The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Confiteor ad dominum deum satis temere me, si non
etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae
idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando
oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei
adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et
constantiam commonendi propriae conuersationis auctoritate
dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. atque utinam
erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi
quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium, nisi
quod bonorum quorundam sicuti et malorum intolerabilis
magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia
diuinae inspirationis operetur. nam quod maxime bonum, id
maxime penes deum, nec alius id quam qui possidet dispensat,
ut cuique dignatur. itaque uelut solacium erit disputare super
eo, quod frui non datur, uice languentium, qui, cum uacent
a sanita te, de bonisj eius tacere non norunt. itaj miserrimus
ego, semper aeger caloribus impatientiae quam nLon obtineo
patientiae sanitatem eLt suspirem et inuocem et perorem
necesse est, cum rejcordor et in meae imbecillitatis contemplatione
digerLo bonam, fidei ualitudinem et dominicae disciplinae
sanitatem non facile cuiquam, nisi patientia adsideat,
prouenire. ita praeposita dei rebus est, ut nullum praeceptum
MN. INCIP DE PACIENTIA TERTVL-
LIANI P, DE PACIENTIA DEI F 5 sim MNF, sum P uulgo 8 commendi
F 10 illud F 11 saggeBtum imus R, suggestu minus P, suggestum
minus MN. suggestum unus F 14 bonum id maxime om. P (in mg.
add. libr. ipse) 17 uice
Nobis ex
humana cani
ac caelestis dis
ipsum ostendens patien
qui tem
tributa dignis FR, obicere NP (corr. ob in eff m. 2) 2 a patientia F.
patientia FN caeca uiuunt
Et haec quidem diuinae patientiae species, quasi de
longinquo, fors ut de supernis aestimetur. quid illa autem,
quae inter homines palam in terris quodammodo
manu adprehensa est? nasci se deus in utero patitur
matris [expectat] et natus adolescere sustinet et adultus
non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a
seruo suo tinguitur et temptatoris congressus solis uerbis
repellit. cum de deo fit magister docens hominem euadere
mortem, ob salutem scilicet ueniam offensae patientiae
eruditum, (non contendit, non reclamauit nec quisquam in
plateis uocem eius audiuit; arundinem quassatam non fregit,
linum fumigans non restinxit.) nec enim mentitus fuerat
propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in
filio cum tota patientia collocantis. nullum uolentem sibi
adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumue despexit;
PMN (in margine editionis principis adnotat Ehenanus:
in Hirsaxipiensi quidam hunc locum sic emendarat: nomen cum familia),
cum familia -F 3 luxuria, auaritia.... insolescentes fort. 4 sibi
PMN, eia F 5 tamdiu FN, tam diuine M (corr. m. I) P (corr. R)
6 nesciuit F 8 sors F extimetur N 11 expectat seclusi (interpretamentum
esse videtur olim uocabulo sustinet
Igitur si probos quosque seruos et bonae mentis pro
ingenio dominico conuersari uidemus, - siquidem artificium
promerendi obsequium est, obsequii uero disciplina morigera
subiectio est — quanto magis nos secundum dominum
moratos inueniri oportet, seruos scilicet dei uiui, cuius iudicium
in suos non in compede aut pilleo uertitur, sed in
aeternitate aut poenae aut salutis? cui seueritati declinandae
uel liberalitati inuitandae tanta obsequii diligentia opus est,
quanta sunt ipsa, quae aut seueritas comminatur aut liberalitas
pollicetur. et tamen nos non de hominibus modo seruitute
subnexis uel quolibet alio iure debitoribus obsequii,
uerum etiam de pecudibus, etiam de bestiis oboedientiam
exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino prouisas
traditasque. meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina
quae nobis deus subdit? agnoscunt denique fl. quae oboediunt:
nos cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare
dubitamus? at quam iniustum est, quam etiam ingratum,
quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem
illi, per quem consequeris, de temetipso non rependere!
nec pluribus de obsequii exhibitione debiti a nobis domino
deo. satis enim agnitio dei, quid sibi incumbat, intellegit. ne
F et Hvrsaugiensis tate Rhenano aperta F 2 praeciendo
F in add. Iun 4 effectam Rig: effectam PMNF 8 pro.
merendae F 9 secundum Ldominnmj moratos B, secundum moratos
PM2fF 11 pileo F uulgo 16 snbnexis Seal: snbnixis PMNF alio
uiro N 19 tractasque F in om. N 20 lacunam signaui:
""pńlDi cniaslibet dominium eidem)que oboediunt fort. 21 asoultare
N 22 ac quam N 23 consequatur. F .25 debiti (i in a corr.
m. 1) P, debite MNF, debita B uulgo: nec de plurima obsequii exhibitirae
non debite a uobia domipo deo gratias non agere F 26 nec
tamen F
ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. numquis non\'
patiens obsequitur aut patiens obluctatur? quam ergo dominus
deus, omnium bonorum et demonstrator et acceptator,
in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet?
cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat,
pertinentibus ad deum tota mente sectandum? per quae in
expedito et quasi in praescriptionis compendio [et commendatio
et exhortatio] de patientia constitutum est.
Verumtamen procudere disputationem de necessariis fidei
non est otiosum, quia nec infructuosum. loquacitas in aedificatione
nulla turpis, si quando turpis. itaque si de aliquo
bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere.
quid enim sectandum sit, magis inluminabis, si, quid
uitandum sit, proinde digesseris. consideremus igitur de impatientia,
an sicut patientia in deo, ita aduersaria eius in aduersario
nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat, quam principaliter
fidei aduersetur. nam quod ab aemulo dei conceptum
est utique non est amicum dei rebus. eadem discordia est
rerum quae et auctorum. porro cum deus optimus, diabolus e
contrario pessimus, ipsa sui diuersitate testantur neutrum alterius
facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono
aliquid mali editum uideri possit. igitur natales impatientiae
in ipso diabolo deprehendo, iam tunc, cum dominum deum
2 sic emendauit htAic locum lire Leo: numquam impatiens obseqijitar
aut patiens quis non PRlMNF (non om. RIB); duplici forma eadem
dicta erant nunc commixta: 1) numquis non patiens? 2) numquam impatiens
Ipsa adeo est, quae fidem et subsequitur et antecedit.
denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo
est; sed fidem eius patientia probauit, cum filium immolare
iussus ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam
contestationem, - ceterum deus quem iustitiae deputasset
sciebat- tam graue praeceptum, quod nec domino perfici
placebat, patienter et audiuit et, si deus uoluisset, implesset.
merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia
et patiens. ita fides patientia inluminata, cum in nationes
seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam
legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem
suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam
retro defuisset. nam olim et oculum pro oculo et
dentem pro dente repetebant et malum malo fenerabant. nondum
enim patientia in terris, quia nec fides. scilicet interim
impatientia occasionibus legis fruebatur. facile erat absente
domino patientiae et magistro. qui postquam suqeruenit et
gratiam fidei patientia composuit, iam nec uerbo quidem
addidi (hoc enim dicere uult auctor: quia omnium
delictorum causa fuit impatientia, eadem et causa fuit interitvв) 2 delere
olim uolui ut spuria uerba quomodo autem-etiam uidendi,
Hoc principali praecepto, quo ne digne quidem malefacere
concessum, uniuersa patientiae disciplina succincta est.
iam uero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera
quoque praecepta suis locis respondebunt. si detrimento rei
familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo
saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae
contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus
in nullis diuitiis inuenitur. semper pauperes iustificat, diuites
praedamnat. ita detriment(or)um patientiae fastidium opulentiae
praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras
quoque earum computandas non esse. quod ergo nobis
appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum
uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus.
cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per
apostolum pronuntiauit. eam non in concupiscentia alieni
tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum uidetur
alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius
ipsi quoque nos. itaque si damno adfecti impatienter
PM exempto-ueneno F 7 adquirat? RB 8 aliter
disiinxi capita: uulgo inde a uerbis iam uero incipit c. VII quo
scripsi: quando PMNF (quod in dicatiuum non admittit apud Tertul-
Uanum) digne
Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto èXPOsitum
omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam
summus: minorum delibatione laedemur? absit \'a seruo
Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationinus
praeparata in friuolis excidat! si manu quis temptauerit
prouocare, praesto est dominica monela: uerberanti te,
inquit, in faciem etiam alteram genam obuerte.
fatigetur improbitas patientia tua; quiuis ictus illi sit dolore
et contumelia constrictus. plus improbum illum caedis sustinendo,
grauius a domino uapulaturum; ab eo enim uapulabit,
cuius gratia sustines. si linguae amaritudo maledicto siue
conuicio eruperit, respice dictum: cum uos maledixerint,
gaudete. dominus ipse maledictus in lege est et tamen
solus est benedictus. igitur dominum serui consequamur et
maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. si parum
aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut
nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est,
aut cruciabor impatientia muta. cum ergo (re)percussero
maledictis, quomodo secutus inueniar doctrinam domini,
qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum,
quae ex ore promuntur, hominem communicari, item:
3, 18. 22] cf. Marc. 7, 15. 18. Oehlerus Õ Bubimus. minorum uulgo delibatione
JR*, deliberatione PMNFR1 6 in patientia N 8 pronocare R3,
pronocari PMNFS1 10 qui ius P, cuius R,1 illi scripsi: ille PMNF
12 napulaturum acripsi; uapulaturus PMNF, uapulat RB, uapulabit Lat
uerba grauius-Qapulatorum in
Ne illa quidem impatientiae species excusatur, [in amissione
nostrorum] cui aliqua doloris patrocinatur adsertio.
praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli,
qui ait: ne contristemini dormitione cuiusquam,
sicut nationes, quae spe carent. et merito. credentes
enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus.
propter quos ille et obiit et resurrexit. ergo cum constet de
resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et impa*
tientia doloris. cur enim doleas, si perisse non credis? cur
impatienter feras subductum interim quem credis reuersurum?
profectio est quam putas mortem. non est lugendus qui antecedit,
sed plane desiderandus. id quoque desiderium patientia
B, dominus PMNF 8 admonuerat Blmg hic iam
aide scripst: hic iam de PM, hic de N, ne iam de F, adiciam de
OehUrus uoluptatem scripsi: uoluntatem PMNF, uoluntate RB,
uoluptate Oel reliqui 4 iniuria P (a ex ę), iniuriae MNF patientiam
P, patientia MNF, (in)pationtia fort. 6 concedet. F 8 misit
scripsi: remisit P (r del. R) MNF, emisit R uulgo 12 abis Gel:
ibis PMNFB 14 uoluptas Urs: uoluntas PMNF 15 excusator F in
amissione nostrorum seclusi 16 cui scripsi: ubi PMNF 22 uacat
(alt.)-doloris om. F 23 enim F, ergo PMN
subsequeris? ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae
male ominatur et fidem praeuaricatur. et Christum laedimus,
cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter
accipimus. cupio, inquit apostolus, recipi iam et
esse cum domino. quanto melius ostendit uotum! Christianorum
ergo uotum, si alios consecutos impatienter dolemus,
ipsi consequi nolumus.
Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis
libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. sed et gloria
ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc
quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata
superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans
nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem
solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur
malignitatis. quid enim refert inter prouocantem et prouocatum,
nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille
posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est,
qui omne nequam et prohibet et damnat. nulla in maleficio
ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo
coniungit. par factum par habet meritum. absolute itaque
praecipitur malum malo non rependendum. quomodo id
obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus?
quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis
arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa
fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis
2, 27. PM, cbristo NF 7 ergo notum om. 221 (etiam in P haec
uerba deleuit JRhenanus) 11 uana et
Post has principales impatientiae materias ut potuimus
regestas quid inter ceteras euagemur, quae domi, quae foris?
Eng: ius PMNF 3 diligentes, non uulgo 5 iustum N destinandum
F, extimandum N 6 quae infra l. 11 inserui: quid ergo-ultorem
in libris mss. hoc loco, post periclitatur, leguntur lacunam signaui;
< ecce, ipse in) lort. supplendum 8 tibi scripsi: mihi P AlNF 11 defendendi
Gel: defendi PMNF 12 quia R, qui F, quia PMN at si F
13 cauerit scripsi: canit PMNF id est dei seclusi abstulerit scripsi:
abetulit PMNF 15 incursare Pam: incusare PMF, incurare N (corr.
r in s m. 1) consueuit Urs: consueuerat PMNF quctiens paenituit
defensionem om. F 17 transigi-impetu om. P (add. B in mg.
ex Hirsaugiensi) 19 abit
Quod (ad) pecis gratissimae deo attinet disciplinam.
quis omnino impatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo,
non dicam septies et septuagies septies? quia ad iudicem
cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet,
nisi prius iram delerit, duritiam amaritudinem, uenas scilicet
impatientiae, amputarit? quomodo remittes et remittetur tibi,
. si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? nemo
conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare
perficiet, nisi prius, reconciliando fratri l\'euersus, ad patientiam
fuerit. sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. non
licet nobis una die sine patientia manere. atenim cum omnem
speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod
etiam paenitentiae ministrat? solita lapsis subuenire, haec
expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque
inituris salutem. quantum boni utrique confert, cum
17,4. 18] cf. Lnc. 6,37. 15] cf. Matth. 5,23.24. 17] cf. Eph. 4, 26. F 5 ezultationis sechui 6 exultabit BI, exultauit
PMNFB1 contempserit ea N, contempserint ea PM, ea contempae-
rit RBF 8 ad add. Lat attinent NF 9 ignoecet Rz, ignoscit PMNFR1
10 et scripsi: sed PMNF, sed et Big, uel Lat ad iudicem cum B,
iudicem cum PMNF, iudicium cum Un, iudicium Oehlmu 12 iram delerit
aeripri: iam doleret PМNF, animi dolorem Urs, iam dolorem dacconius
uenas Eto. Bruhn: uenena PMNF 13 amputarit Un: amputaret PMNF
14 abstinentiam F fueria patientiae N 16 reuersus, (reueraus) vam
der Vliet: at ego ellipsin, guam dicimus, kic agnosci malim 20 patientiae
Bmg: paenitentiae (patientia)/ort. ministrat? solita scripsi: miaistrat. so-
litae PMNF 21 eloratPam: et ortat MF, exortatPN. etortat GR3, exhor-
taturRhngB, om. Rl uerba haec cxortat 22 uerba cum dieinneto-auatineri,
quae in libris mss. pnulo suprapost lapsis subuenire le!l""hlr,httc transposui
uiro seu feminae a diuiduitatis perseuerantia sustineri —
alterum adulterum non facit alterum emendat. sic et illis
dominicarum similitudinum exemplis de paenitentia saluis
adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit —
nam impatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis
patientia suscipit - et humeris insuper aduehit, baiulus
patiens, peccatricem derelictam; illum quoque prodigum filium
patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud impatientiam
irati fratris excusat. saluus est igitur qui perierat,
quis paenitentiam iniit; paenitentia non periit, quia patientiam
inuenit. iam dilectio, summum fidei sacramentum, Christiani
nominis thesaurus, quam apostolus totis uiribus
sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis
eruditur? dilectio, inquit, magnanimis est: id a patientia
sumit. benefica est: malum patientia non facit. non
aemulatur: id quidem patientiae proprium est. nec proteruum
sapit: modestiam de patientia traxit. non inflatur,
non proteruit: non enim ad patientiam pertinet. nec
sua requirit: suffert ** sua, dum alteri prosit. nec incitatur:
ceterum quid impatientiae reliquisset? ideo, inquit.
dilectio omnia sustinet, omnia.tolerat, utique quia
patiens. merito ergo numquam excidet. nam cetera euacuabuntur
consummabuntur exhaurientur: linguae scientiae prophetiae,
permanent autem fides spes dilectio: fides, quam
17] I Cor. 13, 5. 22] I Cor. 13, 7. 23] cf. I Cor. 13, 8. 13.
3 adulterum Bz, ad alterum PMNFB1 4 de paenitentia saluis scripsi
(rf. l. 10): de patientia sanctis PMNF 5 pastoris patientia F 11 periit
Iun: peritPMNy 12 iam ecripsi: nam PMNF 15 id a patientia$crip$i:
ita patientis MN, ita patientiam PF uulgo 19 proternit B, proterit F B (ex
HiraaugienA), poterit
Usque huc de patientia tantum simplici et uniformi
et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore
demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae
ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem
rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo
suo. quae igitur negotiatio patientiae in corpore?
inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per
humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus
domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu,
cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. haec
patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat;
haec aures Christi (et) dei aperit, seueritatem dispergit.
clementiam elicit. sic ille rex Babylonius offenso domino
cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset,
immolata patientia corporis sui et regnum recuperauit et.
quod optabilius homini est, satis deo fecit. iam si altiores
et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem
sanctitati quoque praecurat continentiam carnis: haec et
uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem
ad regna caeli leuat. quod de uirtute animi uenit in carne
perficitur. carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur.
si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat. si et carcer
B, homini patienti induxit PMNF
8 tantum Eng: tandem PMNF 4 eadem JR3 5 adlaboremos acrtpm:
adlaborem PMNFR1, adlaboret R* 6 totum hoc lemma inde a verbis
corporis quoque usque ad prophetae quae (p. 21, 11) in PMNF non
comparet; attulit haec primum editio Memartiana (B) ex codice nunc
His patientiae uiribus secatur Esaias et de domino non
tacet, lapidatur Stephanus et ueniam hostibus suis postulat.
o felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem
aduersus omnem diaboli uim expunxit! quem non abactae
greges, non] illae in pecore diuitiae, non filii uno ruinae
impetu adempti, non ipsius denique corporis in uulnere crucia.
tus a patientia fide domino dedita exclusit, quem diabolus
totis uiribus frustra cecidit. neque enim a respectu dei tot
doloribus auocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum
et testimonium tam spiritu quam carne tam animo quam
corpore patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium
nec amissionibus carissimorum nec corporis quidem
conflictationibus succidamus. quale in illo uiro feretrum deus
de diabolo extruxit, quale uexillum de inimico gloriae suae
B, premat Urs 2 illa et in scripsi (bis): et in illa B
(au) penuria Urs (ex de res. carn. 8: cum maceratur teterrimo lucis
exilio, penuria mundi etc.; mundi hic intellege xoofiov = Toilette):
patientia B 6 uerba sine patientia in libris tnss. post sed caro tradita
kuc transtuti 9 paraturam ut Pam: paratur aut B, paratum, ut Gel
11 apostoli suBtinendo uicerunt B, apostolis sustinendo nicernnt P, apoatolis
gnstinendo uicerit B (ex Hirsaugiensi, ni fallor) MNF 13 et
B, sed PMNF postulat (a ex e) P 15 abactae scripsi: abacti PMNF
16 greges non wcZtwt; non abacti greges, non igne caeli ablatae (qf.
Iob 1, 16) in pecore diuitiae
Adeo satis idoneus patientiae sequester deus: si iniuriam
deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor
est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est
quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem! nec inmerito
[enim. omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis
eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem
ådiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomolo.
gesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat,
manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria
consummat, pauperem consolatur, diuitem temperat,
infirmum non consumit, ualentem non extendit, fidelem delectat.
gentilem inuitat, seruum domino, dominum deo commendat.
feminam exornat. uirum adprobat; amatur in puero, laudatur
in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate,
formosa est. age iam, sis. et effigiem habitumque eius
B, aceraam runtiorutn PMNF .3 delftpsatam N
4 dissi*oabatur M, diasicabatar N 7 refossae R3mg: reforraasae PMNFR
foraminosae R3 9 recaperatam BI 10 eondaplicata Ra, centaplicata
PMNFR1 12 Becuras de MNF, secaras sio (c ex t ll) de P utUgo
18 iam Urs: tam PMNF 17 debitorem! neo Eng: debitorem? nec uvlgo
18 enim del. Oel 24 consumit-extendit fcripri: crteridit-conanmit
PMNF 27 suspicitur R, suscipitur PMNF 28 ais Iura: si PMNF
pura, nulla maeroris aut irae rugositate contracta; remissa
aeque is laetum modum supercilia, oculis humilitate, non
infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color,
qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum
et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus
et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquinatur.
sedet! enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi,
qui non turbine glomeratur, non nubilo liuet, sed est tenerae
serenitatis, apertus et simplex, quem tertio uidit Helias.
nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet.
cum ergo spiritus dei descendit, indiuidua patientia comitatur
eum. si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur
semper? immo nescio, an diutius perseueret- BKM
sua comite ac ministra omni loco ae tempore angatur necesse
est. quodcumque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non
poterit, carens instrumento sustinendi.
Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera, —
caelestis et uerae. scilicet Christiana non, ut illa patientia
gentium terrae, falsa probrosa. nam ut in isto quoque
domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari — nisi
quod ipsa diuersitas mali et boni aequaliter magnitudinis
par est — docuit et suos patientiam propriam, illam dico,
quae maritos dote uenales aut lenociniis negotiantes uxorum
potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus omnem coacti
obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae uentris
F 7 te qui F inquinatar Urs: inquietatar
PMNF 11 alimenta F 13 (earn) si Itm: sed faciUime
suppleneris mente ex antecedentibus: patientiam ei noa