Unknown
quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate
víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior
convérrite scópis, agite strénue
ecquis évocat
cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum?
sícut lacte lactis similest
(Bacchis)
ílla mi cognominis fuit
(latro) suam qui auro vitam venditat
sció spiritum éius maiórem esse multo
quam folles taurini habént, cum liquescunt
petraé, ferrum ubí fit.
Cuiatis tibi visust?
Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus.
néque id haud subditiva glória oppidum arbitror.
(Pver)
ne a quóquam acciperes alio mercedem annuam,
nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput.
limaces viri
cór meum, spés mea,
mél meum, suávitudó, cibus, gaúdium.
síne te amem
Cupidon tecum saevust anne Amor?
Vlíxem audivi fuisse aerumnosissimum,
qui annis viginti errans a patria afuit;
verum hic adulescens multo Vlixem anteit
qui ílico errat intra muros civicos.
quidquid est nomen sibi
(Pistoclervs)
quaé sodalem átque me exércitos habet
nam crédo cuivis excantare cor potes.
sin lénocinium forte collibitum est tibi,
videas mercedis quid tibi est aecum dari,
ne istac aetate me sectere gratiis.
Arabus
Bacchis
Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar?
Soror
Lepidé, licet.
Bacchis
Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
Soror
Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.
Bacchis
Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
sequere hac.
Pistoclervs
Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
quid in consilio consuluistis?
Bacchis
Bene.
Pistoclervs
Pol haud meretricium est.
Bacchis
Miserius nihil est quam mulier.
Pistoclervs
Quid esse dices dignius?
Bacchis
Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,
ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
id, amabo te, huic caveas.
Pistoclervs
Quid isti caveam?
Bacchis
Vt revehatur domum,
ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
Pistoclervs
Vbi nunc is homost?
Bacchis
Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius
poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
Pistoclervs
Viscus merus vostrast blanditia.
Bacchis
Quid iam?
Pistoclervs
Quia enim intellego,
duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.
non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
Bacchis
Quí, amabo?
Pistoclervs
Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
Bacchis
Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
Pistoclervs
Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Bacchis
Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
quid, amabo, opticuisti?
Pistoclervs
Quia istaec lepida sunt memoratui:
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
Soror
Quid ab hac metuis?
Pistoclervs
Quid ego metuam rogitas? adulescens homo
penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
Bacchis
Lepide memoras.
Pistoclervs
Vbi ego capiam pro machaera turturem,
ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum
pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,
pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
apage a me, apage.
Bacchis
Ah, nimium ferus es.
Pistoclervs
Mihi sum.
Bacchis
Malacissandus es.
equidem tibi do hanc operam.
Pistoclervs
Ah, nimium pretiosa es operaria.
Bacchis
Simulato me amare.
Pistoclervs
Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?
Bacchis
Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo
me amplexari.
Pistoclervs
Quid eo mi opus est?
Bacchis
Vt ille te videat volo.
scio quid ago.
Pistoclervs
Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?
Bacchis
Quid est?
Pistoclervs
Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio
forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,
ubi ego tum accumbam?
Bacchis
Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.
ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito
dato qui bene sit
: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
Pistoclervs
Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.
Bacchis
Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.
manum da et sequere.
Pistoclervs
Aha, minime.
Bacchis
Quid ita?
Pistoclervs
Quia istoc in lecebrosius
fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
Bacchis
Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.
ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet.
Pistoclervs
Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
Bacchis
Quid est quod metuas?
Pistoclervs
Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
tuos sum, tibi dedo operam.
Bacchis
Lepidu'slepidus es. nunc ego te facere hoc volo.
ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
Pistoclervs
Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia
et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo.
Bacchis
At ego nolo dare te quicquam.
Pistoclervs
Sine.
Bacchis
Sino equidem, si lubet.
propera, amabo.
Pistoclervs
Prius hic adero quam te amare desinam.—
Soror
Bene me accipies advenientem, mea soror.
Bacchis
Quid ita, obsecro?
Soror
Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.
Bacchis
Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,
ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.
Soror
Cupio.
Bacchis
Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves.
nám uti navi vecta es, credo timida es.
Soror
Aliquantum, soror.
simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus
Bacchis
Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.
Lydvs
Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,
expectans quas tu res hoc ornatu geras.
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem
videtur posse hic ad nequitiam adducier.
quo nunc capessis ted hinc adversa via
cum tanta pompa?
Pistoclervs
Húc.
Lydvs
Quid huc? quis istíc habet?
Pistoclervs
Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,
Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio.
Lydvs
Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
Pistoclervs
Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;
tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
Lydvs
An deus est ullus Suavisaviatio?
Pistoclervs
An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,
is stultior es barbaro poticio,
qui tantus natu deorum nescis nomina.
Lydvs
Non hic placet mi ornatus.
Pistoclervs
Nemo ergo tibi
haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
Lydvs
Etiam me advorsus exordire argutias?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
Pistoclervs
Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
Lydvs
Iam perdidisti te atque me atque operam meam,
qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
Pistoclervs
Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam:
tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
Lydvs
O praeligatum pectus.
Pistoclervs
Odiosus mihi es.
tace atque sequere, Lyde, me.
Lydvs
Illuc sis vide,
non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.
Pistoclervs
Non par videtur neque sit consentaneum,
cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet
cumque osculetur et convivae alii accubent,
praesentibus illis paedagogus una ut siet.
Lydvs
An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?
Pistoclervs
Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.
Lydvs
Tu amicam habebis?
Pistoclervs
Cum videbis, tum scies.
Lydvs
Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.
Pistoclervs
Omitte, Lyde, ac cave malo.
Lydvs
Quid? cave malo?
Pistoclervs
Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
Lydvs
O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
video nimio iam multo plus quam volueram.
vixisse nimio satiust iam quam vivere.
magistron quemquam discipulum minitarier?
nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:
valens afflictat me vacivom virium.
Pistoclervs
Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
Lydvs
Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam
teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
Pistoclervs
Satis historiarumst.
Lydvs
Hic vereri perdidit.
compendium edepol haud aetati optabile
fecisti, cum istanc nactu'snactus es inpudentiam.
occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi
patrem tibi esse?
Pistoclervs
Tibi ego an tu mihi servos es?
Lydvs
Peior magister te istaec docuit, non ego.
nimio es tu ad istas res discipulus docilior,
quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
edepol fecisti furtum in aetatem malum
cum istaec flagitia me celavisti et patrem.
Pistoclervs
Istactenus tibi, Lyde, libertas datast
orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—
Chrysalvs
Erilis patria, salve, quam ego biennio,
postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus
propinquos nostris accolis, veneroque te,
ne Nicobulum me sinas nostrum senem
prius cónvenire quam sodalem viderim
Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam
Mnesilochus misit super amica Bacchide.
Pistoclervs
Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,
qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:
ita me vadatum amore vinctumque adtines.
Chrysalvs
Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
o Pistoclere, salve.
Pistoclervs
Salve, Chrysale.
Chrysalvs
Compendi verba multa iam faciam tibi.
venire tu me gaudes: ego credo tibi;
hospitium et cenam pollicere, ut convenit
peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.
salutem tibi ab sodáli solidam nuntio:
rogabis me úbi sit: vivit.
Pistoclervs
Nempe recté valet?
Chrysalvs
Istuc volebam ego ex te percontarier.
Pistoclervs
Qui scire possum?
Chrysalvs
Nullus plus.
Pistoclervs
Quemnam ad modum?
Chrysalvs
Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
animast amica amanti: sí abest, nullus est;
si adest, res nullast: ipsus est—nequam et miser.
sed tu quid factitasti mandatis super?
Pistoclervs
Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,
non impetratum id advenienti ei redderem?
regiones colere mavellem Acherunticas.
Chrysalvs
Eho, an ínvenisti Bacchidem?
Pistoclervs
Samiam quidem.
Chrysalvs
Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
Pistoclervs
Iamne ut soles?
Chrysalvs
Dic ubi ea nunc est, obsecro.
Pistoclervs
Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.
Chrysalvs
Vt istúc est lepidum: proximae viciniae
habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi?
Pistoclervs
Rogas?
immo unice unum plurimi pendit.
Chrysalvs
Papae.
Pistoclervs
Immo ut eam credis? misera amans desiderat.
Chrysalvs
Scitum istuc.
Pistoclervs
Immo, Chrysale, em non tantulum
umquam intermittit tempus quin eum nominet.
Chrysalvs
Tanto hercle melior.
Pistoclervs
Immo—
Chrysalvs
Immo hercle abiero
potius.
Pistoclervs
Num invitus rem bene gestam audis eri?
Chrysalvs
Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.
etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,
nullam aeque invitus specto, sí agit Pellio.
sed Bacchis etiam fortis tibi visast?
Pistoclervs
Rogas?
ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.
Chrysalvs
Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,
quod ames paratumst: quod des inventost opus.
nam istic fortasse auro est opust.
Pistoclervs
Phílippeo quidem.
Chrysalvs
Atque eo fortasse iám opust.
Pistoclervs
Immo etiam prius:
nam iam huc adveniet miles.
Chrysalvs
Et miles quidem?
Pistoclervs
Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget.
Chrysalvs
Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.
domist: non metuo nec ego quoiquam supplico,
dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.
abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito
Mnesilochum adesse Bacchidi.
Pistoclervs
Faciam ut iubes.—
Chrysalvs
Negotium hoc ad me adtinet aurarium.
mille et ducentos Philippos áttulimus aureos
Epheso, quos hospes debuit nostro seni.
inde ego hodie aliquam machinabor machinam,
unde aurum efficiam amanti erili filio.
sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?
Nicobvlvs
Ibo in Piraeum, visam écquae advenerit
in portum ex Epheso navis mercatoria.
nam meus formidat animus, nostrum tam diu
ibi desidere neque redire filium.
Chrysalvs
Extexam ego illum pulchre iam, si di volunt.
haud dormitandumst: opus est chryso Chrysalo.
adibo hunc, quem quidem ego hódie faciam hic arietem
Phrixi, itaque tondebo auro usque ad vivam cutem.
servos salutat Nicobulum Chrysalus.
Nicobvlvs
Pro di immortales, Chrysale, ubi mist filius?
Chrysalvs
Quin tu salutem primum reddis quam dedi?
Nicobvlvs
Salve. sed ubinamst Mnesilochus?
Chrysalvs
Vivit, valet.
Nicobvlvs
Venitne?
Chrysalvs
Venit.
Nicobvlvs
Euax, aspersisti aquam.
benene usque valuit?
Chrysalvs
Pancratice atque athletice.
Nicobvlvs
Quid hoc? qua causa éum in Ephesum miseram,
accepitne aurum ab hospite Archidemide?
Chrysalvs
Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur,
istius hominis ubi fit quomque mentio.
tun hospitem illum nominas hostem tuom?
Nicobvlvs
Quid ita, obsecro hercle?
Chrysalvs
Quia edepol certo scio,
Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor,
scelestiorem nullum inluxere alterum.
Nicobvlvs
Quamne Archidemidem?
Chrysalvs
Quam, inquam, Archidemidem.
Nicobvlvs
Quid fecit?
Chrysalvs
Quid non fecit? quin tu id me rogas?
primumdum infitias ire coepit filio,
negare se debere tibi triobulum.
continuo ántiquom hospitem nostrum sibi
Mnesilochus advocavit, Pelagonem senem;
eo praésente homini extemplo ostendit symbolum,
quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
Nicobvlvs
Quid ubi ei ostendit symbolum?
Chrysalvs
Infit dicere
adulterinum et non eum esse symbolum.
quotque innocenti ei dixit contumelias!
adulterare eum aibat rebus ceteris.
Nicobvlvs
Habetin aurum? íd mihi dici volo.
Chrysalvs
Postquam quidem praétor recuperatores dedit,
damnatus demum, vi coactus reddidit
ducentós et mille Phílippum.
Nicobvlvs
Tantum debuit.
Chrysalvs
Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare.
Nicobvlvs
Etiamnest quid porro?
Chrysalvs
Em, áccipitrina haec nunc erit.
Nicobvlvs
Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi.
Chrysalvs
Quin tu audi.
Nicobvlvs
Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.
Chrysalvs
Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus,
domi cupientes. forte ut adsedi in stega,
dum circumspecto, átque ego lembum conspicor
longum, strigorem maleficum exornarier.
Nicobvlvs
Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.
Chrysalvs
Is erat communis cum hospite et praedonibus.
Nicobvlvs
Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem,
cum mi ipsum nomen eius Archidemides
clamaret dempturum esse, si quid crederem?
Chrysalvs
Is lembus nostrae navi insidias dabat.
occepi ego observare eos quam rem gerant.
interea e portu nostra navis solvitur.
ubi portu eximus, homines remigio sequi,
neque aves neque venti citius. quoniam sentio
quae res gereretur, navem extemplo statuimus.
quoniam vident nos stare, occeperunt ratem
turbare in portu.
Nicobvlvs
Edepol mortalis malos.
quid denique agitis?
Chrysalvs
Rursum in portum recipimus.
Nicobvlvs
Sapienter factum a vobis. quid illi postea?
Chrysalvs
Revorsionem ad terram faciunt vesperi.
Nicobvlvs
Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.
Chrysalvs
Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.
quoniam videmus auro insidias fieri,
capimus consilium continuo; postridie
auferimus aurum ómne illis praesentibus,
palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
Nicobvlvs
Scite hercle. cedo quid illi?
Chrysalvs
Tristes ilico,
quom extemplo a portu íre nos cum auro vident,
subducunt lembum capitibus quassantibus.
nos apud Theotímum omne aurum deposivimus,
qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae.
Nicobvlvs
Quis istíc Theotimust?
Chrysalvs
Megalobuli filius,
qui nunc in Ephesost Ephesiis carissimus.
Nicobvlvs
Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior,
si me illo auro tanto circumduxerit.
Chrysalvs
Quin in eapse aede Dianai conditumst;
ibidem publicitus servant.
Nicobvlvs
Occidistis me;
nimio hic privatim servaretur rectius.
sed nilne áttulistis inde auri domum?
Chrysalvs
Immo etiam. verum quantum attulerit nescio.
Nicobvlvs
Quid? nescis?
Chrysalvs
Quia Mnesilochus noctu clanculum
devenit ad Theotimum, nec mihi credere
nec cuiquam in navi voluit: eo ego nescio
quantillum attulerit; verum haud permultum attulit.
Nicobvlvs
Etiam dimidium censes?
Chrysalvs
Non edepol scio;
verum haud opinor.
Nicobvlvs
Fertne partem tertiam?
Chrysalvs
Non hercle opinor; verum verum nescio.
profecto de auro nil scio nisi nescio.
nunc tibimet illuc navi capiundumst iter,
ut illúd reportes aurum ab Theotimo domum.
atque heus tu.
Nicobvlvs
Quid vis?
Chrysalvs
Anulum gnati tui
facito ut memineris ferre.
Nicobvlvs
Quid opust anulo?
Chrysalvs
Quia id sígnumst cum Theotimo, quí eum illi adferet,
ei aurum ut reddat.
Nicobvlvs
Meminero, et recte mones.
sed divesne est istic Theotimus?
Chrysalvs
Etiam rogas?
quin auro hábeat soccis subpactum solum?
Nicobvlvs
Cur ita fastidit?
Chrysalvs
Tantas divitias habet;
nescit quid faciat auro.
Nicobvlvs
Mihi dederit velim.
sed qui praesente id aurum Theotimo datumst?
Chrysalvs
Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.
Nicobvlvs
Istuc sapienter saltem fecit filius,
cum diviti homini id aurum servandum dedit;
ab eo licebit quamvis subito sumere.
Chrysalvs
Immo em tantisper numquam te morabitur,
quin habeas illud quo die illuc veneris.
Nicobvlvs
Censebam me effugisse a vita marituma,
ne navigarem tandem hoc aetatis senex;
id mi haud, utrum velim, licere intellego:
ita bellus hospes fecit Archidemides.
ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?
Chrysalvs
Deos átque amicos iit salutatum ad forum.
Nicobvlvs
At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.—
Chrysalvs
Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.
exorsa haec tela non male omnino mihi est:
ut amantem erilem copem facerem filium,
ita feci, ut auri quantum vellet sumeret,
quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.
senex in Ephesum íbit aurum arcessere,
hic nostra agetur aetas in malacum modum,
siquidem híc relinquet neque secum abducet senex
med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo!
sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit,
cum se excucurrisse illuc frustra sciverit
nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea?
credo hercle adveniens nomen mutabit mihi
facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.
aufugero hercle, si magis usus venerit.
si ero reprehensus, macto ego illum infortunio:
si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist.
nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo
super auro amicaque eius inventa Bacchide.—
Lydvs
Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.
nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—
quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.
nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—
Mnesilochvs
Múltimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:
homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,
nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.
nám ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)
ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras
misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego
invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus.
condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem,
ut mi amanti copia esset. séd eccum video incedere.
nam pol quidem meo animo ingrato hómine nihil inpensiust;
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;
nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier:
illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus.
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur,
sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi,
iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
cave sis te superare servom siris faciundo bene.
utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere
patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant.
Lydvs
Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore.
sequere.
Philoxenvs
Quo sequar? quo ducis nunc me?
Lydvs
Ad illam quae tuom
perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.
Philoxenvs
Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis.
minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit,
quam si non faciat. feci égo istaec itidem in adulescentia.
Lydvs
Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio.
nam absque te esset, égo illum haberem rectum ad ingenium bonum:
nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam
Pistoclerus.
Mnesilochvs
Di immortales, meum sodalem hic nominat.
quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?
Philoxenvs
Paulisper, Lyde, est libido hómini suo animo obsequi;
iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras;
dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine.
Lydvs
Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam.
sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio,
eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras?
nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,
digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.
ante solem exorientém nisi in palaestram veneras,
gymnasi praefecto haúd mediocris poenas penderes.
id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
et discipulus et magister perhibebantur improbi.
ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila
saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis:
ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,
cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres
cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam,
fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
Mnesilochvs
Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;
innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.
Philoxenvs
Alii, Lyde, nunc sunt mores.
Lydvs
Id equidem ego certo scio.
nam olim populi prius honorem capiebat suffragio,
quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,
extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput.
cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
noster esto, dum te poteris defensare iniuria.
provocatur paedagogus: “eho senex minimi preti,
ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.”
it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.
itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potest
inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
Mnesilochvs
Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego,
mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.
Lydvs
Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene,
deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi.
Philoxenvs
Quis illic est?
Lydvs
Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri.
haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi.
Philoxenvs
Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.
Mnesilochvs
Di te ament, Philoxene.
Lydvs
Hic enim rite productust patri:
in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,
obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
triduom non interest aetatis úter maior siet:
verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.
Philoxenvs
Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.
Lydvs
Tace,
stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.
nam illum meum malum promptare malim quam peculium.
Philoxenvs
Quidum?
Lydvs
Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.
Mnesilochvs
Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?
Lydvs
Periit tibi sodalis.
Mnesilochvs
Ne di sirint.
Lydvs
Sic est ut loquor.
quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.
Mnesilochvs
Quid factum est?
Lydvs
Meretricem indigne deperit.
Mnesilochvs
Non tu taces?
Lydvs
Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.
Mnesilochvs
Vbi ea mulier habitat?
Lydvs
Hic.
Mnesilochvs
Vnde eam esse aiunt?
Lydvs
Ex Samo.
Mnesilochvs
Quae vocatur?
Lydvs
Bacchis.
Mnesilochvs
Erras, Lyde: ego omnem rem scio
quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo
rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.
Lydvs
Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,
ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem
manus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat?
nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet:
cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi
me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?
mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius;
nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.
quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo,
ut † opinor illius inspectandi mi esset maior copia,
plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.
Mnesilochvs
Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem
capitis non perdam? perire me malis malim modis.
satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias?
Lydvs
Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom,
suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
Philoxenvs
Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;
serva tibi sodalem ét mihi filium.
Mnesilochvs
Factum volo.
Lydvs
Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.
Philoxenvs
Adfatim est.
Lydvs
Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,
qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.
Philoxenvs
In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.
Lydvs
Sequor.—
Mnesilochvs
Inimiciorem nunc utrum credam magis
sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
illum exoptavit potius? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo;
nam mihi divini numquam quisquam creduat,
ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri.
id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater.
sed satine ego animum mente sincera gero,
qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
verum quam illa umquam de mea pecunia
ramenta fiat plumea propensior,
mendicum malim mendicando vincere.
numquam edepol viva me inridebit. nam mihi
decretumst renumerare iam omne aurum patri.
igitur mi inani atque inopi subblandibitur
tum quom blandiri nihilo pluris referet,
quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.
sed autem quam illa umquam meis opulentiis
ramenta fiat gravior aut propensior,
mori me malim éxcruciatum ínopia.
profecto stabilest me patri aurum reddere.
eadem éxorabo, Chrysalo causa mea
pater ne noceat, neu quid ei suscenseat
mea causa de auro quod eum ludificatus est;
nam illi aequomst me consulere, qui causa mea
mendacium éi dixit. vos me sequimini.—
Pistoclervs
Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,
quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.
Mnesilochvs
Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim
convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo;
verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
Pistoclervs
Estne hic meus sodalis?
Mnesilochvs
Estne hic hostis, quem aspicio, meus?
Pistoclervs
Certe is est.
Mnesilochvs
Is est.
Pistoclervs
Adibo contra et contollam gradum.
salvos sis, Mnesiloche.
Mnesilochvs
Salve.
Pistoclervs
Salvos quom peregre advenis,
cena detur.
Mnesilochvs
Non placet mi cena quae bilem movet.
Pistoclervs
Numquae advenienti aegritudo obiecta est?
Mnesilochvs
Atque acerruma.
Pistoclervs
Vnde?
Mnesilochvs
Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
Pistoclervs
Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas
esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;
sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.
Mnesilochvs
Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali
faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
Pistoclervs
Improbum istunc esse oportet hominem.
Mnesilochvs
Ego ita esse arbitror.
Pistoclervs
Obsecro hercle loquere, quis is est.
Mnesilochvs
Benevolens vivit tibi.
nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali
facere faceres.
Pistoclervs
Dic modo hominem qui sit: si non fecero
ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
Mnesilochvs
Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.
Pistoclervs
Tanto magis
dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
Mnesilochvs
Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
Pistoclervs
Quid istuc est?
Mnesilochvs
Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
super amica, ut mi invenires?
Pistoclervs
Fateor factum, et repperi.
Mnesilochvs
Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi
occiperes tute † amare et mi ires consultum male?
Pistoclervs
Sanun es?
Mnesilochvs
Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
perdidisti me.
Pistoclervs
Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
Mnesilochvs
Quid? amas Bacchidem?
Pistoclervs
Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
Mnesilochvs
Quid? duas?
Pistoclervs
Átque ambas sorores.
Mnesilochvs
Loqueris nunc nugas sciens.
Pistoclervs
Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier,
tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.
Mnesilochvs
Immo ibo, mane.
Pistoclervs
Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.
Mnesilochvs
Sequor.—
Parasitvs
Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi,
militis, qui amicam secum avexit ex Samo.
nunc me ire iussit ad eam et percontarier,
utrum aurum reddat anne eat secum semul.
tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.
recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!
comesse panem tris pedes latum potes,
fores pultare nescis. ecquis in aedibust?
heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
ecquis éxit?
Pistoclervs
Quid istuc? quae istaec est pulsatio?
quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum
alieno viris tuas extentes ostio?
fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?
Parasitvs
Adulescens, salve.
Pistoclervs
Salve. sed quem quaeritas?
Parasitvs
Bacchidem.
Pistoclervs
Vtram ergo?
Parasitvs
Nil scio nisi Bacchidem.
paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,
vel ut ducentos Phílippos reddat aureos
vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.
Pistoclervs
Non it. negat se ituram. abi et renuntia.
alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.
Parasitvs
Nimis iracunde.
Pistoclervs
At scin quam iracundus siem?
ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio,
ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.
Parasitvs
Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost,
ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.
Pistoclervs
Quid ais tu?
Parasitvs
Ego istuc illi dicam.
Pistoclervs
Dic mihi,
quis tu es?
Parasitvs
Illius sum integumentum corporis.
Pistoclervs
Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu'simprobus es.
Parasitvs
Sufflatus ille huc veniet.
Pistoclervs
Dirrumptum velim.
Parasitvs
Numquid vis?
Pistoclervs
Abeas. celeriter factost opus.
Parasitvs
Vale, dentifrangibule.—
Pistoclervs
Et tu, integumentum, vale.
in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili
dem meo sodali super amica nesciam,
qui iratus renumeravit omne aurum patri,
neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
Mnesilochvs
Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,
sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,
malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo
ego esse áliis. credibile hóc est?
nequiór nemost neque indígnior quoi
di béne faciant neque quém quisquam
homo aút amet aut ádeat.
inimícos quam amícos aequómst med habére,
malós quam bonós par magís me iuváre.
ómnibus probris, quae ímprobis viris
dígna sunt, dígnior núllus est homo;
quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi
quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?
pérdidi mé simulque óperam Chrysali.
Pistoclervs
Consólandus hic mist, íbo ad eum.
Mnesíloche, quid fit?
Mnesilochvs
Périi.
Pistoclervs
Di mélius faciant.
Mnesilochvs
Périi.
Pistoclervs
Non táces, insipiens?
Mnesilochvs
Táceam?
Pistoclervs
Sanús satis non es.
Mnesilochvs
Périi.
múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.
criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.
Pistoclervs
Heia, bonum habe ánimum.
Mnesilochvs
Vnde habeam? mortuos pluris pretist
quam égo sum.
Pistoclervs
Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,
eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi;
reppuli, reieci hominem.
Mnesilochvs
Quid mi id prodest? quom ipse veniet,
quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.
Pistoclervs
Si mihi sit, nón pollicear.
Mnesilochvs
Scio, dares, novi tuom.
sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen
nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies
egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest.
Pistoclervs
Tace modo: deus respiciet nos aliquis.
Mnesilochvs
Nugae. vale.
Pistoclervs
Mane.
Mnesilochvs
Quid est?
Pistoclervs
Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.
Chrysalvs
Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro;
nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus.
érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust.
cállidum senem cállidis dolis
cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet.
núnc amanti ero fílio senis,
quícum égo bibo, quícum édo et amo,
régias cópias aúreasque óptuli,
út domo súmeret neú foris quaéreret.
nón mihi istí placent Pármenonés, Syri,
quí duas aut trís minas aúferunt eris.
néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi
hábet multipotens péctus:
úbicumque usús siet, péctore expromát suo.
nullús frugi esse pótest homo,
nisi qui ét bene et mále facere tenet.
ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus,
fúretur quód queat,
vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem,
péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis;
utcúmque res sit, ita ánimum hábeat.
séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi
démpsit et quíd suo réddidit patri.
sí frugi est, Hérculem fécit ex patre:
décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit.
séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est.
núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi,
quod síc terram optuére?
quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor?
non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?
Mnesilochvs
Chrýsale, occidi.
Chrysalvs
Fortassis tu auri dempsisti parum?
Mnesilochvs
Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.
Chrysalvs
Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit
mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,
sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?
Mnesilochvs
Erras.
Chrysalvs
At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.
Mnesilochvs
Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.
occidi.
Chrysalvs
Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.
Mnesilochvs
Perii.
Chrysalvs
Quid ita?
Mnesilochvs
Quia patri omne cum ramento reddidi.
Chrysalvs
Reddidisti?
Mnesilochvs
Reddidi.
Chrysalvs
Omnene?
Mnesilochvs
Oppido.
Chrysalvs
Occisi sumus.
qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?
Mnesilochvs
Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,
mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi
meo patri.
Chrysalvs
Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?
Mnesilochvs
Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.
Chrysalvs
Em,
istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;
nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
Mnesilochvs
Ego patrem exoravi.
Chrysalvs
Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?
Mnesilochvs
Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.
Chrysalvs
Quid vis curem?
Mnesilochvs
Vt ad senem etiam álteram facias viam.
compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,
ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
Chrysalvs
Vix videtur fieri posse.
Mnesilochvs
Perge, ac facile ecfeceris.
Chrysalvs
Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo?
quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.
Mnesilochvs
Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.
Chrysalvs
Quid dixit?
Mnesilochvs
Si tu illum solem sibi solem esse diceres,
se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.
Chrysalvs
Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.
Mnesilochvs
Nunc quid nos vis facere?
Chrysalvs
Énim nil nisi ut ametis impero.
ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.
quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?
sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.
Mnesilochvs
Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.
Chrysalvs
Ego dabo.
Mnesilochvs
Tum nobis opus est sumptu.
Chrysalvs
Ah, placide volo
unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.
de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,
recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:
si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,
sicut animus sperat.
Pistoclervs
Apud test animus noster, Chrysale.
Chrysalvs
Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito
Pistoclervs
Quid?
Chrysalvs
Stilum, ceram et tabellas, linum.
Pistoclervs
Iam faxo hic erunt.—
Mnesilochvs
Quid nunc es facturus? id mihi dice.
Chrysalvs
Coctumst prandium?
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
Mnesilochvs
Sicut dicis.
Chrysalvs
Pistoclero nulla amica est?
Mnesilochvs
Immo adest.
alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
Chrysalvs
Quid tu loquere?
Mnesilochvs
Hoc, ut futuri sumus.
Chrysalvs
Vbist biclinium
vobis stratum?
Mnesilochvs
Quid id exquaeris?
Chrysalvs
Res itast, dici volo.
nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.
Mnesilochvs
Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.
Chrysalvs
Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus.
Pistoclervs
Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.
Chrysalvs
Quid parasti?
Pistoclervs
Quae parari tu iussisti ómnia.
Chrysalvs
Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.
Mnesilochvs
Quid postea?
Chrysalvs
Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo
scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.
scribe.
Mnesilochvs
Quid scribam?
Chrysalvs
Salutem tuo patri verbis tuis.
Pistoclervs
Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.
Chrysalvs
Ne interturba.
Mnesilochvs
Iam imperatum in cera inest.
Chrysalvs
Dic quem ad modum.
Mnesilochvs
Mnesilochus salutem dicit suo patri.
Chrysalvs
Adscribe hoc cito:
“Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,
quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.”
Pistoclervs
Mane dum scribit.
Chrysalvs
Celerem oportet esse amatoris manum.
Pistoclervs
Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.
Mnesilochvs
Loquere. hoc scriptumst.
Chrysalvs
“Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,
sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;
et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito.
Mnesilochvs
Dic modo.
Chrysalvs
“Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,
quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.”
Mnesilochvs
Loquere porro.
Chrysalvs
Adscribe dum etiam.
Mnesilochvs
Loquere quid scribam modo.
Chrysalvs
“Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,
ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.”
cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.
Mnesilochvs
Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum,
ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?
Chrysalvs
Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?
mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero.
Mnesilochvs
Aequom dicis.
Chrysalvs
Cedo tabellas.
Mnesilochvs
Accipe.
Chrysalvs
Animum advortite.
Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio
cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,
atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
Pistoclervs
Numquid aliud?
Chrysalvs
Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel,
ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
Pistoclervs
O imperatorem probum!
Chrysalvs
Iam bis bibisse oportuit.
Mnesilochvs
Fugimus.—
Chrysalvs
Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.
Chrysalvs
insánum magnum molior negotium,
metuoque ut hodie possiem emolirier.
sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;
nam non conducit húic sycophantiae
senem tranquillum ésse ubi me aspexerit.
versabo ego illum hodie, si vivo, probe.
tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.
adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,
extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.
Nicobvlvs
Nimium illaec res est magnae dividiae mihi,
supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
Chrysalvs
Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi
adeundi ad hominem tempus.
Nicobvlvs
Quis loquitur prope?
atque hic quidem, opinor, Chrysalust.
Chrysalvs
Accessero.
Nicobvlvs
Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo
in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?
taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum
gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,
ut tua iam virgis latera lacerentur probe
ferratusque in pistrino aetatem conteras.
omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
Chrysalvs
Men criminatust? optimest: ego sum malus,
ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;
ego verbum faciam nullum.
Nicobvlvs
Etiam, carnufex,
minitare?
Chrysalvs
Nosces tu illum actutum qualis sit.
nunc has tabellas ferre me iussit tibi.
orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
Nicobvlvs
Cedo.
Chrysalvs
Nosce signum.
Nicobvlvs
Novi. ubi ipse est?
Chrysalvs
Nescio.
nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.
scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio.
nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
Nicobvlvs
Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.—
Chrysalvs
Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.
servos arcessit intus qui me vinciant.
bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.
sed conticiscam, nam audio aperiri fores.
Nicobvlvs
Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.
Chrysalvs
Quid feci?
Nicobvlvs
Impinge pugnum, si muttiverit.
quid hae locuntur litterae?
Chrysalvs
Quid me rogas?
ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.
Nicobvlvs
Eho tu, loquitatusne es gnato meo
male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,
et te dixisti id aurum ablaturum tamen
per sycophantiam?
Chrysalvs
Egone istuc dixi?
Nicobvlvs
Ita.
Chrysalvs
Quis homost qui dicat me dixisse istuc?
Nicobvlvs
Tace,
nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,
quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.
Chrysalvs
Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:
egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.
Nicobvlvs
Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo
ut pergraecetur tecum, tervenefice.
Chrysalvs
O stulte, stulte, nescis nunc venire te;
atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.
Nicobvlvs
Responde: quis me vendit?
Chrysalvs
Quem di diligunt
adulescens moritur, dum valet sentit sapit.
hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,
plus iam viginti mortuom esse oportuit:
terrai ódium ámbulat, iam nil sapit
nec sentit, tantist quantist fungus putidus.
Nicobvlvs
Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc
intro atque adstringite ad columnam fortiter.
numquam auferes hinc aurum.
Chrysalvs
Át qui iam dabis.
Nicobvlvs
Dabo?
Chrysalvs
Atque orabis me quidem ultro ut auferam,
cum illum rescisces criminatorem meum
quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
tum libertatem Chrysalo largibere;
ego adeo numquam accipiam.
Nicobvlvs
Dic, scelerum caput,
dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?
Chrysalvs
Sequere hac me, faxo iam scies.
Nicobvlvs
Quo gentium?
Chrysalvs
Tres unos passus.
Nicobvlvs
Vel decem.
Chrysalvs
Agedum tu, Artamo,
forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa;
sat est. accede huc tu. viden convivium?
Nicobvlvs
Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.
Chrysalvs
Qui sunt in lecto illo altero?
Nicobvlvs
Interii miser.
Chrysalvs
Novistine hominem?
Nicobvlvs
Novi.
Chrysalvs
Dic sodes mihi,
bellan videtur specie mulier?
Nicobvlvs
Admodum.
Chrysalvs
Quid illám, meretricemne esse censes?
Nicobvlvs
Quippini?
Chrysalvs
Frustra es.
Nicobvlvs
Quis igitur obsecrost?
Chrysalvs
Inveneris.
ex me quidem hodie numquam fies certior.
Cleomachvs
Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius,
per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?
Nicobvlvs
Quis illést?
Chrysalvs
Per tempus hic venit miles mihi.
Cleomachvs
Non me arbitratur militem, sed mulierem,
qui me meosque non queam defendere.
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,
ni illum exanimalem faxo, si convenero,
nive exheredem fecero vitae suae.
Nicobvlvs
Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?
Chrysalvs
Vir hic ést illius mulieris quacum accubat.
Nicobvlvs
Quid, vir?
Chrysalvs
Vir, inquam.
Nicobvlvs
Nuptanest illa, obsecro?
Chrysalvs
Scies haúd multo post.
Nicobvlvs
Oppido interii miser.
Chrysalvs
Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?
age nunc vincito me, auscultato filio.
dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit?
Nicobvlvs
Quid nunc ego faciam?
Chrysalvs
Iube sis me exsolvi cito;
nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
Cleomachvs
Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,
quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
Chrysalvs
Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
Nicobvlvs
Exsolvite istum. perii, pertimui miser.
Cleomachvs
Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,
faxo se haud dicat nactam quem derideat.
Chrysalvs
Pacisci cum illo paulula pecunia
potes.
Nicobvlvs
Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,
dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.
Cleomachvs
Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
Nicobvlvs
Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro,
pacisce quid vis.
Chrysalvs
Ibo et faciam sedulo.
quid clamas?
Cleomachvs
Vbi erus tuos est?
Chrysalvs
Nusquam. nescio.
vis tibi ducentos nummos iam promittier,
ut ne clamorem hic facias neu convicium?
Cleomachvs
Nihil est quod malim.
Chrysalvs
Atque ut tibi mala multa ingeram?
Cleomachvs
Tuo arbitratu.
Nicobvlvs
Vt subblanditur carnufex.
Chrysalvs
Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.
Nicobvlvs
Quid fít?
Chrysalvs
Ducentis Phílippis rem pepigi.
Nicobvlvs
Ah, salus
mea, servavisti me. quam mox dico dabo
?
Chrysalvs
Roga hunc tu, tu promitte huic.
Nicobvlvs
Promitto, roga.
Cleomachvs
Ducentos nummos aureos Philippós probos
dabin?
Chrysalvs
Dabuntur
inque. responde.
Nicobvlvs
Dabo.
Chrysalvs
Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?
quid illí molestu'smolestus es? quid illum morte territas?
et ego te et ille mactámus infortunio.
si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:
qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,
confossiorem soricina nenia.
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio
quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
Cleomachvs
Immo est quoque.
Chrysalvs
Ita me Iuppiter Iuno Ceres
Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus
Castor Polluces Mars Mercurius Hercules
Summanus Sol Saturnus dique omnes ament,
ut ille cum illa neque cubat neque ambulat
neque osculatur neque illud quod dici solet.
Nicobvlvs
Vt iurat! servat me ille suis periuriis.
Cleomachvs
Vbi nunc Mnesilochus ergost?
Chrysalvs
Rus misit pater.
illa autem in arcem ábiit aedem visere
Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
Cleomachvs
Abeo ad forum igitur.
Chrysalvs
Vél hercle ín malam crucem.
Cleomachvs
Hodie exigam aurum hoc?
Chrysalvs
Exige, ac suspende te:
ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.—
ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro
deos immortales) ire huc intro ad filium.
Nicobvlvs
Quid eo intro ibis?
Chrysalvs
Vt eum dictis plurumis
castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
Nicobvlvs
Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
cave pársis in eum dicere.
Chrysalvs
Etiam me mones?
satin est si plura ex me audiet hodie mala,
quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?—
Nicobvlvs
Lippi illic oculi servos est simillimus:
si non est, nolis esse neque desideres;
si est, abstinere quin attingas non queas.
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,
miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua
atque obtruncaret moechum manufestarium.
nunc quasi ducentis Phílippis emi filium,
quos dare promisi militi: quos non dabo
temere etiam prius quam filium convenero.
numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
aequomst tabellis consignatis credere.—
Chrysalvs
Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum,
quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu
armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum
sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.
nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero
non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est
relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret,
hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.
tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites
armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.
atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit,
dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit.
vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis.
Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio:
signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.
nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium
et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli.
iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum.
post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,
cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.
íbi vix me exsolvi: íd periclum adsímilo, Vlixem ut praédicant
cógnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se
blanditiis exemit et persuasit sé ut amitteret,
ítem ego dolis me illo éxtuli e períclo et decepí senem.
post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit,
conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:
eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo
cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti,
quos dáre se promisít, dabit.
nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur
Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.
sed Príamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,
quadringéntos filios habet átque equidem omnis lectos sine probro:
eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus.
nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senem
vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.
sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar.
Nicobvlvs
Quóianam vox própe me sonat?
Chrysalvs
O Nicobule.
Nicobvlvs
Quid fit?
quíd quod te misi, écquid egísti?
Chrysalvs
Rógas? congredere.
Nicobvlvs
Gradior.
Chrysalvs
Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando
maleque dictis, quae quidem quívi comminisci.
Nicobvlvs
Quid ait?
Chrysalvs
Verbum
nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores.
nosce signum. estne eius?
Nicobvlvs
Novi. libet perlegere has.
Chrysalvs
Perlege.
nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio,
turbát equos lepide lígneus.
Nicobvlvs
Chrysále, ades, dum ego has pérlego.
Chrysalvs
Quid mé tibi adesse opus ést?
Nicobvlvs
Volo, ut quod iubeo facias
út scias quae hic scrípta sient.
Chrysalvs
Níl moror neque scíre volo.
Nicobvlvs
Támen ades.
Chrysalvs
Quid opúst?
Nicobvlvs
Taceas:
quód iubeo id faciás.
Chrysalvs
Adero.
Nicobvlvs
Eúge litterás minutas.
Chrysalvs
Quí quidem videát parum;
vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt.
Nicobvlvs
Animum advórtito igitur.
Chrysalvs
Nólo inquam.
Nicobvlvs
At volo ínquam.
Chrysalvs
Quid opust?
Nicobvlvs
Át enim id quod te iúbeo facias.
Chrysalvs
Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat.
Nicobvlvs
Hoc áge sis nunciam.
Chrysalvs
Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico.
Nicobvlvs
Ceraé quidem haud parsit néque stilo;
sed quídquid est, pellégere certumst.
“Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo
da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.”
malum quidem hercle magnum.
Chrysalvs
Tibi dico.
Nicobvlvs
Quid est?
Chrysalvs
Non prius salutem scripsit?
Nicobvlvs
Nusquam sentio.
Chrysalvs
Non dabis, si sapies; verum si das maxume,
ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
sat sic suspectus sum, cum careo noxia.
Nicobvlvs
Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.
Chrysalvs
Inde a principio iam inpudens epistula est.
Nicobvlvs
“Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
tantum flagitium te scire audivi meum,
quod cum peregrini cubui uxore militis.”
pol haud derides; nam ducentis aureis
Philippís redemi vitam ex flagitio tuam.
Chrysalvs
Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
Nicobvlvs
“Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,
ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
ego animo cupido atque oculis indomitis fui;
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.”
prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit.
Chrysalvs
Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
Nicobvlvs
“Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus
me obiurigavit plurumis verbis malis,
et me meliorem fecit praeceptis suis,
ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.”
Chrysalvs
Estne istuc istic scriptum?
Nicobvlvs
Em specta, tum scies.
Chrysalvs
Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.
Nicobvlvs
“Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,
da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.”
Chrysalvs
Ne unum quidem hercle, si sapis.
Nicobvlvs
Sine perlegam.
“ego ius iurandum verbis conceptis dedi,
daturum id me hodie mulieri ante vesperum,
prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem
cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
quam propter tantum damni feci et flagiti.
cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;
sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale?
Chrysalvs
Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,
fecisse dicas de mea sententia.
verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco,
dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.
duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:
vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
Nicobvlvs
Miseret me illius.
Chrysalvs
Tuos est, non mirum facis.
si plus perdundum sit, periisse suaviust,
quam illud flagitium volgo dispalescere.
Nicobvlvs
Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,
dum salvos esset, quam revenisset domum.
quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.
binos ducentos Philippos iam intus ecferam,
et militi quos dudum promisi miser
et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.—
Chrysalvs
Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.
scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
edepol qui me esse dicat cruciatu malo
dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare;
tantas turbellas facio. sed crepuit foris:
ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.
Nicobvlvs
Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.
Chrysalvs
Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
nolo ego mihi credi.
Nicobvlvs
Cape vero, odiose facis.
Chrysalvs
Non equidem capiam.
Nicobvlvs
At quaeso.
Chrysalvs
Dico ut res se habet.
Nicobvlvs
Morare.
Chrysalvs
Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
vel da aliquem qui servet me.
Nicobvlvs
Ohe, odiose facis.
Chrysalvs
Cedo, sí necesse est.
Nicobvlvs
Cura hoc. iam égo huc revenero.—
Chrysalvs
Curatum est—esse te senem miserrumum.
hoc est incepta efficere pulcre: bellule
mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;
salute nostra atque urbe capta per dolum
domum reduco íntegrum omnem exercitum.
sed, spectatores, vos nunc ne miremini
quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;
verum tamen accipientur mulso milites.
nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.—
Philoxenvs
Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet,
quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat,
magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur.
scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto;
neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes:
duxi, hábui scortum, pótavi, dedi, donavi, sed enim íd raro.
ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit;
aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum.
nunc Mnésilochum, quod mándavi,
viso écquid eum ad virtútem aut ad
frugem ópera sua compúlerit, sic
ut eúm, si convenít, scio fe-
cisse: eóst ingenio nátus.
Nicobvlvs
Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac
stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,
solús ego omnis longe ántideo
stultítia et moribus índoctis.
perií, pudet: hocine me aétatis
ludós bis factum esse índigne?
magis quam íd reputo, tam mágis uror
quae méus filius turbávit.
perdítus sum atque eradícatus
sum, omníbus exemplis éxcrucior.
omnía me mala conséctantur,
omníbus exitiis ínterii.
Chrysálus med hodie láceravit,
Chrysálus me miserum spóliavit:
is mé scelus auro usque áttondit
dolis dóctis indoctum, út lubitumst.
ita míles memorat méretricem esse
eam quam ílle uxorem esse áiebat,
omníaque ut quidque actum est memoravit,
eam síbi hunc annúm condúctam,
relicúom id auri factúm quod ego ei
stultíssimus homo promísissem: hoc,
hoc ést quo cor peracéscit;
hoc ést demum quod pércrucior,
me hoc aétatis ludíficari,
immo edepol sic ludos factum
canó capite atque albá barba
miserúm me auro esse emúnctum.
perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi
plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.
Philoxenvs
Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?
hic quidémst pater Mnesilochi.
Nicobvlvs
Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo.
Philoxéne, salve.
Philoxenvs
Et tu. unde ágis?
Nicobvlvs
Vnde homo miser átque infortunátus.
Philoxenvs
At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.
Nicobvlvs
Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.
Philoxenvs
Sic est. séd tu,
quíd tibist?
Nicobvlvs
Pól mihi par, idem est quód tibi.
Philoxenvs
Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?
Nicobvlvs
Ádmodum.
Philoxenvs
Idém mihi mórbus in péctorest.
Nicobvlvs
Át mihi Chrýsalus óptumus homo
pérdidit fílium, me átque rem omném meam.
Philoxenvs
Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést?
Nicobvlvs
Scies:
íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent.
Philoxenvs
Qui scís?
Nicobvlvs
Vidi
Philoxenvs
Eí mihi, dísperii.
Nicobvlvs
Quíd dubitamus púltare atque huc évocare ambós foras?
Philoxenvs
Haud moror.
Nicobvlvs
Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,
nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.
Bacchis
Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes?
Nicobvlvs
Ego átque hic.
Bacchis
Quid hóc est negóti nam, amábo?
quis hás huc ovís adegit?
Nicobvlvs
Ovís nos vocánt pessumaé.
Soror
Pastor hárum
dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes.
Bacchis
At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae.
Soror
Attonsae haé quidem ámbae usque súnt.
Philoxenvs
Vt vidéntur
derídere nós.
Nicobvlvs
Sine suo úsque arbitrátu.
Bacchis
Rerín ter in annó tu has tónsitari?
Soror
Pol hódie altera iám bis detónsa certo est.
Bacchis
Vetulaé sunt, † thimiame.
Soror
At bonás fuisse crédo.
Bacchis
Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur?
Soror
Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.
Philoxenvs
Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.
Bacchis
Cogántur quidem íntro.
Soror
Haud sció quid eo opús sit,
quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.
exsólvere quánti fuére, omnis frúctus
iam illís decidít. non vidés, ut palántes
solaé liberaé
grasséntur? quin aetate crédo esse mútas:
ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt.
stultae átque haud malaé videntur.
Soror
Revórtamur íntro, sorór.
Nicobvlvs
Ilico ámbae
manéte: haec ovés volunt vos.
Soror
Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves.
Nicobvlvs
Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.
Bacchis
Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
Philoxenvs
Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.
Nicobvlvs
Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,
arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
Bacchis
Soror, ést quod te volo sécreto.
Soror
Eho, amábo.
Nicobvlvs
Quo illaec ábeunt?
Bacchis
Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas;
ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc.
Soror
Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari.
Bacchis
Facito út facias.
Soror
Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.
Nicobvlvs
Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?
Philoxenvs
Quid aís tu, homo?
Nicobvlvs
Quid mé vis?
Philoxenvs
Pudet dícere me tibi quíddam.
Nicobvlvs
Quid est quód pudeat?
Philoxenvs
Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst.
nihilí sum.
Nicobvlvs
Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.
Philoxenvs
Tactús sum vehementér visco;
cor stímulo foditur.
Nicobvlvs
Pól tibi multo
aequíus est coxendícem.
sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;
verum aúdire etiam ex té studeo.
Philoxenvs
Viden hánc?
Nicobvlvs
Video.
Philoxenvs
Haud mala est múlier.
Nicobvlvs
Pol véro ista mala et tú nihili.
Philoxenvs
Quid múlta? ego amo.
Nicobvlvs
An amas?
Philoxenvs
ναὶ γάρ.
Nicobvlvs
Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?
Philoxenvs
Quí non?
Nicobvlvs
Quia flágitium est.
Philoxenvs
Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,
neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.
Bacchis
Sequere hác.
Nicobvlvs
Eunt eccas tándem
probri pérlecebrae et persuástrices.
quid núnc? etiam reddítis nobis
filiós et servom? an ego éxperior
tecúm vim maiorem?
Philoxenvs
Ábin hinc?
non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.
Bacchis
Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,
ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.
Nicobvlvs
Ni abeás, quamquam tu bélla es,
malum tíbi magnum dabo iám.
Bacchis
Patiar,
non métuo, ne quid míhi doleat
quod férias.
Nicobvlvs
Vt blandíloquast!
ei míhi, metuo.
Soror
Hic magis tránquillust.
Bacchis
I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,
filiúm concastigáto.
Nicobvlvs
Abin á me, scelus?
Bacchis
Sine, méa pietas, te exorem.
Nicobvlvs
Exores tú me?
Soror
Ego quídem ab hoc certe exórabo.
Philoxenvs
Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.
Soror
Lepidúm te.
Philoxenvs
At scin quo pácto me ad te intro ábducas?
Soror
Mecum út sis.
Philoxenvs
Omnía quae cupio cómmemoras.
Nicobvlvs
Vidi égo nequam homines, vérum te
nemínem deteriorem.
Philoxenvs
Íta sum.
Bacchis
I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.
Nicobvlvs
Satis, sátis iam vostrist cónvivi:
me níl paenitet ut sim ácceptus:
quadringéntis Philippis fílius me et
Chrysálus circumduxérunt.
quem quídem ego ut non excrúciem,
altérum tantum auri nón meream.
Bacchis
Quid tándem, si dimídium auri
reddítur, in hac mecum íntro? atque ut
eis délicta ignoscás.
Philoxenvs
Faciet.
Nicobvlvs
Minime, nolo. nil móror, sine sic.
malo íllos ulcisci ámbo.
Philoxenvs
Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:
dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.
Nicobvlvs
Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem?
Philoxenvs
Potandumst.
Nicobvlvs
Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:
egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem?
Bacchis
Immo equidém pol tecum accúmbam,
te amábo et te amplexábor.
Nicobvlvs
Caput prúrit, perii, víx negito.
Bacchis
Non tíbi venit in mentém, amabo,
si dúm vivas tibi béne facias
tam pól id quidem esse haud perlónginquom,
neque, si hóc hodie amissís, post in
morte éventurum esse úmquam?
Nicobvlvs
Quid agó?
Philoxenvs
Quid agas? rogitás etiam?
Nicobvlvs
Libet ét metuo.
Bacchis
Quid métuis?
Nicobvlvs
Ne obnóxius filio sim ét servo.
Bacchis
Mel méum, amabo, etsi haec fíunt,
tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis?
hanc véniam illis sine te éxorem.
Nicobvlvs
Vt terebrát! satin offirmátum
quod míhi erat, id me exórat?
tua sum ópera et propter te ímprobior.
Bacchis
Nemínis quam mea mavéllem.
satin égo istuc habeo fírmatum?
Nicobvlvs
Quod sémel dixi haud mutábo.
Bacchis
It diés, ite intro accúbitum,
filií vos exspectánt intus.
Nicobvlvs
Quam quídem actutum emoriámur.
Soror
Vespér hic est, sequimini.
Nicobvlvs
Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos.
Bacchis
Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias.
Grex
Hí senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia,
non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,
ut apud lenones rivales filiis fierent patres.
spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.