This pointer pattern extracts book and section.
This pointer pattern extracts book.
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;
quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam ille ipse, de quo loquor: Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; ego tibi illa ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant, ludens conieci in communis locos.
quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium ab ipsis etiam , temptare volui possentne proferri in lucem id est in forum et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis
in quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia pecuniae membra verbo bona
putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent. potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis.
quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ego vero
inquit facio; nam omnia mecum porto mea.
ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum.
haec quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur; quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein regum.
voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum.
Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M’. Curii sequebatur? quid duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor? quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii?—nam domesticis exemplis abundamus—: cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur?
atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita
ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari. quid autem est horum in voluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem virum? an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia. cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. quid enim
ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit? mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non iis, quorum laus emori non potest; exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt. te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui florentem putas; te lubidines torquent; tu dies noctisque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne non diuturnum sit futurum times; te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum; te metus exanimant iudiciorum atque legum; quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt.
quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest; nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera. quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.
parva
inquit est res.
at magna culpa; nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt: in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est. auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest. lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero nihilo minus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris,
quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici. an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?
una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius quicquam inveniri potest. sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur. atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
a philosophis
inquit ista sumis.
metuebam ne a lenonibus diceres. Socrates disputabat isto modo.
bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae traditum est. sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit. quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?
nihilne igitur interest
—nam hoc dicet aliquis—patrem quis necet anne servum?
nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim. patrem vita privare
illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus. etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.
histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur.
itaque pulsus ego civitate non sum, quae nulla erat: accersitus in civitatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria. ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim: iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi; pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare:
nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest. si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam; sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum. ergo ego semper civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus,
omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt. an cum omnes te leges exsulem esse iubeant,
sed quid ego communis leges profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari soles. quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis? Romae sum
inquit. et quidem in operto fuisti. non igitur ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit.
quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis. quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit, suis ea cuique fingitur moribus.
soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.
quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem. servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
at sumus
inquit principes civitatis.
vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;
sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis magna
inquit bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.
gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.
nonne igitur sunt illa festiva?
sunt; nam nos quoque oculos eruditos habemus. sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? revivescat M’. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur. quid horum est liberi?
quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio eripite nos ex servitute
? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est. nolite sinere nos cuiquam servire.
in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit? nisi vobis universis.
dominum mutare, non liber esse volt. quibus et possumus et debemus.
nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere. sed haec hactenus. ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum
animus hominis dives, non arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum
multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest: ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.
etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia: quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives futurus. meam autem quoniam pecuniam contemnis, et
si censenda nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio dabat, an continentiam Fabricii, qui illam pecuniam repudiabat? utrum aurum Samnitium an responsum M’. Curii? hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani, qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? haec profecto, quae sunt summarum virtutum, pluris aestimanda sunt quam illa, quae sunt pecuniae. quis igitur, si quidem, ut quisque quod plurimi est possidet, ita divitissimus habendus est, dubitet quin in virtute divitiae sint? quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est.
o di inmortales! non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia. venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum. capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus: ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. uter igitur est divitior, cui deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se viribus sustinet?
sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore verser? M’. Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano. nos igitur divitiores, qui plura habemus? utinam quidem! sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.
non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est: contentum vero suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae. etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio
qua praediti qui sunt, soli sunt divites. soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt: inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.