The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Summe et sancte deus, cunctae uirtutis origo,
omnipotens, quem nec subtili indagine rerum
mentibus humanis sensu conprendere fas est
et nescire nefas; nam te ratione profunda
in tribus esse deum, sed tres sic credimus unum,
ut proprias generis species substantia reddat
indiscreta pio conseruans foedera nexu:
tu sine principio, pariter sine fine perennis
solus semper idem nullique obnoxius aeuo,
tu spatium rerum, mentis quocumque recessus
tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo;
- nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis,
nec magis ipse locus; nec fas contingere menti,
quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo
forma fugit sensus, uel qui uirtute beata
te uegetet motus, quia totus semper ubique es:
tu mens et sacrae penitus substantia mentis,
tu ratio et plenae prudens rationis origo,
tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto
tu uita et genitor uitae lucisque profundae,
eras.)
ORATORIS MAS SILIENSIS 2 suptili 3 comprendere G conprehendere
4 Et [in ras., fuit Me) 5 tribus* (s in ras.) 7 foedera G foedere
8 perennis G perennes 10 recesus 11 excedis G excedes 13 contingere
(post u et i parua ras.) 14 imago (i in ras. litt. m) 15 sensus
(sus in ras.) 16 ubique (bi in ras.) 17 penitus (i s. u.)
a te principium traxit quodcumque repente
ex nihilo emicuit tantoque auctore repletum
uel uim mentis habet uel formam in mente recepit.
te dominum natura probat seruata caducis
partibus et iussam seriem datus ordo fatetur:
tu dociles numeros distinguens, pondera librans,
mensuras uarians, modulos motumque gubernans
alternas seruare uices iugemque recursum
rerum stare iubes et mentis imagine plenum
aethere mota tibi iam saecula uoluere mundum.
tu non contentus uno dotare creatum
munere, quicquid id est, quod per te uenit in usus:
et plus est aliquid factum melioraque cuncta
qua sunt parte latent et per se grata placere
interior quoque causa facit: nonnulla uigorem
ex aliis acuere suum: contraria quaedam,
si certent, plus pacis habent. sic omnia diues
conditor aduersis etiam cognata elementis
nectis et a toto fusis uirtutibus imples.
et tamen haec cum sint in maiestate creandi,
nil horum quae gignis eges mundique peracti
et per te stabili rerum conpage manentis
non tibi currit opus promptumque in munere nostro est.
omnia posse tuum: nec in hoc tua gloria tantum est,
quod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa
ut possint praestare facis causasque secundas
inuoluis primis, quod qui tua munera sentit
munus et ipse tuum est. liquida ratione probasti,
24 recepit G recipit 25 natura (u s. u.) 26 P*artibus (r eras.)
datus G datis 27 Tu (T ex corr.) distinguens G distingues 29 alternasi
seruare 30 stare (a ex re) iubis plcnum 31 aethere ego Et
dere mota (mo in ras.), nota G 32 creatum M creatam 34 fort. set
37 acuere M cauere 38 fort. certant 40 imples (s ex re) 42 egis
43 conpage (ge in ras.) . manentis G manentes 44 promtumque
46 pstanda (p in ras.) facis (m2 ex ficit) ipsa G ipsu 47 *Ut
possint G possis secundas M sequendis 48 inuoluis B Inuoluens
49 tuu (m2 in ras.) est (s. u.)
causa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum
spiritibus mundoque frui, quem mente gerebas,
esse datum rebus subitis et cedere late
in caelum terrasque simul sedemque coruscam
angelico praebere gregi. quis libera corda
arbitriumque sui largitus mente benigna,
ut fieret uirtutis opus meritisque piorum
hoc quoque conferres, praestando ut debitor esses.
nec quod de primis a te regnare creatis
unus, dum lucis domino uitaeque suoque
inuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor
maluit esse mali mortemque inducere terris
cum scelerum sociis celso deiectus Olympo,
uirtuti quicquam sacrae praescribere fas est,
cui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli
munus abesse dei laudisque hoc continet almae
summa, nec ingratis uitam sensumque negasse
ac proprium mentis per cuncta negotia regnum.
nam quis fructus inest, genitis nisi libera mens est?
libera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est.
fas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset.
huc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim
examen conlata tenent atque inde perire
posse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset
mutuaque alterni conpar mensura pericli
cederet ad meritum, cum iudice digna seuero
praemia sanctorum geminaret poena malorum
uel quod — praefata fas sit dixisse trementi
G iuberis 51 iusisis (i alt. eras.) primum*** 52 Spiritibus
***** (mundo uel mundi eras.) frui (r ex corr.) 53 cedere ego
credere 55 *gregi 58 conferres (r alt. s. u.) 59 creatis (a s. u. m2)
61 hunc G unc apetit 62 terris (i ex e) 63 celso (o ex is m2)
66 absesse (s pr. eras.) continet (i ex e; -& alme in ras.) 68 Ac proprium
.. 69 mens est in ras. litt. paulo minortbus 70 Libera .. 71 esse
datum in mg. inf. signo y. et hic et supra adscripto 72 huc M Hunc
uicissem 73 Examen (x in ras.) perire (erir in ras.) 77 poena (e ex i)
non peccasse boni per lubrica tempora uitae
quam miseris peccasse mali. sed uiderit ista
maiestas ut sese habeat censura futuri:
hoc nobis satis est, quod per te nobile terrae
inspirans rationis opus de puluere uili,
ut domino ingratum talis quoque uinceret hostem,
erexisti hominem, quem saeui fraude ueneni
in mortis laqueos et ad impia Tartara raptum
sanguine mox proprio, dignatus sumere corpus,
sedibus ex Erebi cura maiore petitum
restituis quam factus erat uitaeque perenni
reddis et in caelum tecum uehis hoste subacto.
iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam,
quod leue praescriptum uiolata lege resoluens
ad letum patefecit iter. poena illa parentis
prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem
quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula
despicit aetherios axes et sidera calcat
dispositosque uocat uentura in regna ministros,
quos iterum formauit aquis docuitque renasci,
quae totum genuit, patris sapientia uerbi.
in quo te, deus alme, precor, qui numine prono
das sentire animis et uerum pectora cogis
ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti,
dum teneros formare animos et corda paramus
ad uerum uirtutis iter puerilibus annis,
sq.] cf. Uerg. Ecl.
V, 56 sq. 98] Uerg. Aen. VII, 256 generum .. in regna uoeari. (s. U. m2) 80 sq. bonum .. malum G 82 censura (sur
in ras.) futuri (ri in ras.) 83 te (s. u.) 85 talis M tales 90 sq.
restituis .. reddis G restitues.. reddes 94 letum (e ex o m2) iter (in
ras. m2) parentis G parentes .96 letus (in ras. m2) aula G aulo
97 Despicit B Dispicit (D ex Q) 98 ministros (ini in ras.; fuisse uidetur
magistros) 99 formauit