PRO REGE DEIOTARO AD C. CAESAREM ORATIO
cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa memulta me α, Prisc. K. iii. p. 369: me multa βγ perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. primum dico pro capite fortunisque regisregis Deiotari γ, quod ipsum, etsietsi αβa: si gh non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum.
deinde eum regem quem ornare anteaante CAVB cuncto cum senatu solebamsolebamus β (contra Mart. Cap. Rhet. L. p. 470) pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturberperturber γ. crudelis Castorcrudelis Castor C1Vβ: crudelis Castor est C2AH: crudelem Castorem γ, Madvig, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimendiscr. capitis γ adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebatdebeat γ, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelereet scelere β duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit.
fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebamcum verba audiebam om. DE, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non possetpossit CAV, eum accuset solutus.
perturbat me, C. CaesarC. om. Cα, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cumcum si D (ante ras.) g per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare.
moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticosdomesticos βa: om. Cαgh parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnisomnis mea β spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.
hanc enim, C. Caesarcausam C. Caesar β, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regiei regi aa: ei rei gh: regi β non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarumin regem Deiotarum αβa: in rege Deiotaro hg recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio.
quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.
sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio nequenec... nec β usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt.
iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectumadfectum Hγ: adflictum Aβ illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverantteque... cognoverant del. Madvig: teque cum huic iratum, tum sibi Eberhard, quodquecumque β apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiamet per clem. β tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tamtam del. Manutius (contra Prisc. K. ii. 93) in bellis neque in proeliis quam inin om. β (contra Prisc.) promissis et fide firmiorem. tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt.
cum facile orari, Caesar, tum semel exorariexorari γ soles. nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tumtum dett. aliquot: cum αβag: tantum h auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipseipse tamen β ita cum aah: itaque cum β: ita si cum g aetatis excusatione usus esset.
ita cum maximis eum rebus liberares, perparvamperparvam in amicitia add. α: inimicitiae add. γ: amicitiae add. β: ego delevi culpam relinquebas. itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus estprogr. est γ. is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illumquique cum illum β ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.
cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumptasumpta esse γ, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobisnobis αD: novis BEγ imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. in summo tamen timore quiescendum esseesse αβ: ut sibi esset (-se g) γ arbitrabatur. maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnisomnis αg: omnisque βa: omnis et h consularis—sic enim ei nuntiabaturei nunt. enunt. β—cunctum senatum, totam Italiam effusamesse effusam β. talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli verinulli veri nuntii γ subsequebantur. nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorumcertorum HBDE1: ceterorum AVE2γ hominum contra dignitatem tuam. quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eumleg. ad eum α: ad eum leg. βγ litteraeque venerunt.
ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quemin quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enimneque enim β, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illiuseius β fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tantoquanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibusomnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatusevocatus γ: vocatus αβ ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut adnon ut ad αa: non ad βh: non ut g insequentem, id est ad periculipericuli αBDa: -culum Egh, non ad victoriae societatem. itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit.
ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimumex civibus fid. γ et probatissimumet probat. om. γ (et prob. omnibus del. Garat.) omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterereuterere αDE: -ris B: -remini γ; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris.
is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi tete hoc loco hab. αβ, ante domi (domui a) γ, post suae Cassiod. ii. 543, Mart. Cap. Rhet. L. p. 468 suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicasiudices β, suspicari profectoprof. suspicari γ non potes. ut enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuiuscuius tantae a ferocitatis victorem orbis terraeterrae α: terrarum βγ non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animianimi om. α, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populosomnis socios, omnis lib. pop. γ, omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? quonamquonam BDg: quoniam Cαah: quomodo E ille modo cum regno, cum domocum domo om. γ, cum coniuge, cum carissimocarissimo CαDE: clarissimo Bγ filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato?
at, credo, haec homo inconsultus et temerarius non videbat. quis consideratior illo, quis tectiortectior CαD1: rectior D2BEγ, quis prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, nota constantia. cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non auditasit audita β est? quod igitur facinus nec in hominem imprudentemprudentem Cα caderetcaderet CHVγ: cadere A: cadere posset β propter metum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum esse confingitis?
at quam nonatque non γ modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! cum
inquitinquit Cα: in castellum (ex § 21) add. βγ BluciumBlucium Garat.: Reium Wagner: Luceium (Lucc. CH) codd. (cf. Strab. xii. 5. 2) venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerarimunerari Cα: -rare βγ constituerat. huc te e balneobalineo CA, ita § 21 CA (ter) et § 42 CH, prius quam accumberes, ducere volebat. erant enimibi enim erant β armati ut tequi te β interficerent in eo ipso loco conlocati.
en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. ego meherculesmehercule γ, cf. Mil. 85, Caesar, initio, cum est ad me itaita Müller: ista codd. causa delata, PhidippumPhidippum β: Philippum Cαγ medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, abab ipso β isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussuspercussus CHVβgh: perculsus Aa: medicum indicem subornavit; fingetfingit gh videlicet aliquod crimen veneni.
etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.
quid ait medicus? nihil de veneno. at id fieri potuit primumprimo β occultius in potione, in cibovel in cibo γ: del. Kayser; deinde etiam impunius fit quod, cum est factumquod cum est factum quicquid cum est Cα, negari potest. si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illiusillius a: illius quidem cett.: ille quidem Ernesti hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?
at quam festive crimen contexitur! tua te
inquit eadem quaequae semper β saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle.
quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfectare illo... perfecta CαBD: rex illo... perfecta re Eγ, continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineriretineri CA: retine H: retinere cett. magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illucilluc illuc istum C1: istum illuc H isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae AfricanusP. Afr. Cα inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regioregio gh: et Cα: et regio a: regio et β animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculosillum ante oculos β illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num quiquae (qua a)... qui CHβa: quid... quid AVg: ei quã... quid h (quid trepidationis coni Halm) tumultus, num quid nisi modestemodeste β: modo Cα: moderate γ, nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?
in posterum
inquit diem distulit ut, cum in castellumcastellum Luceium (Lucc. H) add. codd., ego delevi, cf. § 17 ventum esset, ibi cogitata perficeret.
non video causam loci mutandimut. loci β, sed tamen acta res criminose est. cum
inquit vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at te eadem tuaeadem tua Cαβ: illa tua g: eadem tua illa ah fortuna servavit: in cubiculoin cubiculum (-lo D1) te ire malle βa malle dixisti.
di te perduintperduint BD: -dunt CHVE: -dent A: -dant γ, fugitive! ita nonnon ita Cα modo nihili etnihili et scripsi: nihil sed D1: nequam et D2γ: om. αBE improbus, sed fatuus etimprobus et fatuus, sed etiam (eiam D1) amens β amens es. quid? ille signa aenea in balneoin balneo α: in insidiis (in sup. lin. in β) βγ posuerat, quae e balneo in cubiculum transiretransire (-ent AV) Cαgh: transferri βa non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. horum
inquit eram conscius.
quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebathaberet γ abab Cα: a βγ se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicareindicare Victorius: iud. CAV: uind. βah: diud. H?
et fratres meos,
inquit, quod erant conscii, in vinclavincla CαD: vincula cett. (ita l. 14) coniecitcoegit Cα.
cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?
reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuissein spec. semp. fu. Cαh: in spec. fu. semp. ag: semp. in spec. fu. β, cum a te animo essetesset animo β alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniislatroc. hostium γ tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.
at misit ad nescio quem Caeciliumad Caec. nescio quem β: sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. non quaero quam veri simile sitnon sit γ veri simile sit aut] verissiles itaut C: veris si lesit aut H: simile sit veri A aut nonnon ante habuisse del. Cardenus habuisse regem quosquos misisset β mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientesaudientes CαDag: obaud. h: obed. BE in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret.
addit etiam illud, equites non optimos misisse. credocredo gh: veteris credo (-es. Credo a) Cαβa (voc. veteris ex veri l. 15 repetitum videtur), Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. aitait etiam Cαa nescio quem ex eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.
alieno autem a te animo quo modofuit ante quo modo (quia a) add. γ? speravit, credo, difficilis tibi AlexandreaeAlexandriae mei fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, eiei om. β quem Asiae praefeceras nulla inin om. β re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque adetiam atque ad (ad om. V) aciem CHVag: etiam atque etiam A: etiam et ad om. β aciem praesto fuit.
secutum bellum est Africanum. graves de te rumoresrumores sparsi E2γ, qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animoanimo Cα: fuit add. β: erga te fuit add. γ, qui auctionatus sit seseque spoliarespoliare CHβ: exspol. AVa maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. at eo
inquit tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum: pereant amici, dum inimici una intercidant.
quod ille, si tibi essettibi esset Cα: esset tibi βγ inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuissetpotuisset et inposuisset C: et potuisset H: fort. et iure potuisset, regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?
quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudumin convivio nudumque AV saltavissese salt. C. quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illoin illo sunt β regiae a rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari regesreges CHVγ: regem Aβ non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animimagni animi CαBD: magnianimum σ: magnanimum Eh, largum, beneficum, liberalem: haehae CAVβh: haec Hag (cf. Phil. v. 8) sunt regiae laudes, illa privata est. ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetateaetate hic defic. gh (ex hoc loc. γ = aσ) cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.
multis ille quidemille quidem CHσ: quidem ille AVβa gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesqueamicitias res rationes om. Cα iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiametiam βa: om. Cασ optimus pater familias et diligentissimuset dil. dil. Cα agricola et pecuarius haberetur. qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?
imitari, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret. quibus ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cunctacuncta om. Cα iam aetateaetate Cα: exacta aetate BDγ: exacta E defecerant. itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere!
tumtum scripsi: cum codd. vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctorauctor Cασ: auctor fui BDa, post Pharsalicum autemautem om. BE proeliumpost Pharsal. aut. proelium del. Ernesti suasor fuissem armorum non ponendorumponendorum Cαa: depon. βσ, sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipseipsius β ardebat studio illius belli et patri satis faciendumfaciendum Cαa: fac. esse βσ arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandiaccus. etiam β licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdemeisdem Cα castris fuerit, etet ante non modo om. β non modo apud te sed etiamnon modo apud te sed etiam del. Halm a suis accusetur! vos vestra secunda fortuna, CastorCastor om. AV, non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?
sint sane inimicitiae, quae esse non debebant—rex enim Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit: quis tuum patrem anteante Cαa: antea βσ quis esset quam cuius genergener C2AVγ: genere C1Hβ esset audivit?—sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretisrepudiaretis (ex -itis D) β: -ritis Cαγ, tamen inimicitias hominum more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non expetere vitam, non capitis arcessere. esto: concedatur haec quoque acerbitatisacerbitatis CHVβa: acerbitas Aσ et odi magnitudo: adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur? servum sollicitare verbis, spe promissisque corrumpere, abducereabducere Cαa: adducere βσ domum, contra dominum armare, hoc est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in servitutein serv. βσ: et in serv. Cαa dominatus.
O tempora, o mores! Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum se esse dixisset, prendiprendi Cαa: apprehendi (adprendi D) βσ hominem iussit ad Scaurumque deduci. vide quid intersit, etsi inique Castorem cum Domitio comparocomparo βσ et Priscian. K. ii. 239: confero Cαa: sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. at semel iste est corruptusiste est corr. CHβσ: est corr. iste AVa a vobis.
nonne, cum esset perductusperductus CαDγ: productus BE et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est?
quae est ista tam impotenstam impudens BE, tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitateinhumanitate BE nostrae civitatis humanitatem inquinares?
at quam acute conlecta crimina! Blesamius
inquit,—eius enim nomine, optimi virinomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV: nom. opt. hominis β: nom. viri opt. γ nec tibi ignoti, male dicebat tibi—ad regem
inquitinquit om. unus cod. Halmii (cf. Phil. viii. 27) in invidia esse CαDa (in om. AD): invidiose BE scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.
nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.
solus, inquam, es, C. Caesar, cuius insolus... cuius in om. Cα victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberiliberi om. H in summa populi Romanipopuli Romani del. Halm libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimusducimus Cαγ: ducem vidimus E: vidimus ducem BD, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemusinvidimus β. nam si locus adfert invidiam, nullus estest Cασ: locus est βa ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in tein te Cα: a te βγ est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.
nihil a me arbitror praeteritumpraeteritum Cαa: praetermissum βσ, sed aliquid ad extremam partem causaeextremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um σ) causae partem βσ reservatum. id autem aliquid quidaliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm est? te ut plane Deiotaro reconcilietconciliet CH oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimaresexistimaret CH: existimarer A multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se quia se qui H: assequi cett. (C) in altera parte fuissetfuisset Cασ: potuisset βa ea sumeres non recusavit.
etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quamcum postea quam CAVβa: cum postea H: qui postquam σ a L. ScipioneL. om. C1β devictus est Lambin. devictus Tauro tenus regnare iussus estest CαDγ: esset BE, omnemomnem Garatoni: omnemque codd. hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hochoc Cαa: om. βσ se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustuleratsustulerat CH: distulerat AV: sustinuerat βa: subierat σ, hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem.
multa se arbitratur et peperisseet reperisse β ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatusest enim is orn. Cαa: enim his orn. est σ: enim est orn. β qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona solabona sola Cαa: sola bona βσ eisque Nohl: isque (hisque) codd. esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem.
haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptamaccept. refert β clementiae tuae.
quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. memini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum.
laboro equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuumbenefic. tuum β beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timeretimere iterum timere Lehmann incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore.
non debeo, CaesarCaesar Cαa: C. Caesar βσ, quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonamecquonam Gulielmius: et quonam CH: quonam A (e coll. mea) Vβγ modo dicendo misericordiam tuam commoveremovere CAH possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maximemaxime maxima Wesenberg eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.
quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confiduntse esse confidunt Cαa: esse confido BDσ: confido E. corpora sua pro salute regum suorum hi legatilegati Cαa: tibi ante regii add. β: post reg. σ regii tradunt, Hieras et Blesamius et AntigonusAntigonus BD2σ: Antigenus D1E: Artignus Cα: Antigronus a: Antiochus Probus K. iv. p. 27, Sacerdos ii. 40, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus DorylausDorulaus Cα, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati.
exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuamtuam Hβσ: suam CAVa scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto sepraesto se Cαa: se praesto βσ fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecumcum... tecum om. C1 sese om. Cα fuisse, cum illa muneramunera om. CH inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie.
quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.