PROLOGVS
PROLOGVS
Hos quos videtis stare hic captivos duos,
†illi qui astant, hi stant ambo, non sedent;
hoc vos mihi testes estis me verum loqui.
senex qui hic habitat Hegio est huius pater.
sed is quo pacto serviat suo sibi patri,
id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.
seni huic fuerunt filii nati duo;
alterum quadrimum puerum servos surpuit
eumque hínc profugiens vendidit in Alide
patri huius. iam hoc tenetis? optume est.
negát hercle ille ultimus. accedito.
si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,
quando histrionem cogis mendicarier.
ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.
vos qui potestis ope vestra censerier,
accipite relicuom: alieno uti nil moror.
fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri
domo quém profugiens dominum abstulerat vendidit.
is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo
peculiarem, quia quasi una aetas erat.
hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater;
enim véro di nos quasi pilas homines habent.
rationem habetis, quo modo unum amiserit.
postquam belligerant Aetoli cum Aleis,
ut fit in bello, capitur alter filius:
medicus Menarchus emit ibidem in Alide.
coepit captivos commercari hic Aleos,
si quem reperire possit qui mutet suom,
illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.
et quoniam heri indaudivit, de summo loco
summoque genere captum esse equitem Aleum,
nil pretio parsit, filio dum parceret:
reconciliare ut facilius posset domum,
emít hosce e praeda ambos de quaestoribus.
hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,
quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.
itaque inter se commutant vestem et nomina;
illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:
huius íllic, hic illius hodie fert imaginem.
et hic hódie expediet hanc docte fallaciam,
et suom erum faciet libertatis compotem,
eodemque pacto fratrem servabit suom
reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,
imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis
plus insciens quis fecit quam prudens boni.
sed inscientes sua sibi fallacia
ita compararunt et confinxerunt dolum
itaque hi commenti, de sua sententia
ut in sérvitute hic ad suom maneat patrem:
ita nunc ignorans suo sibi servit patri;
homunculi quanti sunt, quom recogito!
haec res agetur nobis, vobis fabula.
sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.
profecto expediet fabulae huic operam dare.
non pertractate facta est neque item ut ceterae:
neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;
hic neque periurus leno est nec meretrix mala
neque miles gloriosus; ne vereamini,
quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:
foris íllic extra scaenam fient proelia.
nam hoc paene iniquomst, comico choragio
conari desubito agere nos tragoediam.
proin si quis pugnam expectat, litis contrahat:
valentiorem nactus adversarium
si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam,
adeo ut spectare postea omnis oderit.
abeo. valete, iudices iustissimi
domi duellique duellatores optumi.
Ergasilvs
Iuventus nomen indidit Scorto mihi,
eo quía invocatus soleo esse in convivio.
scio absúrde dictum hoc derisores dicere,
at ego aio recte. nam scortum in convivio
sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
estne invocatum an non est? est planissume;
verum hercle vero nos parasiti planius,
quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.
quasi mures semper edimus alienum cibum;
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,
simul prolatae res sunt nostris dentibus.
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent,
suo sibi suco vivont, ros si non cadit,
item parasiti rebus prolatis latent
in occúlto miseri, victitant suco suo,
dum ruri rurant homines quos ligurriant.
prolatis rebus parasiti venatici
sumus, quando res redierunt, molossici
odiosicique et multum incommodestici.
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti
potest parasitus frangique aulas in caput,
vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.
nam postquam meus rex est potitus hostium—
ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;
nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,
Philopolemus, huius Hegionis filius
senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae
mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
inhonestum et maxime alienum ingenio suo:
homines captivos commercatur, si queat
aliquem invenire, suom qui mutet filium.
quod quidem ego nimis quam cupio ut impetret;
nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant;
ille démum antiquis est adulescens moribus,
cuius númquam voltum tranquillavi gratiis.
condigne pater est eius moratus moribus.
nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,
unde sáturitate saepe ego exii ebrius.
Hegio
Advorte animum sis tu: istos captivos duos,
heri quos emi de praeda a quaestoribus,
eis indito catenas singularias
istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;
sinito ambulare, si foris si intus volent,
sed uti adserventur magna diligentia.
liber captivos avis ferae consimilis est:
semel fugiendi si data est occasio,
satis est, numquam postilla possis prendere.
Lorarivs
Omnes profecto liberi lubentius
sumus quám servimus.
Hegio
Non videre ita tu quidem.
Lorarivs
Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes?
Hegio
Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.
Lorarivs
Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas.
Hegio
Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo.
sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.
ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,
visam ne nocte hac quippiam turbaverint.
inde mé continuo recipiam rursum domum.
Ergasilvs
Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium
propter sui gnati miseriam miserum senem.
sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,
vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
Hegio
Quis hic lóquitur?
Ergasilvs
Ego, qui tuo maerore maceror,
macesco, consenesco et tabesco miser;
ossa atque pellis sum miser a macritudine;
neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:
foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.
Hegio
Ergasile, salve.
Ergasilvs
Di te bene ament, Hegio.
Hegio
Ne fle.
Ergasilvs
Egone illum non fleam? égon non defleam
Talem adulescentem?
Hegio
Semper sensi, filio
meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi.
Ergasilvs
Tum denique homines nostra intellegimus bona,
quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,
expertus quanti fuerit nunc desidero.
Hegio
Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,
quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?
Ergasilvs
Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,
numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;
tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus.
Hegio
Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.
nunc habe bonum animum.
Ergasilvs
Eheu, huic illud dolet,
quia nunc remissus est edendi exercitus.
Hegio
Nullumne interea nactu's nactus es , qui posset tibi
remissum quem dixti imperare exercitum?
Ergasilvs
Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,
quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.
Hegio
Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.
multis et multigeneribus opus est tibi
militibus: primumdum opus est Pistorensibus;
eorum sunt aliquot genera Pistorensium:
opus Pániceis est, opus Placentinis quoque;
opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;
iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.
Ergasilvs
Vt saepe summa ingenia in occulto latent;
hic qualis imperator nunc privatus est.
Hegio
Habe modo bonum animum, nam illum confido domum
in his diebus me reconciliassere.
nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum,
prognatum genere summo et summis ditiis:
hoc illum me mutare confido pote.
Ergasilvs
Ita di deaeque faxint. sed num quo foras
vocatus es ad cenam?
Hegio
Nusquam, quod sciam.
sed quid tu id quaeris?
Ergasilvs
Quia mi est natalis dies;
propterea te vocari ad te ad cenam volo.
Hegio
Facete dictum. sed si pauxillo potes
contentus esse.
Ergasilvs
Ne perpauxillum modo,
nam istoc me assiduo victu delecto domi;
age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet
quae mi atque amicis placeat condicio magis,
quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
Hegio
Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.
sed si venturu's venturus es , temperi.
Ergasilvs
Em, vel iam otium est.
Hegio
I modo, venare leporem: nunc irim tenes;
nam meus scruposam victus commetat viam.
Ergasilvs
Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:
cum calceatis dentibus veniam tamen.
Hegio
Asper meus victus sane est.
Ergasilvs
Sentisne essitas?
Hegio
Terrestris cena est.
Ergasilvs
Sus terrestris bestia est.
Hegio
Multis holeribus.
Ergasilvs
Curato aegrotos domi.
numquid vis?
Hegio
Venias temperi.
Ergasilvs
Memorem mones.—
Hegio
Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,
quantillum argenti mi ápud trapezitam siet.
ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—
Lorarii
Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi,
decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit.
domi fuístis, credo, líberi:
nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust
et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.
indigna digna habenda sunt, erus quae facit.
Captivi
Oh oh oh.
Lorarivs
Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:
in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat.
Tyndarvs
At nós pudet, quia cúm catenis súmus.
Lorarivs
At pigeat póstea
nostrum erum, si vos éximat vínculis,
aút solutós sinat, quós argento émerit.
Tyndarvs
Quid a nóbis metuit? scímus nos
nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat.
Lorarivs
Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis.
Philocrates
Nós fugiamus? quó fugiamus?
Lorarivs
In patriam.
Philocrates
Apage, haud nós id deceat,
fúgitivos imitári.
Lorarivs
Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor.
Tyndarvs
Únum exoráre vos sínite nos.
Lorarivs
Quídnam id est?
Tyndarvs
Út sine hisce arbitris
átque vobis nobis détis lócum loquendi.
Lorarivs
Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc.
séd brevem orátionem íncipisse.
Tyndarvs
Em istúc mihi certum erat. cóncede huc.
Lorarivs
Abíte ab ístis.
Tyndarvs
Obnóxii ámbo
vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos
copia est † ea facitis nos compotes.
Philocrates
Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul,
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant
neu permanet palam haec nostra fallacia.
nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
sed malum maxumum, si id palam provenit.
nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,
tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris
accúrate agátur, docte ét diligénter;
tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc
agéndum est.
Tyndarvs
Ero út me volés esse.
Philocrates
Spéro.
Tyndarvs
Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite
carum ófferre mé meum capút vilitáti.
Philocrates
Scio.
Tyndarvs
At scíre memento, quándo id quód voles habébis;
nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt,
dum id ímpetrant, boní sunt;
sed íd ubi iam penes sése habent,
éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi
fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo.
quód tibi suádeam, suádeam meó patri.
Philocrates
Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem:
nám secundúm patrem tu és pater próximus.
Tyndarvs
Aúdio.
Philocrates
Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo:
non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum—
quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,
ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,
quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem—
per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,
perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu,
ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
Tyndarvs
Scio quidem me te esse nunc et te esse me.
Philocrates
Em istuc si potes
memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.
Hegio
Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.
ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?
Philocrates
Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,
ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.
Hegio
Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;
etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,
quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
Philocrates
Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,
neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio.
Hegio
Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.
Philocrates
Captus est?
Hegio
Ita.
Philocrates
Non igitur nos soli ignavi fuimus.
Hegio
Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo.
quarum rerum te falsilocum mi esse nolo.
Philocrates
Non ero
quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.
Tyndarvs
Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.
ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,
nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.
Hegio
Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.
Philocrates
Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,
nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
Tyndarvs
Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,
nam ad sapientiam huius nimius nugator fuit.
ut facete orationem ad servitutem contulit.
Hegio
Quo de genere natust illic Philocrates?
Philocrates
Polyplusio:
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
Hegio
Quid ipsus hic? quo honore est illic?
Philocrates
Summo, atque ab summis viris.
Hegio
Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,
quid divitiae, suntne opimae?
Philocrates
Vnde excoquat sebum senex.
Hegio
Quid pater, vivitne?
Philocrates
Vivom, cum inde abimus, liquimus;
nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.
Tyndarvs
Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
Hegio
Quid erat ei nomen?
Philocrates
Thensaurochrysonicochrysides.
Hegio
Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
Philocrates
Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.
Hegio
Quid tu ais? tenaxne pater est eius?
Philocrates
Immo edepol pertinax;
quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat,
ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,
ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
Hegio
Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.
nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;
haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris:
quae tamen scio scire me ex hoc.
Tyndarvs
Fecit officium hic suom,
cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo
meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,
Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,
non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo.
vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;
memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.
sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:
me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,
habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.
Hegio
Loquere audacter.
Tyndarvs
Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,
tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,
tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:
is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;
bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.
quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat.
Hegio
Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?
Tyndarvs
Ego patri meo esse fateor summas divitias domi
meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,
ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:
ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis,
me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
Hegio
Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo:
scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.
nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.
filius meus illic apud vos servit captus Alide:
eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis;
et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.
Tyndarvs
Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.
sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
Hegio
Privatam medici Menarchi.
Tyndarvs
Pol is quidem huius est cliens.
tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
Hegio
Fac is homo ut redimatur.
Tyndarvs
Faciam. sed te id oro, Hegio—
Hegio
Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam.
Tyndarvs
Ausculta, tum scies.
ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,
ut is homo redimatur illi.
Hegio
Immo alium potius misero
hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat.
Tyndarvs
At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.
hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.
nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes
mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,
neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem,
fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum.
Hegio
Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.
Tyndarvs
Volo;
quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
Hegio
Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
mihi des pro illo?
Tyndarvs
Optuma immo.
Hegio
Solvite istum nunciam,
atque utrumque.
Tyndarvs
Di tibi omnis omnia optata offerant,
cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
Hegio
Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe
quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te?
Tyndarvs
Voca.
Hegio
Quae res bene vortat mihi meoque filio
vobisque, volt te novos erus operam dare
tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
nam ego te aestumatum huíc dedi viginti minis,
hic autem té ait mittere hinc velle ad patrem,
meum ut illic redimat filium, mutatio
inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
Philocrates
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,
ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:
vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis.
Hegio
Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,
cum servitutem íta fers ut ferri decet.
sequere. em tibi hominem.
Tyndarvs
Gratiám habeo tibi,
quom copiam istam mi et potestatem facis,
ut ego ad parentes hunc remittam nuntium,
qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim
patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,
ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,
si non rebitas huc, ut viginti minas
dem pro te.
Philocrates
Recte convenisse sentio.
nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium,
qui hinc ad se veniat.
Tyndarvs
Ergo animum advortas volo
quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
Philocrates
Phílocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo,
ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,
id petam idque persequar corde et animo atque viribus.
Tyndarvs
Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:
omnium primum salutem dicito matri et patri
et cognatis et si quem alium benevolentem videris;
me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,
qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
Philocrates
Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
Tyndarvs
Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit
de huius filio.
Philocrates
Quae memini, mora mera est monerier.
Tyndarvs
Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
Philocrates
Meminero.
Hegio
At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.
Philocrates
Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.
Hegio
Meus mihi, suos cuique est carus.
Philocrates
Numquid aliud vis patri
nuntiari?
Tyndarvs
Me hic valere et (tute audacter dicito,
Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,
neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi)
beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,
rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,
Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu †
et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia
fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,
cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
Philocrates
Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,
sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,
nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius
tu mihi obsequiosus semper fuisti.
Hegio
Di vostram fidem,
hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.
videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus
suom erum servos collaudavit.
Tyndarvs
Pól istic me haud centesimam
partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
Hegio
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio
bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
Philocrates
Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
me infidelem non futurum Philocrati.
Hegio
Probus es homo.
Philocrates
Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
Tyndarvs
Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,
atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum
te aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori,
ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris,
quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,
tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras
neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
scito te hinc minis viginti aéstumatum mittier.
fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;
serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu
opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
tu hóc age. tu mihí erus nunc es, tu patronus, tu pater,
tibi commendo spes opesque meas.
Philocrates
Mandavisti satis.
satin habes, mandata quae sunt facta si refero?
Tyndarvs
Satis.
Philocrates
Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
numquid aliud?
Tyndarvs
Vt quam primum possis redeas.
Philocrates
Res monet.
Hegio
Sequere me, viaticum ut dem á trapezita tibi,
eadem opera a praetore sumam syngraphum.
Tyndarvs
Quem syngraphum?
Hegio
Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
tu intro abi.
Tyndarvs
Bene ambulato.—
Philocrates
Bene vale.
Hegio
Edepol rem meam
constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;
expedivi ex servitute filium, si dis placet.
at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.
servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem
ecferat sine custodela. iam ego apparebo domi;
ad fratrem modo captivos alios inviso meos,
eadem percontabor, ecquis hunc ádulescentem noverit.
sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.—
Ergasilvs
Míser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;
ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,
ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,
ita venter gutturque resident esurialis ferias.
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,
ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt
quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos;
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.
salvete
inquam. quo imus una
ínquam ad prandium?
atque illi tacent.
quis ait hoc
aut quis profitetur?
inquam. quasi muti silent,
neque me rident. ubi cenamus?
inquam. átque illi abnuont.
dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,
quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:
nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,
saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;
pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.
omnes de compecto rém agunt, quasi in Velabro olearii.
nunc redeo inde, quoniam mé ibi video ludificarier.
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem
meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.
nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;
si éa decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.—
Hegio
Quid est suávius, quam bene rém gerere,
bonó publicó, sic ut égo feci herí,
cum emi hósce homines: ubi quísque vident,
eúnt obviam gratulánturque eám rem.
íta me miserum restitando
retinendoque lassum reddiderunt:
vix éx gratulándo misér iam eminebam.
tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi:
rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum.
inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est;
eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi.
rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum
noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem;
dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,
eum sibi ut liceat videre:
iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias.—
Tyndarvs
Nunc íllud est, cum mé fuisse quam ésse nimio mávelim:
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
hic illést dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,
neque † exílium exitio est néque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,
nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,
nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est
neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
ómnis res palam est, néque de hac re negotium est,
quín male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro †
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
neque iám Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
nisi si áliquam corde machinor astutiam.
quám, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
nugás ineptus incipisso. haereo.
Hegio
Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
Tyndarvs
Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?
mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
Hegio
Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere.
Tyndarvs
Quis homo est me hominum miserior?
Aristophontes
Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
Hegio
Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
Tyndarvs
Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
proin tu ab istoc procul recedas.
Hegio
Vltro istum a me.
Aristophontes
Ain, verbero?
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
Hegio
Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
Aristophontes
Quid tu autem? etiam huic credis?
Hegio
Quid ego credam huic?
Aristophontes
Insanum esse me?
Tyndarvs
Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,
Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.
Hegio
Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
Tyndarvs
Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.
Hegio
At etiam te suom sodalem esse aibat.
Tyndarvs
Haud vidi magís.
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste.
Aristophontes
At etiam, furcifer,
male loqui mi audés? non ego te novi?
Hegio
Pol planum id quidem est,
non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
Aristophontes
Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.
Tyndarvs
Tu énim repertu's repertus es , Philocratem qui superes veriverbio.
Aristophontes
Pol ego ut rem video, tu inventu's inventus es , vera vanitudine
qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.
Tyndarvs
Em.
Aristophontes
Dic modo:
tun negas te Tyndarum esse?
Tyndarvs
Négo, inquam.
Aristophontes
Tun te Philocratem
esse ais?
Tyndarvs
Égo, inquam.
Aristophontes
Tune huic credis?
Hegio
Plus quidem quam tibi aut mihi.
nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius.
Aristophontes
Quem patrem, qui servos est?
Tyndarvs
Et tu quidem
servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
Aristophontes
Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?
Tyndarvs
Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.
Aristophontes
Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.
nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
Tyndarvs
Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
Aristophontes
Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.
filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
Tyndarvs
Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.
Aristophontes
Quin tute is es:
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
Tyndarvs
Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
Aristophontes
Enim iam nequeo contineri.
Tyndarvs
Heus, audin quid ait? quin fugis?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi.
Aristophontes
Crucior.
Tyndarvs
Ardent oculi: fit opus, Hegio;
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
atra bilis agitat hominem.
Aristophontes
At pol te, si hic sapiat senex,
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
Tyndarvs
Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
Aristophontes
Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
Tyndarvs
Audin lapidem quaeritare?
Aristophontes
Solus te solum volo,
Hegio.
Hegio
Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
Tyndarvs
Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
mordicus.
Aristophontes
Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
dum istic itidem vinciatur.
Tyndarvs
Immo enim vero, Hegio,
istic, qui volt, vinciatur.
Aristophontes
Tace modo. ego te, Philocrates
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
quid mi abnutas?
Tyndarvs
Tibi ego abnuto?
Aristophontes
Quid agat, si absis longius?
Hegio
Quid ais? quid si adeam hunc insanum?
Tyndarvs
Nugas. ludificabitur,
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.
Hegio
Nihili facio. tamen adibo.
Tyndarvs
Nunc ego omnino occidi,
nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
Hegio
Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
Aristophontes
Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.
Hegio
Eho dic mihi,
quis illic igitur est?
Aristophontes
Quem dudum dixi a principio tibi.
hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
Hegio
Quid tu ais?
Tyndarvs
Me tuom esse servom et te meum erum.
Hegio
Haud istuc rogo.
fuistin liber?
Tyndarvs
Fui.
Aristophontes
Enim vero non fuit, nugas agit.
Tyndarvs
Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
qui id tam audacter dicere audes?
Aristophontes
Puerum te vidi puer.
Tyndarvs
At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
Hegio
Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
Aristophontes
Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
Philocrati Theodoromedes fuit pater.
Tyndarvs
Pereo probe.
quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
Hegio
Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
neque esse hunc Philocratem?
Aristophontes
Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
sed ubi is nunc est?
Hegio
Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.
sed vide sis.
Aristophontes
Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
Hegio
Certon?
Aristophontes
Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
Hegio
Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?
Aristophontes
Dicam tibi:
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.
Hegio
Convenit.
Tyndarvs
Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.
Hegio
Verba mihi data esse video.
Tyndarvs
Quid cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
Hegio
Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.
hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istinc, ecferte lora.
Colaphvs
Num lignatum mittimur?
Hegio
Inícite huic manicas mastigiae.
Tyndarvs
Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui?
Hegio
Rogas,
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
Tyndarvs
Non occatorem dicere audebas prius?
nam semper occant prius quam sariunt rustici.
Hegio
At ut cónfidenter mihi contra astitit.
Tyndarvs
Decet innocentem servom átque innoxium
confidentem esse, suom apud erum potissimum.
Hegio
Adstringite isti sultis vehementer manus.
Tyndarvs
Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube.
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
Hegio
Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,
tuis scelestis falsidicis fallaciis
deartuasti dilaceravisti atque opes
confecisti omnes, res ac rationes meas:
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
illum esse servom credidi, te liberum;
ita vosmet aiebatis itaque nomina
inter vos permutastis.
Tyndarvs
Fateor, omnia
facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis
abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
Hegio
At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
Tyndarvs
Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
me meum erum captum ex servitute atque hostibus
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
praeoptavisse, quam is periret, ponere.
Hegio
Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
Tyndarvs
Qui per virtutem, periit, at non interit.
Hegio
Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
atque ob sutelas tuas te morti misero,
vel te interiisse vel periisse praedicent;
dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
Tyndarvs
Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,
si ille huc rebitet, sicut confido affore.
Aristophontes
Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
Hegio
Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
Tyndarvs
Votuisti.
Hegio
Cur es ausus mentiri mihi?
Tyndarvs
Quia vera obessent illi quoi operam dabam:
nunc falsa prosunt.
Hegio
At tibi oberunt.
Tyndarvs
Optumest.
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
cui me custodem addiderat erus maior meus.
sed malene id factum árbitrare?
Hegio
Pessume.
Tyndarvs
At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
emitteresne necne eum servom manu?
essetne apud te is servos acceptissimus?
responde.
Hegio
Opinor.
Tyndarvs
Cur ergo iratus mihi es?
Hegio
Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
Tyndarvs
Quid? tu una nocte postulavisti et die
recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere ut melius consulerem tibi,
quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?
Hegio
Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
ubi ponderosas crassas capiat compedes.
inde ibis porro in latomias lapidarias.
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi
cotidiano sesquiopus confeceris,
Sescentoplago nomen indetur tibi.
Aristophontes
Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
ne tu istunc hominem perduis.
Hegio
Curabitur;
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
interdius sub terra lapides eximet:
diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die.
Aristophontes
Certumne est tíbi istuc?
Hegio
Non moriri certius.
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas compedes impingier;
inde extra portam ad meum libertum Cordalum
in lapicidinas facite deductus siet:
atque hunc me velle dicite ita curarier,
ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
Tyndarvs
Cur ego te invito me esse salvom postulem?
periclum vitae meae tuo stat periculo.
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
nam mihi propter te hoc optigit.
Hegio
Abducite.
Tyndarvs
At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
ut mi eius facias conveniundi copiam.
Hegio
Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
Tyndarvs
Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.—
Hegio
Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est.
ego illís captivis aliis documentum dabo,
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
usque offrenatum suis me ductarent dolis.
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
satis súm semel deceptus. speravi miser
ex servitute me exemisse filium:
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,
neque eum servom umquam repperi neque filium;
maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus?
quasi in orbitatem liberos produxerim.
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
miserere certum est, quia mei miseret neminem.—
Aristophontes
Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo.—
Ergasilvs
Iúppiter supreme, servas me measque auges opes,
máximas opimitates opiparasque offers mihi,
laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias,
pompám penum, potationis saturitatem, gaudium,
néc cuiquam homini supplicare nunc certum est mihi;
nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere,
ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam.
nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni
tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solent
coníciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum.
Hegio
Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto,
tanto mi aegritudo auctiór est in animo.
ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
neque íd perspicere quivi.
quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor.
cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.
sed Ergasilus estne hic, procúl quem video?
conlécto quidem est pallio. quidnam acturust?
Ergasilvs
Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem.
éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam
nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
nam qui obstiterit, ore sistet.
Hegio
Hic homo pugilatum incipit.
Ergasilvs
Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,
ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,
umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,
dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
Hegio
Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.
Ergasilvs
Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.
Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.
Hegio
Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
Ergasilvs
Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
Hegio
Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam.
vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.
Ergasilvs
Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,
ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
Hegio
Basilicas edictiones atque imperiosas habet:
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
Ergasilvs
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,
qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,
qui petroni nomen indunt verveci sectario,
eum ego si in via petronem publica conspexero,
et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
Hegio
Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,
mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum.
Ergasilvs
Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior,
tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,
quó homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior?
Hegio
Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?
Ergasilvs
Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Hegio
Hic homo ad cenam recipit se ad me.
Ergasilvs
Áperite hasce ambas fores
prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.
Hegio
Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile.
Ergasilvs
Ergasilum qui vocat?
Hegio
Respíce.
Ergasilvs
Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes.
séd quis est?
Hegio
Réspice ad me, Hégio sum.
Ergasilvs
Óh mihi,
quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis.
Hegio
Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis.
Ergasilvs
Cédo manum.
Hegio
Manum?
Ergasilvs
Manum, inquam, cedo tuam actutum.
Hegio
Tene.
Ergasilvs
Gaude.
Hegio
Quid ego gaudeam?
Ergasilvs
Quia ego impero, age gaude modo.
Hegio
Pol maerores mi antevortunt gaudiis.
Ergasilvs
Noli irascier
iám ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
gaude audacter.
Hegio
Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.
Ergasilvs
Bene facis. iubé—
Hegio
Quid iubeam?
Ergasilvs
Ignem ingentem fieri.
Hegio
Ignem ingentem?
Ergasilvs
Ita dico, magnus ut sit.
Hegio
Quid? me, volturi,
tuan causa aedis incensurum censes?
Ergasilvs
Noli irascier.
iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui,
† laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
alium pisces praestinatum abire?
Hegio
Hic vigilans somniat.
Ergasilvs
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
Hegio
Scis bene esse, si sit unde.
Ergasilvs
† Pernam atque ophthalmiam,
horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
Hegio
Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
hic apud me, Ergasile.
Ergasilvs
Mean me causa hoc censes dicere?
Hegio
Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas.
Ergasilvs
Quin ita faciam, ut tute cupias facere sumptum, etsi ego vetem.
Hegio
Egone?
Ergasilvs
Tune.
Hegio
Tum tu mi igitur erus es.
Ergasilvs
Immo benevolens.
vin te faciam fortunatum?
Hegio
Malim quam miserum quidem.
Ergasilvs
Cedo manum.
Hegio
Em manum.
Ergasilvs
Di te omnes adiuvant.
Hegio
Nil sentio.
Ergasilvs
Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube
vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito,
atque agnum afferri proprium pinguem.
Hegio
Cur?
Ergasilvs
Vt sacrufices.
Hegio
Cui deorum?
Ergasilvs
Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
Hegio
Esurire mihi videre.
Ergasilvs
Mi quidem esurio, non tibi.
Hegio
Tuo arbitratu, facile patior.
Ergasilvs
Credo, consuetu's consuetus es puer.
Hegio
Iuppiter te dique perdant.
Ergasilvs
Te hercle—mi aequom est gratias
agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:
nunc tu mihi places.
Hegio
Abi, stultu's stultus es , sero post tempus venis.
Ergasilvs
Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;
nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem
vidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulum
Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,
qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
Hegio
Abi in malam rem, ludis me.
Ergasilvs
Ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,
ut ego vidi.
Hegio
Meum gnatum?
Ergasilvs
Tuom gnatum et genium meum.
Hegio
Et captivom illum Alidensem?
Ergasilvs
μὰ τὸν Ἀπόλλω.
Hegio
Et servolum
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?
Ergasilvs
ναὶ τὰν κόραν.
Hegio
Iam credo?
Ergasilvs
ναὶ τὰν πραινέστην.
Hegio
Venit?
Ergasilvs
ναὶ τὰν σιγνίαν.
Hegio
Certon?
Ergasilvs
ναὶ τὸν φρουσινῶνα.
Hegio
Vide sis.
Ergasilvs
ναὶ τὸν Ἀλάτριον.
Hegio
Quid tu per barbaricas urbes iuras?
Ergasilvs
Quia enim item asperae
sunt ut tuom victum autumabas esse.
Hegio
Vae aetati tuae.
Ergasilvs
Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?
Hegio
Siculus.
Ergasilvs
At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:
liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.
Hegio
Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti?
Ergasilvs
Bona.
Hegio
Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.
Ergasilvs
Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?
postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,
vise ad portum.
Hegio
Facere certumst. tu intus cura quod opus est.
sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium.
Ergasilvs
Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
Hegio
Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
Ergasilvs
Vnde id?
Hegio
A me meoque gnato.
Ergasilvs
Sponden tu istud?
Hegio
Spondeo.
Ergasilvs
At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.
Hegio
Cura quam optume potes.—
Ergasilvs
Bene ambula et redambula.
Ergasilvs
illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus,
quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,
quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas,
quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido,
et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.—
Pver
Diéspiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,
parasítosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.
cladés calamitasque, intemperies módo in nostram advenit domum.
quasi lúpus esuriens ille metui ne in me faceret impetum.
ubi impetum
nimisque hércle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.
advéniens deturbavit totum cum carne carnarium:
arrípuit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia;
aulás calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
cocum pércontabatur, possentne seriae fervescere.
cellás refregit omnis intus reclusitque armarium.
adsérvate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem,
dicam út sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet;
nam híc quidém, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit.—
Hegio
Ioví disque agó gratiás merito mágnas,
quom reducem tuo te patri reddiderunt
quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,
† quae adhuc carens dum huc fui sustentabam,
quomque hunc conspicor in potestate nostra,
quomque huius reperta est fides firma nobis.
Philopolemvs
Sátis iam dolui ex ánimo, et cura mé satis et lacrumis máceravi,
sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti.
hóc agamus.
Philocrates
Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem
tibique hunc reducem in libertatem feci?
Hegio
Fecisti ut tibi,
Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,
proinde ut tu promeritu's promeritus es de me et filio.
Philopolemvs
Immo potes,
pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabunt
ut beneficium bene merenti nostro merito muneres;
sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.
Hegio
Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.
Philocrates
Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram
pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,
pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.
Hegio
Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;
et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te
nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.
Philocrates
Quid fecisti?
Hegio
In lapicidinas compeditum condidi,
ubi rescivi mihi data esse verba.
Philocrates
Vae misero mihi,
propter meum caput labores homini evenisse optumo.
Hegio
At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis:
gratiis a me, ut sit liber, ducito.
Philocrates
Edepol, Hegio,
facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.
Hegio
Licet.
ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.
vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo
erogitare, meo minore quid sit factum filio.
vos lavate interibi.
Philopolemvs
Sequere hac, Philocrates, me intro.—
Philocrates
Sequor.—
Hegio
Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
Stalagmvs
Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?
fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,
neque ero umquam, ne erres: spem ponas me bonae frugi fore.
Hegio
Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
recte et vera loquere, sed neque vere neque tu recte adhuc
fecisti umquam.
Stalagmvs
Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?
Hegio
At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
Stalagmvs
Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
tandem ista aufer ac dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
Hegio
Satis facundu's facundus es . sed iam fieri dicta compendi volo.
Stalagmvs
Vt vis fiat.
Hegio
Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
sí eris verax, ex tuis rebus feceris meliusculas.
Stalagmvs
Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?
Hegio
At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia.
Stalagmvs
Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,
quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi.
Hegio
Cui homini?
Stalagmvs
Theodoromedi in Alide Polyplusio,
sex minis.
Hegio
Pro di immortales, is quidem huius est pater
Philocrati.
Stalagmvs
Quin melius novi quam tu et vidi saepius.
Hegio
Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium óbsecro, exi, te volo.
Philocrates
Hegio, assum. si quid me vis, impera.
Hegio
Hic gnatum meum
tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.
Philocrates
Quam diu id factum est?
Stalagmvs
Hic annus incipit vicensimus.
Philocrates
Falsa memorat.
Stalagmvs
Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum
tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
Philocrates
Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi.
Stalagmvs
Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.
Philocrates
Cur ego te non novi?
Stalagmvs
Quia mos est oblivisci hominibus
neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.
Philocrates
Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri,
qui mihi peculiaris datus est?
Stalagmvs
Huius filius.
Hegio
Vivitne is homo?
Stalagmvs
Argentum accepi, nil curavi ceterum.
Hegio
Quid tu ais?
Philocrates
Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,
ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer
bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
Hegio
Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis;
eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.
eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit.
quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.
sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.
Tyndarvs
Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent
cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns
atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,
ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.
nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,
aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,
itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.
sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide
rediit.
Hegio
Salve, éxoptate gnate mi.
Tyndarvs
Hem, quid gnate mi?
attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:
quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.
Philocrates
Salve, Tyndare.
Tyndarvs
Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.
Philocrates
At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi
pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,
vendidit patri meo te sex minis, is te mihi
parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.
Tyndarvs
Quid huius filium?
Philocrates
Intus eccum fratrem germanum tuom.
Tyndarvs
Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?
Philocrates
Quin, inquam, intus hic est.
Tyndarvs
Fecisti edepol et recte et bene.
Philocrates
Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.
Tyndarvs
At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
Philocrates
Meritus est.
Tyndarvs
Ergo edepol merito meritam mercedem dabo.
sed tu dic oro: pater meus tune es?
Hegio
Ego sum, gnate mi.
Tyndarvs
Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.
nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me
quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier.
Hegio
Is ego sum.
Philocrates
Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius
atque huic gravior servos.
Hegio
Certum est principio id praevortier.
eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes
tibi adimam, huic dem.
Stalagmvs
Quoi peculi nihil est, recte feceris.
Caterva
Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,
neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio
nec pueri suppositio nec argénti circumductio,
neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,
ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet
et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:
qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.