The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas
sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium
omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile
perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur,
si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura
compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur
aut eruditur aut cogitur. sed ut mala magis uincunt, quod
ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita
corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec
cogi, ita exarmata sunt iura. denique de qua incipimus eo
usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum
pudicitia credatur isque satis castus habeatur, qui minus non
castus fuerit. sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso,
cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur,
cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si
stetisset ut infructuosa, quae non apud deum egisset. malim
nullum bonum quam uanum. quid prodest esse, quod non
prodest? nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae
pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam
per lauacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum
praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque
Gel 13 eiuratio Ciacconius: ei ratio B, eius ratio Gel
14 minus non scripsi: non minus B, minus Rig, a nonariis Iun, non
nimis Urs, Harrisius, nomine Oehlerus 15 incestus Urs 18 malim Urs:
malum B, malo Gel 19 nullum Gel: nullumque B quid Gel: quod B
quod addidi, quod esse add. Gel 20 mergitur B, exigitur Urs
et regni. aduersus hanc nonne dissimulare potuissem? audio
etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. pontifex
scilicet maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit:
ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto.
o edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM!
et ubi proponetur liberalitas ista? ibidem, opinor, in ipsis libidinum
ianuis, sub ipsis libidinum titulis. illic eiusmodi
paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur.
illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. sed hoc
in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est.
absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! illa, quae uera
est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula.
non habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit,
quod et terrenum dei templum citius spelunca latronum
appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum.
erit igitur et hic aduersus psychicos titulus, aduersus meae
quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc
mihi in notam leuitatis obiectent. numquam societatis repudium
delicti praeiudicium. quasi non facilius sit errare cum pluribus,
quando ueritas cum paucis ametur. at enim me non magis
dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. non suffundor
errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et
pudiciorem recognosco. nemo proficiens erubescit. habet et
in Christo scientia aetates suas, per quas deuolutus est et apostolus.
cum paruulus, inquit, essem, tamquam paruulus
loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum
B; et del. Lat 2 nonne B, nuncne Gel, nunc, ne Iun,
nec Hartelius potuissem, audio Iwn 3 peremptorium Gel: peremptorem
B 4 quod del. Gel est add. Urs 5 delicta paenitentia add. Gel
functis Gel: funes B 10 cum spe eius Gel: conspectius B 14 habebit
Urs repromittet Urs 15 quoniam Gel 17 erit igitur Gel: erigitur B
19 obiectent Gel: obiicient B 20 praeiudicium est Gel 21 non Gel: nos B
22 decorabit Rig utilis Oiacconius: inutilis B 23 carui quia del. Urs
27 tanquam paruulus sapiebam C (— liber Clementis), om. B, Gel
a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator
factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum,
optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam
suadebant. atque utinam et isti, qui meram et ueram integritatem
carnis obtruncant amputantes non summam superficiem,
sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus
ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani
nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque
adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis
potius carnis quam tormentis punire contendat id uolens
eripere quod uitae anteponunt. sed iam haec gloria extinguitur
et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat
eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quanto propterea,
quotiens uolunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere
cogantur, quod melius est nubere quam uri. nimirum propter
continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus
extinguetur. cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae
nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae
iure? nam et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur
et crimina manebunt, si remedia uacabunt. itaque utrobique
de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo uanissime
quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum
aut praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non
sit ubi praecauetur. praecauent enim, quasi nolint admitti
tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti; quando si
admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere uelint, non
debeant praecauere. nec enim moechia et fornicatio de modicis
et de mediis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et
sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. sed cum
ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri .
C, diuertit B, Gel 3 Christianarum C, Christianorum B, Gel
6 obtruncant amputantes Gel: obtruncatam putantes B 12 anteponunt Gel:
anteponent B, anteponant Urs 14 quanto Urs: quando B 15 nubunt Urs:
nubant B 16 quoniam Gel 18 et crimina C, crimine B 26 tale quid C,
aliquid B 29 mediis B, maximis Urs ut add. Gel 31 capit Urs: capiunt B
ant summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem
post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus,
si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diuersas, et
ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate
digamos foris sistimus. eundem limitem liminis moechis quo-
. que et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas profusuris
nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.
Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors
et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio
anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam,
salutificator omnium hominum et maxime fidelium. itaque
et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes
inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne
iudicemur. domino enim suo stat quis uel cadit: tu
quis es, ut seruum iudices alienum? dimitte, et dimittetur
tibi. talia et tanta futilia eorum, quibus et deo adulantur et
sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam,
quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae
et dei seueritatem intemptent et nostram constantiam prouocent?
quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. ex causa
enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et
condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans,
ne pro populo peccatore deprecaretur. quod, et si ieiunauerint,
inquit, non exaudiam obsecrationem eorum.
et rursus: et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris
pro his in prece et oratione, quoniam non
exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore
adflictionis suae. et adhuc supra, idem misericordiae
praelator quam sacrificii: et tu ne adoraueris pro populo
1 Tim. 4,10. 15] Rom. 14, 4. 22] cf. Es. 45, 7. 23] ffier. 14,12.
24] ibid. 11, 14 sqq. 26] ibid. 7, 15 sqq. Lat 4 et ideo Urs: sed ideo B 5 paracletum istum fort.
12 saluificator Urs 17 futilia B, sparsilia C et codex Bemensis a Pithoeo
inspectus 24 quod et] quoniam
Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem
ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus
uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia,
iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est
frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis
autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur,
ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur.
porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt,
quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam,
in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a
quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum
BC, expungit Gel 9 ei qui non Lat 11 postulationis
ratio Urs: postulationis B, postulationis uis Oehlerus, postulationis ius
Hartelius 16 et del. Lat 20 cum maxime definimus uenia carere
Gel: maxime definiui uenia caret B 23 omni Rig 24 ueniam Gel:
uenia B consequitur Lat 25 erit agenda Gel 26 agetur Urs itaque
B, utique ita Urs 27 quoniam Gel 29 frustra agitur add. Ciacconius
et utique mortalia, non frustra agetur. ad dominum
• enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur
ueniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo
humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere
quam communicare. adsistit enim pro foribus eius
et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum
sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compas-\'
sionem scilicet quam communicationem. et si pacem hic non
metit, apud dominum seminat. nec amittit, sed praeparat
fructum. non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio.
ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi
dura est. deum ambae honorant. illa nihil sibi blandiendo
facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius
adiuuabit.
Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad
ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam
ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam
et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides
quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo
usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero,
unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest
nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam;
sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia
trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium
est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum
adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes
nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam
professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur.
nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen
eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in
Urs: plusque B, precibusque Lat, plus plusque Scal,
plus quid lun, plus usque Oehlerus 17 ea C, hae B, haec Urs 18 hominibus
Lat: omnibus B 23 alienam del. Cia.cconius feminam del.
Ciacconius 24 curribus
Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum
opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei
praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem
ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam
sabbati uenerationem, post imperatam in parentes
secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis
muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis.
post spiritalem enim castitatem sanctitatemque
corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem
statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege,
cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum
longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam
secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est.
itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae
nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte
coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit
illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis,
adiungit non occides. honorauit itaque moechiam,
quam homicidio anteponit, in prima utique fronte
sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium
utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de
ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et
mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur.
pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae,
hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii
insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos
sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem
locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus
lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a
Lat: monendisque B 12 hanc Gel: hunc B muniuit
Gel: minuit B 18 sorte Gel: forte B 21 honorauit itaque Lat:
onerauit utique B, onerauit itaque Gel 22 utique Iun: itaque B, ubique
C 24 signata Urs
propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad
paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium
detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus
est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente
coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit
nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra
sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria
saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci
mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa
quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium
nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam,
sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar,
quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot
conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus
trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia
sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res
est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,.
occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae
subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec
ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres,
adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter ,
de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt,
eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem
genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima
et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse
debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra
esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum
uero de medio excipis? idololatrae successorem,
B, uis Ciacconius 5 initiamur scripsi: inuitamur B, metamur
Gel 6 adunamur Lat: adulamur B 11 procurem Ciacconius: procuremus
B 12 moechiae elaboro Rig: moechia elaboro B, moechiae laboro
Ciacconius 13 uenenarii Gel: uenerarii B 13 sq. quot quinquiens
Rig: quod
Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum
praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi
quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam
dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam
necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias.
uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata
est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum
in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae
usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime
a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo
statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera
enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga
reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit
innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis
ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae
-pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die
ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis,
conuertens animas; iura domini directa,
oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens,
inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem
sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique:
non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus
per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet
in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore
praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui
uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde
suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha,
reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi,
cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in
Matth. 9, 13. 18] Ps. 1, 2. 19] ibid. 19, 8 sqq. 22] Rom. 7, 12 et 7.
24] Rom. 3, 31. 27] Matth. 5, 27 et 22. C, praeceptorum B 5 pandas Lat 20 animas C,
animam B 21 corda Gel: corde B 27 prohibentur Gel: prohibemur B
frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum
id est concupiscentias et uoluntates non minus quam
facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia,
quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore
disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur?
dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam,
quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus
retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae
sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem
cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta
donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter
Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non
tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres
nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam
circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo
uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem
uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti,
uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit-
Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias
Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo
deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae,
si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante
Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita
est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio
sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile
quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens
et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat
Oehlerus: sinum B 3 concupiscentias Gel: concupiscentia B
4 concedetur - 5 hodie om. B, add. Gel moechiae Pam: moechia Gel
5 aliquando Urs: aliqua Gel cur Urs plenior Scal 6 a maiore
Oehlerm 7 idololatrae Gel: idololatriae B omni apostatae Gel: omnia
apostata B ueniam add. Gel 8 quotiens reum Lat 10 in deprecatione
B; in del. Gel 11 tum causam Urs moechia Gel: moechiae B,
moechiam Urs 14 frequentatas Gel: frequentas B 21 Madian una] Moab
Pam 22 habuerint Gel: habuerunt B 23 ante Christum Gel: antichristum
B 25 dono Gel: domino B 28 inhaerebat Gel: in herba B
quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de-
. scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo
caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum
non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce
aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos,
sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus,
sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas
aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas
sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non
ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua
pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas?
non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei
uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si
exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum
et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et
magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam
siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis
atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem,
ex quo deputetur aetas quaestionis.
A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a domino
requisita et humeris eius reuecta. procedant ipsae picturae
calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio
pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione
conliniet. praescribimus enim ex naturae disciplina,
ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi
quae prouocantur id est ad ea quae prouocant. prouocabat,
ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos
admittentem dominum et cum illis de uictu communicantem
B, (ex lacte sordes hoc habent),
idoneae Oehlerus, et iactae sordes non ablui idoneae Urs, et luctae sordes
non habenis idoneae Scal, ut lacteae fores non habentis idoneas Iwn, et
caecae sordes, non ablui idoneae I. Fr. Gronouius, et allitae (uel tantae)
sordes non habentes quo abluerentur idonee fort., et lacteae sordes non
abeuntes, idoneae Hartelius 3 carnem Gel: carcerem Bj 6 alterum aliquid
del. Lat 11 fimo Urs: fumo B 16 et magnum seclusi, et agni Gel, et
manu Hartelius 27 id-prouocant seclusit Rig id est] id est responderi
fort., scilicet Hartelius prouocabat Rig: prouocabit B, prouocauit Im
cum figurasset, cui alii configurasse credendum est
quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano,
qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cauillator
responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet,
de futura laboret? sed ouis proprie Christianus et grex domini
ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus
in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit.
ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis dominum,
sed ad tuam \'praesumptionem? et tamen ita eam
uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in
Christianum existimas conuenire. dic mihi, nonne omne hominum
genus unus dei grex est? nonne uniuersarum gentium
idem deus et dominus et pastor est? quis magis perit a deo
quam ethnicus, quamdiu errat? quis magis requiritur a deo
quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? denique antecedit
hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis
fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati.
ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale
aliquid interpretemur, in quibus prius. at tu, opinor, hoc uelis,
ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel armario.
sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non
ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum
maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum, sed
ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam
et beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius
peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. aut
numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non
esset habentibus gubernacula disciplinae et timoris instrumenta
Rig : cum alii configurasset,
reddendum B, cui alii configurasse credendum C, cum figurasset,
cui alii credendum lun, cum figurasset, cui alii reddendum Gel
4 qui Gel: quid B 6 laboret Gel: laboretur B 8 in oue C, non B,
homo Urs 10 interrogationis signum posui 12 omne hominum C,
hominum B 15 errat Gel: erratur B 20 prius est Gel uelles Urs
22 iustum Urs: istum B 23 agens Gel: habens B 28 et Iudaei Harnackius
29 habentibus
Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus
decipit, quem in uestibus purpura oculandis saepissime euenire
. est. cum putaueris recte conciliasse temperamenta colorum
et credideris comparationes eorum inter se unasse erudite,
mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem
traducta diuersitas euomet. eadem itaque caligine circa filiorum
quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus
figuris a uero lumine exorbitant eius comparationis
quam parabolae materia praetexit. duos enim populos in
duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem.
nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore
disponere ueniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum
expresserint. porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione
filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur
de configuratione filii minoris. licet enim filius audiat
et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano
reconciliationem dei patris inuideat, quod uel maxime
diuersa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem:
ecce quot annis tibi seruio et praeceptum tuum numquam
praeteriui. quando enim non transgressor legis Iudaeus,
aure audiens et non audiens, odio habens traducentem
in portis et aspernamento sermonem sanctum? sic nec patris
ad Iudaeum erit uox: tu semper mecum es, et omnia
mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati
quidem et in altum elati, sed qui non computauerint
deum et qui dereliquerint dominum et in iram prouocauerint
sanctum Israelis. omnia plane Iudaeo concessa dicemus, cui
etiam condicio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa
terra paternae promissionis. atque adeo non minus hodie
Es. 6, 10. 1, 2 sq. Gel: quam B 3 putaueris Gel: putauerit B colorum Gel:
seculorum B 4 unasse scripsi: amasse B, animasse Urs, hamasse Itm
erudite Hild: erudito B 5 in utroque corpore hominibus Hild 6 traducta
Gel: traductum B 8 lumine Gel: liminis B 12 maiore Gel:
maiorem B 18 carpit Gel: carpitur B 19 quot annis Gel: quotannis B
21 traducem in hortis Scal 22 aspernans Urs sic nec Gel: sic ne B
26 deum C, dominum B
mendicat seruiens usque adhuc principibus eius, id est
saeculi huius. quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; .
Iudaeum enim parabola non recipit. multo aptius Christianum
maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei
comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae
designatus permitteret demutationem. nisi quod et clausula
refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere
et non dolere conueniet, siquidem tota spes nostra cum
reliqua Israelis expectatione coniuncta est. ita etsi quaedam
facient, [et] aliis contra sapientibus interimitur exemplorum
peraequatio. quamquam, etsi omnia ad speculum respondere
possint, unum et praecipuum periculum interpretationum, ne
aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo parabolae
cuiusque materia mandauit. meminimus enim et histriones,
cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia
longe a praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime
exprimentes. sed uiderit ingenium extraordinarium.
nihil enim ad Andromacham. sic et haeretici easdem parabolas
quo uolunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt.
quare aptissime? quoniam a primordio secundum occasiones
parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. uacuit
scilicet illis solutis a regula ueritatis ea conquirere atque componere,
quorum parabolae uidentur.
Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur,
sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus
omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque
caueamus. quare centum oues? et quid utique decem drachmae?
et quae illae scopae? necesse erat, ut qui unius peccatoris
salutem gratissimam deo uolebat exprimere, aliquam numeri
Harrisius: quaerunt B 9 conueniet Gel: non ueniet B,
10 aliqua Semlerus et si milgo 11 fauent Oehlerus et B, sed Gel,
deleui 13 et
Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas
istas et semel dispecta uel recepta necessitate non aliter interpretandi
quam materia propositi est, contendunt iam nec competere
ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia
ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola
natura ream deo faciat. porro nec remedia sapere quibus
pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem
ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa
sapiat et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid
amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit
utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. num
ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam
necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio,
an potius misericordiam dei prouidens etiam in extraneos profusam
quasi destructuram praeconium uerebatur? atque adeo
propter ciuitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc
ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? nisi quod
exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes
redempturae. bene quod et Iohannes domini uias
sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis
Abraham paenitentiae erat praeco. ipse dominus Sidoniis et
Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent.
atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere
contendam quam uoluntariis. magis enim merebitur
fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus
est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. nimirum
dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis
misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur
contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius
extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes
sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. sed hoc
uolunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam
malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. quod si
Gel: ethnicorum B ethnicos non disserendi fort. 6 ream
deo Gel: rem a deo B 9 qui Gel: quae B 11 eam] gratiam fort. num
Gel: nunc B, non Pam 18 paenitentes C, om. B 22 Tyriis Gel:
Tyris B 27 ingratis B, gnaris Lat 32 iustus Pam
et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum
filum disciplinae eiusmodi ueri auia pendente uestigio ingrederis,
carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum
metu temperans. quid itaque in gradu totus es? perge sane,
si potueris, si uolueris, dum tam securus et quasi in solido
es. nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio
de tenore decusserit, deus bonus est. suis, non ethnicis, .
sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de
moecho Christianus. haec tu mihi benignissime dei interpres.
sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos
amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio
ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa
iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua
et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem
in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti,
merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post
calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem
paenitentiae secundae. at ego eius pastoris scripturam haurio,
quae non potest frangi. hanc mihi statim Iohannes offert
cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: facite dignos
paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus
Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de
patrum resumerent gratia): potest enim deus de lapidibus
istis filios suscitare Abrahae. sic et nos sequitur, ut
eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae
fructum. quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis
effectus? sed et si uenia potius est paenitentiae fructus,
hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. ita
cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus.
Gel: filium B disciplinae scripsi: disciplina B auia pendente
Gel: a uere uia pendentem B 5 perge sane Gel: pergesne B 6 tam
Gel: tamen B 9 excipiet; eris Gel: excepi caeteris B 11 si add.
Gel 17 asilum (= olcrrpov)
Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem
discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro
peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam
corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et
crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti,
ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae,
etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex
hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum
praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas
indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus
in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare,
si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana
enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a
redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus
ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum
caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum
de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.
Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per
apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum
iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento
doceant maculas carnis post baptisma respersae
paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis
forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne
forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate.
cum primum intonuit euangelium et uetera concussit,
ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc
regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos
qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt,
spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere
Gel: discussio B 4 permittit Gel: permittat B 5 unguento
Gel: ungenti B 8 etsi (et si ego) iam Gel: et suam B, ut suam
Hartelius, tamquam Wissowa 10 at Gel 15 fidei fort. 19 receperunt
Gel: reciperent B nec Gel: nunc B propriis Gel: proprius B, propius
Iun 21 respersae paenitentia. Gel: respersa paenitentiae B 23 forma
soluta scripsi: formam solutam B, formam salutamus Gel 24 leuior
scripsi: lenior B 26 necessitate Mercerus: nec statu B, necne statu Rig,
nunc statu Hartelius 28 allegi Gel: a lege B
a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. a
quibus obseruando uos recte agetis uetante spiritu
sancto. sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi
locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. interdictum
enim sanguinis multo magis humani intellegemus.
porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione
de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda
praescribunt? non quod alia permittant, sed quod
haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum
causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. cur ergo ceruicem
nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista
disciplinae semper imponant? cur totum gulae indulgent, nisi
ut perpetuo ad necessariora constringant? soluerunt a pluribus,
ut nocentioribus obseruandis obligaremur. compensatione res
acta est. lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. compensatio
autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur
iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. tota
enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. sed non
leuiter nobiscum pactus spiritus sanctus, etiam ultro pactus,
quo magis honorandus. sponsionem eius nemo dissoluet nisi
ingratus. iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit.
nouissimi testamenti semper indemutabilis status est,
et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet.
satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit,
uindicabit quae non perinde concessit. hinc est, quod neque
idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. de qua
finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut
si credere quidam possunt, debebunt probare.
scripsi: obseruando
recte agitis uectante uos spiritu sancto B agetis uetante uos spiritu Urs,
agetis. uectate uos. spiritui Salmasius 10 proponant Urs 13 totum
gulae Harnackius: totum gula B, tot uincula Gel 14 necessariora C,
necessaria B 17 nisi denique Rig: iisdemque B, siquidem Oehlerus
20 nobiscum pactus est (est omisi) Urs: nobis compactus B 22 dimittet
Gel: dimisit B 23 status Gel: factus B 24 recitatio decreti
Gel: om. lacuna 15 fere litterarum relicta B 26 uindicauit (uindicabit
ego) quae non Gel: uindicauitque non B
Nouimus plane et hic suspiciones eorum. reuera enim
suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem
fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae
in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio
heredem, quasi uel ipsum postea stilum uerterit, scribens: si
quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex
parte, ne uos onerem omnes. satis est talis increpatio
quae a multis fit; uti e contrario magis uos uelitis
donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia
deuoretur eiusmodi. propter quod oro uos,
constituatis in eum dilectionem. in hoc enim et scripsi,
uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus
obauditis mihi. si cui autem donaueritis, et ego.
nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi,
ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones
eius. quid hic de fornicatore, quid de paterni tori
contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam
supergresso intellegitur, cum perinde utique speciali uenia absoluisset
quem speciali ira damnasset? obscurius miseretur
quam indignatur. apertior est in austeritate quam in lenitate.
atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. magis tristiora
cunctantur quam laetiora. de modica scilicet indulgentia
agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando
maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari,
tanto abest sine significatione. et tu quidem paenitentiam
moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens con-\'
ciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum
prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium
lacinias inuadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua
Gel: suspicatur B 5 quasi uel Iun: quasiue B, quasique
Urs 8 magis] malitis Oehlerus uelitis addidi 14 quid Gel: quod B
in persona Christi C, in Christo B 15 quoniam C, quod B 17 ethnicum
Gel impudentiam Pam: impudentia B 18 perinde scripsi: proinde
B 22 conctantur B 25 tantum fort. sine Gel: siue B paenitentiam
Gel: paenitentiae B 26 exorandam Gel: exorandum B conciliciatum
Lat: conciliatum B 28 prosternis Urs: prosternens B
29 lacinias Urs: laerimas B inuadentem Urs: suadentem B
inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris
et in parabola ouis capras tuas quaeris? tua ouis ne rursus
de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel
licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens?
apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam
tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legitimum
paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo
exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus?
quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum
dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. et tamen
dilectionem audio, non communicationem. quod et ad Thessalonicenses:
si quis autem non obaudit sermoni nostro
per epistolam, hunc notate nec commisceamini illi,
ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed
quasi fratrem obiurgantes. adeo potuisset dicere et fornicatori
dilectionem solummodo concessam, non et communicationem,
incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset
de medio ipsorum, multo magis utique de animo. sed
uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem,
quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris
deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. hic iam
carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod
uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera
malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut
ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non
in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem,
quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem
carnis consecuturum, igitur et consecutum. plane idem apostolus
Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut
Gel: in quae cum B 3 tua ouis Gel: tua domus B,
del. Lat 4 exiliant
Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior
ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli
dictum: sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae
a multis, non in fornicatoris personam conuenire. si enim
dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique
damnauerat eum magis quam increpauerat. alius ergo erat,
cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem
de sententia eius retulerat, sed damnationem.
nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola
prima et alii qui apostolum contristauerint incondite
agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes
iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis
potuerit adipisci. animaduertamus autem totam epistolam
primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam,
tumentem indignantem dedignantem comminantem inuidiosam
et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam.
sic enim exegerant schismata et aemulationes et
Gel 6 sq. interrogationis signa posui 7 sic Urs: si B
8 eum Gel: cum B 12 desipiat Pam: decipiat B conspersionem Pam
17 personam Gel: persona B 22 dispiciendum Gel: despiciendum B
23 et add. Gel 24 sint Gel: sunt B 26 animaduertamus Gel: animaduertam
B 27 felle Gel: folle B
et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia
elimarentur et austeritate deterrerentur. et qualis inuidia humilitatis
aculeus? deo gratias ago, quod neminem uestrum
tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat,
quod in nomine meo tinxerim. nec enim iudicaui scire
aliquid in uobis quam legum Christum et hunc crucifixum.
et puto, nos deus apostolos nouissimos elegit
uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus
huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta
huius mundi facti sumus, omnium peripsema, et: non
sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum
nostrum uidi? de quali contra supercilio pronuntiare
compulsus est: mihi autem in modico est, ut a uobis interroger
aut ab humano die; neque enim conscius mihi
sum, et: gloriam meam nemo inaniet. non scitis quod
angelos sumus iudicaturi? ceterum libertas quam aperta
obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: iam ditati
estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: si quis se
putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum
scire! nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim,
inquit, te discernit? quid autem habes, quod non accepisti?
si autem accepisti quid gloriaris, quasi non acceperis?
nonne et illos in os caedit? quidam autem in conscientia
usque nunc quasi idolothytum edunt. sic autem delinquentes
percutien.do conscientias fratrum infirmas in Christum
delinquent. iam uero et nominatim: aut non habemus potestatem
manducandi et bibendi et mulieres circumducendi,
sicut et ceteri apostoli et fratres domini et
Cephas? et: si alii de potestate uestra consequuntur,
9, 1. 14] ibid. 4, 3 sqq. 16] ibid. 9, 15 et 6, 3. 18] ibid. 4, 8.
19] ibid. 8, 2. 21] ibid. 4, 7. 25] ibid. 8, 10. 12. 27] ibid. 9, 4 sqq. V, quis B 9 quoniam C, quod B 11 peripseuia Gel: per
ipsum B 13 de quali] uide quasi Lat, quali Iun 15 aut Gel: ut B
17 aperta scripsi: apertae B 23 si autem accepisti add. Urs 30 et
si Rig: etsi B
qui se putat stare, uideat ne cadat, et: si quis
contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non
habemus neque ecclesia domini. tali clausula maledicto
detexta, si quis non amat dominum Iesum, sit anathema
maranatha, aliquem utique percussit. sed illic magis
stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis
quoque negotium fecit. quasi non sim uenturus ad uos,
inflati sunt quidam. ueniam autem citius, si permiserit
dominus, et cognoscam non sermonem eorum
qui inflati sunt, sed uirtutem. non enim in sermone
est regnum dei, sed in uirtute. et quid uultis? ueniam
ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? quid enim suberat?
auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio,
qualis \'nec in gentibus, ut uxorem patris sui
quis habeat. et uos inflati estis, et non luxistis potius,
ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit?
pro quo lugerent? utique pro mortuo. ad quem lugerent?
utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio
eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. hoc enim non a
deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per
mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius,
quae iam cadauer corruptiuum esset et immunditia inrecuperabili
tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. et ideo, quoquo
modo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi
satanae in interitum carnis. maledici enim eam sequebatur,
quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur
numquam in castra ecclesiae reuersura. uidemus
itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam
4, 18 sqq. 14] ibid. 5, 1 sqq. C, om. B 7 feruet Gel: semet B 12 in add. Gel
19 ut quo (id est aliquo) modo B, quomodo ut Urs, quomodo Pam, ut
quoquo modo Lat 20 a deo Gel: adeo B 23 corruptiuum scripsi:
quo captiuum B, quod captiuum Gel, quod corruptiuum Lat, quae capulum
Urs esset et Lat: esset B 24 quoquo modo scripsi: quomodo B
sententia armatum. uirga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur;
illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem,
qua increpabat, qua damnabat. certumque est exinde increpitum
quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub
repraesentatione poenae perisse. statim ille timens plagam ***,
abiit ille luens poenam. cum ad Corinthios eiusdem apostoli
litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec
persona nec causa proscribitur. res cum sensibus conferam. si
incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. sane rei ratio satis
. habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus
est. inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur
ignotum, ut damnato. si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex
maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur
deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem;
damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur,
qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem
maerere potuisset. si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a
satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum
perisset. nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo.
damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc
perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et
ab ipsa eierabatur. quomodo uereretur fraudem pati eius,
quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat?
postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione
deciderit an quod interlocutione suspenderit, et
utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare,
ne transgressor habeatur? age iam, si non tot personas
prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem
terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam
eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius
prius quam Urs: qua B 4 qua damnabat scripsi: quaque damnabat
B 6 plagam abiit, ille ante Ursinum; lacunam signaui; rediit intercidit
fort. 8 iterantur
Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli
extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti,
ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia
sensuum. quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori
postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de
auersatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione
sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante
decreuerit? compara denique, an eius sit dicere: propterea
habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam
consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus
occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed
Gel: suspirareris B 3 iam saucius Gel 4 ceperit Gel:
coeperit B 5 in add. Urs 7 et paulum B; et del. Gel 8 nationumconditorem
add. Gel 9 infamares fort. 13 nationibus Gel: rationibus
B 14 comparat Big consuetudini Gel: in consuetudinem B
15 iudicarat scripsi: iudicaret B 19 intentionem Scal 21 incongruentia
Gel: in congruentia B 24 auersatione Urs: aduersatione B
aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post
angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam
quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem
reprobos quosque qui scribat: quae enim societas iustitiae
et iniquitati? quae autem communicatio luci et
tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae
pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo
dei et idolis? nonne constanter audire debebit, et quomodo
discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? illo enim
concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur
et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat
Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. et uiderint
idola, ipse templi dei uitiator in templum dei conuenit.
nam et hic, uos enim, inquit, estis templum dei uiui.
dicit enim, quia inhabitabo in uobis, et inambulabo,
et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. propter
quod discedite de medio eorum, separamini et immundum
ne attigeritis. hoc quoque euoluis o apostole,
ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum
tradis, immo et ** adhuc superdicis: habentes igitur promissionem
istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento
carnis et spiritus perficientes castimoniam
in dei timore. oro te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat
aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit,
ne tibi nunc reuocasse uideatur? haec sicuti et praeteritis
praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt. in finem
enim epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet
ibid. 12, 21. Gel: manifestando damnauerat B, manifestum.
praedamnauerit Lat sit C, om. B 9 dei C, om. B 13 infidelis
C, infidelitas B 14 uitiator Gel: uitiatur B 17 ego Rig
19 euoluas fort. 20 ut] et Hartelius malum Lat 21 lucwnam signaui;
osculum uel simile quid desideratur supra dicis Urs, superadicis Wissowa
22 dilecti Harrisius: delicti B 23 perficientes Pam: perficientis B
24 dei Pam: fidei B 26 sicuti Gel: sicubi B 27 praescribere Gel;
praescriberet B
et paenitentiam non egerunt super immunditia quam
admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos
constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia
inuenturus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam
perderent. et ceterum non competit eum de communicatione
aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris,
iustitiae et iniquitati negarat. sed ignorant apostolum
omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis
ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt,
ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum,
impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem
citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse
praesumant.
Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem
ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in
omnibus litteris noui. qui et in prima primus omnium templum
dei dedicauit: non scitis uos templum dei esse et
in uobis dominum habitare? qui et templo sanciendo
purificandoque aeditualem legem scripsit: si quis templum
dei uitiauerit, uitiabit illum deus; templum enim dei
sanctum est, quod estis uos. age iam, quis omnino uitiatum
a deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum
carnis, cum idcirco substruxerit: nemo seducat semetipsum
id est nemo praesumat uitiatum a deo redintegrari denuo
posse? sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos
et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans
regnum dei consecuturos praemisit: ne erraueritis, scilicet
si putaueritis eos consecuturos. quibus autem regnum adimitur,
utique nec uita permittitur quae inest regno. etiam ingerens:
sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed
sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in
spiritu dei nostri, quanto delicta ista ante lauacrum accepto
Pam: utilitate B 16 qualem et in B; et del. Gel 21 uitiabit
HarrisiUlS: uitiauit B 23 a del. Gel 25 a del. Gel 28 nec Pam -
denuo ablui non licet. agnosce et in sequentibus Paulum
columnam immobilem disciplinarum: cibi uentri, et uenter
cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non
fornicationi, sed deo. faciamus enim hominem, ait
deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit
hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit
illum. dominus corpori; et sermo enim caro factus est.
deus autem et dominum suscitauit et nos suscitabit
per uirtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum
illo. et ideo: non scitis corpora uestra membra Christi?
quia et Christus dei templum. euertite templum hoc,
et ego illud in triduo resuscitabo. auferens membra
Christi faciam membra fornicariae? non scitis, quod,
qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur?
erunt enim duo in unam carnem. qui autem adglutinatur
domino, unus est spiritus. fugite fornicationem.
si reuocabilem uenia, quomodo fugiam moechus denuo futurus?
nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando
adglutinabor. omne delictum quod admiserit homo
extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum
peccat. ac ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes,
ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo,
sicut disposuerat, addicit, et non estis uestri, statim opponens,
empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini;
glorificate et tollite dominum in corpore uestro. hoc
qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit deum et
11] ibid. 6, 15. 12] Ioh. 2, 19. 13] 1 Cor. 6, 15 sqq. Lat 5 domino Lat 8 et dominus Lat 9 suscitabit
Gel: suscitauit B 11 non ideo B; non del. Gel non alterum, quoque del.
Urs 18 uenia
Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius,
omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt,
omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur.
quid denique et Thessalonicensibus scribit? aduocatio enim
nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: haec
est uoluntas dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a
fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere
in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae,
sicut nationes, quae deum ignorant. quid Galatae
legunt? manifesta sunt opera carnis. quaenam ista? in
primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico
uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum
dei non sunt consecuturi hereditati. Romani uero quid
magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem?
quid ergo dicimus? perseueramus in delinquentia, ut
superet gratia? absit. qui mortui sumus delinquentiae,
quomodo uiuemus in ea adhuc? an ignoratis, quod, qui
tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti?
consepulti ergo sumus per baptismum in mortem, ut,
sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate
uitae incedamus. si enim consepulti sumus
simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus,
hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi.
si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod
et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus
a mortuis iam non moriatur, mors non iam
dominetur eius. quod enim mortuus est delinquentiae,
mortuus est semel. quod autem uiuit, deo uiuit. ita
Gel: occasionem B 3 prouoca Gel: prouocat B 11 deum
Gel: dum B 13 primis Gel: primo B 15 haereditati C, haereditatem B
17 dicemus Pam perseuerabimus Pam 19 quomodo Gel: quo B
20 sumus Gel: sunt B Christo Iesu Pam 21 ergo illi Pam, illi
ergo Oehlerufi 23 consati Pam
uiuentes autem deo per Christum Iesum.
igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum
mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. aut si
possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus
denuo mori. instat autem apostolus prohibens regnare delin- .
quentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis
nouerat. sicut enim exhibuistis membra uestra famulari immunditiae
et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae
in sanctimoniam. nam etsi habitare bonum in carne sua
negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum
autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate
carnis. lex enim, inquit, spiritus uitae manumisit te
a lege delinquentiae et mortis. licet enim ex parte ex
Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et
plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege
miserit deus per carnem filium suum in similitudine
carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit
delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit,
impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed
secundum spiritum incedimus. qui enim secundum
carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui
secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. sensum autem
carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in deum,
et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non
posse, et, si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est
ut moriamini. quid autem intellegimus carnis sensum et carnis
uitam nisi quodcumque pudet pronuntiare? cetera enim carnis
et apostolus nominasset. proinde et Ephesiis pristina reputans
de futuro monet: in quibus et nos conuersati sumus
om. Pam 3 qui om. Pam 8 nouerat Gel: *uestrae B famula
Gel 9 iniquitati ad iniquitatem Pam 13 manumisit te a Gel:
manum misit ea B 15 Iudaismo Gel: iudaeis modo B 17 per carnem
miserit Pam similitudinem Pam 24 dei et in deum fort. deum C,
dominum B 29 repetens fort.
denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se
tradidissent in operationem immunditiae omnis, uos autem,
inquit, non sic didicistis Christum. et iterum sic dicit:
qui furabatur, iam non furetur. sed et qui moechabatur
hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non
fornicetur. adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere
consuesset uel porrigi omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui
uolens, omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore
uestro. item: fornicatio autem et immunditia omnis
ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos,
tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator
aut immundus non habeat dei regnum. nemo uos
seducat inanibus uerbis. propter hoc uenit ira dei super
filios incredulitatis. quis seducit inanibus uerbis, nisi qui
contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam
fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes
compescit, sicut et hic: et nolite inebriari uino,
in quo est luxuria. demonstrat et Colossensibus, quae
membra mortificent super terram, fornicationem immunditiam
libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium. concede
iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. pauca
multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. etiam
si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset,
esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione
temporis faceret. circumcidit Timotheum solum et tamen abstulit
circumcisionem.
Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae
et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco
ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando
5,18. 19] cf. Coloss. 3, 5. Iwn 2 eo C, gratia B, gratia, eo Gel 4 sic alterum
Gel: si
Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes
nescio quid diuersae parti subplaudere uideatur? quasi in Apocalypsi
manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium,
29] cf. Apoc. 2, 20 sqq. B, dari restitutionem suis Lat, demonstra<re
ra)tionem sui Hartelius 5 deus Gel, om. B 7 et] aut Lat 8 qua add.
Urs 8 si - 9 damnasset
Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac
determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei
antistitem et ubique de ecclesia eradicantem omne sacrilegium
inpudicitiae sine ulla restitutionis mentione. uolo tamen ex
redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium
superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam
magistrorum. extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a
deo satis auctorati uiri, ut quem Paulus iuxta se constituerit
in abstinentiae tenore: aut ego solus et Barnabas non habemus
operandi potestatem? et utique receptior apud
ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum.
monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem
magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae
iacere ab operibus mortuorum, impossibile est enim, inquit,
eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustauerunt
et participauerunt spiritum sanctum et uerbum
dei dulce gustauerunt, occidente iam aeuo cum
exciderint, rursus reuocari in paenitentiam, refigentes
cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. terra
enim quae bibit saepius deuenientem in se humorem
Urs 11 instruit ac determinat Gel: instrumenta determinant B
12 circa quidam 13 antistitem Gel: sanctitatem et B, anxietatem et Hartelius
et] ut
Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant.
sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam
apostolorum et potestatem. disciplina hominem gubernat,
potestas adsignat. sed rursum quid potestas? spiritus, spiritus
del. Gel leprae Iun: lepra B 3 solitos Gel 4 illini Urs
8 et ubi Gel: ut ubi B 11 russeo Gel: roseo B 12 substruit Urs 13 filios
addidi 15 cauis Lat: causis B 19 resumit Gel: respuit B scabram
Scal 31 sed rursum Lat: seorsum B quid potestas? Lat: quod potestas
B, quod potest Scal spiritus] aspirat Scal spiritus alterum add. Lat
tenebrarum. obserua quod iubet. quis autem poterat donare
delicta? hoc solius ipsius est. quis enim dimittit delicta,
ni solus deus? et utique mortalia-, quae in ipsum fuerint
admissa et in templum eius? nam tibi quae in te reatum
habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona
Petri. itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse
constaret, cuius uenia a deo, non ab homine competeret,
non ex disciplina, sed ex potestate fecissent. nam et mortuos
suscitauerunt, quod deus solus, et debiles redintegrauerunt, quod
nemo\' nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit
Christus. non enim decebat eum saeuire qui pati uenerat.
percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate,
ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse.
sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus
ignouerant, quia et seueritatis documenta fecerunt. exhibe
igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam
diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum
potestatem. quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec
imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere,
qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea
uirtute cuius est indulgere? sed habet, inquis, potestatem
ecclesia delicta donandi. hoc ego magis et agnosco et dispono,
qui ipsum paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: potest
ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant.
quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis
euersoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et
ceteros ad delinquentiam temptare. aut si et hoc secundum
spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis potest
quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium
malo non uult. de tua nunc sententia quaero, unde hoc ius
B, spiritus Lat 4 quae Gel: quod B 7 ipsos beatos apostolos
C, ipsos ab ea apostolos B, ipsis beatis apostolis Gel indulsisse C,
indulsisset. B 9 fecisse Gel 13 morte et Elimas B; et del. Gel 14 ipso
probaretur C, ipsum probaret B 16 ignouerant Gel: ignorauerant B
17 ut OehlenMJ: et B 18 uendica B 24 nouis habeo Gel: nobis ab
eo B 25 alii Harnackius 28 temptare Scal: temperare B 31 ius
Gel: iussisse B
petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues
regni caelestis, uel, quaecumque alligaueris uel solueris
in terra, erunt alligata uel soluta in caelis, idcirco
praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi potestatem,
id est ad omnem ecclesiam Petri propinquam? qualis
es, euertens atque commutans manifestam domini intentionem
personaliter hoc Petro conferentem? super te, inquit, aedificabo
ecclesiam meam, et, dabo tibi claues, non ecclesiae,
et, quaecumque solueris uel alligaueris, non quae
soluerint uel alligauerint. sic enim et exitus docet. in ipso
ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse clauem imbuit,
uide quam: uiri Israelitae, auribus mandate quae dico:
Iesum Nazarenum uirum a deo uobis destinatum, et
reliqua. ipse denique primus in Christi baptismo reserauit
aditum caelestis regni, quo soluuntur alligata retro delicta et
alligantur quae non fuerint soluta, secundum ueram salutem,
et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit
uitio ualetudinis. sed et in illa disceptatione custodiendae
necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de
nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur temptastis
dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque
nos neque patres nostri sufferre ualuerunt? sed
enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos,
sicut et illi. haec sententia et soluit quae omissa
sunt legis et alligauit quae reseruata sunt. adeo nihil ad delicta
fidelium capitalia potestas soluendi et alligandi Petro
emancipata. cui si praeceperat dominus etiam septuagies septies
delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare
id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in dominum, non
in fratrem, quis admiserit. praeiudicatur enim non dimittenda
in deum delicta, cum in homine admissa donantur. quid nunc
Gel: sese uertens B manifestam Gel: manifestum B
13 uide Urs: fidei B, uides Gel 17 secundum Gel: secundam B
18 uinxit Gel: iunxit B 20 necne add. Pam 30 ea Gel: eam B
Petri personam spiritalibus potestas ista conueniet aut apostolo
aut prophetae. nam et ipsa ecclesia proprie et princi- •
paliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius diuinitatis,
pater et filius et spiritus sanctus. illam ecclesiam congregat
quam dominus in tribus posuit. atque ita exinde etiam numerus
omnis qui in hanc fidem conspirauerint ecclesia ab auctore
et consecratore censetur. et ideo ecclesia quidem delicta donabit,
sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia
numerus episcoporum. domini enim, non famuli est ius et
arbitrium; dei ipsius, non sacerdotis.
At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. i
ut quisque ex confessione uincula induit adhuc mollia in nouo
custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores,
iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant
maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt
quam qui ecclesiam perdiderunt. uiolantur uiri ac feminae
. in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem. ab his
quaerunt qui de sua periclitantur. alii ad metalla confugiunt
et inde communicatores reuertuntur, ubi iam aliud martyrium
necessarium est delictis post martyrium nouis. quis enim in
terris et in carne sine culpa? quis martyr saeculi incola, de-
\' nariis supplex, medico obnoxius et feneratori? puta nunc sub
gladio iam capiti librato, puta in patibulo iam corpore expanso,
puta in stipite iam leoni concesso, puta in axe iam
incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et possessione martyrii,
quis permittit homini donare quae deo reseruanda sunt,
a quo ea sine excusatione damnata sunt, quae nec apostoli,
quod sciam, martyres et ipsi donabilia iudicauerunt? denique
iam ad bestias depugnauerat Paulus Ephesi, cum interitum
Iun: ipse B, del. Rig 7 ecclesia Lat: ecclesiae B 13 con-.
fessione Lat: consensione B mollia Gel: immollia B 17 ecclesiae Ciacconius
22 saeculi