PRO M. FONTEIO ORATIO
oportuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam latam a Metello suppl. Mommsen te quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos.
quid accusas, quid reprendis? nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possumpossimus Cus. m. 1: corr. m. 2 existimare utrum ipse erret an vosvos P: alios Cus. in errorem inducereinducere Madvig: induci (ex -ici) Cus.: ducere P velit. quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad diversam veterisdiversam suppl. Niebuhr aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. nam cum publicanis qui Africam, qui AquileienseAquilei. Mommsen: Aquili. P portorium por P: suppl. Niebuhr
cite cite recitet Niebuhr nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. atqui homines homines omnes Niebuhr , si qui inin sup. lin. hab. P hoc genere quaestionis accusati suntaccusati sunt Madvig: accusatos P , reprehensos videmus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. acceptas populo Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum. sin aliquidaliqui P: corr. Mommsen domum tulerunt, ex eorum arca, e rara P: rationibus Niebuhr (accepti et expensi constabit suppl. Mommsen)
deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiensducentis P: corr. Mommsen et triciens sestertio! quam multorum hominum? sescentorum amplius. quibus in terris gestum negotium est? illo, illo, inquam, loco quem videtis. extra ordinemne pecunia est data? immo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est. quae est igitur ista accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur?
duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis suntsint P: corr. Niebuhr , nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiaturreperiatur Madvig: referatur P: proferatur Kayser .
Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in ItaliamItalia Niebuhr cives vicives vi scripsi: civium P dissiderent, non non suppl. Schenkl iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis
si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est?
frumenti frumenti om. Mart. Cap. maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.
Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabunturarbitrabantur codd. Ammiani: corr. Bentley .
Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.
hoc praetore oppressam esse aere alienoaere alieno ς: alieniso V Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factasfactas χl: tactas V: tractas k esse dicunt? a Gallis? nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia. cur eorum verba non non ς: om. V audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagitoflagitio Vχ1 testis. plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. audaciter audaciter V: audacter ς hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur.
videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vnaeunae ς: una V tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. M. suppl. Baiter Fonteio datam, unumunum ς: unam V ex tottot Gulielmius: toto codd.: tanto Halm negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producantproducant ς: producantur V ; vere accusatum esse concedam. pro di immortales! quae haec estest haec χ causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partimpartim del. Madvig modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.
est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiispraecipuis p. R. praemiis scripsi: P. R. copiis .. r. mis V1: P. R. copiisq; remis V2 (que i. e. quaere omissum aliquid significat, cf. Mur. 51): P. R. copiis remisque ς: populi Romani copiis atque praemiis Madvig compensaruntcompensarunt V ; est praeterea maximus maximus suppl. Hotoman numerus civium Romanorum atqueatque del. Hotoman equitumequitum supplevi (i. e. Gallicorum, cf. § 26, Caes. B. G. vi. 15), hominum honestissimorum.
huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proximeproximi codd.: corr. Hotoman fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris quihis qui V idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.
is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex agris agris Schütz exex om. l Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex bellibelli Madvig: bello codd. caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? hunc per vos salvum salvum supplevi volunt, se perse per Naugerius (1): semper codd. hunc incolumisincolumem codd.: corr. Naugerius (1) existimant esse. quid Massiliensium civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur.
quid? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex tanto numero quinquin ς: quia V hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur.
quoniam igitur, iudicesiudices k: vidctis cett. (cf. § § 21, 42), qui oppugnatumoppugnent χl, ed. R M. Fonteium cognostiscognostis post velint hab. k , qui defensum velint, statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eismalitis an iis k: malitisanis V: an adversariis χl quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.
quid? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferamadferam Halm: adferta V: affert χl: affero k quae] qui χl, ed. R quae huius virtuti atque innocentiae testimonio possitpossint l, ed. R esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam summasumma χl: summae Vk auctoritasauctoritas l, Angelius: auctoritatis cett. omnium omnium hominum k, Faernus ? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt exierunt suppl. Pluygers ! exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. satisne vobis multos, satis idoneos testis et consciosconscios ς: conscissos V videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? quem ex tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur.
dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videatisvideatis V: videant ς eos oppugnareoppugnare V: oppugnari ς quibus victoribus victoribus Niebuhr: oppressis χl: om. Vk: si cesseritis Müller populi Romani imperium incolume esse non possit?
obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod munitum esset ne improbaret. si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum est, etest et k: esset V: esset et χl, ed. R ob vacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sintsint ed. R: sunt codd. . quid?
si hoc crimen optimis nominibus nominibus hominibus Angelius delegaredenegare χl, ed. R possimuspossumus l, ed. R , et ita non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse qui facile officium suum et praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M. Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam munirimuniri Hotoman: munire codd. , legatis suis, primariis viris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate sua sua sua cuique Sylvius quod visum est et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistisquas exscripsistis Faernus: ex quas exscripsistis V: quas scripsistis ς, ed. R et missis et adlatis certe scire potuistis. quas si antea non legistis, nunc ex nobis quid de eis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M. ad C. Annivmad Cannium (ad C. Cann. k2) Vk: ad C. Canninium χ: corr. Angelius leg., ad C. Fonteivm leg., L. A. A. (i. e. adlatae) suppl. Orelli abab Müller: a codd. C. AnnioC. Cannio k: Canninio Vχl: corr. Angelius leg., ab C.Fonteio leg.
satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse tractatamtractatum V1: tractatum V2 quos nemo possit reprehendere.
cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. FonteioM. k, Halm: a Vχl non in Gallia primum venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hachac V: om. ς inita iam acinita iam ac Kayser: in Italiam (-a ς) ac (hac χl, om. k) codd. proposita ratione Roma profectum. itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et munium ternos et et supplevi victoriatumvictoriatum scripsi: victoriatos m. codd.: victoriatos Angelius: del. Mommsen , Vulchalone Servaeum binos et victoriatumet victoriatos m. codd.: corr. Mommsen (mendum e duplici lectione -os et -um ortum); atque in his locis locis secrodunt (= scilicet Croduni et) Vulchalone add. codd.: del. Vrsinus his codd.: corr. Halm ab eis portorium esse exactum si qui CobiomagoCobiomacho (-ia- ς) codd.: corr. Mommsen —qui vicus inter Tolosam et Narbonem est—deverterenturdevort. V2 neque Tolosam ire vellent; ElesiodulisElesiodulis (an -duni?) C. Annium ... exegisse Pantagathus: elesioduluscantum ... exegissent codd. C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse.
video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidiainvidiam codd.: corr. Ernesti vel maximum maximum suppl. Pluygers ; maxime enim inimici hanc rem sermonibus divolgaredivulgari Pluygers voluerunt. sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur.
de crimine vinario. de bello VocontiorvmContionum V . de dispositione hibernorvm.
at hoc Galli negant.
at ratioat ratio l, Faernus: atrio V: actio ς rerum et vis argumentorum coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus Salus Manutius: salus priores ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere tenere supplevi ad unam quamque rem aestimandamaestimandam Naugerius (2): existimandam codd. momentoque suo ponderandam sapientiamsapientia ς iudicisiudicis V: iudicis tenet χl: iudicis adhibetur k , videte videte suppl. Faernus ne multo vestraevostrae V2 maiores gravioresque partes sintsint V: sunt ς ad cogitandum quam ad dicendum meae.
mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus estest Klotz: et codd.: est et Orelli , saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque quoque suppl. ed. Hervag. de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimusnolumus ed. R , quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimeturexistimetur his Vk (e duplici lectione -tur et -tis). Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promiscepromiscue χ2kl et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum.
quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturaeconiectura χl et cogitationicogitationi k, Hotoman: cogitatione cett. (fort. coniectura et cogitatione tractantur) traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur.
an vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandumclariss. dubitandum nostrae civ. viris dubitandum V non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. ecquem hominem vidimus,
ecquemhaec quem V: et quem ς: corr. ed. R (ita mox) vere vere fort. fere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibusvirtutis Koch , honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? tamen huius cuiuseius Schütz iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei ii .11. V qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio possetposset kl, ed. R: possit Vχ tollere. quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit.
fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudicesiudices l, Naugerius (1): iudicium (-ii k) cett. , consilium, qui se non solum de reo reo iudicium (iud. facere k) add. codd.: del. Naugerius (1) sed etiam de accusatorede accusatore del. Müller , de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ut quidque quicquam χl: quidquid Naugerius (1) ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicemiudicem del. Madvig huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.
an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maximemaximis codd.: corr. Klotz floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. ScauroL. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ testi non crederent; vos VolcarumVulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optimaoptima k: optumo V: optumi χl in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius saepius semper Mommsen invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illailla χl, ed. R: ille Vk provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimoinfimo χl: infirmo Vk cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sitsit ed. R: sic χ: est Vk: om. l quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cumet cum χl: at cum V: ac cum b disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.
credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis arbitror
, quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se scire
dixit. verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non non hoc Bake intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem etvocem et del. Bake os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt.
hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam vinctam sanctam χl testimoniorum fidem esse voluerunt.
postremo his his iis kl quicquamquicquam χ2kl: quisquam V χ1 sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitranturarbitrantur ς, ed. R: arbitrabantur V , humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eoseos ς: nos V: hos Klotz qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere scelere caede Pluygers et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquamab his quicquam ed. Hervag.: ab quicquam V: aut his quicquam χ: aut cuiusquam k sancte aut moderatesancte aut moderate χl, ed. R: sancta faui moderatae V: sancte fieri moderate k dictum putabitis? hoc vestrae mentes tam castae,
tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equitesomnes in equites V Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cumcum om. χl Gallis iugulareiugulare Müller: iurare Vk: credere χl: peierare Koch malitis? quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nominiac nomini om. Cus. bonis ac fidelibusac fid. χl: ad fid. V: et fid. k et sociis et civibus anteferre?
an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos hiceos hic Naugerius (1): eosic V: eos sic χl: eos k sagatos bracatosque versari, animo demissoanimos V demissos V1 atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero minus. hi ii χl, ed. R contra vagantur laeti atque erectierecti χl: recti Vk passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.
si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis male gestis suppl. Lambinus , convictusconvictus ς, ed. R: convictis V virorum bonorumvirorum bon. testimoniis del. Madvig testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisusinvitus V: invitis ς: corr. Manutius suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis vobis vel vobis V2 magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.
nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idemidem Müller: id V: ii ς qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus et et l, Halm: ac suppl. Naugerius (1) gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?
Magna me herculesmehercule ς causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quaequae Halm: que V: qua ς insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatoressenatores Faernus: senates V: senatus (-um k) ς equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem lib. lub. V2 iudicasse. ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendobelligerendo V1: belligerando V2ς : corr. Faernus esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. MaximusQ. k, Faernus: O. V: om. χ qui nationem Allobrogum et belli belli supplevi (cf. Prov. Cons. 19, Verr. v. 39, et ad Phil. xiii. 2 et 47) reliquiasreliquas Lambinus suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est est k: om. Vχl (est ampl. Halm) volunt] ut velint Angelius . volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphitriumphos (-is χl, -i k) tendere codd.: corr. Naugerius (2) ostendere?
quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in in χl: de k: om. V M. FonteioFontei V arbitramini? de quo homine, iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorumprobrorum scripsi (cf. § 39): probrosum codd. non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis. ecquis ecquis (et- kl) ς: haec quis V umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatusvorsatus V2 , in honoribus petendis, in potestatibuspotestatibus obtinendis Mommsen , in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine lib. lub. V aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non verasi vera non V , at fictaat ficta k: atdeficta (ex atficta credo) V: at tamen ficta χl: at commode ficta Halm cum aliqua ratione ac suspicione?
M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta. quam multa M’. AquiliusM’. Manutius: M. codd. audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimustemperatissimus ς multa audivit in sua causa quae adad libidinem codd.: corr. Faernus suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent.
exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimisoptumis V temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viatoriuberet et viator χl: iubertet vator V: iuberet viator k quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: cogis me,
inquit, dicere inimicum meum Frugi.
is igitur vir quem ne inimicus quidem satis inin del. Bake appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis lib. lub. V2 , petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderuntreprehenderint χ .
quod si aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendumaut ad ement. χl: aut ement. Vk animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non probra non probra nunc l, ed. R audienda M. Fonteiusaudienda M. Halm: audiendam V: audienda ς quam illi de quibus antea commemoravi fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.
videte videte vitęV igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicentsupplicem V Tusculo del. Bake , primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maximemaximae V floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus esta qua ... est del. Pluygers , sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.
qua re si etiam monendi estis a me, iudicesestis a me iudices V: estis a me χl: estis iudices k videor] iudices χl, ed. R , quod non estis, videor hoc leviterleniter k, Klotz pro mea mea me V auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis. fuit enim enim olim Mommsen maior talium tum tum supplevi virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimis fortissimis suppl. hoc loco Müller (post hominibus Orelli) autemautem V: aut χl: aut claris k hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisaimproviso Lambinus nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?
recordamini quos legatos nuper in bello Italico Italico supplevi L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos. age vero, nunc inferteinferte l mg., ed. R: inserite cett. (cf. v. 27) oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romanopopulo R. Klotz: rei p. codd. nationibus et crudelissimis tradere et condonarecondonare k, Faernus: condemnare Vχl maletismaletis kl, Naugerius (1): malitis Vχl .
at at V: an χl: et k infestis prope signis inferunturinferuntur χl, ed. R: inseruntur V: instruuntur k Galli in M. FonteiumGalli in M. Halm: Gallim V: Galli in ς et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. video, iudices; sedsed Halm: c. et V: et ς multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fonteimanu M. Halm: manum V: manu ς conservatam esse dicat, utut om. V1 ipsaipsa scripsi (cf vv. 14, 18): illa codd. per hunc a Thraecuma Thraecum χl: atgrecum V: a Graecorum k adventu ac depopulatione defensa est est Faernus: om. Vχ : fuit k , sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit.
constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto non non ς: om. V modo Vχl: solum k modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare. atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referrereferre kl, ed. R: referri Vχ videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eisiis l, Manutius: his cett. terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.
propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis commovetur. denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla excusatione utendum putet; omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt.
quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorumdux ... Gallorum del. Bake , num etiam de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa teneat vestramque, iudices, ac populi Romaniac populi R. ς: a p. R. V fidem imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit.
cui miserae quod praesidium, quod solaciumsolatium ς (ita v. 20) reliquumreliquum k: relicum V: om. χl est hoc amisso? nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum esse possit? nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commonericommoneri V: commoveri ς ; prospicite ne ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis vestrae vestrae Vestae ed. R lacrimis exstinctus esse dicatur.
tendit tendit kl, Faernus: tendet Vχ ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit. Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse non possentpossent ς: possunt V . videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbatoperturbato χ animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam relinquat.
O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum enimtum enim ς: tuam enim V cuius Cus. vitae socia virtus, mortismorti Cus. comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesitpraeest Madvig quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesseruntgesserint Klotz (malo numero). postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plusut plus χl: vitiis V: ut potius k apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.