The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
(I) Praedicaturus triumphos martyrum beatorum ad enarranda
quae gesta sunt auxilium exposco diuinum, ut qui illis
praestitit superandi uictoriam, mihi indigno et inmerito quantulacumque
uerborum porrigat ornamenta. Tunc etenim ualebo
quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero
domino supplicare.
(II) Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque
impiissimi regis Hunirici, et ecce antiquus hostis, ueternosus
utique anguis, trisulcis linguae uenena uibrans, Cyrila quondam
Arriomanitarum episcopo ministro usus est, subuertens et obtinens
animum regis cruenti, ut ita suaderet, non posse eum
pacatum atque longaeuum obtinere regnum, nisi nomen perderet
innocentum. Qui tamen dei iudicio post non multos dies tur-
pissima morte praeuentus scatens uermibus exspirauit. Insectari
coepit ere cruento omnem catholicorum multitudinem, quae
per totam prouinciam Africanam in modum, sicut praedictum
est Abrahae patriarchae, harenae maris fuerat multiplicata,
ut eam rebaptizationis sauciaret machera atque stolam illam
W 7 etenim] edenim W etiam
P 10 atque impiissimi om. W 11 huoerici
hostis antiquus a ueternus W 12 triaulci lingua Ws2 β
Primo sacerdotum et ministrorum copiosissimam et maximam
turbam in longinquis et extremis regionibus exilio crudeli detrusit:
quibus bis acutum genus frumenti, quod iumentis solis
edere concessum est, nequaquam industria molari contritum,
sed manente furfuris cortice loricatum, pro miseratione dari
praecepit; post uero crescente impietatis insania etiam hoc
auferri crudelissimus imperauit. Post modicum quoque temporis
uniuersas simul ecclesias praeiudicatis uenerabilibus portis
caementis ingentibus claudi mandauit : uniuersa namque monasteria
uirorum uel puellarum sanctarum gentilibus id est Mauris
cum habitatoribus donare praecepit. Unus fuit omnibus eiulatus,
unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus. Paria
currebant flumina lacrimarum, quia permiserat dominus cibari
eos panem lacrimarum et potari eos in lacrimis
in mensuram aut forsitan sine mensura.
Etsi reperta
est exiens de arca inhians cadaueribus mortuis pars aliqua
pereuntium coruorum, maior est tamen in nomine trinitatis
numerus felicium columbarum. Quanti nobiles et optimi uiri,
ampli et lati cespitis domini, terram cum caelo commutauerunt
et simul corpus cum substantia tradiderunt, atque delicatae
et nobilissimae feminae contra uerecundiam naturae spectante
BVC18 prelo C\'o fecerat] fuerat PR terrae a
thetre (-ę b) 0 3 nigridinis W 4 docibilis a β 7 et in
(III) Tunc adprehensi sunt et septem fratres, quantum continet
ad concordiam dominicae seruitutis in monasterio habitantes
in unum, quia bonum est et iucundum habitare
fratres in unum, id est Bonifatius diaconus, Seruus subdiaconus,
Rusticus subdiaconus, Liberatus abba, Rogatus monachus,
Septimus monachus et Maximus monachus, in numero
scilicet Macchabeorum germanorum, quos una mater ecclesia
catholica genuerat et per uiscera fontis aeterni salubriter pepererat,
de territorio Capsensis ciuitatis, cui praefuit sanctus
Uindemialis sacerdos egregius et Christi fidelis antistes.
Qni
adtracti ad urbem Carthaginiensem, primo eis inlecebrosis
blandimentis serpens uoluit sibilare, promittens honores caducos
et diuitias ingentium uoluptatum nec non et regis amicitias
uel alia multa, quae solent insipientium animas aucupante
diabolo uisco mundiali captare. Sed haec omnia milites dei
acsi contagia respuerunt, clamantes uno ore: \'unus dominus,
una fides, unum baptisma. Nec poterit in nobis adiuuante
domino iterari, quod in sancto euangelio semel praeceptum est
dari; quia qui semel lotus est, non habet necesse iterum
b 2 ferocia a 3 priusquam] quam
Ws* 5 et om. β continet om.
(IV) Quid multa? Dum tali constantia diuinitus munirentur,
iussi sunt carcerali custodiae mancipari, et ita crudelius onerati
ferri ponderibus tenebrosis deputati sunt locis, ubi nulla
miseratio adrideret lenitatis. Sed populus ille memoratae urbis,
in domino semper fidelis, dato munere carcerariis die ac nocte
Christi martyres frequentabat et ita ab eis doctrina et uirtute
fidei roborabatur, ut talia etiam ipsi pro Christi nomine
plena delectatione perferre cuperent et capulo persequentis
facilia subponerent colla.
Hoc autem tyrannicas peruenit ad
aures; qui ebrietate furoris accensus iubet eos adhuc inauditis
suppliciis adigi et maioribus uinculis onerari, nauemque imperat
lignorum aridorum manipulis adimpleri atque in eadem
omnibus alligatis in medium pelagus igne supposito concremari.
(V) Eductisque illis de custodia multitudo populi dei bellatores
trinitatis quasi agnos innocuos ad uictimam deducebat,
et rugientium pondera catenarum quasi quaedam monilia peruidebat,
quia non fuerunt illa uincula, sed potius ornamenta.
Incedebant itaque cum fiducia ad supplicium, quasi ad epulas
BV1 est om. P admodum b
3 pendere] pati P 4 paulum M 5 de postibus frontium] furentium
a 6 unum b1 babtismate C 7.talia et munerentnr
P 8 custodia P honerati a artantis p 9 ponderebua
s* 10 ille] iate P 11 fidelis] delia b 12 doctrinae uirtute
P 13 tali PR ipsi om. W christi om. P 14 dilectione
M proferre V1 ferre β 15 facile
Unum tamen uehementi conatu,
qui inter eos infantulus uidebatur, nomine Maximum, cupiebant
auctores malorum a sanctorum consortio separare dicentes:
infantule, quid festinas ad mortem? dimitte eos, insaniunt,
et audi consilium nostrum, ut possis inuenire uitae remedium
et tanti regis adire palatium*. Tunc ille, aetate quidem puerili,
senili tamen maturitate, clamabat: nemo me separat a
sancto patre meo Liberato abbate et a fratribus meis, qui me
in monasterio nutrierunt. Cum ipsis sum in timore dei conuersatus,
cum ipsis desidero passionem suscipere, cum quibus
credo me et futuram gloriam inuenire.
Nolite putare, quia
potestis seducere pueritiam meam: simul nos dominus septem
uoluit congregare, simul dignabitur omnes uno martyrio coronare.
Quomodo nemo perire potuit de septenario illo numero
felicium Macchabeorum, ita etiam septenus nostrae congregationis
numerus nullum inueniet detrimentum. Nam si negauero
W 4 aollempnitati b
5 nuc dies W dei om. Ms 6 proferimur ad Ba (ad in B
erasum): proferimur V1 proferimus s1PR perferimus
(VI) Perducti itaque cum festinatione ad naualem supplicium
pro uoluntate infandi regis uel crudelium ministrorum, extensis
manibus et pedibus clauati feruntur potius quam ligati. Qui
dum ignis fuisset lignis iniectus, statim imperio diuino uidentibus
cunctis extinctus est; et dum saepius renouaretur nutrientibus
pabulis, iterum atque iterum extinguebantur rogi
globi flammarum. Et cum exinde magis tyrannus furore simul
esset et rubore repletus, iussit eos remorum uectibus enecari
et ita singulos in modum canum cerebris comminutis extingui.
Qui tali genere mortis debitum spiritum feliciter domino reddiderunt,
nec expauerunt lignis quatientibus mortificari, quibus
semper fuit spes omnis in ligno.
Sed cum in mari uenerabilia
corpora iactarentur, ilico, quod contra naturam est aequoris,
eadem hora inlaesa corpora pelagus litori reddere maturauit,
nec ausus fuit, ut moris est, triduana dilatione in profundo
retinere, ne praecepto dominico minime paruisset. Ad quod
miraculi genus et ipse tyrannus, licet inpaenitens, ut fertur,
expauit. Gaudens autem quae aderat multitudo corpora sanctorum
martyrum diligenti tradidit sepulturae praeeunte clero
a 2 et ego om. P ego om. b 3 et qui
me confessus ... caelis om. W 6 producti a confestinatione
b naualem BV1: nauale rell. 7 nefandi a 8 clauati]
eleuatis W
11 papulis V1C1R populis P extinguebatur B V1 C1aL 12 globi
(VII) Hnmatae sunt igitur cum hymnis soUemnibus lypsanae
beatae sanctorum in monasterio Biguae contiguo basilicae,
quae dicitur Celerinae. Et sic in confessione trinitatis beatissimi
martyres passi sunt et speciosum cursum certaminis
sui coronante domino perfecerunt. Cui est honor et gloria in
saecula saeculorum. Arnen.
B1 cartaginensis Btp carthaginensis ab 2 dyaconis
P R diaconi b confessoris W muriUe
P murrite b ex corr. 4 ymnis CW Μβ lipsanae
EXPLICIT STORIA aFRICana.
INCIPIT STORiaE RoMaNaE
LIBER pRImus.