PROLOGVS
PROLOGVS
Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,
quae quidem mihi atque vobis res vertat bene
gregique huíc et dominis atque conductoribus.
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.
age nunc reside, cave modo ne gratiis.
nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim
dicam: ut sciretis nomen huius fabulae;
nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.
nunc quod me dixi velle vobis dicere,
dicam: húic nomen graece Onagost fabulae;
Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;
Asinariam volt esse, si per vos licet.
inest lepos ludusque in hac comoedia,
ridicula res est. date benigne operam mihi,
ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.
Libanvs
Sicut tuom vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem,
ita ted obtestor per senectutem tuam
perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,
si quid med erga hodie falsum dixeris,
ut tibi superstes uxor aetatem siet
atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
Demaenetvs
Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
video necesse esse eloqui quidquid roges.
ita me obstinate adgressu'sadgressus es, ut non audeam
profecto, percontanti quin promam omnia.
proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
Libanvs
Dic obsecro hercle serio quod te rogem,
cave míhi mendaci quicquam.
Demaenetvs
Quin tu ergo rogas?
Libanvs
Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
Demaenetvs
Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?
Libanvs
Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.
apud fústitudinas, ferricrepinas insulas,
ubi vivos homines mortui incursant boves.
Demaenetvs
Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
ubi fit polenta, te fortasse dicere.
Libanvs
Ah,
neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,
teque obsecro hercle ut quae locutu'slocutus es despuas.
Demaenetvs
Fiat, geratur mos tibi.
Libanvs
Age, age usque excrea.
Demaenetvs
Etiamne?
Libanvs
Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.
etiam amplius.
Demaenetvs
Nam quo usque?
Libanvs
Vsque ad mortem volo.
Demaenetvs
Cave sís malam rem.
Libanvs
Vxoris dico, non tuam.
Demaenetvs
Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.
Libanvs
Di tibi dent quaecumque optes.
Demaenetvs
Redde operam mihi.
cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi
propterea quod me non scientem feceris?
aut cur postremo filio suscenseam,
patres ut faciunt ceteri?
Libanvs
Quid istúc novi est?
demiror quid sit et quo evadat sum in metu.
Demaenetvs
Equidem scio iam, filius quod amet meus
istanc meretricem e proxumo Philaenium.
estne hoc ut dico, Libane?
Libanvs
Rectam instas viam.
ea res est. sed eum morbus invasit gravis.
Demaenetvs
Quid morbi est?
Libanvs
Quia non suppetunt dictis data.
Demaenetvs
Tune es adiutor nunc amanti filio?
Libanvs
Sum vero, et alter noster est Leonida.
Demaenetvs
Bene hercle facitis ét a me initis gratiam.
verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?
Libanvs
Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
Demaenetvs
Fateór eam esse importunam atque incommodam.
Libanvs
Posterius istuc dicis quam credo tibi.
Demaenetvs
Omnes parentes, Libane, liberis suis,
qui mi auscultabunt, facient obsequellam†
quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo.
atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;
volo mé patris mei similem, qui causa mea
nauclerico ipse ornatu per fallaciam
quam amabam abduxit ab lenone mulierem;
neque puduit eum id aetatis sycophantias
struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
eos mé decretumst persequi mores patris.
nam me hodie oravit Argyrippus filius,
uti sibi amanti facerem argenti copiam;
et íd ego percupio obsequi gnato meo.
volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.
quamquam illum mater arte contenteque habet,
patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.
praesertim quom is me dignum quoi concrederet
habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,
cupio esse amicae quod det argentum suae.
Libanvs
Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
dotalem servom Sauream uxor tua
adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
Demaenetvs
Argentum accepi, dote imperium vendidi.
nunc verba in pauca conferam quid te velim.
viginti iam usust filio argenti minis:
face id ut paratum iam sit.
Libanvs
Vnde gentium?
Demaenetvs
Me defraudato.
Libanvs
Maxumas nugas agis:
nudo detrahere vestimenta me iubes.
defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola.
tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,
nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?
Demaenetvs
Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream
potes, circumduce, aufer; promitto tibi
non offuturum, si id hodie effeceris.
Libanvs
Iubeas una opera me piscari in aere,
venari autem rete iaculo in medio mari.†
Demaenetvs
Tibi optionem sumito Leonidam,
fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
perficito, argentum hodie ut habeat filius,
amicae quod det.
Libanvs
Quid ais tu, Demaenete?
Demaenetvs
Quid vis?
Libanvs
Si forte in insidias devenero,
tun redimes me, si me hostes interceperint?
Demaenetvs
Redimam.
Libanvs
Tum tu igitur aliud cura quid lubet.
ego eo ad forum, nisi quid vis.
Demaenetvs
Ei, bene ambula.
atque audin etiam?
Libanvs
Ecce.
Demaenetvs
Si quid te volam,
ubi eris?
Libanvs
Vbicumque libitum erit animo meo.
profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi
ne quid nocere possit, cum tu mihi tua
oratione omnem animum ostendisti tuom.
quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
Demaenetvs
Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
Libanvs
Nempe in foro?
Demaenetvs
Ibi, si quid opus fuerit.
Libanvs
Meminero.—
Demaenetvs
Non esse servos peior hoc quisquam potest
nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
eidem homini, si quid recte curatum velis,
mandes: moriri sese misere mavolet,
quam non perfectum reddat quod promiserit.
nam ego illud argentum tam paratum filio
scio esse quam me hunc scipionem contui.
sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?
atque ibi manebo apud argentarium.—
Argyrippvs
Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?
promerenti optume hocin preti redditur?
bene merenti mala es, male merenti bona es;
at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco
íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina
faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,
pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.
nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;
nam in mari repperi, hic elavi bonis.
ingrata atque inrita esse omnia intellego
quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,
ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,
sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,
atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;
eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium
meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
Cleareta
Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis
non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
Argyrippvs
Ego pol istum portitorem privabo portorio;
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,
quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
Cleareta
Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
Argyrippvs
Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;
solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
Cleareta
Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;
semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
Argyrippvs
Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
Cleareta
Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
Argyrippvs
Dedi equidem quod mecum egisti.
Cleareta
Et tibi ego misi mulierem:
par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
Argyrippvs
Male agis mecum.
Cleareta
Quid me accusas, si facio officium meum?
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis
ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
Argyrippvs
Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
Cleareta
Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;
is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,
vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:
is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo
subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Argyrippvs
Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
Cleareta
Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
Argyrippvs
Non meum est.
Cleareta
Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,
quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
Argyrippvs
Quid si non est?
Cleareta
Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.
Argyrippvs
Vbi illaec quae dedi ante?
Cleareta
Abusa. nam si ea durarent mihi,
mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
vetus est: nihili coactiost
— scis cuius. non dico amplius.
Argyrippvs
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,
aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,
usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram
faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria
fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.
Cleareta
Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;
bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
osculando, oratione vinnula, venustula.
si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;
savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
Argyrippvs
Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
Cleareta
Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.
Argyrippvs
Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
annum hunc ne cum quiquam alio sit?
Cleareta
Tene? viginti minas;
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
Argyrippvs
At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.
Cleareta
Dic quod lubet.
Argyrippvs
Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas
dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat
nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
Cleareta
Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.
postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;
ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
Argyrippvs
Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,
supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,
dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†
nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—
Libanvs
Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier
atque argento comparando fingere fallaciam.
iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent,
quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera
consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,
aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
Leonida
Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,
ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,
hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.
Libanvs
Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.
vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
Leonida
Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.
Libanvs
Mea quidem hercle ópera liber numquam fies ocius.
Leonida
Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
Libanvs
Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
Leonida
Nam si huic sése occasioni tempus supterduxerit,
numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;
erum in óbsidione linquet, inimicum animos auxerit.
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,
maximas opimitates, gaudio exfertissimas
suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,
adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,
nostro devincti beneficio.
Libanvs
Vinctos nescio quos ait;
non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.
Leonida
Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.
Libanvs
Illic homó socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.
non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.
Leonida
Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?
quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?
Libanvs
Edepol hominem ínfelicem, qui patronam comprimat.
nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.
Leonida
Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
Libanvs
Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.
iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.
Leonida
Gymnasium flagri, salveto.
Libanvs
Quid agis, custos carceris?
Leonida
O catenarum colone.
Libanvs
O virgarum lascivia.
Leonida
Quot pondo ted esse censes nudum?
Libanvs
Non edepol scio.
Leonida
Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:
nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
Libanvs
Quo argumento istuc?
Leonida
Ego dicam, quo argumento et quo modo.
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,
ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
nec dependes nec propendes—quin malus nequamque sis.
Libanvs
Vae tibi.
Leonida
Hoc testamento Servitus legat tibi.
Libanvs
Verbivelitationem fieri compendi volo.
Quid istud est negoti?
Leonida
Certum est credere.
Libanvs
Audacter licet.
Leonida
Sis amanti subvenire familiari filio,
tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo
omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
Libanvs
Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,
hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
quidquid est, eloquere.
Leonida
Magna est praeda cum magno malo.
Libanvs
Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
Leonida
Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.
Libanvs
Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:
pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
Leonida
Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.
Libanvs
Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.
Leonida
Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides
me ex cursura anhelitum etiam ducere?
Libanvs
Age, age, mansero
tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.
Leonida
Vbinam est erus?
Libanvs
Maior apud forumst, minor hic est intus.
Leonida
Iam satis est mihi.
Libanvs
Túm igitur tu dives es factus?
Leonida
Mitte ridicularia.
Libanvs
Mitto. istuc quod adfers aures exspectant meae.
Leonida
Animum adverte, ut aeque mecum haéc scias.
Libanvs
Taceo.
Leonida
Beas.
meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo
nostrum vendere atriensem?
Libanvs
Memini. quid tum postea?
Leonida
Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae
pró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.
Libanvs
Vbi is homost?
Leonida
Iam devorandum censes, si conspexeris?
Libanvs
Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?
Leonida
Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
Libanvs
Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.
Leonida
Memor es probe.
verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,
ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.
dico me novisse extemplo et me eius servom praedico
esse, et aedis demonstravi nostras.
Libanvs
Quid tum postea?
Leonida
Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae,
viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet,
ipsum vero se novisse callide Demaenetum.
quoniam ille elocutus haec sic—
Libanvs
Quid tum?
Leonida
Ausculta ergo, scies.
extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
“ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.
te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum,
quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.
quid nunc consili captandum censes? dic.
Libanvs
Em istuc ago,
quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.
iam hoc opus est † exasceatum; nam si ille argentum prius
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,
mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,
ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae;
iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam
defraudare, dixit sese óperam promiscam dare.
nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:
te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,
dum argentum afferat mercator pró asinis.
Leonida
Faciam ut iubes.
Libanvs
Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.
Leonida
Quid ais?
Libanvs
Quid vis?
Leonida
Pugno malam si tibi percussero,
mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
Libanvs
Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,
né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.
Leonida
Quaeso, aequo animo patitor.
Libanvs
Patitor tú item, cum ego te referiam.
Leonida
Dico ut usust fieri.
Libanvs
Dico hercle ego quoque ut facturus sum.
Leonida
Ne nega.
Libanvs
Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.
Leonida
Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,
ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene.
volo seni narrare.
Libanvs
Quin tuom officium facis ergo ac fugis?
Mercator
Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet,
Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta
atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
Libanvs
Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
Mercator
Nemo etiam tetigit. sanun es?
Libanvs
At censebam attigisse
propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas
meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris.
Mercator
Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,
si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
Libanvs
Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem
clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
sed quid venis? quid quaeritas?
Mercator
Demaenetum volebam.
Libanvs
Si sit domi, dicam tibi.
Mercator
Quid eius atriensis?
Libanvs
Nihilo mage intus est.
Mercator
Vbi est?
Libanvs
Ad tonsorem ire dixit.
Mercator
Conveni. sed post non redit?
Libanvs
Non edepol. quid volebas?
Mercator
Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.
Libanvs
Qui pro istuc?
Mercator
Asinos vendidit Pellaeo mercatori
mercatu.
Libanvs
Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.
Mercator
Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.
Libanvs
Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,
truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
Mercator
Non potuit pictor rectius describere eius formam.
Libanvs
Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.
Mercator
Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit,
si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.
Leonida
Quid hoc sít negoti, neminem meum dictum magni facere?
Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
Mercator
Nimis imperiosust.
Libanvs
Vae mihi.
Leonida
Hodie salvere iussi
Libanum libertum? iam manu emíssu'semissus es?
Libanvs
Obsecro te.
Leonida
Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.
cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam?
Libanvs
Hic me moratust.
Leonida
Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse
atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.
tu, verbero, imperium meum contempsisti?
Libanvs
Perii, hospes.
Mercator
Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
Leonida
Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.
Mercator
Quiesce quaeso.
Leonida
Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,
cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
iussin columnis deici operas araneorum?
iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
em ergo hóc tibi.
Libanvs
Hospes, te obsecro, defende.
Mercator
Saurea, oro,
mea causa ut mittás.
Leonida
Eho, ecquis pro vectura olivi
rem solvit?
Libanvs
Solvit.
Leonida
Cui datumst?
Libanvs
Sticho vicario ipsi
tuo.
Leonida
Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,
neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest.
sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo,
iam pró eis satis fecit Sticho?
Libanvs
Fecisse satis opinor,
nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
Leonida
Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;
nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
Dromo mercedem rettulit?
Libanvs
Dimidio minus opinor.
Leonida
Quid relicuom?
Libanvs
Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.
Leonida
Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
Libanvs
Non etiam.
Leonida
Hem non? si velis da , commoda homini amico.
Mercator
Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio.
Libanvs
Heús iam satis tu.
audin quae loquitur?
Leonida
Audio et quiesco.
Mercator
Tandem, opinor,
conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
quam mox mi operam das?
Leonida
Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti?
non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),
ita iracundia obstitit oculis.
Mercator
Non mirum factum est.
sed si domi est, Demaenetum volebam.
Leonida
Negat esse intus.
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
Mercator
Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.
Libanvs
Erus istunc novit atque erum hic.
Mercator
Ero huic praesente reddam.
Libanvs
Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
suscenseat, quoi ómnium rerum ipsus semper credit.
Leonida
Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet.
Libanvs
Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
salvom hercle erit.
Mercator
Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo.
peregrinus ego sum, Sauream non novi.
Libanvs
At nosce sane.
Mercator
Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet.
ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
Leonida
Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.
ferox est viginti minas meas tractare sese.
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
Mercator
Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom.
Leonida
Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
Libanvs
Impure, nihili. non vides irasci?
Leonida
Perge porro.
Libanvs
Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne male loquatur.
Mercator
Malum hercle vobis quaeritis.
Leonida
Crura hercle diffringentur,
ni istum impudicum percies.
Libanvs
Perii hercle. age impudice,
sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
Leonida
Pergin precari pessimo?
Mercator
Quae res? tun libero homini
male servos loquere?
Leonida
Vapula.
Mercator
Id quidém tibi hercle fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
in ius voco te.
Leonida
Non eo.
Mercator
Non is? memento.
Leonida
Memini.
Mercator
Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro.
Leonida
Vae te.
tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†
Mercator
Atque etiam
pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
Leonida
Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?
ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.
Mercator
Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
dare iusserit Demaenetus.
Leonida
Ita facito, age ambula ergo.
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
tam ego homo sum quam tu.
Mercator
Scilicet. ita res est.
Leonida
Sequere hac ergo.
praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
cui credi recte aeque putent.
Mercator
Fortassis. sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.
Leonida
Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
Mercator
Fortasse.
Leonida
Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
absente ero solus mihi talentum argenti soli
adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.
Mercator
Fortasse.
Leonida
Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.
Mercator
Haud negassim.—
Cleareta
Néqueon ego ted interdictis facere mansuetem meis?
an ita tu es animata, ut qui matris éxpers imperio sies?
Philaenivm
Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi
postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
Cleareta
An decorum est adversari meis te praeceptis?
Philaenivm
Quid est?
Cleareta
Hocine est pietatem colere, matris impérium minuere?
Philaenivm
Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.
Cleareta
Satis dicacula es amatrix.
Philaenivm
Mater, is quaestus mihi est:
lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.
Cleareta
Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades.
Philaenivm
Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo.
verum ego meas queror fortunas, cum illo quém amo prohibeor.
Cleareta
Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?
Philaenivm
Et meam partem loquendi ét tuam trado tibi;
ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.
quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria
ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi.
Cleareta
Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam?
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti
compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi
verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?
ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis.
an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi
te facturum divitem, si moriatur mater sua?
†ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur,
dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.
nunc adeo nisi mi huc argenti ádfert viginti minas,
ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.
hic dies summust apud me inópiae excusatio.
Philaenivm
Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea.
Cleareta
Non voto téd amare qui dant quoia amentur gratia.
Philaenivm
Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone.
Cleareta
Em,
meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua.
Philaenivm
Etiam ópilio qui pascit, mater, alienas ovis,
aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.
sine me amare unum Argyrippum ánimi causa, quem volo.
Cleareta
Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.
Philaenivm
Audientem dicto, mater, produxisti filiam.
Libanvs
Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas,
quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,
scapularum confidentia, virtute ulmorum freti
qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,
nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias
†indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,
qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt
eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum
vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
id virtute huius † collegae meaque comitate
factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?
Leonida
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare
sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,
ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,
ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo
artutos, audacis viros, valentis virgatores.
Libanvs
Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;
verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa
et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,
ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,
ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,
ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,
ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,
ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis,
ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
Leonida
Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.
Libanvs
Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde.
Leonida
Rogita quod vis.
Libanvs
Argenti vinginti minas habesne?
Leonida
Hariolare.
edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,
quod se absente mihi fidem habere noluisset.
ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
Libanvs
Mane dúm.
Leonida
Quid est?
Libanvs
Philaenium estne haéc quae intus exit
atque Argyrippus una?
Leonida
Opprime os, is est. subauscultemus.
Libanvs
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?
taciti auscultemus.
Leonida
Attatae, modo hercle in mentem venit,
nimis véllem habere perticam.
Libanvs
Quoi rei?
Leonida
Qui verberarem
asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.
Argyrippvs
Cur me retentas?
Philaenivm
Quia tui amans abeuntis egeo.
Argyrippvs
Vale.
Philaenivm
Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres.
Argyrippvs
Salve.
Philaenivm
Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
Argyrippvs
Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
Philaenivm
Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
Libanvs
Homo hercle hinc exclusust foras.
Leonida
Ita res est.
Argyrippvs
Mitte quaeso.
Philaenivm
Quo nunc abis? quin tu hic manes?
Argyrippvs
Nox, si voles, manebo.
Libanvs
Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
negotiosum interdius videlicet Solonem,
leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
qui sese parere apparent huius légibus, profecto
numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
Leonida
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
Libanvs
Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
Argyrippvs
Vale.
Philaenivm
Quo properas?
Argyrippvs
Bene vale, apud Orcum te videbo.
nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
Philaenivm
Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
Argyrippvs
Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
Philaenivm
Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
Argyrippvs
Oh melle dulci dulcior tu es.
Philaenivm
Certe enim tú vita es mi.
complectere.
Argyrippvs
Facio lubens.
Philaenivm
Vtinam sic efferamur.
Leonida
O Libane, uti miser est homo qui amat.
Libanvs
Immo hercle vero,
qui pendet multo est miserior.
Leonida
Scio qui periclum feci.
circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
Argyrippvs
Quidum?
Leonida
Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.
Argyrippvs
Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
Leonida
Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
Libanvs
Philaenium, salve.
Philaenivm
Dabunt di quae velitis vobis.
Libanvs
Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
Argyrippvs
Verbum cave fáxis, verbero.
Libanvs
Tibi equidem, non mihi opto.
Argyrippvs
Tum tu igitur loquere quod lubet.
Libanvs
Hunc hercle verberare.
Leonida
Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
Argyrippvs
Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
qui hódie numquam ad vesperum vivam.
Libanvs
Quapropter, quaeso?
Argyrippvs
Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt,
quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit,
ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
Libanvs
Iam dedit argentum?
Argyrippvs
Non dedit.
Libanvs
Bono animo es, ne formida.
Leonida
Secede huc, Libane, te volo.
Libanvs
Si quid vis.
Argyrippvs
Obsecro vos,
eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
Libanvs
Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
vobis est suave amantibus complexos fabulari,
ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
Argyrippvs
Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
concedite istuc.
Leonida
Vin erum deludi?
Libanvs
Dignust sane.
Leonida
Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
Libanvs
Cupio hercle.
Leonida
Sequere hac.
Argyrippvs
Ecquid est salutis? satis locuti.
Leonida
Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
primum omnium servos tuos nos esse non negamus;
sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
quo nos vocabis nomine?
Argyrippvs
Libertos.
Leonida
Non patronos?
Argyrippvs
Id potius.
Leonida
Viginti minae hic insunt in crumina,
has ego, si vis, tibi dabo.
Argyrippvs
Di te servassint semper,
custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
salus interioris † corporis amorisque imperator.
hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
Leonida
Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere.
Argyrippvs
Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
Leonida
Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
Argyrippvs
Quid nunc?
Leonida
Quid est?
Argyrippvs
Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
Leonida
Hanc, cui daturu's hancdaturus es, iube petere atque orare mecum.
nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
Philaenivm
Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas,
Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
Leonida
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
prehende auriculis, compara labella cum labellis.
Argyrippvs
Ten osculetur, verbero?
Leonida
Quam vero indignum visum est?
at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
Argyrippvs
Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?
Philaenivm
Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
Leonida
Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,
illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.
cape hoc sis, Libane.
Argyrippvs
Furcifer, etiam me delusisti?
Leonida
Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
Libanvs
Taceas, me spectes.
Argyrippvs
Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,
virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
Libanvs
Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
Argyrippvs
Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.
Libanvs
Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.
nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
Philaenivm
Amandone exorarier vis ted an osculando?
Libanvs
Enim véro utrumque.
Philaenivm
Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.
Argyrippvs
O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
libertum potius quam patronum onus in via portare.
Philaenivm
Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
Libanvs
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,
hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
Argyrippvs
Ten complectatur, carnufex?
Libanvs
Quam vero indignus videor?
ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,
vehes pól hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
Argyrippvs
Ten ego veham?
Libanvs
Tun hoc feras argentum áliter a me?
Argyrippvs
Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,
inscende.
Libanvs
Sic isti solent superbi subdomari.
asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?
em sic. abi, laúdo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
Argyrippvs
Inscende actutum.
Libanvs
Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis?
demam hercle iam de hórdeo, tolutim ni badizas.
Argyrippvs
Amabo, Libane, iam sat est.
Libanvs
Numquam hercle hodie exorabis.
nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
postidea ad pistores dabo, ut ibí cruciere currens.
asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.
Argyrippvs
Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
datisne argentum?
Libanvs
Si quidem mihi statuam et aram statuis
atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
Leonida
Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me adgredere
atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?
Argyrippvs
Quem te autem divom nominem?
Leonida
Fortunam, atque Obsequentem.
Argyrippvs
Iam istoc es melior.
Libanvs
An quid est homini Salute melius?
Argyrippvs
Licet laúdem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
Philaenivm
Ecastor ambae sunt bonae.
Argyrippvs
Sciam ubi boni quid dederint.
Leonida
Opta id quod ut cóntingat tibi vis.
Argyrippvs
Quid si optaro?
Leonida
Eveniet.
Argyrippvs
Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas.
Leonida
Impetrasti.
Argyrippvs
Ain vero?
Leonida
Certe inquam.
Libanvs
Ad me adi vicissim atque experire.
exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.
Argyrippvs
Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast,
viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.
Libanvs
Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
Argyrippvs
Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.
Leonida
Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
Libanvs
Ego pes fui.
Argyrippvs
Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.
Libanvs
Satis iám delusum censeo. nunc rém ut est eloquamur.
animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit
argentum ad ted.
Argyrippvs
Vt temperi opportuneque attulistis.
Libanvs
Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
has tibi nos pactis legibus dare iussit.
Argyrippvs
Quid id est, quaeso?
Libanvs
Noctem huius et cénam sibi ut dares.
Argyrippvs
Iube advenire quaeso:
meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores
nostros dispulsos compulit.
Leonida
Patierin, Argyrippe,
patrem hanc amplexari tuom?
Argyrippvs
Haec faciet facile ut patiar.
Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.
Leonida
Iam dudum est intus.
Argyrippvs
Hac quidem non venit.
Leonida
Angiporto
illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret
huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.
de argento si mater tua sciát ut sit factum—
Argyrippvs
Heia,
bene dicite.
Libanvs
Ite intro cito.
Argyrippvs
Valete.—
Leonida
Et vos amate.—
Diabolvs
Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum
inter me et amicam et lenam. leges pellege.
nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus.
Parasitvs
Horrescet faxo lena, leges cum audiet.
Diabolvs
Age quaeso mi hercle translege.
Parasitvs
Audin?
Diabolvs
Audio.
Parasitvs
“Diabolus Glauci filius Clearetae
lenae dedit dóno argenti viginti minas,
Philaenium ut secum esset noctes et dies
hunc annum totum.”
Diabolvs
Neque cum quiquam alio qui Demaenetvs
Parasitvs
Addone?
Diabolvs
Ádde, et scribas víde plane et probe.
Parasitvs
“Alienum hóminem intro mittat neminem.
quod illa aút amicum aút patronum nominet,
aut quód illa amicae amatorem praedicet,
fores occlusae ómnibus sint nisi tibi.
in foribus scribat occupatam ésse se.
aut quod illa dicat peregre allatam epistulam,
ne epistula quidem ulla sit in aedibus
nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis
pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo
abalienarit, quo abs te argentum acceperit,
tuos arbitratus sit, comburas, si velis,
ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.
vocet convivam neminem illa, tu voces;
ad eorum ne quem óculos adiciat suos.
si quem alium aspexit, caeca continuo siet.
tecum una potet, aeque pocla potitet:
abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas,
ne illa minus aut plus quam tu sapiat.”
Diabolvs
Satis placet.
Parasitvs
“Suspiciones omnes ab se segreget.
neque illaec ulli pede pedém homini premat,
cum surgat, neque cum in lectum inscendat proximum,
neque cum descendat inde, det cuiquam manum:
spectandum ne cui ánulum det neque roget.
talos ne cuiquam hómini admoveat nisi tibi.
cum iaciat, te
ne dicat: nomen nominet.
deam invocet sibi quam libebit propitiam,
deum nullum; si magis religiosa fuerit,
tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius.
neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.
post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui
membri commoveat quicquam in tenebris.”
Diabolvs
Optumest.
ita scilicet facturam. verum in cubiculo—
deme istuc—equidem illam moveri gestio.
nolo illam habere causam et votitam dicere.
Parasitvs
Scio, cáptiones metuis.
Diabolvs
Verum.
Parasitvs
Ergo ut iubes
tollam.
Diabolvs
Quid ni?
Parasitvs
Audi relicua.
Diabolvs
Loquere, audio.
Parasitvs
“Neque ullum verbum faciat perplexabile,
neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.
forte sí tussire occepsit, ne sic tussiat,
ut cuiquam linguam in tussiendo proserat.
quod illa aútem simulet, quasi gravedo profluat,
hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas
potius quam cuiquam savium faciat palam.
nec mater lena ad vinum accedat interim,
nec ulli verbo male dicat. si dixerit,
haec multa ei esto, vino viginti dies
ut careat.”
Diabolvs
Pulchre scripsti. scitum syngraphum.
Parasitvs
“Tum si coronas, serta, unguenta iusserit
ancillam ferre Veneri aút Cupidini,
tuos servos servet, Venerine eas det an viro.
si forte pure velle habere dixerit,
tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.”
haec sunt non nugae, non enim mortualia.
Diabolvs
Placent profecto leges. sequere intro.—
Parasitvs
Sequor.—
Diabolvs
Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori
me malim, quam haec non eius uxori indicem.
ain tu? ápud amicam munus adulescentuli
fungare, uxori excuses te et dicas senem?
praeripias scortum amanti atque argentum obicias
lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?
suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio,
luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
Parasitvs
Ego sic faciundum censeo: me honestiust,
quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet
amoris causa percitum id fecisse te
magis quám sua caúsa.
Diabolvs
At pol qui dixti rectius.
tu ergo fac ut illi turbas lites concias;
cum suo sibí gnato unam ad amicam de die
potare, illam expilare narra.
Parasitvs
Ne mone,
ego istud curabo.—
Diabolvs
At ego te opperiar domi.—
Argyrippvs
Age decumbamus sis, pater.
Demaenetvs
Vt iusseris,
mi gnate, ita fiet.
Argyrippvs
Pueri, mensam adponite.
Demaenetvs
Numquídnam tibi moléstumst, gnate mí, si haec nunc mecum áccubat?
Argyrippvs
Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo,
possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
Demaenetvs
Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.
Argyrippvs
Edepol, pater,
merito tuo facere possum.
Demaenetvs
Age ergo, hoc agitemus convivium
vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,
mi gnate, me abs te.
Argyrippvs
Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
Demaenetvs
Credam istuc, si esse te hilarum videro.
Argyrippvs
An tu me tristem putas?
Demaenetvs
Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
Argyrippvs
Ne dixis istuc.
Demaenetvs
Ne sic fueris: ilico ego non dixero.
Argyrippvs
Em aspecta: rideo.
Demaenetvs
Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.
Argyrippvs
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,
ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;
verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
Demaenetvs
At ego hanc volo.
Argyrippvs
Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.
Demaenetvs
Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
Argyrippvs
Em istoc me facto tibi devinxti.
Demaenetvs
Quin te ergo hilarum das mihi?
Artemona
Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio
et ad amicam detulisse argenti viginti minas
meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
Parasitvs
Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,
Artemona, si huius rei mé mendacem inveneris.
Artemona
At scelesta ego praeter alios meum virum † frugi rata,
siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
Parasitvs
At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,
madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
Artemona
Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.
Parasitvs
Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
Artemona
Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.
ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,
Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:
is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
Parasitvs
Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
Artemona
Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo.
Parasitvs
Ego istúc scio,
ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris.
Artemona
Ego censeo.
†eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,
ibi labore delassatum noctem totam stertere:
ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit;
fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.
Parasitvs
Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.
Artemona
Nihil ecastor est quod facere mavelim.
Parasitvs
Mane dum.
Artemona
Quid est?
Parasitvs
Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris
cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
Artemona
Possum ecastor.
Parasitvs
Em tibi hominem.
Artemona
Perii.
Parasitvs
Paulisper mane.
aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
Argyrippvs
Quid modi, pater, amplexando facies?
Demaenetvs
Fateor, gnate mi—
Argyrippvs
Quid fatere?
Demaenetvs
Me ex amore húius corruptum oppido.
Parasitvs
Audin quid ait?
Artemona
Audio.
Demaenetvs
Egon ut non domo uxori meae
subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam,
non edepol conduci possum vita uxoris annua.
Parasitvs
Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?
Artemona
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas
suspicabar atque insontis miseras cruciabam.
Argyrippvs
Pater,
iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.
Demaenetvs
Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium.
Artemona
Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.
Demaenetvs
Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.
Philaenivm
Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae?
Demaenetvs
Nauteam
bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.
Artemona
Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo
Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias
quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
Philaenivm
Miser ecastor es.
Artemona
Ecastor dignus est.
Argyrippvs
Quid ais, pater?
ecquid matrem amas?
Demaenetvs
Egone illam? nunc amo, quia non adest.
Argyrippvs
Quid cum adest?
Demaenetvs
Periisse cupio.
Parasitvs
Amat homo hic te, ut praedicat.
Artemona
Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum
redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.
Argyrippvs
Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus.
Demaenetvs
Maxime.
te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.
pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.
Artemona
Non queo durare.
Parasitvs
Si non didicisti fulloniam,
non mirandum est. in oculos invadi optumum est.
Artemona
Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo
invocavisti.
Parasitvs
Ecquis currit pollictorem accersere?
Argyrippvs
Mater, salve.
Artemona
Sat salutis.
Parasitvs
Mortuost Demaenetus.
tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,
atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas
ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat
sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,
regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.—
Artemona
Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum?
Philaenivm
Pol me quidem
miseram odio énicavit.
Artemona
Surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Nullus sum.
Artemona
Immo es, ne nega, omnium unus pol nequissimus.
at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Vae mihi.
Artemona
Vera hariolare. surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Abscede ergo paululum istuc.
Artemona
Surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Iam obsecro, uxor.
Artemona
Nunc uxorem me esse meministi tuam?
modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.
Demaenetvs
Totus perii.
Artemona
Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?
Demaenetvs
Murram olet.
Artemona
Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?
Philaenivm
Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.
Demaenetvs
Non taces?
Argyrippvs
Ego dissuadebam, mater.
Artemona
Bellum filium.
istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?
nilne te pudet?
Demaenetvs
Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
Artemona
Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
Demaenetvs
Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?
Artemona
Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.
Demaenetvs
Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.
Argyrippvs
Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.
Philaenivm
De palla memento, amabo.
Demaenetvs
Iuben hanc hinc abscedere?
Artemona
I domum.
Philaenivm
Da savium etiam prius quam abis.
Demaenetvs
I in crucem.
Philaenivm
Immo intro potius. sequere hac me, mí anime.
Argyrippvs
Ego vero sequor.
Grex
Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,
neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;
nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,
quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,
remur impetrari posse, plausum si clarum datis.