ORATIO CVM POPVLO GRATIAS EGIT
quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque etet in dett. universa civitate defigerent,defigerent Hotoman (cf. Verr. Act. Pr. § 7): deficeret codd. (deferrent.b, deflecterent k): desaeviret Gesner: patefieret Reid: num expleretur ant defervesceret?—hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumquemisericordia desideriumque Gt: misericordiaque desiderium P rell. (secl. desiderium Halm) teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor.
namque, QuiritesNamque, Quirites scripsi: Quirites codd. (laetor, Quirites. Et si ed. R. Et si enim Hotom.): Quare etsi (om. Quirites) Madv., Muell., etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placatapacata dett. omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptateNum laetitia et volup. (pro Sulla § 91) caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quantatantae voluptati ... quantae Schol., Halm nunc sunt restituti.
nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumesquam tum incolumes Lg. 25, Hotom.: quantum incolumitate P (corr. quam tum incolumitatis, et ita B rell.): quam tum in incolumitate Halm adferebant. amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo.
iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales! dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeathabeat Lamb.: habet codd,; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; sed tamquam bona valetudo iucundior est iisiis Schol,: his rell. qui ee om. Schol. gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quaequae c all. et add. s. l. H: qua P1: quã BΣb rell. in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eamvobis eam ks all.: vob. iam codd. pler. reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremuscareremus b2s all.: caruerimus codd. pler. (cf. valeret § 10): caruissemus bkg. vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.
nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxissedetraxistis Gεe: detraxeritis ς, sed etiam dignitatem auxisse videamini.
non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. MetellusQ. Metell. bksg Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut MetellarumMetellarum PBb: -orum codd. pler. (in Sen. § 37) liberi pro Q. Metelliaut Met ... Metelli s. l. P2: aut Met. lib. del. Halm reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerentvalerent bςs: valent codd. pler.: valebant Halm. Cf. Balb. § 1, tamen filifilii Naugerius (1): illi codd.: illa ed. R. pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt.
nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita auctoritasauctoritas codd. praeter P (inaudita satque): pietas Ern., Halm atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt.
frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem meeodem me mg. Σbt: eodem cod. Lamb.
: eo PBw: eo me Gεe: me ςs absente unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic, qui quidemqui quidem cod. Lallemand.: quidem P rell. (qui demum b2cs) in foro posset esse, mihi pietateadesse mihi, pietate Halm filius inventus est, beneficio parens, amore idem quiidemque P1 semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parviparvuli cs all. desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribusaut itin. PB: aut om. rell. necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur.
qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis.
sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fueruntaffuerunt bs, sic—illud quod mea virtus praestare debuit—adiutores auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem. numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, in senatu mentio facta est.
tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeretvaleret k: valerem c: valuerunt PB: leges valerent b2s semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeretproficeret c all.: perficeretur P et codd. pler., cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecitperfecit P rell. praeter Gεe (perfregit). nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consuleconsule hic add. Muell., Madv. auct.: altero consule, consule refer. Momms., Halm altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset.
numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum autaut et bks all.: om. Gεe populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenatiinfrenati Koch, Muell.: irinati P et pler.: irritaqui Gt: irritati εeks: irretiti Naugerius (1), Halm: devincti Schmidt totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorumsollemni deorum Halmio auct. Muell.: solem de P rell. praeter w (solempni de) religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit.
atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. OppiusOppius PB: Pompeius rell. socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabanturarbitrabantur Naugerius (1): arbitrantur codd., sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntatevoluntate Lg. 24: et voluntate rell. tamen perspectaperspecta Angelius: perfecta codd. senatus, causa adad apud P rell. vos mense Ianuario deferebatur. hic tantumquantum Madv. interfuit inter me et inimicos meos.
ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi meme suppl. Naugerius (1) constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesqueequitesque k et corr. ct: equites rell. Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesqueque add. Koch: reconciliationes bks: ac recon. Klotz: reconciliatione P rell. gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertaredecertari Klotz pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.
at inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt.
itaque, dumdum Halmio auct. Kays., Muell.: cum codd. (cum ego afui k Halm) ego absum, eam rem publicam habuistis ut aeque me atque illam restituendam putaretis. ego autem in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et ferrum in foro versaretur, cum privati parietum separietum se Halm (se ante privati k): parietum Hb2cs: parietis PBGεe praesidio non legum tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi. itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi quin me secum ipsa reduceret.
an ego, cum mihi esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? hoc duce, conlega autem eius, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae; ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia et divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente conlega frequentissimus senatus, uno dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis coloniis omnibus commendavit.
ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusquehonoribusque P et codd. pler. (et honor. ς): honoribus Hg sunt ornati, producti ad vos ab eodemab eodem b2 Harl. 2681: ab eadem rell. (om. Hbςs), non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt.
quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum meme del. edd. vett. in perorando posuit vosvos om. ε, secl. Halm rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit.
huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti meme hic suppl. Halm, post in eo ed. R. in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unumunum om. Hbς all. rem publicam conservatam esse constaret. itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eoeodem b2s tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrumvestra Naugerius (1), si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.
en ego totEn ego tot Hςs all.: ergo tot Manut.: en ego P codd. pler.: horum ego b: his ego Halm testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium, causamcausam coni. Halm: cum (=cam) codd. pler.: om. Hks agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate reditum meum comprobantibus, mihimihi Hςs: se mihi rell. meis rei publicae restitutus, tantum vobis quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortalis esse soleant, eadem meme c Halm: ante eadem k: ante semper Hs: om. P et codd. pler. ergaFort. ea me; cf. § 17 populum Romanum semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco rei publicae defuturum.
quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omneid omne scripsi: ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs: id k Halm manet et permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iisiis Gc: his rell. qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.
quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cumcum Hs: om. P (si P2 rell.) careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectustraiectus bkg in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae amiseratamiserit Weisk. auct. Halm sibi restituta essent, virtutem animi non haberet quamquam qui g, et mg. Σ numquam perdidisset. sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar orationeoratione scripsi: arte Wolfio auct. ante utar add. Kays., post utar Halm: pictate ante utar Hs, post utar bς: facultate Klotz: lenitate Lamb.: acquitate K. Busche: vi Momms. (post consuevi), quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio.
quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicisamicis Zielinski: inimicis codd. tantum quantum mihi res publica permittitpermittet bk Halm cogitabo.
denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitisinvitis bk: convitis P1: convictis corr. P et rell. conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie meme Hcs all.: om. P et pler. prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberentdeberent Ernesti: debuerunt codd.: debuerint Heumann (cf. careremus § 5; valeret § 10), salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singulafacinora singula codd. praeter PBΣt (facinorum singula): facinora eorum singula Halm, qui et facinora singulorum coni.: (sc. generum) facinora Muell., quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendogerendo bςg, et mg. Σ: regendo rell. (de Dom. § 1), perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iisiis k: his rell. provinciarum rationem repetendoratione repetenda P1 all. (expetenda εe).
quamquam mihi, QuiritesQuirites Halm: quin (i. e. quir.) P all.: quam Gεe: om. Hbcs, maiorimaioris BΣ curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas.
odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi continericontineri scripsi, Garat. secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd. vel vetustate sedari; bene meritos nene Lg. 25, Kays., ante bene Halm: quin Hςs: om. P et codd. pler.: ut bene mer. Jeep colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittereremittere Garat.: repetere codd. utiqueutique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.: (rependere) verum neque Jeep necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudaturin eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum (meorum εe) apperte (P1: aperte corr. P et ita rell. utitur codd. praeter bς Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur Koch: non fere reprehenditur Madv.; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitaeAtque ... habet dissolvit om. k all.: cf. pro Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae k: et pecunia debita P et codd. pler., propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvitqui reddidit ... dissolvit ad imam paginam add. P2, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.
quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia sempiterna, nec tantum dumnec tantum dum scripsi: cum codd. praeter bks (non solum cum, ut est in edd. vett.) w (tum et cum) anima exspiraboexpirabo codd.: expirabit Madv. mea, sed etiam cum me vita defecerit, illavita defecerit illa scripsi: vita defecerit multa Madv., Muell.: ulla P et codd. pler. (cum nulla Gεe: cum mortuo bς vulg.) monumenta vestri in me benefici permanebunt. in referendareferenda bςs all.: e re publ. ferenda Jeep autem gratia hoc vobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam.
atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus eaea HGbςs: ex PBεet civitate videar quae suam dignitatem non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.