Keyboarding
This pointer pattern extracts section
This pointer pattern extracts chapter
This pointer pattern extracts book
Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit.
Media illa tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus.
Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens.
Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe considere.
Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant.
Alexander quidem urbem destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros.
Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se scire inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros.
Ceterum ut circumsederi arcem et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipsis misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi.
Superveniunt deinde legati Atheniensium petentes, ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille non hos modo, sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito Persico bello.
Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus: pluribus vicis quam urbibus frequens tunc habebat nobilem quondam Midae regiam.
Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem.
Inter haec maria
Alexander urbe in dicionem suam redacta Iovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens.
Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.
Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.
Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum.
Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: Nihil,
inquit, interest, quomodo solvantur,
gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.
His talenta ad belli usum quingenta
Nondum enim Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.
Iamque ad urbem Ancyram ventum erat: ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat. Huic iuncti erant Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt.
Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur, inpetraverunt.
Calas huic regioni praepositus est, ipse adsumptis, qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit.
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus,
Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit.
Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant centum milia, in quis eques XXX inplebat.
Medi decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant.
Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipenibus
Armenii quadraginta milia miserant peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant additis equitibus mille Tapuris.
Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt.
A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.
His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.
At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: Verum,
inquit, et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc
Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt.
Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt.
Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent.
Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni artiora quam noctis sunt.
Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte.
Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque veritatis inpatiens hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium.
Ille ne tum quidem libertatis oblitus: Habeo,
inquit, paratum mortis meae ultorem: expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito
Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, аc vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.
Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis: cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat.
Anxium deinde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus.
Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.
Vetera
Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie, quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten moveri iubet.
Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere.
Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant.
Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus.
Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae virgae et albae vestes regentes equos adornabant.
Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata.
Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos Persae Inmortales vocant, ad decem milia. Cultus
Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat.
Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur.
Utrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne: hoc caerulea fascia albo distincta circumibat.
Currum decem milia hastatorum sequebantur: hastas argento exornatas, spiculo aureo praefixas gestabant.
Dextra laevaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur.
Intervallo deinde unius stadii matrem Darei, Sisigambim,
Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur: in his erant liberi regis et, quae educabant eos, spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis.
Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.
Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus:
agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
Interea Alexander Sabistamene Cappadociae
Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas
Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus .
Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem hostem aut prohibere aut opprimere potuisset:
nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae, quam a populationibus vindicare debebat. Ergo qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent.
Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur: quod cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit.
Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est.
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes, interfluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.
Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit.
Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas
Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit.
Iter vix quaternos capiebat armatos: dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant.
Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum: intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium.
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet.
At ille Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.
Mediam Cydnus amnis,
Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret: itaque veste deposita in conspectu agminis — decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis
Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
Expiranti similem ministri manu excipiunt nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat:
flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum.
Instare Dareum victorem, antequam vidisset hostem. Sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse.
Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum?
Rursus in ipsum regem misericordia versa illum florem iuventae, illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur.
Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevaratque rex oculos et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat, laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat.
Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi et tantam victoriam eripi sibi ex manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur.
Admissisque amicis pariter ac medicis: In quo me,
inquit, articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum
Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet.
Lenta remedia et segnes medicos non expectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere.
Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius.
Ergo pro se quisque precari coepere, ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium: inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis.
Quippe Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.
Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem
Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset — ita enim medicus praedixerat — aegre ferens.
Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit,
Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
Bibere perseverem? ut, si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro.
Diu animo in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat, subicit.
Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.
Quo viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus: tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere.
Ille epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit proiectisque amiculo et litteris ante lectum: Rex,
inquit, semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et venerabili ore trahi tuo.
Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant.
Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem аc plenum bonae spei fecit.
Itaque: Si di,
inquit, Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo velles, animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem:
hac epistula accepta tamen, quod dilueras, bibi. Et nunc crede me non minus pro tua fide quam pro mea salute esse sollicitum.
Haec elocutus dextram Philippo offert.
Atque ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tantae victoriae adpropinquantis admonere non destitit.
Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque expectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit.
Nec avidius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant velut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint.
Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur: nam cum praesto esset ubique fortuna, et temeritas in gloriam cesserat.
Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat. Et quae leviora haberi solent
quis ille vel ingenii dotibus vel animi artibus, ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat.
Iam Alexander viribus corporis receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum inposuit.
Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret: quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit.
Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis.
Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit, inde alteris castris ad oppidum Castabalum.
Ibi Parmenio regi occurrit: praemiserat ad explorandum iter saltus, per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat.
Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque desertam a barbaris ceperat. Inde progressus deturbatis, qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit.
Isson deinde rex copias admovit. Ubi consilio habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi
Quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur: Persas recentes subinde successuros. si laxius stare potuissent.
Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit.
Erat in exercitu regis Sisines Perses: quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat, secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur.
Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet: magno id ei apud regem honori fore.
Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit.
Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam fidem barbari.
Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.
Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotamiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur.
Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: ancipitem fidem et mercede venalem proditioni imminere et dividi non ob aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro:
nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros.
At Dareus, ut erat sanctus ac mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus?
Neminem stolidum consilium capite luere debere: defuturos enim, qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius suaserit.
Itaque Graecis nuntiari iubet, ipsum quidem benivolentiae illorum gratias agere, ceterum, si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum: fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi.
Trahendi vero belli vix ullam esse rationem: tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata
Ne dividi quidem copias posse servato more maiorum, qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint.
Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent.
Iam etiam valitudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes.
Haec magnificentius iactata quam verius. Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge ac matre. Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem.
Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit.
Nec dubitavere Persae, quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent: nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant.
Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare, quae vidissent, regi suo iussit.
Motis ergo castris superat Pinarum amnem in tergis, ut credebat, fugientium haesurus.
Vix fides habebatur: itaque
Sed dum speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucere coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet.
Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus — quod omni expetierat voto — in illis potissimum angustiis decernendum fore.
Ceterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur nec iniuria ex his, quae tribuisset sibi, quamque mutabilis esset, reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum.
Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum.
Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse: ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit.
Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant.
Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat.
Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido — quippe itineri quam proelio aptiores erant —, raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit:
alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.
Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret.
Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat: si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circumire ultimos hostium.
Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit:
quippe alii prae metu imperium exequi non audebant, alii frustra exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.
Acies autem hoc modo stetit.
In eodem Thymondas erat Graecis peditibus mercede conductis, triginta milibus, praepositus.
Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus xx milia barbarorum peditum habebat.
In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pedestris
Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum VI milia iaculatorum funditorumque antecedebant.
Quidquid in illis angustiis adiri poterat, inpleverant copiae, cornuaque hinc ab iugo, illinc a mari stabant, uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant.
In laevo, quod ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab utroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur.
Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati.
At iis, qui praemissi ab Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Thraecia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupaverant barbari.
At illi neque obstare venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant, eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod ne superne incesseretur, timuerat, praestitit.
XXX et duo
Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem sustulere clamorem.
Redditur et a Macedonibus, maior exercitus numero, iugis montium vastisque saltibus repercussus: quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt.
Alexander ante prima signa ibat identidem manu suos inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium.
Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam suo ductu profecti, inveteratae virtutis admonebantur:
illos terrarum orbis liberatores emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus iuposituros iugum.
Macedonum provincias Bactra et Indos fore. Minima esse, quae nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore, spolia totius Orientis offerri. gladio futurum opus: totam aciem suo pavore fluctuantem umbonibus posse propelli.
Victor ad haec Atheniensium Philippus pater invocabatur, domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum
Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos terramque poscentium, ut ne que fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditis.
Ab his templa minis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, foedera divini humanique iuris violata referebat. Illyrios vero et Thracas rapto vivere adsuetos aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam, non arma gestantem:
irent et inbellibus feminis aurum viri eriperent, aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu divitibus Persarum campis agrisque mutarent.
Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen strenue transfert.
Subductis deinde ex acie Thessalis equitibus praefectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod is imperasset, inpigre exequi.
Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non
Tum vero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent.
Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit.
At Macedones circa regem — et erant mutua adhortatione firmati — cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant adverso corpore vulneribus acceptis.
Inter hos Atizyes et Rheomithres et
Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis.
Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat.
Instabat fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant,
iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede prosternunt.
Equi pariter equitesque Persarum serie lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur: quippe in circumagendis equis illos Thessali inulti occupaverant.
cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis aut in victoria aut in fuga
At Graeci, qui in Darei partibus steterant, Amynta duce — praetor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga — abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt:
alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circumitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei.
Sed iam ilia quoque victor intraverat omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites, cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat.
Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur: ne corporibus quidem vis ac libido parcebat.
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur.
Tunc vero inpotentis fortunae species conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites ita tradito more, ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.
At in gremio anus aviae iacebant adultae duae virgines non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus invocantes.
Illaе suae calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat.
In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti. Tantulo inpendio ingens victoria stetit.
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit — quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio —,
cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat.
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse
Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat.
Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat:
veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum. indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet.
At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas.
Itaque, ut quae nec prohibere possent nee admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium.
Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur:
itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in regem officio inpigre
Leonnatus et vivere Dareum ait et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristina« fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est.
Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur.
Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat.
Is longe omnium amicorum carissimus erat regi: cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur. Et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat:
ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex: Non errasti,
inquit, mater: nam et hic Alexander est.
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse
Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere.
Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit.
Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur: virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent,
coniugem eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet.
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
Itaque Sisigambis: Rex,
inquit, mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris.
Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confíteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam saevitia vis esse testatum.
Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo Quam vellem,
inquit, Dareus aliquid ex hac indole hausisset!
Tum tabernaculo egressus.
At ille cum praecessisse se et Darei satrapam conperisse cognosset, veritus, ne paucitas suorum sperneretur, accersere maiorem manum statuit.
Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit.
Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua, cui, quae rex penes ipsum reliquisset, traderet. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit.
Ille e manibus custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi: felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit. Quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi fides habita non esset.
Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam —
Gaugabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tempestatis vim tolerare non possent — quippe et procella subito nivem effuderat, et humus rigebat gelu tum adstricta —, vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret.
Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem: qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem evehi.
At illi, qui sub oneribus erant, omissis his per metum capessunt fugam: armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.
Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum,
aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta
Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, ventum erat: feminae pleraeque parvos trahentes liberos ibant. Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna.
In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque — frater hie erat Darei — filia et coniunx Artabazi, principis purpuratorum, filiusque: Hystanes fuit nomen.
Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi.
Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles.
Summa pecuniae signatae fuit talentum II milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat. Praeterea XXX
Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito: quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat.
Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum quattuor milia: non segnius tamen ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset.
At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam Coelen vocant, praefecit.
Novum imperium Syri nondum
Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae, Strato, possidebat: quo in fidem accepto castra movit ad urbem Marathon.
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret: de regno aequo, si vellet, Marte contenderet.
Si saniora consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset.
In ea se fidem et dare paratum et accipere. Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit: Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade vastavit, cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniae et Graeciae bello.
Rursus Xerxes gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum inmanium barbarorum copiis venit: qui navali proelio victus Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret.
Philippum vero, parentem meum, quis ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniae spe sollicitaverant vestri? Inpia enim bella suscipitis et, cum habeatis arma, licemini hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti.
Repello igitur bellum, non infero. Et di
Et vincere et consulere victis scio. Quodsi te committere nobis times, dabimus fidem inpune venturum. De cetero, cum mihi scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo scribere.
Ad hanc perferendam Thersippus est missus.
Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus: is quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephaestionique permissum, ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur,
constitueret regem. Erant Hephaestioni duo hospites, clari inter suos iuvenes: qui facta ipsis potestate regnandi negaverunt quemquam patrio more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum.
Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis, quod alii per ignes ferrumque peterent: Vos quidem macte virtute,
inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset regnum fastidire quam accipere. Ceterum date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a vobis acceptum habere se regnum.
Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum
Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat.
Tum rege eo salutato alter ex his: Habitus,
inquit, hic vestis, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est. Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum: cape regis animum et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo accipis regnum, immo, hercule, propter quem.
Somnio similis res Abdalonymo videbatur: interdum, satisne sani essent, qui tam proterve sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex iisdem comitantibus in regiam pervenit.
Fama deinde, ut solet, strenue tota urbe discurrit : aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur.
Admitti eum rex protinus iussit diuque contemplatus : Corporis,
inquit, habitus famae generis non repugnat, sed libet scire, inopiam qua patientia tuleris.
Tum ille: Utinam,
inquit, eodem animo regnum pati possim! hae manus suffecere desiderio meo: nihil habenti nihil defuit.
Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdalonymi cepit. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam ex Persica praeda: regionem quoque urbi adpositam dicioni eius adiecit.
Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro
Hortatusque milites ad spem tantae rei docet Sabacen, praetorem Aegypti, cecidisse in acie: Persarum praesidium et sine duce esse et invalidum, Aegyptios semper praetoribus eorum infestos pro sociis ipsos, non pro hostibus aestimaturos.
Omnia experiri necessitas cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit, futura praesentibus videntur esse potiora. Igitur conclamant, duceret, quo videretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusium ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praetorem missum.
Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit. Ad cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque huc ipsi concurrunt ad delenda praesidia Persarum.
Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit castrisque positis victores ad populandos agros. Velut in medio positis bonis hostium cuncta agebantur:
itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.
Id consilium non ratione prudentius quam eventu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat.
Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant.
Antigonus, praetor Alexandri, Lydiae praeerat: qui quamquam plerosque militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque fortuna partium fuit: tribus proeliis alia atque alia regione commissis Persae funduntur.
Eodem
A Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus Persicae classis, pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit. Has quoque insulas praesidiis occupat, pecunia multat.
Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur, Graeciae quoque et Cretae arma commoverat.
Agis, Lacedaemoniorum rex, octo milibus Graecorum, qui ex Cilicia profugi domos repetierant, contractis bellum Antipatro, Macedoniae praefecto, moliebatur.
Cretenses has aut illas partes secuti nunc Spartanorum, nunc Macedonum praesidiis occupabantur. Sed leviora inter illos fuere discrimina unum certamen, ex quo cetera pendebant, intuente fortuna.
Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur auream donum legati adferebant commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant. Ille dona ut ab amicis accipi iussit benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit:
Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo
Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi vocent: ibi regem deo sacrum rite facturum.
Non tenuit iram, cuius alioqui potens non erat. Itaque: Vos quidem,
inquit, fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continenti vos esse. Proinde sciatis licet, aut intraturum me urbem aut oppugnaturum.
Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur.
At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant.
Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat. Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat. Muros turresque urbis praealtum mare ambiebat: non tormenta nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant, praeceps in salum murus pedestre interceperat iter: naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.
Inter quae parva dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum
Hortari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem forti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia ventura. Namque ea tempestate magna ex parte Punicis classibus maria obsidebantur.
Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt: ferreae quoque manus — harpagonas vocant —, quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.
Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur: idque omen in Macedonum interitum verterunt Tyrii.
Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas notaverunt, territoque rege Aristander, peritissimus vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte manaverit, urbi, quam obsidere destinassent, exitium portendere.
Alexander cum et classem procul haberet et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento videret fore, caduceatores, qui ad pacem eos conpellerent, misit: quos Tyrii contra ius gentium occisos praecipitaverunt in altum. Atque ille suorum tam indigna morte commotus urbem obsidere statuit.
Sed ante iacienda moles erat, quae continenti urbem committeret. Ingens ergo animis militum desperatio incessit cernentibus profundum mare, quod vix divina ope posset inpleri: quae saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur: exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere.
At ille haudquaquam rudis pertractandi militares animos speciem sibi Herculis in somno oblatam esse pronuntiat dextram porrigentis: illo duce, illo aperiente in urbem intrare se visum. Inter haec caduceatores interfectos, gentium iura violata referebat: unam esse urbem, quae cursum victoris morari ausa esset.
Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget, satisque omnibus stimulatis opus orsus est. Magna vis saxorum ad manum erat Tyro Vetere praebente, materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur.
Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus creverat, nondum tamen aquae fastigium aequabat,
nondum tamen aquae fastigium aequabat, cum Tyrii parvis navigiis admotis per ludibrium exprobrabant, illos armis inclitos dorso sicut iumenta onera gestare: interrogabant etiam, num maior Neptuno Alexander esset. Haec ipsa insectatio alacritatem militum accendit.
Iamque paulum moles aqua eminebat, et simul aggeris latitudo crescebat urbique admovebatur,
Multis ergo inpune vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere converterant. Et, quo longius moles agebatur a litore, hoc magis, quidquid ingerebatur, praealtum absorbebat mare.
Igitur rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent.
Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant. In Libano quoque Arabum agrestes inconpositos Macedonas adorti xxx fere interficiunt paucioribus captis.
Ea res Alexandrum dividere copias coegit et, ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit, ipse cum expedita manu Arabiam petiit.
Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.
At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant
At Tyrii, qui capere eos quam interficere mallent, natantium manus stipitibus saxisque lacerabant, donec debilitati inpune navigiis excipi possent.
Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodem die vehementior ventus motum ex profundo mare inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis verberatae laxavere se, saxaque interfluens unda medium opus rupit.
Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander.
Rex novi operis molem orsus in adversum ventum non latere, sed recta fronte direxit: ea cetera opera velut sub ipsa latentia tuebatur: latitudinem quoque aggeri adiecit, ut turres in medio excitatae procul teli iactu abessent.
Totas autem arbores cum ingentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis onerabant rursusque cumulo eorum alias arbores iniciebant, tum humus aggerebatur: superque alia strue saxorum arborumque cumulata velut quodam nexu continens opus iunxerant. Nec Tyrii, quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exequebantur.
Praecipuum auxilium erat, qui procul hostium conspectu subibant aquam occultoque lapsu ad molem usque penetrabant, falcibus palmites arborum eminentium ad se trahentes. Quae ubi secutae erant, pleraque secum in profundum
Aegro animi Alexandro nec, perseveraret an abiret, satis certo classis Cypro advenit eodemque tempore Cleander cum Graecis militibus in Asiam nuper advectis. C et XC navigia in duo dividit cornua: laevum Pnytagoras, rex Cypriorum, cum Cratero tuebatur, Alexandrum in dextro quinqueremis regia vehebat.
Nec Tyrii, quamquam classem habebant, ausi navale inire certamen: tris omnino ante ipsa moenia opposuerunt, quibus rex invectus ipse eas demersit.
Sed undique vis mali urguebat: mole intra teli iactum erant, classis moenia circumibat, terrestri simul navalique clade obruebantur. Quippe binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant, ut prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum capere poterant, distarent:
hoc puppium intervallum antemnis asseribusque validis deligatis superque eos pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleverant. Sic instructas quadriremes ad urbem agebant: inde missilia in propugnantes ingerebantur tuto, quia proris miles tegebatur.
Media nox erat, cum classem sic, uti
Tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriore vento concitatum fluctus ciere et inter se navigia conlidere. Iamque scindi coeperunt vincula, quibus conexae quadriremes erant, ruere tabulata et cum ingenti fragore in profundum secum milites trahere.
Neque enim conserta navigia ulla ope in turbido regi poterant: miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant. Quippe gubernatores alias imperare soliti tum metu mortis iussa exequebantur. Tandem remis pertinacius everberatum mare veluti eripientibus navigia classicis cessit, adpulsaque sunt litori lacerata pleraque.
Isdem forte diebus Carthaginiensium legati XXX superveniunt, magis obsessis solacium quam auxilium.
Quippe domestico bello Poenos inpediri nec de imperio, sed pro salute dimicare nuntiabant. Syracusani tum Africam urebant et haud procul Carthaginis muris locaverant castra. Non tamen defecere animis Tyrii, quamquam ab ingenti spe destituti erant, sed coniuges liberosque devehendos Carthaginem tradiderunt, fortius, quidquid accideret, laturi, si carissimam sui partem extra sortem communis periculi habuissent.
Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Macedonibus
quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo. Syracusis id simulacrum devexerant Poeni et in maiore locaverant patria multisque aliis spoliis urbium a semet captarum non Carthaginem magis quam Tyrum ornaverant.
Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur — quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur —, ac nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset.
Ceterum efficacior omni arte necessitas non usitata modo praesidia, sed quaedam etiam nova admovit. Namque ad inplicanda navigia, quae muros subibant, validos asseres funibus inligaverant, ut, cum tormento asseres promovissent, subito laxatis funibus inicerent.
Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant. Clipeos vero aereos multo igne torrebant, quos repletos fervida harena caenoque decocto e muris subito devolvebant.
Nec ulla pestis magis timebatur: quippe ubi inter loricam corpusque fervens harena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat
Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum
circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem, se posse vinci, reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves ad moveri iubet delectosque militum inponi.
Et forte belua invisitatae magnitudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fructibus adlevans semet utrimque conspecta est:
deinde a capite molis rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se mersit.
Utrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi profecto ruituram. Laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque: adeo victoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant.
Forte rex classem in diversam partem agi iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore: (??) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt
Prima e Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras eminens occurrit: quam ut conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa rostro icta est et illam invicem tenuit.
Iamque ea, quae non cohaerebat, libero impetu est vecta in aliud quinqueremis latus. Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi.
Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum . Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem, quae haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt. Confestim rex insecutus portum quidem intrare non potuit, cum procul e muris missilibus summoveretur, naves autem omnes fere aut demersit aut cepit.
Et digna prorsus spectaculo edidit: multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitavit. Quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium propemodum cohaerebat.
Iamque crebris arietibus saxorum
magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet.
His per praecones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant, parata saevientibus turba.
Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores — quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant — multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis Sidona devecti sunt.
XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt.
Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis: II milia, in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt.
Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur.
Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita
Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terrae — nam hoc quoque traditur — cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur.
Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.
Ne dubitaret, quod offerretur, accipere: numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem.
Vereri se, ne avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani аc puerili mente se efferret: nihil difficilius esse quam in illa aetate tantam capere fortunam.
Multas se adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque et Araxen et Choaspen, magna munimenta
et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes?
Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum.
Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit, Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis: in utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret.
Seque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam — quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem —, sed Persepolim, caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse.
Reges quidem haec invicem scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus.
Rex Hephaestione Phoenices
Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur: in eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent.
Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur.
Amphoterus et Hegelochus CLX navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus statuerant occupare,
sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis, qui res ad Macedones trahebant, rursus Apollonidi et Athenagorae, suarum partium viris, urbem cum modico praesidio militum tradit.
Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntаte. Nec fefellit opinio: namque inter et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem
cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athenagora vincti traduntur,
XII triremes cum suo milite аc remige, praeter eas XXX inanes et piratici lembi Graecorumque i n milia a Persis mercede conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suae.
Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis navibus ignarus omnium, quae apud Chium acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit.
Illi Pharnabazum quidem iam quiescere et non posse tum adiri, ceterum patere socio atque hospiti portum et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant.
Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur.
Hinc Macedones transiere Mytilenen. Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit. Deditis Macedones pepercerunt.
Duces ergo copiarum Babylon iam convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet.
Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus : siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant.
Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, quo sola id adsequi poterat, timebatur.
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide:
non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat : lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.
Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur.
Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare
Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret.
Ergo receptui signo dato postero die muros corona circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat.
Forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur.
Digna res visa, de qua vates consuleret: et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium ait augurio illo portendi: ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet.
Ille quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit.
Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa
Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit.
At barbarus gladio strenue i(??) dextram translato cervicem adpetiit regis. Qui exigua corporis declinatione evitato ictu in vanum manum barbari lapsam amputat gladio, denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, defunctus.
Sed, ut opinor, inevitabile est fatum: quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus evellit.
Plurimus deinde sanguis manare coepit omnibus territis, quia non, quam alte penetrasset telum, lorica obstante cognoverant. Ipse ne oris quidem colore mutato supprimi sanguinem et vulnus obligari iussit.
Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.
Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.
At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.
Oppidani ad pristinum fastigium moenium novum extruxere munimentum, sed ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare.
Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius
Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat.
Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine.
Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator: Non, ut voluisti,
inquit, morieris, sed, quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita.
Ille non interrito modo, sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem.
Tum Alexander: Videtisne obstinatum ad tacendum?
inquit, num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.
Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.
Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam ad conquisitionem novorum militum misit.
Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae,
Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.
Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae defectione quoque perterriti.
Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.
A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit.
Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit,
luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.
Haec Aegyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali
Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.
Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.
Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant:
nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat.
Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium.
Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,
quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu.
Caeli quoque mira temperies, verno
Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum. In meridiem versam Arabes spectant — Trogodytis cognomen est —: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit.
At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simos vocant. A septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa: quippe obsident litora et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant.
Incolae nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum.
Prima munitio tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant — hic quoque dei oraculum est —, ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant.
Est et aliud Hammonis nemus: in medio habet fontem — Solis aquam vocant —: sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat.
Quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt: umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus.
Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus:
Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur. Pater aeque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit.
Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia: adiecit, invictum fore, donec excederet ad deos.
Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem. Nihil amplius quaesierunt quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondent.
Vera et salubri aestimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit.
Iovis igitur filiuni se non solum appellari passus est, sed etiam iussit rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione,
corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt.
Sed haec suo quaeque tempori reserventur: nunc cetera exequi pergam.
inde ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandrea, appellationem trahens ex nomine auctoris. Conplexus, quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent, relictis Memphin petit.
Cupido haud iniusta quidem, ceterum intempestiva incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam invisere: Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum trahebat paene extra terminos solis.
Sed imminens bellum, cuius multo maior supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem quattuor milibus militum in praesidium regionis eius datis, claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet: XXX ad hoc triremes datae.
Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollonius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigrare Alexandream iussis novam urbem magna multitudine inplevit.
Fama est, cum rex orbem futuri muri polenta, ut Macedonum mos est, destinasse!, avium greges advolasse et polenta esse pastas:
Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector,
Itaque mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante — quippe in diversum evaserant alii — exanimatus est.
Amissi eius desiderio vehementer adflictus est repertumque corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae: vivum Samaritae cremaverant.
Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores.
Andromacho deinde Menona substituit adfectisque supplicio, qui praetorem interemerant, tyrannos, inter quos Methymnaeorum Aristonicum et Stesilaum, popularibus suis tradidit: quos illi ob iniurias tortos necaverunt.
Atheniensium deinde, Rhodiorum et Chiorum legatos audit: Athenienses victoriam gratulabantur et, ut captivi Graecorum suis restituerentur, orabant, Rhodii et Chii de praesidio querebantur.
Omnes aequa
Cypriorum quoque regibus, qui et a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est.
Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus — namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur — ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat bello utrumque in regem converse.
His conpositis Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicavit inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.
At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur.
Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt.
Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quae summa cura
equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus.
Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt: ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae.
Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille delectis praemisit.
Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.
Iam pervenerat Arbela, vicum ignobilem, nobilem sua clade facturus. Hic
Inde octoginta fere stadia progressus ad alterum amnem — Boumelo nomen est — castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, pennittitur: atque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi.
Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten pervenit. Quo pontibus iuncto equites primos ire, phalangem sequi iubet Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso perieulum sui facere.
Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta.
Igitur quarto decimo die praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.
Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad
Nee sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens. Itaque a celeritate, qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam appellant.
Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret.
Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippei cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant.
Rex monere, ut satis haberent arma retinere: cetera se redditurum. Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor.
Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est.
Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit. sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem
audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit.
Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit.
Insignis eo die pugna equitum et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit et obluctanti gladio caput dempsit. Quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.
Sed prima fere vigilia luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est.
Dis invitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere: in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi,
Pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet Aegyptiosque vates, quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent, expromere iubet.
At illi, qui satis scir.ent temporum orbes inplere destinatas vices lunamque deficere, cum aut terram subiret aut sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non edocent valgus:
ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque ilia deficiat, ruinam stragemque illis gentibus portendi, veteraque exempla percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse lunae ostendisset defectio.
Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus quam ducibus suis paret. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes.
dextra Tigrim habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant. Hoc ingressis iter speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt. Instructo igitur milite et conposito agmine antecedebat.
Sed Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant : quippe ubi explorari vera non possunt, falsa per metum augentur.
His cognitis rex cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium
Quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas, quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant.
Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe urente et populante eo terram festinandum erat, ne incendio cuncta praeciperet.
In rationem ergo necessitas versa est: quippe Mazaeus, qui antea per otium vicos incenderat, iam fugere contentus pleraque inviolata hosti reliquit.
Alexander haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat: itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur, ut regem aut interficerent aut proderent, dubitavitque, an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se benivolentiae ac fidei.
Sed Parmenio deterruit non esse talibus promissis inbuendas aures militum adfirmans: patere vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae.
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde
Id ipsum nuntians alius supervenit. Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei defuncto adsidens corpori, venit.
Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio.
In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem.
Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum.
Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.
E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus: Vultus,
inquit, tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium
Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?
Ad haec Tyriotes: Istud quidem procul abest,
inquit: quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita.
Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore: Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras?
Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret.
Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.
Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans: Videsne,
inquit, Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne expectaveris per deos, si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus et iuvenis?
Ille quaestioni corpus offer re, deos testes
Tandem ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado, capite velato diu flevit manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore reiecta ad caelum manus tendens: Di patrii,
inquit, primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor.
Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia
E quibus maximus natu: Dareum,
inquit, ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit.
Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris.
Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt?
Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit.
Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: pro tribus corporibus milia talentum auri precatur accipias.
Nisi
Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere, quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt.
Facilius quidem vincere quam tueri: quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.
tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus.
Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum auri permutaret.
Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur.
Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: Et ego,
inquit, pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc Alexander de paupertate securus sum et me non mercatorem memini esse, sed regem.
Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo.
Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.
Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit: Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae.
Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt.
Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis,
nempe obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt.
Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.
Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit,
Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.
Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit.
In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur agmen.
Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.
Mazaeus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit.
In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.
Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant.
Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens.
Hos aliae gentes ne sociis quidem satis notae sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat.
Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et, qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur.
Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen.
Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio Maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi.
His quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant.
Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat,
Quodsi percuisis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi,
Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare.
Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire.
Postero die Mazaeus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit.
Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.
Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat.
Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde
Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet.
Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat,
nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
Tum vero universa futuri discriminis facies in
ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant.
Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens.
Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et
At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent.
Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur.
Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat —: Latrunculorum,
inquit, et furum ista sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum votum unicum est fallere.
Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat.
Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate.
Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam
Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas.
Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti.
Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen.
Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit.
Non tamen quisquam
Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit.
Multa lux,
inquit, est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles.
Ad haec Alexander: Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?
signumque pugnae tuba dari iussit.
Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: Minime,
inquit, mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram:
nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.
Raro admodum, admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat: tunc utique nranimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: his Nicanor, Parmenionis films, praeerat.
In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus.
Haec dextri cornus facies erat. In laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec erat.
Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent.
Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos.
Adeoque aciem
His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent.
Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nee tamen ultimam aciem exinanirent.
Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat.
Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset.
Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant.
Emensis tot terras in spem victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praefereuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat.
Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exangues, armis suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum desperationis illorum maius indicium esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi.
Nomina modo vana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse:
numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina adferre. Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe locus esset, qui tales viros ignoraret.
Intuerentur barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos.
Nec postulare se, ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum: se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora: scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia.
Haec se fortibus viris dicere. Si qui dissimiles eorum
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens : Terrarum,
inquit, quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est:
hic dies imperium, quo nulla amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima virium parte cum hoste certavimus, in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna munimenta regni Tigris atque Euphrates erant.
Ventum est eo, unde pulsis ne fugae quidem locus est. Omnia tam diutino bello exhausta post tergum sunt: non incolas suos urbes, non cultores habent terrae. Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus.
Quod mearum fuit partium, exercitum, quem paene inmensa planities vix caperet, conparavi: equos, arma distribui, commeatus ne tantae multitudini
Cetera in vestra potestate sunt: audete modo vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite.
Hi vero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem
vanam exhaustam: nam Ultimi, quos locavit aversos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil praeter falcatos currus emisero.
Et bello vicerimus, si vicimus proelio. Nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos.
Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus.
Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est.
Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius.
Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget.
Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium,
.
Modo Graecis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit.
Ceterum, etiam si spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum in spem huius imperii genitum, principes, illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem in illo carcere amisi.
Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut Servitute, ut precario victu ipsos liberetis. An creditis aequo animo iis servire, quorum reges esse fastidiunt?
Video admoveri hostium aciem: sed, quo propius discrimen accedo, hoc minus iis, quae dixi, possum esse contentus. Per ego vos deos patrios aeternumque ignem, qui praefertur altaribus, fulgor em que solis intra fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum.
Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris
Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici possim, curru vehor nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum sive ignaviae fuero.
Interim Alexander,
Dareus quoque eodem suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alexandri cornu a latere invehi iuberet.
Ipse ante se falcatos currus habebat: quos signo dato universos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso impetu obtererent.
Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines.
Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos adpropinquantes vidissent.
Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo erat: propere igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet et, quid fieri iuberet, consuleret.
Ille audito Polydamante: Abi, nuntia,
inquit, Parmenioni, si acie vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos,
Proinde non est, quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno fortiter dimicet.
Interim barbari inpedimenta turbaverant caesisque plerisque custodum captivi vinculis ruptis, quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt.
Laeti, qui circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos hostis, ad ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique esse credebant et victores Persas ad praedam discurrisse.
Sisigambis hortantibus captivis, ut animum a maerore adlevaret, in eodem, quo antea fuit, perseveravit. Non vox ulla excidit ei, non oris color vultusve mutatus est: sedit inmobilis — credo, praecoqui gaudio verita inritare fortunam —, adeo ut, quid mallet, intuentibus eam fuerit incertum.
Inter haec Menidas, praefectus equitum Alexandri, cum paucis turmis opem inpedimentis laturus advenerat — est incertum, suone consilio an regis imperio —, sed non sustinuit Cadusiorum Scytharumque impetum: quippe vix temptato certamine refugit ad regem, amissorum inpedimentorum testis magis quam vindex.
Iam consilium Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi sua militem a proelio averteret, non inmerito verebatur: itaque Areten, ducem hastatorum — sarisophoros vocabant —
Inter haec currus, qui circa prima signa turbaverant aciem, in phalangem invecti erant : Macedones confirmatis
Vallo similis acies erat: iunxerant hastas et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et currus et propugnatores praecipitare coeperunt.
Ingens ruina equorum aurigarumque aciem conpleverat: hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione cervicum non iugum modo excusserant, sed etiam currus everterant, vulnerati interfectos trahebant, nec consistere territi nec progredi debiles poterant.
Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidam arma non omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent.
Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. Supervenere deinde a Dareo Bactriani pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt.
Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere: confirmatisque tandem animis ire in hostem iubet.
At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque periculum
Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat. Qui averso ei instabant, et ipsi ab Agrianis equitibus premebantur. Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.
Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant. Plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur.
Curru Dareus, Alexander equo vehebatur. Utrumque delecti tuebantur sui immemores: quippe amisso rege nec volebant salvi esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium.
Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus.
Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diu que circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit.
Certe vates Aristander alba veste indutus et dextra praeferens lauream militibus in pugnam intentis avem monstrabat haud dubium victoriae auspicium.
Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt.
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret: sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat,
dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equo — quippe plures fatigaverat — resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga.
Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat:
ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.
At in laevo Macedonum cornu —
Iamque abundans multitudine aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam.
Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi, qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro, eripi sibi victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi.
Interim ad Mazaeum superati regis fama pervenerat: itaque, quamquam validior erat, tamen fortuna partium territus perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus.
Thessalos equites ad se vocari iubet: Ecquid videtis,
inquit, istos, qui ferociter modo instabant, pedem referre subito pavore perterritos? Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna vicit.
Omnia Persarum caede strata sunt. Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?
Vera dicere videbatur, et spes languentis quoque erexerat: subditis calcaribus prorupere in hostem. Et illi iam non sensim, sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae, nisi quod nondum terga verterant, deerat. Parmenio tamen ignarus, quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos.
Mazaeus dato pugnae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu
Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat : quo traiecto dubitavit, an solveret pontem. Quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, ponte rescisso videbat hostis praedam fore.
Abeuntem, cum intactum sineret pontem, dixisse constat malle se sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.
Quis tot ludibria fortunae, ducum, agminum caedem multiplicem, devictorum fugam, clades nunc singulorum, nunc universorum, aut animo adsequi queat aut oratione conplecti?
Propemodum saeculi res in unum illum diem, pro! fortuna cumulavit. Alii, qua brevissimum patebat iter, alii devios saltus et ignotas sequentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine duce, armatis inermes, integris debiles inplicabantur.
Deinde misericordia in metum versa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis prostraverant corpora praeterfluentem aquam hianti ore captantes.
Quam cum avide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo resolutisque et torpentibus membris, cum supervenisset hostis, no vis vulneribus excitabantur.
Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius,
E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.
Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis: quippe ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt.
Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est,
re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant.
Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra. Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoria — quippe omnes hostes aut in fugam effusos
cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt.
Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto.
Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. Namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit.
Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen.
Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.
Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC desiderati sunt.
Ceterum hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti quam fortunae suae debuit: animo, non, ut antea, loco vicit.
Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summae rei videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit.
Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutas est.
Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset,
Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt:
Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.
Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.
Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in
quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectum dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.
Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat.
Quibus convocatis exponit haud dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset:
Id suis rebus tali in statu saluti fore: quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires haud aegre reparaturum.
Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi: usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta. Eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.
Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum.
At illе docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.
Igitur sive confirmatis eorum animis sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.
Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.
campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante.
Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt: 11 milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt.
Idem cum Mediam et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt.
Vicini maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam nam que ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt.
Alexander quartis castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.
Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis
Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit:
ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem, plures obviam egressi sunt.
Inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere disposais, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat.
Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur.
Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant: laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere.
Equites deinde Babylonii suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos
Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur.
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur.
Altitudo muri L cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXV stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est.
Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt — per LXXX stadia habitabatur —, nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi.
Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernae ingentem in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent.
Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit
harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur.
Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summu munimenti fastigium pervenit.
Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni.
Saxo pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt: super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur.
Et, cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est,
Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.
Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius.
Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt.
Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum — honos auribus habitus sit — ima corporum velamenta proiciunt. Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas.
Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae per XXIIII dies saginatus ad ea, quae sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset.
Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit,
D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas adiunctis peditibus suae gentis in milibus D, et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia advenerat cum trecentis octoginta equitibus.
Idem Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos adultos ad custodiam corporis. Quippe inter epulas hi sunt regibus ministri idemque equos ineuntibus proelium admovent venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque praefectorum et ducum haec incrementa sunt et rudimenta.
Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso cum septingentis Macedonum trecentisque mercede conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae praeessent, Meneta et Apollodorum relinquit. n milia his militum cum mille talentis data: utrique praeceptum, ut in supplementum milites legerent.
Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni, Sardium proditori, data est.
Ex pecunia deinde Babylone
His ita conpositis in regionem,
Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:
qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant — chiliarchas vocabant—tunc primum in nunc numerum copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia cesserant.
Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat.
Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus.
In disciplina quoque militari relicta a maioribus pleraque summa utilitate
Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu ex oriente haud satis exaudiebatur: ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu.
Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit.
Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna.
Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere.
Multi reges tantas opes longa aettur: quas una hora in externi regis manus intulit.
Consedit deinde in regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus
Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Illе indicat Da reum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse.
Subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam.
Rex Persidis finem aditurus Susa urbem Archelao et praesidium III milium tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est mille Macedonum aetate gravibus praesidere arcis custodiae iussis,
thesaurorum Callicrati tutela permissa, satrapea regionis Susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit.
Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum iis, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet — omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur —
admonerique iussit, ut, si cordi ei quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus: quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae
Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et: Mater,
inquit, hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: nostri decepere me mores.
Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt.
Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur.
Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.
Amne superato cum vnn milibus peditum et Agrianis sagittariisque atque Graecorum mercennariorum tribus milibus additis mille Thracum in regionem Uxiorum pervenit. Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit
Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo: quippe ultima pro fide experiri decreverat.
Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros.
Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati ac post solis occasum iter ingredi iussi.
Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut, qui turres admoverent, extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit.
Praerupta erant omnia saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen,
quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere nequierant —
Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit, magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege
Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens.
Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.
Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur: petere se, ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari.
Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.
Omni hac regione vastata tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV et abscisas, in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant.
Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi caederentur.
Ira igitur in rabiem versa eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant.
Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias coniecti exercitus angebat.
Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus, inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphyliam iter aperuerat: tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat quam reverti, qua venerat.
Itaque signo receptui dato densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet. XXX fuere stadia, quae remensi sunt.
Tum castris undique aperto loco positis non consultare
Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari, iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque.
Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet.
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.
Namque Persis ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens.
Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum: Medus ad mare ad meridiem versus — minor amnis eo, quem accepit — evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit, floribus vestiens.
Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe
Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet.
His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet, quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit: bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso.
Subit animum regis memoria oraculo editae sortis: quippe consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore.
Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps : evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse.
Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis.
Tum rex : Praedem,
inquit, me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces.
Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto cum peditibus, quis adsueverat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus м praecipit, ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis barbari credant ipsum regem in castris esse.
Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare se et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato
sin autem ipse hostem fefellissetet saltum occupasset, cum trepidantium barbarorum tumultum exaudisset, persequens tum regem id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis.
Ipse tertia vigilia silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo pergit ad demonstratum iter callium : tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum.
Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes quam sequebantur.
Nox quoque et ignota regio ac dux — incertum an satis fidus — multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam.
Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat: hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos, ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati.
Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit.
Medius erat dies et fatigatis necessaria quies — quippe tantundem itineris supererat, quantum emensi erant, sed
itaque refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit, ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago concursu cavata torrentium iter ruperat.
Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem.
Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat : nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat.
Tandem expectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri.
Quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit.
Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur.
Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit barbaris.
Undique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Ut opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est.
Nudi
Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et v milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans.
Sed a custodibus urbis exclusus consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque raptim agmine acto supervenit.
Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos: expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat.
Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim: relictis pedestribus copiis tota nocte vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit.
Vici erant in propinquo: quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit.
Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen inter pauca fortunae exempla memorandum regi occurrit. Captivi erant Graeci ad nn milia fere, quos Persae vario suppliciorum modo adfecerant.
Alios pеdibus,
Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat.
Ut vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit.
Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra — quorum nos pudeat magis an paeniteat, incertum est — ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus.
Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant.
Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena
Obsecro vos, olim vita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta!
Et quota pars nostri tot obire terrae potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes debiles, maiore membrorum parte mulcati tolerabimus scilicet, quae armatos et victores fatigarunt!
Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum an relinquimus?
Cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentia pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quae petimus? Inter hos latendum est,
Haec Euctemon.
Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere: Neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura calamitosos. Dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito: tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit.
Deos, quod ipsi numquam optare ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et, quidquid homines vel vita aestimant vel morte redimunt.
Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra,
Se certe rediturum ad penates et in patriam tantoque beneficio regis usurum: si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius esset.
Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo natura potior vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem.
C ad hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod ipse praestare cogitabat, petituros: Iumenta,
inquit, adsignari, quae vos veherent, et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Graeciam, praestabo, ne qui statum suum, si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem.
Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere vultus aut loqui audebant: tandem rege tristitiae causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio dixerat, respondit.
Atque ille non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit: denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.
Postero die convocatos duces copiarum docet nullam infestiorem urbem Graecis esse quam regiam veterum
Iamque barbari deserto oppido, qua quemque metus agebat, diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit. Multas urbes refertas opulentia regia partim expugnaverat, partim in fidem acceperat, sed urbis huius divitiae vicere praeterita.
In hanc totius Persidis opes congesserant barbari: aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad nsum, sed ad ostentationem luxus conparata.
Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat, qui pretiosiorem occupaverat praedam. Et cum omnia, quae reperiebant, capere non possent, iam res non occupabantur, sed aestimabantur.
Lacerabant regias vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat.
Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est : auro argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant, passimque obvii caedebantur,. quos antea pretium sui miserabilis fecerat.
Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberie in praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus
Tandem suos rex corporibus et cultu feminarum abstinere iussit. Ingens captivae pecuniae modus traditur, prope ut fidem excedat.
Ceterum aut de aliis quoquo dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum. Ad quae vehenda — namque ad usus belli secum portare decreverat — iumenta et camelos et a Susis et a Babylone contrahi iussit.
Accessere ad hanc pecuniae summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro praefectus eius Gobares tradidit.
Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem is apud Dareum habuerat. Magnaque excercitus parte et inpedimentis ibi relictis Parmeniona Craterumque praefecit.
Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen, quo intenderat, perseveravit.
Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant humanarum rerutque sine ullo
Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit: exemplum regis ceteri imitati sunt.
Tandem propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia et passim errantes pecorum greges repperere: et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis, qui comitari rugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt.
Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi. Nec in deditos gravius consultum.
Vastatis inde agris Persidis vicisque conpluribus redactis in potestatem ventum est in Mardorum gentem bellicosam et multum a ceteris Persis cultu vitae abhorrentem. Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et liberos condunt, pecorum aut ferarum carne vescuntur.
Ne feminis quidem pro naturae habitu molliora ingenia sunt: comae prominent hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt frontem: hoc et ornamentum capitis et telum est.
Sed hanc quoque gentem idem fortunae impetus domuit. Itaque tricesimo die, postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit.
Dona deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito dedit. Propemodum omnia, quae in ea urbe ceperat, distributa.
Hoste et aemulo regni reparante cummaxime bellum, nuper subactis, quos vicerat, novumque imperium aspernantibus de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae.
Ex his una, Thais, et ipsa temulenta maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: expectare hoc eos, quorum urbes barbari delessent.
Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur.
Rex quoque avidior vini quam patientior: Quin igitur ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?
Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit, tum convivae et ministri pelicesque.
Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit.
Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt.
Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium
Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes vastavere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae.
Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse: itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam.
Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse. maiores poenas Graecis Persas idaturos fuisse,
Postero die Lycio, itineris, quo Persidem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit: ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit. Peditum erant V milia, equites м: utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus Dareum persequi statuit.
Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae
XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga re gem ad ultimum invicta.
Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Bactrianorum.
Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus.
Consilio deinde advocato: Si cum ignavis,
inquit, et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem.
Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis.
Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis.
Fides vestra et constantia, ut regem me esse credam, facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant.
Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti.
Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et
Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi.
Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis.
Vobis si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem.
Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori.
Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis,
ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.
Nos vero,
inquit, pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus.
Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: Scio me,
inquit, sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit.
Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium
Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit.
Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:
saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.
Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis
Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: Pessimum,
inquit, mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?
strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent.
Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias, quibus praeerant, a cetero exercitu secedere iubent
Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur?
Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.
Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur.
Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium.
Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem.
Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit, ut cibum caperet animumque rebus adverteret.
At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus
Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam.
Inflabat inpios animos regio,
Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset.
Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum:
si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri.
Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi: Graecorum quoque fides timebatur.
Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
Interim, qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint.
Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem.
Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare, ut causam ipsorum tueretur precesque perferret.
Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum
Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est.
Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt.
Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.
Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis, ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent ad omne imperium suum parati et intenti.
Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat.
Diu ergo Patron cunctatus аc saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans, regem intuebatur.
Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit iussusque propius accedere sine interprete —
nam haud radis Graecae linguae Dareus erat — : Rex,
inquit, ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri.
Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem
Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, ' quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit.
Ille non ultra differendum ratus: Bessus,
inquit, et Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es fortunae tuae et vitae,
hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus.
Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat.
Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:
Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire, si salvum sese milites sui nollent.
Patron desperata
At Bessus occidendi protinus regis impetum cеpеrat:
Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri.
Purganti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius, quin vera deferrentur a Graecis: sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi.
XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, mi milia Patron habebat: quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri. Itaque praeoptabat inmerito quam iure violari.
Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit, Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam. Falli eos, qui proditionis ab eo praemium expectent: violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque.
Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant.
Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illud visurus, amplectitur perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit.
Tum vero custodiae eius adsueti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, clam armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia, quo discederent, non habebant, circumstantibus regem.
At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat. Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet.
Quem intuens: Ite,
inquit, consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita: ego hic legem fati mei expecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam : alieno scelere quam meo mori malo.
Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo, sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatii regem deplorare coeperunt.
Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur.
Varius ac dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis castris referebatur.
itaque citatis equis advolant sequentibus, quos ad ministerium sceleris delegerant, et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, conprehendi vincirique iusserunt.
Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac summis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectum inponitur.
Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt.
Artabazus cum iis, qui imperio parebant. Graecisque militibus Parthienen petebat omnia tutiora parricidarum comitatu ratus.
Persae promissis Bessi onerati maxime, quia nemo alius erat, quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis agmen eorum tertio adsecuti die.
Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant, ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset, custodes procul sequebantur.
Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi pergit strenue.
Tabas — oppidum est in Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum.
Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat.
Rex ducibus convocatis: Maximum,
inquit, opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus: in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium.
Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.
Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat.
Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit.
Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora anna portabant, ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret, pedestris acies erant.
Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi ultimis possent.
CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor: is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius
Hyrcaniam videri petituros: si festinaret sequi palan tes, superventurum. Dareum adhuc vivere. Strenuo alioqui cupiditatem consequendi transfuga iniecerat: itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis.
Iamque conspecti a barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant.
Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momen tum, pavidos in fugam avertit.
Illе deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt.
Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis.
Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituía, qua quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur: D tantum equites congregaverant se incerti adhuc, resistere melius esset an fugere.
Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte
Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat.
Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.
Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.
Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.
Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominisItaque te,
inquit, quisquis es mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum mandata per feras: nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est. Sed — si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint. At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant.
Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus: Ergo,
inquit, hanc etiam tantis calamitatibus extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.
Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit, incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem
Coeperant fugere victores et, donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum est.
Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit.
Undique
Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem.
Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere.
Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant:
Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat.
Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna.
Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus: spectabant ergo plures, quam inierant proelium, et, qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant.
Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit.
Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur.
Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: expertusque membra, an impetum
postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat ultro provocans hostem,
si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est. Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit.
Cecidere Lacedaemoniorum v milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius м: ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra.
Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus: sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti modus caperet, metuebat.
Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur suae demptum gloriae existimans, quidquid cessisset alienae.
Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit.
A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam
Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.
tempestiva convivia et perpotandi pervigilandique insana dulcedo ludique et greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem. Quem ille aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur.
Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco аc parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat.
Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querellas dolor, ipsius deinde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur.
Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen.
Inter quas unam
Ergo interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius geni tam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor.
Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant: itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi reveritus non dimitti modo captivam, sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet.
Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior.
XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant omnino: duodecim milia in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est.
Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio destinatus cohibebatur in vinculis: huic liberato satrapeam Mediae attribuit fratremque Darei recepit in cohortem amicorum omni vetustae claritatis honore servato.
Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverant, graves adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta plaga attinent.
Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro, sed ex Europae regione penetraverint.
Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse.
Discurrunt lymphatis similes in tabernacula et itineri sarcinas aptant: signum datum crederes, ut vasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem.
Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos: quorum equitibus singulis denarium sena milia cum data essent, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant.
Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque
nec sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris.
Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset:
numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo vulgi aures praepararent sibi. Satisque omnibus, quae in rem videbantur esse, conpositis vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit:
Magnitudinem rerum,
Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui,
ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cilciam,
Plures provincias conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti mihi quaedam ipsarum rerum multitudo subduxerit.
Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio.
Sed in novo et, si verum fateri volumus, precario imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet.
Fruges quoque maturitatem statuto tempore expectant: adeo etiam ilia sensus omnis expertia tamen sua lege mitescunt.
Quid? creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt? Vestris armis continentur, non suis moribus et, qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat.
Et adhuc sic ago, tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra
Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi.
Suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. Proinde aut, quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias.
Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum.
Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit.
Hune vos regnare patiemini ? Quem equidem cruci adfixum videre festino, omnibus regibus gentibusque et fidei, quam violavit, meritas poenas solventem.
At, hercules, si mox eundem Graecorum
Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt: plana omnia et prona sunt.
In ipso limine victoriae stamus. Pauci nobis fugitivi et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus.
Hoc perpetrate quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella suscipere et Bessi sceleri, non nomini suo irasci?
Nec rex moratur impetum tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis,
Erigyium inpedimenta
Ex ipsis radicibus montium Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit.
Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit. Per CCC stadia conditus labitur rursusque velut ex alio fonte conceptue editur et novum alveum intendit priore sui parte spatiosior —
quippe in latitudinem x et trium stadiorum diffunditur — rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit. Tandem in alterum amnem cadit: Rhidagno nomen est.
Incolae adfirmabant, quaecumque demissa essent in cavernam, quae propior est fonti, rursus, ubi aliud os amnis aperitur, existere: itaque Alexander boves, qua subeunt aquae terram, praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit, expulsa videre, qui missi erant, ut exciperent.
Quartum iam diem eodem loco quietem militi dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Dareum cum Besso interceperat, accepit, quarum sententia haec erat: se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi
Agitasse Dareum custodiam corporis sui contra ius fasque peregrino militi tradere damnata popularium fide, quam per ducentos et triginta annos inviolatam regibus suis praestitissent.
Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse. Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset.
Nihil esse miseris mortalibus spiritu carius: amore eius ad ultima esse propulsum.
Sed ea magis esse secutum quam optasse. In communi calamitate suam quemque habere fortunam. Si venire se iuberet, sine metu esse venturum. Non timere, ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo falli non solere.
Ceterum si, cui fidem daret, videretur indignus, multa exilia patere fugienti: patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit.
Nec dubitavit Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare, inviolatum, si venisset, fore.
Levis armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat.
Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium patens, quo terrae eius velut brachia excurrunt: media flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente.
Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi: et illos,
Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit: piscium in eo longe diversi ab aliis colores. Quidam Caspium, quidam Hvrcanium appellant: alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere.
A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat: idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam Oceanum cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua valle submittitur.
Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur: nullo tamen hoste obvio penetratum tandemque ad cultiora perventum est.
Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.
XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit seque et eos, qui post Darei mortem
Praefectum Tapurorum gentis, Phradatem, adduxerant: hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis.
Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Amminaspin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit.
Dextram venienti obtulit rex: quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat.
Comiter igitur exceptus: Tu quidem,
inquit, rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas: ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum.
Nonagesimum et quintum annum agebat.
Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit precatus, ut tam diu viverent, donec utiles Alexandro essent.
Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.
Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides
Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus.
Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur.
At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit. Ceteri, sicut constitueront, dicioni Alexandri ipsos se permittunt.
M et D milites erant, praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.
Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta: haec sola nec legatos miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex indignatus, si una gens posset efficere, ne invictus esset, inpedimentis cum praesidio relictis valida manu comitante procedit.
Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu erat: tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupaverant, barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur.
Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant: iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt, ea, quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant barbari.
Arbores
Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt: quippe alium alii quasi nexu conserunt. Qui ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram: itaque occulti ramorum velut laquei perpetua saepe iter cludunt.
Una ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus.
Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant.
Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis . — Bucephalam vocabant —, quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret.
Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hаc denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt.
Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam
Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens.
Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit: eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit.
Erat,
Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam.
Protinus facta potestas est veniendi ceteris iussis subsistere. Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens.
Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit.
Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent.
Interrito vultu regem Thalestris intuebatur habitum eius haudquaquam
Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes: feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri.
Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at ilia causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseveraba, ne se inritam spei abire pateretur.
Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.
Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur:
iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat.
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris
Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur.
Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam.
Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus.
Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur.
cummaxime vinci ipsos deditos alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui regem: victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei Satrapen factum.
Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est.
Igitur, ne in seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur.
Namque Bessus veste regia sumpta
Et cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis conferri iussit in medium.
Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit.
Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret.
Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam.
Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri persolveret, ipse contendit ad Bessum.
Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem
Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit.
Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt.
Praerupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant.
Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur.
XIII milia armata erant.
Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent, deinde, ut occurrebant in viae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura.
Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliud — ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus — subiciente animo.
Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam
ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est.
Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum.
Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat.
Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignis, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem.
Igitur Alexander turres admoveri iubet: ipsoque aspectu barbari territi e muris supinas manus tendentes orare coeperunt: iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit.
Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur.
Hаc manu adiecta adit Drangas:
Iam nonum diem stativa erant,
Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus.
Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus
suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.
Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.
Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem.
Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi.
Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret:
si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae.
Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos.
Alias deinde effeminatum et muliebriter
Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.
Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent.
Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim,
Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent.
Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte
Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet.
Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.
Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit.
Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet:
ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron erat ei nomen — super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat.
Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit.
Habeo te,
inquit, incolumem ex inpiorum manibus ereptum.
Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit.
Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque
At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo оpеriri conperta.
Rex identidem quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur.
Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam.
Quem intuens rex: Quod,
inquit, in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?
Ilium iam defecerat vox: itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur.
Cebalinus,
inquit, ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit: sed huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat.
Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire
Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:
cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur.
Haud facile dixerim, credideritne ei rex an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.
Advocato tum consilio amicorum,
Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine exposuit.
Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum.
Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: Utinam,
inquit, in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses!
Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi,
Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse.
At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi.
Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum.
Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo.
Haec Craterus.
Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressuras non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum?
ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium
Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni.
At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat.
In suo quemque periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere.
Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit.
ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit.
Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent.
Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet.
Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem
Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat.
Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: Vicit,
inquit, bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas.
Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.
Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset.
De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus — in pace erat vulgi —, et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas.
Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat.
Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique similis stetit, tandem recepto animo: Paene,
inquit, milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri
Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: Quanto,
inquit, maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo.
Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit.
Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit.
Fremitus undique indignantium
Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem silentio excepta est.
Tum rex: Qualis,
inquit, ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni
Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet: Philotas solus nihil timuit, nihil credidit.
O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret!
Subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora, quam capit, spirat.
Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos, parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse non possum.
Epistulam deinde Parmenionis interceptam,
Namque summa eius haec erat: Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae destinavimus, efficiemus.
Adiecitque rex sic esse scriptam, ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros.
At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, ilium tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita.
Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit.
Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem gratulari, quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui modum hominis excederet.
Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi. Videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram viliores mihi facerem.
Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios.
Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi.
Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci.
Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda
Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non possum, nisi vindicor.
Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti.
Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur.
Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam.
Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis futuros.
Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pignores ad cetera munia exequenda fecisset.
Tum
quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans.
Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat.
Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.
Iamque rex intuens eum: Macedones,
inquit, de te iudicaturi sunt: quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.
Tum Philotas: Praeter Macedonas,
inquit, plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus.
Tum rex: Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? Solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere.
Atque ita contione excessit. Verba,
inquit, innocenti reperire facile est,
Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream.
Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a praesente damnatus sum.
Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar.
Equidem, cuius criminis reus sim, non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit.
Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli?
Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat.
Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me
Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere, quid ceteri? Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno.
Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor.
Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui.
Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum?
Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et prodito tam alti quies somni?
Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos Furiae
non cogitato modo, nedum consummato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud
Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri.
Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret.
Timui, ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa.
Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire me quam incolumem esse: quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem?
At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellate sum, movere non poterat.
At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo, proditos esse nos, dissimulare non debui: Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit.
Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus?
Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem praefectum inpensius colui?
Mihi quidem obicitur, quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod
Non, mehercule, ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis.
Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc tamen occidor?
At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, vos me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis!
Scripsisse me haec fateor regi, non de rege
scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret.
Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium nominare, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur.
Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor.
Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus
Parnm est enim tot modo liberum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur.
Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent?
Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat.
Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt?
Ego ipse quotiens, quae audieram, detuli et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?
Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: Bene meritis non insidiari!
Philotas: Recte,
inquit, quisquis es, dicis. Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus.
Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent.
Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur.
Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.
Nunc eum Hammonem consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent.
Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.
Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant,
Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:
at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.
Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.
Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.
Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.
Et ille ultro: Quid cessatis,
inquit, regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid quaestione opus est? cogitavi, volui.
Craterus exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.
Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud
Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate:
sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur.
Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.
Et utroque inpetrato: Cratere,
inquit, dic, quid me velis dicere.
Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, indicaturus.
Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.
Ceterum: Pater,
inquit, meus Hegelocho quam familiariter usus sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis is fuit causa.
Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille:
Hunc igitur regem agnoscimus,
inquit, qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus.
Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem.
Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur.
Quis proavum huius Alexandrum, quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus est?
Hic quidem interfectoribus patris ignovit.
Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent.
Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium lentio esse tecturum.
Parmenioni vivo adhuc Dareo
Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentis sceleris expers sum.
Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur.
Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.
Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.
Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur,
Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum:
cum Patieris,
inquit, Demetrium mentiri rursusque me excruciari?
Calan vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est.
Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.
Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari.
Itaque dum anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam Philotae amicorum misericordia vana erat.
Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure
Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas.
Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus et ipsi Alexandrotam fidus, ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet.
Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem. Quis ille haud sane motus satisque prudens, otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo regiae praesto sint.
Quos ubi frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex
A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus:
tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat.
Igitur Alexander ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit.
Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt.
Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo
Igitur queritur olim sibi esse suspectas matris suae litteris, quibus esset admonitus, ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum iussisse vinciri.
Nam pridie, quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari. Fratrem vero, qui profugerit, cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam.
Nuper praeter consuetudinem officii specie amotis longius ceteris admovisse semctipsos lateri suo nulla probabili causa, seque mirantem, quod non vice sua tali fungerentur officio, et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse.
Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset.
Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum, ut refellant.
Productus deinde Antiphanes de equis
Si nihil,
inquit, interest regis, peto, ut, dum dico, vinculis liberer.
Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit.
Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: Qualiscumque,
inquit, exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos.
putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque: habitum etiam, in quote comitari solemus, reddidisti. Causam non possum us, fortunam timere desinemus.
Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari.
Ceterum etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro inputare quam animo.
Cum quid accidit tristius, omnes rei sumus: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus: parentes, liberi si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur,
quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est: ad omnes adfectus impetu rapimur. Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio: modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit.
Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et, quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita.
Utinam Philotas quoque intra verba peccasset! Proinde ad id revertar,
An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris?
Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit, ut ad Philotan decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus: is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus.
Si non propemodum in tua verba, at tui omnes te praeeunte iuravimus, eosdem nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu haberes.
Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt, sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt.
Quod igitur conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen.
Sed equos Antiphani non dedimus, et pridie, quam Philotas detectus est. Hie mihi cum Antiphane res erit. Qui si nos suspectus facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit.
Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis quam poscentis alienum.
Ceterum, rex, equos decem habui: e quibus Antiphanes octo iam distribuerat iis, qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar.
Nec infitias eo, liberi hominis animo locutum
At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit?
O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi.
Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, executus sum tuum imperium.
Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus
vi milia Macedonum peditum et DC equites adduxi: quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti.
Atque ille sane interritus: Nihil,
inquit, pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est causa, quod ego, quia profugi, suspectus sum.
At haec elocuto universa contio adsensa est: lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat.
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt.
Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum.
Moveratque iam Tum,
exclamat, demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes.
Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis.
Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.
Ille silentio facto: Et ipse,
inquit, Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor.
Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam.
Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus.
Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri
Et quam quam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans.
Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exanguem metu Polydamanta propius accedere iubet summotisque omnibus: Scelere,
inquit, Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego аc tu, quos amicitiae specie fefellit.
Ad quem persequendum puniendumque — vide, quantum fidei tuae credam — te ministro uti statui. Obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui.
Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi.
Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam a me, alteram Philotae nomine scriptam. Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit a filio inpressum,
Polydamas
Duo Arabes, quorum interim coniuges ac
Et priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri — praetor hic regius erat — quarta vigilia pervenit.
Redditis deinde litteris constituerunt prima luce ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt.
Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus — quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat — Polydamanta requiri iubet.
Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis: ea praecipue regum satraparumque voluptas erat.
Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset.
Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu
Parmenion vinculum epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.
Quibus Parmenion lectis: Rex,
inquit, expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.
Alteram deinde epistulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat: tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.
Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
Cleander primores eorum intromitti iubet litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur.
Igitur cognita regis voluntate non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis
Diu id negatum est Cleandri metu, ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit: ad regem caput missum est.
Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et ad omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior.
Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint,
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum.
Fere idem erant, quos alioqui rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum
Ita et agentium gratias et querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan — quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant —, sicut omnia alia felicitas regis excepit.
Nihil illis ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.
Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat. Cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque contra eum misit Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico: eos vi milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur.
Ipse LX diebus gentem Euergetarum ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata.
Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine — scriba is Darei fuerat — Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit. Sex milia Macednum erant et CC nobiles et v milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis.
Arachosiis datus Menon praetor nn milibus peditum et DC equitibus in praesidium relictis.
Parapanisadae appellantur, agreste hominum genus et inter barbaros maxime inconditum.
Locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant, Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit.
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit.
Ibi foramine relicto superne lumen admittunt. Vites
Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet. Obscura caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut,
In hac tum omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem.
Multos exanimavit rigor insolitus ni vis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut rursus ad surgendum coniti non possent.
A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat, quam ut ingredi cogerentur: tum demum vitali calore moto membris aliquis redibat vigor.
Si qui tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet.
Illi numquam ante in terris suis advena viso cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur, orantes.
Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens et alios, cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens. Nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in
Tandem ad loca cultiora perventum est commeatuque largo recreatus exercitus: simul et, qui consequi non potuerant, in illa castra venerunt.
Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo dividit:
Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso: a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit Armeniaeque montibus iungitur.
Sic inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt.
XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo x in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit.
Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus subactarum nationum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in nova urbe considere. Hauc quoque Alexandream incolae appellaverunt.
At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum
Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt.
Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur: socordia Darei crevisse hostium famam.
Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus.
Sibi placere in Sogdianos recedere: Oxum amnem velut murum obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent.
Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas: quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare.
Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse: et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum.
Erat
Is cum praefatus esset,
Quo accepto Gobares: Natura,
inquit, mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio hebetior est quam in alieno.
Turbida sunt consilia eorum, qui sibi suadent. Obstat metus, alias cupiditas, nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor: nam in te superbia non cadit. Expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere.
Magnum onus sustines capite, regium insigne: hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet.
Consilio, non impetu, opus est.
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur.
in His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. In vestibulo,
inquit, regiae tuae velocissimus consistit rex: ante ille agmen quam tu mensam istam movebis.
Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius.
Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus?
Alienum habes regnum, quo facilius eo careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare potest regnum et eripere.
Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, ignavus ne calcari quidem concitari potest.
Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat quoque acinacem — contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat.
Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat.
Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis
Siros vocabant barbari, quos ita sedlerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire non possint: in his conditae fruges erant.
In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam.
Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt.
Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum clarior est noctis umbra quam lux.
Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit.
Sed, qua mitior terra est, ingens
Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit nomen.
Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum.
Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem ostentans: Venit,
inquit, dies, quo aut victoria aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam.
Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero
Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret.
Praecipitatus ex equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed illе extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit.
Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt.
Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent.
Ipse Bessum persequens copias movit : cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus, praeferens occurrit.
Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat
Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit.
Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur.
Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est.
Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: ora visceraque penitus uruntur.
Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt: pigebat et consistere et progredi.
Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur.
Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere.
Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:
cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis,
Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit.
Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito : Nec solus,
inquit, bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum: vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.
Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera.
eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre.
Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.
At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat excercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat omne agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigilas egit.
Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos
His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit.
sed nullis mentis perfidia mitigari potest, quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.
Namque ut Alexandrum numen Oxum superasse cоgnovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt.
Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes : a semet occupatos esse et vinctos teneri.
Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus expetendi supplicii adduci eos iubet.
Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur: quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem
Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios, cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent.
Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt.
Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit,
Dum Bessum persequitur, perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant: Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant.
Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt
Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae sive originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium.
Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum, quid optimum factu esset, ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet, cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat:
phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere.
Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem, ut deicerent, fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium extaret.
Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur.
Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur: nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, adeo et Xerxi non potuerant prodere.
Tum Spitamenes: Et te,
inquit, et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi, eo modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus!
existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc solacio dignus est!
Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum: Cuius,
inquit, ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti?
Sed huius parricidi i mercedem falso regis nomine persolvisti tibi.
Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset: quippe, si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum.
Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent.
Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur: aves non ab alio quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere: namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet.
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens
Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum occiderat, ipse necaretur.
barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant: fundis sagittisque pugnam invadunt.
Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum.
Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie — quippe ex edito monte cuncta prospexerant —:
itaque postero die misere legatos ad regem. Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.
Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius : cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum.
Ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit.
Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam pro se quisque eques pedesque subire certabant: equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi
Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit.
Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est:
Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos barbarorum constabat: amis abstinebant nisi lacessiti, libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant.
Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent. Eidem mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret.
Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat: sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit.
milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a coercendo qui novaverant res, iussit accersi.
At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant: ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent.
Illi nec de fide nec de dementia regis ipsos dubitare respondent equitesque tendere extra munimenta urbis iubent : hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt.
Alexander haud secus, quam par erat, motus urbem corona circumdedit, munitiorem, quam ut primo impetu capi posset.
Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro : quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat.
Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit: itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit.
Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit: quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto iam eo ingemuit.
Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, non dum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.
Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium
Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit: LX stadiorum urbis murus fuit. Hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit.
Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munus — nam divisum erat — primus ostenderet.
Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.
Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos vocant, dividit, idem Asiam et Europam finis interfluit.
Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se vertit Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est.
Recta deinde regione saltum ultra Istrum iacentem colit, ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant, quae septentrioni propiora sunt:
Cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet.
Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis: Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant, ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat.
Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere: vix suos credere non simulari valitudinem.
Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre.
Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio et Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi.
Discrimen,
inquit, me occupavit
Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus, et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna: si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, revertemur:
si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae victoribus?
Fallitur, qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Unus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus.
Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse, una victoria subito committere?
At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possum us? Multa in nosmetipsos recident, quibus adhuc vicimus.
Fortuna belli artem victos quoque docet. Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper: hoc ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt.
Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri expectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur.
Manifesta est consilii mei ratio: sed, an permissuri sint mihi Macedones
Sed si me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad toleranda ista: aut, si iam adest vitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?
Haec quassa adhuc
Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum,
si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans: haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat.
Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet.
Qui ut venit, intuens eum: Non rex,
inquit, sed privatus clam, sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo.
Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio, ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari dixisse, quae dixeris.
Ille exanguis attonitoque Magni,
inquit, laboris, non inriti discrimen instare praedixi: nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat.
Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.
Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos.
Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.
Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.
Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat: ibi Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant.
Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit.
Menedemus undique inclusus, ne numero
Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat.
Sed cum unum omnes peterent, multis vulneribus exanguis Hypsiclem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram.
Hypsicles poterat quidem effugere, sed amisso amico mori statuit. Una erat cura, ne inultus occideret: itaque subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit et memorabili edita pugna obrutus telis est.
Quod ubi videre, qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit.
Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his, qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.
Ceterum cum
Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat, quanta hominum multitudo esset.
Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum.
Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi,
Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt.
Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.
Plura nec dici res desideravit nec rex dicere per valitudinem potuit. Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.
Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.
Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus: credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus moidicus habitus haudquaquam famae par videbatur.
Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata.
Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet : quae,
Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus: Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem,
rend="double; merge"Ab Europa petis Asiam, ex Asia transis in Europam: deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum.
Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora extirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas.
Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum robigo consumit. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido.
Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possumus nec imperare desideramus.
Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis et adversus inimicos.
Fruges amicis damus boum labore quaesitas, patera cum isdem vinum dis libamus, inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus. Sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum.
At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium, quas adisti, latro es. Lydiam
Quid tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius, quae non habes, cuperes.
Non succurrit tibi, quam diu circum Bactra haereas? Dum illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt. Bellum tibi ex victoria nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult.
Transi modo Tanain: scies, quam late pateant, numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus.
Scytharum solitudines Graecis etiam proverbiis audio eludi: at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur.
Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius. Inpone felicitati tuae frenos: facilius illam reges.
Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet: cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende.
Denique, si deus es, tribuere
Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti.
Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas. Inter dominum et servum nulla amicitia est: etiam in pace belli tamen iura servantur.
Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris: colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant: nos religionem in ipsa fide ponimus. Qui non reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius benivolentia dubites.
Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis: Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus, ultra Tanain terras usque ad Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera.
Haec barbarus.
Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sagittarum.
Post hos, qui tormenta intenderent, stabant et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur.
Ipse rex cum delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent.
Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant.
Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela.
Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spiculis perfnraretur.
Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desilire et turbatis
Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae.
Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant.
Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt.
Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis — namque equestris acies erat — capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit.
Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit.
Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat.
Sed Macedonas ira longius provexit: quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque м et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt.
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem
moverat eos regis non virtus magis, quam dementia in devictos Scythas. Quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen.
Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat.
Ipse Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso adiit Maracanda urbem. Inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat.
Itaque quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit.
Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat: itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit urique agros et interfici puberes iubet.
Ingens spatium rectae regionis est, per quam amnis — Polytimetum vocant incolae — fertur. Torrentem eum ripae in tenuem alveum cogunt, deinde caverna accipit et sub terram rapit.
Cursus absconditi
Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant: qui ubi per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt.
Admiratus est rex tanta magnitudine animi oppetere mortem revocari eos iussit, causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens.
Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent: nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes viri voto quoque expeterent,
carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tantam rex admiratus magnitudinem animi: Quaero,
inquit, an vivere velitis non inimici mihi, cuius beneficio victuri estis?
Illi numquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio.
Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, vitam, quam acciperent, pignori futuram esse dixerunt : reddituros, quandoque repetisset. Nec promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares: quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt.
Isdem fere diebus Ptolomaeus et Melanidas peditum IIII milia et equites м adduxerunt mercede militaturos.
Asander quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D equitibus venit. Totidem ex Syria Asclepiodorum sequebantur. Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC equites erant, miserat.
Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui.
Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor. Tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons: quem quia tarde notaverant, subito extitisse finxerunt, rexque ipse credi voluit, deum donum id fuisse.
Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est, duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem: modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium.
Haec omnia sita sunt in editis collibus. Tunc
Et cetera quidem pacaverat rex.
Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.
In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt.
Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi.
Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen — Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat.
Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut adhibitis, cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum, ut crederet Macedones etiam volare.
CCC,
inquit, pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant.
Illi praestantes et Vobiscum,
inquit, o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo.
Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant.
Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constitua, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quae ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate.
Evadite in cacumen: quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis: ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam.
Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem.
His animis
Rex circumvectus petram, qua minime asper аc praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt.
Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet,
Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera enisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur: mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum.
Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt.
Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quod convenerat signum: totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt.
Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli nunc internitente lucis
vocatumque Cophen, per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium inirent: sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit, qui ceperant verticem.
Cophes admissus suadere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet:
at is prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri.
Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu paucitatem eorum, qui a tergo erant, aestimare non poterant.
Itaque Cophen — nam trepidantes reliquerat — strenue revocant et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur.
Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit.
Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum
Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est, Artabazus in petrae regionisque, quae adpo sita esset ei, tutelam relictus.
Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat, ipse ceteris praeerat.
Sed non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt. Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui.
At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit.
Namque hostis in silvis — et erant forte campo iunctae — armatum
Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt.
Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt: quorum clade totius regionis finita defectio est.
Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit.
Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur.
Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur: ipsum regum quoque regem venturum ad eum pollicebantur.
Utraque legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit.
Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clusi.
Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perenuium aquarum fontibus amoenas: muris nemora cinguntur turresque habent venantium
Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit.
Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse.
Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat.
Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit.
Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra ) diximus, ortam esse crediderim.
Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum.
Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est.
Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum
Et Larnice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit.
Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri bus, qui sentiebant vera memorari.
Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam.
Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternation e acceperat, iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem: se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos.
Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem sol suam. Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes: nec adfuisse usquam Philippum.
Laude dignos esse, non qui Samotbracum initia viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent.
qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege,
quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent.
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
Hinc inter iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat.
Ceterum cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eo remittente magis exasperabatur.
Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thesbarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus.
Ad ultimum: Si moriendum,
inquit, est pro te, Clitus est primus: at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt.
Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae
Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atarrhias senex iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse.
Quomodo igitur Asiam totam cum istis iunioribus subegisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas.
Nihil ex omnibus inconsulte аc temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet.
Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso datam: hoc enim superbe saepe iactasse.
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere.
Clitus cum abstraheretur, ad pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat.
Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat.
Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit.
Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti.
Alexander rapta lancea ex manibus
Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant:
ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet.
Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius executurum.
Sed clausae erant aures obstrepente ira: itaque inpotens animi procurrit in regiae vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo necesse erat his, qui simul cenaverant, egredi.
Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat: cum rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas.
Et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit.
Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus: I nunc,
inquit, ad Philippum et Parmenionem et Attalum.
Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri,
Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae: vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo eliciebat.
Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet. Iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt.
Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia. Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.
Inter has preces tota nox extracta est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum stato tempore. Itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam.
Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos: neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum, vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique.
Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: Hanc,
inquit, nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est.
Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem
Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus.
Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet.
Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset.
Quam Clito ante destinaverat provinciam, Amyntae dedit: ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat.
Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat: sed, postquam regem adventare conpertum est,
pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti: tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant:
ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti: quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt.
Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt.
His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est.
Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimumcogitur, valido munimento saepserat. Praeterfluebat torrens amnis, terga petra claudebat:
hanc manu perviam incolae fecerant, sed aditu specus accipit lucem, interiora nisi inlato lumine obscura sunt.
Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas ac valida manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit. Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram admovit exercitum.
Ceterum interveniebat fluvius coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere:
caedi tamen arbores et saxa congeri iussit. Ingensque barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat excitatam molem subito cementes.
Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt.
At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum.
Et ipse quidem Sisimithres deditionem non abnuebat, ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium.
Itaque dimisso. internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit.
Revocatoque strenue Oxarte futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur.
Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat.
Rex equite praemisso, ac Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset.
Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit.
Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.
Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippum: Lysimachi erat frater tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae.
Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus est saepe equum suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur a rege, effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret.
Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit.
Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.
Deinde ne illo quidem adminiculo sustinente manibus regis exceptus est: inter quas conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis
Erigyius inter claros duces fuerat: quem extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra, cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est.
Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri clementiam expertus placaret, quem effugere non posset.
Tres adulti erant liberi ex eo geniti: quos cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum misereri vellet, orabat: et, quo efficaciores essent. preces, haud procul erat Alexander.
Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu.
Ceterum abire e conspectu iubet addito metu mortis, si se oculis eius obtulisset, et ad desiderium levandum noctes agere inter pelices coepit.
Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque rursus uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset: sibi mortem deditione esse leviorem.
At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset: de cetero futuram in viri potestate.
Spitamenes simulato captus
Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.
Ille protinus barbaram iussit admitti. Quam ut respersam cruore conspexit, ratus ad deplorandam contumeliam venisse, dicere, quae vellet, iubet.
At illa servum, quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit. Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus, quid occuleret, ostendit.
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat: ergo rex certior factus, humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit.
Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram, interfectus esset: contra facinus ingens aversabatur, cum virum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum per insidias interemisset.
Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor, Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.
quae Gazaca appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit,
tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce, nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt.
Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistere audebat:
cum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica et rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora,
Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat.
Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat.
Nec fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent.
Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant.
Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit, paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit.
Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa
Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat.
Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat: quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere.
Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, agnovit. Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit.
Quem intuens Alexander: Ecquid intellegis, miles,
inquit, quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.
Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum. Et promisso fides extitit.
Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum 11 milia adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt.
Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre perlaetus sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat.
Satrapes etiam eo, qui penes ipsum relinquebatur, tradito barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat:
id cum multa comitate celebraretur, introduci xxx nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbarie raro.
Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est.
Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse.
Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse: ne inferri nefas arbitrentur victi, matrimonii iure velle iungi.
Insperato gaudio elatus pater sermonem eius excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus —, quem divisum gladio uterque libabat.
Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent.
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva
Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.
Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit: quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur, in dicionem redegit.
Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta.
Periti militum res auro et ebore fulgere dicebant: itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit. CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur.
Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis,
iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum
Nec Macedonum haec erat culpa — nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus,
Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur. Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant.
Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit. Merita dein de percensuit: quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi.
Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset.
Quodsi
Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur.
Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: Si rex,
inquit, sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres.
Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt.
Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, numquam comitatur divinitas.
Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret.
Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere!
Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii
Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus.
Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit.
Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex iis mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat.
Itaque rex: Tu autem,
inquit, non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio?
Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.
Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram et, cum is pronus corruisset: Videsne,
inquit, idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?
Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.
Polyperconti quidem postea custodito diu ignovit: in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit.
Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia.
Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat. Per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant.
Idem acceptos ab agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti.
Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat.
Haec cоhors velut seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit: hinc habuere posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt.
Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est. Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit.
Ex eadem cohorte erat Sostratus, amore eius aniens: qui cum laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret.
Nec puerili impetu rem executi sunt: quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum, Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan placuit adsumi: per hos adiecti sunt Anticles et Aphthonius et Epimenes.
Ceterum agendae rei haud sane facilis
Itaque in permutandis stationum vicibus ceteroque apparatu exequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt.
Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex vescebatur, ut convivio egressum in cubiculum deducerent.
Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum: ludi etiam convivales extraxere tempus nunc laetantibus coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret.
Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere ipsorum post septimum diem reditura vice, nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem.
Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem laeti occasionem exequendi sceleris admotam: cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium, monuit.
Et ille per a ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit.
Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta:
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius
Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit.
Omnibus Philotae supplicium in oculis erat: itaque protinus inicit fratri manum et in regiam pervenit excitatisque custodibus corporis ad salutem regis pertinere, quae adferret, adfirmat.
Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero аc somno excitant regem. Ille paulatim mente collecta, quid adferrent, interrogat.
Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex.
Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus
Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callistbenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse.
Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque,
antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gratis adquievit.
Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit: atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt.
Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.
Stupentibus ceteris Hermolaus: Nos vero,
inquit, quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari.
Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem
Rex inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: Utor,
inquit, beneficio tuo et dico, quae nostris malis didici.
Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non e vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt.
Quibus tu egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras.
Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari.
Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege: quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent.
Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: Quam liberaliter,
inquit, pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest
Cur еnim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris.
Atqui nihil eum fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege.
Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres.
Persarum te vestis et disciplina delectant, patrios mores exosus es.
Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum, tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem.
Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum?
Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod
Haec Hermolaus.
Quam falsa sint,
inquit, quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit.
Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere.
Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores: servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus.
Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, non ignaris commemorare supervacuum est.
Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime, hercule, admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae.
Lyncestem vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a duobus indicibus litterisque suis convictum per triennium tamen distuli, donec vos postularetis, ut tandem debito supplicio scelus lueret.
Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus
Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confunduntur, vi opus est, ut vim repellamus.
Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis, mensas auro onerant, servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt.
At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Mihi quidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret.
Itaque militant vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur: beneficiorum gratia sempiterna est.
Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides
Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.
Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor.
An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit.
An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci.
Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere.
At nunc mones me, ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire, as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos
Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum: nunc Olynthio non idem iuris est.
Post haec consilium dimisit tradique damnatos
Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed haudquaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio.
Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa.
Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret,
India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem, quam recta regione spatiosa.
Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana
Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes.
Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem.
Uterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet,
saxis quoque inpeditus, quis crebro reverberatur: ubi mollius solum repperit, stagnat insulasque molitur. Acesines eum auget.
Ganges decursurum Iomanen intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur: quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt.
Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit: ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit.
Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues Reliquias iam sine nomine in mare emittat.
Multis
Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.
Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat.
Nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen: propter quod ignari rubere aquas credunt.
Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas aliis ignotos generat.
Elephantorum maior est vis quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet.
Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt.
Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit.
Ingenia hominum, sicut ubique, apud
Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent.
Capillum pectunt saepius quam tondent: men tum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent.
Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes,
inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt.
Regia auratas cоlumnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant.
Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes.
Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur.
Breviora
Feminae epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium invocantes deos.
Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda valitudo est: expectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit.
Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere.
Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est.
Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur.
Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae
Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.
Rex benigne exceptos sequi iussit isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum procedere et nagivia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus.
Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi.
Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit.
Iam supervenerat Craterus: itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis.
Ceterum, dum obequitat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est.
Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit.
Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt.
Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt.
Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se.
A Libero Patre conditos se esse dicebant: et vera haec origo erat.
Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum.
Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva.
Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia
Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset.
Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum.
Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
Itaque rationem belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non expectaverant hostem, omni clade perdomiti sunt.
Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit.
Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis
XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit.
Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra hutnore diluta.
Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant.
Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit:
et forte in suram incidit telum. Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata exequebatur.
Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire.
Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet,
Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est.
Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.
Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium.
Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum:
puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama.
vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset, aditum se monstraturum esse promittens.
LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, dimisit.
Leviter armatis dux datus est Myllinas, scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere.
Petra non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt.
Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis: ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur.
Ad manum silva erat: quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus se, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit.
duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit,
sed ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit, relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur.
Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant.
Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant.
Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant.
Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur.
Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis.
Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit.
Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt,
Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes:
tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris.
Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam.
Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt.
Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque.
Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est,
Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris
ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.
Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.
qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum.
Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur.
Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem.
Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander
Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis. Ceterum sine interprete non poterat conseri sermo: itaque adhibito eo barbaras occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios daretur fides.
Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae.
LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.
Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit.
Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat.
Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret.
Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus,
Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent.
Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis м.
Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut Stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus.
Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat.
Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.
Igitur
LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent.
Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant.
Par animus robori corporis et,
Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae.
Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo Stridore aures fatigabant.
Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.
Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia
Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi:
quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt.
Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum: sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt.
Qui effugerant hostem, aut impetu
Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere:
igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hosfium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret.
Per conplures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere
Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi.
Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem, ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitare de transitu.
Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna.
Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit. Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.
Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur.
Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.
At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.
Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum, quas praemisit, Spitaces, frater ipsius, summa virium in curribus:
senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos, aurigae erant ceteri haud sane inermes: quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant.
Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant.
Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos: Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit.
Iam undique pugna se moverat, cum ii, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum
Anceps id malum utrisque erat. Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur.
Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula,
pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem.
Post eos posuerat pеditem ac sagittarios et tympana pulsare solitos: id pro cantu tubarum Indis erat, nec strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis.
Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur.
Capitis etiam sanxerant poenam iis, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque converso. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit.
Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant, ipse Porus humanae magnitudinis prope modum excesserat: speciem magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur, tantum inter ceteras eminens, quanio aliis ipse praestabat.
Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen Tandem,
inquit, par animo meo periculum video: cum bestiis simul et cum egregiis viris res est.
Intuensque Coenon: Cum ego,
inquit, Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero, viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, iam invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem.
Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt : deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est et in suos acrius furit: in hostem enim imperio, in suos pavore agitur.
Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi a laevo cornu invehitur.
Phalanx quoque mediam Indorum
Quippe longas et praegraves, nisi prius in terra statuerunt arcum, haud satis apte et commode inponunt, tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur.
Ergo spreto regis imperio — quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit — totidem erant imperatores, quot agmina errabant:
alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant, nihil in medium consulebatur.
Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet.
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat.
Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam communis militem, emisit in beluas.
Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos. Phalanx quoque instare constanter territis coepit.
Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus.
Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum.
Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum erat — pedes amputare coeperunt.
Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omittebat.
cum Porus destitutus a pluribus tela multa ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur.
Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat.
Nec segnius belua instincta rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis.
Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit posito magis rege quam effuso.
Itaque, dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque se victori.
At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: Agnosco,
inquit, Taxilis fratrem, imperii regnique sui proditoris,
et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum: quod per medium pectus penetravit ad tergum.
Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit. Sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat: itaque sistit fugam
Iam Alexander consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi ex belua coepit.
Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque — ita enim instituti erant — demisere corpora in terram.
Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur.
Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus: Quae, malum,
inquit, amentia te coegit rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?
At ille: Quoniam,
inquit, percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti: neminem me fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires, nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi.
Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: Quod hic,
inquit, dies tibi suadet, quo expertus es, quam caduca felicitas esset.
Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna
Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx donavit ampliore regno, quam tenuit.
Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse vicisset.
Alexander tam memorabili victoria laetus,
cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos.
Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam: dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum, mare, inviseret.
Multa
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis: sermonis eius ignari Indi aliud lingua sua usurpant.
Rex duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat: ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est.
Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum.
Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.
Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae.
Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae.
Caeli temperies salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae large manant e fontibus.
Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri
Hinc per deserta ventum est ad flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens.
Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit obsidibusque acceptis Stipendium inponit.
Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent.
Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur : deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt.
Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt.
Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.
Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum
Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant.
Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt.
Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit.
Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.
Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur.
Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent.
Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis.
Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones, deseruissent urbem incolae an fraude se occulerent:
cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant,
pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit.
Horum vim ut ostenderet Alexandro, in consaeptum leonem eximiae magnitudinis iussit emitti et quattuor omnino admoveri canes. Qui celeriter feram occupaverunt: tum ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit.
Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedere: at ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.
Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nee subducere, quae accepi.
Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto.
Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.
percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit, excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum,
ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum — nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae dicerentur.
Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem.
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat:
relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat.
Et interdum dubitabat, an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes
Non idem sibi et militibus animi: sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.
Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hune maxime modum disseruit: Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata:
sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles fecerant Persae.
Nil umquam ad liquidum fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis.
Modo quis beluas offerentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam vero sustineri posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent.
Creditisne elephantorum greges maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal nec facile capiatur multo que difficilius mitigetur?
Atqui eadem vanitas copias peditum
Praeterea in ripa оmnе periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat. Ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram.
Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt: tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt.
Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit, an in milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros in fugam declinari?
Dein paucos aegre et incommode regunt: congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus, plus suis quam hostibus periculi inferre.
At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam.
Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt.
Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit:
Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nee hostium exercitus numero: vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete.
Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus: pervenimus ad solis ortum et Oceanum. Nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus.
Maiora sunt periculis praemia: dives eadem et inbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis, qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni, qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis.
Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicem contendimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis.
Cetera vobis imperavi: hoc unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis praecepi, quin primus me periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque Patrem, si invidia afuerit, aequabo.
Date
Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent: Nescio quid,
inquit, in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine mihi videor esse. Nemo respondet, nemo saltem negat.
Quos adloquor? quid autem postulo? Vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus.
Sed solus quoque ire perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis: inveniam, qui desertum a vobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri.
Mori praestat quam precario imperatorem esse. Ite reduces domos! ite deserto rege ovantes! Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam.
Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant.
Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur, paulatimque liberius dolor egeri coepit manantibus
Tandem universa contione effusius flente Соеnus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere significans se loqui velle.
Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti — ita enim regem adloqui mos est —, hortari coeperunt, ut causam exercitus ageret.
Tum Coenus: Dii prohibeant,
in quit, a nobis inpias mentes! Et profecto prohibent: idem animus est tuis, qui fuit semper, ire, quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen. Proinde, si perseveras, inermes quoque et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel antecedimus.
Sed si audire vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis.
Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas capere poterat, inplevimus.
Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt. Paene in ultimo mundi fine consistimus. In alium orbem paras ire et Indiam quaeris Indis quoque ignotam. Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura, quam sol videt, victoria lustres.
Digna prorsus cogitatio animo tuo, sed altior nostro. Virtus enim tua semper in incremento erit, nostra vis iam in fine est.
Intuere corpora exanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus
Quoto cuique lorica est? quis equum habet? Iube quaeri, quam multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique supersit ex praeda. Omnium victores omnium inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus.
Hunc tu pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant de industria barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex mendacio intellego.
Quodsi adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est: qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum voluit esse natura.
Cur circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est? Hic quoque occurrit Oceanus. Nisi mavis errare, pervenimus, quo tua fortuna ducit.
Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium
Ut
Iamque et alii duces praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur.
Ille nee castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus: itaque inops consilii desiluit ex tribunali claudique regiam iussit omnibus praeter adsuetos adire prohibitis.
Biduum irae
Hinc repetens, quae emensus erat, ad flumen Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset.
Iam in aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat. Quis distributis vetera cremari iussit.
Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis summo in aedificanda classe amborum studio usus.
Oppida quoque duo condidit: quorum alterum Nicaeam appellavit, alterum Bucephala, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem.
Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussis secundo amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens,
hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: aegros relictos esse cepisse sedem, quam ipsi obtinebant.
Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia.
Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit.
XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat: quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat.
Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant.
Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat: delebant incolae urbem, hostes defendebant. Adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat.
Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse e*t navigiis circumvectus arcem. Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur.
Ceterum
Itaque cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt. Sed ministeria eorum hinc aestu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur.
In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur.
Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis:
ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque vis humana esse poterat, admota est, ut fluctus, qui se invehebant, everberarentur.
Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit.
Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia
At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt:
Gangen amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum.
Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit.
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant.
Concessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset.
Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris: ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio inmortalitatem famae daturos. Paterentur se ex India redire, non fugere.
Omnis multitudo et maxime militaris mobilis impetu effertur: ita seditionis non
Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus: iubent eum ducere dis secundis aequareque gloria, quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit.
Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere cоnatus.
Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed — haud traditur, metune an oborta seditione inter ipsos — subito profugerunt barbari certe et avios montes et inpeditos occupaverunt.
Quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit.
Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi.
Rex Demophontem — is namque vates erat — intuens: Si quis,
inquit, te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit.
Et cum ille ita prorsus futurum respondisset:
Censesne,
inquit, tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse
Nec diutius, quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Augusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat.
Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans:
nam ipse eminus ex turribus petebatur, nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor vicit: quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem.
Sed festinando morabantur auxilia. Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas: quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt.
Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.
Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus.
Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet: itaque stans init pugnam. Et, ne circumiri posset, fortuna providerat.
Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria regem protegentes, obiecerat: huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex
Nam cum comminus unum procul tot manas peterent, nemo tamen auderet propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant.
Pugnabat pro rege primum celebrati nominas fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum.
Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant.
Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant.
Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam — namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant — ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret.
Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit.
Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit.
Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur,
postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet.
Tandem Peucestes
Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit.
Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes eum. E quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit:
Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebabatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes.
Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum: in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat.
Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt.
Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo
Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes, sed ipse scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit.
Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent.
Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur.
Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus.
Lacrimantem eum ae metu et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: Quid,
inquit, quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas?
An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?
At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corporis
Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi.
Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere.
Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit confessus omnes unius spiritu vivere. Nec prius recesserunt, quam conpertum est somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.
Secundo deinde amne defluxit aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur.
Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem.
Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium,
Ille sollicitas, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur, num hostium recens nuntiaretur adventus.
At Craterus, cui mandatum erat, ut amicorum preces perferret ad eum: Credisne,
inquit, adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis?
Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat: tu nos praestabis invictos.
Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus oblitus tot civium animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest?
Eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde nisi te reduce nulli ad penates suos iter est.
Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares, etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et adversis solacium maius.
Tuo vero capite ignobilem vicum emi, quis ferat non tuorum modo militum, sed ullius gentis barbarae civis, qui tuam magnitudinem novit?
Horret animus cogitationem rei, quam paulo ante vidimus. Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset.
Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Universos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id, quod ne admitteret, praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo esse viles tibi.
Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus: temet ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi.
Eadem fere Ptolomaeus et similia his ceteri. Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti suae id est publicae parceret.
Grata erat regi pietas amicorum: itaque singulos familiarius amplexus considere iubet altiusque sermone repetito:
Vobis quidem,
inquit, o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vi tam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim.
Ceterum non eadem est cogitatio eorum, qui pro me mori optant, et mea, qui pridem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico. Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere
Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis expectare obscuram et ignobilem senectutem. Quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo, diu vixi.
Orsus a Macedonia imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito, Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, alium orbem aperire mihi statui.
Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria,
Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare.
Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit?
Di faveant, maiora adhuc restant. Sed ita nostra
Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis.
Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo: hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse me mementote.
Ac tum quidem amicos dimisit. Ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.
Quippe occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae quasi tuta neglegentius adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant.
Athenodorus erat princeps eorum, qui regis quoque nomen adsumpserat non tam imperii cupidine quam in patriam revertendi cum iis, qui
Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus conparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in convivio occidit.
Postero die contione advocata Bito nitro insidiatum sibi Athenodorum plerisque persuaserat: sed aliis suspecta erat fraus Bitonis, et paulatim in plures coepit manare suspicio.
Itaque Graeci milites arma capiunt occisuri Bitonem, si daretur occasio: ceterum principes eorum iram multitudinis mitigaverunt.
Praeter spem suam Biton praesenti periculo ereptus paulo post est insidiatus auctoribus salutis suae. Cuius dolo cognito et ipsum conprehenderunt et Boxum.
Ceterum Boxum protinus placuit interfici, Bitonem etiam per cruciatum necari. Iamque corpori tormenta admovebantur, cum Graeci — incertum, ob quam causam — lymphatis similes ad arma discurrunt.
Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, omisere veriti, ne id facere tumultuantium vociferatione prohiberentur.
Illе, sicut nudatus erat, pervenit ad Graecos, et miserabilis facies supplicio destinati in diversum animos repente mutavit, dimittique eum iusserunt.
Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege attributas reliquerunt, revertit in patriam. Haec circa Bactra et Scytharum terminos gesta.
Ei se dedere ipsos, urbes agrosque referebant, per tot aetates inviolatam libertatem illius primum fidei dicionique permissuros: deos sibi deditionis auctores, non metum: quippe intactis viribus iugum excipere.
Rex coasilio habito deditos in fidem accepit stipendio, quod Arachosiis utraque natio pensitabat, inposito: praeterea milia et D equites imperat. Et omnia oboedienter a barbaris facta.
Invitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari convivium iussit. C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem virium iam et regi pernotus et gratus. In vidi malignique increpabant per seria et ludum saginati corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium imirent, oleo madentem praeparare ventrem epulis.
Eadem igitur in convivio Corratas Macedo iam temulentus exit probrare ei coepit et postulare, ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate vel de illius ignavia iudicaturum.
Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam
Ingens vis militum, inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clipeum hastamque — sarisam vocant — laeva tenens, dextera lanceam gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus:
Dioxippus oleo nitens et coronatus laeva puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem praeferebat.
Ea ipsa res omnium animos expectatione suspenderat: quippe armato congredi nudum dementia, non temeritas videbatur. Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit. Quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit.
Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere, cum occupatum conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in terram ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti inposuit stipitem intentans elisurusque eo victum, ni prohibitus esset a rege.
Tristis spectaculi eventus non Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime quia barbari adfuerant: quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse querebatur.
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex conposito subducitur, ministrique, quasi amisissent, quod amoverant, regem adeunt.
Saepe minus est
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret: eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum secundo amne devehitur.
Inde Sambagras adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia: has copias currus D sequebantur. in duces spectatos virtute bellica elegerant.
At, qui in agris erant proximis flumini — frequentes autem vicos maxime in ripa habebant — ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant.
Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currant furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.
His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris fuerat.
Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur, intravit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit.
Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis urbi eorum praesidium inposuit.
Inde per silvas ad asperam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit.
Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem. Sed antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant: per quarum ruinas Macedones evasere in arcem. Qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur.
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis
Barbarie simile monstri visum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.
LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.
Rursus Musicani defecerunt: ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem expectare se iusserat, repetit.
Quarto deinde die secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno imo erat Sambi. Nuper se ille dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas.
Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si fugere eos crederet.
Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga verterunt: quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC
Sed non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit: quippe barbari veneno tinxerant gladios. Itaque saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitan poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent.
Barbari autem speraverant incautum
Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice eius ortum constabat.
Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat.
Ob haec regi an popularibus carior esset, dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur.
Quippe non levior illis Ptolomaei fuit cura quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri.
In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset:
colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul erat requisita — vulneri inposuit, protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est.
Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt.
itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti.
Ducibus deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.
Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere:
navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari. Quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur: unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas.
Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi.
Laetus ille hortari nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terrae ab illis capi: ne naturam quidem longius posse procedere: brevi incognita nisi inmortalibus esse visuros.
Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere.
Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama
Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat : ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris.
Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur.
quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere videbantur, identidem intumescens mare et in campos paulo ante siccos descendere superfusum.
Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo a attoniti recurrunt.
Sed in tumultu festinatio quoque tarda est. Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos aptari prohibebant,
consederant, quidam enavigare properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliae a navium inconsulte ruentes non receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur.
Clamor hinc expectare, hinc ire iubentium dissonaeque voces numquam idem atque unum tendentium non oculorum
Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat nec imperium a territis inconpositisque servari.
Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes non unius exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen.
Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus, qui antecedentes turbaverant: iurgantium ira perveniebat etiam ad manus.
Iamque aestus totos circa
Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae: cum subito novus et pristino maior terror incutitur.
Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis.
Miles nec egredi in terram nec in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, expectans. Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare.
Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et
Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset.
Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare navigia, mox totis campis inundatis etiam inpulit classem.
Plaususque militum nauticorumque insperatam salutem inmodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant.
Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit evectusque os eius CCCC stadia processit in mare tandem voti sui compos. Praesidibusque et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
Hinc adversum flumen subit classis et altero die
Oleum remedio fuit. Leonnato
Interim et urbes plerasque condidit et Nearcho atque Onesicrito nauticae rei peritis imperavit, ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent.
Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se, nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est.
Quinto hinc die venit ad flumen: Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit: quam emensus in Horitas transit. Ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est.
Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt: maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii.
Ipsa solitudo
Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur.
Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum — namque sola ea arbor gignitur — ubique rimantes.
Et cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant. Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio.
Famem deinde pestilentia secuta est. Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant: manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat.
Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent.
Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant: sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa.
Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in
Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit; qui iuberet camelis cocta cibaria adferri, aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit.
Nec cessatum est ab his. Itaque fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertili regio est: in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmare!
Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse.
Praeposito igitur regioni Sibyrtio — namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo — in Carmaniam ipse processit.
Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est: quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret,
Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta, as restituit.
Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultum: quippe haud procul a Perside aberant non pacata
Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam pompam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus sive bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato.
Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa.
Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque: alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur: item vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis.
Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset: mille, hercule, viri modo et sobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt.
Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.
Hunc apparatum carnifex sequebatur:
adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
Isdem fere diebus Cleander et Sitalces et cum
V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur.
Nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium. Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant, virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant.
Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris fecerat.
Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem dederat.
Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam
Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae: numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum.
Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit.
Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat.
Haud multo post Nearchus et Onesicritus,
Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.
Cetera incolis crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari:
esse haud procul a continenti insulam palmetis
Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa.
Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os adpellerent classem: inde adverso amne Babylona subituros.
Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere
Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est.
Igitur Mesopotamiae praetoribus imperavit ut materia in Libano monte caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas navium ponere: septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent.
Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex
Igitur Philippo substituit Eudaemonem — dux erat Thracum —, Abisaris regnum filio eius attribuit.
Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat.
Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.
Ceterum tanta benignitas barbaro causa mortis fuit. Nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi,
nullum honorem habuit admonitusque a quibusdam Bagoam Alexandro cordi esse respondit, amicos regis, non scorta se colere nec morís esse Persis, mares ducere, qui stupro effeminarentur.
His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus clam struxit, monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset.
Interim,
Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior: reus enim in secreto agebatur latentis periculi ignarus. Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.
Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.
Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat — quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit.
Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: Quid mirum,
inquit, est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?
Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum condita esse cum Cyro.
Hinc ilia benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret.
Concitaverat iam animum in iram, cum ii, quibus negotium idem dederat,
Antequam accusari se suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: Audieram,
inquit, in Asia olim regnasse feminas: hoc vero novum est regnare castratum!
Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem.
Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda:
scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat,
humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi, hostibus victis regna reddiderat:
ad ultimum vitae tantum ab semetipso degeneravit, ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.
Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito
Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia quidem tumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander punita insolentia satraparum quorundum, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum iniecerat. Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt. Qua re cognita litterae ad omnes Asiae praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent, dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod propter ipsius amicitiam olim a Philippo eiectus solum verterat, inter fidissimos habebat et post Mazaei mortem satrapeam Babyloniae attribuerat thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evasit. Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos. Nam a populo inperito et mobili per homines inprobos et venales omnia se muneribus conseculurum existimabat.
His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet Athenas protinus petiturus.
Quod consilium clam agitanti litterae redduntur Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos: mox concilio plebis habito iussum urbe excedere ad Graecos milites pervenisse, navibus inde Cretam transvectum amico quodam auctore interemptum per insidias.
His laetus in Europam traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit.
Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque, quae extarent, restituere damnatis.
Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent.
Ceterum priusquam excerneret, quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites aes alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat et,
quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus, professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit et X milia talentum proferri.
Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus, tot divitissimarum gentium victor, plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia.
Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos.
Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant,
Quid haec,
inquit, repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe: rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis.
Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus praemissos subsequi statui.
Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur.
Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.
Tum ille: Non, hercule,
inquit, potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum.
Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi.
Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —, sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.
Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis
En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt! Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque gladiorum.
Hoc cultu nitentes vos accepi et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia — Imperium maximae terrarum parti inposui.
Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda.
Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt.
Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives!
Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege
Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me
Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu,
etiam cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros?
Sive nominis, quod gentes, quae sub regibus vivunt, reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos:
singulare certe ediderunt patientiae exemplum adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint, quod singuli magis oboedienter et pie facerent.
Nam cum postero die prohibiti aditu fuissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseveraret irasci.
At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum,
quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictae.
Luxu omni fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates: at, hercules, munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis et, cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis.
Hoc ego vero nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis: obsequium vero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris.
Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecum
in matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos tollere.
Mоx deinde cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et victoris excluderem.
Proinde genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite! Asiae et Europae unum atque idem regnum est, Macedonum vobis arma do, inveteravi peregrinam novitatem: et cives mei estis et milites.
Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui sub eodem rege victuri sunt.
Hаc oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Tersas satellites, Persas apparitores fecit. Per
Quousque,
inquit, animo tuo etiam per supplicia et quidem externi moris obsequeris? Milites tui, cives tui incognita causa et captivis suis ducentibus trahuntur ad poenam. Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta.
Amico animo, si veri patiens fuisset, admonebatur, sed in rabiem ira pervenerat. Itaque rursus — nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant — mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit.
Ne hoc quidem supplicium seditionem militum movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici. Offerre se corpora irae: trucidaret. Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati astantes, ut nuda et obnoxia poenis corpora admitterentur, fientes orabant. Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent. Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse. Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit. Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire professus est. Digna tamen res visa
maeror tamen circumstantium lectum eminebat. Quos ut rex aspexit: Invenietis,
inquit, cum excessero, dignum talibus viris regem?
Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est. Dimissoque vulgo velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit propiusque adsidere iussis amicis —
nam et vox deficere iam coeperat — detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hamm(??)nem ferri iuberent.
Quaerentibusque his, cui
Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent.
Suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur. Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso.
Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt. Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit:
ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni: Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant.
Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis.
Tum Macedones divinos
Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum.
Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices:
senes, debiles modo petita missione a iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis.
Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri.
Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur.
Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.
Ad Darei quoque matrem celeri ter perlata est: abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.
Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.
Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat: illa suam, ilia neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque.
Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum.
Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui.
Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est.
Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius: quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque,
quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus,
iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,
iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere,
sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.
Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat.
Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset.
Fatendum est tamen, cum plurimum
quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret.
Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.
Ceterum Babylone —
Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet.
Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum, et Perdicca:
Ego quidem,
inquit, anulum, quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi reddo vobis.
Ceterum quamquam
Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati.
Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu.
Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est: optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate.
Haec Perdicca.
Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse infitiari,
ceterum expectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire nec tempori eorum. Esse e Barsine filium regis: huic diadema dandum.
Nulli placebat oratio: itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere persevera bant. Iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho pervicacius tuente sententiam, cum Ptolomaeus:
Digna
inquit, quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen quoque Europam discere pigebit maiore ex parte captivi!
Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt?
Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit, stetur, duces praefectique cоpiarum his pareant.
Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset.
Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri.
Nec dubitare, quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat.
Itaque cunctatus diuque, quid ageret,
Nec di sierint,
inquit, ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat: homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus, quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est.
Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est, et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere?
Si, me dius fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem.
Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres.
Haec elocutus per medios anmatos erupit, et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.
Quid opus est,
inquit, armis civilique bello habentibus regem, quem quaeritis?
Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur
His auditis contio primo silentium velut iussa habuit, conclamant deinde pariter Arrhidaeum vocandum esse mortemque meritos, qui contionem sine eo habuissent.
Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset. Nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos.
Haud ambigue tum in eum, cui regnum destinabatur, ingessit probra: at, quae obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt.
Quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent.
Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam: et milites Philippum consalutatum regem appellant.
Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia.
Adiecit, ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum futuros in potestate regis geniti Alexandro.
Meleager — haud iniuria metu supplicii territus cum suis secesserat — rursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et filium ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potissimum crederent.
Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat.
Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant, imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis.
Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor: itaque revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur.
Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui
In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam: adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere nisi geni tum, ut regnaret.
Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet: DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors.
Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager ibat:
itaque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat. Sed, qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent.
Primus Perdicca arma deposuit, ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt.
Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis.
Sed Perdicca ne pеdites quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne
Rex patiebatur magis quam adsentiebatur: itaque Meleager silentium pro imperio habuit misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent. Isdem mandatum, ut occiderent, si venire dubitaret.
Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint.
Perdicca pueros equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret.
Postera die indigna res Macedonibus videbatur, Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant.
**** Atque ille seditione provisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit: ceterum non debere tumultuari eos: Perdiccam enim vivere.
Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii — quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico
Et pristina quidem regiae species manebat: nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant.
Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat, suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque solvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi.
Ubi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio.
His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse.
Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant.
Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur.
et de finienda discordia armisque ponendis.
Igitur a rege legatur Pasias Thessalus et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue: qui cum
His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus: Nihil,
inquit, seditione est opus: nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt.
Simul mementote rem esse cum civibus: quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est.
Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros.
Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem.
Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet.
Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet.
Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat.
Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.
Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella
Primum ergo conlisere vires, deinde disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit.
Proinde iure meritoque populus Romanus. salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit.
Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent.
Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quautam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium.
Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas.
Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse.
Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae.
Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae
Agit Meleager gratias amplexusque Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam conlaudat.
Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari: et probabilis causa videbatur praeterita discordia.
Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.
Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias —
quippe pro equitibus planities erat —, ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod aciem utramque divideret:
itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis
Stupebant inproviso malo pedites, nee plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi. Tutissimum ex praesentibus videbatur expectare potius quam movere fortunam.
Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit. Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nеc prohibente Philippo nec auctore:
adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit.
Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit,
sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne loci quidem religione defensus occiditur.
Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione erant:
Leomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam
Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret: solus hic detrectabat imperium.
Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent, decretum est: Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur.
Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus.
Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret.
Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii regione discreti.
Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere.
Septimus dies erat,
Et non alius quam Mesopotamiae regionis fervidior aestas existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur.
Fontes aquarum et rari sunt et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet, ignotus est advenis.
Traditum magis quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant.
Vigor quoque, qui constat ex spiritu, non dum destituerat vultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus: deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum solium et capiti adiecta fortunae eius insignia.
Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi.
Credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum.
Vim autem veneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci:
Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum.
Haec, utcumque sunt, credita eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit: regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit,
suboles dein de excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.
Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur.