The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Hic liber, ait Scriptura, generationis cæli ct terræ
quando perfecta sunt omnia quae videntur, et ad pro
prium situm singula
discreta cesserunt, quando vo
lubile hoc corpus coeli cuncta constituit, medium
vero locum totius creaturæ gravia corpora et deor
sum vergentia sortita
sunt, terra scilicet atque aqua
sese mutuo continentia. Yinculum autem quoddam
atque armamentum eorum quae facta sunt divina
æternaque potentia est,
exstantium naturis inserta,
quæ geminis effectibus universa moderatur. In statu
namque et motu non solum ex non stantibus gene
rationem, sed permansionem
subsisteotibus, machi
nata est circa gravissimam et incommutabilem natu
ræ
immobilitatem, velati quemdam axem stabilem
atque firmissimum, velocissimam coeli
circulationem
ad instar rotæ jugitcr pervebens, et indissolubilem
substantiam per alterutrum utrisque conservans.
Nam et volubilis materia per
celerrimum motum so
liditatem terne circumacta constringit, et terræ
stabilitas per immobilem iirmitatem, volubilium cir
coitu incessanter extenditur
: æqua vero juxta
unumquodque eorum quorum
operatio distat, ma
gnitudo compacta est, id est, tam ejus quæ stabilis
naturæ est, quam illius quae incessabili rotatione
raptatur, nam neque terra
potest a propria solidi
tate transferri, neque coelum unquam velocissima
motus sui circuitione laxari. Hæc autem et prima se
cundum Conditoris sapientiam
veluti quoddam prin
cipium totius machinæ probantur esse constructa,
declarante magnifico illo Moyse per hoc quod in
principio coelum et terram a Deo
facta coinmemo
rat, et quod ex motu et statione quæ videntur in hac
creatura, juxta divinum consilium in. generatione
cuncta producta sunt. Cum ergo
coelum et terra
mensuris aequis juxta contrariam efficaciam ab invi
cem
disparata sint, ea creatura quae in medio con-
trariorum est, ex parte quadam cohærentium sibi |
participans, summitates divisas
propria mediatione
connectit. Ita ut manifestae sint contrariorum ad al
terutrum hac interpositione conjunctionis. Nam mo
bilis semper et subtilissimi
ignis substantiam imita
tur aliquatenus aer, tam levitate naturæ quam motos
opportunitate : non tamen hujusmodi est, ut a so
lidissimorum cognatione videatur
alienus, neque
semper immobilis permanens, neque jugiter effluens
atque
deficiens : sed utriusque proprietate veluti
quibusdam contrariorum effectibus
confinis efficitur,
immiscens simul et dividens in seipso quæ natura
discreta sunt, secundum hanc rationem a liquida quo
que substantia gemina
charitate subnixa utrisque
contrarietatibus coaptatur ; quod enim gravis et in
deorsum proclivis est, multa ad terrenam
naturam
cognatione fœderatur : quod vero fluxæ et decurren
tis efficaciæ
est, non omni modo naturæ mobilis ex
pers esse cognoscitur : quædam namque per
hoc
ipsum fit oppositorum mixtura atque concursio, duin
et gravitas in motu
transeat, nec motus item gravitale
tardetur, sed ad sese conveniant, quæ juxta
summi
tates naturaliter sunt divisa, dum sibi mutuo qua
dam mediatione
copulantur, imo polius diligentissi
mam rationem nec ipsa contrariorum substantia
sine
permixtione alterius proprietatis existat. Item, quan
tum reor,
universa quae in mundo cernuntur, mutua
sibi societate consentiunt, et in unum
omnis crea
tura conspirare cognoscitur, dum in oppositorum
proprietatibus
invenitur. Nam cum motus non solum
juxta
localem Lranslationem, verum et juxta vertibi
lem modum atque mutabilem fiat :
itemque natura
stabilis motum qui fit per commutationem, nulla ra
tione
recipiat : sapientia Dei proprietates uniuscu
jusque pennutans, immobilem quidem
naturam con
vertibilem fecit, mobilem vero inconvertibilem : pro
videntia
quadam haec ita dispensans, ne quod divi
nai naturæ est singulare vel proprium
(id est im
mobilitas et incommutabilitas ) in aliqua creatura
conspecta
Deum aestimare faceret creaturam. Non
enim poterit anima videri opinionem habere
Divini
tatis, quod mobile vel mutabile fuerit. Idcirco, terra
quidem
stabilis, sed mutabilis est; cœlum vero econ
trario cum non sit mutabile, simul
nec stabile est :
ut stabili quidem substantiae mutabililatem, incom-
mutabili vero mobilitatem divina virtus adnectens,
et alterutrum per utriusque contrarietatem suis pro
prietatibus copulans, a
Divinitatis opinione remove
ret, quod neutrum horum ( sicut dictum est) divinæ
naturæ putabitur, id quod mutabile et instabile com
probabitur. Universa
igitur ad suum finem congruen
ter aptata sunt. Perfecta sunt enim, sicut Moyses
ail, cœlum et terra et quæ inter hæc media sunt,
omnia mira pulchritudine,
singula quæque compe
tenter ornata : coelum quidem stellarum luminibus
micans; mare vero atque aer animantibus tam nata
bilibus quam volatilibus mire
tripudians ; terra vero
multimodis herbarum naturis, virgultorum diversita
tibus quodam modo gestiens, quæ conservantem
cuncta divino num vegetata progenuit;
et repleta
quidem erat speciebus universis
simul cum floribus
fructus quoque producens, plena et parata his quæ
in eis
solita sunt oriri: cuncta quoque dorsa montium
atque cacumina et quidquid convexum
atque supi
num, vel in convallibus planum atque substratum
herbarum nova
specie et varia arborum pulchritu
dine coronabantur, modo quidem de terris
eminen
tia; sed ad perfectionis suæ concurrentia mox deco
rem lætabantur,
universa juxta modum suum præ
cepto vivificata divino. Jumenta quidem gregatim
juxta proprium genus in silva discurrentia moraban
tur; avium vero
modulatis cantibus omnium silvarum
consona resonabant. Maris etiam facies (ut
aestimare
licet) maxima tunc erat placiditate et tranquillitate
suis
congregationibus profundissimis constituta.
Juxta quam stationes et portus divina voluntate
veluti quidam sinus effecti per
littora terris maria
copulabant, quietissimi etiam motus undarum vibra
bantur veluti prata vfrentia, tenuissimis atque in
noxiis flatibus summitatis
superficiem congrua sub
tilitate crispantes, et universus orbis secundum crea
tionem suam terra marique paratus astabat. Sed qui
his uteretur interim non
erat.
Nondum namque magna bacc et pretiosa res homo
mundi dominus aderat, nec enim
decuerat prius
existere principem quam illa quorum gereret princi.
palum,
Sed ubi cuncta ei subjicicnda parata sunt,
jam consequens erat apparere rectorem. Quia
igitur
veluti quoddam regni domicilium futuro regi Crcator
universitatis
effecerat, id autem erat terra, insulæ,
maria, et super haec coelum in modum
cameræ cur
vatum; divitias vero reposuerat regni multiplices;
divitias
autem dico totam creaturam quidquid est in
herbis et planlis et arboribus,
quidquid in spiritali
bus et sensilibus et animatis, quod nisi metalla quo
que his convenit adnumerari divitiis quæ propter
colorum pulchritudinem pretiosa
humanis oculis visa
sunt, ut auri et argenti et lapidum eorum quos ho
mines
amant, horum omnium copiam velut quibus
dam regalibus thesauris terræ finibus
occulens, in
hunc mundum hominem protinus introduxit, ut quo
rumdam
miraculorum spectator existeret, quorum-
dam
vero dominatum principaliter obtineret; quale
nus per ea quibus uteretur
intelligeret largitorem,
per ea vero quae pulchra et magnilica contem
platur, ineffabilem sui factoris posset investigare po
tentiam. Propterea
novissimus in hunc mundum post
creaturam introductus est homo : non ut vilissimus
in extrema parte projectus, sed quem decebat geni
tum mox esse rectorem.
Nam sicut quidam optimus
invitator non prius in domum pransorem quam præ
paret epulas introducit, sed omnem apparatum in
struens, domumque congruenter
exornans, discu
bitum quoque et mensam et caetera; tunc ad prae
paratas
jam deiicias convocatum invitat : juxta
hunc modum dives et copiosus nostræ
conditor edu
catorque substantiae, bonis omnibus replens habita
culum mundi hujus et magnas has epulas variasque
disponens, sic introduxit hominem, dans ei opus
eximium custodire mandatum , quo
non appetitu re
rum non exstantium, sed præsentium possessione
gauderet.
Ideirco etiam duplicis compositionis ei
causas intexuit, terreno spirituale
commiscens, ut
per utriusque cognationem utraque proprietate po
tiretur,
Deo quidem spiritualiter fruens, terrena vero
bona corporali usu percipiens.
Dignum vero est ut nec ista res incontemplata
prætereat, quod tanti hujus orbis
exstructio et par
tium ejus quibus in elementis continetur universitas,
a divina potentia perficiatur extemplo
pariter cum
jussione subsistens, hominis autem formationem
artilicis
praecedebat tanti consilium, et descriptione
verbi quod futurum est ante signatur,
qualemque
esse oporteat, et cujus primae formæ similitudinem
referat, ob
quam causam fiat, quidve finitus efficiat,
et quorum dominatum gerat, omnia prius
actione
perspecta sunt, ut ante generationem suam homo
antiquiorem
quodammodo sortitus sit dignitatem,
priusquaM subsisteret universorum possidens
princi
patum. Dixit enim Deus : Faciamus hominem ad ima
ginem et
similitudinem nostram, et dominetur piscibus
,naris, et bestiis terræ et
volatilibus coeli, et pecoribus
universæ terræ. 0 quale niiraculum! sol fit, et
nul
lum praecedit consilium; coelum quoque, cui nihil
in creaturis visibilibus simile reperitur, verbo solo
perficitur,
et opus tam mirabile nec unde fiat nec
qualiter, intimatur : sic et singula quæque
creatu
rarum, æther, stellae et aer qui medium locum COn
tinet, mare,
terra, animalia et nascentia omnia,
verbo tantummodo producuntur ut sint; ad
hominis
autem solius conditionem cum consilio quodammodo
Conditor
universitatis accedit, et materiam quae
constructioni ejus sit necessaria
praeparat, et ad for
mam primævæ ac principalis pulchritudinis ejus
coaptat
similitudinem, et intentionem, cujus rei gra
tia fiat, insinuat, congruam illi
naturam effectibus
suis instituens, quae ad propositum aptissima esse
probatur.
Sicut enim in bac vita ad quoslibet usus ab artifici
bus instrumenta competenter
aptantur, ita veluti res
quaedam ad opus imperii congruens ab optimo arti
fice natura nostra construitur, quæ sive juxta animae
prærogativam, seu juxta
corporis habitum talis exi
steret, quae ad imperandum opportunior appareret:
denique anima, id quod regale atque sublimissimum
est, suæ substantiae et a
privata procul humilitate se
junctum clarius hinc declaratur, quod nullius subji
ciatur imperio, habens arbitrii libertatem, suoque se
nutu atque moderatione
dispensans, cujus enim hoc
nisi imperantis est proprium ? Super hæc etiam to
tius creatune Dominus ad imaginem sui Creatoris ef
fectus, nihil aliud indicat, nisi quod mox in eo regia
natura
formata sit. Sicut enim juxta humanam con
suetudinem, qui principum imaginem
fingunt, non
solum impressionem formæ ejns imitantur, verum
etiam amictu
purpureo describunt regiam dignitatem,
et imago ipsa jam pro consuetudine dicitur
impera
tor; sic et bumana substantia. qnoniam ad aliorum
regimen condebatur
propter similitudinem regis uni
versorum, velut quaedam imago animata componitur,
primae vero formæ et nomine et honore participans,
non tegmine circumamicto
purpura, nec sceptro vel
diademate gloriam suæ dignitatis insinuans: nec enim
principalis forma in his esse conspicitur : sed pro
purpureo velamine,
vestita virtute est, quas omnium
ornamentorum regalium preliosior approbatur; pro
sceptro vero beatitudine et inunortalitate
sustollitur,
et regali serto justitiæ corona decoratur: ita ut per
haec
omnia monstretur ad dignitatem regiam genitam
pulchritudinem in se primævæ formæ
diligenter ex
primere.
Divinam vero pulchritudinem non habitu quodam
ac specie, vel alicujus claritate
coloris ornatam, sed
ineffabili felicitatis honore provehi constat. Sicut enim
formashominum per colores quosdam pictores in ta
bulis transferunt,
tincturas proprias congruasque
miscentes, ita ut primævæ formæ decor in
similitudi
nem diligentissima mutatione transmigret: sic intel
ligo nostræ
substantiae formatorem, velut quibusdam
virtutum coloribus, miram pulchritudinem suae
ima
gini contulisse, in nobis exprimentem proprium prin
cipatum. Sunt
autem multiplices et multiformes co
lores bujus imaginis, quibus veræ formæ
similitudo de
pingitur. non cerussa et purpurisso, nec horum mixta
cum
altero qualitas, nec alicujus nigredinis superdu
ctio cilia oculosque sublinit,
et per aliquod tempera
mentumdepressa et concava assimilatur character vel
quæcunque similia pietorum manus artificis compo
suere solertia, sed pro istis
adest puritas, impassihi
litas, beatitudo, malique totius aversio, et quæcunque
generis istius existunt, per quæ in hominibus impri
mitur similitudo
divina. Talibus floribus mirabilis
Conditor imaginem propriam, id est naturam
nostrae
conditionis ornavit. Si vero discutias et alia per quæ
divinam decus elucet, hæc etiam in imagine ad illius
similitudinem salva profecto reperies, mens etenim
et verbum est summa
Divinitas. In principio namque
erat Verbum, et qui, secundum Paulum, proficiunt,
mentem Christi , qui in eis loquitur, se habere profi
tentur. Non ergo
procul hæc a natura humana con
spicias: in te namque et verbum et intelligentia
est,
quæ imitantur verbum mentemque divinam. Item
eharitas, fonsque
charitat6;hoc enim. ait magnus ille
Joannes, quoniam charitas ex Deo est. Hanc
autem
nobis veluti personam Chrislus formator nostrae sub
stantiæ
conferens, ait: In hoc cognoscent omnes quo
xium mei estis discipuli, si
dilectionem habueritis ad
invicem. Quod si dilectio nobis ista defuerit, totius
imaginis species figuraque solvetur. Cuncta etiam
conspicit exauditque Divinitas et omnia perscruta
tur. Habes et tu
per oculos et aures hujus rei effica
ciam vitalem et scrutatricem eorum quæ sunt
intelli
gentiam te possidere cognoscis.
Nec me quisquam suspicetur ad similitudinem
operationis humanæ diversis
effectibus divinam di
cere potentiam euneta complecti. Nec enim fas est
in
illa divina simplicitate variam multiplicemque
virtutem operationis advertere, nec
in nobis enim
multæ quaedam sunt efficaces rerum causarumque
potentiæ, licet
ea quae ad vitam pertineant multiplici
videantur operatione contingere. Una namque vis
quaedam nobis mentis inserta est,
quæ per singulos
sensus excurrens, ea quæ sibi offeruntur amplectitur.
Hæc
per oculos quae videnda sunt conspicit; hæc per
aura quae dicuntur exaudit; hæc in
his qua: sunt vo
tiva letatur, et ab bis quæinsuavia probantur, avcr
titur. Manibus etiam perficit quæcunque voluerit,
retinens bis et rursus abjiciens
horumque instru
mentorum effectibus utens ut expedire probaverit.
Si ergo
in homine, cui diversa membrorum officia ab
auctore formata sunt, una eademque res
est, quæ per
omnes aeusus operatur, utens singulis congruenter
ut caat.
poposcerit, nec operationum differentiis
naturæ suæ vim potentiamque commutat;
quanto
magis in Deo, quia sint effectus virtutum varii, nul-
lus debet multiplicem ejus essentiam suspicari ? Quf
enim plantavit aurem, non audit ? aut qui finxit ocu
tum, non considerat ?
Sicut propheta testatur, per
haec exempla opcrationes hujusmodi veluti quasdam
humanae naturae notissimas impressiones insinuans :
Faciamus enim, ait Deus,
hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. Sed ubi mihi nunc hæresis
Eunomianorum nefanda subsistet, quid adversus
hanc dicturi sunt vocem? Quomodo per
hæc Verba
novitatem sui defensuri sunt dogmatis ? Putasne pos
sibile esse,
dicent, ut imago una dissimilium forma
rum similitudinem referat? Si enim juxta
illorum
sententiam naturae Patris impar est Filius, quomodo
diversarum
naturarum unam Deus condidit imagi
nem? Qui enim dixit : Faciamus hominem ad
imagi-
nem nostram, per pluralem significantiam
sanctam
nobis insinuans Trinitatem, nequaquam singulariter
suam testaretur
imaginem, si primævæ formæ sibi
dissimiles exstitissent. Nec enim possibile est ut
eo
rum qui sibi invicem congruunt minime, una simili
tudo monstretur; sed
si diversae erant naturae, pro
fecto diversas eorum et singulis eongruentes
imagi
nes condidisset. Utrum quia una quidem imago, sed
non una imaginis
forma est, quis ita privatur intelli
geniia ut ignorare queat, quod ca quæ uni
probantur
esse similia, et ad se invicem similitudinem propriam
sine
dubitatione conservent? Et forsitan propterea
sermo divinus hanc malitiam in
conditione humanæ
vitæ prospicicn , Eunomianorumque pervenitatem
resecans,
ait : Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram.
Sed quid sibi vult et ipsius habitudinis rectitudo,
quid autem non ad vitam
congenerantur corpori vir
tutis effectus, verum nudus quidem naturalibus te
gumentis inermis etiam et inops omniumque neces
sariarum rerum egentissimus
homo in hanc produci
tur vitam, qui juxta id quod cernitur miseratione
potius quam felicitate dignus esse videatur. Non
enim armatur productione cornuum,
non unguium
vel dentium tuitionemunitur, nec aliquo aculeo te
thiferum
virus infunditur; quibus rebus pleraque fe
rarum atque serpentium in ultionem sui
naluralifer
instruuntur; nec pilis corpus
obtegitur, cum oporte
ret eum qui ad aliorum proponebatur imperium pro
priis armis naturali provisione vallari, ne ad custo
diam sui aliorum adminiculis
indigeret. Nunc autem
leo quidcm et aper et tigris et pardus, vel si qui i his
simile est, sufficientem pro salute sua virtutem natu
raliter possidet ; et
tauro cornua sunt, et pernicitas
lepori, cervoque saltus et certus intuitus, et
aliis
animantibus magnitudo, ei cæteris prominens ori
officium, quod
proboscidem vulgus appellat; volatili
bus etiam pennarum officium et apibus
aculeum.
cunctisque prorsus usum aliquod naturale præsidium
constat esse
collatum. Solus autem homo præ omni
bus creditur destitutus, et his qui currendi
velocitate
proeminent pigrior, illis autem qui corporis eminent
mole tenuior, his etiam qui naturalibus armis
excel
lunt despecliir esse cognoscitur. Et quomodo, dicet
aliquis,
universorum dominus talis sortitus est prin
cipatum? Sed ad hæc nihil arbitror
esse difficile de
monstrare, per id quod naturæ nostrae deesse credi
tur,
certa datur occasio, qua subditorum omnium
dominium consequatur. Nam si hujus
esset homo
potentiæ, ut equum velocitate superaret, nec pes
ejus
attereretur, sed ungularum inniteretur firmitate
prævalida, cornua quoque vel
aculeos aliquos un
guesque præferret ultores : primum quidem bestiis
existeret similis, et occursione ipsa difficilis appare
ret, hujuscemodi corpori
ejus adminiculis naturaliter
attributis : deinde sperneret in alios exercere domi
natum quorum nullis prorsus adjutoriis indigeret.
Nunc autem in singulis quæ nobis manicipantur usus
vitae nostræ
dirimitur, ut necessarium in eis penitus
principatum haberi videamus; nam corporis
nostri
tarditas et ad motum celerem difficultas, equorum
nobis adhibere
providentiam fecit, quin etiam annuis
lanarum reditibus ea quæ naturæ deerant
suppleme ta
prospiciens : ex aliis quoque causis quæ ad vitam
necessaria
deerant, comprobantur. Jumenta nobis
ad onera gravia ferenda subjecta sunt, et
quod ad
instar animalium herbas depascere nequeamus, bo
ves nobis ad usum
mancipare curavimus, quorum
labore victum facilius comparemus. Quia vero morsu
indigebamus et dentibus ad cohibendas tales beslias
ultione, id quod nobis
defuit canum natura supplevit,
qui etiam cum velocitate congenita veluti quidam
animatus gladius nostris est usibus
attributus; pro
cornibus etiam vel unguibus fortius ac penetrabilius
ferrum
ab hominibus inventum est. Quod non sem
per nobis naturaliter inhaeret, sicut
illa munimina
irrationabilibus bestiis; sed in tempore belli confe
rens
præsidium gladius deinceps manet otiosus.
Item ejusdem ferri usus pro crocodili
squamis as
sumetur. Est autem quando et tergus ipsius belluæ
in prælio
munimen impertit, alioquin (ut dictum est)
ad ejus similitudinem ferrum ab
artifice figuratur,
quod necessitali deserviens quem armavit in belli
tempore, derelinquit in pace. Nec non et volatilia
nostris commodata sunt usibus,
quorum etiam velo
citatem ratio excogitata non præterit; nam quædam
ex eis
mansuefacta videntur coopcrantibus, quædam
vero
præsentia sui, capiendi causa sunt aliis quae
nostris utililatibus applicentur.
Sed et pennata tela
nobis ars exquisita perfecit, quæ per arcum tensa
cursum
volucrem rebus humanis exhibuit. Quod au
tem pedum nostrorum vestigia ad
conficiendum iter
facilius atteruntur, necessaria subjectorum admini
cnla
nobis indicunt ex quibus calceamenta congruen
ter aptentur.
Quod vero rectus cst hominis habitus et ad coelum
sese sustollens sursumque
respicicus, principalia
hæc dona esse certissimum cst, approbantia regiam
potestatem. Denique quod solus ita formatus
esi,
caeterorumque omnium prona sint corpora, et in
deorsum proclivius
inclinata, manifesta differentia
honoris ejus ostenditur : dum constet illa quidem
hujus esse subjecta potentiae, hunc autem super
eminentis
existeredignitatis. Nam aliis quidem omni
bus anteriora membra corporis pedes
sunt, quia
quod acclive est, egebat profecto firmitatis adnisu.
In hominis
autem conditione haec membra manus
effecta sunt, quia rectiludine habitus ejus
unus gres
sus videbatur esse sufficiens, qui geminis pedibus
standi
constantiam cauta provisione firmaret. Alias
quoque ad usum rationis officia manus
aptata sunt,
et si quis rationali naturæ ministerium manuum pro
prium qui3
esse dixerit, minime delinquet. Non so-
tum
enim ad hoc quod commune et promptum est
intelligentiae nostrae respicio, quod
scilicet verba lit
teris manus administratione signamus, et quidem nec
ista
gratia rationalis impar est dignitatis, quod litte
ris loqui quoque possumus et
modo quodam manibus
disputamus in elementorum figuris nostrum repo
nentes
eloquium. Sed ego ad alia prorsus intendens,
studio quodam cooperationis
obtemperare manus
affirmo rationis imperio. Verum antequam hoc idem
discutiamus, effusius rationem magis quam praeter
misimus, inquiramus. Pene
namque factorum nos
ordo, et causa latuit cujus rei gratia praecedant.
Germinent terrae virentia, dehinc irrationabilia sub
sequantur animalia, et ita
post horum conditionem
loco tertio homo formetur. Fortassis enim per haec
non tantum ea quae sunt manifesta sentimus,
quod
propter jumenta vel maxime Conditor universitatis
instituerit herbarum
naturam, propter homines au
tem jumenta creaverit. Unde et ante greges pabula,
ante hominem vero quae humanae vitæ possent admi
nicula præbere,
produxerit. Sed mihi videtur conse
quentia bujus eloquii aliquod dogma de
absconditis
intimare. Sic enim Moses de statu animae divino im
perio
philosophiæ reservavit arcanum, de qua re
quidem et eruditio extera sibimet
imaginata est ali
quid; sed non clare quæ crant videnda perspexit.
Per haec
ergo, ut arbitror, ipsa ratio docet quod in
tribus differentiis vitalis haec atque
animalis potentia
declaretur. Herbarum siquidem natura incrementis
est
tantum et nutrimentis accommoda, congruum
præbens his qui ex ea paventur augmentum, quæ et
germinabilis dicitur, eademque in
virgultis et arbo
rihus substantia pervidctur. Est autem in bis ipsis
quæ
germinantur vitalis quædam potentia, sensus
animatione privata. Praeter hanc vero
est et alia vitæ
species, cui Creator et incrementa contulit, et dispen
sandam sensibus imperavit, quam in natura irratio
nabilium facile contuemur, quae
non solum ut herba
crescens nutritur e nutrit, sed etiam sensibilem
vim
possidere cognoscitur. Perfecta vero tertia vita
corporis in hominis essentia
rationali constituta est
quae et nutritur et nutrit et sentit, et rationis parti
cipans mente vegetatur. Debemus autem scire, quo
talis quaedam eorum quæ
sunt ratio divisioni exi
stat, ut aliud intellectuale sit, aliud corporale. Se
intellectualis essentiæ nunc omittatur in sua
proprie
tate divisio. Nec enim nobis est de hac re sermonis
occasio.
Corporalis autem substantiæ aliud est om
nino sine vita , aliud vitæ participat :
rursus vi
talis corporalis alia sunt sensibilia, alia vero sensu
carentia,
ut sunt etiam capilli nostri et ungues. Item
sensibilia in naturis rationabilium
et irrationabiliuin
dividuntur. Propterea posl exanimem materiam pri
mum
velut crepidinem quamdam hanc germinalem
substantiam legislator expressit :
deinceps eorum
generationem quae sensibus tantummodo continentur,
aperuit.
Et quia secundum istam consequentiam
ea quæ vitam in carne sortita sunt,
sensibilia qui
dem sine intelligibilibus per se subsislere videntur,
rationalis autem substantia non potest in alio nisi
sensibili corpore contueri; idcirco post germina
atque jumenta factus est
homo, via quadam conse
quenter ad perfectionem natura perficiens. Omnium
namque specierum, id est, et crescentis germinis et
sensualis animantis hoc
rationale anima! homo parti
cipat. Nutritur enim juxta naturalem substantiam
animae qualitas, incrementi vero vim sensuali submi
nistratione sortitur,
quae juxta quemdam modum
suum inter iutellectualem et materialem substantiam
in medio collocata, quantum illius comparatione
crassior, tantum ejus prælatione
videtur esse sinoe
nor. Deinde sensibilis rei quod est subtilissimum et
lucidissimum intellectuali sociatum fit quaedam na
turæ permixtio conveniens, ita
ut iD tribus istis vi
deatur homo subsistere. Na:n et Apostolum tale ali-
quid cognoscimus intiinare, ubi pro
Thessalonicensi-
bus orans ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos
per
omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus
sine querela in adventum
Domini nostri Jesu Christi
servetur : pro nutribili parte corpus, pro sensibili
animam, pro intellectuali spiritum ponens. Similiter
et scribam in Evangelio
Dominus instruens omni
mandato dilectionem Domini præponit, quæ ex toto
eorde et ex tota anima et ex toto intellectu perfici
tur. Nam et in præsenti
eamdem mihi sermo diffe
rentiam videtur interpretationis offerre. Corpulen
tiorem quidem efficaciam cor appellans, animam
vero mediam sedem tenere
significans. Intellectum
autem sublimiorem substantiam rationabilis insi
nuans perspicabilisque virtutis. Unde et tres distan-
tias voluntatum novit Apostolus : carnalem, quæ
circa ventrem et
inferiores partes voluptatibus tan
tum vitiosis oblequitur; animalem vero, quæ
media
inter virtutem malitiamque versatur, hanc quidem
supergrediens, illius
autem nequaquam particeps sin
ceritatis existens et spiritalitatem Deo placitæ
con
versationis assequitur. Sic enim scribens ad Corin
thios exprobraft
eis studium voluptariæviæ atque
possibilis, dicens : Nonne carnales estis, et
secundum
hominem ambulatis, id est, perfectioribus doctrinis
incapaces esse
probamini. Et alibi comparationem
quamdam mediæ hujus ad illam celsiorem
perfectio-
remque faciens, dicit : Animalis. autem homo non per
cipit ea
quæ sunt spiritus Dei. Stultilia enim est illi
et non potest intelliegere, quia
spiritaliter examina-
tur; spiritalis autem
judicat omnia, Ipse autem a
nemine judicatur. Denique sicut carnali animalis su
peremmet juxta eamdem mensuram anuualem quo
que spiritalis excellil. Quod
ergo novissimum post
omnia factum hominem Scriptura commemorat, ni
hil
aliud quam de statu animæ philosophari nos de
bere latenter informat, necessaria
quædam rerum
consequentia, id quidem perfectum in postremis in
sinuans.
Natura namque rationalis cætera quoque
continet et incrementa germinis, et sensus
animantis,
natura etiam sensibilis germinalem speciem sine du
bilatione
complectitur. Hæc autem propter quod
immaterialis est se sola complectitur.
Consequenter
igitur natura veluti per quosdam gradus, vite dico
proprietatum, ab inferioribus ad perfectiora con-
scendit.
Quia igitur rationale animai homo, oporlebat ni
sui rationis conveniens institui
corporis instrumen
tum. Sicut enim videmus musicæ peritissimos juxta
organi
speciem studium modulaminis exercere, et
neque tubicinare barbitum nervis, neque
citharizare
tubicines : juxta hunc modum instrumentorum eon
structionem
oportebat esse rationi consentientem :
ita ut aptissime posset ad usum resonare
sermonis,
qui vocaLium membrorum formaretur officiis. Ideo
autem manus
coaptatae sunt corpori, et quamvis uti
litates mille vitæ hujus enumerare
facillimum eat,
quas hæc opportuna et durabilia
manuum instrn
menta naviter administrent, omnem artem omnem
que
operationem bello et pace competenter explentia,
tamen prae aliis omnibus rationis
causa manus cor
pori natura congruenter apposuit. Nam si homo sine
manibus
exstitisset, profecto percipiendorum ciborum
necessitate membra vultus ejus ad
instar quadrupe
dum formarentur, ita ut oblonga facies tenuaretur,
simulet
emineret in naribus, oris etiam labia callosa
et grossiora essent atque
firmissima; et ad carpen
das herbas competenter aptata, nec non et lingua
grandiori corpore durior esset et asperior, quæ coo
peraretur dentibus, ad ea
quae mandenda perciperet
liquidior existens, et juxta utrumque latus effusior
qualis est canum et cæterorum quæ vescuntur car-
nibus, per aspera dentium intervalla discurrens. Si
ergo manus non
adessent corpori, quomodo ei vox
articulata figuraretur, cum talis oris ejus
formatio
ad usum sermonis minime conveniret, ita ut necesse
esset hominem
vel balatus emittere, vel latratus, aut
ut equus hinniret, aut vocem daret bubus
asinisque
consimilem, aut aliquem rugitum promeret bestia
lem. Nunc autem
manus accommodatae sunt corpori-
ut os ad ministerium verbi liberum permaneret;
ergo
proprium quiddam est naturæ rationali habere ma
nus in corpore, ila ut
per eas omnium Conditore fa
cultatem conccdentc sermonis. Cum ergo divinum
quemnam gratiæ principatum imaginisve contulit
Dcus, ct bonorum suorum munera
rationali figmento
contribuit, propterca rcliqua quidem bona humanæ
naturæ pia liberalitate 'largius cst, mentem
vero et
intelligentiam, non est proprie dicere quia dedit, sed
quia contulit
proprium naturæ suae decus, imagini
deferens. Ergo quia mens rnteliigibilis
quaedam et in
corporea res est, incommunicabilem quodammodo
possideret
gratiam, nisi motus operationis suae aliqui
bus excogitationibus intimaret. Hujus
rei gratia hac
indiguit constructione membrorum ut in modum
plectri
vocabilia instrumenta contingens, per qualita
tem sonituum motum interpretaretur
internum. Et
quemadmodum si quis musica imbutus arte, pro
priam vocem
aliqua passione non habeat, volensque
suam manifestam facere disciplinam, alienis
vocibus
aemuletur, publicans artem lyra vel tibia: sic humana
mens cum
omnimodorum intellectuum probetur in-
ventrix,
nec possit nuda anima his quæ per sensus
corporis audiant, impetus suæ
intelligentiæ declarare,
quasi per modulationem quamdam hæc artificiosius
animata instrumenta contingens, eorum sonis intel
ligentiæ suæ occulta
manifestat. Mixtam vero variam
que hanc musicam instrumentis humanorum possu
mus considerare membrorum : quæ velut lyra et tibia
concentu quodam idipsum
sibi invicem resonant. Nam
vas illud quod recepit spiritum, si quando pulsatur
loquentis impetu, et in vocem formaverit eam partem
quæ repercutitur
internis accessibus, rotunditates
illæ quae ad instar tibiarum factæ sunt,
imitantur
profecto illam vocem, quæ profertur ex tibiis, quas
in circuitu
membranulæ prominentes exagitant. Su
perius vero paulatim concavum de
inferioribus so
num recipiens, et geminis
fistulis ad nares usque
pertingens, vocem erga colatorii loca disrumpit, ma
joresque sonitus efficit; maxillarum quoque et lin
guæ fauciumque mira formatio,
juxta quae mentum
leni fluxu deductum per speciem rotunditatis acuitur.
Hæc
autem omnia motum videntur similare nervorum,
quae oMens (ut sædictum est )
plectri vice contin
gens, varie atque multipliciter in suo tempore prout
opus exegerit, modos nimia velocitate componit:
labiorum vero adaperlio atque
conclusio idipsum fa
cit, quod digiti qui spiritum tibiæjuxta consonantiam
modulationis assumit, scitaque mens per haec instru
menta membrorum rationem
modulatur in nobis,
per quam etiam rationales probamur effecti, nequa
quam,
ut arbitror, habentes rationis gratiam. Sine
hoc casu grave laboriosumque servitium corporis
usibus tantummodo labiorum
acquirere cogeremur.
Nunc autem manus in se hoc officium transferentes
os
liberum ad sermonis ministerium reliquerunt.
Duplex autem hujus instrumenti considcretur ef
fectus. Aliud enim ejus operatur
eloquium, aliud
vero vacat ad suscipiendas intelligentias quæ extrin
secus
veniunt, nec alterum miscetur alteri, sed im
plet operalionem quam natura
constituit, nullam af
ferens vicino molestiam. Nam nec auditus loquitur,
nec vox audit. Hæc enim semper aliquid promit, au
ditus autem suscipiens jugitcr
non adimpletur. Sicut
Salomon quodam loco
testatus est quod etiam mihi
videtur esse vel maxime prae omnibusque in nobis
subadmiratione dignissimum, quae sit latitudo illa
capacitatis intrinsecus,
in quam cuncta confluunt
quæ funduntur auditu, qui sunt illi memoriales qui
'introeuntium sensuum monumenta conscribunt,
quam ampla susceptoria
intelligentiarum, quæ per
aures reponuntur interius, et quomodo cum et mul
tiplicia sint quae supponantur alterutrum, confusio
tamen et error juxta propriam
positionem eorum quae
inferuntur omnino non gignitur. Similiter etiam ef
ficaciam visus quis poterit æstimare? Æque enim per
oculos mens ea quae extra
corpus sunt apprehendit,
et in se similitudines apparentium pertrahit, figuras
similium sibi ipsa describens. Et quemadmodum si
qua civitas multitudinis capax quae diversis aditibus
ad se recipit
confluentes, non tamen in unum civita
tis locum universi conveniunt: sed alii
quidem ad
forum, alii ad habitacula sua, alii ad ecclesias et
plateas, juxta
suam quisque sententiam properant;
talem quodammodo etiam mentis nostræ considerer
civitatem interius constitutam, quam licet sensus
nostri diversis aditibus
impleant. tamen singula in
troeuntium genera mens eadem dijudicans atque dis
cernens, locis intelligentiae congruis universa dispo
nit. Et sicut
civitatis exemplum, videmus unius gen
tis atque cognationis homines non per
easdem portas
ingredi, sed alios per alium aditum, ut sors se obtu.
lerit,
introire; nihilominus tamen intra muros eftee
tos iterum simul esse, qui
familiaritate mutua jan
gebantur : ut
econtrario fieri posse conecdas, et qui
sibi sont extranei vel incogniti, uno
sæpias civitatis
aditu utantur, sed non copulentur invicem commu-
mODis
introitu; possunt enim intrinsecus constituti
habitaculis dirimi. Tale quid et in
mentis nos ræ la
titudine fieri posse conspicio. Frequenter enim ex
diversis sensibus scientia una nobis colligitur, quae
eamdem rem multiplici
sensuum varietate distribuit.
Itemque huic contrariam est videre, ex uno aliquo
sensu, multa variaque nihil sibi invicem juxta natu
ram concordantia
consonantiaque perdiscere, at pote
proponatur (melius est enim exemplis enucleare
sen
tentiam) aliquid de morum proprietate perquiri,
quid suave sit
sensibus, quidve gustantibus sit ri
tandum. Experientia quippe ipsa reperit
amaritudi-
nem fellis, mellisque gratissimam
qualitatem. Cum
haec ergo certa sint, unam confert scientiam, res ea
dem
intelligentiae nostræ multifarie conquisita, id
est, per gustum, visum, auditum,
odoratum etiam
frequenter et tactum. Nam mei quispiam videns, et
nomen ejus
audiens, et gustum percipiens, et odo
rem sentiens, et lactu comprobans, unam rem
per
omnes sensus agnoscit. Item varia quoque et multi
formia per unum
quempiam ex sensibus complecti
mur et tenemus; nam et auditus multimodas excipi
I.
voces, et oculorum visos indiscretam atque multipli
cem habet efficaciam
ad contuendum ea quæ genere
sunt diversa. Similiter enim album contemplatur et
nigrum et omnia quæ sibi sunt colorum contrarietate
distantia, sicut
odoratus, sicut gustus, et tactus om-
nimodarum scientiam rcrum suis capere probatur
effectibus.
Quid igitur est mens juxta naturam propriam,
quæ senssualibus polenliis sese
distribuit, et per sin
gulas competenter eorum quae sunt scientiam su
mit
? Quod enim aliud quiddam sit præter seusum,
quemlibet prudentium dubitare non
arbitror. Nam si
idipsum mens quod sensus esset, unius profecto
juxta sensus
efficaciam proprietatis existeret, propter
ea quod simplex quidem ipsa sit et
nihil in re sim
plici varium conspici queat : nunc autem onmibus
consentientibus, aliud est tactus, aliud odoratus, ct
alios quidem incommutabiles et impermixtos simili
ter esse sensus ad
invicem, et quia mens singulis
æqualiter adest, aliud quid oportet eam propter
sen
sualem diffinire substantiam, ne quid rei intelligibili
possit
varietatis ascribi. Quis cognovit sensum Do
mini ? Apostolus ait; ego autem dico
: Quis propria:n
mentem considerare prævaluit? Dicant qui Dei nalu
ram se
putant posse comprehendere, si se considc
rant, si mentis suæ substantiam norunt;
si multi
moda quædam est, variæque compositionis, quomodo
in multiplices
sensus inseritur, quomodo in singula
ritate Quod varium, quomodo in varietate
quod sin
gulare est invenitur? Sed agnovi solutionem difficil
limæ
quæstionis, ad ipsam vocem divinam recur
rens : Faciamus, inquit, hominem ad
imaginem et si
militudinem nostram. Imago
namque quandiu in nullo
prolicit ab his quæ in primæva forma substant, pro
prie imago cognoscitur; si vero a similitudine fornax
recesserit, juxta eam partem
imago non erit. Quo
modo igitur et hoc unum ex his est quæ in divina
natura
considerantur, quod incomprehensibilis habe
tur essentiæ, necesse est et imaginem
primævæ for
mæ imitari substantiam. Quod si imagines natura
comprehendere
potest, cum primæva forma in sua
comprehensibilitate permaneat, ex hac ipsa
contra
rietate qua comprehenditur esse dissimilis compro
batur. Porro cum
fugiat humanam scientiam mentis
nostrae natnra, quæ est effecta ad imaginem,
refert
incomprehensibilitate sui omnipotentiam naturæin
comprehensibilis
exprimens.
Sileat ergo omnis conjecturalis et vana locutio
quæ mille quibusdam rebus
corporeis vim intelle
ctualis operationis includit : ex quibus quidam id
quod hominis principale est, in corde constituunt:
quidam vero in cerebro
subsislere suspicantur, qua
dam superficie persuasionum opinionem hujus robo
rantes. Is enim qui in corde principale hominis esse
deficit, ex loci situ
argumenta nititur suae rationis
apponere, propterea quod medium locum videtur
tor totius corporis continere, quatenus se sponta
reus motus e medio ad
omne corpus facilius cxhi-
Lens, in quos
voluerit effectus erumpat. Ad hanc
autem rationem veluti testes videntur afferre
tristifi
cas atque irascibiles hominis affectiones: quod scilicct
hujusmodi
passiones hanc partem ad compassionem
commovere videantur. Qui vero cerebrum
intelligcn
tiæ domicilium credunt, quasi quamdam arcem uni
versi corporis
caput asserunt a natura constructum,
in quo mentem quasi reginam quamdam
inhabitare
pronuntiant, quæ veluti quibusdam nuntiis seu pro
tectoribus ita
sensibus circumquaquc valletur. Signa
vero et isti hujuscemodi suspicionis
insinuant, quod
mens tunc a recto consilio et ab eo quod deceat
abducatur,
quando cerebri membrana vexatur, et
quod in ignorantia honestatis degant, quos
ebrietas
gravat. Ad haec autem et aliquas causas naturales
adjiciunt, quibus opiniones suas singulis quas de
principali hominis parte deferunt, confirmare videan
tur. Et hic quidem ad igneam
naturam cordis cogna
tionem motuum mentis affirmat, propterea quod et
mentis et ignis indormilabilis probetur esse substan
tia, et quia in cordis parte
mentem fatetur influere,
idcirco mobilitate fervoris motum temperari mentis
astruit, receptaculum naturæ intelligibilis -cur esse
pronuntians, in quo calor
exundat. Alter autem cun
ctorum sensuum veluti principium atque radicem
cerebri membranam esse testatur, suamque ratin
non hac fiJc confirmat, quod non
alibi sit effectus
intelligentie collocatus, nisi in ca parte ubi et aures
aptatæ irruentes voces accipiunt, et intuitus juxta
ipsa oculorum profunda
concretus occurrentes pu-
pillis imaginum
formas transmittit interius, et quali-
tales odorum variorum discernuntur
attractæ. Sensus
etiam qui gustu perficitur, indicio membranulæ cere
bri
(sicut supra dictum est) approbatur, quæ de
proximo quosdam nervorum ramusculos ex
re ipsa
sensibiles per nedos colli usque ad ea loca quæ co
latorii instar
existunt, et musculos circumjacentes
interserit. Ego autem, quia a passionis
accessu ani
mæ intelligentia sæpe turbatur, et quia juxta uatu
ralem
vigorem cogitationis effectus obtunditur, qua
dam hoc idem corporis ægrotatione
contingere,
verum esse pronuntio, et fontem quemdam corpora
lis caloris cor
esse non nego, quod ad irascibilcs
impelus facile commovetur. Super Inc
nihilominus
præesse sensibilibus rebus membranulam cerebri ,
juxta rationem eorum qui hæc naturali disputationc
pertractant, complectens sub se cerebrum, cujus
etiam foveri vaporatione
pinguedinis audiens, ab
his qui se anatomicis inspectionibus occuparunt,
irritum quod dicitur omnino non facio; sed non ex
his probare contendam quod
localibus quibusdam
circumscriptionibus incorporea substantia concluda
tur.
Nam nos excessus irrationabiles fieri non ex
capitis aggravatione didicimus.
Medicorum vero pe
ritissimi, utrisque lateribus, quibus ejusdem cerebri
membranulx continentur, aliqua passione turbatis,
rationale nostrum aegrotans
definiunt, appellantes
freneticam passionem, quia iisdem membranulis
frenes
nomen existit. Similiter etiam tristitia cor
affici suspicantes profecto
falluntur. Cum enim non
cor, sed os ventris mœrore turbetur, ad cor
morbi
hujus incommodum imperite transmittunt. Hoc au
tem disserunt, qui
passionum causas diligenter in
vestigare curarunt, quod in mœrore compressis na
turaliter totius corporis evaporationum tramitibus
atque conclusis in
profundissimas internorum sedes
cogitur, quidquid per hos respirationis aditus
exire
prohibetur. Unde coangustatis visceribus accenditur
tristitia, sæpe
violentior spiritus ex imo trahitur, ut
dilatetur id quod contractum est. Et hunc
halitum
quem mœror extrudit, etiam gemitum vocamus, id
est nimii doloris
indicium. Sed qui putant hac ea
dem passione affici particulam cordis (ut dixi)
fallun
tur, cum non cordis, sed oris ventris sit ista molestia,
ex ea
occasione quam diximus, quod scilicet evapo
rationum compressis aditibns, fellis
coangustata ve-
sicula humorem illum asperum
atqne mordacem in
os ventris effundit. Et hæc est hujus rei probatio,
quod
depressis ipsa coloris superficies velut origine
(aurigine) videtur intecta, dum
fellis humor in venis
nimia constrictione diffunditur. Sed hæc ratio ex illo
quoque morbo qui huic videtur esse contrarius, id
est qui ex lætitia risuque
contingit, vel maxime
commendatur. Dilatantur enim quodam modo et dis
solvuntur per aliquam voluptatem totius evaporatio
nes corporis suavissima
cognitione percepta. Sicut
enim ibidem per mœrorem tenues et incertæ respira
tiones iterum comprimuntur et interius viscerum
constringentes affectum ad
caput et ad membranam
cerebri vaporem humidum supprimunt, qui multum
in concavis sub relictis per aditus evaporationibus
excurrit ad oculos, et compressione ciliorum per
guttas egeritur : hæc autem
gutta lacryma nomina
tur, ita intelligendum est ex afflictione contraria :
cum plus solito distenduntor respirationis itinera,
per ea spiritus in altis se
recessibus inserit, et per
oris aditum protinus a natura propellitur, visceribus
cunctis et maxime jecore (quemadmodum aiunt qui
circa ista periti sunt) per
quamdam agitationem mo
tumque ferventissimum, hujuscemodi conceptum
spiritum in exteriora pellentibus. Unde facilitatem
quamdam exituum ejusdem
spiritus natura machi
nata, rictum oris ex transverso patefacit genam
utramque distendens, et quod hinc efficitur risus
nomen accepit. Nec propter hoc
igitur principale
hominis esse in jecore putandum est, nec propter
fervorem sanguinis, qui copiosus erga cordis loca
versatur, nec ob affectus irascibiles æstimandum in
corde esse mentis hospitium.
Sed haec ad qualitates
corporeas referenda sunL. Mentem vero credendum
est
xqualiter membra singula juxta ineffabile tem
peramentum rationis attingere. Et
si Scripturam no
bis ad hoc nonnulli proferunt, quatenus principale
in
corde hominis esse testentur, non id debemus
inexplorata ratione percipere. Qui
enim cordis me
minit et renes asseruit dicens : Scrutans corda et
renes
Deus. Ita aul utroque aut neutro hoc intelle
ctuale hominis licebit includi.
Obtundi vero easdem
intellectuales efficentias, vel etiam sine effectu pror
sus existere, per qualitatem corporeæ affectionis
edoctus, non satis idoneum arbitror argumentum, ut
locis aliquibus
virtutem mentis asseram contineri,
tanquam per tumores partibus occupalis a
propria
latitudine possit expelli. Corporalis enim hæc opinio
est, ut vas
praeventum immissis rebus aliud quidquam
nequeat'omnino recipere. Intellectualis
namque sub.
stantia neque in vacuis et convexis partibus corporis
immoratur,
nec magnitudine vel mole carnis extru
ditur. Sed quia constat veluti organum
quoddam
musicum totum hominis corpus exstructum, et ple
rumque contingit ut
hi qui musicae periti sunt
suam nequeant ostendere disciplinam propter instru
menti mutilitatem artis industriam renuentis, quod
aut tempore vitiatum est,
aut aliquo casu disru
ptum, aut rubigine vel hnmore detritum est, et
idcirco sine sonorum manet effectibus, licet ab eo
qui tibicinæ artis est peritus inspiretur; sic et mens
per omne corporis
transiens instrumentum intelle
ctualibus effectualibus partes, sicut natura aptum
est, competenter attingit: et in his quidem qui juxta
substantiam permanent
vim suæoperationis exerit :
in his autem quæ per vilium quoddam artificiosum
motum ejus admittere nequeunt, praeter effectum
operationis existit.. Naluraliter
enim quodam modo
mens apta est in his membris proprie congruenter
que
versari, quæ sua sospilate vegetantur : ab his
autem prorsus alienari, quæ quadam
infirmitate
vexata sunt.
Mihi vero videtur et plus esse quam naturalis in
hac parte contemplatio, per quam
possumus aliquid
de utilioribus informari dogmalibus. Quia igitur
optimum et
summum præ omnibus ac præminens bo
num est ipsa Divinitas, ad quam universa
recurrunt,
quæcunque boni desiderio continentur, idcirco et
mentem fatemur,
ut pote ad imaginem factam pul
cherrimi Conditoris, quamdam similitudinem pri
maevae formae custodire, et ipsam in optimis prorsus
existere; si vero extra
eam fuerit, simul et ea in
qua erat pulchritudine denudari. Sicut autem dici
mus mentem similitudine pulchritudinis forma: prin
cipalis ornari, veluti
quoddam speculum præminen
lis impressione refulgens, juxta eamdem rationem
ipsam quoque naturam a mente, qua dispensatur
et
regitur, credimus contineri ejusque specie decorari,
factam veluti
quoddam speculum speculi. A natura
quoque sustineri hoc materiale nostrae
substantiæ
profitemur, circa quam eadem natura conspicitur.
Cum igitur
alterum contineatur ex altero, per hos
omnis illius summi et veri participatio
congruenter
excurrit, per superiorem id quod inferius videtur
exornatum. Si
quando vero hujus bonae communio
nis fuerit facta divulsio, et e contrario
superior infe
riora sectatur : tunc deformitas materiæ ipsius appa
reat
cum a natura deseritur. Informis enim quaedam
res et incomposita est ipsa materies
per se, et hæc
informitate ejus simul, et pulchritudo naturæ corri-
pitur, quæ mentis vivacitate decoratur : ac sic
ad
ipsam quoque mentem per naturæ defectum deriva
tur materiei deformitas,
ita ut imago Dei jam non
possit inspici in hac impressione figmenti ; veluti
quoddam namque speculum, id est, bonitatis forma
atque virtutis post dorsum se
ponens abjicit quidem
splendoris eximii claritatem. Informitatem vero ma
teriæ in se prorsus assumit : et boc modo fit mali
nativitas, boni privatione
subserpens. Bonum est
autem, quidquid summo bono conjungitur ; quod si
extra
similitudinem bujus effectionis fuerit, sinc
bono procul dubio permanebit. Cum
igitur secundum
inspectam rationem constat esse summum bonum
quod vere bonum
est, mens autem ad imaginem
summi boni facta est, et ipsa accepit ut ei bene sit ;
statura vero quam mens continet, quasi
quaedam
imago esse probatur imaginis : ostenditur per hoc,
quod materiale
nostrum tunc bene subsistat atquc
bene contineatur, quando a natura dispensatur et
regitur. Iterum vero solvitur atque dejicitur, quando
cjus provisione
privatur, simulque a boni copula-
tione secluditur ; hoc autem non fit aliter nisi
cum
ad contrariam partem naturae fuerit facta conversio,
nec ad bonum summum
desiderium cjus promovet,
sed inde declinat, quod pulchritudine semper egere
videatur. Necesse est enim ad deformitatem mate
riei despectissimam atque
fœdissimam conformetur
id quod similitudinem ejus assequitur. Sed hæc a
nobis quadam consequentia dicta sunt, per inspectio
nem propositam subrogata. Hoc
aotem quærebatur,
utrum in aliqua parte
membrorum intellectualis vir -
tus locata sit, aut per omnes artus æqua lance dis
eiwrat. His enim qui mentem (ut superius dictum
est) localibus includunt
partibus, et ad demonstra
tionem opinionis suae proferunt, quod non prospere
tur intellectus eorum quibus contra naturam cere
bri membrana vexatur,
ostendit ratio quod pcr
omnes partes humanæ confirmationis, sicut aptum
est
unumquodque membrum, naturaliter operclur.
Similiter autem vis anima præter
efficientiam suhsi
stit, cum aliqua pars corporis in natura non perma
net.
Et propter hæc oblata est sermoni nostro pro
posita consequenter inspectio, per
quam discamus in
hominis constructione, a Deo quidem gubernari
mentem, a
mente vero materialem vitam nostram
contineri,
cum in natura persistit : si vcro a natura
discesserit, etiam cooperatione mentis
eam privari
necesse est. Sed revertamur rursus unde digressi su
mus, quod
si in ea quæ a naturali constitutionc
omnino exorbitant per aliquam passionem,
proprium
mens servet effectum, et in his quidem quæ vigent
incolumis manet,
impos vero fit in his quæ non
queunt vim ejus operationis excipere. Fas est autem
et es aliis rebus hujuscemodi dogmatis firmare sen
tentiam : et nisi grave
ac molestum est, praesentiam
sermonis fatigatus etiam de his paucis, ut potero,
explicabo.
Materiali, hæc et fluxa corporis vita semper in
motu procedens, in hoc habet existendi vini atque
potentiam, ut uunquam
prorsus a motu desinat, sed
veluti Guvius quidam juxta suum decurrens impe
tum, plenum quidem demonstret alveum per quem
delabitur. Non tamen eadem aqua
circa cumdem
locum esse videatur, sed aliud quidem ejus trans-
currit, aliud
vero supervenit : ita et hoc materiale
vitæ praesentis, per quemdam motum
contrariorum
frequeuti sibi successione decurrat, et a commuta
tione sua
stare penitus non potest, sed quietis impa
tiens jugem conversionem rerum
similiter possidet.
Quod si aliquando a motu destiterit, pariter et essc
cessabit : ut puta plenitudinem relaxat inanitas,
itemque inanitati plenitudo
succedit, somnus conti
nuum vigiliarum laborem sustentat. Itemque vigiliæ
quod resolutum esse videbatur consolidant, et
neu
trum horum in codem statu permanet, sed mutua
sihi præsentia utrumque
succedit. Itaque se ipsa
natura mutationum vicibus innovante, ut partem
videlicet utriusque recipieris ab altera migret ad
alteram. Nam si semper animal
persistat in opere,
intentio disruptionem divulsionemque partium quæ
tenduntur, efficiet : continua quoque corporum quies
ruinam quamdam solutionemque
status operabitur.
In tempore vero moderatius utrumque perceptum,
fortitudinem ad permansionem substantiæ commo-
dabit, quæ per continuum ad
contraria transitum
utrinque alternante sibi successione reparatur. Sic
ergo
opportunitatem quietis nacta natura, distenti
vigiliis corporis excogitat qnalilcr
robori subveniat
per soporem, et sensibus ab
operatione semotis,
otium ad tempus impertit, et veluti equos post cer -
tamina sudoresque compescens. Necessaria vero est
corpori quies, ut sine
impedimento quoque cibus in
omnia membra per occulta eidem itinera diffundatur,
nulla intentionis obice meabilem præcludente trans
gressum. Nam sicut ex
infusa imbribus terra, cum
radiis solis fota fuerit, vapores quidam caliginosi de
profundis cjus finibus extrahuntur, similiter et in
nostra fit terra : cum
cibus intrinsecus congenitoque
calore decoqnitur, vapor quidam naturaliter, ut
poto
aereus, ad superna contendit, et veluti fumus pcr
rimas parielis
penetrans ad capitis loca pervenit,
inde per dictos adnexus sensibus exhalatur.
Unde
necesse est, tunc sensus otium gerere vaporuin trans-
gressione detentos. Oculi sopili sunt, et palpebra
rum obductione veluti quodam mechanicæ artis æquo
pondere conteguntur :
ipsis quoque vaporibus et
auditus obstruitur, et quasi quodam ostio auribus
imposito a sua naturali operatione feriatur. Hæc
autem talis passio somnus
dicitur, vacantibus in
corpore sensibus, et juxta naturalcm motum nihil
prorsus agentibus, ut digestiones escarum exitu
faciliore proveniant, et suos
meatus ipsa exhalatione
transcurrant. Quapropter si coangustentur his exha
lationibus ea loca quae circa sensus sunt, et quadam
somnus occupatione tardetur,
vapore complentur :
et quia ex nervis constat esse composita, ut colli ac
faucium naturaliter ex sese tenduntur, ita ut per
hanc extensionem, illa quæ
fucrant compressa vapo-
ribus, tenuentur, ut fieri solet ab his qui
vestes
infusas nimia compressione torquentes humorem
omnem nituntur
exprimere ; et quia partes qure
circa fauces sunt, rotundiores videntur,
abundantque
nervis, ut dictum est, si quando discludi ab bis va
porum
crassitudinem convenit, quia impossibile sit
rotunditatem porrectam ostendi, nisi
id suo schemate
Peragat, idcirco relictus in oscitationc spiritus men
tum
quidem deorsum ad facies quadam concavatione
pertrahit, et cunctis interius in
orbe patefactis, un
dosa illa spissiludo quae in ipsis locis insederat spi
ritu propellente dirigitur. Frequenter autem et
post somnum nobis idipsum solet
accidere, cum ex
illis vaporibus indigestum quid fuErit subrelictum.
Ex his
itaque causis una mens evidenter ostenditur,
quod naturre congruens atque consentiens esse v-
deatur : dum vigilante illa et
hæc suos effectus ese
rat, resoluta vero in somnum etiam mens persistat
immobilis : nisi forte imaginationes somniorum men
lis agitationes esse qnis
aestimet, eamque operantem
per soporem suis motibus arbitretur. Nos autem con
stanter asserimus eam solam actionem ad mentem
referendam, quæ sapientia
consilioque perficitur. Ea
vero quæ per somnum phantasmatum deliramenta
proveniunt, imaginationes quasdam efficientiæ icen
tis opinamur, quas
irrationabilis pars animæ per
accidentia quæque confingit. Anima quippe a sensi
bus avocata per somnum, necesse est ut mentis
quoque privetur effectu. Per
sensus enim ad homi
nem quodammodo reversio mentis enicitur, quibus
vacantibus et inlelligentiam necesse est otiari : cujus
rei argumentum est, quod frequenter ineptissimis
atque vanissimis formis
dormienles illudimur : quod
nequaquam fieret, si consilio tunc anima et ratione
regeretur. Sed mihi videtur, cum præsentior vis
animæ, id est efiicientia
mentis et sensuum conquie
scit, illam tantummodo partem ejus in somniis ope
rari, quæ nutrimenta incrementaque dispensat. Si
autem hoc ita est, somnia
quae fiunt et imaginatio
nes sensibus et intelligentiæ congruentes hac nimi
rum causa contingunt. Quæcunque nobis per animæ
partem, in qua memoria
viget, impressa sunt, hæc
eadem, ut sors attulerit, veluti pietas oris opere
formantur, figuratione quadam jugiter adhærente in
hac specie animæ qua memoria
continetur. His ita-
que phantasiis homo
deludilur, non alicujus ordinis
tramite ad eorum quæ apparent visionem collocu
tionemque productus, sed mixtis quibusdam et in
consequentibus seductus
erroribus. Sicut enim in
opere corporali unicuique membro proprie quid
juxta
vim sibi naturaliter insitam peragenti, etiam
quiescentis membri quidam consensus
cooperationis
accedit, eadem rationis consequentia de anima quo
que
sentiendum est. Nam cum quiddam ejus quiescit,
quiddam vero movetur, totum parti
necessario con
sentit, quia nec possibile est unitatem naturalem
tunc posse
dividi, etsi pars quædam potentiarum
ejus in opcrationc persistat. Sed quemadmodum
vigilantibus et satagentibus obtinet quidem mens,
cique sensus obsequitur,
nec ei: tamen adesse dispen-
satrix illa
potentia corporis approbatur, siquidem
mens usibus cibum providet, sensus autem
sumit
quod provisum est, ea vero corporis virtus quæ
nutrimentis invigilat,
proprie sibi quod datur acqui-
rit; ita per somnum ablato harum potentiarum usu
quodammodo commutantur in nobis, et obtinet id
quod irrationabilius esse
probatur. Aliorum quidem
efficientia conquiescit, non tamen omnino restringi
tur. Tunc enim vis animi qui nutrimentis insistit,
quamvis per soporem ad
digestionis contendat offi
cium omnemque naturam sibi vacare permittat. Non
enim ab hac ejus operatione potentia illa sensualis
abstrahitur, nec enim fas est
quod semel naturaliter
unitum esr, possit divelli, sed elucescere non potest
ejus effectus, somni otio impeditus. Hac itaque ra-
tione cum se mens ad sensibilis animi speciem ver
tit, consequens est cum
hic movetur, uti et illam
dicamus moveri pariter, et cum quiescit, simili modo
quiescere. Quemadmodum vero circa ignem hæc
fieri naturale est, ut cum
paleis undique tegitur,
nulloque spiraculo suscitatur, nec circum tecta de
pascat, nec penitus exstinguatur, sed pro flamma
quidem fumus exsurgat, quod si
paululum commotus
fuerit, illico fumus excitatur in flammam : similiter
et
mens otio sensuum tempore soporis obtecta, nec
elucere per eos potest, uec prorsus
intercipi, sed
instar summi videtur operari, in aliquo quidem egens,
in
aliquo vero prævalens : et sicut quispiam musi
cus, resolutis lyræ nexibus, si
plectrum chordis inji
ciat, non ei modulatio competenter occurrit (nec
enim extentum quod non est apte resonabit), sed
plerumque manus artificiose movetur, ducens ple
ctrum ad locales positiones
accentuum, sonus autem
non efficitur nisi inordinatus ex motu chordarum
quæ
vocant Graeci
bus sensuum membris resolutis, aut omnino quiescit
artifex animus, si corpus nimia
plenitudine prægra
vetur, aut certe languidius et obscurius operabitur,
cum
hoc organum sensuale diligentius artem nequit
excipere. Quapropter in somnis
memoria quidem
confusa, præscientia vero quibusdam velaminibus
obruta,
praeter votum ac studium quasdam specula
tur imagines, et aliquid eorum
nonnunquam quæ
sunt ventura prænuntiat. Nam per subtilitatem na
turæ plus
aliquid habet quam corporis crassitudo ad
contemplanda ea quae videntur accedere, sed non
potest recto ordine futura
reserare, quia occ per
spicua et manifesta doctrina proponitur eorum quæ
in
somnis digesta cernuntur. Sed quidquid illud est.
ambigua futuri fit denuntiatio,
quod ænigma vocant
qui videntur ista discernere, quod, si aliud ostentet
in
verbis, aliud in intellectibus afferat. Sic pincerna
Pharaonis botrum premit in
patera, sic panes in
canistro ferre pistor imaginatur, uterque enim juxta
studium quod exercuit se in somnis esse pervidel.
Solitarum namque artium
simulacrorum in præ
scientia mentis impressa per omne vaticinium præ
dici
quæ ventura fuerant præstiterunt. Quod autem
Daniel et Joseph eorumque consimiles
divina virtute
nullis turbati sensibus ad futurorum informantur
scientiam, nihil boc ad præsentem pertinet
quæstio
nem, quia non hæc quisque sapiens somniorum
generibus imputare
debet, alioquin et illas visiones
quae divinitus vigilantibus accidunt, non
superna
visitatione, sed naturae consequentia sponte sua id
operante putabit
posse contingere. Sicut ergo cunctis
bominibus juxta suum sese moderantibus
animum,
quidam sunt qui divina illustrari confabulatione me
reantur, ita
communiter secundum naturam nobis
ac similiter somniorum phanlasiisaccidentibus,
non
nulli per soporem divinæ cujusdam participes revela
tionis existunt,
cæterisque omnibus et si aliqua re
per somnium præscientia gignitur, juxta
praedictum
gignitur modum. Si vero Ægyptius ille vel Assyrius
tyrannus ad
scienliam futurorum per sommia divini-
ius
instruuntur, aliud quiddam est quod per eos
mirauda dispensalione peragitur.
Oportebat enim
sanctorum sapientiam declarari quæ videbatur occul
ta, ne
communem vitam sine utilitate vel commodo
præteriret. Quomodo namque Daniel talis
esse noscere
tur, nisi incantatorum atque magorum acquisitionem
somnii
defecisset intentio ? Quomodo etiam salvaretur
Ægyptus Joseph in custodia
constituto, nisi eum
discretio somniorum pertraxisset in medium ? Et ideo
quid aliud ista prætendunt, nec secundum phantasias
communes omnino pensanda sunt,
consueta quippe
somniorum facies eadem universorum est quæ modis
plurimis
specie quadam imaginationis occurrit. Aut
enim permanent, ut dictum est, in ea
parte animæ
qua memoria continetur, studiorum simililudines
diurnorum, aut sæpenumero qualitatibus corpora
lium affectionum somniorum præfiguratur expressio.
Sic etenim qui sitit esse se
miratur in fontibus, et
deliciis gaudet qui cibis indiget, et juvenis ætate
vigens imaginum ludificatur illecebris pro similitu
dine passionis. Novi vero ego
per somnium et aliam
aenigmatum medentium causam. Nam quidam de
necessariis
meis captus frenesi, cum nimium grava
retur, quod iUi cibus plus quam virtus ejus
exegerat
esset oblatus, arbitratus est plura intestina stercore
plena sibi
superponi. Cumque jam prope esset ut
fatigatum corpus ejus sudoribus laxaretur,
aquam
sibi deferre qua perfunderetur jacens eos qui aderant
precabatur
obnixe, nec destitit, hoc cum clamore
deposcens, donec exitus rerum querelarum
talium
causam absolveret. Nam simul et sudor
plurimus ex
ejus erupit corpore, et solutus venter intestinorum
pondus
interpretatus est. Quod igitur obtusa valetu
dine natura tunc pertulit, corporis
inaequalitati com
passa est, ut molestiam quidem sentiret, et dicere
quidem
propter ægritudinem manifeste non posset,
idque, sicut datur intelligi, nisi ex
incommoditate
contingeret, sed naturali sopore mens sospitate gerc
retur,
somnium profecto ei qui sic erat affectus,
existeret, aquam quidem sudorem, fluxum
vero in
testinorum gravedinem, esca enim gravitatem et
pressuram moventis
insinuat. Hoc idem vero videtur
et pluriwis peritis medicinæ, quod scilicet, juxta
passionum differentias, somniorum quoque variæ
facies ægrotantibus accidanf,
aliae quidem defectis
stomacho, et aliæ cerebri
passione vaxatis, his etiam
qui febre laborant alia;, et aliB qui ex cholera peri
clitantur et flegmate. itemque dissimiles his qui
plenitudine et inanitate
decumbunt. Ex quibus possi
bile est animadvertere quod illa vis animæ per quam
nutrimenta nobis incrementaque contingunt, habeat
aliquam intellectualis rei
particulam, qua sibi socie
tate consertam, dum qualitas affectionis corporeæ
similitudinem quodammodo præferat, juxta passio
nem quæ obtinet
imaginationem congruentem. Item
que multis etiam secundum morum diversitatecm
somniorum quoque visa formantur. Alia namque
sunt viri fortis, alia
meticulosi, alia luxuriosi, et alia
continentis; aliis largus et aliis avarus
imaginibus
illuditur : nusquam vero in his intelligentia mentis
operatur, sed animae pars irrationabilior, ut sæpe
diximus, has phantasias facit, et quibuscunque vi
gilans studiis assuescit, horum
sibi similitudinem
præformat in somnis.
Sed multum a proposito sumus abducti. Demon
strate namque sermo promiserat quod
mens non iu
aliqua parte corporis esset inclusa, sed xqualiter per
totum
sparsa discurrat, juxta naturæ similitudinem
motum subjectæ partis efficiens. Est
autem ubi et
ipsa mens naturæ subsequens impetus ministerium
quodammodo
servitutis impendit. Frequenter enim
natura
præcedit corporis, et aut occasiones lætitiæ
aut causas moeroris insinuat, ita ut
ipsa quidem
præstet, initium vel cibos appetere, vel quamlibet
aliam rem
voluptatis implere. Mens autem tales mo
tus carnis excipiens, consilii sui
nisibus considerata
rum rerum parat effectus. Hæc vero non Ut in om
nibus,
sed in his tantum qui turpiter affecti, domina
tum rationis naturæ nutibus
subjugant, quique
suffragiis ejusdem mentis voluptatibus sensuum ser
vi!
ter obsequuntur. A perfectioribus autem non ita
fieri certum est, apud quos mens
præcedit in omni
bus, et ratione potius quam passione id quod oportet
exsequuntur, naturaque vestigia pereuntis directa
sectatur. Quia vero tres
differentias vitalis potentiæ
ratio deprehendit, id est nutrimentalem, quæ propter
sensus aliquos augmenta recipit, et
sensualem, quæ
sic nutritur ut sentiatur, ct rationalem, quae perfecta
est
et per bas omnes extenditur, idcirco notandum
est quod una vis tantummodo vitalis,
altera vero
sensualis, tertia vero prae cæteris etiam rationalis
existat.
Sed nemo per hæc æstimet tres animas in
hominis conformatione propriis
circumscriptas esso
limitihus, et velut ex pluribus eam credat esse cuti
flatam, cum vera et perfecta una sit anima naturali
ter spiritualis atque
intelligibilis, quæ per sensus
miscetur materiali substantiæ. Omne vero materiale
atque corporeum quod in conversione atque muta
tione est, siquidem
participium capit animatæ poten
ti:r, motum per incrementa sortitur. Si vero ab
ef
fectu vitati recesserit, motum suum corruptione
testabitur. Igitur nec sensus propter
materialem
substantiam, nec intellectualis in nobis potentia
propter sensus
operatur.
Quod quædam de creaturis hac vi tantummodo
nituntur, qua nutriuntur et crescunt,
aliæ vero sen
suum potentia prævalent, et nec illa sensibilis, nec
ista
rationalis participantia probamur esse substan
tiæ, idcirco quis animarum esse
multitudinem suspi
cetur, cum differentiam earum non competenti ra
tione
definiat, quia omne quidquid in rebus es!,
siquidem perfecte et integre vocatur,
proprie constat
esse quod dicitur. Si autcm non
per omnia, quod
appellatur existat, inane nomen ei putatur ascriptum,
ut
puta quod rerum vim non demonstret, dicimus
enim proprie subjecto nomen imponere.
Quod si quis
ex lapide fabrefactam similitudinem veri panis osten
tet, cui
et forma quidem ipsa sit, et magnitudo ejus
videatur æqualis, nec non et eamdem
coloris simili
tudinem præferat, ita ut mulis indiciis verus pute
tur,
desit autem illi quod cibus possit existere, id
circo jam lapidem proprie vel
naturalitLer, non nisi
abusive panis appellationem dicimus accepisse, lieni
cætera juxta eamdem rationem quae non sunt per
omnia quod dicuntur, habent ex
abusione vocabu
lum. Sic igitur et anima cum perfectionem in ratione
et
intellectu prorsus obtineat, omne quidquid hæc
non est, xquivocc quidem anima potest esse, non
tamen vere dicitur anima, sed est
vitalis quaedam ef
ficientia quae per abusionem anima nuncupatur.
Propter
quod et irrationabilium naturas tanquam non
procul existentes a surculari vcl
seminali vita, dedit
ad usus hominum Deus qui de singulis quibusque
justitiam legis suæ affixit, ut hi qui eorum vescuntur
carnibus, pro oleribus
habeant. Omnes enim carnes
manducabitis sicut olera feni. Parum namque plus
::abere videntur per sensuum vegetationem, quam
illa quibus aluntur, et quibus
crementa percipiunt,
quæ res instruat amatores carnium, non multis sen
sibilibus animum suum nectere, sed magis spiritali
bus privilegiisoccupari, quod
in bis vere animæ con
spiciantur effectus. Nam in rebus carnalibus irratio-
nabiles nobis sunt compares et æquales. Sed
in aliud
nescio quomodo consequentia sermonis inflexa est:
uon enim hoc erat
in contemplatione propositum,
ut quid esset excellentius in homine, utrum mentis
operatio aut substantia materialis, inquireret, sed
quod in aliqua parte
eorum quæ in nobis sunt mens
essel innexa, sequaliter autem in omnibus et per om
nia sese diffundat, et nec extrinsecus contineat, nec
contineatur
intrinsecus. Hæc enim forma in cadisaut
in situlis aliisque similibus vasis atque
corporibus,
quæ se sua capacitate continent proprie pervidetur :
communio
vero mentis ad corpus ineffabilem quam
dam et incomprehensibilem copulam habere
cogno
scitur, nec interius existens, quia res incorporea
nequit corpore
contineri, nec exterius circumfusu
vel ambiens,
sed invisibili quodammodo et inexplo
rata ratione naturæ conjuncta atque connexa,
in
ipsa, et circa ipsam prorsus inspicitur eo (ut dixi)
modo, quo nec
intelligi potest omnino nec dici, nisi
quod juxta proprium ordinem eadem valente
natura
mens quoque suos effectus exerceat. Si autem de
licto quodam natura
nutaverit, etiam motus mentis
titubare necesse est.
Sed assumamus iterum divinae vocis oraeulum :
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, quam parva atque indigna
nonnulli externo
rum de magnificentia hominis suspicati sunt, qui
eum
collatione mundi hujus extollere putaverunt.
Dixerunt enim parvum mundum esse
hominem, de
ipsis exstantem universalibus elementis. Sed enim
qui tanta
jactantia nominis hujuscemodi humanæ
substantiæ contulerunt, sui prorsus obliti
sunt, dum
ex proprietatibus muris et culicis præconia hominis
inepta
finxerunt. Nam et illis ex quatuor elementis
nntura compacta est, et circa omnes
animantes ho
rum elementorum plus minusve quædam portio cer
nitur, sine
qua subsistere ea quæ utuntur sensibus
omnino non poterunt. Quid igitur amplum, si
ad
mundi figuram vel similitudinem putetur homo præ-
ferri, coeli quod transit, terrae vero quæ mutatur,
et omnium quæ
in bis continentur continentium tran
situ, pari conditione labenthim? Sed in quo
sit juxta
ecclesiasticam rationem hominis magnitudo, non in
eo quod ad
similitudinem mundi est conditus, sed ad
imaginem factus est Creatoris. Fortassis
enim quæ
sit imaginis ratio quæras, quomodo incorporeo cor
porale sit
simile, quod temporale est sempiterno, et
incommutabili id quod continuis motibus
immutatur,
impassibili etiam et incorruptibili quod passioni et
corruptioni
subjectum est, et ei qui sine malitia est
ulla id quod semper in malitia et
defectione versa
tur. Multum namque distat inter primævam formam,
et eam
quae ad similitudinem cjus facta est. Imago
quippe, si servet principalis formae
similitudinem, vere
imago et proprie imago
dicitur. Si vero ab ejus imita
tione discedat, aliud quiddam esse monstratur.
Quo
modo ergo mortalis homo purissimæ illius et immorta
lis naturæ
semperque subsistentis imago esse probabi
tui ? De his itaque solam veram
rationem ipsa veritas
evidenter aguoscit. Nos autem, quantum capere possu
mus, quibusdam conjecturis atque conjectationibus
veritatem ipsam sedulo
investigantes, hoc arbitramur
esse quod quæritur, de quo nos necdivina fallit
oratio,
quæ ad imaginem Dei factum hominem retulit, nec hu
manæ naturae
deflenda miseria est, quia beatæ illius et
impassibilis vitæ similitudinem gerit.
Neeessc est au
tem e duobus alterum confiteri, ut si quis comparet
Deo quod
nostrum ost, aut passibilem divinam aut im
passibilem humanam putet esse
substantiam, velut
æquitatibus istis substantiæ similitudo
rationis in
utrisque cernatur. Si vero ueque Divinitas in pas
sione est,
neque nostr passionibus probantur exce
pta, putas quæ altera relinquitur ratio
secundum
quam divinam vocem veracem esse dicamus, quæ
imaginem Dei hominem
esse testata est? Igitur eam
dem scripturam sumamus universam, si quomodo
per eam nobis aliqua declaratio ad id quod quæritur
elucescat. Posteaquam dixit :
Faciamus hominem, et
ad quam rem factus est indicavit, inferens quod fecit
Deus ad imaginem, ad imaginem Dei fecit eum,
masculum et feminam fecit eos. Jain
vero in supe
rioribus dictum est quod ad destructionem impietatis
hæreticæ
sententia ista processerit, qua competenter
instruimur, quod feccrit hominem
unigenitus Deus
ad imaginem Dei, ut nulla
ratione divinitatem Patris
et Filii discernere moliamur, cum aequaliter divina
Scriptura Deum utrumque fateatur, et eum qui fecit
hominem, et cum ad cujus
imaginem factus est. Sed
de his nunc omittatur assertio. Vertamur autem ad
propositam quæstionem, quomodo divina quidem na
tura beata sit, et eam quae
similis ei est miseram
Scriptura commemoret. Igitur verba ipsa diligeulius
exploremus, et inveniemus aliud quiddam esse quod
ad imaginem Dei factum est,
aliud vero quod nunc
in miseria pervidetur. Fecit, inquit, Deus hominem;
ad
imaginem Dei fecit illum; finita est ejus qui factus est
ad imaginem Dei conditio.
Deinde adjungitur velut
de eadem conditione sermo, cum dicitur : Masculum
et
(eminam fecit eos. Cunctis autem reor esse notis-
sinuum, quod idipsum ab illa primæva forma intelli
gitur alienum. In
Christo namque Jeau, sicut dicit
Apostolus, neque masculus, neque femina, sed quia
per hæc divisit hominem sermo divinus, duplex quæ
dam probatur naturæ
nostrae formatio, et ea quæ
divinam refert similitudinem, et ea quæ ab ista dif
ferre monstratur. Aliquid enim tale contestatio rela
tionis insinuat,
primum quidem dicens, quia fecit
Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum. itemque
subjiciens, quia masculum et feminam fecit eos. Hoc
autem in his quae de Deo
sentiuntur probatur extra
neum, sed arbitror ego per hæc quae a Scriptura
sancta dicuntur magnum atque sublime dogma de
clarare, quod tale esse pervideo:
duabus rebus secun
dum summitates ab invicem separatis mediam buma-
nam esse substantiam, inter divinam scilicet incorpo
reamque et irralionabilem brutamque naturam. Nam
utriusque rei ratio in
hominis conformatione con
spicimur : divina quidem, hoc quod rationalis et intel
lectualis est, quod etiam masculi ac feminæ differen
tiam refugit;
irrationalis, hoc quod corpoream con
stitutionem in masculum divisam gestat et
feminam
(in his enim utrisque versantur universa quibus
continetur humana
substantia); sed prælatum esse
et quod in nobis intellectuale est ei rei quæ
humanæ
propagationi servire videmus, ordine ipso conditio-
IUS exsequente
didicimus. Ad effectum quippe gene
rationis quædam est hominis cum
irrationabilibus
intata conjunctio. Primum igitur ait quia fecit Deus
hominem, ad imaginem Dei fecit eum : ostendit per
hoc id quod supra diximus Apostolum delinisse, quia
in Christo Jesu neque
masculus neque femina. Deindc
intulit quod humanae naturae proprietates exprime
ret, masculum et feminam fecit eos. Nec me quispiam
culpet quod propositæ
rationis intelligentiam videar
ex alto deducere; Deus enim naturaliter existens
quidquid boni cogitatione complectimur, imo potius
omni bono quod aut
intelligi potest aut comprehen
di praestantior, non ob aliam causam creavit homi
nem nisi quia bonus est. Talis ergo cum sit, et pro
pterea naturæ
formatioris exstiterit creator, nequa
quam imperfectam virtutem suæ bonitatis
ostendit,
ut aliquid ex his quas ei suppetunt daret, aliquid vcro
invidia
cogente subtraheret, sed perfectæ bonitalis
species in eo est, ut hominem qui non
erat in gene
rationem produceret, bonorumque
participem face
ret. Quia vero bonorum ipsorum multa probatur esse
congestio, quæ non possit numero facile compre
hendi, idcirco generali quadam
voce universa simul
Scriptura complectens significare curavit, cum ad
imaginem Dei factum hominem retulit. Æquale enim
est hoc, ac si diceret, humanam
Maturam omnis boni
factam esse participem: si enim bonitatis est pleni
tudo
divinitas, et bujus homo imago cst, profecto et
in plenitudine sit omnis boni hæc
imago, juxta pri
mævam formam similitudinem possidet. Est igitur iti
nobis
totius boni conditio, totiusque virtutis et sa
pientiae, et quidquid illud est
quod optimuin possit
intelligi, præ omnibus vero quod ab omni necessi
tate
liberi sumus, nec subjugati quadam naturali po-
tentia, sed arbitrio proprio ad consilium quod pla
cuerit inclinamus; virtus enim
spontanea quaedam
res est, et nullius subjecta dominio. Quod autem
quadam
necessitate coactum est, virtus esse jati non
potest. Cum ergo pene in omnibus
primævæ formae
pulchritudinem formamque imago demonstret, nisi
in aliquo
differat, jam non erit similitudo, sed
ipsum atque æquate illi per omnia
demonstrabitur,
quod in omnibus immutabile comprobatur. In quo
ergo
Divinitatis et simililudinis ejus distantiam per
videmus? In hoc procul dubio,
quod Divinitas in
creata est, hæc autem creationi subsistit, quæ pro
prietatis differentia rursus aliarum proprietatum
consequentiam protulit. Occurrit
enim cunctis indu
bitata professio, quod iucreata natura incommutabi-
lis sit et semper eodem modo permaneat, creatura
vero non possit siue mutatione persistere. Ipse de
nique ex nihilo ad existentiam
transitus, motus qui
dam erat atque conversio, cum non existens ad
essentiam divino consilio transmutatur. Et sicut im
pressam in aere figuram
sanctum Evangelium Cæsaris
appellat imaginem, per quod addiscimus quod juxta
figuram quidem similitudo Cæsaris, in subjecto au
tem differentia ejus appareat,
ita et in prædictis ra
tione pro figuris sunt ea quae in contemplatione
divinae natura humanaeque cernuntur; eorom quibus
eadem similitudo est, in
subjecto prorsus differen
tiam reperimus, quam intuitu mentis increata natura
creataque conspicimus. Quoniam igitur Divinitas
ipsa semper est, homo vero
per creationem tactui
e x mutatione cœpit existere, cognationemque
quam
dam videtur habere cum natura vertibili : idcirco
qui novit omnia
antequam fiant, sicnt propheta pro
miserat, providens atque prospiciers virtute
præ..
scientiæ suæ in quæ declinaret juxta spontaneam
voluntatem humani
motus arbitrii, id quod futurum
erat inspexit, tribuens imagini differentiam maris
et
feminæ, quæ jam non ad divinam formam principa-
lemque respiceret, sed,
uti dictum est, irrationabili
naturæ propinquare videretur. Causam vero tanti
hujus artificis soli quidem illi inlelligunl, qui verita
tem propriis
oculis intuentur, et verbi ministri sunt;
nos autem, sicut est possibile,
conjecturis quibusdam
atque indiciis veritatis vestigia prosequentes, quod
incidit animo, non enuntialivo modo proferimus, sed
exercitii loco devotis auditoribus intimamus. Quid
est ergo quod de his
excogitare potuimus? Dicens
Scriptura divina, quia fecit Deus hominem, indefinita
significantia omne hominum genus ostendit. Non
enim nunc Adam in conditione
nominatus est, sicut
et in consequentibus declarat historia : sed nomen
homini creato, non cuilibet homini generale est.
Hinc ergo ex hac generali naturx
appellatione, tale
quid excogitare compellimur, quod divina virtus
atque
præscientia omnem humanam naturam in
prima conditione complexa esse videatur.
Opor!et
enim Deo nihil indefinitum in his quæ ab eo creata
sunt æstimare,
sed singulis eorum quæ sunt esse
modum certissimum Creatoris sapientia terminatum.
Sicut enim quilibet hic homo quantitate corporis tcr
minatur, modusque substantiae ejus est qualitas,
quæ simul cum
superficie corporis explicatur, sic
arbitror velut in uno quodam corpore, totam
pleni
tudinem humanitatis ab universitatis auctore prae
scientiæ virtute
complexam : et hoc Scripturam in
sinuare, cum dicit: Et fecit Deus hominem; ad
ima
ginem Dei fecit illum. Non onim imago hæc in parte
naturae est, nec in
uno aliquo qui in singularitate
propria cernitur ista gratia terminatur, sed in
omne
genus actualiter hæc talis et tanta potentia virtutis
excurrit. Hujus
autem rei signum est, quod mens
æqualiter omnibus inserta est : universis autem
co
gitandi et recogitandi constat inesse rationem, ex
tera omnia quibus
divinæ naturæsimilitudo declara
tur, in eo quod ad imaginem Dei factus
agnoscitur.
Sive enim ille qui prima mundi est
conditione for
matus, sivc hic qui post consummationem totius
mundi futurus
est, æqualiter in se divinam præferTe
probatur imaginem. Idcirco unus homo
universitas
appellata est, quia divine potentiæ nec præteritum
aliquid nec
futurum, sed et quod exspectatur, veluti
si præsto sit, virtute qua continct
intuetur. Omnis
itaque natura a primis usque ad novissimos trans
currens,
una quaedam est imago substantiæ : diffe
rentia vero in masculo et femina
deinceps ob hanc,
ut arbitror, causam io conformatione peracta est.
Melius autem priusquam propositio ventiletur,
opinor absolutionem quæstionis quae ab æmulis
nostris profertur inqnirere. Dicunt
enim ante pecca
tum nec partum fuisse, nec gemitum, nec appetitum
qui
propagationi prolis obsequitur : pulsis autem de
paradiso post delictum, et
muliere parturitionis
damnata supplicio, tunc Adam convenisse ut suam
conjugem jure cognosceret, et sic effectum esse pro
creationis exordium. Si ergo
nuptiæ in paradiso non
erant, neque gemitus ibidem, neque partus, necesse
esse aiunt ex consequentibus æstimare, quod ne
quaquam multiplicarentur homines,
nisi ad mortalita
tem hanc immortalitas recidisset, et naturam nuptiis
sua
conventione servarent, pro defunctis eos qui
nascuntur ex eis continua successione
restituens, ila
ut videatur peccatum modo quodam hominum utili
ter introductum. Mansisset autem in illis duobus
genus humanum primitus formatis, cum ad successio
nem nullo mortis metu natura
moveretur. Sed in his ite
rum vera quidem ratio, quaecunque illa est, solis est
nota
qui juxta Paulum felicis paradisi verbis ineffabilibus
probantur
instructi ; nostra vero talis esse monstratur
assertio. Resistentibus quondam
Sadducæis veritati re
surrectionis, et illam multinubam mulierem quæ septem
fratres habuit, in sui pravi dogmatis confirmationem
proferentibus, ac deinceps
cujus eorum post resurre
ationem foret uxor sciscitantibus, Dominus respondit
non solum Sadducæos informans, sed omnibus futuræ
post resurrectionem vitæ
sacramenta patefacicns :
In resurrectione, inquit, neque nubent, neque ducent
uxores ; neque enim ultra mori poterunt, æcquales enim
angelis sunt, et sunt filii Dei, cum sint filii Dei re
surrectionis. Gratia vero resurrectionis nihil nobis
aliud pollicetur quam ut
antiquum in statum ex
nostris lapsibus innovemur. Quidam namque regres
sus
ad pristinam vitam, gratia quam præstolamur,
existit, quæ pulsum de paradiso
hominem illuc ite
rum feliciter introducit. Si igitur reparatorum con
versatio familiaritate ac numero sociabitur angelo
rum, clarum est quod homo ante
nonam quidam
angelus habebatur. Idcirco et cum priorem statum
vita nostra
receperit, angelis indubitanter æquabitur.
Sed quamvis, ut dictum est, inter illos
nuptiæ
nullæ sint, tamen in infinitis millibus excrcitus ange
lorum sunt,
ita Daniele propheta in suis visionibus
intimante. Ergo juxta eumdem modum si
peccali
nullus excessus ab illa nos angelica
dignitate distra
heret, nec uobis utique ad multiplicationem generis
nuptiæ
necessariæ probarentur. Sed quicunque ille
natune mutus est, quo angeli
multiplicantur, perfe
etissimus quidem, licet conjecturis Immanis excogi
tari nequeat. Verumtamen qui profecto existat hic
modus, et in his qui paulo minus
quam angeli bono
rati sunt, effectum suæ operationis ostenderit, usque
ad
prædestinatum numerum genus humanum Creato
ris voluntate multiplicans. Si vero
quispiam nos forte
coarctet, inquirens modum ipsum quo potuissem,
animæ
lieri, si homo nuptiarum opera non quæsisset,
interrogemus et nos, qui modus sit
institutionis an
gelicae, quomodo in infinitis millibus et in una sub
sistere prohentur essentia, a multo nimirum no-
mero constituti. Hoc quippc competentius
respondc
mus ci qui proponit, quomodo possit sine nuptiis
homo persistere,
dicentes, eo modo quo angeli sine
nuptiis esse noscuntur. Nam quod similis eis
ante
transgressionem fuerit homo, rursus ejusdem simili
tudinem reformatio
manifestat. His igitur hoc modo
patefactis, ad propositam quæstionem recurrat ora
tio, cum ipost conditionem imagiuis, differentiam
maris et feminæ Deus suo
dignalus sit excogilarc
firmamento. Ad hoc enim utilem fateor esse superio
rem hanc inspectionem quæ a nobis exprompta est.
Nam qui cuncta ut essent
produxit, totumque homi
nem sua dispositione ad divinam formavit imaginem,
nequaquam parvis ac modicis adjectionibus pertulit
animarum numerum in sua
plenitudine minus videri
perfectum. Sed simul
universam plenitudinem hu
manæ naturæ effectu præscientiæ contulit, quam
etiam sublimissimo atque angelorum non dissimili
finecondecorans, quia scivit
omnipotente providentia
quod non recte moveretur humanæ voluntatis arbi
trium, et propter hoc ab illa angelica conversalione
recederet, ne per hoc
humanarum multitudo minue
retur animarum, cadens ab eo modo quo multiplicati
sunt angeli, propterea naturæ nostrae congruam et
dignam his qui in peccato
labcrentur multiplicatio
nis providentiam format, pro angelica sublimitate,
jumentorum atque irrationabilium modum, quo
exisse sibi succedunt, inserens humanæ
substanti c.
Hinc mihi videtur et magnus ille David compatiens
humanæ
miseriæ talibus verbis ejus deflere naturam,
qu
od homo cum in honore esset, non intellexit, ho- I
norem dicens quod sanctis
ange!is consimilis fuerat;
propterea comparatus est jumentis insipientibus et
similis factus est illis. Vere namque jumento similis
factus est, qui hanc
animalem generationem in sua
natura suscepit, propter conversionis casum qui ei
ex conformatione materiae contigit.
Arbitror enim ex hoc initio, etiam vitia universa
veluti e fonte quodam manantia
scatere in hominis
conversatione miseranda. Hac autem praesens asserlio
argumentatione firmatur, quod passionum quaedam
cognatio nobis et irrationabilibus
aequalis appareat.
Non enim fas est humanæ
naturæ (juxta hoc quod
ad divinam speciem formata est) initia passibilis af
fectionis ascribi : sed quia irrationabilium animan
tium in hunc mundum vita
præcessit, et ob prædi
ctas causas homo quoque ex eadem formatione ali
quid habuit juxta generandi decorationem, idcirco
particeps etiam reliquorum quæ
in natura conspi
cinatur effectus est. Nec enim juxta furorem homo
Deo
similis est, neque per passibilem voluplatem
supereminens illa figuratur natura ;
metus quoque et
audacia , appetentia plurium atque diminutionis
odium,
horumque similia, ab ca flgura qua Divinilas
esprimitur procul existunt. Hæc
igitur humana sub
stantia de rationabili parte contraxit. Ea namque
qoibot
brulorum vita ad conservationem sui munita
est,
ad hominis translala conservationem, passionum
initia facta sunt. Furore namque
conservantur bestiæ,
quæ carne vescuntur ; quæcunque vero lasciva sunt,
genus suum propagatione multiplicant : fuga custodit
invalidum, et metus eum
tuetur qui facilius a fortio
ribus capitur; corpulentum quoque servat edacitas ;
et si contigerit non assequi quod voluptas inquirit,
fit irrationabilis
mœroris occasio. Hæc autem omnia,
et si qua sunt talia, ex animali brutaque
institutione
generationi hominum accessisse non dubium est. Sed
mihi
concedatur ut juxta quamdam fictionem rei mi
rabilis humanam formam sermone
describam. Sicut
enim videmus de rebus fictis sculptilia fieri simula
cra
quæ intuentium animos ad stuporem vertunt.
hi qui hujus esse probantur artis
exculpunt ita
ut interdum unum caput biforme
constituant, sic
hominis duplex ac contraria similitudo quædam vi
detur
existere, mente quidem qua Deo dignus est
ad divinam formatus pulchritudinem,
passionibus
autem quarum pulsatur impetu ad bruta animalia
quadam
proprietate conjunctus : frequenter autem
motus pene brutus efficitur, quoties ad
motus irra
tionabiles penitus inclinatur, obscurans id quod est
in se
melius, deterioris affectu. Mox enim ut quis ad
passionis tabem efficaciam mentis
inflexerit, eique
sua consilia servire compulerit, tunc quædam depra
vatio
bonæ formationis ostenditur, et ita natura om
nis hi malitiam commutatur, cum jam
ratio penitus
excolat principia passionum, et in augmentum ne
quitiæ
vitiorum causas ipsas cogitationes multiplicet.
Cooperationem namque suam mens passionibus ex
hibens, mntifidam densamque malorum
copiam pro
creavit. Sic libido voluptatis exordium quidem de
similitudine
naturae irrationabilis habuit, sed in. ex
cessibus hominum vehementer accrevit,
tantas dit'
ferentias procreatorum quæ veniunt ex ipsa voluntate
progenerans, quantas in irrationabilibus invenire non
possis. Sic commotio furoris
irrationabilis quidem
rei cognata est, crescit vero cogitationis accessu.
Hinc enim memoria malitiae, hinc invidiæ hinc men-
dacium, insidiæ quoque ac simulationes binc esse
monstrantur. Hæc autem
omnia ex iniquæ mentis
cultura proveniunt. Nam si passionis impetus nullo
cogitationis extollatur adminiculo, cito lassescit, fu
rorque vehemens invalidus
approbatur, moxque ut
fuerit exortus
exstinguitur. Sic avida porcorum ea -
ciias occasiones avaritiæ praestitit, sic
assultatio
equi exordium superbiæ facta est , et omnia quæ
sunt
irrationabilium probamenta causarum, per malæ
mentis usum rationabilium initia
sunt effecta morta
lium. Sicut econtrario cum hos impetus cogitatio re
frenat et cohibet, in speciem virtutis protinus trans
feruntur. Nam ex furore
quidem fortitudo descendit,
ex pavore cautela; mclus autem subjectionem gene
rat, et odium aversionem malignitatis instigat ; dile
ctionis etiam virlus
desiderium veri boni conciliat ;
exaltatio quoque mores a passionibus eruit, et
libe
ram prudentiam a turpitudinis servitute conservat.
Collaudat autem
hujus subtilitatis speciem et beatus
Apostolus, cum sæpenumero nobis imperat ut ca
quae sursum sont sapiamus. Et ita reperies quod
om
nis motus talis qui mentem in alta sustollat, al pul
chritudinem
divinae conformetur imaginis. Sed quia
gravis quaedam est et deorsum vergens
qualitas de
lictorum meliorique parte valet, magis autempon
dere na uræ
irratioriabilis animæ principale depri
mitur, quoniam grave hoc atque terrenum
sublimitate
mentis elevatur, idcirco plerumque contingit ut mu
nera divina
ignoret nostra miseria, pulcherrimæ
imagini fœdissimam faciem passionis obducens.
Ideo
que digni sunt qui ista cernentes, non facile divinam
formam talibus
inesse consentiunt, sed per eos qui
rectæ vitæ conversatione resplendent, divinam
in
hominibus imaginem contueri. Nam si vitiosus quis
que vel carni deditus
non sinit de homine credi
quod sit divina
pulchritudine decoratus, sed ille qui
in virtute perfectus est, et ab omni
contagione pu
vissimus, eam firmet opinionem, quæ de hominis
parte meliore
subsistat, ut (melius enim probatur
exemplo quod dicitur) aliquem decorem naturæ
con
tactu malignitatis imminuit, illc vel maxime qui in
peccatis probatur
esse notissimus, ut fuit Jechonias,
vel quispiam alius qui in nequitia clarus esse
me
moratur. Sed in Mose ejusque similibus imaginis
pulchritudo perfecta
conspicitur. In quibus itaque
decor nulla obscuritate fœdatur, in his evidens
eorum
qua; dicuntur fides clucet, eo quod homo divinae bo
nitalis imitator
existat. Sed forsitan aliquis erubescit
quod sumentes cibum irrationabilis vitae
nos simili
ludo constringat, et idcirco indignum putat hominem,
qui ad imaginem Dei factus est : sed hujus quoque
functionis speretur immunitas naturæ nostræ in illa
vita quæ futura est, quandoque
tribuenda. Non est
enim, sicut ait Apostolus : Regnum Deiesca et po
tus,
nec in solo pane hominemvivere testatus est Do
minus, sed in omni verbo quod
procedit de ore Dei,
necron et resurrectionis gloriam, cum vitam nostram
coæquandamangelis approhet. Apud angelos autem
cibus non est. Idonea prorsus fides
est hanc homini
# functionem fore liberam, qui ad similitudinem factus
est
angelorum.
Sed forte non in eamdem iterum vitae speciem rc
gredi quis hominem dixerit, cum
primitus edendo
viveremus. Verum ego sanctam
Scripturam audiens,
non cihurn corporcum novi, nec solum quae ex carne
est
lætitiam. Sed ct aliam escam prorsus agnosco,
quæ similitudinem quamdam
proportionis escæ hujus
corporis gerat, cujus eliam voluptas atque suavitas
ad animum solummodo transeat. Unde et Sapientia
csuricntes cohortatur et dicit:
Ediie de meis panibus :
etbeatos asserit Dominus cos qui hujuscemodi cibos
esuriunt. Et si quis, ait, silit, veniat ad me, et bibat.
Magnus quoque Isaias :
Bibite, inquit, lætitiam, præ
cipiens his qui ejus audire magnificentiampossent.
Est autem quædam ctiam prophetica comminatio in
ros qui tali ultione digni
sunt, ut tanquam fame
puniantur. Fames autem non indigentia panis aut
aquæsed verbi defectus Cit. Non fames,inquit, panis,
neque sitis aquæ, sed audiendi verbum Dei ; planta
tionis ergo illius
quae in Edoni a Deo facta est. Vo
luptas autem (quam interpretatur Edom ) dignum
quemdam fructum nos excogitare compellit, ex quo
indubitanter alebatur
humana substantia, nec hanc
profecto voluptatem quæ transit ac defluit in paradisi
conversatione sentire convenit. Ab omni ligno, in
quit, quod est in
paradiso comedes. Quis dabit ei quod
salubriter esurit lignum illud quod est in
paradiso,
quod omne bonum prorsus amplectitur, cui nomen
est omne cujus
participationem lex homini tribuit?
Generali namque et supereminenti verbo omnis
hæc
bonorum species sibi cognita est, totumque boc
unum est; quis autem me
ab illius ligni guslu per
mixti, si atque in utramque partem vergentis amo-
veatur ? Non enim prorsus habetur incertum
apud
eos quos gratia contemplationis illustrat, quid sit
omne lignum cujus
fructus vita est, et iterum quid
sit hoc promiscuurn atque confusum cujus contactu
mors gignitur. Qui enim omnem jucunditatem copiosa
largitate concessit,
profeclo quadam ratione atque
providentia hominem a communium perceptione
prohibuit. Ac mihi videtur oportere non magnificen
tissimum David et
sapientissimum Salomonem legis
hujus desertores assumere. Utrique enim hujus cilii
vivam gratiam professi sunt. Id enim, quod vere est,
bonum, omne utique
bonum est. David quidem dicit:
Delectare seu deliciare in Domino. Salomon autem
sapientiam ipsam, quæ est Dominus, lignum vitæ
cognominat. Ergo idipsum est
lignum vitæquod
est lignum omne cujus cibum
omnem ei qui secun
dum Deum creatus est lex divina concessit. Econ
trario
vero ab hoc ligno lignum secernitur atiud,
cujus esca scientiæ boni et mali esi,
non utrumque
scorsum juxta significantiam contrarietatis in parte
fructificans, sed quemdam confusum fructum per
mixtumque proferens adversa
qualitate sibi concre
tum, a cujus perceptione auctor quidem vitæ nos
prohibet. Persuadet autem serpens ut edatur, ut per
hoc mortis machinetur
ingressum ; cum suasione ipsa
prævaluit, lethale consilium tribuens, et colore
quo
dam fallaci eumdem fructum voluptatum respergens,
ita ut suavissimus
appareret et appetitum gustatus
accenderet.
Quid igitur illud est quod boni malique scientiam
continet, atque per voluptatem
sensuum videtur esse
gratissimum? putasne conjecturis studio non procul
a
veritate descisco, scientiæ abutens intelligentia.,
per hujus contemplationis
obtentum. Opinor enim
non disciplinam in præsenti hanc scientiam posse
sentiri eorum qui exercitatos habent sensus, quam
dam vero differentiam
Scripturarum consuetudinem
divinarum scientiæ atque discretionis invenio. Nam
juxta disciplinam bonum a malo discernere, perfe
ctioris esse habitus dicit
Apostolus, eorum qui exer
citatos habent sensus. Idcirco etiam ut omnia pro
bemus edocuit, et spiritualis viri proprium esse dixit
quod possit omnia
judicare atque discernere. Scientia
vero non ubique disciplinam atque notitiam
secun
dum significanliam suam semper insinuat, sed in
bonam partem juxta
effecium gratiæ dicitur, ut est
illud : Novit Dominus qui sunt ejus. Et ad Mosen
ait
Deus : Novi te præ omnibus, et his quæ culpantur in
malis, qui novit
omnia testatur et dicit : Nunquam
novi vos; ergo lignum illud quod scientiam
permix
tam confusamque fructificat ex his est quæ nobis
interdicuntur a
Domino. Contrariis namque qualita
tibus fructus ille videtur esse conjunctus, qui
etiam
assertorem probatur habere serpentem : secundum
hanc fortasse rationem
quod malum non proponitur
nudum atque intectum, ut ipsum per sese juxta na
turam suam conspici queat; alioquin inefficax malitia
ipsa mansisset nullo boni
colorata figmento, per quod
is qui decipitur in
ejus attrahi desiderium possit.
Nunc autem permixta quodammodo mali natura est,
in alto quidern perniciem continens, veluti quasdam
locans apertas insidias.
In ea vero seductione quæ
non patet, boni quamdam imaginem præ se fert, bo
num namque videtur avaris et cupidis materiæ, iJ
est, auri color, sed radix omnium
malorum est ava-
rito. Quis autem in cœnum teterrimæ ac fœdissimæ
libidinis
rueret, nisi voluptatem bonum quiddam
acceptumque reputaret, ad passionis morbum
qua
dam pellectus illecebra ? Sic et cætera peccatorum
permixtam prorsus
habent differentiam. quæ acce
ptissirna primo putantur aspectu, et seductionis
fuco
pro bonis ab inconsideratis et imprudentibus appe
tuntur. Quia ergo
plerique id esse bonum quod sen
IUS lætificat
arbitrantur, et quædam est cognatio
nominis, seu veraciter existentis boni, seu
quod bo
num putatur, et non est, hac de causa concupiscen
tiam illam quæ
ad malum velut ad bonum pertrahit,
mali et boni scientiam Scriptura sancta
commemo
rat : dum scientia isla quemdam declaret affectum,
nec absolute
malum, quia boni superficie coloratum
est, ncc sincerissime bonum, quia mali in eo
delite
scit exitium, sed promiscuum, id est, ex utroque
perplexum,
interdicti ligni fructum esse testatur,
cujus gustum dixit ad mortem tangentes
attrahere.
Pene hoc evidenti et dogmate et voce proclamans,
quia quod vere
est bonum, simplex et unicum est,
a natura omnium alienum; malum vero varium at
que fucatum est, quod aliud quidem putetur esse,
aliud vero ipsa experientia comprobetur, cujus
scientia, id est
operationis effectus causa est mortis
et corruptionis exordium. Ideoque
praemonstrans
serpens fructum peccati nequissimum, non sicut sese
habet
naturæ malum evidenter ostendit (nequaquam
quippe homo seduceretur aperta
malitia), sed quadam
specie quod apparebat illustrans, voluptatemque per
sensus insinuans atque inferens gustui, transgressio
nem mulieri persuasit, sicut
Scriptura dicit: Et
vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum,
gratumque oculis ad videndum, et pulchrum ad con
trectandum ; et sumpsit de
fructu ejus atque comedit.
Esca autem illa mater torris hominibus facta est.
Nec est igitur permixta fructificatio. Manifeste nam
que sermo patefecit
intelligentiam, quemadmodum
boni et mali
scientia lignum illud appellatum esse
videatur. Sicut venenum melle circumlitum,
secun
dum id quod sensus mulcet insparsa dulcedo bonum
esse creditur,
secundum id autem quod sumentes
intercipit atque corrumpit, efficitur omni malo
de
terius. Ut ergo prævaluerunt adversus hominis vitam
venena mortifera,
tunc homo, magna res, magnum
que vocabulum, divinæque figuratio naturae,
vanitati,
sicut dicit propheta, similis jactus est. Igitur imago
Dei in his
quae optima in nobis intelliguntur proprie
cernitur; quaecunque vero in vita
nostra miseranda
videntur et tristia, divina prorsus similitudine pro
bantur aliena.
Sed non est ita robusta malitia, ut prævaleat divi
næ potentiæ, neque melior aut
perseverantior naturæ
nostrae inconstantia quam sapientia Dei. Non enim
possibile est ut mutabile hoc et convertibile tena
cius existat et firmius quam
ad ipsum quod jugitpr
permanet, et in bono sine ulla commutatione perdu
rat. Divinum igitur consilium prorsus incommutabile
semper est, mutabilitas autem
nostrae substantiæ nec
in malo retinet firmitatem. Quod enim semper mo
vetur, siquidem ad bonum tendit ejus accessus pro
pter infinitam rem quam
proficiendo consequitur,
nunquam terminabitur illius in anterior. progressio,
quia non poterit hujus quem quaerit ullum terminum
reperire, quo comprehenso
motus suus debeat quan
doque consistere. Si
vero ad contrarium deflectat
cjus intentio, ubi nequitiæ peregerit cursum, et ad
summum fastigium mali pervenerit, tunc jugis se
moventis impetus nullum
statum de sua natura repe
riens, ubi malitiæ spatia determinata cucurrerit, ne
cessario molum jam ad optima quæque convertet.
Cum enim malitia nullatenus
indeterminate promo
veatur, sed necessariis finibus includatur, consequen
ter mali terminus erit boni successio, et ita, sicut
dictum est, natura nostra,
quæ semper imnota esU
quadam regressione boni deinceps iter excurrit, me
moria malorum quibus aflecta est, ne rursus ad simi
lia recedat erudita. Iterum
ergo cursus noster erit
in bonis, propter quod necessariis, ut dixi, finibus
natura malitiæ probetur esse præscripta; et sicut
aiunt bi qui de rebus sublimibus disputant, superio
ribus mundi partibus
universum mundum luce com
pleri, tenebras autem ex umbra terreni corporis et
oppilatione generari; (et hoc quidem juxta figuram
corporis in modum sphæræ
collecti, et post tergum
solis radios coni instar excludentes accedere); solem
vero mullo quam terra est majoris magnitudinis
existentem, undique eam suis
in circuitu radiis am
bire juxta coni termioum emissiones luminis amo
ventem, ita ul si concedatur alicui quadam firtute,
mensuram illam in quam
extenditur umbra transire,
erit profecto semper in lumine, nullis occurrentibus
tenebris; sic arbitror et de nobis excogitari debere,
quod egressi fines
malitiæ, ut in summis fuerimus
feccatorum tenebris collocati, rursus versemur in
lumine post sæcula nullis comprehensa terminis,
vel
uti mensunam umbre bonorum superexcellentem
substantiam. Rursus ergo
paradisus, rursus omne
illud lignum, quod et bonum vita est, rursus imaginis
gratia et dignitas principatus. Nec milri videtur ho
rum quæ nunc ad vitæ
necessarios usus a Deo homi
nibus data sunt, sed quodam rei alterius spes repro
mittatur, cujus ratio ineffabilis approbetnr. Sed con
sequentia eorum quæ
discutimus prosequamur.
Fortassis enim quis ad dulcedinem tante spei co
gitalione succensus, grave onus
magnumque putat
esse dispendium, quod non ocius
ad illa bona perve
niat, quæ humanum sensum scientiamque transcen
dunt,
moleste ferens intercapedinem temporis, quæ
dilatione sui desiderata distendit.
Verum non angu
stetur sicut parvulus, modicam voluptatis morulam
impaticnter exspelans. Nam quia ratione et sapien
tia dispensantur universa,
necesse est qUæ'cunque
fiunt non sine ratione et sapientia contineri. Dicis
itaque mihi : Quæ est ista ratio, per quam non datur
statim id ad quod dcsideratur
ab hac vita molestissima
pervenire, sed certis præfinita temporibus gravis hæc
et temporalis conversatio totius consummationis
terminum sustinet, ut tunc
humana vita, veluti qui
busdam absoluta repagulis, quieta rursum ac libcra
a l beatum et impassibilem statum futuræ contempla-
tionis occurrat ? Sed ad hæc. utrum veritati propin
.quet ralio, de his
quæ perquiruntur ipsa evidenter
veritas noverit; quod autem nostram subit
intelligen
tiam tale est. Dico etenim sermonem primum rur
sum assumens quo
dixerit Deus : Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram : imago
quippe
Dei perfecta in omni humana natura modum perfe
ctionis est
consecuta. Adam vero necdum formatus
est, terrena vero conditio juxta quamdam sui
nominis
expressionem dicitur Adam, ut asserunt qui Hebrææ
linguae periti
sunt. Idcirco et Apostolus patria voce,
iJ est, Israelitarum sufficienter
instructus, hominem
de terra terrenum nominat, velut in Græcum sonum
Adx
vocabulum transferens. Factus est igitur ad
imaginem homo universalis, si natura
Deo simillima,
et factus est ab omnipotenti
sapientia non pars to
tius, sed omnis naturae simul plenitudo. Vidit autem
quia omnes fines continet, sicut Scriptura commemo
rat, quia in manu ejus omnes
fines terra!; vidit qui
novit orania antequam fiant, divina scientia cuncta
complectens, quanta juxta numerum in singulos fu
tura esset humanitas. Et quia
pariter quoque vidit
figmentum ad malum nisus habere proniores, et quod
ab
angelica dignitate sponte defluens, communi na
turæ humillime necteretur, idcirco
quiddam de irra
tionalibus imagini suae permiscuit. Non enim est in
illa
divina et beatissima natura differentia maris et
feminæ, sed quamdam proprietatem
irrationalis, ut
dixi, formationis ad hominem transtulit, nequaquam
Iuxta
creationem illam sublimissimam multiplica-
tionem nostrae generationis instituens. ( Non enim
quando ad imaginem Dei fecit)
tunc crescere. mul
tiplicari homines imperavit, sed quando fecit mas
culi
et feminæ differentiam, tunc ait: Crescite et mul-
tiplicamin;, et implete terram,
quod non est divinae
naturae, sed irrationabilis proprium , sicut historiæ
textus ostendit, quæ primitus hic de irrationalibus a
Deo prolata fuisse
significat. Quod si prius differen
tiam masculi fecisset in aobis et feminae, et
per hanc
vocem qua dictum est: Crescite, vim multiplicationis
homini
contulisset, nequaquam generationis hujus
indigeremus specie, per quam
irrationabilia contem
plantur. Quia igilur ante contemplatus est virtute
præscientiæ suæ Deus plenitudinem hominum per
animalem procreationem ad vitam esse
venturam,
qui cuncta ordine et ratione
dispensat, hanc homini
generationis speciem necessariam condidit, quae ad
humilitatem naturae nostræ proclivior foret, quam
vidit antequam fieret, qui
futura tanquam præsentia
contuetur. Idcirco ad creationem hominum mensu
ram
quoque temporis ante disposuit, ut juxta com
morationem prædestinatarum in hoc
mundo anima
rum simul et mora temporis tenderetur, et tunc ip
sius
temporis fluens motus tandem aliquando consis
teret, cum jam in eo humanum genus
oriri non pos
set. Consummata ergo gcneratione hominum, simul
quoque tempus
deliciet, et sic restitutio fiet omnium,
in qua universali transformatione
commutabitur ge
nus humanum, a corruptibili et terreno statu ad im
passibilem transiens et æternum, quod mihi videtur et
sanctus Apostolus ad Corintbios stationem subitam tem
poris, et
econtrario resolutionem rerum praedixisse
mobilium, in quibus ait: Ecce myaterium
vobis dicoromnes
quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in mo
mento,
in ictu oculi, in novissima tula. Cum enim pleni
tudo, ut arbitror, humanæ naturæ
juxta præscitum a
Deo modum ad suos venerit terminos, quibus ad in
crementum numeri animarum nihil ulterius desit, in
momento temporis eorum quæ sunt
commutationem
fieri docuit, momentum nominans et ictum oculi illius
temporis
individuum et sine ulla distantia terminum,
ita ut nequaquam possibile sit juxta
novissimum et
supreraum quidquam plus celeritatis accedere, pro
pter quod
multa pars extremitati relinquetur, quæ
hanc circumactam commutationem in morte
possi-
deat, sed mox ut resurrectionis
insonuerit tuba, quæ
tunc excitatura est mortuos, et his qui in vita re
perti fuerint juxta similitudinem eorum qui de
mortuis resurrexerint immutatis, ad
incorruptionem
pariter venient, ut jam nequaquam deorsum preman
tur
corporeo pondere, nec eos moles terrena deti
neat, sed sublimiter in aera
perferantur. Rapiemur
enim, inquit Apostolus, in nubibus obviam Domino
in
aera. Et ita semper cum Domino erimus. Igitur
exspectamus tempus illud, quod nunc
necessario
humanis incrementis extenditur. Nam et Abraham,
et qui cum eo
patriarchae sunt habuerunt quidem
desiderium videre bona Domini, nec quiverunt
coe
lestem patriam perquirere, sicut idem dicit aposto
ius : scd tum adhuc
gratia spci sunt constituti, Deo
pro nobis melius providente, juxta ejusdem
beati
Pauli vocem , ne sine nobis consummarentur. Si
igitur illi dilalionem
hanc æquanimiter pertulerunt,
qui de longe spe sola atque fide cernentes bona Do
mini et salutantes ea, sicut testatur Apostolus, cer
tam sperandarum rerum
jucunditatem in eo tantum
modo collocarunt, quod fidelem promissorem con
fisi sunt, quid hos plures convenit æstimare, quibus
forstan nec ad meliorem spes
ex vitae potest quali-
Late suppetere? Defecit et præ desiderio prophetæ
anima, qui per psalmodiam amoris sui magnitudinem
conlitetur et dicit: Concupiscit
et deficit anima mea
in atria Domini, et si eum in extremis projici con
tingat, id postulat, tanquam majus sit atque præstan
tius, in illis esse
novissimum, quam primum in ta-
bernaculis
peccatorum. Verumtamen dilationis erat
patientissimus, beatificans quidem illam
conversa
tionem brevemque participationem ejus millibus
præsentis temporis
anteponens. Melior enim est, in
quit, dies una in atriis tu s super millia. Sed
tamen
necessariam dispensationem eorum quæ geruntur
non ægerrime terebat.
Idonea vero res ad heatitu
dinem constat hominibus, quod bona sperare non
desinant; idcirco idem propheta in line ipsius psalmi
ponit et dicit : Domine Deus
virtutum, beatus homo
qui sperat in te. Non itaque convenit parvam curam
eorum quæ ventura sunt angusto pectore retinere.
Sed ne potius a promissis
excidamus, studium nos
oportet impendere. Quemadmodum enim si quis me
inexpertu it rudemque præmoneat, quod æstatis tem-
pore fructuum fiat opulenta collectio, et replebuntur <
quidem liorrea
frugibus, mensa vero copia ipsius
ubertatis ciliis erit referta quamplurimis,
vanus
profecto videbitur, si adventum tem oris anticipare
festinet, qui
debet utique primum semina spargere,
fructusque sibi diligentia ipsa praeparare,
velit nolit.
Tempus enim sicut præfixum est veniet, quod non
similiter
excipient hi qui sibi provident abundantiam
frugum, et qui omni apparatu vacui
hora ipsa fue
rint comprehensi: sic et nobis arbitror expedire, cum
sit
omnibus patefactum prædicatione divina quæ
nunc geritur, futurum tempus nostre
commutationis
insistere, non tempora discutere quæ ventura sunt,
quia non
esse nostrum ait Scriptura nosse tempora
vel momenta, neque cogitationes aliquas
exquirere,
quibus a spe resurrectionis anima
debilitata lasses
cat. Std si qua credulitas eorum quæ promittuntur
in
nobis est, debemus, conversationis optimæ stu
diis inhærentes, futuram gratiæ
antiquitatem ipsam
venerabilem æquanimiter opperiri.
Si quis autem mundi cursum qui nunc est quadam
scse lege moventem conspiciens,
per quam spatium
Labitur temporale, nequaquam dicat mobilium ces
sationem
quæ prædicta est posse contingere, mani
festum est bic quod nec in principio
factum a Deo
cœlum terramque fateatur. Qui enim principium mo
tus credit,
de fine omnino non ambigit : qui vero
finem non
recipit, contat eum nec initium accepisse.
Sed sicut fide aptata esse sæcula
intelligimus Verbo
Dei, sicut Apostolus ait, ut -ex invisibilibus visibiia
fierent, eadem fide utemur de Verbo Dei, qui neces
sariam eorum quæ sunt
translationem fore prædixit.
Quo autem id fiat modo, curiosi est quærere. Nam
et ibi perfecta esse quæ videntur, ex invisibilium fide
percipimus,
inquisitionem incomprehensibilium trans
euntes : quinimo cum de multis ignorare
nos sermo
commoneut, non parvam satisfactionem de rerum
credendarum
ambiguitate concessit. Liceret enim
contentiosis et ibidem quibusdam
argumentationibus
fidem consequenter evertere, ne de materiali con
ditione
vera esse putetur oratio quam sancta Scri
ptura pronuntiat, omnia quæ sunt, ex
Deo esse con-
firmans. Qui vero contraria
ratione nituntur, coaeter
nam Deo dicunt esse materiam, talibus argumentis
suum dogma fingentes : Si simplicis Deus naturæ est,
sine materia utique et sine
quantitate, et sine mole, et
sine compositione est, cujuslibet figuræ
præscriptionis
alienus existens. Omnis autem materia in spatiorum
distentione perspicitur, comprehensionem sensuum ne.
quaquam prorsus effugiens,
quæ in colore ac figura,
mole quoque et qualitate et impressione vel duri
tia, ac reliquis similibus rebus agnoscitur : quo
rum nihil in natura divina
potest penitus inveniri.
Quod ergo machinamentum est, ut ex eo quod
nulla
distantia præscribitur, natura procedat, quæ
distantiis continetur? Si enim hæc
exinde credun
tur existerc, certum est quod inhærere illi , ct
juxta ineffabilem rationem, sic in generationis ordi
ncm pervenisse putanda sunt. Si autem in eo res est
materialis, quomodo
materialis ipse non est, qui in
se materiam continet ? Similiter autem, et omnia
quibus materialis natura figuratur : si ideo ergo cre
ditur esse quantitas,
quomodo sine quantitate est
Deus? Si in eo quod compositum est, quomodo ipse
simplex et sine compositione est ? Unde eum aut
materialem esse necesse est, quia
ex ipso subsistere
materiam ratiocinatio ipsa compellit. Aut si quisquam
hoc
refugit, extrinsecus introductam esse materiam
ad constitutionem universorum
nihilominus aestima
bit. Si igitur extraneum erat, aliud præeter Dominum
fuisse constabit, qui simul intelligatur secundum ra
tionem perennitatis cum
ingenito substitisse, ita ut
duo principia
pariter ingenita ratiocinatio colligat,
ejusscilicet qui artificiosius operatur,
et qui hancdisci
plinabilem formam bujus operationis excipiet. Si qui!
autem veluti necessitate compulsus, supponat sempi
ternam omnium conditorum
materiam, quam tunc
Manichæus suorum dogmatum favorem defensionem
que
reperiet , qui materialem causam juxta ingeniti
ingenerationem bonae naturæ
coxquare contendit ?
Sed nos audientes ex Deo esse omnia, Scriptura di
cente retinemus, et qualiter ex Deo sint, quia super
intellectum nostrum est,
nequaquam curiose perqui
rimus, divinam naturam creatricem credentes esse
cunctorum, cum et quod ratio erat constituit, et con
stitutum jam in quam
volucrit quantitatem mira
commutatione perquireret. Consequenter ergo arini.
tramur ea qua sunt ad illam institutionem quas
nec-
dum est, divinæ virtutis voluntate posse subsistere,
si et
consummationem rerum ad ipsius polentiam
referentes, in nullo disciplinæ nostræ
rationem pro
pter id quod dicere credimus, assumeremus, quamvis
possemus
quadam inventione verborum suadere illis
qui de materia cuntentionibus disputant,
ne auderent
facile disputationi nostræ deinceps obviare.
(Caput subsequens ad hunc librum non pertinet,
sed e libro de Elementis huc ex
argumenti similitu
dine fortassis irrepsit, quo loco quartum caput est.;
Aristoteles autem quintum inducit corpus, æthe-
reum, inquam, quod in circuitu fertur. nolens cœlum
ex quatuor elementis
generatum esse ; in circuitu
autem ferri dicit hoc quintum corpus, quod circulari
circumgyratione moveatur, quod Plato ex igne et
terra constare manifeste
disserit, ita inquiens : Cor
poreæ speciei, et visibile et tangibile, quod sit,
esse
oportet, sine igne autem nihil unquam visibile fiet,
neque sine solido
tangibile, at solidum nequaquam
absque terra existit. Proinde ex igne et terra
hujus
Universi corpus inchoans Deus fecit, duo autem sine
tertio bene
consistere nequeunt, vinculo enim utrum
que coagmentanti opus est; vinculum vero
optimum est,
quod ct se ipsum et quæ colligantur quam maxime
unum efficit;
hoc autem convenientissime proportio
nata est periicere, vinculum dicens media
duo ele
menta ex hujusmodi proportione
assumpta. At qui
Hebræorum doctrinam colunt, de coelo et terra eva
riant,
nam hi quidem fere omnes ex nulla præcedente
materia genitum esse cœlum et terram
dicunt, quia
Moses ait : In principio fecit Deus cælum et terram.
Apollinarius autem vult ex abysso fecisse Deum cœ
lum et terram; verum abyssi ut
genitae, Moses de ge
n ratione cæli non meminit. In Job autem. dictum
eat
quod fecit abyssum ; ex hoc igitur censet omnia
alia gencrata esse; non tamen
ingenitam vult, sed
ante cuncta corpora productam eam esse, et præsum
psisse a conditore ad aliorum subsistentiam mani
festationem. Undc abyssi
hoc se habeat, nihil
refert. Nam et ita omnium Deus
conditor ostenditur ex non entibus fecisse omnia.
Adversus eos vero qui unum solum elementum
esse
astruunt, terram, ignem, vel aerem, vel aquam, quæ
ab Hippoc rate dicta
sunt sufficient. Si enim dun
taxat unum esset, nunquam doleret homo, neque
enim esset a quo doleret si unum existeret; quod si
doleret, undenam esset quod
sanaret ? Oportet autem
ægrum cum sensu transmutari. Si vero unum solum
esset elementum, non existeret utique in quod trans-
mutaretur; non transmutatum
autem, sed manens in
se ipso, nequaquam doleret, etiamsi sensibile foret;
at
quod patitur ab aliquo pati necesse est. Si itaque
unum modo esset elementum,
præter illius qualitatem
nulla alia foret a qua pateretur animat; quod si ne
que transmutari, neque pati quiret, quonam pacto
dolerct ? Ostendens igitur
hoc inpossibile esse, ex
confesso inducit : Si
autem doleret, undenam esset
quod sanaret? Nunc autem non est unum quod sanat,
sed multa; minime ergo ex uno elemento constituitur
homo. Cæterum ex quibus
ipsi conantur proprium
quisque communire dogma, his maxime ostenditur
quatuor esse elementa; etenim Thales aquam solam
dicens elementum, demonstrare
nititur reliqua tria
ab hac generari, nam hypostasim ejus terram fieri
quod
aere, ignem. Anaximenes vero aerem solum ponens,
oslendere quoque tentat alia
elementa ex aere pro
duci. Heraclitus item et Hipparchus Ponticus ignem
afferentes , iisdem demonstrationibus utuntui. Cum
itaque et hi dicant ignem
aliorum elementorum esse
generativum, et iste similiter aerem, ille vero aquam,
manifeste liquet quoniam omnia elementa
vicissatim
se transmutant, inque se invicem vertuntur, quod
libet horum
elementum esse nece sario consequitur.
Quodcunque enim quatuor elementorum
absumpseris,
et hoc ab alio fieri comperietur.
Non enim juxta eorum quæ per consequentiam
reperiuntur materiæ fertur opinio quae
ex intelle
ctuali hanc quoque sine materia existere pronuntiat.
Omnem
namque materiam quibusdam subsistere
qualitatibus invenimus, quibus si privetur,
nulla ra
tione poterit comprehendi. Sed enim unaquæque
qualitatis species
subjecta ratione dividitur. Ratio
autem intellectualis est, nec est ejus
corporalis in
specto : ut puta sit in
contemplatione nostra propo
situm animal aliquod, vel lignum, vel quid aliud,
quod
materiali constitutione subsistit, multa de eodem sub
jecto
cogitationis discretione perpendimus, quorum
singula quæ simul inspecta sunt, sine
permixtione
aliqua ratione et ordine continentur. Alia namque
coloris est
ratio, et alia ponderis, quantitatis. Item
et qualitatis alia, et alia nihilominus
tactus ; nam mol
lities et bipedale et reliqua quæ dicta sunt, nequc
sibi
invicem, neque corpori ulla similitudinis ratione
consentiunt. Singulis enim
propria quædam ratio in
terpres adjuncta est, nulli earum quæ in subjecto
suo cernuntur qualitati communicans. Si igitur in
telligibilis quidem color,
intelligibilis etiam figura,
nec non et quantitas caeteraque hujusmodi proprie-
tatum; horum vero singula si auferas a
sabjecto,
etiam ratio corporis tota dissolvitur : consequens est
ut quorum
absentiam resolutionis corporis causam
esse cognoscimus, horum conventum atque
concur
sum perficere materialem naturam aestimare debea
mus. Sicut enim
corpus non est color aut figura, aut
distantia aut pondus, aut reliqua
proprietatum, cui
cunque adsunt, ad horum singula, sicut diximus, cor
pus
esse non possunt, sed aliud quid practer corpus
juxta suam proprietatem esse
monstratur : ita econ
trario ubicunque memorata concurrunt, substantiam
perficiunt corporalem. Etenim si intellectualis borum
probatur inspectio,
intellectualis autem divina natura
est, nihil incongruens ex incorporea natura
intelli
gibili has occasiones ad corporalem generationem
posse subsistere, cum intellectualis quidem
natura
intelligibiles potentias faciat, earum vero conventus
in invicem
materialem naturam ac generationem
consequenter educat. Sed hæc in transcursu
discussa
sunt. Nobis autem rursus ad fidem ratio tota referenda
est, per
quam ex non exstantibus omnia substituta esse
didicimus, et rursus in alium
quemdam transmutanda
statum Scripturis venerabilibus edocti minime dubi
tamus.
Sed forte quispiam corpora jam soluta conspiciens,
et pro modo suarum virium
divinam perpendens ra
tionem. resolutionem impossibilem esse fateatur et
stare quae moventur, imo et surgere quae modo
non
moventur, fieri non posse pronuntiet. Sed quicunque
est ille primum
quidem et maximum de resurrectione
veritatis accipiat argumentum, quod prædicator
ejus
probetur omni fide dignissimus, eorum vero quæ
dicuntur fides ex his
quæ prædicta ac completa sunt
suam rctinet firmitatem. Quia vero plures nobis di
versosque sermones divinae Scriptune commendavit
auctoritas, facile reor
utrum falsa an vera sint ea
quae dicta sunt ex his quæ jam completa sunt explo
rare, et per illa hoc quoque dogma resurrectionis
inspicere. Nam si in aliis
rebus falsi sermones et pro
cui a veritate monstrantur, nec hoc extra mendacium
esse cognoscitur. Si vero caetera omnia vera, expe
rientia ipsa testante,
consequens est per ista veram
prædicationem
resurrectionis existere. Quapropter
unius vel duorum de his quæ sunt prædicta
memore
mns, simulque eorum proferamus eventum, quatenus
agnoscere possimus
utrum vcritali oratio nostra re
spondeat. Quis igitur ignoret qualiter antiquitus
flo
ruerit Israeliticus populus, omnibus se propemodum
mundi potestatibus
efferens, qualia eorum regna erant
in urbe Hierosolyma quales muri vel turres,
templi
quoque quanta magnificentia, ut etiam discipulis
Christi viderentur
miraculo, ipsumque Dominum
precarentur attendere. Sicque erant ex his quæ cer
nebant stupore admirationis affecli, ut sancti Evan
gelii declarat
historia, dicentes : Qualia opera, qua
lesque essent ædificationes' Dominus autem
futuram
loci desertionem et pulchritudinis illius exterminium,
his qui in præsentiarum nimis admirabantur insinuat,
nihil eorum quæ videbantur post paulum dicens esse
mansurum. Sed et tempore
passionis, cum eum mu
lte. es sequerentur plangentes atque lamentantes
quod
damnatus esset iniqua sententia (necdum enim
dispensationem eorum quae gerebantur
intelligere
poterant), consilium præbuit, et pro his quae circa se
flebant
quiescerent, quia lacrymis digna non essent,
differrent autem lamentationes vel
planctus in tem
pu- illud quo veras exprimerent, cum civitas eorum
premeretur ab obsidentibus, et in hoc angustiarum
et calamitatis venirent, ut
beatum tunc qui non esset
natus eo tempore testarent. In quibus etiam scelus
illud, quod suos pro fame filios vorarcut, pronuntiavit
verbis dicens in diebus
illis sterilem quæ non pareret
esse felicem.
Ubi igitur illud regnum, ubi templum,
ubi murorum et turrium celsitudo, ubi
Israelitarum
illa potentia? Nonne illi quidem per omnes fere terras
alius
alibi videntur esse dispersi, et cum eorum sub
versione regnum quoque est
destructum? Videtur
autem mihi haec et horum similia Dominus non ipsa
rum
rerum gratia ante dixisse, (quid enim lucri au
ditoribus afferret corum quae
erant eventura cognitio,
quæ etsi ante nescirent experientia ipsa cognosce
rent?) sed ut per hæc nunc de rebus maximis Uides
consequenter haberetur. Nam
testificatio quæ in istis
operibus constat, in illis quoque veritatis esse pro
batur ostensio. Quemadmodum si quis agricola virn
seminum inexperlo
referens, ab eo minime credatur,
sunicit ei ad probationem veritatis in uno
seminis
grano eorum demonstrare potentiam, ut
de reliquis
ejus firma probetur asserlio; qui enim viderit unum
granum, ut
pula tritici, aut hordei, aut alicujus
cæterorum quae in medicinæ mensura esse
conti
gerit, posteaquam depositum fuerit terræ visceribus,
in spicam
surgere, ex hoc uno jam de cæteris dubi
tare non poterit, ita mihi de mysterio
resurrectionis
testimonium videtur idoneum ipsa veritas prædicta et
completa
factorum, seu potius ipsius jam resurre
ctionis experientia, quam non tam verbis
quam rebus
instructi percepimus. Nam quoniam magnum aliquid
et supra fidem
erat de resurreclione miraculum,
Dominus ab inferiore signo virtutis incipiens,
paula
tim fidem nostram ad celsiora quibusdam processi
bus assuescit.
Sicut enim quædam mater competen-
ter parvulum
lactans interim aes ubera teneris
immulget, ast ubi producere dentes coeperit,
offert
ei panem, non, sicut est, durum aut rigidum, ne ibi
soliditas
exasperet mollitiem gingivarum, sed man
dens propriis dentibus mordificat, et
viribus parvuli
cibum præparat congruentem, deinde juxta profectus
ætatis ei
qui erat mollioribus assuetus escas præpa
rat fortiores ; sic humanam
pusillitatem Dominus
velut imperfectam infantiam tantis alendo miraculis
atque regendo per eam quæ desperata decumbebat
ægritudine, ei virtutem
resurrectionis informat, quae
res ad consummandum erat quidem miserabilis, sed
non talis ut minime fieri posse crederetur. Imperans
enim febri quae
fortiter socrum Simonis exurebat,
tantam mali causam sic e vestigio transtulit, ut
sine
mora consurgens ministerium posset
exhibere præ
sentibus, quae sperabatur protinus esse moritura.
Post hæc
parumper virtutis adjiciens, reguli filium
languentem sub professo periculo
sanavit. Sic enim
narrat evangelica historia : Incipiebat enim mori, pa
tre
vociferante ac dicente : Descende, Domine, prius
quam moriatur puer; operator
item resurrectionis ejus
qui credebatur esse moriturus miraculum potentia
præstantiore perficiens, ut nec veniret ad locum, sed
eminus custoditus vitam
puero præcepti virtute trans-
mitteret; deinde nos consequenter erudiens, ad
virtu
tum sublimiora perducit. Nam ad filiam principis
sponte perveniens
occasiones itineris præstitit, ut et
sanitas ejus quæ laborabat profluvio
sanguinis vulga
retur, et tanta mora temporis mors prævaleret ægro-
tanti, sed nunc anima separata de corpore,
turbatis
que clamoribus luctuosis his qui casum planctibus
efferebant,
veluti e somno puellam imperativo ser
mone resuscitavil ad vitam. Via quadam et
conse
quentia fragilitatem humanam ad majora sustollens,
rurs s hæc quoque
miracula solita virtute transcen
dens celsiore potentia, iter facit hominibus quo
fidem
resurrectionis admitterent. Civitatem quamdam Naim
nomine in Judxa
esse sacra Scriptura commemorat.
In hac fuit viduæ cujusdam unicus filius puer,
non
puer talis qui computaretur in parvulis, sed ex pue
ritia in juventutem
jani jamque profeccrat. Unde et
juvenem illum sermo coelestis appellat, plura
paucis
insinuans. Lamentatio magna est ipsa relatio : Erat,
inquit, vidua
mater defuncti. Perspicis pondus cala-
mitatis,
quomodo passionem brevitcr extulit. Quid
enim est quod dicitur? Quia non erat
etiam spes ulla
qua posset filios recreare, tanteque levamen orbita
tis
assumere. Vidua quippe erat, nec habebat alterum
quem pro defuncto conspiceret.
Nam partus ei exsti
terat singularis. Quantum vero hoc malum sit, facile
omnes intelligunt, qui Daturæ jura cognoscunt. Solum
hunc in doloribus noverat,
solum suis lactaverat
uberihus, solus illustrabat ejus convivium, totiusque
doloris, solus erat causa lætitiæ, cum luderet aut ali
quid ageret, cum
institueretur aut ornaretur, cum
coævis in processionibus, in palæstris, in
conventibus
jungeretur, omne quidquid matris oculis dulce pre
tiosumque
suberat, solus unicus offerebat. lamque
nuptiale tempus advenerat, stirps
videbatur generis,
ramusculus successionis,
baculus senectutis et ætatis
incrementum. Erat et altera lamentationis occasio.
Qui enim juvenem retulit florem simul qui marcuerat
indicavit, cujus adhuc
vultus lanugine vestiretur, et
genarum decor grato fulgore nitesceret. Quid igitur
super ejus obitu mater pertulit, quanto viscera ejus
igne perusta sunt? Quam
copiosissimas et amarissi
mas super eum lacrymas fudit ? Tabescens quodam
modo et cadaver ejus amplectens, ne properaretur
sepultura ejus, tantoque casu
satiari desiderans, diu
longas in fletu voces emittere cupiebat, ita ut omnes
audientes moveret ad luctum. Nec hoc praetermisit
enim sancta relatio.
Videns, inquit, eam Dominus,
misericordia motus est, et accedens tetigit loculum ;
qui autem portabant steterunt; et dixit defuncto : Ado-
lescens, tibi dico, Surge, et protinus eum viventem
matri instituit, nunc non in parva mora atque distan
tia, quamvis nondum
sepulti, tamen sepulturæ vicini,
vita Domino resurrectio mortui, equidem miraculum
majus, sed aequale prorsus imperium. Adhuc autem
magnificentius promuntur
signa virtutum, ut magis
ac magis propinquetur illi rei qua videtur de mor
tuorum resurrectione dubitari. Infirmatur quis de
familiaribus Christi nomine
Lazarus, quem Dominus
quamvis amicum idcirco distulit visitare, et ab ægro
tante procul abfuit, ut, absente vita, mors aditum re
periret, et per
infirmitatem quod suum erat efficeret.
Indicat discipulis quid in Galilæa
contigerat Lazaro,
et quod illuc sibi properandum esset, ut eum susci
taret
a mortuis. Illi vera propter Judæorum sævitiam
memorata loca declinabant, exitiale ac periculosum
putantes rursus in Judæam
pergere, et inter homici.
das impiosque versari, et ideo remorantes atque dif
ferentes, ne ibidem reverterentur tempora protruhe
bant. Obtinuit imperium
Domini, eoque proficiscente
discipuli subsequuntur, ut in Bethania primitias uni
versalis quodammodo resurrectionis inspicerent.
Quartus erat jam sepulto
dies, cunctaque videbantur
erga busta pe:soluta; constabat corpus in monumento
depositum, et, quod erat consequens, jam timore dis
tentum corruptionis
interitu solvebatur. Sanies enim
in terram ipsa necessitate defluebat, fugienda
procul
dubio res, cogente natura, id quod resolutum fuerat
fetor teterrimus
exbalabat. Hoc autem factum est ut
generalis resurrectionis opus, quod ab infid
libus
minus creditur, manifesti miraculi
ostensione pro
barclur. Non enim quis elevatur ex ægritudine, nec
in
extremis locatus retinetur in vita, nec parvula
nuper mortua suscitata, nec
monumento proximus ju
venis suum ferelrum dcserit, sed vir primatus pu-
Ire
cens atque diffluens, ita ut nec sororihus ejus
esset tolerabile ut Dominus
propinquaret monu
mento, propter insitam molestiam jam resoluto ca
davere:
una tamen voce vivificatus, fidem facit præ
dicalori, quae spem resurrectionis
anirmat. Hoc est
quod de universis in commune credamus, quod in
partibus
experientia ipsa didicimus. Sicut enim uni
versali resurrectione dicitApostolus
ipsum Dominum
de coelo descendere in jussu et in voce archangeli et
in tuba
Dei, ut ad incorruptibilitatem mortuos excitet,
ita et nunc mortem veluti somnum quemdam imperio
dominicæ vocis, is qui erat in
monumento discutiens,
et corruptionem quae de morte provenerat a se longe
secludens, integer atque perfectus exilit de sepulcro,
nec ipsis vinculis quibus
erat astrictus ad gradien
dum omnino prohibitus. Parva haec æstimas ad fa
ciendam fidem quod resurrectionem fore credimus
mortuorum ? An quaeris et ex aliis
hanc tibi firmari
deberi sententiam ? Non mihi videtur frustra his qui
erant
Capharnaum veluti ex persona eorum dixisse
Dominum : Utique dicitis mihi hanc
parabolam : Me
dice, cura leipsum. Oportebat enim, ut quod in alio
rum
corporibus fecerat resurrectionis miraculum,
innotescens in se ipso juxta id quod
homo esse di
gnatus est, approbaret, multis sperum modis præ i-
cationem suam eliam propria morte confirmans. Vi
disti puellam nuper vivere desinentem, juvenem quo
que propinquantem sepulcro ,
nec non et Lazarum
pene resolutum, omnes aequaliter ad vilarn una jus
sione
vocali sunt; queris et eos qui ad mortem per
sanguinem et vulnera pervenerunt, ne
quis forsitan
in hoc defectus sit, quominus gratia cuncta vivili an
tis
appareat. Cerne clavis Domini manus esse
fixas, cerne
latus cuspide perforatum, circumfer ni
gitos tuos per aperturas clavorum, mitte
manum in
vulnus quod ex lancea constat effectum; conjicis forte
quantum ad
interiora cuspidis acumen penetrare
potuerit ex latitudine cicatricis ejus; libet
metiaris
ingressum, plaga etenim ipsa impulsu virilis manus
effecta, quantum
in altum descenderit, ostendit evi-
denter. Si igitur sic affectus resurrexit a
mortuis,
opportune illud Apostoli proferimus: Quomodo quidam
dicunt in vobis
quia resurrectio mortuorum non est ?
Quia igitur pronuntiatio omnis Domini vera
monstra
tur ipsa testificatione factorum, id enim non tantum
verbo
didicimus, sed opere ipso manifestam promis
sionis ejus spem per eos qui jam ad
vitam de resur-
recitone venerunt nos accepisse gloriamur, quæ jam
incredulis ulla remanebit occasio ? Nonne renuntian
tes bis qui per philosophiam
et inanem fallaciam
despicere simplicitatem fidei moliuntur, purissimam
confessionem spei nostrae retinebimus in parvo, di
centes ad prophetæ modum
gratiæ ip6ius, cum dicit
ad Dominum : Auferet spiritum ipsorum el deficient,
et in pulverem suum revertentur; emitte Spiritum tuum
et creabuntur t et renovabis faciem terræ, quando et
lætari Dominum in
operibus suis affirmat, cum defi
cient peccatores a terra. Quomodo enim quis pec
cator ultra vocabitur, cuin jam peccata esse non
possint?
Sed sunt quidam qui humanarum cogitationum
defectu, ad mensuram nostram divinam
potentiam
Judicantes, quod ipsi capere nequeunt, nec Deo esse
possibile
confirmant. Ostendunt enim nobis antiquo
rum reliquias mortuorum prorsus
absumptas, et quas
ignis redegit in cineres, et super hæc bestias quae
vescuntur carnibus, huic rationi admovere mon
strantur, et piscem qui carnem hominis naufragio
pereuntis in suum trajicit
corpus, et hunc rursus
effectum hominis escam, atque in comedentis quan
titatem per digestionem esse conversum, multaque
alia nimis inepta, et magni Dei
virtuti atque magni
ficentiæ prorsus indigna ad eversionem veri dogma
tis
proferunt; tanquam non possit Deus per hæc ea
dein rursus ex consummatione quod
est proprium
hominis reformare. Sed nos in brevi prolixos vanis
jimae
rationis eorum succidamus excursus, confiten
tes resolutiones corporis in ea
fieri pro quibus con
stat, nec solum terram, juxta divini sermonis aucto
citatem, in terram reverti, sed et aerem atque humo
rem suæ simillimæ portioni
restitui, et singula quæ in
nobis sunt, ad
originemque propriam commigrare.
Et licet volucribus carne vescentibus, licet
feris carne
vescentibus humanum corpus tradatur in cibum, eis
que his
casibus misceatur, licet sub dentibus piscium
veniat, et per ignem in vapores
convertatur et pul
verem, uhicunque juxta suhjeclam rationem quis cir
cumtulerit hominem, intra hunc mundum eum esse
necesse sit, quem Dei manu
contincri vox instruit
divinitus inspirata, cum di.it, quia in manu ejus sunt
omnes fines terræ. Quod si tu non potes ignorare
quæ tuo palmo contineas,
opinaris scientiam Dei,
qua est tua virtute superior, eorum quæ virtutc di
vina manu continentur id quod certum ea minime
perscrutari?
Sed forsilan ad elementa totius mundi respiciens,
difficile putas statum nostrum
ad cognatum elemen
tum aeris attractum, calidum quoque et humidum,
atque
terrenum nostre substantiæ similiter propriis
partibus immixtum, iterum de communi
singulis quod
cst proprium posse restitui. Proinde tu vel exemplis
humanis
non cogitas hoc quoque divinæ virtutis
fines non posse transcendere. Vidisti
profecto alicubi
in commorationibus hominum communem gregem
simul in commune
pascentem, sed cum rursus grex
per possessores
dividitur proprios, seD consuetudo
locorum, seu signa pecoribus imposita, quod
suum
est restituit singulis ? tale quid et de temetipso pcr
tractans,
minime ab eo quod decet aberrabis. Deni
que cum nalurali vinculo atque charitate
circa corpus
suum quod inhabitavit anima detenta sit, inest ei la-
-Lens
quædam permixtio quam nunc habent invicem
affectio quædam atque cognitio, veluti a
natura qui.
busdam signis impositis, per qua; communitas incon
fusa
permanens discernatur proprietatibus singulo
rum. Cum igitur anima cognatam atque
propriam
rem ad semetipsam rursus attraxerit, quis, oro, labor
divina
praesertim non prohibente natura virtu
tem, ut sua rursus in se conveniant, et
ineffabili
quadam naturæ concursione ad propria quæque con
tendant ? Quod
autem animæ et post resolutionem
signa quaedam
conformationis nostræ permaneant,
ostendit illa disputatio quæ apud inferos facta
est,
quando corporibus jam sepulturæ traditis, animabus
inhæserat quædam
notitia corporalis, per quam et
Lazarus agnosci, nec dives potuit ignorari. Nihil
ergo
extra rationem est, si credatur et communi proprie
late resurgentibus
redire corporibus, et maxime id
animadvertit qui naturam studiosius investigare
cu
ravit. Non enim per omnia fluunt atque commutantur
ea quæ nostra sunt;
alioquin incomprehensibilia
prorsuS existerent, nullum stationem habentia per
naturam. Sed diligentius explorata ratione, videtur
eorum quæ in nobis sunt
aliquid stare, aliud vero
mutatione defluere. Corpus enim per incrementa de-
trimentaque mutatur, veluti vestes quasdam per æta-
tes quasdam se induens consequentes; stat autem
per omnes has mutationes
species inconvertibiliter,
in se signa quæ sibi semel a natura sunt impressa
non descrens, quibus per universas corporis muta
tiones suam notitiam retinet.
Subtrahenda est autem
huic rationi illa permutatio quæ speciei aliqua oc
casione conjungitur; nam veluti alienam quamdam
personam fœditatem sumit species,
quam per lan
guoris incommoda sustinet, qua ratione quadam sub
lata, sicut
a Naaman Syro, vel ab his quos Evange
lia referunt, rursus species quæ sub
passione latebat,
in suam notitiam revertitur sospitate. Igitur, juxta id
quod Deo est similis, nulla mutatione fluit atque con
vertitur, sed fixa
permanet, idipsum semper existens,
secundum quam reformatio noslra divinam
similitu
dincui continet ; et quoniam differentias speciei tem
peramentorum qualitates quæ mutantur efficiunt,
temperatio vero nihil aliud quam
elementorum est
habitus, elementa autem dicamus quae universae con
ditioni
subjecta sunt, ex quibus et humanum corpus
subsistere profitemur, necessario
species veluti im
pressa signaculo permanet amima, formamque ipsam
expressione susceptam nullatenus ignorat. Unde
tempore resurrectionis ea recipiat
rursus in se, quæ
formae ipsi congruerint, congruunt autem illa quae
cunque
ab initio speciei probantur esse inserta; ergo
nihil extra rationem videtur,
rursus ex communi ad
singulos redire quod suuin est. Dicitur autem et
si per prona ac. pulverulenta loca fundatur
in pilas
minutissimas per terram dividi, nec illis concurrenti
bus invicem
posse misceri. Si quis autem rursus id
quod multipliciter dispersum est in unum
redigat,
proprio generi fontem conjungi, nullis ad commixtio
nem suam
interjectionibus irretitum, Tale quid ar
bitror oportere, et circa compositionem
hominis
animadvertere. Mox enim ut a Deo facultas fuerit at
tributa, ultro
sibi partes similes propriis miscebun
tur partibus, sine ulla difficultate ejus
qui naturam
reformare dignatur. Nam et in his quae nascuntur e
terra nullum
laborem naturas conspicimus, cum triti
cum, vel milicem, vel quid aliud seminis
frumenti vel
leguminis in culmum, aristas spicasque convertit sine
difficultate; namque ultro congruens esca de com-
muni ad uniuscujusque proprietatem seminis transit.
Si igitur omnibus e
terra germinibus communiter
humor exponitur, et unuMquodque per eum nutritur,
et quod sibi competit, ad propria trahit augmenta,
quid novum si et in
reparatione nostræreparationis (sic)
hoc fiat, cum a singulis resurgentibus id
quod est
proprium, sicut in seminibus accidit, attrabatur? Igi
tur ex
omnibus possibile est addiscere nihil extra ea
quæ nobis experientia ipsa nota
sunt prædicationem
resurrectionis existere. Ei quidem de his quæ nostra
sunt, id quod est notissimum silentio pene transie
ram, ipsum dico nostræ
formationis exordium. Quis
enim nesciat mirificentiam naturæ, et quid accipiat
materna vulva, quidve perficiat? Cernis quam simplex
quodammodo est et
exiguum quod visceribus in oc-
casioncm
constitutionis nostri corporis deponitur;
varietatem vero perrectæ substantiæ quis
poterit ex
plicare sermone? Quis autem natura communis hu
juscemodi opus
esse cognoscens, non possibile putet
esse quod geritur? Quod si illud parvum, et
quod
pene pro nihilo ducitur, hujus tantæ rei principium
ese noscatur,
magnum autem dico non solum ad for
mationem respiciens corporis, sed prius animam
ipsam prorsus admiratione dignam esse pronuntio, et
ea quæcirca ipsam mentem
cernuntur.
Puto namque extra propositum esse negotium ut
perquiratur a ne'bis quod in ecclesiis ambigitur de
animæ constitutione vel
corporis. Quibusdam etenim
visum est, qui ante nos de principatibus disputantes
veluti quamdam pestilentiam protulerunt, quod in
conversatione propriæ animæ
ante subsistant. Sint
qee illic tam malitiæ quam virtutis exempli propo
sita: et perseverantem quidem in bonis animam nulla
corporalis conjunctionis
experiMenta sentire; si vero
boni participatione defluxerit, tunc ad banc vitam
re
cedere, atque in corpore commorari. Alii vero tradi
tum a Moyse ordinem
de conditione hominis intuen
tes, secundo loco, id est post corpus animam juxta
tempus affirmant, cum primum accipiens Deus limum
de terra formavit hominem,
et ita per insuffiationem
deiuceps animavit. Hac autem ratione præstantius
ostendunt corpus esse quam animam quæs est ei
con
serta, eo quod ante formatum est. Dicunt enim
propter corpus animam
factam, ne sine spiritu for
matio immobilis permaneret. Omne vero quod pro
pter aliud efficitur, vilius est profecto eo propter
quod efficitur, sicut
Evangelia profitentur, cum
anima plus est quam esca, et corpus quam vestimen
tum, quia propter hæc ista concessa sunt; non enim
propter escam facta est
anima, nec vestimentorum
gratia constat esse corpora formata; sed cum hæc
existerent, illa propter usum necesaria sunt provisa.
Quoniam igitur assertio
utriusque opinionis vitupe
ratione non caret, et eorum qui prius vivere animas
in suo quodam statu atque ordine opinantur, et eo
rum qui eas post corpora
creatas existimant, Deus-
sarium esse reor ea
quae in eorum dogmatibus as
seruatur aliquatenus explorare. Nam si volumus
utrorumque diligentius investigare sermones, et uni
versas ineptias patefaccre
quae ipsorum opinionibus
probantur annexae, spatio longi temporis indigemus,
et ideo paucis, sicut est possibile, ea quæ ab eis dicta
sunt intuentes, ea
refellere non moremur. Qui primæ
professioni patrocinium præstant, et antiquiorem
animarum conversationem propter hanc vitam cor
poris asserunt, non mihi
videntur gentilium dogma
tum erroribus carere, qui multa de animarum in cor
pora transformatione fabulosa finxerunt. Quos si
quis diligenter examinet,
ad hoc asserLiones corum
perduci ipsa necessilate deprehendet. Quod autem
quemdam retulisse qui apud eos sapiens esse puta
balur, 'quod et vir fuerit ct femina, deinde in volu
cres evolaverit ;
itemque idem interdum effloruerit, et
ad postremum vitam sit in humorem sortitus,
nec
procul distat a vero, et quidem juxta judicium ejus
quein talia proferre
non puduit. Vere namque rana
rum corvorumque garrulitatibus et irrationabilitate
piscium, et arborum insensibilitate digna hæc corum
dogmata comprobantur,
quæ unam animam per tot
res pertransire confirmant. Ineptiaæ hujus hæc causa
est, quod ante subsistere animas arbitrantur. Consc
quenter enim principium
dogmatis eorum in ante
hora teudens ac promovens, usque ad hæc monstra
delabitur. Si enim propter malitiam aliquam a su
blimiore statu decidens anima,
sicut asserunt, effici
tur homo, vitiosior autem profecto est conversatio
corporalis quam illa intellectuatis, necessitas
omnis
est, eam in tali vita positam, in qua plures occasio
nes peccandi
deesse non possint, amplioribus malitiis
allici, et vitiosiorem quam antea
declarari. Humanæ
vero animæ vitiositas, irrationabilis rei similitudo est,
cui familiariter adjuncta in naturam jumentorum
quodammodo recidit. Semel enim per
malitiam pro-
peraus etiam cum irrationabilis effecta fuerit, tan
quam a
majorum propoSitione desistit. Mali namque
statio virtutis est initium, Viitus
autem irrationabili
bus nulla cSt. Semper igitur in pejus ipsa necessitate
mutabitur, in id quod est deterius abjectiusque per
ficiens, et ad hoc quod
extremum est jugi muta
tione pertendens. Sicut autem transcendit rationalis
natura sensibilem, sic ab hac ad insensibilem canus
est. Sed hactenus eorum sermo procedens, licet extra
veritatem feratur,
tamen quadam consequentia ex
ineptis incita cosequitur. Hinc etiam per ineo. grua
c( impo sibilia fabulosum eis dogma generatur, quod
animæ consequenter
omnimodum demonstret interi
tum. Quæ enim semel a sublimi conversatione deffuit,
in nulla mensura malitiæ stare jani poterit, sed pas
sionum affectionibus
irretita, a rationali quidem ad
irrationale transit, ab eo quoque in virgulta
insensi
bilia transferentur. Insensibile vero et exanime qua
dani ratione
vicina sunt, exanime autem sequitur id
quod non est. Ita prorsus hac corum
consecutione,
ad id quod non ex , anima resolvetur, quia im
possibilis erat
ei per necessitatem ad meliora trans-
gressus :
sed enim seducunt animam ex dumetis ad
hominem ; ergo praestantiorem vitam quæin
dumetis
est modum conversationis incorporeæper ista de
monstrant. Ostensum
est namque, quod processus
animæ nitentis ad mala, consequenter devolvatur ad
infirma, inferiorque sit exanimis natura quam insen
sibilis, ad quam
extremitatem initium dogmalis corum
animam consequenter adducit. Sed quia hoc illi
no
lunt, aut intra sensibilia concludunt animam, necesse
est, aut si hinc
ea rursus ad humanum reducunt
meliorem, sicut dictum est, ligneam vitam primæ i!
lius institutionis ostendi, quandoquidem exinde ad
malitiam facta ruina sit.
Ifinc autem ad virtutem tri
buchatur excursus. Igitur sine capite et sine fine
hæc
assertio esse convincitur, quæ animas apud se prius
præter vitam carnis
astruit vivere, et propter mali-
tiam
corporibus obligari. Eorum vero qui juniorem
corpore animam esse contendunt.
destruetur incon
stantia, per ea quæin conseqnentibus exponuntur.
Qua
propter ea rejicienda est ratio quæ ab utrisque
defertur, per medium vero
opinionum reor oportere
dogma nostrum in veritate dirigere. Est autem hoc
quod nec juxta gentilium seductionem malitia qua
dam depressas animas opinamur.
quas illi quod ad
rotationem totius poli, quæ nimia velocitate fertur, pcr
imbecilitatem concurrere nequeant, ob hoc in terram
recidere profitentur ; nec
rursus hominem velut instan
tiant quadam ratione ante formantis (sic), ei
propterea
dicimus animati commodari; alioquin institutioni lu
teae natura
intelligibilis inferior esse monstrabitur.
Sed cum sit unus homo, qui ex anima constat et
corpore, unum ei et commune dare
oportet institu
tionis exordium , no sibi ipse anterior posteriorque
videatur, ut corporis in eo conditio prima, et secunda
eonstet alterius. Et in
praesentia quidem divinae vir
tutis juxta rationem paulo ante digestam. omnem
plenitudinem humanæ conditionis ante subsistero
profitemur, testificante
nobis in hoc propheta, qui
dicit, nosse Dominum ornnia antequam fiant. In sin
gulorum vero conformatione alterutrum lion præfe
rimus alteri, nec ante
corpus animam, nec econtrario
dicimus, ne divisus homo juxta differentiam temporis
in semetipso discedat. Nam cum duplex
intelligatur
nostra natura secundum doctrinam Apostoli, visibilis
scilicct
hominis et latentis, si aliud quidem ante sub
sistat, aliud autem post
superveniat; imperfecta qui
dem virtus videbitur conditoris, quac non simul utro
bique sufficiat, sed diviso opere seorsum in singulo
rum medietatibus
occupetur. Quemadmodum vero in
tritico aut in alio quolibet semine cunctam speciem
spica videmus quadam potentia comprehensam, hoc
est fenum, culusum,
internodia, necnon fructum at
que aristas, et nibil eorum ante subsistere in
natura
ratione; aut post accidere dicimus; sed insitam vim
semini quodam
naturali omine declarari, nec aliam
ei superinduci naturam : juxta hanc rationem
et hu-
inani causam seminis opinamur existere ;
quod in
prima constitutionis occasione satum quidem simul
est, juxtanaturæ
potentiam, tenditur vero et decla
ratur quadam consequentia naturali, ad id quod
per
fectum est promovens, nec aliquid extrinsecus ad
occasionem suas
perfectionis assumens. Semetipsum
namque ad id quod perfectum est consequenter ex
tendit, ita ut ncc ante corpus animam, nec propter
animam subaistere corpus
afirmari veraciter po sii,
sed utrum sit utrius principium juxta altiorem quidem
rationem in prima voluntate Dei dispositum, juxta
alterum vero in
generationis occasionibus institu
tum. Sicut enim non potest membrorum distinctio
ante formationem in eo qdod ad conceptionem cor
poris jacitur inspici, ita
nec animæ contemplati
proprietates in eo possibile est, priusquam exeant in
operationis effectus ; et sicut nullus
ambigit in mem
brorum et viscerum differentiis illud quod est depo
situm,
figurari non alia quadam subintrante virtute,
sed ea quae inserta naturæ cat ad
hanc operationem
sese virtute ingerente, sic et de animae proportione
rationale ratione similiter arbitrantur, qUia etsi non
dum per aliquas visibiles
operationes agnoscitur,
nihil tamen in eo unios rei existere pervidetur. Nam,
sicut species futuri hominis in do est vi quadam atque
potentia, latet autem
propterea quod nequeat appa
rere, priusquam necessaria consecutio sinat atque
permittat, sic et anima est quidem in illo, licet non
dum appareat,
apparebit autem proprium et natura
lem operationis effectum corporali sintul
incremente
proftcere. Nam quia non a mortuo corpore, sed a
vi
vente atque spirante, virtus in conceptione peragitur,
idcirco dicimus
rationis esse, ut mortuum el exanime
non putetur, quod a vivente in occasionem
vitæ diri
gitur. Caro namque exanimis utique mortua est.
Mors enim
privatione flt animæ. Nullus autem super
hoc antiquiorem privationem quam habitum
dixerit,
si tamen exanime quod est mortuum quisquam anima
antiquius
assevereL. Si quis autem evidentius exigit
argumentum quod vivat illa portio quæ
principium
fonnandi animalis efficitur, possibile et ex aliis si
gnis,
quibus animatum discernitur atque separatur a
mortuo, super hac parte consp:cerc.
Argumentum
namque vitalis rei de hominibus sumimus, quod ali
quis caleat,
qnod moveatur, quod operetur ; frigidum
vero
atque immobile in corporibus nihil cst alind
quam ipsa mortalitas. Quia igitur
calidum quod et
operans vidimus esse de quo loquimur, hinc etiam
quod
exanime non sit argumenta colligimus. Sed
quemadmodum juxta corporis portionem non
illud
dicimus carnem et ossa vel capillos, vel quodcunque
conspicimus in
homine, sed vi quidem atque potentia
esse hontm singula, nondum vero visibililer
appa
rere : sic etiam juxta animat portionem, necdum
quidem rationale ejus
et irascibile et quaecunque de
anima considerantur, locum in illo habere memora
mus, proportionem vero formati corporis, et con
summationem etiam simul
effectus animre dicimus,
cum subjecto proficimus. Sic enim perfectus homo
inter majores obtinet animae operationes effectum, in
exordio sux constitutionis aptos et congruos in se
præsenti usui animæ
demonstrat adnisus, ut sibi per
infusam materiam aplissimum domicilium formet.
Nec enim possibile esse credimus in alienis ædificiis
animam competenter
inseri, sicut non potest impres
sum ceræ signaculum alienae prorsus sculpturæ
con
gruenter aptari. Quemadmodum vero corpus ex parvo
procedit ad id quod
est perfectum, sic et operationes
consertæ animæ subjectæ similiter concrescunt et
proficiunt. Procedit quidem ca in prima constitutione,
veluti quædam radix
abdita cavis tantummodo quæ
nutrimentis ac incrementis est distributa ( nec enim
parvitas sumentis amplius recipit), deinde cun ad
lucem prodicrit id quod
insertum est germenquc pro
tulerit : tunc in eo gratia sensibilis efflorescit,
jam-
que coalescens et in magnitudines
competenter ex
currens, veluti fructus quidam rationalis virtus inci
pit
elucere. Non enim omnis simul apparens, si curn
instrumenti sui perfectione
diligenter excrescens,
tantumque semper fructificans, quantum capax est
bubjecti potentia. Si vero in hac formatione corporis,
operationes anianae
fortassis inquiris, attende temet
ipsum, sicut ait Moyses, et quasi in libro, sic
histo
riali operationis anianæ perleges; ipsa enim tibi na
tura quodammodo
fabulabitur omni usu sermonis
. efficacius, varias in corpore occupationes animæ
sive
in anima, sive in universali, sive in particulari
conditione
demonstrans. Sed de nobis superfluum
puto sermonibus agere, et vcluti quibusdam
procul
et extra terminos constitutis miracula consueta nar-
rare. Quis enim se intuens verbis indigeat, quibus
naturæ jura cognoscat? Est quippe facillimum, ut
quis modum vitæ suæ considerans,
et qualiter ad
omnem vitalis operationis effectum opportunum cor
pus gerat,
expendens animadvertat, erga quid occu
pata sit animæ primordialis seu potius
germinalis ex
vivente corpore detractum opificio naturæ deponitur;
nam et
fructuum interiora et radicum pullulamenta
nondum privata vivacissimo vigore, quæ
est eis insita
per naturam, cum terrae committuntur, quamvis oc
cultam,
tamen mundam qualitatem conservant; talem
vero vim at que potentiam non confert
terra quæ
continct, terra velut a semet extrinsecus largiens;
alioquin et
mortua ligna faceret germinarc: sed quod
est insitum producit ad lucem amore suo
in modum
B
nutricis quod plantatum est in radice ad medullam et
corticem ramosque perficiens : quod nequissel fieri.
nisi aliqua conserta esset
potentia naturalis, quæ co
gnatam et congruam ex adjacentibus alimoniam tra
hens, virgultum aut arborem aut spicam vel aliquid
ex hujusmoJi rebus
effecit.
Sed quamvis certissima corporis noslri formatione
unusquisque a semctipso
doceatur, ex quibus intelli
git et vivit et sentit, naturam propriam habens ma
gistram , tamen et ex libris sapientum , qui ista stu
diosius scrutati
sunt, fas est diligenter addiscerc. Non
nulli
namque qualiter positionis habeant singula quæ
in nobis sunt, per eam quam medici
dicunt anato
miam, id est incisionem singulorum nodorum atque
venarum,
propter quod effectus in universa corporis
membrorum interius et exterius
contemplati sont, et
aliis retulerunt, ita ut sufficiens huic humanæ insti
tutioni cognitio studiosius existeret. Si quis autem de
his perquirit de nobis,
profecto ei magisterium præ
bebit Ecclesia. Hæc enim spiritualium lex est ovium,
sicut Dominus ait, ut alienorum vocem non audiant.
Unde sermonem breviter
afferamus. Tria quædam de
natura corporis intelligenda percepimus, quorum
gratia singula quæ in nobis sunt constituta esse cer
nuntur. Quadam namque
propter vitam, quædam
vero propter bonam vitam, quædam ad successionem
posteritatis opportune formata sunt. Quaecunque igi
tur in nobis talia dentur, sine quibus humana nequeat
vita subsistere, hæc
in tribus item partitis esse sen
timus, id est in cerebro et corde et jecore;
quacun
que vero in angmentum bonorum largitate naturæ ad
bene vivendum
homini collata sunt, instrumentum
sensuum esse declarantur. Hujusmodi quippe vitam
quidem nostram lion continent, quia et deficientibus
ex his sæpenumero
quibusdam, nihilominus subest
homini; sed impossibile est sine istis effectibus
vitam
suavissimam contineri. Tertia quoque divisionis in
tentio
consequenter respicit ad successionis officia.
Sunt autem et alia quiddam præter
hæc, quæ ad per
severantiam corporis communiter membris subjecta
sunt
omnibus, opcratioucs ex sc congruas afferentes,
sicut venter et pulmo, hic quidem spiritu, quem
sumit
ac reddit cordi, signaculum perflans, ille vero cibos
viscerihus in
commune suscipiens. Cum sic igitur
formatio nostra dividatur, diligentius
intuendum est,
quod non simpliciter per unum aliquod membrum
vis illa quæ ad
vitam nostram pertinet transigatur,
sed plurimis partibus occasiones nobis ad
conservatio
nem nostram natura distribuat necessaria ad univer
sum corpus,
ita ut quæcunque ad cautelam vitæ ac
pulchritudinem eadem natura est molita, hæc
videan
tur esse quam plurima, multam adinvicem differen
tiam prorsus
habentia. Sed arbitror dividere prius
oportere breviter prima principia quæ ad
constitu
tionem vitæ nostra pertinere monstrantur; materia
vero totius
corporis quæ communiter membris sin-
gulis
subjacet, nunc a nobis est reticenda, cum nihil
ad præsens propositum, ad
particularem contempla
tionem universalis naturæ disputatio spectare videa
tur. Cunctis ergo fatentibus omnium elementoruai
quæ in hoc mundo sunt in nobis
existere portionem,
calidi scilicet ac frigidi, necnon et alterius conjuga
tionis, quæ in humore ac siccitate consistit, de sin
gulis a nobis est utiq e
disserendum. Perspicimus
itaque tres esse dispensatorias vitæ potentias, qua
rum una quidem universum mundum calore proprio
refovet, altera vero
madefacta humore quod calore
confectum est, ita ut æqua temperie anima! in medio
ex contraria qualitate servetur, quatenus nec humo
rem desugat caloris
abundantia, nec calorem copia
humoris exstinguat. Vis autem tertia per semetipsam
juxta quamdam congruentiam atque modulat onem
Membra quæ distincta sunt continet, suis ea co
aptans vinculis, et omnihus
prærogans per sese
mobilem spontancamque virtutem, quæ si desit,
solutum et
immobile corpus existit, ultronca
spiritus vivacitate atque efficientia
destitutum,
magisque prius artificium atque molimen nostræ
natune in ipsa
corporis conditione dignum est in
turri. Quia enim omne quod durum est sensibiles
efficientias omnino non recipit, sicuti videmus in ossi
bus nostris et in
frutetis atque arboribus, in quibus
vitæ quideu) species quædam cernitur, in eo
quod
nutritur et crescit, nec tamen admittit ullum sensum
subjecti durities.
Ilujus rei gratia oportebat quam
dam tormationem instar ceræ mollis in sensuum
operatione supponi, quæ pos, ct occurrentibus
formis
imprimi, neque nimio humore resolvi. Non enim po
test in humido quod
imprimitur perdurare, neque
duritia nimis rigida (quia quod nescit cedere, imagi
nem nequit impressione excipere). Sed inter has
hæsit Inedia quædam inter
flaccescentem, sive ac ri
gentem, ne optimis potentiæ motibus, dico sensibili
bus, animal orbaretur. Quoniam igitur quod molle est
et facile, nisi rerum
solidarum cooperatione firmetur,
profecto immobile atque indistinctum est, juxta
ens
quos pulmones marinos vocant, idcirco robur ossium
corpori natura
permiscuit, quæ invicem per concor
dem modulationem copulans, penitus nervorum
nexi
bus compages eorum juncturasque constrinxit, et ita
eis modum
sensibili vigore immiscuit, carne paulo
duriore
superflciem quæ passiones ferret involvens.
Huic igitur ossium naturae
solidissimæ, veluti quibus
dam columnis molem sustinentibus totius corporis
onus imposuit. Nec indivisa aut indiscreta abique
eadem ossa compegit, alioquin
immobilis et sine
operatione mansisset, et si ita fuisset homo formatus,
veluti quædam arbor in uno loco consistens, cum nec
alterna crurum motione in
anteriora procederet, nec
manuum ministerio vitæ ejus commoditas appareret.
Nunc autem gressuum et actuum hac provisione for
matum est instrumentum, ut
spontanco spiritu qui
nervis insertus est, ultronci motus corporci confe
rantur. Hinc administratio manuum varia atque mul.
tiplex et accommodatissima ad
omne prorsus exco
gitantis offcium, hinc cervicis inflexio, ct capitis
inclinatio atque erectio, et circa mentum efficientia
quædam, palpebrarum quoque collectio, simul cum
intellectu proveniens
cæterorum. Quoniam etiam
motus ipse membrorum nervis cxtendentibus ac re
laxantibus, veluti quibusdam machinis operatur im
pulsus, potestas autem per hæc
vi sua nitens spon
taneum gcrit imperium, ac voluntario spiritu juxta
quamdam naturæ dispensationem in singulis proprium
demonstrat effectum. Radicem
igitur atque princi
pium omnium motuum qui per nervos effici credun
tur,
membranam illam qua cerebrum continetur com
pactum nervis esse perclaruit. Non
igitur arbitramur
jam curiosius nos debere perquirere de effectu mem
brorum
animalis, cum hujuscemodi motus sit in ce
rebri formatione declaratus. Quod autem
maximus
vigor ad tuendam vitam nobis a cerebro
conferatur,
ex conlrario accidenti evidenter agnoscitur. Nam si
vulnus
aliquod vel scissuram membrana ipsa pertulerit,
illico mors insequitur. Passioni
quippe cum illato
vulneri nec ad punctum temporis natura possit ob
sistere,
sed veluti fundamento quodam subrupto
totum simul ædificium cum parte dejicitur,
ejus ergo
passionem totius corporis sequitur manifesta perni
cies : in hoc
propriæ vitae causam subesse nullo pacto
negandum est. Cum vero et cornm quæ
desinunt vi
vere, restringitur naturæ insitus calor, et ita quod
mortuum
est frigescit, necesse est talem causam nobis
etiam in calore subsistere, qui cum
desit profecto
mors sequitur, et idco caloris præsentia animal vivere
confitendum est. Hujus autem vis atque potentia,
tanquam fontem qucmdam atque principium cor esse
perspeximus, ex quo in
modum listularum multipli
ces venæ per omne corpus calidum spiritum ferven
temque diffundunt. Et quoniam oportebat cibum
quo que quemdam calori semper a
natura largiri, quia
fas non est ignem ad sese durare, nisi congruis pasca
tur alimentis, idcirco rivi sanguinis tanquam de fonte
quodam jecoris calore
spiritus excitantur, et ubique
simul per omne corpus excurrunt, ne alterum deso
letur ab attero, et tali initio natura depravetur. Hoc
ipsum vero doccat
abstinentes materiæ ipsius æqua
litate formatos, quod avaritia quædam corruptiva
sit
passio, et quia sine ulla indigentia est sola Divinitas;
nam paupertas
humana indiget his quæ suam viden
tur substantiam continere. Idcirco tribus his
potentiis
quibus universum corpus gubernari prædiximus,
in
fluente extrinsecus materiam natura dispensat diver
sis tramitibus, id
quod singulis congruit admini
strans. Nam fonti sanguinis qui est jecur escarum
distributionem contulit. Quidquid autem tali provi
sione sua semper ingecit
ad jecoris fontes, item præ
parat ex jecore derivari. Quemadmodum si nix in
montibus humore suo subjectos augeat fontes, et per
altum ad inferiores
venas liquorem proprium depri
mit, cordis autem perflatio vicini membri submi
nistratur effectu, quod appellatur quidem pulmo, est
autem aeris exceptorium
per insitam arteriam quæ
ad os usque pertingit, flatum extrinsecus ducens, in
medioque cor positum instar ignis, qui in mptu ver
satur et operatione
continua, et ipsum sine cessa-
tione movetur
atque operatur, et siculi fabrorum
folles efficiunt, pertrahit ad semet ex
adjacenle spi
ritu compressiones, extensionibus replens, et quod in
se est
igneum arteriis adjacentibus refovens, et hæc
facere non quiescit, id quidem quod
extrinsecus est
per resurrectionem ac respirationem ad sese trahens,
quod.
autem circum se est, per compressionem ipsis
arteriis interserens, quod mihi
videtur et hujusmodi
spontanei flatus hanc nobis causam sine cessatione
subsistere. Saepe denique mens in aliis occupatur et
omnimodo conquiescit, in
somnunj corpore resoluto,
flatus tamen qui ducitur ex aere quiescere non No-.
test, nec aliquantulum quidem, cooperante in hoc
ipsum spontaneæ voluntatis
arbitrio. Opinor enim
quia cor pulmone convolutum atque circumdatum
ei posteriori sui parte respirationibus et compressio
nibus suis membrum moveat, et attractionem aeris
emissionemque ipsi pulmoni
machinetur, qui rarissi
mus atque multicavus omnia sua veluti foramina ad
fundum atque summitatem arteriæ patefacta retinet,
et coarctatus quidem necessario
spiritum qui in suis
residet finibus elicit, cedens autem atque rarescens,
rursusque attrahens aerem per distantiam movetur;
et hujus non voluntariæ
respirationis hæc causa est?
quod id quod in nobis ignoum est atque fervidum
quietum esse non possit. Nam quia proprium caloris
est operatio motus, hujus autem
principium in corde
esse perspeximus, ut quod juge in hoc agitationis
est,
indesinentem aeris attractionem emissionemque
per officium pulmonis operatur,
propterea si quando
contra naturam calor
excrescit, flatus eorum qui fe
hribus creber efficitur, veluti properante corde
su
perpositam sibi flammam novi spiritus continuatione
restringere. Sed
quoniam pauperrima quædam nostra
natura est, et omnibus quæ ad suam constitutionem
pertinent indigens, non solum proprii aeris ac spiri
tus penuriam patitur
(nam flatus qui calorem fovet
internum, ad animalis conservationem jugiter extrin
secus influit), sed etiam alimentorum subsidia quæ
corporis pondus allevent,
exterius sibi providenter
accommodat, idcirco cibis et potibus indigentiam
suam supplere contendit, appetitoriam quamdam
vim ejus rei quæ deest, et
expulsoriam ejus quæ
superfluit corporibus inserens, nec minimam per hoc
naturæ cooperationem ad fovendum cordis incen-
dium præstans. Nam quia talium, membrorum magis
proprium cor esse retulimus, iuxta
redditam superius
rationem, quod, singula spiritus sui calore confoveat,
ideo per omnia illud efficacissimum formator noster
instituit, ut nulla pars
otiosa vel vacans ad dispensa
tione totius corporis approbetur, et post tergum
quidem suum pulmonem per continuum motum ad
se pertrahens, aditus ejus
expandit ad susceptionem
aeris, rursumque deprimens efflari quod receptum
est præparat, in anteriora vero sua ventri penitus
imminens calefacit illum, et ad
operationes proprias
habilem reddit, non ad resumptionem spiritus exci
tans, sed ad exceptionem. cibi sibimet competentis
impellens. Proxime vero,
junguntur introitus escæ ac
spiritus, iii longum protenduntur alter ad alterum,
æquaque mensura superiori termino dirimuntur,
ita
tamen ut copulentur invicem, et uno aditus ore clau
dantur. Unde ille
quidem escæ, hic autem spiritus
ingressus efficitur, sed in altis efficitur
recessibus
viscerum, nequaquam iste conjugationis aditus con.
sertus per
omnia perseverat, nam in medio utriusque
fine cor positum ille quidem afflatum,
hinc alter ad
recipiendum cibum tribuit, facultatem sui, apte vero
natura
ignea materiam quam consumat inquirit,
qupd etiam circa ciborum susceptorem
ventrem ne
cessario producit. In quantum namque igneus vici
nitate calpris
efficitur, in tantuni magis cibos qui ca
lorem nutriant semper exposcit. Hujus
autem deside
rium congruentius appetitum vocamus. Si vero
sufficientem
materiam venter acceperil, nec sic qui
dem
ignis operatio conquiescit. Nam quemadmodum
in conflatorio coadunationem quamdam
totius mate
riæ perficit, resolvensque universa atque permiscens,
veluti
excolatorio quodam ad subsequentes refundit
aditus, dein grossiorem partem a
sinceriore discer
nens, tenuiorem quidem substantiam per quosdam
tramites
ad jecoris deducit ingressus, limosam vero
fæculentiam ad latiores intestinorum
aditus tradit,
quam multiplicibus voluminibus versans non parvo
tempore
cibpm in visceribus retinet, uti ne recto
cursu facilius pulsum mox aniinal
appetitum edendi
commoveat, et juxta naturam irrationabilium, nun
quam homo
ab hac occupatione desistat. Et quoniam
jecori maxime caloris cooperatip esse
necessaria
probatur, ut humor verteretur in sanguinem, hoc au-
tem membrum a corde juxta positionem intervallo
num minimo disparatur (nec etenim reor fuisse pos
sibile ut pr.ncipium quoddam
atque radix vitalis
potentiæ alterius angustaretur vicinitate principii),
ne
quid tamen in dispensatione corporis per distan
tiam calidæ substantiae
peccaretur, trames nervosus
quem arteriam hi qui circa istam sunt prudentes ap
pellant, excipiens a corde ferventem spiritum perdu
cit ad jecur, illicque
juxta aditum quo humida reci
piuntur adnexus, et calefaciens eamdem humidam
substantiam, aliquid ei continuato calore igniti vigoris
interserit. llinc species
sanguinis rubro calore resper
gitur, exinde vero connexi gemini quidem rivuli in
modum fistularum proprium singuli receptant, ille
quidem spiritum, hic autem
sanguinem, quo lapsu
facili humida substantia motu caloris excurrat.
Et
recreato per totum corpore, multipliciter disseminc
tur in plura
rivulorum principia, quæ sunt per omne
corpus inscissa, permixta vero simul
vitalium poten
tiarum duo principia, sive quod calorem, seu quod
humorem
per corpus ubique diffundunt, velut atiquod
vectigal de suis necessarium, eique
principaliter in
vitali jugo præminet, administrant. Hæc autem vis in
membranis cerebri esse conspicitur, ex qua omnium
motus articulorum conglobatio
totiusque ultronei
spiritus vigor singulis membris inspersus efficacem ac
sese moventem terrenam nostram statuam es aliqua
machinatione demonstrat. Nam
caloris quod est.
mundissimum, et humoris quod tenuissimum est, per
utramque
vim admixtione quadam ac temperatione
coadunata
cerebrum nutriunt ac reforvent per vapo
res, ex quo rursus ad id quod est purius
exhalitio
tenuata peronget membra; nam illa cerebro conti
nentur, quæ etiam
de superioribus. in profundum in
modum fistulæ pertingens, et per juncturam conse
quentes sese atque insertam sibi medullam prorsus
extendens, in finem totius
spinæ dorsi desinte, ac
deinde ossibus atque nervis nec non compagum ac
medullarum Frineipiis veluti quidam auriga præsi
dens, singulis ad stationem vel
motum virtutem im
petumque largitur. Idcirco mibi videtur et certius
accepisse munimen. Num in capite quidem duplicibus
ossibus probatur esse
circumdata, in nodis autem vel
in eminentiis costarum atque multiplicibus vix for
ma complexionibus insuper omni stabilitate serva-
tur per eamdem custodiam qua continetur id quod
tertium est
obtinens. Similiter autem quis hoc etiam
de corde conjiciet, quod sicut quædam
dorius certa
mole solidata, ita cor ossium munitur circumquaque
praesidiis.
In posteriore namque sui parte spina dorsi
et seapulis utrinque vallatur; per
utraque vero latera-
costarum vinculo nectitur, quod medium ejas am
biens
ab omni passione defendit; in anteriore vera
ejus pectus et jugatio colli demissa
molliter ci per
omnia munimen impertit adversus ea quæ possunt
extrinsecus
inferre molestiam. Et sicUt in- agricultura
perspicimus, cum vel imbres ex
nutibus, vel fluenta
rivulorum madefaciant id quod subjectum cst, ortus
autem quidam relationi nostræ, verbi gratia, suppo
natur, qui mille diversitates
arborum multiplicesque
species earum rerum quas
terra producit enutriat,
quarum et forma et qualitas colorisque proprietas in
multam distantiam quæ est in singulh approbetur :
cum sint igitur quæ in uno
agro humor unus enu
triat, ut puta vis ista quæ singula quæque madefa-
dent;. alit, una, ut dixi, quædam simplexque in sua na
tura est, earum verorerum
quae nutriuntur ex illa
proprietas in diversas species qualitatesque conver
titur, hoc ipsum amarescit in absintbio, et in succum
commutatur cicutae
mortiferum, et in alio quoque
aliud facit, in balsamo, in croco, in papavere. Nam
horum aliud est calidum, aliod frigidum, aliud vero
mediam quamdam
qualitatem possidet. In lauro etiam,
ct in lentisco, atque similibus odoriferum
est. In ficis
autem et piris dulcedinem refert,
nec non per vitem
botrus, et ex eo vinum defluit, et mali succus, et
rosæ
rubor, candorque lilii, et violæ cærulem, et
hyacinthinæ tincturæque purpuverum,
et universa
quæcunque ex uno eodemque humore de terra oriri
conspicimus, in
tantos differentias juxta formam et
speciem qualitatemque vertuntur. Tale quid et
in,
nostro hoe animato agro mirabiliter a natura perfe
ctum esl, imo potius
a Domino formatore naturæ-
nostræ, ossa scilicet, cartilago, venæ, arteriae,
nervi,
juncturæ, caro, cutis, arvina, musculi, capilli, un
gues, oculi,
nares, auresque et universa mille pec
haec alia diversis proprietatibus ab invicem
separata ,
una species alimenti, juxta naturæ suæsimilitudi
nem nutrimenta,
ita at subjectis singulis acceder es
alimentum,
cuicunque membro propinquaverit, juxta
illud, etiam commutatur, propriamque
consertam vim-
sui vigoris impartiens. Si enim ad oculorum loca-
pervenerit,
eorum usui temperatur, et erga pupilla
rum tunicas palpebrasque. dividitur. Si
auditus in
fluxerit, aurium naturae pro sua qualitate miscetur, ef
ad labræ
veniens efficitur labrum, et in ossc compic-
gitur, et in medulla mollescit, et
armatur in ner
fis, et in superficie cutis extenditur, et transit ad
ungues, et capillorum exortum tenuissimum per ex
halationes congruentissimas
perficit, quæ siquidem
per tortuosos emergunt aditus, crispantes capillos
reflexosque generant; si vero per rectos tramites
voporum fuerit facta progressio,
producti capilli di
rectique nascUntur. Sed multum a proposito sermo
noster abductus est, dum altius oprra naturæ prose
quimur, conati describere qualiter nobis et ex qui
bus constant singula,
sive quæ ad bonam vitam, seu
etiam quæcunque cum his alia juxta primam seriem
nostræ divisionis esse perspeximus. Propositum
namque nobis erat ostendere
sementinam hanc con
stitutionis nostre materiam, neque incorporcam esse
animan, neque corpus exanime, sed ex vivis anima-
tisque corporibus vivum atque
animatum in prima
formatione deponi, quod excipiens humana natura,
veluti
alimentum quoddam fomentis illud proprii;
nutrimentisque contineat. Id autem juxta
utramque
pariem congruenter reducetur, et incrementa ret
utriusque
percipiat. Mox per hanc artificiosam atque
disciplinabilem formationem consertum
animæ de-
monstrat effectum, in primis quidem
apparentem
obscurius, proinde eum instrumenti perfectione re
lucentem,
sicut in sculptoribus lapidum pervidemus,
dispositumque est armici speciem
præformare anima
lis alicujus in lapide. Hoc autem qui proposuit, pri
mum
quidem lapidem a materia cognata proscindit,
deinde ejus superflua circumcidens,
per mutationem
primæ figurationis id' quod proposuit adumbrat, ita
ut
cxpertus etiam per id quod apparet, intentionem
artificis sine difftcultate
conjiciat. Rursus explicans
amplius ad similitudinem ejus cujusgerit studium
prorsus accedit, tam deinde in ipsa materia speciem
diligenter integreque
demonstrans, artem deducit ad
finem, et cst leo vel homo, vel aliquid aliud, quod
facturo ab artifice fue it, qui ante paululum
lapis erat
informis, non quod materia sit oblitterata per spe
ciem, sed
quod species per artem materiæ probetur
impressa. Hoc modo quis et de anima
cogitans, nul
latenus a rationis tramite deviabit, naturamque cun
ctam
artificiosius operans, ejusdemque generis ma
teriam sibi sumens, vivam statuam de
bominis por
tione formavit. Sicut enim lapidis operationem sub
secuta est
species, in primis quidem obscurior, post
autem perfectior cum ipsum opus est
terminatum :
sic et in sculptura hujus instrumenti species decla
ratur
animaro proportione subjecti imperfecta in im
perfecto, et in perfecto integra
perfectaque subsistens.
Sed in exordio perfecta erat, nisi per malitiam fuisset
natura vitiata. Ideoque communio, quæ ad passibilem
animalemque generationem nobis accessit, in confir
luatione nostra
non protinus elucere divinam facit
imaginem, sed via quadam consequentia per mate
riales animæ proprietates homo ad perfectionem
consummationemque perducitur.
Hujuscemodi vero
dogma et beatus Apostolus in Epistola ad Corinthios
insinuat, dicens : Cum essem parvulus, ut parvulus
loquebar, ut parvulus sapiebam,
ut parvulus cogitabam:
quando factu sum vir, evacuavi quæ erant parvuli, non
quod alia in viro perfecto subintret præter illam quæ
intelligebatur in parvulo,
ut puerilis evacuetur ani
mus, et virilis nihilominus inscratur, sed idem ipse
n illo quidem imperfectus est, in hoc autem perfe
ctionis suæ demonstrat
effectum ; sicut enim quacun
que nascuntur et crescunt, vivere fatemur, omnia
vero quæ vitæ participant ot naturali motu
vegetrn
tur, nullatenus exanima essc quis dixerit, nec tamen
hanc talem
vitam perfectæ animæ dicimus esse par
ticipem, denique in virgultis vitalis
quædam operatio
delata usque ad motum sensibilem pervenire non
potuit;
itemque per augmentum animalis quædam
potentia irrationabilibus veniens, nec ipsa
prfectio
nem est consecuta rationis, et intellectus gratiam
omnino non
capiens: idcirco veram alqne perfectam
hominis animam esse definimus, quæ vigere
per
omnes effectus agnoscitur. Si quid vero aliud viLe
participat, per
abusionem quamdam consuetudini,
animatum esse profitemur, non quod perfecta in hoc
sit anima, sed quod partes in ea quædam animalis
operationis existant, quæ
etiam nobis juxta mysti-
caro legislatoris
Moysi relationem, quati de hominis
generatione protulit, propter communionem
passibi
litatis accessisse cognoscimus. Ideoque consilium
præbens beatus
Paulus his qui se audire poterant,
perfectionem suadet arripere, modumque quo pro
positum possit assequi supponit et dicit: Exuentes
vos veterem hominem cum
actibus suis, el induentes
novum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem
ejus qui creavit euM. Sed revertamur rursus ad illati di
vinam gratiam qua
creavit in principio Deus hominem,
qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et
similitudi
nem nostram, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Sancti
Gregorii Nysseni episcopi de Imagine libri
continentis subsequentia eorum quæ a
fratre ejus
beato Basilio in Hexameron sunt relicta, finis.