo, quod reueritus est, non superducam
Gel: Bethehar B 4 erant susp. Oehlerus 6 perinde scripsi:
proinde B compluribus Gel: cum pluribus B 9 denique fort. quid
aliud del. Gel et add. Gel 10 absumpsit Gel: assumpsit B 15 semper
add. Gel maeroris sequela Gel: sequela maeroris B 17 et] id est
fort. 18 commendauerat Urs: commendauerit B 19 functam scripsi:
functa B 21 illi Gel: illo B 24 in loco quo BG, in quo loco Gel
26 delinguent Gel: dilingent B saccum add. Gel
eam, qui non erat ieiunaturus. ita ieiunium in
deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens
uxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem
cibo uentrem filio implere et quidem propheta. sed non modo
naturae mutationem aut periculorum auersionem aut delictorum
obliterationem, uerum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia
de deo merebuntur. aspice Danielis exemplum. circa somnium
regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultra de
praestantia humana posse cognosci. solus Daniel deo fidens
et sciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium
tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus
commendatis et ordinem et significationem somnii per
omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur,
Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque
relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum
temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis
et sacco et cinere. nam et angelus missus ad eum hanc
statim professus est causam diuinae dignationis: ueni, inquit,
demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet.
si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi
quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.
Reddimus et cetera. ad noua enim nunc documenta properamus.
in limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis,
quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit
expectantibus redemptionem Israelis, post egregium
titulum ueteris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio
augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae
debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis
et saepe ieiunis. ipse mox dominus baptisma suum, et in
suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus,
etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et
potator fuisset. immo nouum hominem in ueteris sugillationem
Iun: ultro B 10 praescientia fort. 11 quod Rig 17 in add.
Gd 22 illi
Principalis haec species in castigatione uictus potest iam
de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare
ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. nam exceptio
eduliorum quorundam portionale ieiunium est. inspiciamus
igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in
his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio
est. redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum
et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque
exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat,
. ceterum spiritu insuper cultos. dedit enim deus adolescentulis
scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in
omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum
quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum.
anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in
recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis
prospexit. in illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens
per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et
uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non
sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus
transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo
es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima,
qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi
31] ibid. 10, 1. 12. C, quis B 23 somniis Gel: somnis B 25 in recogitatum
Gel: regi cogitatum B 27 lugens Gel: legens B
uerbo tuo. ita xerophagiarum miseratio et humiliati
metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes
faciunt. reuertor etiam ad Heliam. cum corui illum
pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe
Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine
dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corui, qui
eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem
alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo
raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu
leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? sed
constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et
persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse
uiuendum. tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem
quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem
aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino.
habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem
deo uouerat et Aaronem consecrarat. nam de Samuele mater,
et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et
ipsa deum orabat. et dominus ad Aaron: uinum et siceram
non bibetis, tu et filius tuus post te, si quandoingrediemini
tabernaculum uel ascendetis ad altare, et
non moriemini. adeo morientur qui non sobrii in ecclesia
ministrauerint. sic et Israeli proximo exprobrat et potum:
dabatis sanctificatis meis uinum. et haec autem strictura
potus xerophagiae portio est. quamquam ubi abstinentia
uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur
etiam pabuli pressura formam praestruens potui. qualis enim
esus, talis et potus. uerisimile non est, ut quis dimidiam
gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. an autem
Amos 2,13. scripsi: humiliatio B, ieiunationis humiliatio Wissowa
5 Bersabe Iudaeae Gel: Bersabae Iuda B 6 illi Urs 10 Danieli Lat:
Daniel B lacu Lat: lacum B 19 bibet Gel: bibi B 21 filii tui Pam
26 potus Gel: potius B 27 est uini B, ista uini Hartelius; est om. Gel
alterum aut
Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in
serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus
et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam
detinendum, de suo scilicet more. sed quod pertineat ad indictionis
quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo.
nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis
dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona
i dirimendis stationibus praescribant. si, qua Petrus et qui cum
eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur,
quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam
ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur?
atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa
prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta
diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem
uidebatur. porro cum in eodem commentario Lucae et
tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati
pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in
superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non
intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni
tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus
humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae
Gel: monet B ex institutione sed ex deuotione Gel: ex
intimatione B 6 ceterum Gel: quod B consuetudo add. Gel 7 quum
Lat ex necessitate Gel: nec B 9 indictas Rig: indignas B quidam
Oehlerus 12 indictionis Rig: interdictionis B 15 nona Gel: non a B,
nouam Bmg 16 qua Gel: quia B 17 leguntur Gel: aguntur B 18 probabit
C, probat B, probet Iun 22 fungi fort. quae] qua mauolt
Oehlerus 24 demonstretur
Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur,
aut sola forsitan lectione, non etiam intentione
Lat 7 imperauit. stetit BC, impetrauit? stet Urs 9 ut
autem B, et non Pam 13 instantis Iwn statione etiam sera longiore
mauolt Oehlerus 17 non prandebat Pam 20 sorte Gel 23 ieiunus
Gel: ieiuniis B 27 erat Urs 28 orationem Gel: rationem B
scilicet multitudinem psychicorum. propterea per singulas direximus
species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut,
dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam,
. quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia,
eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum
pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos
reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum enim quod
semper nec uacuum quod utile. sed et illud in medio est,
quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse,
quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse. tamen
et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit.
per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit
qui factum comprobauit. itaque et hinc in alia specie altercatio
diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est,
si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana !
praesumptio adinuenit. eam enim formam reprehendentes, qua
et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarii
ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare
debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime
cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue
tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. indubitate
enim et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur
apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius
antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens
in quo uelint gradum figere. spiritus diaboli est, dicis,
o psychice. et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda
quam deo nostro? aut contende diabolum cum deo facere
nostro aut satanas paracletus habeatur. sed hominem antichristum
adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes
Iohannem. et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro
haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi
erga deum, aduersum nostrum processerint Christum?
Lat 19 potuerunt Lat, poterant Urs 20 debuerunt Lat
aut add. Lat exerta B, exerte C, certe Urs necessario Urs maxime
del. Urs 21 sint Urs 23 pseudoprophetia Gel: pseudoprophetiae B
24 omnes Gel: apud omnes B 32 deum fort. 33 erga deum del. Lat
imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper
et probauit? sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de
gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus,
ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et
beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere,
quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem.
superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.
Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis,
non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum
scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur,
nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur.
ut ab Iohanne paracletus obmutuisset, et ipsi nobis prophetae
in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam
dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam,
sed ad praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum
condicionem indicentes omnem
ediscendus et fames ac sitis exercendae et tam inediae quam
anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat
Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic passurus,
sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia,
eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus
nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam,
cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus,
praemisso iam sanguinis suco tamquam animae impedimentis,
properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de
proximo norit. plane uestrum est in carceribus popinas exhibere
martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne
taedeat uitae, ne noua abstinentiae disciplina scandalizentur,
quam nec ille Pristinus uester non Christianus martyr adtigerat,
quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu fartum,
1 itaque Gel: utique B 4 et del. Gel 5 perinde scripsi: proinde B 9 ditati
Gel: dotati B 10 incursantes Scal: incusantes B 13 et om. Gel 22 obesus
Lat, ab usu Scal 24 uirgulas Rig 26 tam saepe Ciacconius 28 incertis
Bmg, Gel, incestis B 30 Pristinus Gel: pristinus B, pristinum Rig 31 quam
Urs ex Urs: et B liberae Gel: libere B fartum C, farsum B
secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae
istius inlecebris quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum
mori uellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito
mero tamquam antidoto praemedicatum ita eneruastis, ut
paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem
dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit
amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus
et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. ideo sobrietatis
disciplinam qui praedicant, pseudoprophetae, ideo haeretici,
qui obseruant. quid ergo cessatis paracletum, quem in
Montano negatis, in Apicio credere?
Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis
uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius
adiciendum ob illicitum innouationis. state in isto gradu, si
potestis. ecce enim conuenio uos et praeter pascha ieiunantes
citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semiieiunia
interponentes, et uos interdum pane et aqua uictitantes,
ut cuique uisum est. denique respondetis haec ex arbitrio
agenda, non ex imperio. mouistis igitur gradum excedendo
traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. quale
est autem, ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non
das? plus humanae licebit uoluntati quam diuinae potestati?
ego me saeculo, non deo liberum memini. sic meum est ultro
officium facere domino, sic indicere illius est. non tantum
obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc
arbitrio meo praesto. bene autem, quod et episcopi uniuersae
plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium
conferendarum, ut uestrae capturae est, sed interdum et ex
aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. itaque si et ex
hominis edicto et in unum omnes \'tCl\'itEtVoą\'póV\'tjatv agitatis,
ecclesia Rig: ecclesiae B 3 istius del. Rig aeterna Rig: aeternae B
dignitatibus Rig obligatum Urs: oblegatum B, oblectatum Leopoldus
5 eneruastis Gel: enerua sitis B 8 de del. Lat extortus BC, exortus
Gel 9 discessit Iwn: digessit B 12 Apicio Rig: Apitio B 15 ob
illicitum Gel: ab illicito B state Gel: statu B 18 uos B, uero Urs
21 sunt B, sint Gel 25 sicut Lat
et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta
et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus.
spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet
praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum
temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id
est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum
remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis
et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario
etiam quae tunc constituit obseruamus. aspice ad Iudaicos
fastos et inuenies nihil nouum, si, quae patribus sunt praecepta,
omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit.
aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex
uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune
tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani
magna ueneratione celebratur. et hoc quam dignum fide
auspicante congregari undique ad Christum! uide, quam
bonum et quam iucundum habitare fratres in unum!
! hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus
cenas. conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus
operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere
gaudentibus norunt. si et ista sollemnia, quibus tunc praesens
patrocinatus est sermo, nos quoque in diuersis prouinciis fungimur
in spiritu inuicem repraesentati, lex est sacramenti.
Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et
annos galaticamur? plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si
legalium sollemnitatum obseruantes sumus; illas enim apostolus
dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam
et noui sistens. quod si noua conditio in Christo,
noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum
Gel, om. B 7 dicitur del. Gel 13 praeterea BC, praecepta
Gel illa Urs: illas B 21 operati Gel: operari B 24 repraesentari
Scal 26 interrogationis signum posui .29 in Christo, noua Urs: in
. Christo sepulti per perseuerantiam noua B, in Christo sepulti perseuerant,
iam noua Gel, in Christo sepelit perseuerantiam, noua Scal; \'alioguin
possis et rescribere noua conditione in Christo sepulta perseuerantia, noua\'
Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de
prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam
abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda
opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum,
apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non .
apud paracletum. quantula est enim apud nos interdictio ciborum?
duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas,
exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo abstinentes
ab eis quae non reicimus, sed differimus. atqui ad Romanos
scribens uos nunc compungit detractatores\' huius officii. ne .
propter pabulum solueritis, inquit, opus dei. quod opus?
de quo ait: bonum est carnem non edere et uinum non
potare. nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo
nostro est. quidam credit omnia manducanda esse,
quidam autem infirmus holera uescitur; qui manducat,
ne nullificet non manducantem. tu quis es, qui alienum
seruum iudicas? et qui manducat et qui non manducat,
deo agit gratias. cum autem humano arbitrio
uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? ita sciebat
Gel: animo B 6 continuatis, putatis fort. 7 omnis dies Gel:
omni die B 8 celebratur Gel: celebrantur B 11 quo Urs: qua B
12 reprobat Gel: reprobrat B iubeant Gel: iubebant B 13 sancti
Ciacconius: sanctus B 16 Iouium fort. 20 atquin Pam 21 detractatores
Urs: retractatores B, detrectatores Rig 26 olera C, olere B
27 nullificet C, uilificet B 30 uetet Harrisius: uitet B
fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in
honorem, non qui in conuicium creatoris. et si claues macelli
tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum
exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit.
nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et,
esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum
putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec
si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus,
deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te
existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas.
dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris
passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit,
qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit,
qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed
paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet
in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem
mandans postulandum, non et Attalicas diuitias. sic et Esaias
non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit
enumerauit. in diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum
inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos
uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et
caeditis pugnis. non tale ieiunium ego elegi, sed
quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.
Nam et si mauult opera iustitiae, non tamen sine sacri-
ficio, quod est anima conflictata ieiuniis. ille certe deus, cui
nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes.
manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus
est populus carnis auidissimus usque ad choleram
Es. 58, 3 sqq. 25] cf. Ps. 51, 18 sq. 27] cf. Num. 11, 4. 13. 32 sqq. 1 incursare fort. 9 abundabimus Harrisius: abundauimus B 13 ieiunarit
C, ieiunauit B 17 in ordinaria Gel: inordinaria B 18 diuitias
-om. Gel 21 uoluntates Pam: uoluptates B 28 monumenta Gel:
munimenta B 29 ortygometras Rig: ortygometra B, ortygometram
Scal
filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. hanc enim
meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium
defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset
idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum
eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum,
ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit
(prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere;
sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus
secundum uerbum dei ibidem factum super mensam non est
in paternis sepultus. leonis enim in uia occursu prostratus
et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. haec
erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si
quam incontinentiam gulae admiserint. sed nec apud inferos
admonitio cessauit, ubi in diuite epulone quidem conuiuia cruciantur,
in paupere uero ieiunia recreantur, habentia praeceptores
Moysen et prophetas. nam et Iohel exclamauit: sancite
ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam
tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos
officia curantia deum. unde et qui in idolis comendis
et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur,
curationem facere dicuntur. sed et omnem
ethnici agnoscunt. cum stupet caelum et aret annus,
nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces
retro auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. apud
quasdam uero colonias praeterea annuo ritu saccis uelati et
17] Ioel 1, 14. x Gel: conditando B, eructando Pam 2 partu Gel: pastu B
6 difissum Harrisius: diffusum B 7 ad satisfactionem Lat: et satisfactione
B, de satisfactione Oehlerus recusauit qwidam 9 prophetam
BC, prophetiam Pam 15 ubi in Gel: de B epulone del. Gel cruciantur
Gel: conciliantur B 17 sancite C, sanctificate B 18 praedicate
curationem Pam: orationem B, curationem Oehlerus iam et tunc
Gel 20 idolis Gel: idoliis B comendis Gel: comedissent B 21 in
hac re B, in aris Urs, in sacro Oehlerus, auro fort., in aere (cf. 137,15)
Hartelius ornandis
Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae
indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere
Esau uenatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes,
ita de campo laxissimae disciplinae tuae uenis, ita spiritu deficis.
si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim
totos primatus tuos uendes; apud te agape in caccabis feruet,
fides in culmis calet, spes in ferculis iacet. sed maioris est
agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt.
appendices scilicet gulae lasciuia atque luxuriae. quam societatem
et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus
nec in comessationibus, adiunxit nec in
scripsi: inuidiam B supplices Barthius 2 tabernae
Ciacconitis: tabernacula B unus Gel, om. B 3 Niniuiticum Gel:
in Niniuiticum B, Niniuiticam C credo Gel: crede B iustitium Gel:
iustitiam C, institutum B 8 tu Urs: in B 9 casto Gel: sacco B
10 hinc Gel: huic B diuinam Urs: diuina B 14 deo idolo B; deo
del. Urs 18 es Gel: est B uera Gel: et B 20 turdis Gel: turbis B
23 agape in caccabis feruet Gel: agape caccabis sero et B 24 culmis
Gel: culinis B 26 luiuriae scripsi: luiuria est B, luxuria Rig
duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur,
cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et
praepositis. quis sanctior inter uos, nisi conuiuandi frequentior,
nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior?v merito
homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. talibus
si placerent prophetae, mei non erant. cur ergo non constanter
praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur?
sicuti nos non dubitamus exerte mandare: ieiunemus
fratres et sorores, ne forte cras moriamur. palam disciplinas
nostras uindicemus. nos certi sumus eos qui in carne sunt
deo placere non posse, non utique in substantia carnis,
sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in
uoluntate. macies non displicet nobis; neque enim ad pondus
deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram.
facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro
exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius in sepultura
durabit caro aridior. saginentur pugiles et pyctae Olympici.
illis ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et
tamen illi quoque xerophagiis inualescunt. sed nostra alia robora
aliaeque uires, sicut et alia certamina, quibus non est
luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus
mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae. aduersus
haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto
oportet adsistere. ceterum saginatior Christianus ursis et leoni-
- bus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et aduersus
bestias maciem exercere debebit.
15] cf. Ioh. 3, 34. 21] Eph. 6, 12.
11 nostras BG, uestras Gel 12 in add. Lat 20 illi Gel: alii B
23 potentes Lat spiritus fort. 25 saginator Gel 26 necessarior fort.
27 Explicit de ieiunio aduersus psychicos. B