DE SPIRITU SANCTO
LIBELLUS UNUS.
605 Vos autem in carne non
estis, sed in spiritu ;
si tamen Spiritus Dei habitat in
vobis : si quis autem
Spiritum Christi non habet, hic non est
ejus. Si autem
Christus in vobis eat, corpus quidem mortuum est
propter
peccatum : spiritus vero vivit propter justitiam.
Quod si
Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis,
habitat in vobis: qui suscitavit
Christum ex mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra propter
inhabitan
tem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 9 et
seq.).
Divino Apostolus modo et divino eloquio sacramen
tum Dominicæ Trinitatis et
fidei nostræ mentibus ill
limavit. Nam cum dixissel: Vos autem
in carne non
estis, aed in spiritu; si tamen Spiritus Dei
habitat in
vobis; adjecit : Si quia autem Spiritum
Christi non
habet, hic non est ejus. Quid ergo Apostolus aliud
quam unionem Trinitatis edocuit? Nam Spiritus
Dei
Spiritus Christi est : spiritus autem Christi et
Dei neque a Christo divisus aut
separatus est; quo
niam neque Deus ab Spiritu suo, neque Christusidcm
ab
Spiritu suo potest separabilis indicari. Si autem
inseparabilis Dens ab Spiritu
suo est, inseparabilis
utique et Christus ab Spiritu suo est: ergo Spiritus
Dei et Spiritus Christi inseparabilis a Beo et Christo;
ac per hoc Deus et,
Christus et Spiritus sanctus in
divisi manifestantur, quia semper Spiritus in Deo
et Christo perennis est. Nam quid aliud concatena
tione hac et connexione
significari contendit, quam
intelligentiam unitatis; dum per Spiritum Deus et
Christus, qui inseparabiles a sese sunt, uuiti, et ut
ulterius dicam, unum
intelligunt?
Hoc divinum sacramentum est, boc
in se creatura
naturaliter aut inseparabiliter non habet; ut unus
Spiritus
Patris et Filif, aut tres unus, et unum in
divisibiliter esse noscantur. Et ideo
securus Apo
stolas, qHi hoc fundamentum fidei de sancta Scriptura
didicit,
et de divina revelatione cognovit, de caetero
non timet alibi unum Deum, alibi cum
Domino, alibi
cum Deo et Dominu sauctum Spiritum praedicare;
quia siveunus Deus dixerit, scit se nomen Trinita
tis implesse : sive autem Dei et Domini solummodo
memor sit, scit dicere : Ipse autem Deus, et Pater,
et Dominus noster Jesus Christus
dirigat nam nostram
ad vos (I Thessal. III, il), et
cavere ne dicat: Ipsj
dirigant; sive Dei et sancti Spiritus faciat mentio
nem, scil se Christo injuriam non fecisse: sive Dei,
et Domini, et Spiritus sancti
causis competentibus
personas aptet, scit dicere : Et omniq hæc
operatur
unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult
(I Cor. XII, 11) ; quoniam et, tres deos djcere im
pium est, et unum non in Trinitatis nomine confiteri
admodum irreligiosum.
Denique sequentia consideremus, quibus hunc
sensum confirmat ct solidat ; nam cum
dixisset : Si
quis autem Spiritum Christi non habet, hip
non eat
ejus; adjecit : Si autem
Christus in vobis est ( Rom.
vili, 9). Ergo manifestum est quia per inhabitan
tem Spiritum Christi
Chrislus. habitat ; si autem per
iphabitantem Spiritum Christi Christus habitat,
uti
que et per inhabitantem Spiritum Dei Deus habitat.
Denique subjunxit :
Quod si Spiritus ejus, qui susci
tat'it Christum ex mortuis, habitat in vobis ( Ibid. 11),
hoc est, Dei ; ac per hoc non aliud esse Spiritus
sanctus, quam Deus el Christus
probatur, per quem
Deus et Christus habitat : quem qui in se non habet
habitantem,nec Deam potest habere, nec Christum.
Sed dicit aliquis : Si per Spiritum suum Deus
habitat in nabis, et Spiritus cum
Deo ct Christo
unum atque idem est; quomodo rursum dicitur :
Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mor
talia
corpora vestra? Quomodo Deuset Chr istus unum
sunt, cum Christus per
Spiritum Dei sujcitetur ex
mortuis? 0 altitudo divitiarum
sapientiæ et scientiæ
Dei (Rom. XI, 33) ! Vere, ubi
sapiens ? ubi scriba ? Vere
hocest, quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascendit, quæ præparavit 606
Deus dili
gentibus se (II Cor. XI, 2). Præparavit autem
Deus dili-
gentibus se, ut Christus Dominus cum in forma
Dei
esset, formam servi acciperet, ut solus inveniretur
utrumque. Cum ergo
Christus utrumque sit, Deus
scilicet et hono, suscitatio haec non ideo divinitati
ejus ascribitur; quia divinitas ejus aut pati aut mori
posset : sed quia
Verbum Deus caro factus est, et
habitavit in nobis. Cæterum si divinitas ejus pati
potuisset, non utique opus fuisset, ut formam servi
acciperet : accepit
autem formam servi non aliam
ob causam, quam ut per eam pro salute diligentium
et pati et mori posset. Et ideo recte dicitur Dominus
majestatis crucifixus,
et Dominus Jesus Christus ex
mortuis excitatus; quia spontanea benignitate et
divina sua ratione per templi sui passionem cuncta
ipse suscepit et
pertulit. Ac per hoc, id quod Chri-
stus
excitatur ex mortuis, proficit ad gloriam Dei, et
comprobat omnipotentiam
Christi.
Sed et sequentia loci hujus non minus diligenter
inspicere debemus; quoniam alta
et profunda do
Ctrina apostolus ita locutus est dicens : Quod Ii Spi
ritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis,
habitat in
vobis ; qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis;
qui sutcitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mor
talia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in
vobis (Rom.
VIII, 11). Primum ergo manifestum est
quia omnia Deus et Christus per inhabitantem
Spiri
tum suum in nobis operatur; ac per hoc constat
quoniam sanctus
Spiritus omnia operatur ; quia et
mortalia corpora nostra vivificabit is, qui
suscitavit
Jesum ex mortuis. per inhabitantem Spiritum Chri
sti in nobis. Et non dixit quia perse suscitat is, qui
suscitavit Jesum ex mortuis, neque Christum per se
suscitare : sed per
inhabitantem in nobis Spiritum
Christi. Spirilus ejus, qni suscitavit Jesum ex
mor
luis, vivificabit et mortalia corpora nostra. Et utique
in Evangelio
legimus , dicente Domino : Sicut Pater
suscitat mortuos, et
vivificat; ita et Filius quos vult,
vivificat (Joan. v. 2i). Et non est
dictum ili quia per
Spiritum suum suscitat Deus et Christus. Quid ergo?
Contrarium hoc erit ilii sententiæ? Absit : sed in
tellectus illorum nobis
redditur, et docemur per
Evangelium beatissimi Pauli qua ratione Deus susci
tet, per inhabitantem scilicet Spiritum Christi in
nubis; ac per hoc apertissime
traditur, quia omnia
opera divina Spiritns sanctus operatur. Et ideo alio
in loco idem Apostolus docet dicens : Divisiones
gratiarum sunt, idem autem Spiritus : et
divisiones
ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones
operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia
in omnibus ( I Cor. XII, 4). Quomodo
est illud idem
Spiritus , si aliud est Spiritus , quam Deus et Domi
nus?
aut quid est illud : Idem Domitius, si aliud est
Dominus,
quam Deus et Spiritus? aut qua ratione ac
cipies : Idem
Deus, si aliud est Deus, quam Dominus
Spiritus? ei si essenlia vel οὺσία et divinit'te et an
ctoritatc aliud et aliud, et
non unum sunt. Nullo
modo possent dici idem, qui longe aliud et aliud
reperirentur : inveniretur autem et apostolus falsus
testis et contumax in Deum,
qui idem ascriberet,
ubi idem non est. Sed
absit hoc. Non sensu Aposto
lus laboravit : novit autem Deum et Dominum et
Spiritum sanctum, unum Spiritum omnia in omnibus
operantem.
Et ne quid forte scrupuli mens audientium susti
neret; quia cum Trinitatis
personas ostendisset,
Deum cuncta in omnihus dixerat operantem, dum
scit et
Trinitatem vere probare , sicut vere et unio
nem; quamquam error nullus poterat
videri, ubi
idem sæpe jam dixerat: solito tamen suo more Apo
stolus , et
prudentiæ suae cautela , immo ut verius
dicam , Spiritus sancti gubernatione, quem
se reve
latorem et doctorem habere sæpe profitetur, sicut
dixit : Sed docti Spiritu, spiritalibus 607 spiritalia
comparantes ( I
Cor. II, 13) : et alio in loco : Nobis
autem revelavit Deus per Spiritum sanctum ( I Cor. II,
10), reddidit omnia unioni , dicens : Alii enim
datur
per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo
scientiæ se
cundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu,
alii gratia
curationum in uno Spiritu, etc. (I Cor. XII,
8). Et
in novissima parte concludens ait: Omnia
autem hæc operatur unus atque idem Spiritus (Ibid.,
11 ) ; qui supra scilicet Deus. Ergo quia omnia ope
raiur Deus atque idem
Spiritus, Patrem et Filium et
Spiritum sanctum, in quorum nomine per regenera.
tionis baptisma recreamur, unum Deum, quod est
nomen unum, accipere debemus
et credere; quia
uno atque eodem modo , iisdemque virtutibus, nec
non et
prophetationibus, quibus Patrem Deum disci
mus, de Spiritu quoque sancto et de
Filio edocemur.
Sed forte quis dicat: Omnia dixit, quae ad ordi
nationem Ecclesiæ pertinent: non autem omnia,
quae Deus operatur, et Dominus
operatur et Spiritus.
Ergo de omnibus vel pauca ponenda sunt, quibus
probetur Spiritum sanctum omnibus omnino divinis
operibus adesse, et ipsum omnia
implere. Moyses
Spiritu sancto impletur, et per Spiritum prophetiae
præscientia docetur, et futura praedicit. Quid pro
phetae omnes deinceps? Num
Spiritu sancio pleni
prophetaverunt, et plagas populo immiuentes annun
tiaverunt, et adventum Domini et passionem prædi
caverunt, probante Domino et
dicente per os Za
chariae prophetae : Verumtamen verba mea et
legitima
mea accipite, quæ ego mando in Spiritu meo servis
meis prophetis
(Zach. i, 6) ; ac per hoc manifestum
est
omnes prophetas in Spiritu sancto prophetasse.
Legem quoque ipsam per Spiritum sanctum datam
accepimus et scriptam; dicit enim
Moyses : Et dedit
Dominus duas tabulas lapideas digito Dei
scriptas (Exod.
XXXI, i8). Digitum autem Dei Spiritum sanctum dici
Evangelia manifestant;
cum enim Dominus dæmo
nem ejecisset, et accusaretur k Judæis quod in Beel
zebub principe dæmoniorum dæmonia expelleret,
secundum Lucam quidem respondisse
perhibetur:
Quod si ego in digito Dei expello doemonia (Luc. XI,
20); secundum Matthæum vero : Si autem
ego in Spi
ritu Dei ejicio dæmones (Matih. xu ,
28), unde mani
festum est Spiritum digitum Dei dici. Cum ergo
constet
Spiritum sanctum digitum Dei dici, mani-
festum est quia tabulas lapideas Spiritus
sanctus
scripsit, quas Moyses digito Dei scriptas accepit : et
Spiritus
sanctus dedit, quia digitus Dei non aliud
quam Deus est; quoniam in omnibus
operatur.
Virtutes quoque ipsas, quas divina potentia in
Ægypto in doctrinam et in
experimentum sui pecca
toribus operata est, num manifestum est in digito
Dei esse perfectas, prohante Domino, qui se in di
gilo Dei, id est, in Spiritu
sancto ejicere daemonia
profitetur ; quia idem ipse in Ægypto, et Spiritus
sanctus eadem consummavit et gessit. Quod quidem
sensibus nostris intimans
Dominus, in digito Dei
se profitetur expellere dxmonia , docens scilicet
opera sua opera esse sancti Spiritus ; cum opera
sancti Spiritus opera Christi
sint : opera autem
Christi opera Patris sunt,
sicut in Evangelio secun
dum Joannem legimus, ipso Domino dicente : Amen,
amen dico vobis, non potest Filius jacere a se quid
quam, nisi quod viderit Patrem facientem ; qua'cum
que
autem ille facit, eadem et Filius facit similiter
(Joan. v, 19); et: Sicut Pater mortuos suscitat, et
Filius quos vult, vivificat
(Ibid., 2i). Ergo huc gradu
et hac ratione agnoscimus opera sancti Spiritus
esse
opera paterna ; quia quae Pater operatur , eadem et
Filius operatur
similiter : quae autem Filius opera
tur, eadem et sanctus Spiritus operatur. Ac
sic sem
per Trinitas unus Deus et unus Spiritus per se, sed
ex sese eadem
et omnia in omnibus operatur. Quem
quidem sanctum Spiritum quia in virtutibus suis
et
potentia divina agnoscere Egyptii noluerunt, plagis
compulsi sunt confiteri, in quas ne nunc audientes
incidant, a
Domino admonentur, ut sero incipiant
dicere : Digitus Dei est
(Exod. VIII, 19) ; ac per hoc
manifestum est, quia unus atque idem Spiritus
om
nia in omnibus operatur (I Cor. XII, 8).
Nativitas quoque ipsius Domini Jesu secundum
carnem nonne per Spiritum sanctum
facta prædica
tor, evangelizante Gabriele angelo Moriae, et dicente:
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi (Luc. n, 55)? et iterum Joseph ange
lus in somnis apparet,
dicens : Josephi fili David, ne
timueris accipere Mariam conjugem
tuam; quod enim
in ea geuerolum est, de Spiritu sancto
est (Matt". I,
20)? et inde perspicuum est quia omnia et in omni
bus ipse operatur et
perlicil.
Sed aiunt quidam: Omnia quidem divina operatur,
et de operibus Deus intelligitur : sed nihil tamen
sua auctoritate probatur
operari; quia omnia per
eum Deus operatur et Dominus. Jam quidem de au
ctoritate ejus satis constat, cum Deus probatur,
Deus agnoscitur, cum
inseparabilis a Dco invenitur,
cum unionem habere cum Deo et Domino manife
stetur : sed quoniam de auctoritate ejus quceritur,
quam Scriptura non tacuit,
edoceri nos oportet,
primum quidem cum dicitur: Hac autem omnia
ope
ratur nunc atque idem 608 Spiritus , dividens sin
gulis
prout vult ( I Cor. XII, 8). Dividit, manifestum
eat
quia non ex imperio operatur alieno : et atten
dendum quia quae prout vult,
dividit, non est serie
plum quæ aliena sunt. Et rursum in Actibus
aposto
lorum legimus : Deservieniibus autem illis et
jejunan
tibus Domino, dixit Spiritus sanctus : Segregate mihi
Barnabam et
Paulum, in opus ad quod vocavi eus (Act.
XIII, 2). Quid ergo clarius, quid lucidius ad mani
festandam divinitatem et
auctoritatem Spiritus sancti
dici potest: Segregate mihi ?
Non enim dixit: Segre
gate Deo, sed mihi ; neque in opus, ad quod vocavi
mus cos, sed in opus ad quod vocavi. Satis utique pro
bavit nobis auctoritatem et
divinitatem suam, qui
segregationem apostolorum non alii quam sibi ascri
psit : quoset in opusnon alienum, sed suum advocasse
se dixit; quod utique alienus
a Deo et Domino et ab
auctoritate divina facere numquam potuisset.
Atque ut clarius luceat Trinitatis sanctæ auctoritas
una et divinitas excolenda , Esaiæ prophetæ nobis
contemplanda prophetatio
est, quam per apostolos
ipse Spiritus sanctus nobis interpretatus est, quam
ita legimus : Et audivi uocem Domini dicentis : Quem
mittam, et
quis ibit ad populum istum ? Et dixi: Ego,
ego sum, mitte me. Et dixit: Vade, et
dic populo
huic : Aure audietis , et non intelligetis: et
vidente.
videbitis , et non aspicietis , etc. ( Esai. VI, 8). Et
utique modo dicens supra in eadem visione, Domi
num sabaoth vidisse se dixit sedentem in throno
gloriae suæ, et Seraphim
audivissedicentes : Sanctus,
sanctus, sanctus Dominus Deus
sabaoth; plena est om
nis terra majestate ejus ( Ibid., 5). Et certe Dominus
sabaotli , cui laus hæc et gloria redditur, unus at
que idem in prophetis
ostenditur, et ipse est qui
Esaiæ locutus est
dicens : Quem mittam , ei quis ibit
ad populum istum ? Et
cum unus atque idem in pro
phetis significetur, ab apostolis tamen et ab Ecclesia
Trinitas intelligitur. Unde etiam tractum est per
omnes fere orientales
Ecclesias, et nonnullas occi
dentales, ut in oblationibus sacrificiorum, quae Deo
Patri offeruntur , una cum sacerdote voce populus
utatur, id est, Sanctus , sanctus , sanctus , Dominus
Deus
sabaoth : plena eat omnis terra majestate ejus.
Engo secundum prophetam constat hoc ad personam
Dei Patris referri
oportere.
Joannes autem Evangelista informat nos, et docet
de Filio intelligi debere; nam
cum supradictum tes
timonium Evangelio inscripsisset, et interpretatus
esset, postea subjunxit : HAC dixit Esaias, quando
vidit gloriam ejus, et locutus est de eo, id est,
Domino Christo. Paulus
autem apostolus Romæ Ju
dacis contradicentibus doctrinae suæ, et blaspheman
tibus viam Domini Christi , exaltans vocent suam,
ait : Bene prophetavit Spiritus sanctus per Esaiam,
dicens : Vade, et die populo huic
: Aure audietis , et
non intelligetis; et videntes videbitis , et non aspi
cietis , etc. (Act. XXVIII, 26). Cum ergo
in prophetia
divinitas una doceatur ab apostolis, et tamen ab
Ecclesia
Trinitas intelligatur, certissime utique do
cemur quia Trinitas idem Pater et
Filius et Spiritus
sanctus unum et unus Dt-us sunt : et cum unus Deus
iUlelligantur et agnoscantur, unius etiam et aucto
ritatis intelligantur necesse
est, Et rursum Dominus
in Evangelio hujus unionis Trinitatem docet
dicens :
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes
eoa in
nomine Patris, et Filii
, et Spiritus sancti, etc.
(Matth. XXVIII, 10). Et cum Patris , et Filii, et Spi
ritus sancti significantiam edidisset, Trinitatis tamen
ipsius nomen unum
observare nos docuit, quod est,
Sanctus, sanctus, sanctus , Dominus Deus sabaoth :
plena est
omnis terra majestate ejus (Esai. VI, 5): ac
per hoc consuetudo Scripturæ
manifesta est, quæ
et cum unum Deum nuncupnl, intellectum tamen
Trinitatis
non amputat : et cum Patris et Filii et
Spiritus sancti meminit, nomen noti
interimit ma
jestatis unius.
Et quid plura ? Deficiet mihi pagina, deficiet tem
pus, si cuncta quæ ad
probandam divinitatem Spi-
ritus sancti scripta
sunt, revolvere ant enumerare
volnero. HIC nutem breviter dicta sunt ad retun
dendam impudentiam eorum, qni divinitatem Spiri
tus sancii, immo ut verius
dicam, ipsam Trinitatem
abnegare conanmr :
ipsam autem quando
non ita fit est, Denm fatentur : quando noh ita cre
dant,
ut Scriptura divina nos docuit , et lit credere
oportet; sed prout illos traxerit
sersus sui libido:
et ut intelligant quam longe a Me Dei sint, Sut
quam
alicni a salute quæ est in Christo Jesu , qui
Spiritum sanctum I quo credentes
signamur in die
redemptionis nostræ, contristare et abnegare nitun
tur : et
ut sciant qui talia sentiunt, quia hujusmodi
machinantur, quæ neque ad veniain ,
neque ad re
missionem peccatorum suorum poterunt pertinere ;
quia scriptum
est: Qui autem blasphemaverit in Spi
ritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo,
neque in futuro ( Matth. XII,
31): sed illi se potius
sententiæ subjicere non nesciant, quam divina
mensura idem per os Esaiæ protulit dicens : Vermis
eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur
(Esai. LXVI, 34).