The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam.
taceo enim Iudaismi haereticos, Dositheum inquam
Samaritanum, qui primus ausus est prophetas quasi non in
spiritu sancto locutos repudiare, taceo Saducaeos, qui ex
huius erroris radice surgentes ausi sunt ad hanc haeresim
etiam resurrectionem carnis negare, praetermitto Pharisaeos,
qui additamenta quaedam legi adstruendo a Iudaeis diuisi
sunt, unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen
digni fuerunt, cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem
esse dixerunt: ad eos me conuerto, qui ex euangelio
haeretici esse uoluerunt. ex quibus est primus omnium Simon
Magus. qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo
Petro iustamque sententiam. hic ausus est summam se
dicere uirtutem, id est summum deum, mundum autem ab
angelis suis institutum. ad daemonem se oberrantem, qui
esset sapientia, descendisse quaerendum. apud Iudaeos se
F, incipit aduersus omnes
haereticos N, deest titulus in P (add. m. recentissima: aduersas omnes
haereses seu potius de haeresibus liber); annexuit hunc libellum libro de
praescriptione haereticorum editio Gangneiana, separauit denuo Iiigaltiana
Kuppressa inscriptione 3 Quorum
Accesserunt his haeretici etiam illi, qui Ophitae nuncupantur.
nam serpentem magnificant in tantum, ut illum etiam
ipsi Christo praeferant. \'ipse enim,\' inquiunt, \'scientiae nobis
boni et mali originem dedit. huius animaduertens potentiam
et maiestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem, et
quicumque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt. ipse,
aiunt, praeterea Christus in euangelio suo imitatur serpentis
ipsius sacram potestatem dicendo: et sicut Moyses exaltauit
serpentem in deserto, ita exaltari oportet
filium hominis.\' ipsum introducunt ad benedicenda eucharistia
sua. sed tota istius erroris et scaena et doctrina inde
fluxit: dicunt enim de illo summo primario Aeone complures
alios Aeones extitisse inferiores, omnibus tamen istis Aeonem
antestare, cuius sit nomen Ialdabaoth. hunc autem conceptum
esse ex altero Aeone Aeonibus inferioribus permixto, seque
postea cum in superiora uoluisset eniti, grauitate materiae
permixta sibi non potuisse ad superna peruenire; in medietate
relictum extendisse totum et fecisse sic caelum. Ialdabaoth
tamen inferius descendisse et fecisse sibi filios septem; quem
occlusisse superiora dilatatione, ut, quia angeli, quae superiora
essent, scire non possent, ipsum solum deum putarent. uirtutes
igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse, et quia ab
infirmioribus et mediocribus uirtutibus institutus esset, quasi
scripsi: quia hoc tenes PNF 2 odi N, odii PF
3 ofite F, ossite N 5 ipsi enim F sciente nobis F 6 huius PF, huius
autem N 8 aspexerint F ipse li3, ipsi PNFR1 10 dicendo NFIP,
docendo PJl1 exaltauit moyses N 12 eucharistia = soyaptatsta
13 et bis om. F 15 inferiore omnibus tum istis F 16 antestare om. F
17 aeonibus 1P, a quibus PNFR1 inferioribus permixto R, insertoriuus
permixtos F, insertoribus permixtus PN seque P, se quae N, quae F
18 eniti PN, empta F grauitate P, grauitatem NF 19 superna PN,
superiora F 20 extendisse -<se> E3 ttalgo et fecisse Lat: effecisse
PNF ialdabatoh P 21 sibi s. u. P 22 dilatione NF 25 infirraibus F
processisset, inuidia commotum scintillam quandam iacenti
homini inmisisse, qua excitatus per prudentiam saperet
et intellegere posset superiora. sic rursum Ialdabaoth istum
in indignationem conuersum ex semetipso edidisse uirtutem
et similitudinem serpentis, et hanc fuisse uirtutem in paradiso,
id est istum fuisse serpentem, cui Eua quasi filio deo crediderat.
\'decerpsit,\' inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi
humano scientiam bonorum et malorum contribuit.\' Christum
autem non in substantia carnis fuisse; salutem carnis sperandam
omnino non esse. nec non etiam erupit alia quoque
haeresis, quae dicitur Cainaeorum. et ipsi enim magnificant
Cain, quasi ex quadam potenti uirtute conceptum, quae operata
sit in ipso. nam Abel ex inferiore uirtute conceptum,
procreatum et ideo inferiorem repertum, hi qui hoc adserunt,
etiam ludam proditorem defendunt, admirabilem illum et
magnum esse memorantes propter utilitates, quas humano
generi contulisse iactatur. quidam enim ipsorum gratiarum
actionem Iudae propter hanc causam reddendam putant. \'animaduertens
enim\', inquiunt, \'ludas, quod Christus uellet ueritatem
subuertere, tradidit illum, ne subuerti ueritas posset.\' et alii
sic contra disputant et dicunt: (quia potestates huius mundi
nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius
salus pararetur, saluti consulens generis humani tradidit Christum,
ut salus, quae impediebatur per uirtutes, quae obsistebant,
ne pateretur Christus, impediri omnino non posset et
PN, sedere in iudicio F 4 istum in PN,
istam F 5 conuersus F 7 crediderit fort. 10 substantia R, substantiam
PNF 12 Caineorum i23, chaldaeorum PNFli1 13 quodam
F potentis F 15 inferiorem R3, inferiore PFIi1, in inferiore N hoc
om. F 16 defendunt proditorem F 19 animaduertentes F 21 posset
li, possit PNF 22 dicant F huius Pam: haec PNF, hae Ii
23 nolebant NF ipsius PN, ipse F 24 pararetur PN, pareretur
F generis humani PN, generi humano F 25 qui (alt. loco) F
retardari. sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum.
huius peruersitatis doctrina haec est: duos homines ab
angelis constitutos, Cain et Abel. propter hos magnas inter
angelos contentiones et discordias extitisse. ob hanc causam
illam uirtutem, quae super omnes uirtutes esset, quam matrem
pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, uoluisse concipi
et nasci hunc Seth loco Abelis, ut euacuarentur angeli illi.
qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen
mundum oritur et nascitur. permixtiones enim dicunt angelorum
et hominum iniquas fuisse, ob quam causam illam
uirtutem, quam, sicut diximus, pronuntiant matrem, ad uindictam
etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis
semen tolleretur et hoc solum semen, quod esset purum,
integrum custodiretur. sed enim illos, qui seminis illos prioris
instituissent, occulte et latenter et ignorante illa matre uirtute
cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham.
quo semen malitiae non periret, sed cum ceteris conseruatum
et post cataclysmum terris redditum exemplo ceterorum excresceret
et effunderetur et totum orbem et impleret et occuparet.
de Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo
Seth et pro ipso Seth Christum fuisse.
Carpocrates praeterea hanc tulit sectam: unam esse
25, 1. 2. et Epiph. 27, 1. 2. 4. R, sedtoitarum NF, set tortarum P 4 magnos F
7 interfectum PF, interfecto N dicerent R, dicer F, om. P {add. dicerent
s. u. R ex Hirsaugiensi) N, audiret siue uideret (Eng) fort. (cf. Epiph, l. c.:
j\'Joijacx õ-n cilti\'lt\'tcxYtcx( V.APEX) noluisse F, uoluisset P, noluisset seth N
8 sed (corr. R) loco P 10 oritur R. moritur PN, mortem F 12 pronuntiant
NR, pronuntiat P (corr. R) F 15 qui seminiB NR3, quo seminis
PUl, quos mines F prioris P, priores NF 16 ignoranter illam matrem
uirtutem F 17 cum illis om. F cham NFR, cha P (corr. R) 1S quo
PN, id est F conseruata P (corr. R) N 19 redditura NR, reddito
F, reduto P (corr. R in reddito) 21 illpm dicant F 22 Seth It,TGlł\'J,
sed P (corr. R) F et pro ipso (id est: pro Christo) PN, pro ipsum
F Seth Christum fuisse scripxi: seth ipsum fuisse PN, sedit fuisset F
angelos atque uirtutes, quos distantes longe a superioribus
[uirtutum] mundum istum in inferioribus partibus condidisse;
Christum non ex uirgine Maria natum, sed ex semine Ioseph
hominem tantummodo genitum, sane prae ceteris iustitiae
cultu, uitae integritate meliorem. hunc apud Iudaeos passum,
solam animam ipsius in caelo receptam, eo quod et infirmior
et robustior ceteris fuerit; ex quo colligi retenta animarum
sola salute nullas corporis resurrectiones. post hunc
Cerinthus haereticus erupit, similia docens. nam et ipse mundum
institutum esse ab angelis dicit; Christum ex semine Ioseph
natum proponit, hominem illum tantummodo sine diuinitate
contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens,
Iudaeorum deum non dominum, sed angelum promens. huius
successor Ebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens,
quod a deo dicat mundum, non ab angelis factum. et quia
scriptum sit: nemo discipulus super magistrum, nec
seruus super dominum, *** legem esse proponit, scilicet
ad excludendum euangelium et uindicandum Iudaismum.
Valentinus autem haereticus multas introduxit fabulas. has
ego circumcidens breuiter expediam. introducit enim Pleroma et
10, 24. 20-220, 8] cf. Iren. I 1, 1. et I 11, 1. NR, esse discit P, dicit esse F 3 uirtutum seclusi, uirtutibus
GR3 condidisse PN, contumeliis F 5 homine F 6 cultu,
uitae GR3, cultu iustiae N, cultu P (in mg. uitae add. R), uitae F in-
tegritatem F 7 receptam PN, rectam F infirmior PNF, ifrmior Ruulgo
8 ceteris Gel: ex ceteris PNF ex quo R3, et quo PNFR1 colligi
Eng: colligeret PN, colligere F, colligere est Iun retenta srripsi:
tentata P, temptata JV, temptatam F. retentata Oehlerus 9 solam
salutem F nullas R3, multas PNFR1 resurrectionem F 10 Cerinthus
R3, corinthus PNFR1 prorupit N 11 angelis Eng: illis PNJb
15 Cerintho R3, corintho PNFR1 non om. F 16 a deo PN, ab eo
F 18 lacunam signaui: magistrum hunc ac dominum desidero esse
Pl FRt, etiam R3uulgo 21 circumcidens Rlmg: circumdicens PNF,
circumducens R3 Pleroma et R3, pleromate PNR1, pleromata F
quasdam. nam dicit in primis esse Bython et Silentium,
ex his processisse Mentem et Veritatem, ex quibus erupisse
Verbum et Vitam, de quibus rursum creatum Hominem et
Ecclesiam. sed enim ex eis quoque processisse duodecim
Aeonas; de Sermone autem et Vita Aeonas alios decem. hanc
esse Aeonum triacontada, quae sit in Pleromate, ex ogdoade et
decade ac duodecade. tricesimum autem Aeonem Bython illum
uidere uoluisse et ad uidendum illum ausum esse in superiora
conscendere, et quoniam ad magnitudinem ipsius uidendam
capax non fuerit, in defectione fuisse et paene dissolutum esse,
nisi, qui missus esset ad constabiliendum illum — ille, quem
appellat Horon —, confirmasset illum dicto (Iao) pronuntiato.
istum autem Aeonem in defectione factum, Achamoth.
dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse et ex
passionibus materias edidisse. \'expauit enim\', inquit, \'et extimuit
et contristatus est et ex his passionibus concepit et
edidit.\' [hinc fecit caelum et terram et mare et omnia, quaecumque
sunt in eis.] ob quam causam omnia infirma esse et
fragilia et caduca et mortalia, [quaecumque sunt ab ipso
facta] quoniam quidem ipse fuerit de defectione conceptus
atque prolatus. Horon tamen instituisse istum mundum ex
his materiis, quas Achamoth uel pauendo uel timendo uel
Iren. I 4, 2. N, stingias F 2 nam PN, nunc F 3 processisse
semen mentem PNF, del, semen Ciacconius 5 eis PN, his F
6 hanc Pam: haec PN, ..et F 7 sit F et Hirsaugiensis teste Rhenana.
sint PN 8 duo et decade N aeonem ad biton F 10 uidendum F
11 fuerit scripsi: fuit PNF 12 qui P, quia NF missus esset Eng:
misisset PN. missis F ille—Horon spurium iudicat Eng 13 horon
PN, honor F Iao Pam: hoc PNF pronuntiatio NF 14 istum
autem N123, appellat istum autem P, appellat autem istum F defectione
Eng: defectionem PNF 18 hinc—in eis seclusi hinc PN.
hunc F 20 quaecumque-facta seclusi 21 de defectione Oehlerus:
deceptatioue PNFB1, de aporiatione J23, de temptatione Scal 22 Horon
scripsi (cf. Iren. 12, 4): hunc PNF 23 timendo (uel aporiando) susp. Efu)
\'tenebrae factae sunt, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae
et malignitatis, ex tristitia et lacrimis humida fontium, fluminum
materia marisque.\' Christum autem missum ab illo propatore,
qui est Bythos. hunc autem in substantia corporis nostri
non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem,
quasi aquam per fistulam, sic per Mariam uirginem
transmeasse, nihil inde uel accipientem uel mutuantem. resurrectionem
huius carnis negat, sed alterius. legis et Ptolomaeus
quaedam probat, quaedam improbat, id est omnia
improbat, dum quaedam reprobat. euangelium habet etiam
suum praeter haec nostra. post hunc extiterunt Ptolomaeus et
Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt,
in illo solo differunt: nam cum Valentinus Aeonas tantum
triginta finxisset, isti addiderunt alios complures; quatuor
enim primum, deinde alios quatuor adgregauerunt. et quod
dicit Valentinus Aeonem tricesimum excessisse de Pleromate,
ut in defectionem, negant isti: non enim ex illa triacontada
fuisse hunc, qui fuerit in defectione propter desiderium
uidendi propatoris. extitit praeterea Heracleon alter haereticus,
qui cum Valentino paria sentit, sed nouitate quadam pronuntiationis
uult uideri alias sentire. introducit enim in primis
30. 2. Philast. cap. 41. contristandum F suadendo PNFRt, sudando R3 uulgo; mihi omnino
abundare uideiur hoc membrum (cf. 220, 16-18); interpolatum uidetur
ex Irenaeo I 4, 4. ei pauore
Non defuerunt post hoc Marcus quidam et Colarbasus,
nouam haeresim ex Graecorum alphabeto componentes. negant
enim ueritatem sine istis posse litteris inueniri, immo totam
plenitudinem et perfectionem ueritatis in istis litteris esse
dispositam. propter hanc enim causam Christum dixisse: ego
sum A et
columbam in legum uenisse, quae Graeco nomine cum
pronuntietur habere secum hunc numerum DCCCI. percurrunt
isti Q, \\f, X, CP, Y, T, totum usque ad B, A et
computant ogdoadas et decadas ita, afferre illorum omnes
uanitates ut ineptum sit et otiosum. quod tamen non tantum
iam uanum, sed etiam periculosum sit: alterum deum fingunt
praeter creatorem. Christum in substantia negant carnis fuisse,
negant carnis resurrectionem futuram.
Accedit his Cerdon quidam. hic introducit initia duo,
id est duos deos, unum bonum et alterum saeuum, bonum
superiorem, saeuum hunc mundi creatorem. hic prophetias
et legem repudiat, deo creatori renuntiat, superioris dei
filium Christum uenisse tractat, hunc in substantia carnis
negat, in phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino
passum, sed quasi passum, nec ex uirgine natum, sed omnino
nec natum. resurrectionem animae tantummodo probat, corporis
negat, solum euangelium Lucae nec tamen totum recipit
1. M. Routh (ex Philastro), sed cf. Epiphan.
36, 2: ftv$pu)itov cpGbxet elvat tov UYW TUtV SXtuv icaxepa, ov XCtt Boaov
mpooTjYopEuoe illa R, illo PNF 2 deinde (alt. loco) PN, de ui F
4 post hoc PN, post hO F, post hos R vulgo 9 denique = nam in
addidi: intellege: in Iesum descendisse Christum; olim uerba Iesum et
descendisse spuria iudicabam 10 quae Graeco nomine sqq. intellege:
Christus = a-j-uj = 801; irEptatEpa = 801 = a-|-u>; ergo Christw = iceai-
otspa. 11 secum hunc Scal: secundum PNF 12 B, A scripsi: alphabeta
PNF, A, B R vulgo 13 decadas ita Eng: decadas. ita vulgo afferre
R, auferre PNF 14 ut PNF, et lun 16 negant om. F
Apostolorum et Apocalypsim quasi falsa reicit. post hunc discipulus
ipsius emersit, Marcion quidam nomine, Ponticus genere,
episcopi filius, propter stuprum cuiusdam uirginis ab ecclesiae
communicatione abiectus. hic ex occasione qua dictum sit:
omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem
malos, haeresim Cerdonis approbare conatus est (et) eadem
dicere, quae ille superior haereticus ante dixerat. extitit post
hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus.
et hic per eadem uadens blasphemiae genera eadem
docet, quae Marcion et Cerdon docuerant. post hos subsequitur
Appelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem
suam lapsus est, a Marcione segregatus est. hic introducit
unum deum (in) infinitis superioribus partibus. hunc
potestates multas angelosque fecisse; propterea et aliam uirtutem,
quam dicit, dominum dicit sed angelum ponit. (ab)
hoc uult uideri mundum institutum ad imitationem mundi
superioris, cui mundo permiscuisse paenitentiam, quia non
illum tam perfecte fecisset quam ille superior mundus institutus
fuisset. legem et prophetas repudiat. Christum neque
in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia
ueri corporis, ut euangelium docet, sed in eo, quo de
superioribus partibus descenderit, ipso descensu sideream sibi
carnem et aeream contexuisse. hunc in resurrectione singulis
quibusque elementis quae in descensu suo mutuatus fuisset
in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui
20-224, 1J cf. Epiph. 44, 2. N 7 et add.Eng
8 dicerePN, diceretF, dicensIun, <ut> diceret Oehlerus 10 uadens-eadem
om. P (add. B ex Hirsaugienri) 11 post hos PN, post hoc F 12 in
came sua susp. Eng 14 in addidit I. M. Routh 15 propterea PNF.
praeterea lun 16 dicit (alt. loco) PN, dicunt F ponit PN, ponunt
F ab addiditlun 18 mundo E3, mundi PNFB1 22 in eo, quo (quod
F) de PNF, ideo quod de Oehlerus, in deleuit Iun (sed cf. Epiph. 44, 2:
iv 7<j> xatepyEsfrat aah twv JKoupaviiuv) 23 descenderit scripsi: descenderet
PNF 25 mutuatus fuisset scripsi: mutatus fuisset F, mutata fuissent PN
resurrectionem negat; animarum solarum dicit salutem. solo
utitur apostolo, sed Marcionis, id est non toto. habet praeterea
priuatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellant
phanerosis, Philumenes cuiusdam puellae, quam quasi prophetissam
sequitur. habet praeterea suos libros, quos inscripsit
Syllogismorum, in quibus probare uult quod omnia, quaecumque
Moyses de deo scripserit, uera non sint, sed falsa sint.
His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter
haereticus. hic Iustini Martyris discipulus fuit; post hunc
diuersa sentire coepit. totus enim secundum Valentinum sapit,
adiciens illud, quod Adam negat salutem consequi posse, quasi
non, si rami salui fiunt, et radix salua sit accesserunt alii
haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas, sed horum non una
doctrina est. sunt enim, qui kata Proclum dicantur, sunt alii.
qui secundum Aeschinen pronuntiantur. hi habent aliam communem
blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed
peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in
apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum
non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse
quam Christum in euangelio protulisse, nec tantum plura,
sed etiam meliora atque maiora. priuatam autem blasphemiam
illi, qui sunt kata Aeschinen, hanc habent, qua adiciunt etiam
hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem.
F, caelo PNuulgo 2 uerba animarum solaram dicit salutem,
quae in libris mss. paulo infra post toto leguntur, huc tratistnli
3 apostolo F, et apostolo PNuulgo, Paulo apostolo Enq 4 priuatns
F appellant PNF, appellat Rig 5 quam quasi R3, quamquam si
PNF prophetismam sic habet F 7 quaecunque PN, quae F 9 tacianus
PN, itaccianus F 11 diuersa Lat: diuisa PNF sapit R3.
capit PNFRX 12 quodAdam scripsi: quod iam PNR*, quodam F. Adam
R3 negat scripsi: nec PNF 15 sunt om. F dicantur PN, dicuntur
F sunt alii-pronuntiantur om. PJ21 alii N Oehlerus: aliqui FR
20 qua N, quia PF plura om. F 21 euangelio Eng: euangelium
PNF 22 autem om. P 23 aeschinen PN, estineum F
Est praeterea his omnibus etiam Blastos accedens, qui
latenter Iudaismum uult introducere. pascha enim dicit non
aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIUI
mensis *. quis autem nesciat, quoniam euangelica gratia euacuatur,
si ad legem Christum redigis? accedit his Theodotus,
haereticus Byzantius, qui posteaquam Christum, pro nomine
adprehensus, negauit, in Christum blasphemare non destitit.
doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo
diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto
(conceptum et) natum ex uirgine, sed hominem solitarium atque
nudum, nullo alio prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. alter
post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit
alteram sectam: et ipse hominem Christum tantummodo
dicit ex spiritu sancto (et) ex uirgine Maria conceptum
pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech,
eo quod dictum sit de Christo: tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech. nam illum
Melchisedech praecipua ex gratia caelestem esse uirtutem, et
quod agat Christus pro hominibus, deprecator et aduocatus
ipsorum factus, Melchisedech facere pro caelestibus angelis
atque uirtutibus. nam esse illum usque adeo Christo meliorem,
ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cuius neque
initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit.
PNF, Blastus 22 uulgo 4 lacunam signaui: Nisan uel Aprilis
desideratur quoniam PN, quomodo F 5 redigis scripsi: redigit PN,
redditur F theodocus F 6 postquam N Christum pro FR,
christi pro P (corr. R sec. Hirsaugiensem), pro Christi N Christi
pronomine (= cognomine, cf. apud Iren. interpretem latinum II 35, 3)
Eng 7 adprehensus negauit