PROLOGVS
Lar familiaris
Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
ego Lar sum familiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
iam multos annos est cum possideo et colo
patri avoque iam huius qui nunc hic habet.
sed mí avos huius obsecrans concredidit
thensaurum aúri clam omnis: in medio foco
defodit, venerans mé ut id servarem sibi.
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),
numquam indicare id filio voluit suo,
inopemque optavit potius eum relinquere,
quam eum thensaurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere viveret.
ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,
coepi observare, ecqui maiorem filius
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
atque ille vero minus minusque impendio
curare mínusque me impertire honoribus.
item a me contra factum est, nam item obiit diem.
is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
huic filia una est. ea mihi cottidie
aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
dat mihi coronas. eius honoris gratia
feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
nam eam compressit de summo adulescens loco.
is scit adulescens quae sit quam compresserit,
illa illum nescit, neque compressam autem pater.
eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxórem poscat. id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
is adulescentis illius est avonculus,
qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
sed hic senex iam clamat intus ut solet.
anum foras extrudit, ne sit conscia.
credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.
Evclio
Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,
circumspectatrix cum oculis emissiciis.
Staphyla
Nam cur me miseram verberas?
Evclio
Vt misera sis
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
Staphyla
Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Evclio
Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges?
illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,
ut incédit. at scin quo modo tibi res se habet?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
Staphyla
Vtinam me divi adaxint ad suspendium
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
Evclio
At ut scelesta sola secum murmurat.
oculos hercle égo istos, improba, ecfodiam tibi,
ne me observare possis quid rerum geram.
abscede etiam nunc—etiam nunc—etiam—ohe,
istic astato. si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestiorem me hac anu certo scio
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
quod me sollicitat plurimis miserum modis.—
Staphyla
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei evenisse quamve insaniam,
queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum
decies die uno saepe extrudit aedibus.
nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo cui appetit,
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.
Evclio
Nunc defaecato demum animo egredior domo,
postquam perspexi salva esse intus omnia.
redi núnciam intro atque intus serva.
Staphyla
Quippini?
ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
Evclio
Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
araneas mihi ego illas servari volo.
pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
cave quémquam alienum in aedis intro miseris.
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
cultrum, securim, pistillum, mortarium,
quae utenda vasa semper vicini rogant,
fures venisse atque abstulisse dicito.
profecto in aedis meas me absente neminem
volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,
si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.
Staphyla
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,
nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
Evclio
Tace atque abi intro.
Staphyla
Taceo atque abeo.—
Evclio
Occlude sis
fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.
discrucior animi, quía ab domo abeundum est mihi.
nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.
nam noster nostrae qui est magister curiae
dividere argenti dixit nummos in viros;
id si relinquo ac non peto, omnes ilico
me suspicentur, credo, habere aurum domi.
nam non est veri simile, hominem pauperem
pauxillum parvi facere quin nummum petat.
nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,
omnes videntur scire et me benignius
omnes salutant quam salutabant prius;
adeunt, consistunt, copulantur dexteras,
rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
me rursum quantum potero tantum recipiam.
Evnomia
Velím te arbitrári med haéc verba, fráter,
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse
aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi me consulere et monere;
neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,
ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
Megadorvs
Da mi, optuma femina, manum.
Evnomia
Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
Megadorvs
Tu.
Evnomia
Túne ais?
Megadorvs
Si négas, nego.
Evnomia
Decet te équidem vera próloqui;
nam optúma nullá potest eligi:
alia ália peior, fráter, est.
Megadorvs
Idem ego árbitror,
néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.
Evnomia
Dá mihí óperam amabó.
Megadorvs
Tuast, útere atque
ímpera, si quíd vis.
Evnomia
Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,
téd id monitum advénto.
Megadorvs
Soror, móre tuo facis.
Evnomia
Fáctum volo.
Megadorvs
Quid ést id, sorór?
Evnomia
Quod tibí sempitérnum
salútare sit: liberís procreándis
(ita dí faxint) volo te úxorem
domum dúcere.
Megadorvs
Ei occidí.
Evnomia
Quid ita?
Megadorvs
Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt
tua dícta, soror: lapidés loqueris.
Evnomia
Heia, hoc face quod te iubet soror.
Megadorvs
Si lubeat, faciam.
Evnomia
In rem hoc tuam est.
Megadorvs
Vt quidem emoriar prius quam ducam.
sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:
quae crás veniat, peréndie forás feratur;
his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.
Evnomia
Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;
sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.
eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam.
Megadorvs
Núm non vis me intérrogare te?
Evnomia
Ímmo, si quid vís, roga.
Megadorvs
Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi.
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram,
nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
Evnomia
Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem?
Megadorvs
Eloquar.
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Evnomia
Novi, hominem haud malum mecastor.
Megadorvs
Eius cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
Evnomia
Di bene vortant.
Megadorvs
Idem ego spero.
Evnomia
Quid me? num quid vis?
Megadorvs
Vale.
Evnomia
Et tu, frater.—
Megadorvs
Ego conveniam Eúclionem, si domi est.
sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.
Evclio
Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;
itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium
venit neque magister quem dividere argentum oportuit.
nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.
Megadorvs
Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.
Evclio
Di te ament, Megadore.
Megadorvs
Quid tu? recten atque ut vis vales?
Evclio
Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.
Megadorvs
Ain tu te valere?
Evclio
Pol ego haud perbene a pecunia.
Megadorvs
Pol si est animus aequos tibi, sat hábes qui bene vitam colas.
Evclio
Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,
cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
Megadorvs
Quid tu solus tecum loquere?
Evclio
Meam pauperiem conqueror.
virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,
neque eam queo locare cuiquam.
Megadorvs
Tace, bonum habe animum, Euclio.
dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera.
Evclio
Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
nemini credo qui large blandust dives pauperi:
ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.
ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent.
Megadorvs
Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo
de communi re appellare mea et tua.
Evclio
Ei misero mihi,
aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio,
mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum.
Megadorvs
Quo abis?
Evclio
Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum.—
Megadorvs
Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,
mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
Evclio
Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.
nimis malé timui. prius quam íntro redii, exanimatus fui.
redeo ad te, Megadore, si quid me vis.
Megadorvs
Habeo gratiam.
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.
Evclio
Dum quidem né quid perconteris quod non lubeat proloqui.
Megadorvs
Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum?
Evclio
Bono.
Megadorvs
Quid fide?
Evclio
Bona.
Megadorvs
Quid factis?
Evclio
Neque malis neque improbis.
Megadorvs
Aetatem meam scís?
Evclio
Scio esse grandem, item ut pecuniam.
Megadorvs
Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia
semper sum arbitratus et nunc arbitror.
Evclio
Aurum huic olet.
quid nunc me vis?
Megadorvs
Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,
filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore.
Evclio
Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,
ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
Megadorvs
Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,
neque dignum arbitror.
Evclio
Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
Megadorvs
Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.
Evclio
Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem,
factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,
ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,
tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
et te utar iniquiore ét meus me ordo inrideat,
neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.
Megadorvs
Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris,
tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,
atque eam desponde mi.
Evclio
At nihil est dotis quod dem.
Megadorvs
Ne duas.
dum modó morata recte veniat, dotata est satis.
Evclio
Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.
Megadorvs
Novi, ne doceas. desponde.
Evclio
Fiat. sed pro Iuppiter,
num égo disperii?
Megadorvs
Quíd tibi est?
Evclio
Quid crepuit quasi ferrum modo?—
Megadorvs
Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo?
abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,
quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,
pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
Evclio
Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,
impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
Megadorvs
Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum,
quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.
Evclio
Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.
Megadorvs
Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?
Evclio
Illis legibus,
cum illa dote quam tibi dixi.
Megadorvs
Sponden ergo?
Evclio
Spondeo.
Megadorvs
Di bene vertant.
Evclio
Ita di faxint. illud facito ut memineris,
convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
Megadorvs
Memini.
Evclio
At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:
pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.
Megadorvs
Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias
num quae causa est quin faciamus hodie?
Evclio
Immo edepol optuma.
Megadorvs
Ibo igitur, parabo. numquid me vis?
Evclio
Istuc. ei et vale.
Megadorvs
Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—
Evclio
Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.
credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
Evclio
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
Staphyla
Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
Evclio
Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
atque aedis occlude; iám ego hic adero.—
Staphyla
Quid ego nunc agam?
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
Pythodicvs
Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
Anthrax
Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
Congrio
Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
Pythodicvs
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
meus hodie faciet.
Anthrax
Cuius ducit filiam?
Pythodicvs
Vicini huius Euclionis senis e proximo.
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
Anthrax
Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
Pythodicvs
Nempe sícut dicis.
Anthrax
Quíd? hic non poterat de suo
senex óbsonari filiai nuptiis?
Pythodicvs
Vah.
Anthrax
Quid negotist?
Pythodicvs
Quid negoti sit rogas?
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
Anthrax
Ain tandem?
Pythodicvs
Ita esse ut dixi. tute existuma:
suam rem periisse seque eradicarier.
quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
de suo tigillo fumus si qua exit foras.
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
Anthrax
Cur?
Pythodicvs
Ne quid animae forte amittat dormiens.
Anthrax
Etiamne obturat inferiorem gutturem,
ne quid animai forte amittat dormiens?
Pythodicvs
Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
Anthrax
Immo equidem credo.
Pythodicvs
At scin etiam quo modo?
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
Anthrax
Censen talentum magnum exorari pote
ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?
Pythodicvs
Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
collegit, omnia abstulit praesegmina.
Anthrax
Edepol mortalem parce parcum praedicas.
Pythodicvs
Censen vero esse parcum et misere vivere?
pulmentum pridem éi eripuit miluos:
homo ad praetorem plorabundus devenit;
infit ibi postulare plorans, eiulans,
ut sibi liceret miluom vadarier.
sescenta sunt quae memorem, si sit otium.
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
Anthrax
Ego, et multo melior.
Pythodicvs
Cocum ego, non furem rogo.
Anthrax
Cocum ergo dico.
Pythodicvs
Quid tu ais?
Congrio
Sic sum ut vides.
Anthrax
Cocus ille nundinalest, in nonum diem
solet ire coctum.
Congrio
Tun, trium litterarum homo,
me vituperas? fur.
Anthrax
Etiam fur, trifurcifer.
Pythodicvs
Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
cape atque abi intro ad nos.
Anthrax
Licet.—
Pythodicvs
Tu, Congrio,
quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi
intro illuc, et vos illum sequimini.
vos ceteri ite huc ad nos.
Congrio
Hercle iniuria
dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
Pythodicvs
At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
huc intro abi ad nos.
Congrio
O Pythodice subdole,
hucine detrusti me ad senem parcissimum?
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
quam quicquam detur.
Pythodicvs
Stultus et sine gratia es.
† tibi recte facere, quando quod facias perit.
Congrio
Qui vero?
Pythodicvs
Rogitas? iam principio in aedibus
turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,
domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est,
supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam (quod te scio
facile abstinere posse, si nihil obviam est),
dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.
Congrio
Sequor.
Pythodicvs
Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.
Staphyla
Qui vocat?
Pythodicvs
Pythodicus.
Staphyla
Quid vis?
Pythodicvs
Hos ut accipias coquos
tibicinamque obsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
Staphyla
Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
Pythodicvs
Qui?
Staphyla
Quia temeti nihil allatum intellego.
Pythodicvs
At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
Staphyla
Ligna hic apud nos nulla sunt.
Congrio
Sunt asseres?
Staphyla
Sunt pol.
Congrio
Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
Staphyla
Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
cenaene causa aut tuae mercedis gratia
nos nostras aedis postulas comburere?
Congrio
Haud postulo.
Pythodicvs
Duc istos intro.
Staphyla
Sequimini.—
Pythodicvs
Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:
inde cóctam sursum subducemus corbulis.
si aútem deorsum comedent, si quid coxerint,
superi incenati sunt et cenati inferi.
sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,
rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.
Evclio
Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
ita illís impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias
occepi: festo die si quid prodegeris,
profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
accessit animus ad meam sententiam,
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
haec imponentur in foco nostro Lari,
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
Congrio
Aulam maiorem, si pote, ex vicinia
pete: haec est parva, capere non quit.
Evclio
Ei mihi,
perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur.
nímirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
confige ságittis fures thensaurarios,
si cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius quam prorsus perii currere?
Anthrax
Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,
congrum, murenam exdorsua quantum potest.
ego hinc artoptam ex proximo utendam peto
a Congrione. tu istum gallum, si sapis,
glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?
coqui hercle, credo, faciunt officium suom.
fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.
Congrio
†Óptati vires populares, íncolae, accolae, ádvenae omnes,
date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,
ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
totús doleo atque oppidó perii, ita me íste habuit senex gýmnasium;
áttat, perii hercle ego miser,
áperit bacchanal, adest,
séquitur. scio quam rem geram: hoc
ipsús magistér me dócuit.
neque lígna ego usquam gentium praebéri vidi púlchrius,
itaque ómnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
Evclio
Redi. quó fugis nunc? téne, tene.
Congrio
Quid, stólide, clamas?
Evclio
Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom.
Congrio
Quam ob rem?
Evclio
Quia cultrum habes.
Congrio
Cocum decet.
Evclio
Quid comminatus escomminatu's
mihi?
Congrio
Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.
Evclio
Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.
Congrio
Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?
Evclio
Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?
Congrio
Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.
Evclio
Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.
Congrio
Tace érgo.
quia venimus coctum ad nuptias.
Evclio
Quid tu, malum, cúras,
utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
Congrio
Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?
Evclio
Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?
Congrio
Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam.
Evclio
Scio, né doce, novi.
Congrio
Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
Evclio
Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.
adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iam meam sententiam.—
Congrio
Quo abis? redi rursum.
ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi
mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis.
quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo.
nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.
Evclio
Hoc quidem hercle, quoquo íbo, mecum erit, mecum feram,
neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.
ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,
etiam íntro duce, si vis, vel gregem venalium,
coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.
Congrio
Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.
Evclio
Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.
Congrio
Heus, senex, pro vapulando hercle égo abs te mercedem petam.
coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.
Evclio
Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,
aut abi in malum cruciatum ab aedibus.
Congrio
Abi tu modo.—
Evclio
Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit
qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.†
veluti Megadorus temptat me ómnibus miserum modis,
qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:
is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.
condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,
qui érat anu peculiaris, perdidit paenissume.
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis
cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,
si id palam fecisset. exemi ex manu † manubrium.
quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.
sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.
Megadorvs
Narravi amicis multis consilium meum
de condicione hac. Euclionis filiam
laudant. sapienter factum et consilio bono.
nam meo quidem animo sí idem faciant ceteri
opulentiores, pauperiorum filias
ut indotatas ducant uxores domum,
et multo fiat civitas concordior,
et invídia nos minore utamur quam utimur,
et illaé malam rem metuant quam metuont magis,
et nos minore sumptu simus quam sumus.
in maximam illuc populi partem est optimum;
in pauciores avidos altercatio est,
quorum animis avidis atque insatietatibus
neque lex neque sutor capere est qui possit modum.
namque hoc qui dicat “quo illae nubent divites
dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?”
quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
hoc sí ita fiat, mores meliores sibi
parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
ego faxim muli, pretio qui superant equos,
sint viliores Gallicis cantheriis.
Evclio
Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimis lépide fecit verba ad parsimoniam.
Megadorvs
Nulla igitur dicat “equidem dotem ad te adtuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia;
enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,
ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.”
Evclio
Vt matronarum hic facta pernovit probe.
moribus praefectum mulierum hunc factum velim.
Megadorvs
Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus
videas quam ruri, quando ad villam veneris.
sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
caupones patagiarii, indusiarii,
flammarii, violarii, carinarii;
stant manulearii, stant † murobatharii,
propolae linteones, calceolarii;
sedentárii sutores diabathrarii,
solearii astant, astant molocinarii;
petunt fullones, sarcinatores petunt;
strophiarii astant, astant semul sonarii.
iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt
treceni, cum stant thylacistae in atriis
textores limbularii, arcularii.
ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,
cum incedunt infectores corcotarii,
aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
Evclio
Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat
memorare mores mulierum: nunc sic sinam.
Megadorvs
Vbi nugivendis res soluta est omnibus,
ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
itur, putatur ratio cum argentario;
miles inpransus astat, aes censet dari.
ubi disputata est ratio cum argentario,
etiam ipsus ultro debet argentario:
spes prorogatur militi in alium diem.
haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
incommoditates sumptusque intolerabiles.
nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
dotatae mactant et malo et damno viros.
sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?
Evclio
Nimium lubenter edi sermonem tuom.
Megadorvs
An audivisti?
Evclio
Vsque a principio omnia.
Megadorvs
Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,
si nitidior sis filiai nuptiis.
Evclio
Pro re nitorem et gloriam pro copia
qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
opinione melius res structa est domi.
Megadorvs
Immo est quod satis est, et di faciant ut siet
plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.
Evclio
Illud mihi verbum non placet quod nunc habes.
tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
Megadorvs
Quid tu te solus e senatu sevocas?
Evclio
Pol ego ut te accusem merito meditabar.
Megadorvs
Quid est?
Evclio
Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos
furum implevisti in aedibus misero mihi,
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,
cum senis manibus, genere Geryonaceo;
quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
is numquam servet. praeterea tibicinam,
quae mi interbibere sola, si vino scatat,
Corinthiensem fontem Pirenam potest.
tum obsonium autem—
Megadorvs
Pol vel legioni sat est.
etiam agnum misi.
Evclio
Quo quidem agno sat scio
magis curionem nusquam esse ullam beluam.
Megadorvs
Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
Evclio
Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
quin exta inspicere in sole ei vivo licet:
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
Megadorvs
Caedundum conduxi égo illum.
Evclio
Tum tu idem optumumst
loces éfferendum; nam iam, credo, mortuost.
Megadorvs
Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.
Evclio
Non potem égo quidem hercle.
Megadorvs
At ego iussero
cadum unum vini veteris a me adferrier.
Evclio
Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
Megadorvs
Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,
tibi cui decretum est bibere aquam.
Evclio
Scio quam rem agat:
ut me deponat vino, eam adfectat viam,
post hoc quod habeo ut commutet coloniam.
ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.
ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.
Megadorvs
Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.—
Evclio
Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes
atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,
aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.
Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.
ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—
Strobilvs
Hóc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
in erum matura, in se sera condecet capessere.
sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
nám qui amanti ero sérvitutem servit, quasi ego servio,
si érum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,
qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam
† erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
qui éa curabit, abstinebit censione bubula,
nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
Evclio
Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit
aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum.
vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—
Strobilvs
Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis.
ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam
aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—
Evclio
Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:
continuo meum cor coepit artem facere ludicram
atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?
Evclio
I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
Strobilvs
Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
Evclio
Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
Strobilvs
Quid tibi súrrupui?
Evclio
Redde huc sis.
Strobilvs
Quid tibi vis reddam?
Evclio
Rogas?
Strobilvs
Nil equidem tibi abstuli.
Evclio
At illud quod tibi abstuleras cedo.
ecquid agis?
Strobilvs
Quid agám?
Evclio
Auferre non potes.
Strobilvs
Quid vis tibi?
Evclio
Pone.
Strobilvs
Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
Evclio
Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
Strobilvs
Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.
Evclio
Ostende huc manus.
Strobilvs
Em tibi, ostendi, eccas.
Evclio
Video. age ostende etiam tertiam.
Strobilvs
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi?
Evclio
Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strobilvs
Quid fatear tibi?
Evclio
Quid abstulisti hinc?
Strobilvs
Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli
nive adeo abstulisse vellem.
Evclio
Agedum, excutedum pallium.
Strobilvs
Tuo arbitratu.
Evclio
Ne inter tunicas habeas.
Strobilvs
Tempta qua lubet.
Evclio
Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum óstende huc manum
dexteram.
Strobilvs
Em.
Evclio
Nunc laevam ostende.
Strobilvs
Quin equidem ambas profero.
Evclio
Iam scrutari mitto. redde huc.
Strobilvs
Quid reddam?
Evclio
A, nugas agis,
certe habes.
Strobilvs
Habeo ego? quid habeo?
Evclio
Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde.
Strobilvs
Insanis: perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
Evclio
Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul?
perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
Strobilvs
Iuppiter te dique perdant.
Evclio
Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
fugin hinc ab oculis? abin an non?
Strobilvs
Abeo.
Evclio
Cave sis † te videam.—
Strobilvs
Emortuom ego me mavelim leto malo
quam non ego illi dém hodie insidias seni.
nam híc iam non audebit aurum abstrudere:
credo ecferet iam secum et mutabit locum.
attat, foris crépuit. senex eccum aurum ecfert foras.
tantisper huc ego ad iánuam concessero.
Evclio
Fide censebam maxumam multo fidem
esse, ea sublevit os mihi paenissume:
ni subvenisset corvos, periissem miser.
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,
qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni
dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum.
Silvani lucus extra murum est avius,
crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.
certumst, Silvano potius credam quam Fide.—
Strobilvs
Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.
quamquam hic manere mé erus sese iusserat;
certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—
Lyconides
Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
super Euclionis filia. nunc te obsecro
resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
fac mentionem cum avonculo, mater mea.
Evnomia
Scis tute facta velle me quae tu velis,
et istúc confido a fratre me impetrassere;
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
te eam cómpressisse vinulentum virginem.
Lyconides
Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?
Phaedrivm
Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
Iuno Lucina, tuam fidem!
Lyconides
Em, mater mea,
tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
Evnomia
Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.—
Lyconides
I, iam sequor te, mater. sed servom meum
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram
hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
ibo intro, ubí de capite meo sunt comitia.—
Strobilvs
Picis divitiis, qui aureos montes colunt,
ego solus supero. nam istos reges ceteros
memorare nolo, hominum mendicabula:
ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.
nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior
multoque prius me conlocavi in arborem
indéque spectabam aúrum ubi abstrúdebat senex.
ubi ille ábiit, ego me deorsum duco de arbore,
exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco
video recipere se senem; ille me non videt,
nam ego declinavi paululum me extra viam.
attat, eccum ipsum. íbo ut hoc condam domum.—
Evclio
Perii ínterii occidi. quó curram? quo nón curram? tene, téne. quem? quis?
nesció, nil video, caécus eo atque equidém quo eam aut ubi sim aút qui sim
nequeó cum animo certum ínvestigare. óbsecro vos ego, mi aúxilio,
oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit.
quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures,
qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.
quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.
hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?
heu mé miserum, miseré perii,
male pérditus, pessime ornatus eo:
tantúm gemiti et mali maéstitiaeque
hic diés mi optulít, famem et paúperiem.
perditíssimus ego sum omnium ín terra;
nam quid mi ópust vita, qui tántum auri
perdidí, quod concustódivi
sedúlo? egomet me défraudavi
animúmque meum geniúmque meum;
nunc eó alii laetíficantur
meo málo et damno. pati néqueo.
Lyconides
Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens?
átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res,
scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst
abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio.
Evclio
Quís homo hic loquitur?
Lyconides
Égo sum miser.
Evclio
Immo égo sum, et misere pérditus,
cui tanta mala maestitudoque optigit.
Lyconides
Animo bono es.
Evclio
Quo, obsecro, pacto esse possum?
Lyconides
Quia istuc facinus, quod tuom
sollicitat animum, id ego feci et fateor.
Evclio
Quid ego ex te audio?
Lyconides
Id quod verumst.
Evclio
Quid ego de te commerui, adulescens, mali,
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyconides
Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.
Evclio
Quo modo?
Lyconides
Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Evclio
Cur id ausu'sausus es facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
Lyconides
Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
Evclio
At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
Lyconides
Ne ístuc dixis.
Evclio
Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
Lyconides
Quia vini vitio atque amoris feci.
Evclio
Homo audacissime,
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyconides
Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evclio
Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyconides
Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
ego habeam potissimum.
Evclio
Tun habeas me invito meam?
Lyconides
Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
Evclio
Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
nisi refers.
Lyconides
Quid tibi ego referam?
Evclio
Quod surripuisti meum.
Lyconides
Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
Evclio
Ita te amabit Iuppiter,
ut tu nescis.
Lyconides
Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
Evclio
Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu'sconfessus es mihi
te abstulisse.
Lyconides
Neque edepol ego dixi neque feci.
Evclio
Negas?
Lyconides
Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
scio nec novi.
Evclio
Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
Lyconides
Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
† magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
Evclio
Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyconides
Bona.
Evclio
Neque eum scis qui abstulerit?
Lyconides
Istuc quoque bona.
Evclio
Atque id si scies
qui abstulerit, mihi indicabis?
Lyconides
Faciam.
Evclio
Neque partem tibi
ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?
Lyconides
Ita.
Evclio
Quid si fallis?
Lyconides
Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
Evclio
Sat habeo. age nunc loquere quid vis.
Lyconides
Si me novisti minus,
génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,
meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides,
mater est Eunomia.
Evclio
Novi genus. nunc quid vis? id volo
noscere.
Lyconides
Filiam ex te tú habes.
Evclio
Immo éccillam domi.
Lyconides
Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo.
Evclio
Omnem rem tenes.
Lyconides
Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
Evclio
Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
Lyconides
Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito.
Evclio
Ita di faciant.
Lyconides
Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
Evclio
Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?
Lyconides
Cur eiulas,
quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.
Evclio
Perii oppido,
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—
Lyconides
Iam te sequor.
haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
Strobilvs
Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
Lyconides
Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
Strobilvs
Hem,
érumne ego aspició meum?
Lyconides
Videón ego hunc servóm meum?
Strobilvs
Ipsus est.
Lyconides
Haud alius est.
Strobilvs
Congrediar.
Lyconides
Contollam gradum.
credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis.
Strobilvs
Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam atque eloquar,
igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
repperi—
Lyconides
Quid repperisti?
Strobilvs
Non quod pueri clamitant
in faba se repperisse.
Lyconides
Iamne autem, ut soles? deludis.
Strobilvs
Ere, mane, eloquar iam, ausculta.
Lyconides
Age ergo loquere.
Strobilvs
Repperi hodie,
ere, divitias nimias.
Lyconides
Vbinam?
Strobilvs
Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.
Lyconides
Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
ubi id est aurum?
Strobilvs
In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
Lyconides
Égone te emittám manu,
scélerum cumulatissume?
Strobilvs
Abi, ere, scio quam rem geras.
lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas:
quid faceres, si repperissem?
Lyconides
Non potes probasse nugas.
i, redde aurum.
Strobilvs
Reddam ego aurum?
Lyconides
Redde, inquam, út huic reddatur.
Strobilvs
Vnde?
Lyconides
Quod modo fassu'sfassus es esse in arca.
Strobilvs
Soleo hercle ego garrire nugas.
Lyconides
Strobilvs
Itá loquor.
Lyconides
At scin quo modo?
Strobilvs
Vel hercle énica,
numquam hinc feres a me
pro illís corcotis, stróphiis, sumptu uxório
ut admemordit hominem
(Evclio)
ego ecfodiebam ín die denos scrobes.
(Evclio)
nec noctu nec diu
quietus umquam servabam eam: nunc dormiam.
qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.