The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus
noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam
determinauit. oportebat enim in hac quoque specie nouum
uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui
uestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum
est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum,
ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa. omnia de
carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto
euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus
et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster
Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio
qua uenit. sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus
constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo
tantum potest, ex ratione, qua docetur. docuerat et Iohannes
discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur,
donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat
illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri
opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec extat,
in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena
m. rec. saec. XVI in uersu quem librarius uacuum reliquerat scripsit
De oratione A 4 utriusque quidam in miscell. obseru. 3,1 p. 220 (— x):
utrumque AB 5 nouis Pam: nobis AB orationem A 6 specie A
11 spiritualia B 15 qua Lat: quo AB uenit] promouit Lat igitur
oratio Rig: igitur AB, oratio Gel instituta x 16 enunciatur A
17 potest, ex ratione qua docetur (suscipitur Rig) add. Pam ioannes
B sic fere semper 18 orare Urs 19 ipso om. A
et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. et quid
non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi
disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam,
inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem
hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum
sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam
fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere
fideret, ei soli religionem suam offerret. sequens sophia
sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam
fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum,
quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen breuitas
ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae
interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur
uerbis, tantum diffunditur sensibus. \' neque enim propria
tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut
hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini,
omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione
breuiarium totius euangelii comprehendatur.
Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus,
PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus,
cuius meritum est haec appellatio. scriptum est:
qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii
dei uocentur. quamquam frequentissime dominus patrem
nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris
patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. itaque sic
adorantes etiam praeceptum obimus. felices, qui patrem
agnoscunt. hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum
A sic fere semper 5 precepto A 7 abditis Gel modestum
B [et modestum fidei] B 9 sequens Iun: sequente AB
10 praecepto; quod etsi proinde Urs perinde scripsi: proinde AB pertinet
Iim fidem hominis x 11 dm A 12 simus Rig attamen Urs
14 interpretatimonis A corr. 16 uel uenerationem AB; uel del. Gel
21 pater noster Urs 23 crediderint B, credider (— crediderunt) A
24 quanquam A 25 pronunciauit A 28 israeli B sic semper, israheli
sic fere semper A exprobatur A
me non agnouerunt. dicendo autem patrem deum quoque
cognominamus. appellatio ista et pietatis et potestatis est.
item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater
unum sumus. ne mater quidem ecclesia praeteritur. siquidem
in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et
patris et filii nomen. uno igitur genere aut uocabulo et deum
cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris
- denotamus.
Nomen dei patris nemini proditum fuerat. etiam qui de
ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat.
nobis reuelatum est in filio.
patris nomen est. ego ueni, inquit, in nomine patris, et
rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen
tuum manifestaui hominibus. id ergo ut sanctificetur
postulamus. non quod deceat homines bene deo optare, quasi
sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus.
plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam
semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine. sed et
hoc benedictionis uice fungitur. ceterum quando non sanctum
et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros
sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non
cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus. proinde igitur
et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem
illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus.
hoc quantum ad gloriam dei. alioquin quantum ad nostram
petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus,
ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et
in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto
17, 6. 23] Es. 6, 3. Apoc. 4, 8. A 11 moses A quidem B, quidam A, quid, non Itm
12 iam quis scripsi: I*quis A, iam B nouum Gel: non AB non
patris nomen est? Hartelius 13 no nomen A corr. ego ueni-14 glorifica
nomen tuum om. B 17 aliud Gel 20 cęterum A 21 cęteros A
23 cessant A 24 meminerimus Gel 25 fu*turae A. ediximus Muratorius
29 cgteris
Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS
TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo
minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus,
sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. ex interpretatione
enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum
et terra. quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem
tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in
terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. quid autem deus
uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus
ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae
nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est
uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. est et illa dei
uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando
sustinendo. si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris
facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas
patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur,
ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad
mortem usque. quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate.
item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene
optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid
pro meritis cuiusque secus inrogatur. iam hoc dicto ad sufferentiam
nosmetipsos praemonemus. dominus quoque cum
sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam
in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum
istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat
uoluntas. ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad
demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit.
x 2 enunciatione A 5 celis A. 8 figura A corr. in mg.
9 quanquam A sic fere semper 17 sic Gel pronunciauit A 18 erant B
23 sit mali Gel 24 sequius Scal 26 sub instantiam Urs: substantia
AB 27 transfert B
VErrm-r quoque REGNUM TUUM ad id pertinet, quo et fiat
uoluntas tua, in nobis scilicet. nam deus quando non regnat,
in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid
nobis optamus, in illum auguramur, et illi deputamus quod ab
illo expectamus. itaque si ad dei uoluntatem et ad nostram
suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo
quidam per tractum quendam in saeculo postulant, cum regnum
dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi.
tendat? optamus maturius regnare et non diutius seruire.
etiamsi praefinitum in oratione non esset de postulando regni
aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei
nostrae complexum. clamant ad dominum inuidia
martyrum sub altari: quonam usque non ulcisceris, domine,
sanguinem nostrum de incolis terrae? nam utique
ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam celeriter
ueniat, domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio
nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur,
immo potius propter quod oramus.
Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis
instruxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei uoluntatem
et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni
locum faceret! nam et edixerat\' dominus: quaerite prius
regnum, et tunc uobis etiam haec adicientur. quamquam
PANEM NOSTRUM QVOTIDIANUM DA NOBIS HODIE spiritaliter
potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia
uita Christus et uitae panis. ego sum, inquit, panis uitae,
et paulo supra: panis est sermo dei uiui, qui descendit
Leopoldus: quod et AB, quod est Semlerus 7 per tractum
Scal: pertractum B, protractum A in om. A 10 prefinitum A
11 eam uocem] eum uoto Lat protulissemus Rig: postulissemus A,
postulassemus B, Lat, post tulissemus Scal 12 domini Hartelius inuidia
AB, in uisu Gel, ut uidit Iohannes fort., iudicia Hartelius 15 caeleriter
A 19 eliganter A 22 et edixerat Gel: et ei dixerat AJB
23 regnum dei x 26 uitae panis Semlerw: uita panis AB-
est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem
postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore
eius. sed et quia carnaliter admittitur ista uox, non sine religione
potest fieri et spiritalis disciplinae. panem enim peti
mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim
nationes requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat,
cum dicit: numquid panem filiis pater aufert et
canibus tradit? item: numquid filio panem poscenti
lapidem tradit? ostendit enim, quid a patre filii expectent.
sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat. merito autem
adiecit: da nobis hodie, ut qui praemiserat: nolite de crastino
cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque accommodauit
illius hominis, qui prouenientibus fructibus ampliationem
ipsa nocte moritur.
Consequens erat, ut obseruata dei liberalitate etiam clementiam
eius precaremur. quid enim alimenta proderunt, si
illi reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? sciebat dominus
se solum sine delicto esse. docet itaque petamus DI-
MITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. exomologesis est petitio ueniae,
quia qui petit ueniam, delictum confitetur. sic et paenitentia
demonstratur acceptabilis deo, quia uult eam quam mortem
peccatoris. debitum autem in scripturis delicti figura est, quod
perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec\' euadat iustitiam
exactionis, nisi donetur exactio; sicut illi seruo dominus
debitum remisit. huc enim spectat exemplum parabolae totius.
nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde
9] ibid. 7, 8. 11] cf. Luc. 2, 5. 12] ibid. 6, 34. fort. 6 cetera A 10 expectens A corr.
11 poscebat Urs: pulsabat AB 14 pro uenientibus Ivrn 15 longe A
cogitans ipsa x 17 dei Gel: diei AB libertate A 18 praecaremur A
19 illi Rig: illis AB, in eis Iun 20 dimitte susp. Oehlerus 21 exhomologesis
A corr. 22 patientia B 23 quia uult AB, qui mauult
Leopoldus 24 figurata A corr. 28 dum A
delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est
modicum usque delictum, eo competit, quod remittere nos quo- \'
que profitemur debitoribus nostris. iam et alibi ex hac specie
orationis: remittite, inquit, et remittetur uobis. et cum
interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, immo,
inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret,
quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies
septies ultio reputata est.
Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non
de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis
supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est,
ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit
ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem
cuiusque aut deicere
malitia. nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare
de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret
exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui
pignora deo cariora haberet. ipse a diabolo temptatus praesidem
et artificem temptationis demonstrauit. hunc locum
posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini. adeo
temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant
quam orationi. ergo respondet clausula, interpretans
quid sit, ne nos deducas in temptationem. hoc est enim:
SED DEUEHE NOS A MALO.
Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta
prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini,
Luc. 22, 46. om. Mwratorius spetie A. 13 ceterum A. sic fere semper
14 et fidem B 15 gestiens Rig: ... nstiens A, consentiens B 17 probbandae
A 18 ne qui scripsi: neque AB, ne quis Mercerus, ne quae
Oehlerus 19 chariora B, carior A habenda Gel 21 a deo B
22 qui Gel 23 causula A. 25 euehe Gel malos B 26 Compendiis]
incipit D INC . TERTULLIANI DIYERSARV RERV NECES-
SARIARVM I Posse nos super adicere. II Ne orans patrem fratri irascaris.
III Etiam omni animi contusione uacuum esse debere. IIII De
dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii
in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae
in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo
temptationum in postulatione tutelae. quid mirum? deus solus
docere potuit, quomodo se uellet orari. ab ipso igitur ordinata
religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc cum ex
ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum
commendans patri quae filius docuit.
Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10
sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit,
et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia
cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento,
accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus
petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.
Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe
simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad
, caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare
dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus
contraxerimus, resoluamus. quale est enim ad pacem dei accedere
sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione?
post orationem. VIII. De manibus elatis. VUII. De uultu. X De
osculo. XI De stationibus XII De habitu feminarum. XIII De uirginibus
XTTTT Responsio XV De genu ponendo XVI De loco XVII De tempore
XVIII De fratrum digressu XVTIIT De subiugendo psalmo XX De hostia
spiritali quae oratio sit XXI De ui et affectu orationis. ANACEPHALESIS.
Compendiis D ANAKEOAAAIQCIC; Compendiis A, AVCXXEq>acÀlX(roatç. Compendiis
B pauculorum D, paucorum AB quot Rig: quod ABD
27 eu*angeliorum D
1 parabole A quot Rig: quod ABD 2 fidei D, fides AB obsequi
A 6 quomodo D, ut AB 10 POSSE NOS SVPER ADICERE inscribitur
in ABD 11 tradita morandi
Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione
animi libera esse debet orationis intentio de tali spiritu emissa,
qualis est spiritus ad quem mittitur. neque enim agnosci poterit
spiritu sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut
impeditus a libero. nemo aduersarium recipit, nemo nisi
comparem suum admittit.
Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu
uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus
spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a
saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae
spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur?
curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro
totius corporis ueniunt, aquam sumentes. id cum scrupulosius
percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem
A 4 alias AB, Helias D 5 in sup. uers. A 8 pungi fort.
etiam A 9 ammonet
Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, numquam
tamen mundus est. certe manus eius semper inmundae, sanguine
prophetarum et ipsius domini incrustatae in aeternum;
et ideo conscientia patrum hereditarii rei nec attollere eas ad
dominum audent, ne exclamet aliquis Eseias, ne exhorreat
Christus. nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus,
et dominicam passionem modulantes et orantes confitemur
Christo.
Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis,
non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito uanitas
exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut
apostolici praecepti auctoritate fiunt. huiusmodi enim non religioni,
sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi
potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod
gentilibus adaequent. ut est quorundam expositis paenulis orationem
facere; sic enim adeunt ad idola nationes. quod utique
si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent,
comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam
in oratione penes Carpum reliquisse. deus scilicet non audiat
scripsi: pilati manus abluisse D, om. AB
deditione D, dedicationem AB, deditionem Gel 2 dedimus AB, dicimus
D 3 ob aliqft D, quod AB 4 lauemus om. AB 7 APO-
STROPHE BD, APOSTROFE A cottidie D 9 incrustatae D, cruentatae
AB 11 dm A esaias BD exorreat D corr. 12 etiam sup.
uers. D 13 et] e
Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam,
non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. quid
enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur,
transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud
quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique
non. simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem
et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis,
non ad instar disciplinae. alioquin nusquam erit adorandum,
nisi ubi fuerit lectus. immo contra scripturam
fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. porro cum
perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo,
uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola
celebratur. eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis
nationibus, si quid saperent, intellegendum. si quidem inreuerens
est assidere sub conspectu contraque conspectum eius
quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub
conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud
inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio
fatigauerit.
Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus
deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius
elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem
in audaciam erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum
prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior
Pharisaeo AD babylonis D 2 sarabaris Gel: sabaris ABD
tiariis D, tyaris AB 3 DE ASSIDENDO POST ORATIONEM ABD
assignata D 4 perspici orationem BD quam pueri uolunt. quid
enim om. AB 9 sedissem D 10 nos D 13 proinde D uel adoratis
ABD; uel del. Gel 14 deprehendi D 16 saperet D 18 cum B,
quam A, om. D 19 orationi Iun astante D 22 DE MANIBVS
ELATIS ABD commendabimus Oehlerus: commendauimus AD, commendamus
B 23 preces A sic semper 24 prius elatis deleri uult
Iun elatis. DE VVLTV ne uultu
Alia iam consuetudo inualuit. ieiunantes habita oratione
cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum ;
orationis. quando autem magis conferenda cum fratribus pax
est, nisi cum operantis oratio commendabilior ascendit, ut ipsi
de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace
fratri transigendo? quae oratio cum diuortio sancti osculi integra?
quem domino officium facientem impedit pax? quale
sacrificium est a quo sine pace disceditur? quaecumque oratio.
sit, non erit potior praecepti obseruatione, quo iubemur ieiunia
nostra celare. iam\' enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes.
sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus
sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum
non datur, differre pacem. ubicumque autem alibi operationem
tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et
om. AD 2 audimur D 3 phythii A 4 dš D 5 imo
om. AB 6 coeti D abys. sic A 7 refer D 10 in mg. m. s. XII-
XIII ueraciter namque orare est. amaros in copunctione gemitus et incomposita
Similiter et de stationum diebus non putant plerique
sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda
sit accepto corpore domini. ergo deuotum deo obsequium
eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior
erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore
domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii
et executio officii. si statio de militari exemplo nomen
accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue
tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. nam
laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis
effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime
nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter,
si secundum apostolum retractemus. de modestia
quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri,
cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et
uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.
Sed quod promisce obseruatur per ecclesias quasi incertum,
id retractandum est, uelarine debeant uirgines, an non.
qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti
Gel: iuris ABD satisfacia D 2 ieiuniis D 3 occultando D,
oscultando A, osculando B 5 DE STATIONIBVS BD, DE TESTIONIB;
(TESTATIONIB corr. m. rec.) A et de D, de B, de ex dae A, et Urs
nos D 6 stationi A corr. 8 sollempnior D 9 et ex etiam D
10 utrunque BD 11 exsecutio BD 12 accepit D, accipit AB sine B
14 administrauit D disciplinam.] hic deficit B; in ipso codice lacunae
nullum indicium fuisse uidetur; sequitur enim LIBRI TERTVLLIANI
Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli
ipsius. quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum?
iam inueniunt sexus esse nomen, non gradum
sexus; siquidem Euam nondum uirum expertam deus mulierem
et feminam cognominauit, feminam, qua sexus generaliter,
mulierem, qua gradus sexus specialiter. ita quoniam tunc innupta
adhuc Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum
et uirgini factum est. nec mirum, si apostolus
eodem utique spiritu actus, quo cum omnis scriptura diuina,
tum et illa Genesis digesta est, . eadem uoce usus est
mulierem ponendo, quae exemplo Euae innuptae et uirgini
competat. cetera denique consonant. nam et hoc ipso,
quod uirgines non nominauit, sicut alio in loco, ubi de
nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto
sexu dictum, nec distinctum esse inter mulierem et uirginem,
quam omnino non nominat. qui enim alibi distinguere meminit,
ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque
speciem suis uocabulis designans), ubi non distinguit,
dum utramque non nominat, nullam uult differentiam intellegi.
quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit, usui
Hartelius 4 diffinisset D at x: aut D 8 RESPON-
SIO D contendunt x 9 post ipsius punctum, post commentariorum
interrogationis signum posui qd D 10 iam (aut eam) x: nam D
grafr D 11 gua D experta D 13 qua D ita quoniam Oehlerus:
itaq. iam D cum innupta x 16 diuina tum x: diuinitatu D 18 euae D
19 consonant x: n sonant D 22 mulierem et add. x 23 quam omnino x:
omnino D, cum omnino Oehlerus 24. 26 utranque D 26 non del.
Hartelius intelligi
De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis
patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent
genibus. quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam
dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine
aliorum scandalo sententia sua utantur. nos uero, sicut
accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto
tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus
differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus.
tantundem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis
scripsi: eligitur D, eliditur Bouthius 4 caput *** (tuff
eras. ?) D 7 puta uel putat ex putet D institutionem Aug. Neander:
institutione D 8 uniuscuiusque Muratorius: unusquisque D 11 concedo
scripsi: contenti D, contentae Mwratorius, contendo Hamackius
in del. Oehlerus 12 suae Muratorius 19 demonstrato Muratorius: demonstratum
D 20 notitiae scripsi: notitia D 21 DE GENU PO-
NENDO D 23 gentibus D corr. eclesias D 24 dic D, dicat Muratorius
26 dominico
Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico?
omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas
importarit. neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis
factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et
canebant deo, aut a Paulo, qui in naui coram omnibus eucharistiam
fecit.
De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio
etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae
diei interspatia signant, tertia, sexta, nona; quas sollemniores
in scripturis inuenire est. primus spiritus sanctus congregatis
discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die uisionem
communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora
orandi gratia ascenderat in superiora. idem cum Iohanne ad
nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformauit.
quae etsi simpliciter se habent sine ullius obseruationis praecepto,
bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem,
quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale
munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque
legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne
minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii
Routhius: sollemnitatem dispungimur D,
sollemnitas est, dispungimus Mwratorius, sollemnitate dispungimur x,
sollemnitate dispungimus Oehlerus ! 2 salutem D corr. 8 DE LOCO D
9 oportunitas D 10 importaret. Non Mwratorius 12 aut a Paulo Muratorius:
apud Paulum
Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione
dimiseris (uidisti, inquit, fratrem, uidisti dominum tuum),
maxime aduenam, ne angelus forte sit. sed nec ipse a fratribus
exceptus priora fecerit refrigeria terrena caelestibus.
statim enim iudicabitur fides tua. aut quomodo secundum
praeceptum pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo
sunt pacem mutuam reddas?
Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia
solent et hoc genus psalmos quorum clausulis respondeant
qui simul sunt. et est optimum utique institutum omne
quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem
uelut opimam hostiam admouere.
Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia
deleuit. quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum
uestrorum? plenus sum holocaustomatum arietum et
adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum
nolo. quis enim requisiuit ista de manibus uestris? .
quae ergo quaesierit deus euangelium docet. ueniet hora,
inquit, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu
et ueritate. deus enim spiritus est, et adoratores
itaque tales requirit. nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes,
qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam
dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam
sibi prospexit. hanc de toto corde deuotam, fide pastam,
Mwratorius 7 DE FRM DIGRESSV D 10 exceptus x:
exeptis D, exemtis Mwratorius 12 domu D . 14 DE SUBIUNGENDO
PSALMO D 17 proponendo Muratorius 18 opimam x: optimam D
19 DE HOSTIA SPIRITALI QVIA Crepone QVAE* Oehlerus) ORATIO
SIT D 22 adipe ex adipe D 24 eu*angelium D 30 sastam D corr.
coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et
hymnos deducere ad dei altare debemus omnia nobis a deo
impetraturam.
Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit
deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus
quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab
ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a
Christo acceperat formam. ceterum quanto amplius operatur
oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit
nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium
transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed.
patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute
ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur,
intellegens quid pro dei nomine patiatur. sed et retro oratio
plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia
prohibebat. nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit,
pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. mirum si
aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare?
sola est oratio quae deum uincit; sed Christus eam
nihil mali uoluit operari. omnem illi uirtutem de bono contulit.
itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso
mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare,
daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium
soluere. eadem diluit delicta, temptationes repellit,
persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos
oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit,
alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit,
stantes continet. oratio murus est fidei, arma et tela
scripsi: agape D 2 pompa D 5 DE VI ET AFFECTU
(repone EFFECTU\' Oehlerus) ORATIONIS D negabit x: negauit D
6 cernimus x: credimus D 9 operatur x: oratur D, oratio x (ibidem
p. 218) 10 angelum duntaxat