Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
Et ueris elegi fletibus ora rigant
Has saltem nullus potuit peruincere terror,
Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Gloria felicis olim uiridisque iuuentae
Solantur maesti nunc mea fata senis.
Venit enim properata malis inopina senectus
Et dolor aetatem iussit inesse suam.
Intempestiui funduntur uertice cani
Et tremit effeto corpore laxa cutis.
Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
Inserit et maestis saepe uocata uenit.
Eheu quam surda miseros auertitur aure
Et flentes oculos claudere saeua negat.
Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret,
Paene caput tristis merserat hora meum.
Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
Protrahit ingratas impia uita moras.
Quid me felicem totiens iactastis amici?
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio
signarem, adstitisse milli supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum
uultus, oculis ardentibus et ultra communem
hominum ualentiam perspicacibus colore umido atque inexhausti uigoris, quamuis
ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura
discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram
cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi
uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam
caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant
tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas,
uti post eadem prodente cognoui, suis
manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo
quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine Π Graecum, in supremo uero θ, legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti
uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem
tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.
Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis uerba
dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: Quis,
inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis
fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae
infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant
hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis,
blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem, nihil quippe
in eo nostrae operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis
studiis innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum
sanandumque relinquite.
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore
uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret
nec dinoscere possem, quaenam haec esset
mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam
deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in
extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his
uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est.
Heu quam praecipiti mersa profundo
Mens hebet et propria luce relicta
Tendit in externas ire tenebras,
Terrenis quotiens flatibus aucta
Crescit in inmensum noxia cura.
Hic quondam caelo liber aperto
Suetus in Aetherios ire meatus
Cernebat rosei lumina solis,
Visebat gelidae sidera lunae
Et quaecumque uagos stella recursus
Exercet uarios flexa per orbes,
Comprensam numeris uictor habebat.
Quin etiam causas unde sonora
Flamina sollicitent aequora ponti,
Quis uoluat stabilem spiritus orbem
Vel cur hesperias sidus in undas
Casurum rutilo surgat ab ortu,
Quid ueris placidas temperet horas,
Vt terram roseis floribus ornet,
Quis dedit ut pleno fertilis anno
Autumnus grauidis influat uuis
Rimari solitus atque latentis
Naturae uarias reddere causas.
Nunc iacet effeto lumine mentis
Et pressus grauibus colla catenis
Decliuemque gerens pondere uultum
Cogitur, heu, stolidam cernere terram.
Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae
Tum uero totis in
me intenta luminibus: Tune ille es,
ait, qui nostro quondam lacte
nutritus nostris educatus alimentis in uirilis animi
robur euaseras? Atqui talia
contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate
tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem
pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit.
Cumque me non modo
tacitum sed elinguem prorsus mutumque
uidisset, admouit pectori meo leniter manum et: Nihil,
inquit,
pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui
paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit.
Quod ut possit, paulisper lumina eius
mortalium rerum nube caligantia tergamus.
Haec dixit oculosque meos
fletibus undantes contracta in rugam ueste siceauit.
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
Luminibusque prior rediit uigor,
Vt, cum praecipiti glomerantur sidera Coro
Nimbosisque polus stetit imbribus.
Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris,
Desuper in terram nox funditur;
Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
Verberet et clausam reseret diem,
Emicat ac subito uibratus lumine Phoebus
Mirantes oculos radiis ferit.
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam
medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque
defixi, respicio nutricem meam cuius ab
adulescentia laribus obuersatus fueram Philosophiam. Et quid,
inquam,
tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra uirtutum supero
cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus
agiteris?
An,
inquit illa, te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis
inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae
fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet
criminationem uererer et quasi nouum
aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud inprobos
mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante
nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate
certauimus eodemque superstite
praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit?
Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua
quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in
partem praedae traherent, uestem quam
meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me
sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus
uestigia uidebantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum
profanae multitudinis errore
peruertit. Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum
nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas,
at Soranos quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti.
Quos nihil aliud in cladem detraxit
nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi
uidebantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae salo
circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est
pessimis displicere. Quorum quidem
tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce
regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si
quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux
copias suas in arcem contrahit, illi
uero circa diripiendam inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper
inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus
eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit.
Quisquis composito serenus aeuo
Fatum sub pedibus egit 1 superbum
Fortunamque tuens utramque rectus
Inuictum potuit tenere uultum,
Non illum rabies minaequc ponti
Versum funditus exagitantis aestum
Nec ruptis quotiens uagus caminis
Torquet fumificos Vesaeuus ignes
Aut celsas soliti ferire turres
Ardentis uia fulminis mouebit.
Quid tantum miseri saeuos tyrannos
Mirantur sine uiribus furentes?
Nec speres aliquid nec extimescas,
Exarmaueris impotentis iram.
At quisquis trepidus pauet uel optat,
Quod non sit stabilis suique iuris,
Abiecit clipeum locoque motus
Nectit qua ualeat trahi catenam.
Sentisne,
inquit, haec atque animo inlabuntur tuo, an ὄνοσ λύρασ? Quid fles, quid lacrimis manas?
ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ.
Si operam medicantis exspectas, oportet
uulnus detegas.
Tum ego collecto in uires animo:
Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos
saeuientis asperitas? Nihilne te ipsa
loci facies mouet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem
nostris in laribus ipsa delegeras? In qua mecum saepe residens de
humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque
uultus erat, cum tecum naturae
secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio de-scriberes, cum mores
nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares?
Haecine praemia referimus tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam
Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas uel studiosi sapientiae regerent uel
earum rectores studere sapientiae, contigisset. Tu eiusdem uiri ore hanc
sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne
improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram
transferre in actum publicae administrationis optaui. Tu mihi et qui te
sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum
nisi commune bonorum omnium
studium detulisse. Inde cum inprobis graues inexorabilesque discordiae et
quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum
semper offensio.
Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Triguillam
regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria
deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis inpunita barbarorum
semper auaritia uexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! Numquam me ab iure ad iniuriam
quisquam detraxit. Prouincialium fortunas tum priuatis rapinis tum
publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur
indolui.
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatum inopia Campaniam
prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum
praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et
ne coemptio exigeretur, euici. Paulinum consularem uirum cuius opes
Palatinae canes iam spe atque
ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. Ne Albinum
consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me
Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas uideor exaceruasse
discordias? Sed esse apud ceteros
tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem
tutior reseruaui. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum
Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis
alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque
fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere
nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi
foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent, notas insigniti frontibus
pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui uidetur? Atqui in eo die
deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur?
Nostraene artes ita me-ruerunt? An illos accusatores iustos fecit
praeniissa damnatio? Itane nihil
fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis?
1 At cuius criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse
uoluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta
deferret quibus senatum maiestatis
reum faceret impedisse criminamur.
Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus?
At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris
opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me
decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens
inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto
fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium.
Verum id quoquo modo sit, tuo
sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque
ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.
Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere?
Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum,
quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae
sperari leliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem
Canii uerbo, qui cum a Gaio
Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse
diceretur: ' Si ego,' inquit, ' scissem, tu nescisses. Qua in re non ita
sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem
querar molitos, sed quae sperauerint
effecisse uehementer admiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse
defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus
quisque conceperit inspectante deo, monstri simile est. Vnde haud iniuria
tuorum quidam familiarium quaesiuit:
'Si quidem deus, inquit, 'est, unde mala? Bona uero unde, si non est?'
Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium totiusque senatus
sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis senatuique uiderant,
perditum ire uoluisse. Sed num idem
de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum
quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam,
Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum
delatae ad cunctum senatus ordinem
transferre moi iretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi
securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam
mei laude iactasse. Minuit enim quodam modo se probantis conscientiae
secretum, quotiens ostentando quis
factum recipit famae pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit
euentus uides; pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus.
Et cuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in
seueritate concordes ut non aliquos
uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus
incerta submitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes
impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse
dicerentur, piaesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset. Nunc quingentis
fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in
senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine
neminem posse conuinci! Cuius
dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt, quam uti alicuius
sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me
conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum
mortalium cupidinem de nostri animi
sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.
Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum
illud ἕπου θεῷ. 1 Nec conueniebat
uilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc excellentiam
componebas ut consimilem deo
faceres. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus
amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa 2 reuerendus ab omni
nos huius criminis suspitione defendunt. Sed, o nefas, illi uero de te
tanti criminis fidem capiunt atque
hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti
disciplinis, tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi
tuam profuisse reuerentiam, nisi ultro tu mea potius offensione
lacereris. At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum
iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit. Quo fit ut existimatio
bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae,
piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae
sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferant
meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus
exutus, existimatione foedatus ob
beneficium supplicium tuli.
Videre autem uidcor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque
fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem,
iacere bonos nostri discriminis
terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus
impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non
modo securitate, uerum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet
exclamare:
O stelliferi conditor orbis
Qui perpetuo nixus solio
Rapido caelum turbine uersas
Legemque pati sidera cogis,
Vt nunc pleno lucida cornu
Totis fratris obuia flammis
Condat stellas luna minores,
Nunc obscuro pallida cornu
Phoebo propior lumina perdat,
Et qui primae tempore noctis
Agit algentes Hesperos ortus,
Solitas iterum mutet habenas
Phoebi pallens Lucifer ortu.
Tu frondifluae frigore brumae
Stringis lucem breuiore mora:
Tu, cum feruida uenerit aestas,
Agiles nocti diuidis horas.
Tua uis uarium temperat annum
Vt quas Boreae spiritus aufert
Reuehat mites Zephyrus frondes
Quaeque Arcturus semina uidit
Sirius altas urat segetes.
Nihil antiqua lege solutum
Linquit propriae stationis opus,
Omnia certo fine gubernans
Hominum solos respuis actus
Merito rector cohibere modo.
Nam cur tantas lubrica uersat
Fortuna uices? Premit insontes
Debita sceleri noxia poena,
At peruersi resident celso
Mores solio sanctaque calcant
Iniusta uice colla nocentes.
Latet obscuris condita uirtus
Clara tenebris iustusque tulit
Crimen iniqui.
Nil periuria, nil nocet ipsis
Fraus mendaci compta colore.
Sed cum libuit uiribus uti,
Quos innumeri metuunt populi
Summos gaudent subdere reges,
O iam miseras respice terras
Quisquis rerum foedera nectis.
Operis tanti pars non ullis
Homines quatimur fortunae salo.
Rapidos rector comprime fluctus
Et quo caelum regis immensum
Firma stabiles foedere terras.
Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis
questibus mota: Cum te,
inquit, maestum lacrimantemque uidissem,
ilico miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio,
nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti;
ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de
te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam
multitudinis imperio regitur, sed
εἶς κοίρανός
ἐστιν, εἶς βασιλεύς
qui frequentia ciuium non depulsione
laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas
est. An ignoras illam tuae ciuitatis
antiquissimam legem, qua. sanctum est ei ius exulare non
esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine
continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam
inhabitare uelle desierit, pariter
desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec
bibliothecae potius comptos ebore ac nitro parietes quam tuae mentis sedem
requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum
quondam meorum sententias, collocaui. Et
tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine
gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate
cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem
strictim attingendum putasti, quod ea
melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. Increpuisti
etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione
doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. Postremus aduersum
fortunam dolor incanduit conquestusque
non aequa meritis praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae
caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi
affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt,
uti nunc mentis es, nondum te
ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in
tumorem perturbationibus influentibus in- duruerunt, ad
acrioris uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.
Cum Phoebi radiis graue
Cancri sidus inaestuat,
Tum qui larga negantibus
Sulcis semina credidit, Elusus Cereris fide
Quernas pergat ad arbores.
Numquam purpureum nemus
Lecturus uiolas petas
Cum saeuis aquilonibus
Stridens campus inhorruit.
Nec quaeras auida manu
Vernos stringere palmites,
Vuis si libeat frui;
Autumno potius sua
Bacchus munera contulit.
Signat tempora propriis
Aptans officiis deus
Nec quas ipse coercuit
Misceri patitur uices.
Sic quod praecipiti uia
Certum deserit ordinem
Laetos non habet exitus.
Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere
atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? Tu uero arbitratu,
inquam, tuo quae uoles ut responsurum
rogato.
Tum illa: Huncine,
inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei
regimen inesse rationis?
Atqui,
inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam
certa moueantur, uerum operi suo
conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac
sententiae ueritate depellat.
Ita est,
inquit.
Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes
curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer
admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius
perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam
gubernaculis regatur aduertis?
Vix,
inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita
respondere queam.
Num me,
inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli
robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi,
meministine, quis sit rerum finis, quoue
totius naturae tendat intentio?
Audieram,
inquam, sed memoriam maeror hebetauit.
Atqui scis unde cuncta processerint?
Noui,
inquam, deumque esse respondi.
Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea
ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint,
conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.
Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?
Quidni,
inquam, meminerim?
Quid igitur homo sit, poterisne proferre?
Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et
id me esse confiteor.
Et illa: Nihilne aliud te esse nouisti?
Nihil.
Iam scio.
inquit. morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare
plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae
sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et
exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis
ignoras, nequam homines atque
nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis
mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore
fluitare—magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed
sospitatis auctori grates, quod te
nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de
mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae
rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac
minima scintillula uitalis calor
inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam
ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint ueras
falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum
illum confundit intuitum, hanc paulisper
lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium
affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
Nubibus atris
Condita nullum
Fundere possunt
Sidera lumen.
Si mare uoluens
Turbidus Auster
Misceat aestum,
Vitrea dudum
Parque serenis
Vnda diebus
Mox resoluto
Sordida caeno
Visibus obstat.
Quique uagatur
Montibus altis
Defluus amnis,
Saepe resistit
Rupe soluti
Obice saxi.
Tu quoque si uis
Lumine claro
Cernere uerum,
Tramite recto
Carpere callem,
Gaudia pelle,
Pelle timorem
Spemque fugato
Nec dolor adsit.
Nubila mens est
Vinctaque frenis,
Haec ubi regnant.
Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate
collegit, sic exorsa est:
Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris
affectu desiderioque tabescis. Ea
tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego
multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere
nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat
quos insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea
pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi
haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim praesentem quoque
blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto
prolatis insectabare sententiis.
Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi
fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua
tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac
degustare molle atque iucundum quod
ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit
igitur Rhetoricae suadela dulcedinis quae tum tantum recto calle
procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri
uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.
Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum,
credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse
mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui
mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae
inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos
uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne
queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa
ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem
tranquillitas esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo
umquam poterit esse securus. An uero
tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna
praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem. Quod si
nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens
facit, quid est aliud fugax quam
futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm
est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in
alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit
esse blanditias. Postremo aequo animo
toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo
eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei
quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia
sortem exacerbes quam permutare non
possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo
flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter
se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti; dominae
moribus oportet obtemperes. Tu uero
uoluentis rotae impetum retinere conaris? .At, omnium mortalium
stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.
Haec cum superba uerterit uices dextra
Et aestuantis more fertur Euripi,
Dudum tremendos saeua proterit reges
Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
Non illa miseros audit aut curat fletus
Vltroque gemitus dura quos fecit ridet.
Sic illa ludit, sic suas probat uires
Magnumque suis demonstrat 1 ostentum, si quis
Visatur una stratus ac felix hora.
Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius
postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam
tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione
contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego
iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura
produxit, nudum rebus omnibus inopemque
suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore
prona indulgentia educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore
circumdedi. Nunc milli retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus
alienis, non habes ius querelae tamquam
prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata
uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae
cognoscunt j mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquerens
nullo modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere
prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus
condere. Licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc
nimbis frigoribusque confundere. Ius est
mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus iuborrescere.
Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas
alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa infimis
mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique 1 cum Iudicia mei
ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas
Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante
formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre
defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias
inpendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu
fortunam felicia regna uertentem? Nonne
adulescentulus δοιοὺσ πίθουσ τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δ'
ἕτερον ἐάων in Iouis limine iacere didicisti? Quid si liberius de
bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si haec ipsa mei
mutabilitas iusta tibi causa est sperandi
meliora? tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum Iocatus
proprio uiuere iure desideres.
Si quantas rapidis flatibus incitus
Pontus uersat barenas
Aut quot stelliferis edita noctibus
Caelo sidera fulgent
Tantas fundat opes nec retrahat manum
Pleno copia cornu.
Humanum miseras haud ideo genus
Cesset flere querellas.
Quamuis uota libens excipiat deus
Multi prodigus auri
Et claris auidos ornet honoribus,
Nil iam parta uidentur,
Sed quaesita uorans saeua rapacitas
Altos 1 pandit hiatus.
Quae iam praecipitem frena cupidinem
Certo fine retentent,
Largis cum potius muneribus fluens
Sitis ardescit habendi?
Numquam diues agit qui trepidus gemens
Sese credit egentem.
His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres
non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas
oportet. Dabimus dicendi locum.
Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac
Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris
malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare
desierint, insitus animum maeror praegrauat.
Et illa: Ita est,
inquit.
Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum
curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese
penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari
miserum uelis, an numerum modumque
tuae felicitatis oblitus es?
Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit
delectusque in affiniatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum
propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti.
Quis non te felicissimum cum tanto
splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculae quoque prolis
opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim praeterire communia,
sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem
felicitate tuae cumulum uenire
delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus
habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum
mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub
frequentia patrum, sub plebis
alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules in-sidentibus tu regiae
laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum
medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali
largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut
delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat
abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum
liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem
negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non aestimas,
quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum
putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc
uitae scaenam nunc primum subitus
hospesque uenisti? VI Iamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum
ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis
manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam
manentis. Quid igitur referre
putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?
Cum polo Phoebus roseis quadrigis
Lucem spargere coeperit,
Pallet albentes hebetata uultus
Flammis stella prementibus.
Cum nemus flatu Zephyri tepentis
Vernis inrubuit rosis,
Spiret insanum nebulosus Auster
Iam spinis abeat decus.
Saepe tranquillo radiat sereno
Immotis mare fluctibus,
Saepe feruentes Aquilo procella?
Verso concitat aequore.
Rara si constat sua forma mundo,
Si tantas uariat uices,
Crede fortunis hominum caducis,
Bonis crede fugacibus.
Constat aeterna positumque lege est
Vt constet genitum nihil.
Tum ego: Vera,
inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec
infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. Sed hoc est quod
recolentem uehementius coquit. Nam in
omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse
felicem,
Sed quod tu,
inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure
imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet,
quam pluribus maximisque abundes mecum
reputes licet. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum
possidebas, id tibi diuinitus iulaesum adhuc inuiolatumque seruatur,
poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum
generis humani decus Symmachus socer et quod uitae pretio non segnis emeres,
uir totus ex sapientia uirtutibusque factus suarum securus tuis ingemiscit
iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens
et, ut omnes eius dotes breuiter
includam, patri similis. Viuit inquam tibique tantum uitae huius exosa
spiritum seruat quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui
desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
Quid dicam liberos consulares quorum
iam, ut in id aetatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii?
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te si tua bona
cognoscas felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat
esse carior! Quare sicca iam
lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida
tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis
solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
Et haereant,
inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se
res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit,
uides.
Et illa. Promouimus,
inquit,
aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas
ferre non possum qui abesse
aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est
enim tam conpositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui
qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae
uel numquam tota proueniat uel
numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener
sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus
esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille
nuptiis felix orbus liberis alieno
censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis
maestus inlacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae
condicione concordat j inest enim singulis quod inexpertus ignoret,
expertus exhorreat. Adde quod
felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta
suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternite;
adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt.
Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis
pars eis minima contingat? Hic ipse locus quem tu exilium uocas,
incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque
beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix
qui cum dederit inpatientiae manus,
statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanae
felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse
uideatur, tamen quo minus cum uelit abeat retineri non possit. Liquet
igitur quam sit mortalium rerum
misera beatitudo quae nec apud aequanimos perpetua perdurat necanxios
tota delectat.
Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error
uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem
felicitatis. Estne aliquid tibi te
ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis
quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. Atque ut
agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non
possessio collige. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod
eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri,
manifestum est quoniam 1 ad beatitudinem percipiendam fortunae
instabilitas adspirare non possit. Ad haec quem caduca ista felicitas uenit uel scit eam uel nescit esse
mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae
caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti posse non
dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si
amiserit, neglegendum putat? Sic
quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. Et quoniam tu
idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio
mentes hominum nullo modo esse mortales cumque clarum sit fortuitam
felicitatem corporis morte finiri,
dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium
genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis
fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse,
quonam modo praesens facere beatos
potest quae miseros transacta non efficit?
Quisquis uolet perennem
Cautus ponere sedem
Stabilisque nec sonori
Sterni flatibus Euri
Et fluctibus minantem
Curat spernere pontum,
Montis cacumen alti,
Bibulas uitet harenas.
Illud proteruus Auster
Totis uiribus urget,
Hae pendulum solutae
Pondus ferre recusant.
Fugiens periculosam
Sortem sedis amoenae
Humili domum memento
Certus figere saxo.
Quamuis tonet ruinis
Miscens aequora uentus,
Tu conditus quieti
Felix robore ualli
Duces serenus aeuum
Ridens aetheris iras.
Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus
utendum puto. Age enim si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent,
quid in eis est quod aut uestrum umquam
fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? Diuitiaene uel uestra
uel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta
pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem
auaritia semper odiosos, claros largitas
facit. Quod si manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc
est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu
desinit possideri. At eadem si apud unum quanta est ubique gentium congeratur,
ceteros sui inopes fecerit. Et uox quidem
tota pariter multorum replet auditum j uestrae uero diuitiae nisi comminutae in
plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant
quos relinquunt. O igitur angustas inopesque diuitias quas nec habere totas pluribus licet et ad
quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt! An gemmarum fulgor oculos
trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa non
hominum, quas quidem mirari homines uehementer admiror. Quid est enim carens animae motu atque compage quod
animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? Quae tametsi
conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt,
infra uestram tamen excellentiam conlocatae
admirationem uestram nullo modo merebantur. An uos agrorum pulchritudo
delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam
sereni maris facie gaudemus; sic caelum sidera lunam solemque miramur. Num te
horum aliquid attingit? Num audes alicuius
talium splendore gloriari? An uernis floribus ipse distmgueris aut tua in
aestiuos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid
externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna quae
a te natura rerum fecit aliena. Terrarum
quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae
satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam
petas. Paucis enim minimisque natura contenta est, cuius
satietatem si superfluis urgere uelis, aut
iniucnndum quod infuderis fiet aut noxium. Iam uero pulchrum uariis fulgere
uestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut
ingenium mirabor artificis. An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si uitiosi moribus sint,
perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi,
quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil
horum quae tu in tuis conputas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae
pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? Quod si
natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus
sequestrata placuissent. Neque enim idcirco
sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur,
tuis ea diuitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunae strepitu
desideratis? Fugare credo indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc uobis in
contrarium cedit. Pluribus quippe
adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque
illud est permultis eos indigere qui permulta possideant contraque minimum qui
abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur.
Itane autem nullum est proprium uobis
atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis?
Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi
splendere nisi inanimatae supellectilis possessione
uideatur? Et alia quidem suis contenta
sunt; uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellente naturae
ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis.
Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima
rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione
submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se
cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit.
Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus uitio uenit. Quam
uero late patet uester hic error qui ornari
posse aliquid ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid
ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his
tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num
id mentior? ' Minime,' inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt,
cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque
est se solum qui habeat dignissimum putat.
Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius
callem uacuus uiator intrasses, coram latrone cantares. O
praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse
desistis!
Felix nimium prior aetas
Contenta fidelibus aruis
Nec inerti perdita luxu,
Facili quae sera solebat
Ieiunia soluere glande.
Non Bacchica munera norant
Liquido confundere melle
Nec lucida uellera
Serum Tyrio miscere ueneno.
Somnos dabat herba salubres,
Potum quoque lubricus amnis,
Vmbras altissima pinus.
Nondum maris alta secabat
Nec mercibus undique lectis
Noua litora uiderat hospes.
Tunc classica saeua tacebant,
Odiis neque fusus acerbis
Cruor horrida tinxerat arua.
Quid enim furor hosticus ulla
Vellet prior arma mouere,
Cum uulnera saeua uiderent
Nec praemia sanguinis ulla?
Vtinam modo nostra redirent
In mores tempora priscos!
Sed saeuior ignibus Aetnae
Feruens amor ardet habendi.
Heu primus quis fuit ille
Auri qui pondera tecti
Geminasque latere uolentes
Pretiosa pericula fodit?
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quae uos uerae dignitatis ac
potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque
ceciderunt, quae flammis Aetnae eructuantibus, quod diluuium tantas strages dederint? Certe, uti meminisse te arbitror,
consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum
uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de
ciuitate nomen abstulerant. At si quando,
quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium
placet? Ita fit ut non uirtutibus ex dignitate sed ex uirtute dignitatibus
honor accedat. Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia?
Nonne, o terrena animalia, consideratis
quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius
sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! Quid
uero, si corpus spectes, inbecillius homine reperire queas quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta
quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam
nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit
exserere? Num quidquam libero imperabis
animo? Num mentem firma sibi ratione
cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam uirum
suppliciis se tyrannus adacturum Putaret, ut aduersum se factae coniurationis
conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos
putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid
autem est quod in alium facere quisquam 1 possit, quod sustinere ab alio ipse
non possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum
bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus
praebuit. Vllamne igitur eius hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio
potest, ne id in se alter ualeat efficere
non possit? Ad haec si ipsis dignitates ac potestatibus inesset aliquid
naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent
aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum
pessimos plerumque dignitatibus fungi
dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis
haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari
potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo
dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque
uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic musica quidem
musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec
contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt auersa depellit.
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui
compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis
dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos.
Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare
nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec
dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet
in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae
nec se bonis semper adiungit et bonos
quibus fuerit adiuncta non efficit.
Nouimus quantas dederit ruinas
Vrbe flammata patribusque caesis
Fratre qui quondam ferus interempto
Matris effuso maduit cruore
Corpus et uisu gelidum pererrans
Ora non tinxit lacrimis, sed esse
Censor extincti potuit decoris.
Hic tamen sceptro populos regebat
Quos uidet condens radios sub undas
Phoebus extremo ueniens ab ortu,
Quos premunt septem gelidi triones,
Quos Notus sicco uiolentus aestu
Torret ardentes recoquens harenas.
Celsa num tandem ualuit potestas
Vertere praui rabiem Neronis?
Heu grauem sortem, quotiens iniquus
Additur saeuo gladius ueneno!
Tum ego: Scis,
inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum
fuisse dominatam. Sed materiam gerendis rebus optauimus quo ne uirtus tacita
consenesceret.
Et illa: Atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam
manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet
cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum; quae quam sit exilis et
totius uacua ponderis, sic considera.
Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad
caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est ut, si ad caelestis
globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. Huius
igitur tam exiguae in mundo regionis
quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis
cognitis animantibus incolatur Huic quartae, si quantum maria paludesque
premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix
angustissima inhabitandi hominibus area
relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque
conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine
cogitatis? Aut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis
exiguisque limitibus artata? Adde quod
hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua,
moribus, totius uitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum
tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum
singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat. Aetate denique Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat,
nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat, et erat tunc
adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne
igitur quam sit angusta, quam compressa
gloria quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire
fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? Quid quod diuersarum
gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude
apud alios supplicio dignum iudicetur.
Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos
nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur peruagata inter suos gloria
quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae
inmortalitas coartabitur. Sed quam
multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio!
Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit
longior atque obscura uetustas? Vos uero inmortalitatem uobis propagare
uidemini, cum futuri famam temporis
cogitatis. Quod si aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod
de nominis tui diuturnitate laeteris? Vnius etenim mora
momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium
definitum est, minimam, licet, habet
tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet
multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim
finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla
umquam poterit esse collatio. Ita fit ut
quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur,
non parua sed plane nulla esse uideatur. Vos autem nisi ad populares auras
inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque
praestantia de alienis praemia
sermunculis postulatis. Accipe in huiusmodi arrogantiae leuitate quam
festiue aliquis inluserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis,
qui non ad uerae uirtutis usum sed ad superbam gloriam falsum sibi
philosophi nomen induerat, adiecissetque
iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias
leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper adsumpsit
acceptaque contumelia uelut insultans: 'Iam tandem,' inquit, 'intellegis me
esse philosophum?' Tum ille nimium
mordaciter: 'Intellexeram,' inquit, ' si tacuisses.' Quid autem est quod ad
praecipuos uiros, de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid,
inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus
attineat? Nam si, quod nostrae rationes
credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, eum is cuius
ea esse dicitur non exstet omnino. Sin uero bene sibi mens conscia terreno
carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum
negotium spernat quae se caelo fruens
terrenis gaudet exemptam?
Quicumque solam mente praecipiti petit
Summumque credit gloriam,
Late patentes aetheris cernat plagas
Artumque terrarum situm.
Breuem replere non ualentis ambitum
Pudebit aucti nominis.
Quid o superbi colla mortali iugo
Frustra, leuare gestiunt?
Licet remotos fama per populos means
Diffusa linguas explicet
Et magna titulis fulgeat claris domus,
Mors spernit altam gloriam,
Inuoluit humile pariter et celsum caput
Aequatque summis infima.
Vbi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
Quid Brutus aut rigidus Cato?
Signat superstes fama tenuis pauculis
Inane nomen litteris.
Sed quod decora nouimus uocabula,
Num scire consumptos datur?
Iacetis ergo prorsus ignorabiles
Nec fama notos efficit.
Quod si putatis longius uitam trahi
Mortalis aura nominis,
Cum sera uobis rapiet hoc etiam dies,
Iam uos secunda mors manet.
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando eum de
hominibus illa, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet cum se aperit,
cum frontem detegit moresque profitetur
Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, coque
sententiam uerbis explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam
prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis cum uidetur
blanda, mentitur; haec semper uera est, cum
se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium
specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis
absoluit. Itaque illam uideas uentosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius
aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono deuios
blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. An hoc
inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi
certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos
reliquit? Quanti hoc integer, ut uidebaris tibi fortunatus,
emisses! Nunc et amissas opes querere; quod
pretiosissimum diuitiarum genus est amicos inuenisti.
Quod mundus stabili fide
Concordes uariat uices,
Quod pugnantia semina
Foedus perpetuum tenent,
Quod Phoebus roseum diem
Curru prouehit aureo,
Vt quas duxerit Hesperos
Phoebe noctibus imperet,
Vt fluctus auidum mare
Certo fine coerceat,
Ne terris liceat uagis
Latos tendere terminos.
Hanc rerum seriem ligat
Terras ac pelagus regens
Et caelo imperitans amor.
Hic si frena remiserit,
Quidquid nunc amat inuicem
Bellum continuo geret
Et quam nunc socia fide
Pulchris motibus incitant,
Certent soluere machinam.
Hic sancto populos quoque
Iunctos foedere continet,
Hic et coniugii sacrum
Castis nectit amoribus,
Hic fidis etiam sua
Dictat iura sodalibus.
O felix hominum genus,
Si uestros animos amor
Quo caelum regitur regat.
IAM cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adnue
auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: O
inquam,
summum lassorum solamen animorum quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti!
Adeo ut iam me post haec inparem fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque
remedia quae paulo acriora esse dicebas, non modo non per-horresco, sed
audiendi auidus uehementer efflagito.
Tum illa Sensi,
inquit, cum
uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel
exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe quae
restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant.
Sed
quod tu te audiendi cupidum dicis,
quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres!
Quonam? inquam. Ad ueram
, inquit, felicitatem, quam tuus quoque
somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri.
Tum ego: Fac obsecro
et quae illa uera sit, sine cunctatione demonstra.
Faciam,
inquit illa, tui causa libenter. Sed quae tibi causa notior
est, eam prius designare uerbis atque informare conabor ut ea perspecta cum
in contrariam partem flexeris oculos,
uerae beatitudinis speciem possis agnoscere.
Qui serere ingenuum uolet agrum,
Liberat arua prius fruticibus,
Falce rubos filicemque resecat,
Vt noua fruge grauis Ceres eat.
Dulcior est apium mage labor,
Si malus ora prius sapor edat.
Gratius astra nitent ubi Notus
Desinit imbriferos dare sonos.
Lucifer ut tenebras pepulerit
Pulchra dies roseos agit equos.
Tu quoque falsa tuens bona prius
Incipe colla iugo retrahere.
Vera dehinc animum subierint.
Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem
recepta sic coepit:
Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diuerso
quidem calle procedit, sed ad unum
tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis
adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum
bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet summum esse
non posset, quoniam relinqueretur
extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum
bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso
tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum ueri
boni naturaliter inserta cupiditas,
sed ad falsa deuius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse
nihilo indigere credentes ut diuitiis affluant elaborant; alii uero bonum
quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi
ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui
summum bonum in summa potentia esse constituat; hi uel regnare ipsi
uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam
claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen
propagare festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; zahi felicissimum putant
uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro
permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui
potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis appetunt. In his igitur ceterisque talibus
humanorum actuum uotorumque uersatur intentio, ueluti nobilitas fauorque
popularis quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi
quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum uero quod
sanctissimum quidem genus est, non in
fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel
delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad
superiora referantur. Robur enim magnitudoque uidetur praestare
ualentiam, pulchritudo atque
uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem; quibus omnibus solam
beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque prae ceteris petit, id
summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse
definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae—opes,
honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans
Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia
iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor,
quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut
ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui
non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus
bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero
labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime. Neque enim uile
quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat
intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num
imbecillum ac sine uiribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo
nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod
excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse
anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque
subiectam quid attinet dicere, quando
in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui
haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias,
dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi
sufficientiam, reuerentiam,
potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est
igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit
naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae
tamen in diligendo boni fine consentiunt.
Quantas rerum flectat habenas
Natura potens, quibus inmensum
Legibus orbem prouida seruet
Stringatque ligans inresoluto
Singula nexu, placet arguto
Fidibus lentis promere cantu.
Quamuis Poeni pulchra leones
Vincula gestent manibusque datas
Cantent escas metuantque trucem
Soliti uerbera, ferre magistrum.
Si cruor horrida tinxerit ora,
Resides olim redeunt animi
Fremituque graui meminere sui;
Laxant nodis colla solutis
Primusque lacer dente cruento
Domitor rabidas imbuit iras.
Quae canit altis garrula ramis
Ales caueae clauditur antro;
Huic licet inlita pocula melle
Largasque dapes dulci studio
Ludens hominum cura ministret,
Si tamen arto saliens texto
Nemorum gratas uiderit umbras,
Sparsas pedibus proterit escas,
Siluas tantum maesta requirit,
Siluas dulci uoce susurrat.
Validis quondam uiribus acta
Pronum flectit uirga cacumen;
Hanc si curuans dextra remisit,
Recto spectat uertice caelum.
Cadit Hesperias Phoebus in undas,
Sed secreto tramite rursus
Currum solitos uertit ad ortus.
Repetunt proprios quaeque recursus
Redituque suo singula gaudent
Nec manet ulli traditus ordo
Nisi quod fini iunxerit ortum
Stabilemque sui fecerit orbem.
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium
somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci
qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab
eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines
adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim
uel pecuniae uel honores ceteraque tale quid afferunt
cui nihil honorum abesse uideatur, nos
quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id
ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido
falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur te ipsum qui paulo ante diuitiis affluebas,
interrogo: Inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta
ex qualibet iniuria confudit anxietas?
Atqui, inquam, libero me
fuisse animo quin aliquid semper augerer reminisci non queo.
Nonne quia uel aberat quod abesse non
uelles uel aderat quod adesse noluisses?
Ita est,
inquam. Illius igitur praesentiam huius absentiam
desiderabis?
Confiteor,
inquam. Eget uero,
inquit, eo quod quisque
desiderat?
Eget,
inquam. Qui uero eget
aliquo, non est usquequaque sibi ipse sufficiens?
Minime,
inquam. Tu itaque hanc insufficientiam plenus,
inquit,
opibus sustinebas?
Quidni?
inquam. Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi
facere nequeunt et hoc erat quod
promittere uidebantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil
habeat suapte natura pecunia ut his a quibus possidetur inuitis nequeat
auferri.
Fateor,
inquam. Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis
eripiat inuito? Vnde enim forenses
querimoniae nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur
ereptae?
Ita est,
inquam. Egebit igitur,
inquit, extrinsecus petito
praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur?
Quis id,
inquam, neget?
Atqui non egeret eo, nisi possideret
pecuniam quam posset amittere?
Dubitari,
inquam, nequit.
In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere
putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem
modus est quo pellatur diuitiis
indigentia? Num enim diuites esurire nequeunt? Num sitire non possunt? Num
frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies,
opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo
consolari quidem diuitiis indigentia
potest, auferri penitus non potest. Nam si haec hians semper atque aliquid
poscens opibus expietur, maneat necesse est quae possit expleri. Taceo quod
naturae minimum, quod auantiae nihil satis est. Quare si opes nec submouere
possunt indigentiam et ipsae suam
faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
Quamuis fluente diues auri gurgite
Non expleturas cogat auarus opes
Oneretque bacis colla rubri litoris
Ruraque centeno scindat opima boue,
Nec cura mordax deseret superstitem,
Defunctumque leues non comitantur opes.
Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea
est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de- pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe
nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem
strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates?
Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci
potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem
nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores
reuerentia dignos iudicare quos ipsis
honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num
posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare?
Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit
adiuncta transfundit. Quod quia populares
facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non
habere.
In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a
pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos
dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus
uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam
reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere, si qui multiplici consulatu functus in barbaras
nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc
naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo
cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint
qui dignitates -eas esse non aestimant.
Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim
potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi
quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius?
Vt enim paulo ante diximus, quod nihil
habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit.
Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione
sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se
expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
Quamuis se Tyrio superbus ostro
Comeret et niueis lapillis,
Inuisus tamen omnibus uigebat
Luxuriae Nero saeuientis.
Sed quondam dabat improbus uerendis
Patribus indecores curules.
Quis illos igitur putet beatos
Quos miseri tribuunt honores?
An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando
eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum
uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad
conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum
potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem
minuat, miseriam inportet? Sed quamuis late
humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum
quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac
inpotentia subintrat quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse
necesse est miseriae portionem. Expertus
sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii
terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas quae sollicitudinum morsus
expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate
gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere?
Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit,
qui ut potens esse uideatur, in seruientium
manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa
tantae inbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe
incolumis saepe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem praeceptoremque
suum ad eligendae mortis coegit arbitrium.
Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui
uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas
tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit
effecit. Quae est igitur ista potentia quam pertimescunt
habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non
possis. An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum iecit,
intortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam
familiaris inimicus.
Qui se uolet esse potentem
Animos domet ille feroces
Nec uicta libidine colla
Foedis submittat habenis.
Etenim licet Indica longe
Tellus tua iura tremescat
Et seruiat ultima Thyle,
Tamen atras pellere curas
Miserasque fugare querelas
Non nosse potentia non est.
Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus
exclamat:
ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi
opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest?
Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si
etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore,
sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum
uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo
ante disserui, plures gentes esse necesse
sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse
gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero
popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio
prouenit nec umquam firma perdurat. Iam
uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad
claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de
meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui
praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non
efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut
inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu
Vnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,
Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra
Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est
anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam
intolerabiles dolores quasi quendam fructum
nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat
iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci
libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil
causae est quin pecudes quoque beatae esse
dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura
dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te
neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo,
qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
Habet hoc uoluptas omnis,
Stimulis agit fruentes
Apiumque par uolantum
Vbi grata mella fudit,
Fugit et nimis tenaci
Ferit icta corda morsu.
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec
perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis
uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti.
Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore
cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum
insidiis obnoxius periculis subiacebis.
Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis.
Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae
fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona prae se corporis
ferunt, quam exigua, quam fragili
possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare
potentis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium,
firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem
caelum non his
potius est quam sua qua regitur ratione
mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum
mutabilitate fugacior! Quod si? ut Aristoteles 1 ait, Lynceis oculis homines
uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum
corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura sed
oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimat e quam uultis nimio
corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque
miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud
redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae polluentur bona
possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem
quasi quidam calles ferunt nec beatos
ipsa perficiunt
Eheu quae miseros tramite deuios
Abducit ignorantia!
Non aurum in uiridi quaeritis arbore
Nec uite gemmas carpitis,
Non altis laqueos montibus abditis
Vt pisce ditetis dapes
Nec uobis capreas si libeat sequi,
Tyrrhena captatis uada.
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
Norunt recessus aequoris,
Quae gemmis niueis unda feracior
Vel quae rubentis purpurae
Nec non quae tenero pisce uel asperis
Praestent echinis litora.
Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,
Nescire caeci sustinent,
Et quod stelliferum trans abiit polum,
Tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus inprecer?
Opes honores ambiant;
Et cum falsa graui mole parauerint,
Tum uera cognoscant bona.
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si
perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.
Atqui uideo,
inquam, nec opibus sufficicntiam nec regnis potentiam
nec reuerentiam dignitatibus nec
celebritatem gloria nec laetitiam uoluntatibus posse contingere.
An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?
Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius
cognoscere malim.
Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id
error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque
traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?
Minime,
inquam. Recte tu quidem.
Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris ualentiae sit, in hac
praesidio necesse est egeat alieno.
Ita est,
inquam. Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque
natura.
Sic uidetur.
Quod uero huiusmodi sit, spernendumne
esse censes an contra rerum omnium ueneratione
dignissimum?
At hoc,
inquam, ne dubitari quidem potest.
Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum
esse iudicemus.
Addamus, si quidem uera nolumus
confiteri.
Quid uero,
inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni
celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod
potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi praestare non possit
atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
Non possum,
inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse
confitear.
Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre
fateamur.
Consequitur,
inquam. Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis
cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam
constat esse laetissimum?
Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus
obrepat ne cogitare quidem possum; quare
plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est
confiteri.
Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae,
claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo
modo uero discrepare substantiam.
Necesse est,
inquam. Hoc igitur quod est unum simplexque natura,
prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur
adipisci, nec portionem quae nulla est nec ipsam quam minime affectat
adsequitur.
Quonam,
inquam, modo?
Qui diuitiae, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis
obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uolup-
tates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne
sufficientia quidem contingit ei quem
ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit
obscuritas. Qui uero solum posse desiderat, profligat opes, despicit
uoluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit. Sed
hunc quoque quam multa deficiant uides.
Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque
haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat.
Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet. Nam cum
unumquodque horum idem quod cetera sit,
quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat
apprehendit.
Quid igitur?
inquam. Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam
quidem ille beatitudinis uelit. Sed num in his eam reperiet, quae
demonstrauimus id quod polluentur non
posse conferre?
Minime,
inquam. In his igitur quae singula quaedam expetendorum
praestare ei eduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est.
Fateor,
inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
Habes igitur,
inquit, et formam
falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi
enim ueram quam promisimus statim uidebis.
Atqui haec, inquam, uel
caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas
aperire conaris. Nam nisi fallor ea
uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum,
celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas,
quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter
praestare potest hanc esse plenam
beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc,
inquit, adieceris. .
. .
Quidnam?
inquam. Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus
putas quod huiusmodi statum possit afferre?
Minime,
inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur,
ostensum est.
Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam bona dare
mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non
possunt.
Assentior
inquam.
Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem
mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.
Id quidem,
inquam, iam dudum uehementer exspecto.
Sed cum, ut in Timaeo 1 Platoni,
inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum
praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi
boni sedem reperire mereamur?
Inuocandum,
inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite
fundatur exordium.
Recte,
inquit, ac simul ita modulata est.
O qui perpetua mundum ratione gubernas
Terrarum caelique sator qui tempus ab aeuo
Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,
Quem non externae pepulerunt fingere causae
Materiae fluitantis opus, uerum insita summi
Forma boni liuore carens, tu cuncta superno
Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens similique in imagine formans
Perfectasque iubens perfectum absoluere partes.
Tu numeris elementa ligas ut frigora flammis
Arida conueniant liquidis, ne purior ignis
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
Conectens animam per consona membra resoluis.
Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,
In semet reditura meat mentemque profundam
Circuit et simili conuertit imagine caelum.
Tu causis animas paribus uitasque minores
Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
In caelum terramque seris quas lege benigna
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
Da pater augustam menti conscendere sedem,
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
In te conspicuos animi defigere uisus.
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
Atque tuo splendore mica! Tu namque serenum,
Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
Principium, uector, dux, semita, terminus idem.
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti,
nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In
quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit
exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago
decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum
negari nequit. Omne enim quod
inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse
perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse
uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim
perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab
deminutis inconsummatisque natura rerum coepit exordium, sed ab integris
absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quod si, uti
paulo ante monstrauimus, est quaedam
boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non
potest dubitari.
Firmissime,
inquam, uerissimeque conclusum est.
Quo uero,
inquit, habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem
bonum esse communis humanorum con-
ceptio probat animorum. Nam cum nihil
deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis
dubitet? Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in
eo bonum esse conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit enim eo
praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque
antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse
claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum
deum summi perfectique boni esse
plenissimum. Sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus; ueram
igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est.
.Accipio,
inquam, nec est quod contradici ullo modo queat.
Sed quaeso,
inquit, te uide quam
id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus
esse plenissimum.
Quonam,
inquam, modo?
Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur
uel extrinsecus accepisse uel ita
naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis
diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes,
praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed
hunc esse rerum omnium
praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed
est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest:
quis haec diuersa coniunxerit? Postremo quod a qualibet re diuersum est, id
non est illud a quo intellegitur esse
diuersum. Quare quod a. summo bono diuersum est sui natura.,
id summum bonum non est—quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse
praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit
exsistere, quare quod omnium
principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione
concluserim.
Rectissime,
inquam. Sed summum bonum beatitudinem esse concessum
est.
Ita est,
inquam. Igitur,
inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.
Nec propositis,
inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum
consequens esse perspicio.
Respice,
inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo
summa bona quae a se diuersa sint esse
non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum
liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest.
Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo
igitur quae summa sunt bona ea possunt
esse diuersa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus;
quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa
diuinitas.
Nihil,
inquam, nee reapse uerius 1 nec ratiocinatione firmius
nee deo dignius concludi potest.
Super haec,
inquit, igitur ueluti geometrae solent demonstratis
propositis aliquid inferre quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi
ueluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines
beati, beatitudo uero est ipsa
diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum
est: sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita
diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur
beatus deus, sed natura quidem unus; participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos.
Et pulchrum,
inquam, hoc atque pretiosum, siue porisma siue
corollarium uocari mauis.
Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum . esse ratio
persuadet.
Quid?
inquam,
Cum multa,
inquit, beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia
unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit
eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera
referantur?
Vellem,
inquam, id ipsarum rerum commemoratione
patefaceres.
Nonne,
inquit, beatitudinem bonum esse censemus?
Ac summum quidem,
inquam. Addas,
inquit, hoc omnibus licet.
Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia
quoque, claritas ac uoluptas
beatitudo esse iudicatur. Quid igitur? Haecine omnia bonum—sufficientia
potentia ceteraque—ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum
ueluti ad uerticem cuncta referuntur?
Intellego,
inquam,
quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent,
a se quoque inuicem discreparent. Haec est enim partium natura ut unum
corpus diuersa coinponant. Atqui haec
omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno
membro beatitudo uidebitur esse coniuncta—quod fieri nequit.
Id quidem,
inquam, dubium non est, sed id quod restat
exspecto.
Ad bonum uero cetera referri palam est.
Idcirco enim sufficientia petitur quoniam bonum esse iudicatur, idcirco
potentia quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia,
claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa
atque causa bonum est. Quod enim neque
re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo
potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt, tamen si esse uideantur,
quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa
expetendorum omnium bonitas esse iure
credatur. Cuius uero causa quid expetitur, id maxime uidetur optari, ueluti
si sal ut is causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum
desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non
illa potius quam bonum ipsum
desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse
concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. Ex quo liquido
apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.
Nihil uideo cur dissentire quispiam possit.
Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus.
Ita,
inquam. Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono
nec usquam alio sitam esse substantiam.
Huc omnes pariter uenite capti
Quos fallax ligat improbis catenis
Terrenus habitans libido mentes,
Haec erit-uobis requies laborum,
Hic portus placida manens quiete,
Hoc patens unum miseris asylum.
Non quidquid Tagus aureis harenis
Donat aut Hermus rutilante ripa
Aut Indus calido propinquus orbi
Candidis miscens uirides lapillos,
Inlustrent aciem magisque caecos
In suas condunt animos tenebras.
Hoc quidquid placet excitatque mentes,
Infimis tellus aluit cauernis;
Splendor quo legitur uigetque caelum,
Vitat obscuras animae ruinas.
Hanc quisquis poterit notare lucem,
Candidos Phoebi radios negabit.
Adsentior,
inquam, cuncta enim firmissimis nexa rationibus
constant.
Tum illa, Quanti,
inquit, aestimabis, si bonum ipsum
quid sit agnoueris?
Infinita,
inquam, si quidem mihi pariter deum quoque qui bonum est continget agnoscere.
Atqui hoc uerissima,
inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae
paulo ante conclusa sunt.
Manebunt.
Nonne,
inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera
perfectaque bona non esse quoniam a se
inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque
bonum afferre non posse? Tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti
formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia
est, eadem sit potentia, reuerentia,
claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil
habere quo inter expetenda numerentur?
Demonstratum,
inquam nec dubitari ullo modo potest.
Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint,
bona fiunt; nonne haec ut bona sint,
unitatis fieri adeptione contingit?
Ita,
inquam, uidetur.
Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an
minime?
Ita est.
Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum
naturaliter non est diuersus effectus.
Negare,
inquam, nequeo.
Nostine igitur,
inquit, omne quod est tam diu manere atque
subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum destiterit?
Quonam modo?
Vt in animalibus,
inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima
corpusque, id animal uocatur; cum uero haec unitas utriusque separatione
dissoluitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum
coniunctione permanet, humana uisitur species; at si distributae
segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod
fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere
unumquodque, dum unum est, cum uero
unum esse desinit, interire.
Consideranti,
inquam, mihi plura minime aliud uidetur.
Estne igitur,
inquit, quod in quantum naturaliter agat relicta
subsistendi appetentia uenire ad intentum corruptionemque desideret?
Si animalia,
inquam, considerem quae habent aliquam
uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus
abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque
animal tueri salutem laborat, mortem
uero perniciemque deuitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de
inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.
Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores
intuearis primum sibi conuenientibus
innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire
non possint. Nam aliae quidem campis aliae montibus oriuntur, alias ferunt
paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas
si in alia quispiam loca transferre
conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod conuenit et ne, dum manere
possunt, intereant, elaborat. Quid quod omnes uelut in terras ore demerso
trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt?
Quid quod mollissimum quidque, sicuti
medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni
firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali
patiens defensor opponitur? Iam uero quanta est naturae diligentia, ut
cuncta semine multiplicat propagentur!
Quae omnia non modo ad tempus manendi uerum generatim quoque quasi in
perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? Ea etiam
quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? Cur enim flammas
quidem sursum leuitas uenit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod
haec singulis loca motionesque conueniunt? Porro autem quod
cuique consentaneum est, id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt
inimica corrumpunt. Iam uero quae
dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile
dissoluantur resistunt. Quae uero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem
diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur,
ignis uero omnem refugit sectionem.
Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali
intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione
transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes; nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae
uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. Nam saepe mortem cogentibus
causis quam natura re-formidat uoluntas amplectitur, contraque illud quo
solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet uoluntas.
Adeo haec sui caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione
procedit. Dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi
causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent; quare nihil est quod ullo modo queas dubitare
cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare
perniciem.
Confiteor,
inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta
uidebantur.
Quod autem,
inquit, subsistere ac permanere petit,
id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam
permanebit.
Verum est,
inquam. Omnia igitur,
inquit, unum desiderant.
Consensi. Sed unum id ipsum monstrauimus esse quod
bonum.
Ita quidem.
Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet i ipsum bonum
esse quod desideretur ab omnibus.
Nihil,
inquam, uerius excogitari potest. Nam uel ad nihil unum cuncta
referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt, aut si quid est ad quod uniuersa
festinent, id erit omnium summum bonorum.
Et illa: Nimium,
inquit, o alumne laetor, ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti.
Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas.
Quid?
inquam. Quis esset,
inquit, rerum omnium finis. Is est
enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus,
oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
Quisquis profunda mente uestigat uerum
Cupitque nullis ille deuiis falli,
In se reuoluat intimi lucem uisus
Longosque in orbem cogat inflectens motus
Animumque doceat quidquid extra molitur
Suis retrusum possidere thesauris.
Dudum quod atra texit erroris nubes
Lucebit ipso perspieacius Phoebo.
Non omne namque mente depulit lumen
Obliuiosam corpus inuehens. molem.
Haeret profecto semen introrsum ueri
Quod excitatur uentilante doctrina.
Nam cur rogati sponte recta censetis,
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
Quod si Platonis Musa personat uerum,
Quod quisque discit immemor recordatur.
Tum ego: Platoni,
inquam, uehementer assentior, nam me horum iam
secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum
maeroris mole pressus amisi.
Tum illa: Si priora,
inquit, concessa respicias, ne illud quidem
longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es.
Quid?
inquam. Quibus,
ait illa, gubernaculis mundus
regatur.
Memini,
inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius
tamen ex te audire desidero.
Mundum,
inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum
putabas.
Ne nunc quidem arbitror,
inquam, nec umquam dubitandum putabo
quibusque in hoc rationibus accedam
breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam
formam minime conuenisset, nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret.
Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque
diuelleret, nisi unus esset qui quod
nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam
dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset qui has mutationum uarietates
manens ipse disponeret. Hoc quidquid est
quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis uocabulo deum
nomino.
Tum illa: Cum haec,
inquit, ita sentias, paruam mihi
restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae
proposuimus intueamur. Nonne in
beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse
consensimus?
Ita quidem.
Et ad mundum igitur
inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis
indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
Id,
inquam, ita est necessarium.
Per se igitur solum cuncta disponit.
Negari,
inquam, nequit.
Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.
Memini,
inquam. Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se
regit omnia quem bonum esse consensimus
et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina
stabilis atque incorrupta seruatur.
Vehementer assentior,
inquam, et id te paulo ante dicturam tenui
licet suspicione prospexi.
Credo;
inquit, iam enim ut arbitror uigilantius
ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum
patet.
Quid?
inquam. Cum deus,
inquit, omnia bonitatis clauo
gubernare iure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari
potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum
ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?
Ita,
inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si
quidem detrectantium iugum foret, non
obtemperantium salus.
Nihil est igitur quod naturam seruans deo contrahe conetur.
Nihil,
inquam. Quod si conetur,
ait, num tandem proficiet
quidquam, aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse
concessimus?
Prorsus,
inquam, nihil ualeret.
Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit
obsistere.
Non,
inquam, arbitror.
Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque
disponit.
Tum ego: Quam,
inquam, me non
modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus
uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui
pudeat.
Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum
fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem
collidamus? Forsitan ex huiusmodi conflictatione pulchra quaedam
ueritatis scintilla dissiliat.
Tuo,
inquam, arbitratu.
Deum,
inquit, esse omnium potentem nemo
dubitauerit.
Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat.
Qui uero est,
inquit, omnium potens, nihil est quod ille non
possit.
Nihil,
inquam. Num igitur deus facere malum potest?
Minime,
inquam.
Malum igitur,
inquit, nihil est, cum id
facere ille non possit, qui nihil non potest.
Ludisne,
inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens,
quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris
egrediare, an mirabilem quendam diuinae
simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam
summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque
deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus
esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis
loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod
ab omni rerum natura peteretur. Deum
quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque
cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus
sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque
probationibus explicabas.
Tum illa: Minime,
inquit,
ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur
exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa
dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea
Parmenides ait:
πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον
ὄγκῳ
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa
conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam
tractabamus ambitum collocatas
agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris
cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
Felix qui potuit boni
Fontem uisere lucidum,
Felix qui potuit grauis
Terrae soluere uincula.
Quondam funera coniugis
Vates Threicius gemens
Postquam flebilibus modis
Siluas currere mobiles.
Amnes stare coegerat,
Iunxitque intrepidum latus
Saeuis cerua leonibus,
Nec uisum timuit lepus
Iam cantu placidum canem,
Cum flagrantior intima
Feruor pectoris ureret,
Nec qui cuncta subegerant
Mulcerent dominum modi,
Inmites superos querens
Infernas adiit domos.
Illic blanda sonantibus
Chordis carmina temperans
Quidquid praecipuis deae
Matris fontibus hauserat,
Quod luctus dabat impotens,
Quod luctum geminans amor,
Deflet Taenara commouens
Et dulci ueniam prece
Vmbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus nouo
Captus carmine ianitor,
Quae sontes agitant metu
Ultrices scelerum deae
Iam maestae lacrimis madent.
Non Ixionium caput
Velox praecipitat rota
Et longa site perditus
Spernit numina Tantalus.
Vultur dum satur est modis,
Non traxit Tityi iecur.
Tandem, 'Vincimur,' arbiter
Vmbrarum miserans ait, '
Donamus comitem uiro
Emptam carmine coniugem,
Sed lex dona coerceat,
Ne, dum Tartara liquerit,
Fas sit lumina flectere.
Quis legem det amantibus?
Maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
Orpheus Eurydicen suam
Vidit, perdidit, occidit.
Vos haec fabula respicit
Quicumque in superum diem
Mentem ducere quaeritis.
Nam qui Tartareum in specus
Victus lumina flexerit,
Quidquid praecipuum trahit
Perdit, dum uidet inferos.
HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter
similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus
intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et:
O,
inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio,
cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque
mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus
ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat,
uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta
dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam
sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo
uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.
Tum illa: Et esset,
inquit,
infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas,
in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur,
pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa
sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius
nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos,
malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia
nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata
confingere multaque id genus quae
sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam
beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti,
decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum
reuehat ostendam. Pennas etiam tuae
menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa
sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis
reuertaris.
Sunt etenim pennae uolucres mihi
Quae celsa conscendant poli.
Quas sibi cum uelox mens induit,
Terras perosa despicit,
Aeris inmensi superat globum,
Nubesque postergum uidet,
Quique agili motu calet aetheris,
Transcendit ignis uerticem,
Donec in astriferas surgat domos
Phoeboque coniungat uias
Aut comitetur iter gelidi senis
Miles corusci sideris,
Vel quocumque micans nox pingitur,
Recurrat astri circulum
Atque ubi iam exhausti fuerit satis,
Polum relinquat extimum
Dorsaque uelocis premat aetheris
Compos uerendi luminis.
Hic regum sceptrum dominus tenet
Orbisque habenas temperat
Et uolucrem currum stabilis regit
Rerum coruscus arbiter.
Huc te si reducem referat uia,
Quam nunc requiris immemor:
' Haec,' dices, ' memini, patria est mihi,
Hinc ortus, hic sistam gradum.'
Quod si terrarum placeat tibi
Noctem relictam uisere,
Quos miseri toruos populi timent
Cernes tyrannos exules.
Tum ego: Papae,
inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis
efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris.
Primum igitur,
inquit,
bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem
alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si
bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas
clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides
abundantior sit, alterutro calle
procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas
scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod
explicari queat. Deficiente etenim
uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas
absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle
quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam
dubitare non possis.
Perspicuum est,
inquam, nec ullo modo negari potest.
Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis?
Minime.
Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc
imbecillis esse censendus est.
Fateor,
inquam.
Meministine igitur,
inquit, superioribus rationibus esse collectum
intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad
beatitudinem festinare?
Memini,
inquam, illud quoque esse demonstratum.
Num recordaris beatitudinem ipsum esse
bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
Minime,
inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo.
Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum
peruenire nituntur?
Ita,
inquam, consequens est.
Sed certum est adeptione boni bonos fieri.
Certum.
Adipiscuntur igitur boni quod appetunt?
Sic uidetur.
Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent.
Ita est.
Cum igitur utrique bonum petant, sed hi
quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes
esse, qui uero mali sunt imbecillos?
Quisquis,
inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest
considerare rationum.
Rursus,
inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum
sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero
naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam
naturae conuenit non quidem impleat
propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse
decernis?
Etsi coniecto,
inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero.
Ambulandi,
inquit, motum secundum naturam esse hominibus num
negabis?
Minime,
inquam.
Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?
Ne hoc quidem,
inquam. Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet
aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus
nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?
Contexe,
inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui
idem nequeat ualentior sit, nullus ambigat.
Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali
officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem
ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?
Minime,
inquam, nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae
concesserim, bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecillos.
Recte,
inquit,
praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam
resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum
esse conspicio, crebras coaceruabo
rationes. Vide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad
hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compelli
intentio. Et quid si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae
desererentur auxilio? Considera uero
quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra
praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam
rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus
quod solum dies noctesque moliuntur;
in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad
eum locum usque peruenire potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret
incessui, ambulandi poten- tissimum esse censeres, ita
eum qui expetendorum finem quo nihil
ultra est apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit quod
huic obiacet, ut idem scelesti, idem uiribus omnibus uideantur esse
deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum?
Sed quid eneruatius ignorantiae
caecitate? An sectanda nouerunt? Sed transuersos eos libido praecipitat.
Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari uitio nequeunt. An
scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo
non solum potentes esse sed omnino
esse desinunt. Nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt,
pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur,
ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese
res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem
appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed
esse absolute nequeam confiteri. Est
enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit,
esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. 'Sed possunt,'
inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a
uiribus sed ab imbecillitate
descendit. Possunt enim mala quae minime ualerent, si in bonorum
efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil
posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum
mala tantummodo
possint, nihil posse improbos
liquet.
Perspicuum est.
Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis, summo bono nihil
potentius esse paulo ante definiuimus.
Ita est,
inquam. Sed idem,
inquit, facere malum nequit.
Minime.
Est igitur,
inquit, aliquis qui
omnia posse homines putet?
Nisi quis insaniat, nemo.
Atqui idem possunt mala.
Vtinam quidem,
inquam, non possent.
Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia
potentes etiam malorum, eosdem qui mala
possunt minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter
expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam
naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas
referri ad bonum non potest;
expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur
malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem
potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos
quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod
libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum
per ea quibus delectantur id bonum quod
desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad
beatitudinem probra non ueniunt.
Quos uides sedere celsos solii culmine reges
Purpura claros nitente saeptos tristibus armis
Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos,
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas.
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis.
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens
Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.
Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua sceleribus deesse
supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud
propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria
uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium
corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod
omnia geruntur ostendimus. Est igitur
humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a
bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure uocabitur qui careat
bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur
saeuiant mali, sapienti tamen corona non
decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit
improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius
quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit,
cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur quoniam
bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius
praemii? Omnium pulcherrimi maximique.
Memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic
collige: cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint
fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium
bonorum quod nullus deferat dies, nullius
minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de
malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum
malumque item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni
praemio uidemus accedere eadem necesse est
in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa
fit praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam
uero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur
sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi
supplicii expertes uideri quos omnium malorum extrema nequitia non affecit modo
uerum etiam uehementer infecit? Vide autem ex aduersa parte bonorum, quae
improbos poena comitetur. Omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens
est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quidquid a
bono deficit esse desistit; quo fit ut mali desinant esse quod fuerant, sed
fuisse homines adhuc ipsa humani corporis
reliqua species ostentat. Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere
naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse
est ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat
improbitas. Euenit igitur, ut quem
transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet
alienarum opum uiolentus ereptor? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies
lingnam litigiis exercet? Cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse
fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur.
Irae in-temperans fremit? Leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non
metuenda formidat? Cernis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpit? Asinum
uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat?
Nihil auibus differt. Foedis inmundisque
libidinibus immergitur? Sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui
probitate deserta homo esse desierit, eum in diuinam condicionem transire non
possit, uertatur in beluam.
Vela Neritii ducis
Et uagas pelago rates
Eurus appulit insulae,
Pulchra qua residens dea
Solis edita semine
Miscet hospitibus nouis
Tacta carmine pocula.
Quos ut in uarios modos
Vertit herbipotens manus,
Hunc apri facies tegit,
Ille Marmaricus leo
Dente crescit et unguibus.
Hic lupis nuper additus,
Flere dum parat, ululat.
Ille tigris ut Indica
lecta mitis obambulat.
Sed licet uariis malis
Numen Arcadis alitis
Obsitum miserans ducem
Peste soluerit hospitis,
Iam tamen mala remiges
Ore pocula traxerant,
Iam sues Cerealia
Glande pabula uerterant
Et nihil manet integrum
Voce corpore perditis.
Sola mens stabilis super
Monstra quae patitur gemit.
O leuem nimium manum
Nec potentia gramina.
Membra quae ualeant licet.
Corda uertere non ualent!
Intus est hominum uigor
Arce conditus abdita.
Haec uenena potentius
Detrahunt hominem sibi
Dira quae penitus ineant
Nec nocentia corpori
Mentis uulnere saeuiunt.
Tum ego: Fateor,
inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi
humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari;
sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.
Nec licet,
inquit, uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id
ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum
hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos,
cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si
miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis
miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria
sit, triplici infortunio necesse est
urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere.
Accedo,
inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi
sceleris possibilitate deserti uehementer exopto.
Carebunt,
inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aes timent esse carituros. Neque
enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare
longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa
facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur,
quod quidem illis miseriae modum
statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior
nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem
mors extrema finiret. .Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam
quam esse constat aeternam.
Tum ego: Mira quidem,
inquam, et
concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium
conuenire cognosco.
Recte,
inquit, aestimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum
aliquid praecessisse demonstrat uel collocationem propositionum non esse
efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis
praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc
quoque quod dicam non minus mirum
uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium.
Quidnam?
inquam. Feliciores,
inquit, esse improbos supplicia
luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior
quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi
ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque
exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse
improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus
respectus habeatur exempli.
Et quis erit,
inquam, praeter hos alius modus?
Et illa:
Bonos,
inquit, esse felices, malos uero miseros nonne
concessimus?
Ita est,
inquam. Si igitur,
inquit, miseriae cuiuspiam bonum
aliquid addatur, nonne felicior est eo
cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ad-mixtione miseria est?
Sic,
inquam, uidetur.
Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est
malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est
cuius infortunium boni participatione
releuatur?
Quidni?
inquam. Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi
iniquum esse manifestum est.
Quis id neget?
Sed ne illud quidem,
ait, quisquam negabit bonum esse omne quod
iustum est contraque quod iniustum est
malum.
Liquere, respondi. 1 Habent igitur improbi, cum puniuntur,
quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae
bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa
impunitas quam iniquitatis merito malum
esse confessus es.
Negare non possum.
Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta
ultione puniti.
Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo
ante conclusa sunt. Sed quaeso,
inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus
relinquis?
Et magna quidem, inquit,
quorum alia poenali acerbitate, alia uero
purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non
est, Id uero hactenus egimus, ut quae
indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres
quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere
suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres
intelicioremque fore, si diuturnior,
infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos
iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae
consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur.
Tum ego: Cum tuas,
inquam, rationes considero, nihil dici uerius
puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda
modo sed saltem audienda uideantur?
Ita est,
inquit illa. Nequeunt enim oculos
tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus
sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem,
sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem
scelerum putant esse felicem. Vide
autem quid aeterna lex sauciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus
est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium
ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus
sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi
ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non
respicit Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus
uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad
humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos
putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis: infeliciores eos
esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.
Vellem,
inquam, has ipsas audire rationes.
Omnem,
inquit, improbum num supplicio dignum negas?
Minime.
Infelices uero esse qui sint improbi
multipliciter liquet.
Ita,
inquam. Qui igituir supplicio digni sunt miseros esse non
dubitas?
Conuenit,
inquam. Si igitur cognitor,
ait, resideres, cui
supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset
iniuriam?
Nec ambigo,
inquam, quin
perpesso satisfacerem dolore facientis.
Miserior igitur tibi iniuriae in lator quam acceptor esse uideretur.
Consequitur,
inquam. Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus,
quod turpitudo suapte natura miseros
faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis
esse miseriam.
Atqui nunc,
ait, contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue
quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum
magis admittentibus iustior miseratio
debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque
accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae
morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret,
uel si prodesse hominibus mallet, in
accusationis habitum uerteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula
uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus
se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos
cruciatus esse ducerent defensorumque
operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo
fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis
nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si,
uti corporum languor, ita uitiositas
quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed
potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt
quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas.
Quod tantos iuuat excitare motus
Et propria fatum sollicitare manu?
Si mortem petitis, propinquat ipsa
Sponte sua uolucres nec remoratur equos.
Quos serpens leo tigris ursus aper
Dente petunt, idem se tamen ense petunt.
An distant quia dissidentque mores,
Iniustas acies et fera bella mouent
Alternisque uolunt perire telis?
Non est iusta satis saeuitiae ratio.
Vis aptam meritis uicem referre?
Dilige iure bonos et miseresce malis.
Hic ego: Video,
inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis
proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna
populari non nihil boni maline inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exul inops ignominiosusque
esse malit, potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus,
in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiae
tractatur officium, cum in contingentes populos i egentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum
praesertim carcer, nex 1 ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis
potius ciuibus propter quos etiam constituta sunt debeantur. Cur haec igitur
uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uir-
tutum mali rapiant, uehementer admiror,
quaeque tu in iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero. M in
us etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc
stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis
optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus
differre uideatur?
Nec mirum,
inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium
confusumque credatur. Sed tu quamuis
causam tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector
temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
Si quis Arcturi sidera nescit
Propinqua summo cardine labi,
Cur legat tardus plaustra Bootes
Mergatque seras aequore flammas,
Cum nimis celeres explicet ortus,
Legem stupebit aetheris alti.
Palleant plenae cornua lunae
Infecta metis noctis opacae
Quaeque fulgenti texerat ore
Confusa Phoebe detegat astra,
Commouet gentes publicus error
Lassantque crebris pulsibus aera.
Nemo miratur flamina Cori
Litus frementi fundere fluctu
Nec niuis duram frigore molem
Feruente Phoebi soluier aestu.
Hic enim causas cernere promptum est,
Illic latentes pectora turbant.
Cuncta quae rara prouehit aetas
Stupetque subitis mobile uulgus,
Cedat inscitiae nubilus error,
Cessent profecto mira uideri.
Ita est,
inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas
euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc
decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
Tum illa paulisper arridens;
Ad rem me,
inquit, omnium quaesiti, maximam uocas, cui uix exhausti
quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa
innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant, nec ullus fuerit
modus, nisi quis eas uiuacissimo
mentis igne coerceat. In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati
serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de
arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. Sed
quoniam haec quoque te nosse quaedam
medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen
aliquid delibare 1 conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta
delectant, hanc oportet paulisper differas uoluptatem, dum nexas sibi ordine
contexo rationes.
Vt libet,
inquam, Tunc uelut ab alio orsa principio ita
disseruit:
Omnium generatio rerum cunctisque mutabilium naturarum progressus et
quidquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuinae mentis
stabilitate sortitur. Haec in suae
simplicitatis arce compositamultiplicem rebus regendis modum statuit. Qui
modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur,
prouidentia nominatur; cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur,
fatum a ueteribus appellatum est.
Quae diuersa esse facile liquebit, si quis utriusque uim mente
conspexerit. Nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium
principe constituta quae cuncta disponit; fatum uero inhaerens rebus
mobilibus dispositio per quam
prouidentia suis quaeque nectit ordinibus. Prouidentia namque cuncta
pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur; fatum uero singula
digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut haec
temporalis ordinis explicatio in
diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio
digesta atque explicata temporibus fatum uocetur. Quae licet diuersa
sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex prouidentiae
simplicitate procedit. Sicut enim
artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum, et
quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines
ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda
disponit, fato uero haec ipsa quae
disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. Siue igitur
famulantibus quibusdam proui- dentiae diuinis spiritibus
fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus
siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus
fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque
gerendam formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina
simplicitas gerenda disposuit nobilem nexum atque ordinem temporalem. Quo fit ut omnia quae fato
subsunt prouidentiae quoque subiecta sint cui ipsum etiam subiacet fatum,
quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent. Ea
uero sunt quae primae propinqua diuinitati stabiliter fixa fatalis
ordinem mobilitatis excedunt. Nam
ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad
simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti
cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu
rotatus quanto a puncti media
indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid nero
illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac
diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit
maioribus fati nexibus implicatur ac
tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem uicinius
petit. Quod si supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati
quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum
ratiocinatio, ad id quod est id quod
gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est
fati series mobilis ad proui- dentiae stabilem
simplicitatem. Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem
temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum
seminumque renouat progressus. Haec actus etiam fortunasque hominum
indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis
prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse
necesse est. Ita enim res optime
reguntur, si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum
ordinem premat. Hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras
propria incommutabilitate coerceat. Quo fit ut tametsi uobis hunc ordinem
minime considerare ualentibus confusa
omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum
dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis
quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum
quaerentes prauus error auertit,
nedum ordo de summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat
exordio.
Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum
aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num
igitur ea mentis integritate
homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti
existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et
quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut
aliquis possit bonos
malosque discernere; num igitur
poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus diei solet,
animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus
his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam
lenibus quidam uero acribus
adiuuentur? At hoc medicus, qui salutatis ipsius atque aegritudinis modum
temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid uero aliud animorum salus
uidetur esse quam probitas? Quid aegritudo quam uitia? Quis autem alius
uel seruator bonorum uel malorum
depulsor quam rector ae medicator mentium deus? Qui eum ex alta
prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod
conuenire nouit accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne
miraculum, eum ab sciente geritur
quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quae ratio ualet humana de diuina
profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi
seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et
uictricem quidem causam dis, uictam
uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hie igitur
quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni
uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo
diuinum iudicium pariter et humanum
consentiat, sed est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi,
desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere
fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere
possit aduersitas, ne cui non con-
uenit laborare patiatur. Est alius
cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus; hunc contingi
quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis
quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior:
ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας
αἰθέρες ᾠκοδόμησαν
Fit autem saepe, uti bonis summa rerum
regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta
quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa
felicitate luxurient, alios duris 1
agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment.
Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt
quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli
uenerandum saeculi nomen gloriosae
pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris
praetulerunt inuictam malis esse uirtutem. Quae quam recte atque
disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla
dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur
causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes
existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent,
tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de
huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis
cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan
alicuius tam praeceps atque inportuna natura ut eum in
scelera potius exacerbare possit rei
familiaris inopia j huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio
medetur. Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna
sua comparatis, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit
tristis amissio. Mutabit igitur
mores ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in
cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum
puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut
probis atque improbis nullum foedus
est, ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet
ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque
saepe, quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe
summa illa prouidentia protulit
insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a
pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis
frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola.
est enim diuina uis cui mala quoque
bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo
enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione
decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno
prouidentiae liceat temeritati.
ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν
ὥς πάντ᾽ ἀγορεύειν
Neque enim fas est homini cunctas
diuinae operae machinas uel ingenio conprehendere uel
explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum
dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem
retinere festinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis
seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare
creduntur, si disponentem
prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam
dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum
aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo
refectus firmior in ulteriora,
contendas.
Si uis celsi iura tonantis
Pura sollers cernere mente,
Aspice summi culmina caeli.
Illic iusto foedere rerum
Veterem seruant sidera pacem.
Non sol rutilo concitus igne
Gelidum Phoebes impedit axem
Nec quae summo uertice mundi
Flectit rapidos Vrsa meatus.
Numquam occiduo lota profundo
Cetera cernens sidera mergi
Cupit oceano tingere flammas.
Semper uicibus temporis aequis
Vesper seras nuntiat umbras
Reuehitque diem Lucifer almum.
Sic aeternos reficit cursus
Alternus amor, sic astrigeris
Bellum discors exulat oris.
Haec concordia temperat aequis
Elementa modis, ut pugnantia
Vicibus cedant umida siccis
Iungantque fidem frigora flammis
Pendulus ignis surgat in altum
Terraeque graues pondere sidant.
Isdem causis uere tepenti
Spirat florifer annus odores,
Aestas Cererem feruida siccat,
Remeat pomis grauis autumnus,
Hiemem defluus inrigat imber
Haec temperies alit ac profert
Quidquid uitam spirat in orbe.
Eadem rapiens condit et aufert
Obitu mergens orta supremo.
Sedet interea conditor altus
Rerumque regens flectit habenas
Rex et dominus fons et origo
Lex et sapiens arbiter aequi
Et quae motu concitat ire.
Sistit retrahens ac uaga firmat.
Nam nisi rectos reuocans itus
Flexos iterum cogat in orbes,
Quae nunc stabilis continet ordo
Dissaepta suo fonte fatiscant.
Hic est cunctis communis amor
Repetuntque boni fine teneri,
Quia non aliter durare queant,
Nisi conuerso rursus amore
Refluant causae quae dedit esse.
Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur?
Quidnam.?
inquam. Omnem,
inquit, bonam prorsus esse
fortunam.
Et qui id,
inquam, fieri potest?
Attende,
inquit. Cum omnis fortuna
uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi
corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat
esse uel utilem.
Nimis quidem,
inquam, uera ratioet si quam paulo ante docuisti
prouidentiam fatumue considerent, firmis
uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo
ante posuisti numeremus.
Qui?
inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro
quorundam malam esse fortunam.
Visne igitur,
inquit, paulisper
uulgi sermonibus acce- damus, ne nimium uelut ab humanitatis
usu recessisse uideamur?
Vt placet,
inquam. Nonne igitur bonum censes esse Quod prodest?
Ita est,
inquam, Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest?
Fateor,
inquam. Bona igitur?
Quidni?
Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt,
uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt.
Negare,
inquam, nequeo.
Quid uero iucunda, quae in praemium
tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit?
Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet.
Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam
populus putat?
Immo omnium,
inquam, quae
excogitari possunt, iudicat esse miserrimam.
Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile
confecerimus.
Quid?
inquam. Ex his enim,
ait, quae concessa sunt, euenit
eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit
bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
Hoc,
inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri.
Quare,
inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut
uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus;
utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae
sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur
quod suis uiribus nitens non
superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere
deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum
omni fortuna nimis 1 acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut
iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus
occupate! Quidquid aut infra subsiste aut ultra progreditur, habet
contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm
manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera
nisi aut exercet aut corrigit punit.
Bella bis quinis operatus annis
Vltor Atrides Phrygiae ruinis
Fratris amissos thalamos piauit;
Ille dum Graiae dare uela classi
Optat et uentos redimit cruore,
Exuit patrem miserumque tristis
Foederat natae iugulum sacerdos,
Fleuit amissos Ithacus sodales
Quos ferus uasto recubans in antro
Mersit inmani Polyphemus aluo;
Sed tamen caeco furibundus ore
Gaudium maestis lacrimis rependit.
Herculem duri celebrant labores.
Ille Centauros domuit superbos,
Abstulit saeuo spolium leoni
Fixit et certis uolucres sagittis.
Poma cernenti rapuit draconi
Aureo laeuam grauior metallo,
Cerberum traxit triplici catena.
Victor immitem posuisse fertur
Pabulum saeuis dominum quadrigis.
Hydra combusto periit ueneno,
Fronte turpatus Achelous amnis
Ora demersit pudibunda ripis.
Strauit Antaeum Libycis harenis,
Cacus Euandri satiauit iras
Quosque pressurus foret altus orbis
Saetiger spumis umeros notauit.
Vltimus caelum 1 labor inreflexo
Sustulit collo pretiumque rursus
Vltimi caelum meruit laboris.
Ite nunc fortes ubi celsa magni
Ducit exempli uia! Cur inertes
Terga nudatis? Superata tellus
Sidera donat.
DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda
uertebat. Tum ego: Recta quidem,
inquam, exhortatio tuaque prorsus
auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse
dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse
casum arbitrere.
Tum illa Festino,
inquit, debitum
promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec
autem etsi perutilia cognitu tamen a
propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis
fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
Ne id,
inquam, prorsus uereare. Nam quietis mihi loco
fuerit ea quibus maxime delector
agnoscere, simul cum omne disputatione tuae latus indubitata fide
constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
Tum illa . Morem,
inquit, geram tibi,
simulque sic orsa est: Si quidem,
inquit,
aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil
omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem
prorsus uocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus
esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera. sententia, est cui nemo
umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio,
sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam
iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc
fieri nequit, ne casum quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante
definiuimus.
Quid igitur,
inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure
appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?
Aristoteles meus id,
inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua
ratione definiuit.
Quonam,
inquam modo?
Quotiens,
ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque
quibusdam de causis quam quod
intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens
humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur
accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum
inprouisus inopinatusque concursus casum
uidetur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi
eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Haec
sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus
causis, non ex gerentis intentione
prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea
pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse
conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex
confluentibus causis in his quae ob
aliquid geruntur euentum; concurrere uero atque confluere causas facit ordo
ille ineuitabili conexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens
cuncta suis locis temporibusque disponit.
Rupis Achaemeniae scopulis ubi uersa sequentum
Pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
Et mox abiunctis dissociantur aquis.
Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
Confluat alterni quod trahit unda uadi;
Conuenient puppes et uulsi flumine trunci
Mixtaque fortuitos implicet unda modos,
Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.
Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
Fors patitur frenos ipsaque lege meat.
Anmiaduerto,
inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in
hac haerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas an
ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
Est,
inquit, neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem
libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet
iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
Quod uero quis optandum esse iudicat
petit; refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis
inest ratio, inest etiam uolendi nolendique libertas. Sed hanc non in
omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et
perspicax iudicium et incorrupta
uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas
liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione
conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum
terrenis artubus colligantur. Extrema
uero est seruitus, cum uitiis deditae rationis propriae possessione
ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa
deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis
turbantur affectibus quibus accedendo
consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo
propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens
prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata
disponit.
πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus:
Qui tamen intima uiscera terrae
Non ualet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis;
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox atris nubibus obstat.
Quae sint, quae fuerint ueniantque
Vno mentis cernit in ictu;
Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere solem.
Tum ego: En,
inquam, difficilior rursus ambiguitate confundor.
Quaenam,
inquit, ista est? Iam enim quibus
perturbere coniecto.
Nimium,
inquam, aduersari ae repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum
libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo
potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare
si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque
praenoscit, nulla erit arbitrii
libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit
uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si
aliorsum quam prousisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma
praescientia. sed opinio potius
incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem
qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim
non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius,
quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque
modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse
contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri—quasi uero quae euius rei causa sit
praeseientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae
laboretur, ae non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo
causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi
necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae
eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e
conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere
necesse est. In utroque igitur
necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed
non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est
quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte
procedat, inest tamen communis in
utraque necessitas Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari
patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo
quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura
prouideri uel prouisa necesse est
euenire,1 quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero
quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus
causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam
sunt euentura prouidere, quam putare
quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti
cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui, id
ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid
aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non
est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si
quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui
poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab
ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur
mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere
necesse est uti eam sese habere scientia
comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit?
Nam si incuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est,
fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre,
At si ita uti sunt, ita ea futura
esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est
haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc
refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae?
Quidquid dicam, aut erit aut non.
Quid
etiam diuina prouidentia humana opinione praestiteris si uti homines incerta
iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium
certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmi ter ille praescierit.
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens
sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit
euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia
poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum.
Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel
puniri improbos uel remunerari probos
quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa
necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium
meritorum potius mixta atque indisereta confusio. Quoque nihil sceleratus
excogitari potest,
cum ex prouidentia rerum omnis ordo
ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad
honorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec
deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam
deprecetur, quando optanda omnia series
indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque
commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis
pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus
est quo cum deo colloqui homines
posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa
supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil
uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti
atque adhaerere possimus? Quare necesse
erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo
fonte fatiscere.
Quaenam discors foedera rerum
Causa resoluit? Quis tanta deus
Veris statuit bella duobus,
Vt quae carptim singula constent
Eadem nolint mixta iugari?
An nulla est discordia ueris
Semperque sibi certa cohaerent?
Sed mens caecis obruta membris
Nequit oppressi luminis igne
Rerum tenues noscere nexus.
Sed cur tanto flagrat amore
Veri tectas reperire notas?
Scitne quod appetit anxia nosse?
Sed quis nota scire laborat?
At si nescit, quid caeca petit?
Quis enim quidquam nescius optet
Aut quis ualeat nescita sequi?
Quoue inueniat, quisque repertam
Queat ignarus noscere formam?
An cum mentem cerneret altam.
Pariter summam et singula norat?
Nunc membrorum condita nube
Non in totum est oblita sui
Summamque tenet singula perdens.
Igitur quisquis uera requirit,
Neutro est habitu; nam neque nouit
Nec penitus tamen omnia nescit,
Sed quam retinens meminit summam
Consulit alte uisa retractans,
Vt seruatis queat oblitas
Addere partes.
Tum illa: Vetus,
inquit, haec est de prouidentia querela Marcoque
Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu
prorsus multumque quaesita, sed haud quaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmi ter expedita.
Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad diuinae
praescientiae simplicitatem non potest admoueri, quae si ullo modo cogitari
queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus
moueris expendero. Quaero enim, cur illam soluentium rationem minus
efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris
rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde
argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quae praesciuntur non
euenire non possunt? Si igitur praeuotio nullam futuris rebus adicit
necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur
euentum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus
nullam esse praescientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quae ex
arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur?
Minime.
Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit ut
opinor eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas.
Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est,
signum tamen est necessario ea esse
uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios
futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum quid sit
ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est
nihil non ex necessitate contingere,
ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec
nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam
uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque
petitis extrinsecus argumentis sed ex
conuenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest
ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae
prouidentia futura esse praenoscit non esse euentum
credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura
necessitatis habuisse; quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim
dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis
atque flectendis facere spectantur aurigae atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita
fieri necessitas ulla compellit?
Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta mouerentur.
Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam
fiant sine necessitate futura sunt.
Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit
absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc
fiunt, prius quam fierent, euentura non fuerint. Haec igitur etiam
praecognita liberos habent euentus.
Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita
praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios exitus
non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur putasque si praeuideantur
consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri nihilque
scientia comprehendi posse nisi certum; quod si quae incerti sunt exitus
ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem. Aliter enim ac sese res
habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius
erroris causa est, quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui
atque natura cognosci aestimat quae sciuntur; quod totum contra est
Omne enim quod cognoscitur non
secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur
facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis
rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens
totum simul iactis radiis intuetur,
hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum
rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus,
aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus
enim figuram in subiecta materia
constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio
uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest
uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus
exsistit; supergressa namque
uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie
contuetur.
In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis
amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit.
Neque enim sensus aliquid extra
materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio
capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta
forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam,
quae nulli alii nota esse poterat,
comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et
materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec
sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta
prospiciens. Ratio quoque cum quid
uniuersale respicit, nec
imaginatione nee sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit.
Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit: homo est
animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem
sensibilemque esse rem nullus
ignorat, quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali
conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus uisendi
formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia
quaeque conlustrat non sensibili sed
imaginaria ratione iudicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua
potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur? Neque id iniuria;
nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam
quisque operam non ex aliena sed ex
propria potestate perficiat.
Quondam porticus attulit
Obscuros nimium senes
Qui sensus et imagines
E corporibus extimis
Credant mentibus imprimi,
Vt quondam celeri stilo
Mos est aequore paginae.
Quae nullas habeat notas,
Pressas figere litteras.
Sed mens si propriis ingens
Nihil motibus explicat,
Sed tantum patiens iacet
Notis subdita corporum
Cassasque in speculi uicem
Rerum reddit imagines,
Vnde haec sic animis uiget
Cernens omnia notio?
Quae uis singula perspicit
Aut quae cognita diuidit?
Quae diuisa recolligit
Alternumque legens iter
Nunc summis caput inserit,
Nunc decedit in infima,
Tum sese referens sibi
Veris falsa redarguit?
Haec est efficiens magis
Longe causa potentior
Quam quae materiae modo
Impressas patitur notas.
Praecedit tamen excitans
Ac uires animi mouens
Viuo in corpore passio.
Cum uel lux oculos ferit
Vel uox auribus instrepit,
Tum mentis uigor excitus
Quas intus species tenet
Ad motus similes uocaus
Notis applicat ex teris
Introrsumque reconditis
Formis miscet imagines.
Quod si in corporibus sentiendis, quamuis afficiant instrumenta sensuum
forinsecus obiectae qualitates animique agentis uigorem passio
corporis antecedat quae in se actum mentis prouocet excitetque interim
quiescentes intrinsecus formas, si in
sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua ui
subiectam corpori iudicat passionem, quanto magis ea quae cunctis corporum
affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt? Hac
itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere
substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus
immobilibus animantibus cessit quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur, imaginatio uero
mobilibus beluis quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur
affectus, ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini.
Quo fit ut ea notitia ceteris praestet quae suapte natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta
cognoscit. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur,
nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim
sensibile uel imaginabile est, id uniuersum
esse non posse; aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quidquam esse
sensibile, aut quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse
subiecta, inanem conceptionem esse rationis quae quod sensibile sit ac
singulare quasi quiddam uniuersale
consideret. Ad haec, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et
quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad
uniuersitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam eorum
notio corporales figuras non possit excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectumque iudicio esse
credendum, in huiusmodi igitur lite nos quibus tam ratiocinandi quam imaginandi
etiam sentiendique uis inest nonne rationis potius causam probaremus? Simile
est quod humana ratio diuinam
intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita
disseris: Si qua certos ac necessarios habere non uideantur euentus, ea certo
euentura praesciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est praescientia, quam si
etiam in his esse credamus, nihil erit quod
non ex necessitate pro-ueniat. Si igitur uti rationis participes sumus, ita
diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque lationi
cedere oportere iudicauimus, sic diuinae sese menti humanam submittere
rationem iustissimum censeremus. Quare
in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim
ratio uidebit quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam
quae certos exitus non habent, certa tamen uideat ac definita praenotio neque id sit opinio sed summae potius
scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
Quam uariis terras animalia permeant figuris!
Namque alia extento sunt corpore puiueremque uerrunt
Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum,
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu,
Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent
Vel uirides campos transmittere uel subire siluas.
Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,
Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus.
Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen
Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura,
Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,
In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
Inferior sidat mens corpore celsius leuato.
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua
sed ex conprehendentimn natura cognoscitur, iutueamur nunc quantum fas est,
quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam
etiam scientia eius sit, possimus
agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune
iudicium est. Quid sit igitur aeterni tus consideremus; haec enim nobis
naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta
possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid uiuit
in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in
tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum
adprehendit, hesternum uero iam perdidit; in hodierna quoque uita non
amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur
temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit
Aristoteles, nec coeperit umquam esse
nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale
est ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul infinitae licet
uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum transacta iam non habet. Quod igitur
interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet,
cui neque futuri quidquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse
iure perhibetur, idque necesse est et sui compos praesens sibi semper
adsistere et infinitatem mobilis
temporis habere praesentem. Vnde non recte quidam, qui cum audiunt uisum
Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse
defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant.
Aliud est enim per interminabilem
duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis
proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri
debet temporis quantitate sed simplicis
potius proprietate naturae. Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum
infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque eum effingere atque
aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate
praesentiae decrescit in infinitam
futuri ae praeteriti quantitatem; et cum totam pariter uitae suae
plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse
desinit, illud quod implete atque exprimere non potest, aliquatenus uidetur
aemulari alligans se ad qualemcumque
praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae, quoniam manentis illius
praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut
esse uideantur. Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter
arripuit eoque modo factum est ut
continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo.
Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum
quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur
omne iudicium seeundum sui naturam
quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac
praesentarius status; scientia quoque eius omnem temporis supergressa
motionem in suae manet simplicitate praescntiae infinitaque praeteriti
ac futuri spatia complectens omnia
quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si
praesentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi
futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis j
unde non
praeuidentia sed prouidentia potius
dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum
cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae
diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant
esse quae uideant? Num enim quae
praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?
Minime.
Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc
temporario praesenti quaedam uidetis, ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec diuina praenotio naturam
rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia
in tempore olim futura prouenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae
mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit; sicuti uos cum pariter ambulare in terra
hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum
tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis, ita
igitur cuncta despiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem
praesentium, ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit
opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit
quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat. Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non
euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate
contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem
solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator
accesserit. Respondebo namque idem
futurum, cum ad diuinam notionem refertur, necessarium, cum uero in sua
natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum uideri. Duae sunt etenim
necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si
aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est; quod enim quisque uouit,
id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime secum illam
simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio; nulla
enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum
graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia
praesens uidet, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. Atqui deus ea futura quae
ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur. Haec igitur ad
intuitum relata di uinum necessaria fiant per condicionem diuinae notionis;
per se uero considerat?! ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae
futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur
arbitrio, quae quamuis eueniant, exsistendo tamen naturam propriam non
amittunt, qua priusquam fierent etiam non euenire potuissent. Quid igitur refert non esse necessaria, cum
propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar
eueniet? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et
gradiens homo. Quae dum fiunt, non fieri non possunt; eorum tamen
unum prius quoque quam fieret, necesse
erat exsistere, alterum uero minime. Ita etiam quae praesentia deus habet,
dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit,
illud uero de potestate facientium. Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur
necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta;
sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, uniuersale est, si
ad se ipsa respicias, singulare. ' Sed si in mea,' inquies,' potestate situm
est mutare propositum, euacuabo
prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero.' Respondebo:
propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an
facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur, diuinam te
praescientiam non posse uitare,
sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamuis te in uarias
actiones libera uoluntate conuerteris. Quid igitur inquies? Ex meane
dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc aliud
uelim, illa quoque noscendi uices
alternare uideatur? Minime. Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus
et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat nec alternat, ut
aestimas, nunc hoc nunc illud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes
tuas manens praeuenit atque
complectitur. Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex
futurarum prouentu rerum, sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex
quo illud quoque re- soluitur quod paulo ante posuisti
indignum esse, si scientiae dei causam
futura nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae uis praesentaria
notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil uero
posterioribus debet. Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii
libertas nec iniquae leges solutis omni
necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt. Manet etiam spectator
desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas
cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis
supplicia dispensans. Nec frustra sunt
in deo positae spes precesque; quae cum rectae sunt, inefficaces esse non
possunt. Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum
subleuate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna uobis est, si
dissimulare non uultis, necessitas
indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.