Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-
tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene
senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-
verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
Festosque lusus et licentiam volgi,
Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires?
I
Hic est quem legis ille, quem requiris,
Toto notus in orbe Martialis
Argutis epigrammaton libellis:
Cui, lector studiose, quod dedisti
Viventi decus atque sentienti,
Rari post cineres habent poetae.
II
Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
Et comites longae quaeris habere viae,
Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
Scrinia da magnis, me manus una capit.
Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
Urbe vagus tota, me duce certus eris:
Libertum docti Lucensis quaere Secundum
Limina post Pacis Palladiumque forum.
III
Argiletanas mavis habitare tabernas,
Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
Ibis ab excusso missus in astra sago.
Sed tu ne totiens domini patiare lituras
Neve notet lusus tristis harundo tuos,
Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
IV
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
Terrarum dominum pone supercilium.
Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
Materiam dictis nec pudet esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
Illa fronte precor carmina nostra legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
Lasciva est nobis pagina, vita proba.
V
Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
VI
Aetherias aquila puerum portante per auras
Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
Quae maiora putas miracula? summus utrisque
Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
VII
Stellae delicium mei Columba,
Verona licet audiente dicam,
Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
Quanto passere maior est columba.
VIII
Quod magni Thraseae consummatique Catonis
Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
IX
Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
X
Petit Gemellus nuptias Maronillae
Et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
XI
Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
Iam defecisset portantis calda ministros,
Si non potares, Sextiliane, merum.
XII
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces
Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
Signat vicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
Gestatus biiugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
Quae par tam magnae non erat invidiae.
Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
Stantia non poterant tecta probare deos.
XIII
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
XIV
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
Cum prensus blando totiens a dente rediret
Et per aperta vagus curreret ora lepus.
Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
XV
O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
Si quid longa fides canaque iura valent,
Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
Et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris videas quae posse negari,
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Expectant curaeque catenatique labores,
Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
XVI
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
XVII
Cogit me Titus actitare causas
Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
Res magna est, Tite, quam facit colonus.
XVIII
Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
In Vaticanis condita musta cadis?
Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
Aut quid fecerunt optima vina mali?
De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
Et dare Campano toxica saeva mero.
Convivae meruere tui fortasse perire:
Amphora non meruit tam pretiosa mori.
XIX
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic quod agat tertia tussis habet.
XX
Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata
Solus boletos, Caeciliane, voras.
Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
Boletum qualem Claudius edit, edas.
XXI
Cum peteret regem, decepta satellite dextra
Ingessit sacris se peritura focis.
Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis
Et raptum flammis iussit abire virum:
Urere quam potuit contempto Mucius igne,
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
Si non errasset, fecerat illa minus.
XXII
Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
Frangere tam parvas non didicere feras.
Servantur magnis isti cervicibus ungues
Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus
Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
XXIII
Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris
Et dant convivam balnea sola tibi.
Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:
Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
XXIV
Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
Cuius et ipse times triste supercilium,
Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
Nolito fronti credere: nupsit heri.
XXV
Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
Et cultum docto pectore profer opus,
Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
Nec sileant nostri praetereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam
Teque piget curae praemia ferre tuae?
Post te victurae per te quoque vivere chartae
Incipiant: cineri gloria sera venit.
XXVI
Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
Solus: aqua totiens ebrius esse potes;
Nec consessorum vicina nomismata tantum,
Aera sed a cuneis ulteriora petis.
Non haec Paelignis agitur vindemia prelis
Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,
Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
Egerit et nigros Massica cella cados.
A copone tibi faex Laletana petatur,
Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
XXVII
Hesterna tibi nocte dixeramus,
Quincunces puto post decem peractos,
Cenares hodie, Procille, mecum.
Tu factam tibi rem statim putasti
Et non sobria verba subnotasti
Exemplo nimium periculoso:
Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
XXVIII
Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
XXIX
Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
Non aliter populo quam recitare tuos.
Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:
Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.
XXX
Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
Coepit quo poterat clinicus esse modo.
XXXI
Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines
Encolpos, domini centurionis amor,
Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
Quam primum longas, Phoebe, recide comas,
Dum nulla teneri sordent lanugine voltus
Dumque decent fusae lactea colla iubae;
Utque tuis longum dominusque puerque fruantur
Muneribus, tonsum fac cito, sero virum.
XXXII
Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:
Hoc tantum possum dicere, non amo te.
XXXIII
Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
Ille dolet vere, qui sine teste dolet.
XXXIV
Incustoditis et apertis, Lesbia, semper
Liminibus peccas nec tua furta tegis,
Et plus spectator quam te delectat adulter
Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
At meretrix abigit testem veloque seraque
Raraque Submemmi fornice rima patet.
A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
Numquid dura tibi nimium censura videtur?
Deprendi veto te, Lesbia, non futui.
XXXV
Versus scribere me parum severos
Nec quos praelegat in schola magister,
Corneli, quereris: sed hi libelli,
Tamquam coniugibus suis mariti,
Non possunt sine mentula placere.
Quid si me iubeas talassionem
Verbis dicere non talassionis?
Quis Floralia vestit et stolatum
Permittit meretricibus pudorem?
Lex haec carminibus data est iocosis,
Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
Quare deposita severitate
Parcas lusibus et iocis rogamus,
Nec castrare velis meos libellos.
Gallo turpius est nihil Priapo.
XXXVI
Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur
Qualia Ledaei fata Lacones habent,
Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
Quod pro fratre mori vellet uterque prior,
Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
'Vive tuo, frater, tempore, vive meo.'
XXXVII
Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,
Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.
XXXVIII
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
XXXIX
Si quis erit raros inter numerandus amicos,
Quales prisca fides famaque novit anus,
Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
Artibus et vera simplicitate bonus,
Si quis erit recti custos, mirator honesti
Et nihil arcano qui roget ore deos,
Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
Dispeream, si non hic Decianus erit.
XL
Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
XLI
Urbanus tibi, Caecili, videris.
Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,
Hoc quod transtiberinus ambulator,
Qui pallentia sulphurata fractis
Permutat vitreis, quod otiosae
Vendit qui madidum cicer coronae,
Quod custos dominusque viperarum,
Quod viles pueri salariorum,
Quod fumantia qui tomacla raucus
Circumfert tepidis cocus popinis,
Quod non optimus urbicus poeta,
Quod de Gadibus improbus magister,
Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
Quare desine iam tibi videri,
Quod soli tibi, Caecili, videris,
Qui Gabbam salibus tuis et ipsum
Posses vincere Tettium Caballum.
Non cuicumque datum est habere nasum:
Ludit qui stolida procacitate,
Non est Tettius ille, sed caballus.
XLII
Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?
Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'
Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.
I nunc et ferrum, turba molesta, nega.
XLIII
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati
Et positum est nobis nil here praeter aprum,
Non quae de tardis servantur vitibus uvae
Dulcibus aut certant quae melimela favis,
Non pira quae longa pendent religata genesta
Aut imitata brevis Punica grana rosas,
Rustica lactantes nec misit Sassina metas
Nec de Picenis venit oliva cadis:
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
A non armato pumilione potest.
Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
Ponere aprum nobis sic et harena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
Sed tu ponaris cui Charidemus apro.
XLIV
Lascivos leporum cursus lususque leonum
Quod maior nobis charta minorque gerit
Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
XLV
Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,
Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
XLVI
Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
Protinus et cessat debilitata Venus.
Expectare iube: velocius ibo retentus.
Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.
XLVII
Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
XLVIII
Rictibus his tauros non eripuere magistri,
Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
Nec nihil a tanta nobilitate refert.
Tutior in sola non est cum currit harena,
Nec caveae tanta conditur ille fide.
Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
Ad quae confugias ora leonis habes.
XLIX
Vir Celtiberis non tacende gentibus
Nostraeque laus Hispaniae,
Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
Equis et armis nobilem,
Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
Vadaveronem montibus,
Et delicati dulce Boterdi nemus,
Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi vadum
Mollesque Nympharum lacus,
Quibus remissum corpus adstringes brevi
Salone, qui ferrum gelat.
Praestabit illic ipsa figendas prope
Voberca prandenti feras.
Aestus serenos aureo franges Tago
Obscurus umbris arborum;
Avidam rigens Derceita placabit sitim
Et Nutha, quae vincit nives.
At cum December canus et bruma impotens
Aquilone rauco mugiet,
Aprica repetes Tarraconis litora
Tuamque Laletaniam.
Ibi inligatas mollibus dammas plagis
Mactabis et vernas apros
Leporemque forti callidum rumpes equo,
Cervos relinques vilico.
Vicina in ipsum silva descendet focum
Infante cinctum sordido.
Vocabitur venator et veniet tibi
Conviva clamatus prope.
Lunata nusquam pellis et nusquam toga
Olidaeque vestes murice;
Procul horridus Liburnus et querulus cliens,
Imperia viduarum procul;
Non rumpet altum pallidus somnum reus,
Sed mane totum dormies.
Mereatur alius grande et insanum sophos:
Miserere tu felicium
Veroque fruere non superbus gaudio,
Dum Sura laudatur tuus.
Non inpudenter vita quod relicum est petit,
Cum fama quod satis est habet.
L
Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
Dicatur quare non Taratalla mihi?
LI
Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
Scilicet a magnis ad te descendere tauris
Et quae non cernunt frangere colla velint.
Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
LII
Commendo tibi, Quintiane, nostros—
Nostros dicere si tamen libellos
Possum, quos recitat tuus poeta—:
Si de servitio gravi queruntur,
Adsertor venias satisque praestes,
Et, cum se dominum vocabit ille,
Dicas esse meos manuque missos.
Hoc si terque quaterque clamitaris,
Inpones plagiario pudorem.
LIII
Una est in nostris tua, Fidentine, libellis
Pagina, sed certa domini signata figura,
Quae tua traducit manifesto carmina furto.
Sic interpositus villo contaminat uncto
Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,
Sic Arretinae violant crystallina testae,
Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
Inter Ledaeos ridetur corvus olores,
Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,
Inproba Cecropias offendit pica querellas.
Indice non opus est nostris nec iudice libris,
Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
LIV
Si quid, Fusce, vacas adhuc amari—
Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici—,
Unum, si superest, locum rogamus,
Nec me, quod tibi sim novus, recuses:
Omnes hoc veteres tui fuerunt.
Tu tantum inspice qui novus paratur
An possit fieri vetus sodalis.
LV
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
Sordidaque in parvis otia rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
Et matutinum portat ineptus Have,
Cui licet exuviis nemoris rurisque beato
Ante focum plenas explicuisse plagas
Et piscem tremula salientem ducere saeta
Flavaque de rubro promere mella cado?
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
Et sua non emptus praeparat ova cinis?
Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
Vivat et urbanis albus in officiis.
LVI
Continuis vexata madet vindemia nimbis:
Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
LVII
Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
LVIII
Milia pro puero centum me mango poposcit:
Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
Laudaturque meam Phoebus in invidiam.
Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo
Bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.
LIX
Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
Inter delicias quid facit ista fames?
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
LX
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,
Esse tamen vacuo se leo dente putat.
Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
Alta iuvencorum volnera figet ubi?
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
Non nisi delecta pascitur ille fera.
LXI
Verona docti syllabas amat vatis,
Marone felix Mantua est,
Censetur Aponi Livio suo tellus
Stellaque nec Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
Nasone Paeligni sonant,
Duosque Senecas unicumque Lucanum
Facunda loquitur Corduba,
Gaudent iocosae Canio suo Gades,
Emerita Deciano meo:
Te, Liciniane, gloriabitur nostra
Nec me tacebit Bilbilis.
LXII
Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis
Et quamvis tetrico tristior ipsa viro
Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
Et dum Baianis saepe fovetur aquis,
Incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto
Coniuge Penelope venit, abi=t Helene.
LXIII
Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.
Non audire, Celer, sed recitare cupis.
LXIV
Bella es, novimus, et puella, verum est,
Et dives, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
Nec dives neque bella nec puella es.
LXV
Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
Et dici ficos, Laetiliane, iubes.
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
LXVI
Erras, meorum fur avare librorum,
Fieri poetam posse qui putas tanti,
Scriptura quanti constet et tomus vilis:
Non sex paratur aut decem sophos nummis.
Secreta quaere carmina et rudes curas,
Quas novit unus scrinioque signatas
Custodit ipse virginis pater chartae,
Quae trita duro non inhorruit mento.
Mutare dominum non potest liber notus.
Sed pumicata fronte si quis est nondum
Nec umbilicis cultus atque membrana,
Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam,
Non emere librum, sed silentium debet.
LXVII
'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.
In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?
LXVIII
Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
Naevia; si non sit Naevia, mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.
Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
LXIX
Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
Nunc ostendere Canium Tarentos.
LXX
Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
Transibis Vestae virgineamque domum;
Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
Plurima qua summi fulget imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
Nulla magis toto ianua poste patet,
Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
Ista, salutator scribere non potuit.'
LXXI
Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
LXXII
Nostris versibus esse te poetam,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi videtur Aegle
Emptis ossibus Indicoque cornu;
Sic quae nigrior est cadente moro,
Cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
Calvus cum fueris, eris comatus.
LXXIII
Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
LXXIV
Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
LXXV
Dimidium donare Lino quam credere totum
Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
LXXVI
O mihi curarum pretium non vile mearum,
Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;
Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
Inclinat varias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
Nil habet et magnum, sed perinane sophos.
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
Romanum propius divitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
Et steriles cathedras basia sola crepant.
LXXVII
Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.
Parce bibit Charinus, et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.
Sole utitur Charinus, et tamen pallet.
Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.
Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.
LXXVIII
Indignas premeret pestis cum tabida fauces
Inque ipsos vultus serperet atra lues,
Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
Decrevit Stygios Festus adire lacus.
Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
Aut torsit lenta tristia fata fame,
Sanctam Romana vitam sed morte peregit
Dimisitque animam nobiliore rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
Fama potest: huius Caesar amicus erat.
LXXIX
Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
Attale, ne quod agas desit, agas animam.
LXXX
Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
LXXXI
A servo scis te genitum blandeque fateris,
Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
LXXXII
Haec quae pulvere dissipata multo
Longas porticus explicat ruinas,
En quanto iacet absoluta casu.
Tectis nam modo Regulus sub illis
Gestatus fuerat recesseratque,
Victa est pondere cum suo repente,
Et postquam domino nihil timebat,
Securo ruit incruenta damno.
Tantae, Regule, post metum querellae
Quis curam neget esse te deorum,
Propter quem fuit innocens ruina?
LXXXIII
Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
Non miror, merdas si libet esse cani.
LXXXIV
Uxorem habendam non putat Quirinalis,
Cum velit habere filios, et invenit
Quo possit istud more: futuit ancillas
Domumque et agros implet equitibus vernis.
Pater familiae verus est Quirinalis.
LXXXV
Venderet excultos colles cum praeco facetus
Atque suburbani iugera pulchra soli,
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
LXXXVI
Vicinus meus est manuque tangi
De nostris Novius potest fenestris.
Quis non invideat mihi putetque
Horis omnibus esse me beatum,
Iuncto cui liceat frui sodale?
Tam longe est mihi quam Terentianus,
Qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non convivere, nec videre saltem,
Non audire licet, nec urbe tota
Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius vel illi.
Vicinus Novio vel inquilinus
Sit, si quis Novium videre non volt.
LXXXVII
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
Extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
Atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
Iam tollas et sis ebria simpliciter.
LXXXVIII
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
Labicana levi caespite velat humus,
Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
Quae cineri vanus dat ruitura labor,
Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
Non aliter cineres mando iacere meos.
LXXXIX
Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
Garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
XC
Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
Omne sed officium circa te semper obibat
Turba tui sexus, non adeunte viro,
Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos
Mentiturque virum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
XCI
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
Carpere vel noli nostra vel ede tua.
XCII
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
Nec curtus Chiones Antiopesve calix,
Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
Pasceris et nigrae solo nidore culinae
Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
Sed fodiam digito qui superest oculum:
Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedica, Mamuriane, satur.
XCIII
Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
Famaque quod raro novit, amicus erat.'
XCIV
Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
Iam cantas bene; basianda non es.
XCV
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
XCVI
Si non molestum est teque non piget, scazon,
Nostro rogamus pauca verba Materno
Dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
Et baeticatus atque leucophaeatus,
Qui coccinatos non putat viros esse
Amethystinasque mulierum vocat vestes,
Nativa laudet, habeat et licet semper
Fuscos colores, galbinos habet mores.
Rogabit, unde suspicer virum mollem.
Una lavamur: aspicit nihil sursum,
Sed spectat oculis devorantibus draucos
Nec otiosis mentulas videt labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
XCVII
Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
Et te patronum causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
XCVIII
Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
XCIX
Non plenum modo vicies habebas,
Sed tam prodigus atque liberalis
Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
Optarent tibi centies amici.
Audi=t vota deus precesque nostras
Atque intra, puto, septimas Kalendas
Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum,
Sed raptum tibi centies, abisti
In tantam miser esuritionem,
Ut convivia sumptuosiora,
Toto quae semel apparas in anno,
Nigrae sordibus explices monetae,
Et septem veteres tui sodales
Constemus tibi plumbea selibra.
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.
C
Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
Dici et mammarum maxima mamma potest.
CI
Illa manus quondam studiorum fida meorum
Et felix domino notaque Caesaribus,
Destituit primos viridis Demetrius annos:
Quarta tribus lustris addita messis erat.
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
Ureret inplicitum cum scelerata lues,
Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
Munere dignus erat convaluisse meo.
Sensit deficiens sua praemia meque patronum
Dixit ad infernas liber iturus aquas.
CII
Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
Blanditus, puto, pictor est Minervae.
CIII
'Si dederint superi decies mihi milia centum'
Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
Riserunt faciles et tribuere dei.
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
Calceus est sarta terque quaterque cute:
Deque decem plures semper servantur olivae,
Explicat et cenas unica mensa duas,
Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
CIV
Picto quod iuga delicata collo
Pardus sustinet inprobaeque tigres
Indulgent patientiam flagello,
Mordent aurea quod lupata cervi,
Quod frenis Libyci domantur ursi
Et, quantum Calydon tulisse fertur,
Paret purpureis aper capistris,
Turpes esseda quod trahunt visontes
Et molles dare iussa quod choreas
Nigro belua non negat magistro:
Quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamen, ut minora, quisquis
Venatus humiles videt leonum,
Quos velox leporum timor fatigat.
Dimittunt, repetunt, amantque captos,
Et securior est in ore praeda,
Laxos cui dare perviosque rictus
Gaudent et timidos tenere dentes,
Mollem frangere dum pudet rapinam,
Stratis cum modo venerint iuvencis.
Haec clementia non paratur arte,
Sed norunt cui+ serviant leones.
CV
In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,
Accepit quotiens tempora longa, merum
Exuit annosa mores nomenque senecta:
Et quidquid voluit, testa vocatur anus.
CVI
Interponis aquam subinde, Rufe,
Et si cogeris a sodale, raram
Diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
Noctem Naevia sobriasque mavis
Certae nequitias fututionis?
Suspiras, retices, gemis: negavit.
Crebros ergo licet bibas trientes
Et durum iugules mero dolorem.
Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.
CVII
Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,
'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque suo:
Condere victuras temptem per saecula curas
Et nomen flammis eripuisse meum.
In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:
Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.
CVIII
Est tibi—sitque precor multos crescatque per annos—
Pulchra quidem, verum transtiberina domus:
At mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
Factus in hac ego sum iam regione senex.
Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:
Est tanti, vel si longius illa foret.
Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:
Multum est hunc unum si mihi, Galle, nego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
Mane tibi pro me dicet havere liber.
CIX
Issa est passere nequior Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur;
Et desiderio coacta ventris
Gutta pallia non fefellit ulla,
Sed blando pede suscitat toroque
Deponi monet et rogat levari.
Castae tantus inest pudor catellae,
Ignorat Venerem; nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella:
Aut utramque putabis esse veram,
Aut utramque putabis esse pictam.
CX
Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu breviora facis.
CXI
Cum tibi sit sophiae par fama et cura deorum,
Ingenio pietas nec minor ipsa suo:
Ignorat meritis dare munera, qui tibi librum
Et qui miratur, Regule, tura dari.
CXII
Cum te non nossem, dominum regemque vocabam:
Nunc bene te novi: iam mihi Priscus eris.
CXIII
Quaecumque lusi iuvenis et puer quondam
Apinasque nostras, quas nec ipse iam novi,
Male conlocare si bonas voles horas
Et invidebis otio tuo, lector,
A Valeriano Pollio petes Quinto,
Per quem perire non licet meis nugis.
CXIV
Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos
Faenius et breve rus udaque prata tenet.
Condidit hic natae cineres nomenque sacravit
Quod legis Antullae, dignior ipse legi.
Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:
Quod quia non licuit, vivat, ut ossa colat.
CXV
Quaedam me cupit—invide, Procille!—
Loto candidior puella cycno,
Argento, nive, lilio, ligustro.
Sed quandam volo nocte nigriorem,
Formica, pice, graculo, cicada.
Iam suspendia saeva cogitabas:
Si novi bene te, Procille, vives.
CXVI
Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori
Faenius et culti iugera pulchra soli.
Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulchro,
Hoc erit Antullae mixtus uterque parens.
Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:
Perpetuo dominis serviet iste suis.
CXVII
Occurris quotiens, Luperce, nobis,
'Vis mittam puerum' subinde dicis,
'Cui tradas epigrammaton libellum,
Lectum quem tibi protinus remittam?'
Non est quod puerum, Luperce, vexes.
Longum est, si velit ad Pirum venire,
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum:
Contra Caesaris est forum taberna
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnis ut cito perlegas poetas.
Illinc me pete. Nec roges Atrectum
—Hoc nomen dominus gerit tabernae—:
De primo dabit alterove nido
Rasum pumice purpuraque cultum
Denaris tibi quinque Martialem.
'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.
CXVIII
Cui legisse satis non est epigrammata centum,
Nil illi satis est, Caediciane, mali.
Valerius Martialis Deciano Suo Sal.
'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi
praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro
dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video
quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui-
bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent
et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-
gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-
sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'
Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-
rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
lassi pervenient.
I
Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
Nec tantum nugis serviet ille meis;
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
Sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
Incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
II
Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
Scipio quod victor quodque Metellus habet;
Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
III
Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
IV
O quam blandus es, Ammiane, matri!
Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te vocat et soror vocatur.
Cur vos nomina nequiora tangunt?
Quare non iuvat hoc quod estis esse?
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
Matrem, quae cupit esse se sororem,
Nec matrem iuvat esse nec sororem.
V
Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
Et tecum totis noctibus esse velim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
Ut te non videam, quattuor ire piget.
VI
I nunc, edere me iube libellos.
Lectis vix tibi paginis duabus
Spectas eschatocollion, Severe,
Et longas trahis oscitationes.
Haec sunt, quae relegente me solebas
Rapta exscribere, sed Vitellianis,
Haec sunt, singula quae sinu ferebas
Per convivia cuncta, per theatra,
Haec sunt aut meliora si qua nescis.
Quid prodest mihi tam macer libellus,
Nullo crassior ut sit umbilico,
Si totus tibi triduo legatur?
Numquam deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis viator,
Et cum currere debeas Bovillas,
Interiungere quaeris ad Camenas?
I nunc, edere me iube libellos.
VII
Declamas belle, causas agis, Attice, belle,
Historias bellas, carmina bella facis,
Componis belle mimos, epigrammata belle,
Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
Et belle cantas et saltas, Attice, belle,
Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.
VIII
Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
Sive obscura nimis sive latina parum,
Non meus est error: nocuit librarius illis,
Dum properat versus adnumerare tibi.
Quod si non illum, sed me peccasse putabis,
Tunc ego te credam cordis habere nihil.
'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
IX
Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.
Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
X
Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.
XI
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,
Quod ambulator porticum terit seram,
Lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
Quod paene terram nasus indecens tangit,
Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
Non ille amici fata luget aut fratris,
Uterque natus vivit et precor vivat,
Salva est et uxor sarcinaeque servique,
Nihil colonus vilicusque decoxit.
Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.
XII
Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram
Quodque tibi est numquam non alienus odor?
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper:
Postume, non bene olet qui bene semper olet.
XIII
Et iudex petit et petit patronus.
Solvas censeo, Sexte, creditori.
XIV
Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
Cenandum quotiens iam videt esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,
Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
Illinc Pompei dona nemusque duplex.
Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo,
Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
Si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuam, vector lascive, puellam,
Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
XV
Quod nulli calicem tuum propinas,
Humane facis, Horme, non superbe.
XVI
Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
Si fuerit sanus, coccina quid facient?
Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
Ostendit stultas quid nisi morbus opes?
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
Vis fieri sanus? stragula sume mea.
XVII
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
Cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique letum multus obsidet sutor.
Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
XVIII
Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
Mane salutatum venio, tu diceris isse
Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.
XIX
Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
Felicem cena, Zoile, deinde tua?
Debet Aricino conviva recumbere clivo,
Quem tua felicem, Zoile, cena facit.
XX
Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
Nam quod emas, possis iure vocare tuum.
XXI
Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.
XXII
Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
Basia, nunc labro coepit utroque dare.
XXIII
Non dicam, licet usque me rogetis,
Qui sit Postumus in meo libello,
Non dicam: quid enim mihi necesse est
Has offendere basiationes,
Quae se tam bene vindicare possunt?
XXIV
Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
Squalidus haerebo pallidiorque reo:
Si iubeat patria damnatum excedere terra,
Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
Adnuerit, felix, Candide, solus eris.
XXV
Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
XXVI
Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
Inque tuos mittit sputa subinde sinus,
Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
Erras: blanditur Naevia, non moritur.
XXVII
Laudantem Selium cenae cum retia tendit
Accipe, sive legas, sive patronus agas:
'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'
'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'
XXVIII
Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
Dixerit et digitum porrigito medium.
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?
Nescio, sed tu scis res superesse duas.
XXIX
Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
Cuius et hinc lucet sardonychata manus
Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
Et toga non tactas vincere iussa nives,
Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
Et splendent volso bracchia trita pilo,
Non hesterna sedet lunata lingula planta,
Coccina non laesum pingit aluta pedem,
Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
XXX
Mutua viginti sestertia forte rogabam,
Quae vel donanti non grave munus erat.
Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
Et cuius laxas arca flagellat opes.
Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
Quod peto da, Gai: non peto consilium.
XXXI
Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
XXXII
Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
Contra libertum Caesaris ire times.
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,
Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
Sit liber, dominus qui volet esse meus.
XXXIII
Cur non basio te, Philaeni? calva es.
Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
XXXIV
Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
Tres pateris natos, Galla, perire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,
O mater, qua nec Pontia deterior.
XXXV
Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
XXXVI
Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
Splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:
Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis
Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.
XXXVII
Quidquid ponitur hinc et inde verris,
Mammas suminis imbricemque porci
Communemque duobus attagenam,
Mullum dimidium lupumque totum
Muraenaeque latus femurque pulli
Stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa,
Traduntur puero domum ferenda:
Nos accumbimus otiosa turba.
Ullus si pudor est, repone cenam:
Cras te, Caeciliane, non vocavi.
XXXVIII
Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.
XXXIX
Coccina famosae donas et ianthina moechae:
Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
XL
Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,
Condantur parco fusca Falerna vitro.
Omnes Tongilium medici iussere lavari:
O stulti, febrem creditis esse? Gula est.
XLI
'Ride si sapis, o puella, ride'
Paelignus, puto, dixerat poeta.
Sed non dixerat omnibus puellis.
Verum ut dixerit omnibus puellis,
Non dixit tibi: tu puella non es,
Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
Sed plane piceique buxeique.
Quare si speculo mihique credis,
Debes non aliter timere risum,
Quam ventum Spanius manumque Priscus,
Quam cretata timet Fabulla nimbum,
Cerussata timet Sabella solem.
Voltus indue tu magis severos,
Quam coniunx Priami nurusque maior.
Mimos ridiculi Philistionis
Et convivia nequiora vita
Et quidquid lepida procacitate
Laxat perspicuo labella risu.
Te maestae decet adsidere matri
Lugentive virum piumve fratrem,
Et tantum tragicis vacare Musis.
At tu iudicium secuta nostrum
Plora, si sapis, o puella, plora.
XLII
Zoile, quid solium subluto podice perdis?
Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
XLIII
Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά.
Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
Vel quam seposito de grege Parma dedit:
At me, quae passa est furias et cornua tauri,
Noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
Non vendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
Fulcitur testa fagina mensa mihi.
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
At mihi succurrit pro Ganymede manus.
Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?
XLIV
Emi seu puerum togamve pexam
Seu tres, ut puta, quattuorve libras,
Sextus protinus ille fenerator,
Quem nostis veterem meum sodalem,
Ne quid forte petam timet cavetque,
Et secum, sed ut audiam, susurrat:
'Septem milia debeo Secundo,
Phoebo quattuor, undecim Phileto,
Et quadrans mihi nullus est in arca.'
O grande ingenium mei sodalis!
Durum est, Sexte, negare, cum rogaris,
Quanto durius, antequam rogeris!
XLV
Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.
XLVI
Florida per varios ut pingitur Hybla colores,
Cum breve Sicaniae ver populantur apes,
Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
Sic micat innumeris arcula synthesibus,
Atque unam vestire tribum tua candida possunt,
Apula non uno quae grege terra tulit.
Tu spectas hiemem succincti lentus amici
—Pro scelus!—et lateris frigora trita times.
Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus—
Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas?
XLVII
Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
Confidis natibus? non est pedico maritus:
Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
XLVIII
Coponem laniumque balneumque,
Tonsorem tabulamque calculosque
Et paucos, sed ut eligam, libellos:
Unum non nimium rudem sodalem
Et grandem puerum diuque levem
Et caram puero meo puellam:
Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
Et thermas tibi habe Neronianas.
XLIX
Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
L
Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
LI
Unus saepe tibi tota denarius arca
Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
Sed si quis nimio pene superbus erit.
Infelix venter spectat convivia culi
Et semper miser hic esurit, ille vorat.
LII
Novit loturos Dasius numerare: poposcit
Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.
LIII
Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:
Sed fieri si vis, hac ratione potes.
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
Veientana tuam si domat uva sitim,
Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,
Contentus nostra si potes esse toga,
Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
Si tua non rectus tecta subire potes.
Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
Liberior Partho vivere rege potes.
LIV
Quid de te, Line, suspicetur uxor
Et qua parte velit pudiciorem,
Certis indiciis satis probavit,
Custodem tibi quae dedit spadonem.
Nil nasutius hac maligniusque.
LV
Vis te, Sexte, coli: volebam amare.
Parendum est tibi: quod iubes, coleris:
Sed si te colo, Sexte, non amabo.
LVI
Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
Immodicae foedo crimine avaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.
LVII
Hic quem videtis gressibus vagis lentum,
Amethystinatus media qui secat Saepta,
Quem non lacernis Publius meus vincit,
Non ipse Cordus alpha paenulatorum,
Quem grex togatus sequitur et capillatus
Recensque sella linteisque lorisque:
Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
Vix octo nummis anulum, unde cenaret.
LVIII
Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
LIX
Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
Ipse iubet mortis te meminisse deus.
LX
Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
Supplicium tantum dum puerile times.
Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
LXI
Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
Lambebat medios inproba lingua viros.
Postquam triste caput fastidia vispillonum
Et miseri meruit taedia carnificis,
Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
Nam cum fellaret, purior illa fuit.
LXII
Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.
Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
LXIII
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
Quae tulit e sacra Leda redempta via.
Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
LXIV
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
Et non decernis, Laure, quid esse velis,
Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
Et fuerat serum iam tibi desinere.
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
Si quid habes animi, si quid in arte vales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
Ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
LXV
Cur tristiorem cernimus Saleianum?
'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
O grande fati crimen! o gravem casum!
Illa, illa dives mortua est Secundilla,
Centena decies quae tibi dedit dotis?
Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
LXVI
Unus de toto peccaverat orbe comarum
Anulus, incerta non bene fixus acu.
Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,
Tangat et insanum nulla puella caput.
Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
Ut digna speculo fiat imago tua.
LXVII
Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
Hoc, si me decies una conveneris hora,
Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
LXVIII
Quod te nomine iam tuo saluto,
Quem regem et dominum prius vocabam,
Ne me dixeris esse contumacem:
Totis pillea sarcinis redemi.
Reges et dominos habere debet,
Qui se non habet atque concupiscit
Quod reges dominique concupiscunt.
Servom si potes, Ole, non habere,
Et regem potes, Ole, non habere.
LXIX
Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
Si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
LXX
Non vis in solio prius lavari
Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
Undis ne fovearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
Ante hic mentula, quam caput, lavetur.
LXXI
Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
Si quando ex nostris disticha pauca lego,
Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
LXXII
Hesterna factum narratur, Postume, cena
Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
Vilia Panniculi percutit ora sono:
Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
LXXIII
Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.
LXXIV
Cinctum togatis post et ante Saufeium,
Quanta reduci Regulus solet turba,
Ad alta tonsum templa cum reum misit,
Materne, cernis? invidere nolito.
Comitatus iste sit precor tuus numquam.
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Faventinus.
LXXV
Verbera securi solitus leo ferre magistri
Insertamque pati blandus in ora manum
Dedidicit pacem subito feritate reversa,
Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
Sanguineam rastris quae renovabat humum,
Saevos et infelix furiali dente peremit:
Martia non vidit maius harena nefas.
Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
A nostra pueris parcere disce lupa!'
LXXVI
Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
LXXVII
Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
Utilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
Saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
LXXVIII
Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
In thermis serva, Caeciliane, tuis.
LXXIX
Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
LXXX
Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
LXXXI
Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
LXXXII
Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
LXXXIII
Foedasti miserum, marite, moechum,
Et se, qui fuerant prius, requirunt
Trunci naribus auribusque voltus.
Credis te satis esse vindicatum?
Erras: iste potest et irrumare.
LXXXIV
Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
† Ab hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.
LXXXV
Vimine clausa levi niveae custodia coctae,
Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri,
Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
LXXXVI
Quod nec carmine glorior supino
Nec retro lego Sotaden cinaedum,
Nusquam Graecula quod recantat echo
Nec dictat mihi luculentus Attis
Mollem debilitate galliambon:
Non sum, Classice, tam malus poeta.
Quid si per gracilis vias petauri
Invitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
Et stultus labor est ineptiarum.
Scribat carmina circulis Palaemon,
Me raris iuvat auribus placere.
LXXXVII
Dicis amore tui bellas ardere puellas,
Qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.
LXXXVIII
Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri.
Quidquid vis esto, dummodo nil recites.
LXXXIX
Quod nimio gaudes noctem producere vino,
Ignosco: vitium, Gaure, Catonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo,
Laudari debes: hoc Ciceronis habes:
Quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici.
Quod fellas, vitium dic mihi cuius habes?
XC
Quintiliane, vagae moderator summe iuventae,
Gloria Romanae, Quintiliane, togae,
Vivere quod propero pauper nec inutilis annis,
Da veniam: properat vivere nemo satis.
Differat hoc, patrios optat qui vincere census
Atriaque inmodicis artat imaginibus.
Me focus et nigros non indignantia fumos
Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.
Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
Sit nox cum somno, sit sine lite dies.
XCI
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
Sospite quo magnos credimus esse deos,
Si festinatis totiens tibi lecta libellis
Detinuere oculos carmina nostra tuos,
Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,
Natorum genitor credar ut esse trium.
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
Haec fuerint nobis praemia, si placui.
XCII
Natorum mihi ius trium roganti
Musarum pretium dedit mearum
Solus qui poterat. Valebis, uxor.
Non debet domini perire munus.
XCIII
'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
Unum de titulo tollere iota potes.
I
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
Debet enim Gallum vincere verna liber.
II
Cuius vis fieri, libelle, munus?
Festina tibi vindicem parare,
Ne nigram cito raptus in culinam
Cordylas madida tegas papyro
Vel turis piperisve sis cucullus.
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
Et frontis gemino decens honore
Pictis luxurieris umbilicis,
Et te purpura delicata velet,
Et cocco rubeat superbus index.
Illo vindice nec Probum timeto.
III
[Formonsam faciem nigro medicamine celas,
Sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:
'Aut aperi faciem, aut tunicata lava.']
IV
Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,
Aemiliae dices de regione viae.
Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
Corneli referas me licet esse Foro.
Cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere:
'Non poterat vanae taedia ferre togae.'
'Quando venit?' dicet: tu respondeto: 'Poeta
Exierat: veniet, cum citharoedus erit.'
V
Vis commendari sine me cursurus in urbem,
Parve liber, multis, an satis unus erit?
Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
Iulius, assiduum nomen in ore meo.
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem
Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,'
Et satis est: alios commendet epistula: peccat
Qui commendandum se putat esse suis.
VI
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
Inputat aetherios ortus haec prima parenti,
Libat florentes haec tibi prima genas.
Magna licet dederit iucundae munera vitae,
Plus numquam patri praestitit ille dies.
VII
Centum miselli iam valete quadrantes,
Anteambulonis congiarium lassi,
Quos dividebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
Regis superbi sportulae recesserunt.
'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'
VIII
'Thai+da Quintus amat.' Quam Thai+da? 'Thai+da luscam.'
Unum oculum Thai+s non habet, ille duos.
IX
Versiculos in me narratur scribere Cinna.
Non scribit, cuius carmina nemo legit.
X
Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
Menstrua perque omnis praestitit illa dies,
Luxuriam premeret cum crastina semper egestas
Et vitiis essent danda diurna tuis.
Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
Exheredavit te, Philomuse, pater.
XI
Si tua nec Thai+s nec lusca est, Quinte, puella,
Cur in te factum distichon esse putas?
Sed similest aliquid? pro Laide Thai+da dixi?
Dic mihi, quid simile est Thai+s et Hermione?
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
Si non vult Quintus, Thai+da Sextus amet.
XII
Unguentum, fateor, bonum dedisti
Convivis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
Qui non cenat et unguitur, Fabulle,
Hic vere mihi mortuus videtur.
XIII
Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos
Et plus quam putri, Naevia, parcis apro,
Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
Attulerit. Numquam sic ego crudus ero.
XIV
Romam petebat esuritor Tuccius
Profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
A ponte rediit Mulvio.
XV
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.
XVI
Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
XVII
Circumlata diu mensis scribilita secundis
Urebat nimio saeva calore manus;
Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
Sufflavit buccis terque quaterque suis.
Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
Sed nemo potuit tangere: merda fuit.
XVIII
Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
XIX
Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
Exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
Vivebatque anima deteriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
XX
Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
Utrumne chartis tradit ille victuris
Legenda temporum acta Claudianorum?
An quae Neroni falsus astruit scriptor?
An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
Lascivus elegis an severus herois?
An in coturnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
Lepore tinctos Attico sales narrat?
Hinc si recessit, porticum terit †templi
An spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
Inter tepentes post meridie buxos
Sedet ambulatve liber acribus curis?
Titine thermis an lavatur Agrippae
An inpudici balneo Tigillini?
An rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
An aestuantis iam profectus ad Baias
Piger Lucrino nauculatur in stagno?
'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'
XXI
Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
Non fuit haec domini vita, sed invidia.
XXII
Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
Et adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
Summa venenum potione perduxti.
Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
XXIII
Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
XXIV
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
Dixerat agresti forte rudique viro,
Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
Taeter ut immundae carnis abiret odor.
Ipse super virides aras luctantia pronus
Dum resecat cultro colla premitque manu,
Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
Talibus et fibris numina prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
XXV
Si temperari balneum cupis fervens,
Faustine, quod vix Iulianus intraret,
Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
Neronianas is refrigerat thermas.
XXVI
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
Aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
Et cor solus habes, solus et ingenium.
Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—
Uxorem sed habes, Candide, cum populo.
XXVII
Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
XXVIII
Auriculam Mario graviter miraris olere.
Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
XXIX
Has cum gemina compede dedicat catenas,
Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
XXX
Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
Cum ratione licet dicas te vivere summa,
Quod vivis, nulla cum ratione facis.
XXXI
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
Urbanique tenent praedia multa lares,
Et servit dominae numerosus debitor arcae
Sustentatque tuas aurea massa dapes.
Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
XXXII
Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
XXXIII
Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
Libertina mihi proxuma condicio est:
Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
Si facie nobis haec erit ingenua.
XXXIV
Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
XXXV
Artis Phidiacae toreuma clarum
Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
XXXVI
Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,
Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
Horridus ut primo semper te mane salutem
Per mediumque trahat me tua sella lutum,
Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
Ut nondum credas me meruisse rudem?
XXXVII
Irasci tantum felices nostis amici.
Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
XXXVIII
Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus.'
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
Res aluit, pallet cetera turba fame.
'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
XXXIX
Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
XL
Inserta phialae Mentoris manu ducta
Lacerta vivit et timetur argentum.
XLI
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,
Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.
XLII
Lomento rugas uteri quod condere temptas,
Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
Quod tegitur, magnum creditur esse malum.
XLIII
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
Personam capiti detrahet illa tuo.
XLIV
Occurrit tibi nemo quod libenter,
Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
Circa te, Ligurine, solitudo,
Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc valde vitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis,
Non dipsas medio perusta sole,
Nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis et legis sedenti,
Currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
Ad cenam venio: fugas sedentem.
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, videre?
Vir iustus, probus, innocens timeris.
XLV
Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
Sed nihil omnino te recitante placet.
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
XLVI
Exigis a nobis operam sine fine togatam:
Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
Invalidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
Quidquid libertus, Candide, non poterit.
XLVII
Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus
Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
Omnis beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules
Et utrumque porrum sessilesque lactucas
Pigroque ventri non inutiles betas,
Illic coronam pinguibus gravem turdis
Leporemque laesum Gallici canis dente
Nondumque victa lacteum faba porcum.
Nec feriatus ibat ante carrucam,
Sed tuta faeno cursor ova portabat.
Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.
XLVIII
Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
XLIX
Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
L
Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
Deposui soleas, adfertur protinus ingens
Inter lactucas oxygarumque liber:
Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
Et quartum recitas et quintum denique librum.
Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
LI
Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
Et semper vitas communia balnea nobis.
Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?
LII
Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri
Incendisse tuam, Tongiliane, domum?
LIII
Et voltu poteram tuo carere
Et collo manibusque cruribusque
Et mammis natibusque clunibusque,
Et, ne singula persequi laborem,
Tota te poteram, Chloe, carere.
LIV
Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
Multo simplicius, Galla, negare potes.
LV
Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus
Et fluere excusso cinnama fusa vitro,
Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.
LVI
Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae,
Cum possim multo vendere pluris aquam.
LVII
Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae:
Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.
LVIII
Baiana nostri villa, Basse, Faustini
Non otiosis ordinata myrtetis
Viduaque platano tonsilique buxeto
Ingrata lati spatia detinet campi,
Sed rure vero barbaroque laetatur.
Hic farta premitur angulo Ceres omni
Et multa fragrat testa senibus autumnis;
Hic post Novembres imminente iam bruma
Seras putator horridus refert uvas.
Truces in alta valle mugiunt tauri
Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis,
Argutus anser gemmeique pavones
Nomenque debet quae rubentibus pinnis
Et picta perdix Numidicaeque guttatae
Et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
Sonantque turres plausibus columbarum,
Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
Avidi secuntur vilicae sinum porci
Matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum vernae
Et larga festos lucet ad lares silva.
Non segnis albo pallet otio caupo,
Nec perdit oleum lubricus palaestrita,
Sed tendit avidis rete subdolum turdis
Tremulave captum linea trahit piscem
Aut inpeditam cassibus refert dammam;
Exercet hilares facilis hortus urbanos,
Et paedagogo non iubente lascivi
Parere gaudent vilico capillati,
Et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec venit inanis rusticus salutator:
Fert ille ceris cana cum suis mella
Metamque lactis Sassinate de silva;
Somniculosos ille porrigit glires,
Hic vagientem matris hispidae fetum,
Alius coactos non amare capones.
Et dona matrum vimine offerunt texto
Grandes proborum virgines colonorum.
Facto vocatur laetus opere vicinus;
Nec avara servat crastinas dapes mensa,
Vescuntur omnes ebrioque non novit
Satur minister invidere convivae.
At tu sub urbe possides famem mundam
Et turre ab alta prospicis meras laurus,
Furem Priapo non timente securus;
Et vinitorem farre pascis urbano
Pictamque portas otiosus ad villam
Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
Rus hoc vocari debet, an domus longe?
LIX
Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?
LX
Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
Sugitur inciso mitulus ore mihi:
Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
Ponitur in cavea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
LXI
Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
LXII
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
Quod sub rege Numa condita vina bibis,
Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
Libra quod argenti milia quinque rapit,
Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
LXIII
Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.
'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
Balsama qui semper, cinnama semper olet;
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
Qui movet in varios bracchia volsa modos;
Inter femineas tota qui luce cathedras
Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
Pallia vicini qui refugit cubiti;
Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
Hirpini veteres qui bene novit avos.'
Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
LXIV
Sirenas hilarem navigantium poenam
Blandasque mortes gaudiumque crudele,
Quas nemo quondam deserebat auditas,
Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
Si fabulantem Canium reliquisset.
LXV
Quod spirat tenera malum mordente puella,
Quod de Corycio quae venit aura croco;
Vinea quod primis floret cum cana racemis,
Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,
Quod madidas nardo passa corona comas:
Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
Quid si tota dares illa sine invidia?
LXVI
Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
Abscidit voltus ensis uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:
Hic facinus domino praestitit, ille sibi.
LXVII
Cessatis, pueri, nihilque nostis,
Vaterno Rasinaque pigriores,
Quorum per vada tarda navigantes
Lentos tinguitis ad celeuma remos.
Iam prono Phaethonte sudat Aethon
Exarsitque dies, et hora lassos
Interiungit equos meridiana.
At vos tam placidas vagi per undas
Tuta luditis otium carina.
Non nautas puto vos, sed Argonautas.
LXVIII
Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
Exuimur: nudos parce videre viros.
Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
Quam recipit sexto mense superba Venus,
Custodem medio statuit quam vilicus horto,
Opposita spectat quam proba virgo manu.
Si bene te novi, longum iam lassa libellum
Ponebas, totum nunc studiosa leges.
LXIX
Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
Inque tuis nulla est mentula carminibus,
Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
At mea luxuria pagina nulla vacat.
Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
A pueris debent virginibusque legi.
LXX
Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
Numquid securus non potes arrigere?
LXXI
Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
Non sum divinus, sed scio quid facias.
LXXII
Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
Aut sulcos uteri prodere nuda times,
Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
Aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
LXXIII
Dormis cum pueris mutuniatis,
Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te virum volebam,
Sed rumor negat esse te cinaedum.
LXXIV
Psilothro faciem levas et dropace calvam.
Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
Quid facient ungues? nam certe non potes illos
Resina, Veneto nec resecare luto.
Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
LXXV
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
Luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
LXXVI
Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
Nec formosa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
LXXVII
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
Capparin et putri cepas hallece natantis
Et pulpam dubio de petasone voras,
Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
Resinata bibis vina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi vitium secretius esse
Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
LXXVIII
Minxisti currente semel, Pauline, carina.
Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
LXXIX
Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
LXXX
De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
Rumor ait linguae te tamen esse malae.
LXXXI
Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
Haec debet medios lambere lingua viros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
LXXXII
Conviva quisquis Zoili potest esse,
Summemmianas cenet inter uxores
Curtaque Ledae sobrius bibat testa:
Hoc esse levius puriusque contendo.
Iacet occupato galbinatus in lecto
Cubitisque trudit hinc et inde convivas
Effultus ostro Sericisque pulvillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
Et aestuanti tenue ventilat frigus
Supina prasino concubina flabello,
Fugatque muscas myrtea puer virga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
Manumque doctam spargit omnibus membris;
Digiti crepantis signa novit eunuchus
Et delicatae sciscitator urinae
Domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
Inter catellas anserum exta lambentis
Partitur apri glandulas palaestritis
Et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
Vel cocta fumis musta Massilitanis,
Opimianum morionibus nectar
Crystallinisque murrinisque propinat.
Et Cosmianis ipse fuscus ampullis
Non erubescit murice aureo nobis
Dividere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
Nos accubamus et, silentium rhonchis
Praestare iussi, nutibus propinamus.
Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.
LXXXIII
Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.
LXXXIV
Quid narrat tua moecha? Non puellam
Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.
LXXXV
Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
LXXXVI
Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
LXXXVII
Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
Atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
Si pudor est, transfer subligar in faciem.
LXXXVIII
Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
LXXXIX
Utere lactucis et mollibus utere malvis:
Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
XC
Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.
XCI
Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
Insignis forma nequitiaque puer.
Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret
Quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:
Continuo ferrum noxia turba rapit
Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
Namque puer pluteo vindice tutus erat.
Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,
At nunc pro cervo mentula subposita est.
XCII
Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.
Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?
XCIII
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
Et tres capilli quattuorque sint dentes,
Pectus cicadae, crus colorque formicae;
Rugosiorem cum geras stola frontem
Et araneorum cassibus pares mammas;
Cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta,
Meliusque ranae garriant Ravennates,
Et Atrianus dulcius culex cantet,
Videasque quantum noctuae vident mane,
Et illud oleas quod viri capellarum,
Et anatis habeas orthopygium macrae,
Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
Cum te lucerna balneator extincta
Admittat inter bustuarias moechas;
Cum bruma mensem sit tibi per Augustum
Regelare nec te pestilentia possit:
Audes ducentas nuptuire post mortes
Virumque demens cineribus tuis quaeris
Prurire. Quid si Sattiae velit saxum?
Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,
Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
Quod si cadaver exigis tuum scalpi,
Sternatur Acori de triclinio lectus,
Talassionem qui tuum decet solus,
Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
Intrare in istum sola fax potest cunnum.
XCIV
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
XCV
Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
Quod prior et corvus dicere saepe solet.
Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
Natorumque dedit iura paterna trium.
Ore legor multo notumque per oppida nomen
Non expectato dat mihi fama rogo.
Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,
Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.
Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.
XCVI
Lingis, non futuis meam puellam
Et garris quasi moechus et fututor.
Si te prendero, Gargili, tacebis.
XCVII
Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.
Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.
XCVIII
Sit culus tibi quam macer, requiris?
Pedicare potes, Sabelle, culo.
XCIX
Irasci nostro non debes, Cerdo, libello.
Ars tua, non vita est carmine laesa meo.
Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
Non liceat, licuit si iugulare tibi?
C
Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora,
Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
Non aliter mitti debuit iste liber.
I
Caesaris alma dies et luce sacratior illa,
Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
Semper et hoc voltu vel meliore nite.
Hic colat Albano Tritonida multus in auro
Perque manus tantas plurima quercus eat;
Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
II
Spectabat modo solus inter omnes
Nigris munus Horatius lacernis,
Cum plebs et minor ordo maximusque
Sancto cum duce candidus sederet.
Toto nix cecidit repente caelo:
Albis spectat Horatius lacernis.
III
Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
Concretas pigro frigore ridet aquas,
Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
Et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
IV
Quod siccae redolet palus lacunae,
Crudarum nebulae quod Albularum,
Piscinae vetus aura quod marinae,
Quod pressa piger hircus in capella,
Lassi vardaicus quod evocati,
Quod bis murice vellus inquinatum,
Quod ieiunia sabbatariarum,
Maestorum quod anhelitus reorum,
Quod spurcae moriens lucerna Ledae,
Quod ceromata faece de Sabina,
Quod volpis fuga, viperae cubile,
Mallem quam quod oles olere, Bassa.
V
Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,
Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi,
Nec pavidos tristi voce citare reos,
Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.
Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
VI
Credi virgine castior pudica
Et frontis tenerae cupis videri,
Cum sis inprobior, Malisiane,
Quam qui compositos metro Tibulli
In Stellae recitat domo libellos.
VII
Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
Durus tam subito, qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
O nox quam longa es, quae facis una senem!
Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
VIII
Prima salutantes atque altera conterit hora,
Exercet raucos tertia causidicos,
In quintam varios extendit Roma labores,
Sexta quies lassis, septima finis erit,
Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
Imperat extructos frangere nona toros:
Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
Temperat ambrosias cum tua cura dapes
Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
Ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
Ad matutinum nostra Thalia Iovem.
IX
Sotae filia clinici, Labulla,
Deserto sequeris Clytum marito
Et donas et amas: ἔχεισ ἀσώτωσ.
X
Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
Pagina dum tangi non bene sicca timet,
I puer et caro perfer leve munus amico,
Qui meruit nugas primus habere meas.
Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
Spongia: muneribus convenit illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
Emendare iocos: una litura potest.
XI
Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes
Et Saturninum te, miser, esse pudet,
Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
XII
Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,
Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
XIII
Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Theseis tam bene vina favis;
Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,
Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
Diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
Tum quoque, cum fuerit, non videatur anus.
XIV
Sili, Castalidum decus sororum,
Qui periuria barbari furoris
Ingenti premis ore perfidosque
Astus Hannibalis levisque Poenos
Magnis cedere cogis Africanis:
Paulum seposita severitate,
Dum blanda vagus alea December
Incertis sonat hinc et hinc fritillis
Et ludit tropa nequiore talo,
Nostris otia commoda Camenis,
Nec torva lege fronte, sed remissa
Lascivis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere Passerem Maroni.
XV
Mille tibi nummos hesterna luce roganti
In sex aut septem, Caeciliane, dies
'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
Adventum lancem paucaque vasa rogas.
Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
XVI
Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
Et te defendat Regulus ipse licet,
Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
XVII
Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O Paule, malus es: irrumare vis solus.
XVIII
Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis
Et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
Decidit hiberno praegravis unda gelu:
Cumque peregisset miseri crudelia fata,
Tabuit in calido volnere mucro tener.
Quid non saeva sibi voluit Fortuna licere?
Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
XIX
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
Dona, peregrinam mittimus endromida:—
Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
Plumea seu laxi partiris pondera follis,
Sive levem cursu vincere quaeris Athan—
Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
Neve gravis subita te premat Iris aqua.
Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
XX
Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
Altera ridicula est, altera putidula.
XXI
Nullos esse deos, inane caelum
Adfirmat Segius: probatque, quod se
Factum, dum negat haec, videt beatum.
XXII
Primos passa toros et adhuc placanda marito
Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
Condita sic puro numerantur lilia vitro,
Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
Insilui mersusque vadis luctantia carpsi
Basia: perspicuae plus vetuistis aquae.
XXIII
Dum tu lenta nimis diuque quaeris,
Quis primus tibi quisve sit secundus
Graium quos epigramma conparavit:
Palmam Callimachus, Thalia, de se
Facundo dedit ipse Bruttiano.
Qui si Cecropio satur lepore
Romanae sale luserit Minervae,
Illi me facias, precor, secundum.
XXIV
Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
Extulit: uxori fiat amica meae.
XXV
Aemula Baianis Altini litora villis
Et Phaethontei conscia silva rogi,
Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
Si iuris fuerint otia nostra sui.
XXVI
Quod te mane domi toto non vidimus anno,
Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
XXVII
Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
Non alius poterat quae dare dona mihi?
Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
XXVIII
Donasti tenero, Chloe, Luperco
Hispanas Tyriasque coccinasque,
Et lotam tepido togam Galaeso,
Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
Et centum dominos novae monetae:
Et quidquid petit usque et usque donas.
Vae glabraria, vae tibi misella:
Nudam te statuet tuus Lupercus.
XXIX
Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
Lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,
Hibernae pretium sic meruere rosae;
Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
Saepius in libro numeratur Persius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazonide.
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
XXX
Baiano procul a lacu, monemus,
Piscator, fuge, ne nocens recedas.
Sacris piscibus hae natantur undae,
Qui norunt dominum manumque lambunt
Illam, qua nihil est in orbe maius.
Quid, quod nomen habent et ad magistri
Vocem quisque sui venit citatus?
Hoc quondam Libys impius profundo,
Dum praedam calamo tremente ducit,
Raptis luminibus repente caecus
Captum non potuit videre piscem,
Et nunc sacrilegos perosus hamos
Baianos sedet ad lacus rogator.
At tu, dum potes, innocens recede
Iactis simplicibus cibis in undas,
Et pisces venerare delicatos.
XXXI
Quod cupis in nostris dicique legique libellis
Et nonnullus honos creditur iste tibi,
Ne valeam, si non res est gratissima nobis
Et volo te chartis inseruisse meis.
Sed tu nomen habes averso fonte sororum
Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
XXXII
Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
Ut videatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.
XXXIII
Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
Emittis quare, Sosibiane, nihil?
'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
XXXIV
Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
Quisquis te niveam dicit habere togam.
XXXV
Frontibus adversis molles concurrere dammas
Vidimus et fati sorte iacere pari.
Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
Venator, cultro nil superesse suo.
Unde leves animi tanto caluere furore?
Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.
XXXVI
Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
Non potes—haec causa est—et potes, Ole, comam.
XXXVII
'Centum Coranus et ducenta Mancinus,
Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
Decies Sabinus alterumque Serranus;
Ex insulis fundisque tricies soldum,
Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
Totis diebus, Afer, hoc mihi narras
Et teneo melius ista, quam meum nomen.
Numeres oportet aliquid, ut pati possim:
Cotidianam refice nauseam nummis:
Audire gratis, Afer, ista non possum.
XXXVIII
Galla, nega: satiatur amor, nisi gaudia torquent:
Sed noli nimium, Galla, negare diu.
XXXIX
Argenti genus omne comparasti,
Et solus veteres Myronos artes,
Solus Praxitelus manum Scopaeque,
Solus Phidiaci toreuma caeli,
Solus Mentoreos habes labores.
Nec desunt tibi vera Gratiana,
Nec quae Callaico linuntur auro,
Nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
Quare non habeas, Charine, purum.
XL
Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
Et docti Senecae ter numeranda domus;
Praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
Pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
Communis nobis lectus et unus erat.
Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
Largus opum: expecto, Postume, quid facias.
Nil facis, et serumst alium mihi quaerere regem.—
Hoc, Fortuna, placet? 'Postumus inposuit.'
XLI
Quid recitaturus circumdas vellera collo?
Conveniunt nostris auribus ista magis.
XLII
Si quis forte mihi possit praestare roganti,
Audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
Sit nive candidior: namque in Mareotide fusca
Pulchrior est, quanto rarior, iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
Colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis,
Paestanis rubeant aemula labra rosis.
Saepe et nolentem cogat nolitque volentem,
Liberior domino saepe sit ille suo;
Et timeat pueros, excludat saepe puellas:
Vir reliquis, uni sit puer ille mihi.
'Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice verum est.
Talis erat' dices 'noster Amazonicus.'
XLIII
Non dixi, Coracine, te cinaedum:
Non sum tam temerarius nec audax
Nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinaedum,
Iratam mihi Pontiae lagonam,
Iratum calicem mihi Metili:
Iuro per Syrios tibi tumores,
Iuro per Berecyntios furores.
Quid dixi tamen? Hoc leve et pusillum,
Quod notum est, quod et ipse non negabis,
Dixi te, Coracine, cunnilingum.
XLIV
Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
Haec iuga, quam Nysae colles, plus Bacchus amavit,
Hoc nuper Satyri monte dedere choros.
Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi,
Hic locus Herculeo numine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
Nec superi vellent hoc licuisse sibi.
XLV
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra,
Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
Ut qui prima novo signat quinquennia lustro,
Impleat innumeras Burrus Olympiadas.
Fac rata vota patris: sic te tua diligat arbor
Gaudeat et certa virginitate soror,
Perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
Tam longae Bromio, quam tibi, Phoebe, comae.
XLVI
Saturnalia divitem Sabellum
Fecerunt: merito tumet Sabellus,
Nec quemquam putat esse praedicatque
Inter causidicos beatiorem.
Hos fastus animosque dat Sabello
Farris semodius fabaeque fresae,
Et turis piperisque tres selibrae,
Et Lucanica ventre cum Falisco,
Et nigri Syra defruti lagona,
Et ficus Libyca gelata testa
Cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque venit a cliente
Parcae cistula non capax olivae,
Et crasso figuli polita caelo
Septenaria synthesis Sagunti,
Hispanae luteum rotae toreuma,
Et lato variata mappa clavo.
Saturnalia fructuosiora
Annis non habuit decem Sabellus.
XLVII
Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
XLVIII
Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
XLIX
Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
A nostris procul est omnis vesica libellis,
Musa nec insano syrmate nostra tumet.
'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
L
Quid me, Thai, senem subinde dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
LI
Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
Ingenti late vectus es hexaphoro:
Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
Ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.
LII
Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
Qui modo ficus eras, iam caprificus eris.
LIII
Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae
Pallados et templi limina, Cosme, novi
Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
Stat coma et in pectus sordida barba cadit,
Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
Cui dat latratos obvia turba cibos,
Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
Non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.
LIV
O cui Tarpeias licuit contingere quercus
Et meritas prima cingere fronde comas,
Si sapis, utaris totis, Colline, diebus
Extremumque tibi semper adesse putes.
Lanificas nulli tres exorare puellas
Contigit: observant quem statuere diem.
Divitior Crispo, Thrasea constantior ipso
Lautior et nitido sis Meliore licet:
Nil adicit penso Lachesis fusosque sororum
Explicat et semper de tribus una negat.
LV
Luci, gloria temporum tuorum,
Qui Caium veterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis:
Argivas generatus inter urbes
Thebas carmine cantet aut Mycenas,
Aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
Nos Celtis genitos et ex Hiberis
Nostrae nomina duriora terrae
Grato non pudeat referre versu:
Saevo Bilbilin optimam metallo,
Quae vincit Chalybasque Noricosque,
Et ferro Plateam suo sonantem,
Quam fluctu tenui, sed inquieto
Armorum Salo temperator ambit,
Tutelamque chorosque Rixamarum,
Et convivia festa Carduarum,
Et textis Peterin rosis rubentem,
Atque antiqua patrum theatra Rigas,
Et certos iaculo levi Silaos,
Turgontique lacus Turasiaeque,
Et parvae vada pura Tvetonissae,
Et sanctum Buradonis ilicetum,
Per quod vel piger ambulat viator,
Et quae fortibus excolit iuvencis
Curvae Manlius arva Vativescae.
Haec tam rustica, delicate lector,
Rides nomina? rideas licebit,
Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
LVI
Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
Qui potes insidias dona vocare tuas:
Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
Callida sic stultas decipit esca feras.
Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
LVII
Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
Et quae pumiceis fontibus antra calent,
Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
Nec satis est, Baias igne calere suo.
Ergo sacri fontes et litora grata valete,
Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
Herculeos colles gelida vos vincite bruma,
Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
LVIII
In tenebris luges amissum, Galla, maritum.
Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
LIX
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,
Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
Quae dum miratur pingui se rore teneri,
Concreto riguit vincta repente gelu.
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,
Vipera si tumulo nobiliore iacet.
LX
Ardea solstitio Castranaque rura petantur
Quique Cleonaeo sidere fervet ager,
Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
Inter laudatas ad Styga missus aquas.
Nullo fata loco possis excludere: cum mors
Venerit, in medio Tibure Sardinia est.
LXI
Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
Nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies est, in schola poetarum
Dum fabulamur, milibus decem dixti
Emptas lacernas munus esse Pompullae,
Sardonycha verum lineisque ter cinctum
Duasque similes fluctibus maris gemmas
Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatro, Pollione cantante,
Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
Hereditatis tibi trecenta venisse,
Et mane centum, et post meridie centum.
Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
Aut, si tacere lingua non potest ista,
Aliquando narra, quod velimus audire.
LXII
Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
Omnia dum fieri candida credit ibi.
LXIII
Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
Occidit insani crimine mersa freti.
Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
LXIV
Iuli iugera pauca Martialis
Hortis Hesperidum beatiora
Longo Ianiculi iugo recumbunt:
Lati collibus eminent recessus,
Et planus modico tumore vertex
Caelo perfruitur sereniore
Et curvas nebula tegente valles
Solus luce nitet peculiari;
Puris leniter admoventur astris
Celsae culmina delicata villae.
Hinc septem dominos videre montis
Et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas veteres brevesque Rubras,
Et quod virgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
Gestator patet essedo tacente,
Ne blando rota sit molesta somno,
Quem nec rumpere nauticum celeuma
Nec clamor valet helciariorum,
Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
Lapsae per Tiberim volent carinae.
Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
Commendat dominus: tuam putabis,
Tam non invida tamque liberalis,
Tam comi patet hospitalitate:
Credas Alcinoi pios Penates
Aut facti modo divitis Molorchi.
Vos nunc omnia parva qui putatis,
Centeno gelidum ligone Tibur
Vel Praeneste domate pendulamque
Uni dedite Setiam colono,
Dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.
LXV
Oculo Philaenis semper altero plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
LXVI
Egisti vitam semper, Line, municipalem,
Qua nihil omnino vilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis
Duxit et aestates synthesis una decem.
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
Silva gravis turdos exagitata dedit,
Captus flumineo venit de gurgite piscis,
Vina ruber fudit non peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister,
Sed stetit inculti rustica turba foci.
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
Incaluit quotiens saucia vena mero.
Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
Alea sed parcae sola fuere nuces.
Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
LXVII
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
Orabat cana notus amicitia,
Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
Ut posset domino plaudere iustus eques.
Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
Atque utinam centum milia sola darem.'
A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
LXVIII
Invitas centum quadrantibus et bene cenas.
Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
LXIX
Tu Setina quidem semper vel Massica ponis,
Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
LXX
Nihil Ammiano praeter aridam restem
Moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quis, Marulline,
Ut Ammianus mortuum patrem nollet?
LXXI
Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
Si qua puella neget: nulla puella negat.
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
Tamquam non liceat: nulla puella negat.
Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
LXXII
Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.
LXXIII
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas
Et iam per Stygias esset iturus aquas,
Ultima volventis oravit pensa sorores,
Ut traherent parva stamina pulla mora,
Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
Moverunt tetricas tam pia vota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit
Seque mori post hoc credidit ille senem.
LXXIV
Aspicis, inbelles temptent quam fortia dammae
Proelia? tam timidis quanta sit ira feris?
In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
Vis, Caesar, dammis parcere? mitte canes.
LXXV
O felix animo, felix, Nigrina, marito
Atque inter Latias gloria prima nurus:
Te patrios miscere iuvat cum coniuge census,
Gaudentem socio participique viro.
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
Tu melius: certo meruisti pignore vitae,
Ut tibi non esset morte probandus amor.
LXXVI
Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
Ut bis sena feram, bis duodena petam.
LXXVII
Numquam divitias deos rogavi
Contentus modicis meoque laetus:
Paupertas, veniam dabis, recede.
Causast quae subiti novique voti?
Pendentem volo Zoilum videre.
LXXVIII
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
Et facies multo splendeat alba pilo,
Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
Cui non mane feras inrequietus Have;
Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
Nec caret officio consul uterque tuo;
Et sacro decies repetis Palatia clivo
Sigerosque meros Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
Omnino nihil est ardalione sene.
LXXIX
Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
LXXX
Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
Si nescis, non es sanus, amice Maron.
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
Si sudare aliter non potes, est ratio.
'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
Exurit, res est magna tacere, Maron.
LXXXI
Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
Negare nullam quo queror puellarum,
Semel rogata bisque terque neglexit
Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
Negare iussi, pernegare non iussi.
LXXXII
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
Inputet et nobis otia parva roga,
Immemor et paulum curarum operumque suorum
Non tetrica nugas exigat aure meas.
Sed nec post primum legat haec summumve trientem,
Sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
Altera: divisum sic breve fiet opus.
LXXXIII
Securo nihil est te, Naevole, peius: eodem
Sollicito nihil est, Naevole, te melius.
Securus nullum resalutas, despicis omnes,
Nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
Sollicitus donas, dominum regemque salutas,
Invitas. Esto, Naevole, sollicitus.
LXXXIV
Non est in populo nec urbe tota,
A se Thaida qui probet fututam,
Cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.
LXXXV
Nos bibimus vitro, tu murra, Pontice. Quare?
Prodat perspicuus ne duo vina calix.
LXXXVI
Si vis auribus Atticis probari,
Exhortor moneoque te, libelle,
Ut docto placeas Apollinari.
Nil exactius eruditiusque est,
Sed nec candidius benigniusque:
Si te pectore, si tenebit ore,
Nec rhonchos metues maligniorum,
Nec scombris tunicas dabis molestas.
Si damnaverit, ad salariorum
Curras scrinia protinus licebit,
Inversa pueris arande charta.
LXXXVII
Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
Conlocat et lusus deliciasque vocat,
Et, quo mireris magis, infantaria non est.
Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
LXXXVIII
Nulla remisisti parvo pro munere dona,
Et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
Antipolitani nec quae de sanguine thynni
Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
Dicere te posses ut meminisse mei?
Decipies alios verbis voltuque benigno,
Nam mihi iam notus dissimulator eris.
LXXXIX
Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
Iam pervenimus usque ad umbilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
Nec summa potes in schida teneri,
Sic tamquam tibi res peracta non sit,
Quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque,
Iam librarius hoc et ipse dicit
'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
I
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin,
Seu tua veridicae discunt responsa sorores,
Plana suburbani qua cubat unda freti,
Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis,
Sive salutiferis candidus Anxur aquis,
Mittimus, o rerum felix tutela salusque,
Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
Et tumidus Galla credulitate fruar.
II
Matronae puerique virginesque,
Vobis pagina nostra dedicatur.
Tu, quem nequitiae procaciores
Delectant nimium salesque nudi,
Lascivos lege quattuor libellos:
Quintus cum domino liber iocatur;
Quem Germanicus ore non rubenti
Coram Cecropia legat puella.
III
Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
A famulis Histri qui tibi venit aquis,
Laetus et attonitus viso modo praeside mundi
Adfatus comites dicitur esse suos:
'Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est
Cernere, tam longe quem colit ille deum.'
IV
Fetere multo Myrtale solet vino,
Sed fallat ut nos, folia devorat lauri
Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus venis
Quotiens venire, Paule, videris contra,
Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
V
Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae,
Ingenio frueris qui propiore dei—
Nam tibi nascentes domini cognoscere curas
Et secreta ducis pectora nosse licet—:
Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
Qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.
Ad Capitolini caelestia carmina belli
Grande coturnati pone Maronis opus.
VI
Si non est grave nec nimis molestum,
Musae, Parthenium rogate vestrum:
Sic te serior et beata quondam
Salvo Caesare finiat senectus
Et sis invidia favente felix,
Sic Burrus cito sentiat parentem:
Admittas timidam brevemque chartam
Intra limina sanctioris aulae.
Nosti tempora tu Iovis sereni,
Cum fulget placido suoque vultu,
Quo nil supplicibus solet negare.
Non est quod metuas preces iniquas:
Numquam grandia nec molesta poscit
Quae cedro decorata purpuraque
Nigris pagina crevit umbilicis.
Nec porrexeris ista, sed teneto
Sic tamquam nihil offeras agasque.
Si novi dominum novem sororum,
Ultro purpureum petet libellum.
VII
Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
Una decem quotiens saecula vixit avis,
Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
Ignoscat coniunx et patienter amet.
VIII
Edictum domini deique nostri,
Quo subsellia certiora fiunt
Et puros eques ordines recepit,
Dum laudat modo Phasis in theatro,
Phasis purpureis ruber lacernis,
Et iactat tumido superbus ore:
'Tandem commodius licet sedere,
Nunc est reddita dignitas equestris,
Turba non premimur nec inquinamur':
Haec et talia dum refert supinus,
Illas purpureas et adrogantes
Iussit surgere Lei+tus lacernas.
IX
Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
Venisti centum, Symmache, discipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
X
'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
Et sua quod rarus tempora lector amat?'
Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
Praeferat antiquos semper ut illa novis.
Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
Sic laudant Catuli vilia templa senes;
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
Et sua riserunt saecula Maeoniden,
Rara coronato plausere theatra Menandro,
Norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
Si post fata venit gloria, non propero.
XI
Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
Versat in articulo Stella, Severe, meus.
Multas in digitis, plures in carmine gemmas
Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
XII
Quod nutantia fronte perticata
Gestat pondera Masclion superbus,
Aut grandis Ninus omnibus lacertis
Septem quod pueros levat vel octo,
Res non difficilis mihi videtur,
Uno cum digito vel hoc vel illo
Portet Stella meus decem puellas.
XIII
Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
Sed non obscurus nec male notus eques,
Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',
Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
At tua centenis incumbunt tecta columnis
Et libertinas arca flagellat opes,
Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,
Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:
Tu quod es, e populo quilibet esse potest.
XIV
Sedere primo solitus in gradu semper
Tunc, cum liceret occupare, Nanneius
Bis excitatus terque transtulit castra,
Et inter ipsas paene tertius sellas
Post Gaiumque Luciumque consedit.
Illinc cucullo prospicit caput tectus
Oculoque ludos spectat indecens uno.
Et hinc miser deiectus in viam transit,
Subsellioque semifultus extremo
Et male receptus altero genu iactat
Equiti sedere Lei+toque se stare.
XV
Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,
Et queritur laesus carmine nemo meo,
Gaudet honorato sed multus nomine lector,
Cui victura meo munere fama datur.
'Quid tamen haec prosunt quamvis venerantia multos?'
Non prosint sane, me tamen ista iuvant.
XVI
Seria cum possim, quod delectantia malo
Scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
Sed nescis, quanti stet mihi talis amor.
Nam si falciferi defendere templa Tonantis
Sollicitisque velim vendere verba reis,
Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
Et fiet vario sordidus aere sinus.
At nunc conviva est comissatorque libellus,
Et tantum gratis pagina nostra placet.
Sed non et veteres contenti laude fuerunt,
Cum minimum vati munus Alexis erat.
'Belle' inquis 'dixti: iuvat et laudabimus usque.'
Dissimulas? facies me, puto, causidicum.
XVII
Dum proavos atavosque refers et nomina magna,
Dum tibi noster eques sordida condicio est,
Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo
Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
XVIII
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae
Gracilesque ligulae cereique chartaeque
Et acuta senibus testa cum Damascenis,
Praeter libellos vernulas nihil misi,
Fortasse avarus videar aut inhumanus,
Odi dolosas munerum et malas artes:
Imitantur hamos dona: namque quis nescit,
Avidum vorata decipi scarum musca?
Quotiens amico diviti nihil donat,
O Quintiane, liberalis est pauper.
XIX
Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
Temporibus possunt saecula nulla tuis.
Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
Quando Palatini plus meruere dei?
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
Sub quo libertas principe tanta fuit?
Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
Quod colit ingratas pauper amicitias.
Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
Aut quem prosequitur non alienus eques?
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
Flammarisve togae scripula tota decem
Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
Utile quod nobis do tibi consilium.
XX
Si tecum mihi, care Martialis,
Securis liceat frui diebus,
Si disponere tempus otiosum
Et verae pariter vacare vitae:
Nec nos atria, nec domos potentum,
Nec litis tetricas forumque triste
Nossemus, nec imagines superbas;
Sed gestatio, fabulae, libelli,
Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
Haec essent loca semper, hi labores.
Nunc vivit necuter sibi, bonosque
Soles effugere atque abire sentit,
Qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam vivere cum sciat, moratur?
XXI
Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
Ante salutabat rhetor Apollodotus.
Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
XXII
Mane domi nisi te volui meruique videre,
Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
Alta Suburani vincenda est semita clivi
Et numquam sicco sordida saxa gradu,
Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
Quaeque trahi multo marmora fune vides.
Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
Paule, negat lasso ianitor esse domi.
Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
Vix tanti Paulum mane videre fuit.
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
XXIII
Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
Iura theatralis dum siluere loci.
Quae postquam placidi censoris cura renasci
Iussit et Oceanum certior audit eques,
Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
Veste nites et te sic dare verba putas.
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
XXIV
Hermes Martia saeculi voluptas,
Hermes omnibus eruditus armis,
Hermes et gladiator et magister,
Hermes turba sui tremorque ludi,
Hermes, quem timet Helius, sed unum,
Hermes, cui cadit Advolans, sed uni,
Hermes vincere nec ferire doctus,
Hermes subpositicius sibi ipse,
Hermes divitiae locariorum,
Hermes cura laborque ludiarum,
Hermes belligera superbus hasta,
Hermes aequoreo minax tridente,
Hermes casside languida timendus,
Hermes gloria Martis universi,
Hermes omnia solus et ter unus.
XXV
'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
Lei+tus ecce venit: sta, fuge, curre, late.'
Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
Quis Stygios non volt totus adire lacus?
Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
Spargere et effuso permaduisse croco?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
O frustra locuples, o dissimulator amici,
Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
XXVI
Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
Si forte bilem movit hic tibi versus,
Dicas licebit beta me togatorum.
XXVII
Ingenium studiumque tibi moresque genusque
Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
Ut sedeas viso pallidus Oceano.
XXVIII
Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
Efficere nullis, Aule, moribus possis:
Pietate fratres Curvios licet vincas,
Quiete Nervas, comitate Rusones,
Probitate Macros, aequitate Mauricos,
Oratione Regulos, iocis Paulos:
Robiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
Ego esse miserum credo, cui placet nemo.
XXIX
Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
'Formosus septem, Marce, diebus eris.'
Si non derides, si verum, lux mea, narras,
Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
XXX
Varro, Sophocleo non infitiande coturno,
Nec minus in Calabra suspiciende lyra,
Differ opus, nec te facundi scaena Catulli
Detineat, cultis aut elegia comis;
Sed lege fumoso non aspernanda Decembri
Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,
Saturnalicias perdere, Varro, nuces.
XXXI
Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis
Et sua quam facilis pondera taurus amet.
Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos
Currit et in toto ventilat arma bove.
At feritas inmota riget: non esset harena
Tutior, et poterant fallere plana magis.
Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
Securus puer est, sollicitumque pecus.
XXXII
Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
Non dedit uxori. 'Cui dedit ergo?' Sibi.
XXXIII
Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit,
Nescio: si sciero, vae tibi, causidice.
XXXIV
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
Oscula commendo deliciasque meas,
Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
Oraque Tartarei prodigiosa canis.
Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,
Vixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam veteres ludat lasciva patronos
Et nomen blaeso garriat ore meum.
Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.
XXXV
Dum sibi redire de Patrensibus fundis
Ducena clamat coccinatus Euclides
Corinthioque plura de suburbano
Longumque pulchra stemma repetit a Leda
Et suscitanti Leito reluctatur:
Equiti superbo, nobili, locupleti
Cecidit repente magna de sinu clavis.
Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
XXXVI
Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
Dissimulat, quasi nil debeat: inposuit
XXXVII
Puella senibus dulcior mihi cycnis,
Agna Galaesi mollior Phalantini,
Concha Lucrini delicatior stagni,
Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,
Nec modo politum pecudis Indicae dentem
Nivesque primas liliumque non tactum;
Quae crine vicit Baetici gregis vellus
Rhenique nodos aureamque nitelam;
Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
Quod Atticarum prima mella cerarum,
Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
Cui conparatus indecens erat pavo,
Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
Adhuc recenti tepet Erotion busto,
Quam pessimorum lex amara fatorum
Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
Nostros amores gaudiumque lususque—
Et esse tristem me meus vetat Paetus,
Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
'Deflere non te vernulae pudet mortem?
Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducentiens accepit, et tamen vivit.
XXXVIII
Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
Uno credis equo posse sedere duos?
Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
XXXIX
Supremas tibi triciens in anno
Signanti tabulas, Charine, misi
Hyblaeis madidas thymis placentas.
Defeci: miserere iam, Charine:
Signa rarius, aut semel fac illud,
Mentitur tua quod subinde tussis.
Excussi loculosque sacculumque:
Croeso divitior licet fuissem,
Iro pauperior forem, Charine,
Si conchem totiens meam comesses.
XL
Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
Et miraris, opus displicuisse tuum?
XLI
Spadone cum sis eviratior fluxo,
Et concubino mollior Celaenaeo,
Quem sectus ululat matris entheae Gallus,
Theatra loqueris et gradus et edicta,
Trabeasque et Idus fibulasque censusque,
Et pumicata pauperes manu monstras.
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
Videbo, Didyme: non licet maritorum.
XLII
Callidus effracta nummos fur auferet arca,
Prosternet patrios impia flamma lares:
Debitor usuram pariter sortemque negabit,
Non reddet sterilis semina iacta seges:
Dispensatorem fallax spoliabit amica,
Mercibus extructas obruet unda rates.
Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
Quas dederis, solas semper habebis opes.
XLIII
Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.
XLIV
Quid factum est, rogo, quid repente factum,
Ad cenam mihi, Dento, quod vocanti—
Quis credat?—quater ausus es negare?
Sed nec respicis et fugis sequentem,
Quem thermis modo quaerere et theatris
Et conclavibus omnibus solebas.
Sic est, captus es unctiore mensa
Et maior rapuit canem culina.
Iam te, sed cito, cognitum et relictum
Cum fastidierit popina dives,
Antiquae venies ad ossa cenae.
XLV
Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
Istud quae non est dicere, Bassa, solet.
XLVI
Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
Et placet ira mihi plus tua, quam facies,
Ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
Consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.
XLVII
Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
Non cenat, quotiens nemo vocavit eum.
XLVIII
Quid non cogit amor? secuit nolente capillos
Encolpos domino, non prohibente tamen.
Permisit flevitque Pudens: sic cessit habenis
Audaci questus de Phaethonte pater:
Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles
Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
Sed tu ne propera—brevibus ne crede capillis—
Tardaque pro tanto munere, barba, veni.
XLIX
Vidissem modo forte cum sedentem
Solum te, Labiene, tres putavi.
Calvae me numerus tuae fefellit:
Sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli,
Quales vel puerum decere possunt;
Nudumst in medio caput, nec ullus
In longa pilus area notatur.
Hic error tibi profuit Decembri,
Tum, cum prandia misit Imperator:
Cum panariolis tribus redisti.
Talem Geryonem fuisse credo.
Vites, censeo, porticum Philippi:
Si te viderit Hercules, peristi.
L
Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
Protinus ingentes sunt inimicitiae,
Meque potes stricto medium transfigere ferro,
Si nostrum sine te scis caluisse focum.
Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
Desine iam nostram, precor, observare culinam,
Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
LI
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
Notariorum quem premit chorus levis,
Qui codicillis hinc et inde prolatis
Epistulisque commodat gravem voltum
Similis Catoni Tullioque Brutoque,
Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
Si fingere istud me putas, salutemus.
LII
Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tua dona referre,
Protinus exclamat 'Dixerat ipse mihi.'
Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
Auctoris pereunt garrulitate sui.
LIII
Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?
Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
Deucalion vel, si non placet hic, Phaethon.
LIV
Extemporalis factus est meus rhetor:
Calpurnium non scripsit, et salutavit.
LV
Dic mihi, quem portas, volucrum regina? 'Tonantem.'
Nulla manu quare fulmina gestat? 'Amat.'
Quo calet igne deus? 'Pueri.' Cur mitis aperto
Respicis ore Iovem? 'De Ganymede loquor.'
LVI
Cui tradas, Lupe, filium magistro,
Quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnes grammaticosque rhetorasque
Devites, moneo: nihil sit illi
Cum libris Ciceronis aut Maronis,
Famae Tutilium suae relinquat;
Si versus facit, abdices poetam.
Artes discere vult pecuniosas?
Fac discat citharoedus aut choraules;
Si duri puer ingeni videtur,
Praeconem facias vel architectum.
LVII
Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
LVIII
Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper.
Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
LIX
Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
Fictilibus nostris exoneratus eris.
LX
Adlatres licet usque nos et usque
Et gannitibus inprobis lacessas,
Certum est hanc tibi pernegare famam,
Olim quam petis, in meis libellis
Qualiscumque legaris ut per orbem.
Nam te cur aliquis sciat fuisse?
Ignotus pereas, miser, necesse est.
Non deerunt tamen hac in urbe forsan
Unus vel duo tresve quattuorve,
Pellem rodere qui velint caninam:
Nos hac a scabie tenemus ungues.
LXI
Crispulus iste quis est, uxori semper adhaeret
Qui, Mariane, tuae? crispulus iste quis est?
Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
Et sellam cubito dexteriore premit?
Per cuius digitos currit levis anulus omnes,
Crura gerit nullo qui violata pilo?
Nil mihi respondes? 'Uxoris res agit' inquis
'Iste meae.' Sane certus et asper homo est,
Procuratorem voltu qui praeferat ipso:
Acrior hoc Chius non erit Aufidius.
O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini:
Te successurum credo ego Panniculo.
Res uxoris agit? res ullas crispulus iste?
Res non uxoris, res agit iste tuas.
LXII
Iure tuo nostris maneas licet, hospes, in hortis,
Si potes in nudo ponere membra solo,
Aut si portatur tecum tibi magna supellex:
Nam mea iam digitum sustulit hospitibus.
Nulla tegit fractos—nec inanis—culcita lectos,
Putris et abrupta fascia reste iacet.
Sit tamen hospitium nobis commune duobus:
Emi hortos; plus est: instrue tu; minus est.
LXIII
'Quid sentis' inquis 'de nostris, Marce, libellis?'
Sic me sollicitus, Pontice, saepe rogas.
Admiror, stupeo: nihil est perfectius illis,
Ipse tuo cedet Regulus ingenio.
'Hoc sentis?' inquis 'faciat tibi sic bene Caesar,
Sic Capitolinus Iuppiter.' Immo tibi.
LXIV
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni,
Tu super aestivas, Alcime, solve nives,
Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo
Lassenturque rosis tempora sutilibus.
Tam vicina iubent nos vivere Mausolea,
Cum doceant, ipsos posse perire deos.
LXV
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca,
Alcidae Nemees terror et Arcas aper
Et castigatum Libycae ceroma palaestrae
Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx,
Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat
Ducere non rectas Cacus in antra boves.
Ista tuae, Caesar, quota pars spectatur harenae?
Dat maiora novus proelia mane dies.
Quot graviora cadunt Nemeaeo pondera monstro!
Quot tua Maenalios conlocat hasta sues!
Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi,
Est tibi qui possit vincere Geryonen.
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae,
Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
Pro meritis caelum tantis, Auguste, dederunt
Alcidae cito di, sed tibi sero dabunt.
LXVI
Saepe salutatus numquam prior ipse salutas:
Sic eris 'Aeternum', Pontiliane, 'vale'.
LXVII
Hibernos peterent solito cum more recessus
Atthides, in nidis una remansit avis.
Deprendere nefas ad tempora verna reversae,
Et profugam volucres diripuere suae.
Sero dedit poenas: discerpi noxia mater
Debuerat, sed tunc, cum laceravit Ityn.
LXVIII
Arctoa de gente comam tibi, Lesbia, misi,
Ut scires, quanto sit tua flava magis.
LXIX
Antoni Phario nil obiecture Pothino
Et levius tabula quam Cicerone nocens:
Quid gladium demens Romana stringis in ora?
Hoc admisisset nec Catilina nefas.
Impius infando miles corrumpitur auro,
Et tantis opibus vox tacet una tibi.
Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
Incipient omnes pro Cicerone loqui.
LXX
Infusum sibi nuper a patrono
Plenum, Maxime, centiens Syriscus
In sellariolis vagus popinis
Circa balnea quattuor peregit.
O quanta est gula, centiens comesse!
Quanto maior adhuc, nec accubare!
LXXI
Umida qua gelidas summittit Trebula valles
Et viridis cancri mensibus alget ager,
Rura Cleonaeo numquam temerata leone
Et domus Aeolio semper amica Noto,
Te, Faustine, vocant: longas his exige messes
Collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.
LXXII
Qui potuit Bacchi matrem dixisse tonantem,
Ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.
LXXIII
Non donem tibi cur meos libellos
Oranti totiens et exigenti,
Miraris, Theodore? Magna causa est:
Dones tu mihi ne tuos libellos.
LXXIV
Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
Terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
Uno non poterat tanta ruina loco.
LXXV
Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,
Uxorem potes hanc dicere legitimam.
LXXVI
Profecit poto Mithridates saepe veneno,
Toxica ne possent saeva nocere sibi.
Tu quoque cavisti cenando tam male semper,
Ne posses umquam, Cinna, perire fame.
LXXVII
Narratur belle quidam dixisse, Marulle,
Qui te ferre oleum dixit in auricula.
LXXVIII
Si tristi domicenio laboras,
Torani, potes esurire mecum.
Non deerunt tibi, si soles προπίνειν,
Viles Cappadocae gravesque porri,
Divisis cybium latebit ovis.
Ponetur digitis tenendus ustis
Nigra coliculus virens patella,
Algentem modo qui reliquit hortum,
Et pultem niveam premens botellus,
Et pallens faba cum rubente lardo.
Mensae munera si voles secundae,
Marcentes tibi porrigentur uvae
Et nomen pira quae ferunt Syrorum,
Et quas docta Neapolis creavit,
Lento castaneae vapore tostae:
Vinum tu facies bonum bibendo.
Post haec omnia forte si movebit
Bacchus quam solet esuritionem,
Succurrent tibi nobiles olivae,
Piceni modo quas tulere rami,
Et fervens cicer et tepens lupinus.
Parva est cenula—quis potest negare?—,
Sed finges nihil audiesve fictum
Et voltu placidus tuo recumbes;
Nec crassum dominus leget volumen,
Nec de Gadibus inprobis puellae
Vibrabunt sine fine prurientes
Lascivos docili tremore lumbos;
Sed quod non grave sit nec infacetum,
Parvi tibia condyli sonabit.
Haec est cenula. Claudiam sequeris.
Quam nobis cupis esse tu priorem?
LXXIX
Undecies una surrexti, Zoile, cena,
Et mutata tibi est synthesis undecies,
Sudor inhaereret madida ne veste retentus
Et laxam tenuis laederet aura cutem.
Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
Frigus enim magnum synthesis una facit.
LXXX
Non totam mihi, si vacabis, horam,
Dones et licet inputes, Severe,
Dum nostras legis exigisque nugas.
'Durum est perdere ferias': rogamus,
Iacturam patiaris hanc ferasque.
Quod si legeris ista cum diserto
—Sed numquid sumus inprobi?—Secundo,
Plus multo tibi debiturus hic est,
Quam debet domino suo, libellus.
Nam securus erit, nec inquieta
Lassi marmora Sisyphi videbit,
Quem censoria cum meo Severo
Docti lima momorderit Secundi.
LXXXI
Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
LXXXII
Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.
LXXXIII
Insequeris, fugio; fugis, insequor; haec mihi mens est:
Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.
LXXXIV
Iam tristis nucibus puer relictis
Clamoso revocatur a magistro,
Et blando male proditus fritillo,
Arcana modo raptus e popina,
Aedilem rogat udus aleator.
Saturnalia transiere tota,
Nec munuscula parva nec minora
Misisti mihi, Galla, quam solebas.
Sane sic abeat meus December:
Scis certe, puto, vestra iam venire
Saturnalia, Martias Kalendas;
Tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.
I
Sextus mittitur hic tibi libellus,
In primis mihi care Martialis:
Quem si terseris aure diligenti,
Audebit minus anxius tremensque
Magnas Caesaris in manus venire.
II
Lusus erat sacrae conubia fallere taedae,
Lusus et inmeritos execuisse mares.
Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
Succurris, nasci quos sine fraude iubes.
Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:
At prius—o mores!—et spado moechus erat.
III
Nascere Dardanio promissum nomen Iulo,
Vera deu=m suboles; nascere, magne puer:
Cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
Quique regas orbem cum seniore senex.
Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila
Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
IV
Censor maxime principumque princeps,
Cum tot iam tibi debeat triumphos,
Tot nascentia templa, tot renata,
Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
V
Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
VI
Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
VII
Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
Et nubit decimo iam Telesilla viro.
Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
Offendor moecha simpliciore minus.
VIII
Praetores duo, quattuor tribuni,
Septem causidici, decem poetae
Cuiusdam modo nuptias petebant
A quodam sene. Non moratus ille
Praeconi dedit Eulogo puellam.
Dic, numquid fatue, Severe, fecit?
IX
In Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
Et quereris, si te suscitat Oceanus?
X
Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
Quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
Et Capitolinas itque reditque vias.
Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
XI
Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
Sed par atque eadem cena duobus erat.
Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.
XII
Iurat capillos esse, quos emit, suos
†Fabulla: numquid, Paule, peierat†?
XIII
Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
Vel quis Palladiae non putet artis opus?
Candida non tacita respondet imagine lygdos
Et placido fulget vivus in ore decor.
Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
XIV
Versus scribere posse te disertos
Adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
Versus scribere qui potest disertos,
Non scribat, Laberi: virum putabo.
XV
Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
XVI
Tu qui pene viros terres et falce cinaedos,
Iugera sepositi pauca tuere soli.
Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
Sed puer et longis pulchra puella comis.
XVII
Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
Tu si Furius ante dictus esses,
Fur ista ratione dicereris.
XVIII
Sancta Salonini terris requiescit Hiberis,
Qua melior Stygias non videt umbra domos.
Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
Vivit qua voluit vivere parte magis.
XIX
Non de vi neque caede nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis:
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris
Et Sullas Mariosque Muciosque
Magna voce sonas manuque tota.
Iam dic, Postume, de tribus capellis.
XX
Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?'
Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
Teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.
XXI
Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida vati
Laeta Venus, dixit 'Plus dare non potui.'
Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
'Tu ne quid pecces, exitiose, vide.
Saepe ego lascivom Martem furibunda cecidi,
Legitimos esset cum vagus ante toros.
Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
Tam frugi Iuno vellet habere virum.'
Dixit, et arcano percussit pectora loro.
Plaga iuvat: sed tu iam, dea, caede deos.
XXII
Quod nubis, Proculina, concubino
Et, moechum modo, nunc facis maritum,
Ne lex Iulia te notare possit:
Non nubis, Proculina, sed fateris.
XXIII
Stare iubes nostrum semper tibi, Lesbia, penem:
Crede mihi, non est mentula, quod digitus.
Tu licet et manibus blandis et vocibus instes,
Te contra facies imperiosa tua est.
XXIV
Nil lascivius est Charisiano:
Saturnalibus ambulat togatus.
XXV
Marcelline, boni suboles sincera parentis,
Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo,
Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus,
Accipe et haec memori pectore vota tene:
Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
In medios enses saevaque tela ferat.
Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
Tu potes et patris miles et esse ducis.
XXVI
Periclitatur capite Sotades noster.
Reum putatis esse Sotaden? non est.
Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
XXVII
Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
Testis maternae nata pudicitiae.
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
Et potius plenos aere relinque cados.
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
Possunt et patres vivere, crede mihi.
XXVIII
Libertus Melioris ille notus,
Tota qui cecidit dolente Roma,
Cari deliciae breves patroni,
Hoc sub marmore Glaucias humatus
Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
Castus moribus, integer pudore,
Velox ingenio, decore felix.
Bis senis modo messibus peractis
Vix unum puer adplicabat annum.
Qui fles talia, nil fleas, viator.
XXIX
Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
Sed domini sancto dignus amore puer,
Munera cum posset nondum sentire patroni,
Glaucia libertus iam Melioris erat.
Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.
XXX
Sex sestertia si statim dedisses,
Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
At nunc cum dederis diu moratus,
Post septem, puto, vel novem Kalendas,
Vis dicam tibi veriora veris?
Sex sestertia, Paete, perdidisti.
XXXI
Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
A medico futui: vis sine febre mori.
XXXII
Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo
Forsitan et posset vincere mollis Otho,
Damnavit multo staturum sanguine Martem
Et fodit certa pectora tota manu.
Sit Cato, dum vivit, sane vel Caesare maior:
Dum moritur, numquid maior Othone fuit?
XXXIII
Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
Vidisti, quo nil laetius ante fuit.
Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus
Adfligunt hominem, iam miser et futuit.
XXXIV
Basia da nobis, Diadumene, pressa. 'Quot?' inquis.
Oceani fluctus me numerare iubes
Et maris Aegaei sparsas per litora conchas
Et quae Cecropio monte vagantur apes,
Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro,
Cum populus subiti Caesaris ora videt.
Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
Lesbia: pauca cupit, qui numerare potest.
XXXV
Septem clepsydras magna tibi voce petenti
Arbiter invitus, Caeciliane, dedit.
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem
Ampullis potas semisupinus aquam.
Ut tandem saties vocemque sitimque, rogamus,
Iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.
XXXVI
Mentula tam magna est, quantus tibi, Papyle, nasus,
Ut possis, quotiens arrigis, olfacere.
XXXVII
Secti podicis usque ad umbilicum
Nullas reliquias habet Charinus,
Et prurit tamen usque ad umbilicum.
O quanta scabie miser laborat!
Culum non habet, est tamen cinaedus.
XXXVIII
Aspicis, ut parvus nec adhuc trieteride plena
Regulus auditum laudet et ipse patrem?
Maternosque sinus viso genitore relinquat
Et patrias laudes sentiat esse suas?
Iam clamor centumque viri densumque corona
Volgus et infanti Iulia tecta placent.
Acris equi suboles magno sic pulvere gaudet,
Sic vitulus molli proelia fronte cupit.
Di, servate, precor, matri sua vota patrique,
Audiat ut natum Regulus, illa duos.
XXXIX
Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
Non liberorum: namque nec tuus quisquam
Nec est amici filiusve vicini,
Sed in grabatis tegetibusque concepti
Materna produnt capitibus suis furta.
Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
Subolem fatetur esse se coci Santrae.
At ille sima nare, turgidis labris
Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
Pistoris esse tertium quis ignorat,
Quicumque lippum novit et videt Damam?
Quartus cinaeda fronte, candido voltu
Ex concubino natus est tibi Lygdo:
Percide, si vis, filium: nefas non est.
Hunc vero acuto capite et auribus longis,
Quae sic moventur, ut solent asellorum,
Quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
Si spado Coresus Dindymusque non esset.
XL
Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:
Praeferri Glycerae femina nulla potest.
Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est
Tempora quid faciunt! hanc volo, te volui.
XLI
Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
Hic se posse loqui, posse tacere negat.
XLII
Etrusci nisi thermulis lavaris,
Inlotus morieris, Oppiane.
Nullae sic tibi blandientur undae,
Nec fontes Aponi rudes puellis,
Non mollis Sinuessa fervidique
Fluctus Passeris aut superbus Anxur,
Non Phoebi vada principesque Baiae.
Nusquam tam nitidum vacat serenum:
Lux ipsa est ibi longior, diesque
Nullo tardius a loco recedit.
Illic Taygeti virent metalla
Et certant vario decore saxa,
Quae Phryx et Libys altius cecidit.
Siccos pinguis onyx anhelat aestus
Et flamma tenui calent ophitae:
Ritus si placeant tibi Laconum,
Contentus potes arido vapore
Cruda Virgine Marciave mergi;
Quae tam candida, tam serena lucet,
Ut nullas ibi suspiceris undas
Et credas vacuam nitere lygdon.
Non adtendis, et aure me supina
Iam dudum quasi neglegenter audis.
Inlotus morieris, Oppiane.
XLIII
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae
Canaque sulphureis nympha natatur aquis,
Me Nomentani confirmant otia ruris
Et casa iugeribus non onerosa suis.
Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus,
Hoc mihi sunt vestrae, Castrice, divitiae.
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
Currere nec longas pertimuisse vias,
Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus,
Et satis est, pigro si licet esse mihi.
XLIV
Festive credis te, Calliodore, iocari
Et solum multo permaduisse sale.
Omnibus adrides, dicteria dicis in omnis;
Sic te convivam posse placere putas.
At si ego non belle, sed vere dixero quiddam,
Nemo propinabit, Calliodore, tibi.
XLV
Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
Permissa est vobis non nisi casta Venus.
Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
Turpius uxor erit, quam modo moecha fuit.
XLVI
Vapulat adsidue veneti quadriga flagello,
Nec currit: magnam rem, Catiane, facit.
XLVII
Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro
Laberis et domini gemmea tecta subis,
Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris,
Sive Camenarum de grege nona venis:
Exolvit votis hac se tibi virgine porca
Marcus, furtivam quod bibit aeger aquam.
Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
Da secura tui: sit mihi sana sitis.
XLVIII
Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
Non tu, Pomponi, cena diserta tua est.
XLIX
Non sum de fragili dolatus ulmo,
Nec quae stat rigida supina vena,
De ligno mihi quolibet columna est,
Sed viva generata de cupressu:
Quae nec saecula centiens peracta
Nec longae cariem timet senectae.
Hanc tu, quisquis es, o malus, timeto.
Nam si vel minimos manu rapaci
Hoc de palmite laeseris racemos,
Nascetur, licet hoc velis negare,
Inserta tibi ficus a cupressu.
L
Cum coleret puros pauper Telesinus amicos,
Errabat gelida sordidus in togula:
Obscenos ex quo coepit curare cinaedos,
Argentum, mensas, praedia solus emit.
Vis fieri dives, Bithynice? conscius esto:
Nil tibi vel minimum basia pura dabunt.
LI
Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce,
Inveni, noceam qua ratione tibi.
Irascor: licet usque voces mittasque rogesque—
'Quid facies?' inquis. Quid faciam? veniam.
LII
Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
Pantagathus, domini cura dolorque sui,
Vix tangente vagos ferro resecare capillos
Doctus et hirsutas excoluisse genas.
Sis licet, ut debes, tellus, placata levisque,
Artificis levior non potes esse manu.
LIII
Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
Inventus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
In somnis medicum viderat Hermocraten.
LIV
Tantos et tantas si dicere Sextilianum,
Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.
'Quid sibi vult?' inquis. Dicam, quid suspicer esse:
Tantos et tantas Sextilianus amat.
LV
Quod semper casiaque cinnamoque
Et nido niger alitis superbae
Fragras plumbea Nicerotiana,
Rides nos, Coracine, nil olentis:
Malo, quam bene olere, nil olere.
LVI
Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,
Verba putas famae te, Charideme, dare?
Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
Teque pilare tuas testificare natis.
'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:
Fac pedicari te, Charideme, putent.
LVII
Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
Et tegitur pictis sordida calva comis.
Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
Radere te melius spongia, Phoebe, potest.
LVIII
Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
Comminus et Getici sidera ferre poli,
O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
Elysiae vidi nubila fusca plagae!
Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus
Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
Stamina nec surdos vox habet ista deos,
Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes
Et referes pili praemia clarus eques.
LIX
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus,
Propter sescentas Baccara gausapinas,
Optat et obscuras luces ventosque nivesque,
Odit et hibernos, si tepuere, dies.
Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae,
Tollere de scapulis quas levis aura potest?
Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
Mense vel Augusto sumere gausapinas!
LX
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
LXI
Rem factam Pompullus habet, Faustine: legetur
Et nomen toto sparget in orbe suum.
'Sic leve flavorum valeat genus Usiporum,
Quisquis et Ausonium non amat imperium.'
Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
'Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
Quam multi tineas pascunt blattasque diserti,
Et redimunt soli carmina docta coci!
Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
Victurus genium debet habere liber.'
LXII
Amisit pater unicum Salanus:
Cessas munera mittere, Oppiane?
Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
Cuius vulturis hoc erit cadaver?
LXIII
Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
Et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit vero tua fata dolore?
Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
LXIV
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
Emendare meos, quos novit fama, libellos
Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
Non aspernantur proceres urbisque forique,
Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
Et repetit totiens facundo Regulus ore,
Quique videt propius magni certamina Circi
Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
Omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
LXV
'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.
'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:
Si breviora probas, disticha sola legas.
Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa
Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
LXVI
Famae non nimium bonae puellam,
Quales in media sedent Subura,
Vendebat modo praeco Gellianus.
Parvo cum pretio diu liceret,
Dum puram cupit adprobare cunctis,
Adtraxit prope se manu negantem
Et bis terque quaterque basiavit.
Quid profecerit osculo, requiris?
Sescentos modo qui dabat, negavit.
LXVII
Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,
Pannyche? volt futui Caelia nec parere.
LXVIII
Flete nefas vestrum, sed toto flete Lucrino,
Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
Inter Baianas raptus puer occidit undas
Eutychos ille, tuum, Castrice, dulce latus.
Hic tibi curarum socius blandumque levamen,
Hic amor, hic nostri vatis Alexis erat.
Numquid te vitreis nudum lasciva sub undis
Vidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
Amplexu teneri sollicitata viri?
Quidquid id est, subitae, quaecumque est causa rapinae,
Sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.
LXIX
Non miror, quod potat aquam tua Bassa, Catulle:
Miror, quod Bassi filia potat aquam.
LXX
Sexagesima, Marciane, messis
Acta est et, puto, iam secunda Cottae,
Nec se taedia lectuli calentis
Expertum meminit die vel uno.
Ostendit digitum, sed inpudicum,
Alconti Dasioque Symmachoque.
At nostri bene computentur anni
Et quantum tetricae tulere febres
Aut languor gravis aut mali dolores,
A vita meliore separentur:
Infantes sumus, et senes videmur.
Aetatem Priamique Nestorisque
Longam qui putat esse, Marciane,
Multum decipiturque falliturque.
Non est vivere, sed valere vita est.
LXXI
Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus
Et Gaditanis ludere docta modis,
Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
Posset ad Hectoreos sollicitare rogos,
Urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.
LXXII
Fur notae nimium rapacitatis
Conpilare Cilix volebat hortum,
Ingenti sed erat, Fabulle, in horto
Praeter marmoreum nihil Priapum.
Dum non vult vacua manu redire,
Ipsum subripuit Cilix Priapum.
LXXIII
Non rudis indocta fecit me falce colonus:
Dispensatoris nobile cernis opus.
Nam Caeretani cultor ditissimus agri
Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
Aspice, quam certo videar non ligneus ore
Nec devota focis inguinis arma geram,
Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso
Phidiaca rigeat mentula digna manu.
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum
Et bis septenis parcite iugeribus.
LXXIV
Medio recumbit imus ille qui lecto,
Calvam trifilem semitatus unguento,
Foditque tonsis ora laxa lentiscis,
Mentitur, Aefulane: non habet dentes.
LXXV
Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae,
Sive femur leporis, sive quid his simile est,
Buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
Has ego non mittam, Pontia, sed nec edam.
LXXVI
Ille sacri lateris custos Martisque togati,
Credita cui summi castra fuere ducis,
Hic situs est Fuscus. Licet hoc, Fortuna, fateri:
Non timet hostiles iam lapis iste minas;
Grande iugum domita Dacus cervice recepit,
Et famulum victrix possidet umbra nemus.
LXXVII
Cum sis tam pauper, quam nec miserabilis Iros,
Tam iuvenis, quam nec Parthenopaeus erat,
Tam fortis, quam nec, cum vinceret, Artemidorus,
Quid te Cappadocum sex onus esse iuvat?
Rideris multoque magis traduceris, Afer,
Quam nudus medio si spatiere foro.
Non aliter monstratur Atlans cum compare ginno
Quaeque vehit similem belua nigra Libyn.
Invidiosa tibi quam sit lectica, requiris?
Non debes ferri mortuus hexaphoro.
LXXVIII
Potor nobilis, Aule, lumine uno
Luscus Phryx erat alteroque lippus.
Huic Heras medicus 'Bibas caveto:
Vinum si biberis, nihil videbis.'
Ridens Phryx oculo 'Valebis' inquit.
Misceri sibi protinus deunces,
Sed crebros iubet. Exitum requiris?
Vinum Phryx, oculus bibit venenum.
LXXIX
Tristis es et felix. Sciat hoc Fortuna caveto:
Ingratum dicet te, Lupe, si scierit.
LXXX
Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellus
Miserat hibernas ambitiosa rosas.
Navita derisit Pharios Memphiticus hortos,
Urbis ut intravit limina prima tuae:
Tantus veris honos et odorae gratia Florae,
Tantaque Paestani gloria ruris erat;
Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat,
Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
At tu Romanae iussus iam cedere brumae,
Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
LXXXI
Iratus tamquam populo, Charideme, lavaris:
Inguina sic toto subluis in solio.
Nec caput hic vellem sic te, Charideme, lavare.
Et caput, ecce, lavas: inguina malo laves.
LXXXII
Quidam me modo, Rufe, diligenter
Inspectum, velut emptor aut lanista,
Cum vultu digitoque subnotasset,
'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
Cuius nequitias iocosque novit,
Aurem qui modo non habet Batavam?'
Subrisi modice, levique nutu
Me quem dixerat esse non negavi.
'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
Respondi: 'quia sum malus poeta'.
Hoc ne saepius accidat poetae,
Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.
LXXXIII
Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco,
Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
Nam tu missa tua revocasti fulmina dextra:
Hos cuperem mores ignibus esse Iovis;
Si tua sit summo, Caesar, natura Tonanti,
Utetur toto fulmine rara manus.
Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus,
Esse quod et comiti contigit et reduci.
LXXXIV
Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.
Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.
LXXXV
Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,
Nec te lectorem sperat, amice, liber:
Impia Cappadocum tellus et numine laevo
Visa tibi cineres reddit et ossa patri.
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,
Et resonet tota planctus in Aemilia:
Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!
Viderat Alphei praemia quinta modo.
Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
Atque haec absentis tura fuisse puta.
LXXXVI
Setinum dominaeque nives densique trientes.
Quando ego vos medico non prohibente bibam?
Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,
Qui mavult heres divitis esse Midae.
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
LXXXVII
Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.
LXXXVIII
Mane salutavi vero te nomine casu,
Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
Centum quadrantes abstulit illa mihi.
LXXXIX
Cum peteret seram media iam nocte matellam
Arguto madidus pollice Panaretus,
Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
Nec fuerat soli tota lagona satis.
Ille fide summa testae sua vina remensus
Reddidit oenophori pondera plena sui.
Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
Desine mirari, Rufe: merum biberat.
XC
Moechum Gellia non habet nisi unum.
Turpe est hoc magis: uxor est duorum.
XCI
Sancta ducis summi prohibet censura vetatque
Moechari. Gaude, Zoile, non futuis.
XCII
Caelatus tibi cum sit, Anniane,
Serpens in patera Myronos arte,
Vaticana bibis: bibis venenum.
XCIII
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari
Testa vetus, media sed modo fracta via,
Non ab amore recens hircus, non ora leonis,
Non detracta cani transtiberina cutis,
Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo,
Amphora corrupto nec vitiata garo.
Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
Deposita quotiens balnea veste petit,
Psilothro viret aut acida latet oblita creta
Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
XCIV
Ponuntur semper chrysendeta Calpetano
Sive foris seu cum cenat in urbe domi.
Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.
I
Accipe belligerae crudum thoraca Minervae,
Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari:
Pectore cum sacro sederit, aegis erit.
II
Invia Sarmaticis domini lorica sagittis
Et Martis Getico tergore fida magis,
Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus
Texuit innumeri lubricus unguis apri:
Felix sorte tua, sacrum cui tangere pectus
Fas erit et nostri mente calere dei.
I comes et magnos inlaesa merere triumphos
Palmataeque ducem, sed cito, redde togae.
III
Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.
IV
Esset, Castrice, cum mali coloris,
Versus scribere coepit Oppianus.
V
Si desiderium, Caesar, populique patrumque
Respicis et Latiae gaudia vera togae,
Redde deum votis poscentibus. Invidet hosti
Roma suo, veniat laurea multa licet:
Terrarum dominum propius videt ille, tuoque
Terretur vultu barbarus et fruitur.
VI
Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris
Ausonias Caesar iam parat ire vias?
Certus abest auctor, sed vox hoc nuntiat omnis:
Credo tibi, verum dicere, Fama, soles.
Publica victrices testantur gaudia chartae,
Martia laurigera cuspide pila virent.
Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos
Invictusque tua, Caesar, in urbe sonas.
Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior,
Sarmaticae laurus nuntius ipse veni.
VII
Hiberna quamvis Arctos et rudis Peuce
Et ungularum pulsibus calens Hister
Fractusque cornu iam ter inprobo Rhenus
Teneat domantem regna perfidae gentis
Te, summe mundi rector et parens orbis:
Abesse nostris non tamen potes votis.
Illic et oculis et animis sumus, Caesar,
Adeoque mentes omnium tenes unus,
Ut ipsa magni turba nesciat Circi,
Utrumne currat Passerinus an Tigris.
VIII
Nunc hilares, si quando mihi, nunc ludite, Musae:
Victor ab Odrysio redditur orbe deus.
Certa facis populi tu primus vota, December:
Iam licet ingenti dicere voce 'Venit!'
Felix sorte tua! Poteras non cedere Iano,
Gaudia si nobis, quae dabit ille, dares.
Festa coronatus ludet convicia miles,
Inter laurigeros cum comes ibit equos.
Fas audire iocos levioraque carmina, Caesar,
Et tibi, si lusus ipse triumphus amat.
IX
Cum sexaginta numeret Cascellius annos,
Ingeniosus homo est: quando disertus erit?
X
Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te,
De cute quid faciant ille vel ille sua?
Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
Cum liceat tota stertere nocte tibi?
Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
Assem ne dederis crediderisve Lupo.
Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
Quodque magis curae convenit esse tuae.
Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
XI
Cogis me calamo manuque nostra
Emendare meos, Pudens, libellos.
O quam me nimium probas amasque,
Qui vis archetypas habere nugas!
XII
Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena
Excipiatque meos, qua solet aure, iocos,
Ut mea nec, iuste quos odit, pagina laesit,
Et mihi de nullo fama rubore placet.
Quid prodest, cupiant cum quidam nostra videri,
Si qua Lycambeo sanguine tela madent,
Vipereumque vomat nostro sub nomine virus,
Qui Phoebi radios ferre diemque negat?
Ludimus innocui: scis hoc bene: iuro potentis
Per genium Famae Castaliumque gregem
Perque tuas aures, magni mihi numinis instar,
Lector inhumana liber ab invidia.
XIII
Dum Tiburtinis albescere solibus audit
Antiqui dentis fusca Lycoris ebur,
Venit in Herculeos colles. Quid Tiburis alti
Aura valet! Parvo tempore nigra redit.
XIV
Accidit infandum nostrae scelus, Aule, puellae;
Amisit lusus deliciasque suas:
Non quales teneri ploravit amica Catulli
Lesbia, nequitiis passeris orba sui,
Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis,
Cuius in Elysio nigra columba volat:
Lux mea non capitur nugis neque moribus istis,
Nec dominae pectus talia damna movent:
Bis denos puerum numerantem perdidit annos,
Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
XV
Quis puer hic nitidis absistit Ianthidos undis?
Effugit dominam Naida numquid Hylas?
O bene, quod silva colitur Tirynthius ista
Et quod amatrices tam prope servat aquas!
Securus licet hos fontes, Argynne, ministres:
Nil facient Nymphae: ne velit ipse, cave.
XVI
Aera domi non sunt, superest hoc, Regule, solum,
Ut tua vendamus munera: numquid emis?
XVII
Ruris bibliotheca delicati,
Vicinam videt unde lector urbem,
Inter carmina sanctiora si quis
Lascivae fuerit locus Thaliae,
Hos nido licet inseras vel imo,
Septem quos tibi misimus libellos
Auctoris calamo sui notatos:
Haec illis pretium facit litura.
At tu munere dedicata parvo
Quae cantaberis orbe nota toto,
Pignus pectoris hoc mei tuere,
Iuli bibliotheca Martialis.
XVIII
Cum tibi sit facies, de qua nec femina possit
Dicere, cum corpus nulla litura notet,
Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,
Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:
Accessi quotiens ad opus mixtisque movemur
Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
Di facerent, ut tu loquereris et ille taceret:
Offendor cunni garrulitate tui.
Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicit
Symmachus et risum res movet ista simul:
Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?
Cum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?
Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno,
Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.
XIX
Fragmentum quod vile putas et inutile lignum,
Haec fuit ignoti prima carina maris.
Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae
Frangere nec Scythici tristior ira freti,
Saecula vicerunt: sed quamvis cesserit annis,
Sanctior est salva parva tabella rate.
XX
Nihil est miserius neque gulosius Santra.
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,
Quam tot diebus noctibusque captavit,
Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,
Et utramque coxam leporis et duos armos,
Nec erubescit peierare de turdo
Et ostreorum rapere lividos cirros.
Buccis placentae sordidam linit mappam;
Illic et uvae conlocantur ollares
Et Punicorum pauca grana malorum
Et excavatae pellis indecens volvae
Et lippa ficus debilisque boletus.
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,
Rosos tepenti spondylos sinu condit
Et devorato capite turturem truncum.
Colligere longa turpe nec putat dextra,
Analecta quidquid et canes reliquerunt.
Nec esculenta sufficit gulae praeda,
Mixto lagonam replet ad pedes vino.
Haec per ducentas cum domum tulit scalas
Seque obserata clusit anxius cella
Gulosus ille, postero die vendit.
XXI
Haec est illa dies, magni quae conscia partus
Lucanum populis et tibi, Polla, dedit.
Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,
Debuit hoc saltem non licuisse tibi.
XXII
Vatis Apollinei magno memorabilis ortu
Lux redit: Aonidum turba, favete sacris.
Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.
XXIII
Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti
Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
Saepe colas et se sentiat ille coli.
XXIV
Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,
Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
Thesea Pirithoi destituisset amor,
Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
Et Ledae poteras dissociare genus.
Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
XXV
Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
Et cerussata candidiora cute,
Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
XXVI
Apollinarem conveni meum, Scazon;
Et si vacabit—ne molestus accedas—,
Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
Si te receptum fronte videris tota,
Noto rogabis ut favore sustentet.
Quanto mearum, scis, amore nugarum
Flagret: nec ipse plus amare te possum.
Contra malignos esse si cupis tutus,
Apollinarem conveni meum, Scazon.
XXVII
Tuscae glandis aper populator et ilice multa
Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
Praeda iacet nostris invidiosa focis:
Pinguescant madido laeti nidore penates
Flagret et exciso festa culina iugo.
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
Addet et arcano mixta Falerna garo:
Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
Conturbator aper: vilius esurio.
XXVIII
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
Et properet caesum saepe redire nemus,
Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
Excolat et geminas plurima palma fores:
Otia dum medius praestat tibi parva December,
Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.
XXIX
Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
Quo nemo est toto notior orbe puer,
Sic etiam positis formosus amere capillis
Et placeat vati nulla puella tuo:
Paulisper domini doctos sepone libellos,
Carmina Victori dum lego parva tuo.
Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
XXX
Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
Quod Romana tibi mentula nulla placet?
XXXI
Raucae chortis aves et ova matrum
Et flavas medio vapore Chias
Et fetum querulae rudem capellae
Nec iam frigoribus pares olivas
Et canum gelidis holus pruinis
De nostro tibi missa rure credis?
O quam, Regule, diligenter erras!
Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
Quidquid vilicus Umber aut colonus
Aut rus marmore tertio notatum
Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
Id tota mihi nascitur Subura.
XXXII
Attice, facundae renovas qui nomina gentis
Nec sinis ingentem conticuisse domum,
Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
Te secreta quies, te sophos omnis amat.
At iuvenes alios fracta colit aure magister
Et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
Non pila, non follis, non te paganica thermis
Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,
Vara nec in lento ceromate bracchia tendis,
Non harpasta vagus pulverulenta rapis,
Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
Per varias artes, omnis quibus area servit,
Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
XXXIII
Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit.
XXXIV
Quo possit fieri modo, Severe,
Ut vir pessimus omnium Charinus
Unam rem bene fecerit, requiris?
Dicam, sed cito. Quid Nerone peius?
Quid thermis melius Neronianis?
Non deest protinus, ecce, de malignis,
Qui sic rancidulo loquatur ore:
'Quid tu tot domini deique nostri
Praefers muneribus?' Neronianas
Thermas praefero balneis cinaedi.
XXXV
Inguina succinctus nigra tibi servos aluta
Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
Sed meus, ut de me taceam, Laecania, servos
Iudaeum nuda sub cute pondus habet,
Sed nudi tecum iuvenesque senesque lavantur.
An sola est servi mentula vera tui?
Ecquid femineos sequeris, matrona, recessus,
Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?
XXXVI
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret
Et rudis hibernis villa nataret aquis,
Plurima, quae posset subitos effundere nimbos,
Muneribus venit tegula missa tuis.
Horridus, ecce, sonat Boreae stridore December:
Stella, tegis villam, non tegis agricolam.
XXXVII
Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum?
Est operae pretium discere theta novum:
Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum,
Letalem iuguli iusserat esse notam.
Turpis ab inviso pendebat stiria naso,
Cum flaret madida fauce December atrox:
Collegae tenuere manus; quid plura requiris?
Emungi misero, Castrice, non licuit.
XXXVIII
Tantus es et talis, nostri Polypheme Severi,
Ut te mirari possit et ipse Cyclops.
Sed nec Scylla minor. Quod si fera monstra duorum
Iunxeris, alterius fiet uterque timor.
XXXIX
Discursus varios vagumque mane
Et fastus et have potentiorum
Cum perferre patique iam negaret,
Coepit fingere Caelius podagram.
Quam dum volt nimis adprobare veram
Et sanas linit obligatque plantas
Inceditque gradu laborioso,
—Quantum cura potest et ars doloris!—
Desi=t fingere Caelius podagram.
XL
Hic iacet ille senex Augusta notus in aula,
Pectore non humili passus utrumque deum;
Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
XLI
Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.
XLII
Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
Inde sopor nobis et placet alta quies.
Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?
XLIII
Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.
Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.
XLIV
Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem
Ausus es et profugi, non tua, fata sequi:
Aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,
Qui modo nolueras consulis ire comes.
Si victura meis mandantur nomina chartis
Et fas est cineri me superesse meo:
Audiet hoc praesens venturaque turba, fuisse
Illi te, Senecae quod fuit ille suo.
XLV
Facundi Senecae potens amicus,
Caro proximus aut prior Sereno,
Hic est Maximus ille, quem frequenti
Felix littera pagina salutat.
Hunc tu per Siculas secutus undas,
O nullis, Ovidi, tacende linguis,
Sprevisti domini furentis iras.
Miretur Pyladen suum vetustas,
Haesit qui comes exuli parentis:
Quis discrimina comparet duorum?
Haesisti comes exuli Neronis.
XLVI
Commendare tuum dum vis mihi carmine munus
Maeonioque cupis doctius ore loqui,
Excrucias multis pariter me teque diebus,
Et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.
Divitibus poteris musas elegosque sonantes
Mittere: pauperibus munera πεζὰ dato.
XLVII
Doctorum Licini celeberrime Sura virorum,
Cuius prisca gravis lingua reduxit avos,
Redderis—heu, quanto fatorum munere!—nobis,
Gustata Lethes paene remissus aqua.
Perdiderant iam vota metum securaque flebat
Tristitia, et lacrimis iamque peractus eras:
Non tulit invidiam taciti regnator Averni
Et raptas Fatis reddidit ipse colus.
Scis igitur, quantas hominum mors falsa querellas
Moverit, et frueris posteritate tua.
Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe:
Perdiderit nullum vita reversa diem.
XLVIII
Cum mensas habeat fere trecentas,
Pro mensis habet Annius ministros:
Transcurrunt gabatae volantque lances.
Has vobis epulas habete, lauti:
Nos offendimur ambulante cena.
XLIX
Parva suburbani munuscula mittimus horti:
Faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.
L
Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis,
Gloria conspicuae deliciumque domus,
Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris
Et Ganymedeo luceat unda choro:
Quid facit Alcides silva sacratus in ista?
Tam vicina tibi cur tenet antra deus?
Numquid Nympharum notos observat amores,
Tam multi pariter ne rapiantur Hylae?
LI
Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
Et lasciva tamen carmina nosse libet,
Pompeium quaeres—et nosti forsitan—Auctum;
Ultoris prima Martis in aede sedet:
Iure madens varioque togae limatus in usu,
Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
Ut pereat chartis littera nulla meis:
Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
Sed famae mavult ille favere meae.
Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
Sollicites; capiet cenula parva duos;
Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
LII
Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
Nec fuit in nostro certior orbe fides.
Maior me tanto reverentia turbat, et aures
Non auditoris, iudicis esse puto.
LIII
Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
His comes accessit spongia, mappa, calix,
Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
Et Laletanae nigra lagona sapae;
Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
Et Libycae fici pondere testa gravis.
Vix puto triginta nummorum tota fuisse
Munera, quae grandes octo tulere Syri.
Quanto commodius nullo mihi ferre labore
Argenti potuit pondera quinque puer!
LIV
Semper mane mihi de me mera somnia narras,
Quae moveant animum sollicitentque meum.
Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
Exorat noctes dum mihi saga tuas;
Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
Decrevere greges, dum cadit agna frequens;
Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.
LV
Nulli munera, Chreste, si remittis,
Nec nobis dederis remiserisque:
Credam te satis esse liberalem.
Sed si reddis Apicio Lupoque
Et Gallo Titioque Caesioque,
Linges non mihi—nam proba et pusilla est—,
Sed quae de Solymis venit perustis
Damnatam modo mentulam tributis.
LVI
Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
Parrhasiam mira qui struis arte domum.
Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
Has petet a nostro Pisa Tonante manus.
LVII
Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
Πὺξ ἀγαθὸσ fuerat, nunc erit ἱππόδαμος.
LVIII
Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
Deinde experta latus madidoque simillima loro
Inguina nec lassa stare coacta manu,
Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
Rursus et in similes decidis usque toros.
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
Hirsutum et dura rusticitate trucem:
Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
Difficile est vero nubere, Galla, viro.
LIX
Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
Bellum convivam Caecilianus habet.
LX
Tarpeiae venerande rector aulae,
Quem salvo duce credimus Tonantem,
Cum votis sibi quisque te fatiget
Et poscat dare, quae dei potestis:
Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
Ne suscensueris velut superbo.
Te pro Caesare debeo rogare:
Pro me debeo Caesarem rogare.
LXI
Abstulerat totam temerarius institor urbem,
Inque suo nullum limine limen erat.
Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
Et modo quae fuerat semita, facta via est.
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
Nec praetor medio cogitur ire luto,
Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
Occupat aut totas nigra popina vias.
Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
LXII
Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
Et te deprendi, cum facis ista, cupis,
Ne quid liberti narrent servique paterni
Et niger obliqua garrulitate cliens.
Non pedicari se qui testatur, Amille,
Illud saepe facit, quod sine teste facit.
LXIII
Perpetui numquam moritura volumina Sili
Qui legis et Latia carmina digna toga,
Pierios tantum vati placuisse recessus
Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
Sacra coturnati non attigit ante Maronis,
Implevit magni quam Ciceronis opus:
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
LXIV
Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
Et post hoc dominae munere factus eques,
Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
Quid facit infelix et fugitiva quies?
Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
LXV
Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
A miser et demens! viginti litigat annis
Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
LXVI
Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
Plus meruisse tamen se Labienus ait.
LXVII
Pedicat pueros tribas Philaenis
Et tentigine saevior mariti
Undenas dolat in die puellas.
Harpasto quoque subligata ludit,
Et flavescit haphe, gravesque draucis
Halteras facili rotat lacerto,
Et putri lutulenta de palaestra
Uncti verbere vapulat magistri:
Nec cenat prius aut recumbit ante,
Quam septem vomuit meros deunces;
Ad quos fas sibi tunc putat redire,
Cum coloephia sedecim comedit.
Post haec omnia cum libidinatur,
Non fellat—putat hoc parum virile—,
Sed plane medias vorat puellas.
Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
Cunnum lingere quae putas virile.
LXVIII
Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
Parce precor socero: seria forsan amat.
Quod si lascivos admittit et ille libellos,
Haec ego vel Curio Fabricioque legam.
LXIX
Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,
Cuius Cecropia pectora dote madent:
Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
Nec minus esse suam Stoica turba velit.
Vivet opus quodcumque per has emiseris aures:
Tam non femineum nec populare sapit.
Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
Quamvis Pierio sit bene nota choro.
Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
Castior haec, et non doctior illa fuit.
LXX
Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
Recte, quam futuis, vocas amicam.
LXXI
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
Filia ficosa est et gener atque nepos,
Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
Cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
Res mira est, ficos non habet unus ager.
LXXII
Gratus sic tibi, Paule, sit December,
Nec vani triplices brevesque mappae
Nec turis veniant leves selibrae,
Sed lances ferat et scyphos avorum
Aut grandis reus aut potens amicus,
Seu quod te potius iuvat capitque;
Sic vincas Noviumque Publiumque
Mandris et vitreo latrone clusos;
Sic palmam tibi de trigone nudo
Unctae det favor arbiter coronae,
Nec laudet Polybi magis sinistras:
Si quisquam mea dixerit malignus
Atro carmina quae madent veneno,
Ut vocem mihi commodes patronam
Et quantum poteris, sed usque, clames:
'Non scripsit meus ista Martialis.'
LXXIII
Esquiliis domus est, domus est tibi colle Dianae,
Et tua patricius culmina vicus habet;
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae,
Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
Dic, ubi conveniam, dic, qua te parte requiram:
Quisquis ubique habitat, Maxime, nusquam habitat.
LXXIV
Cyllenes caelique decus, facunde minister,
Aurea cui torto virga dracone viret:
Sic tibi lascivi non desit copia furti,
Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales,
Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus,
Et senior parca mole prematur avus:
Hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo
Laeta colat, primis quo coiere toris.
Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat,
Hic te ture vocat, fidus et ipse Iovi.
LXXV
Vis futui gratis, cum sis deformis anusque.
Res perridicula est: vis dare, nec dare vis.
LXXVI
Quod te diripiunt potentiores
Per convivia, porticus, theatra,
Et tecum, quotiens ita incidisti,
Gestari iuvat et iuvat lavari:
Nolito nimium tibi placere.
Delectas, Philomuse, non amaris.
LXXVII
Exigis, ut nostros donem tibi, Tucca, libellos.
Non faciam: nam vis vendere, non legere.
LXXVIII
Cum Saxetani ponatur coda lacerti
Et, bene si cenas, conchis inuncta tibi:
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos
Mittis: habes nec cor, Papyle, nec genium.
LXXIX
Potavi modo consulare vinum.
Quaeris, quam vetus atque liberale?
Prisco consule conditum: sed ipse,
Qui ponebat, erat, Severe, consul.
LXXX
Quatenus Odrysios iam pax Romana triones
Temperat et tetricae conticuere tubae,
Hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum
Mittere: iam chartis, iam vacat ille iocis.
Sed si parva tui munuscula quaeris amici
Commendare, ferat carmina nostra puer:
Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae
Sarmatica rigido ludit in amne rota,
Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus,
Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
At tibi captivo famulus mittetur ab Histro,
Qui Tiburtinas pascere possit oves.
LXXXI
'Triginta toto mala sunt epigrammata libro.'
Si totidem bona sunt, Lause, bonus liber est.
LXXXII
Menophili penem tam grandis fibula vestit,
Ut sit comoedis omnibus una satis.
Hunc ego credideram—nam saepe lavamur in unum—
Sollicitum voci parcere, Flacce, suae:
Dum ludit media populo spectante palaestra,
Delapsa est misero fibula: verpus erat.
LXXXIII
Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
Expingitque genas, altera barba subit.
LXXXIV
Dum mea Caecilio formatur imago Secundo
Spirat et arguta picta tabella manu,
I, liber, ad Geticam Peucen Histrumque iacentem:
Haec loca perdomitis gentibus ille tenet.
Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
Certior in nostro carmine vultus erit;
Casibus hic nullis, nullis delebilis annis
Vivet, Apelleum cum morietur opus.
LXXXV
Quod non insulse scribis tetrasticha quaedam,
Disticha quod belle pauca, Sabelle, facis,
Laudo, nec admiror. Facile est epigrammata belle
Scribere, sed librum scribere difficile est.
LXXXVI
Ad natalicias dapes vocabar,
Essem cum tibi, Sexte, non amicus:
Quid factum est, rogo, quid repente factum est,
Post tot pignora nostra, post tot annos
Quod sum praeteritus vetus sodalis?
Sed causam scio: nulla venit a me
Hispani tibi libra pustulati
Nec levis toga nec rudes lacernae.
Non est sportula, quae negotiatur;
Pascis munera, Sexte, non amicos.
Iam dices mihi 'Vapulet vocator.'
LXXXVII
Si meus aurita gaudet lagalopece Flaccus,
Si fruitur tristi Canius Aethiope;
Publius exiguae si flagrat amore catellae,
Si Cronius similem cercopithecon amat;
Delectat Marium si perniciosus ichneumon,
Pica salutatrix si tibi, Lause, placet;
Si gelidum collo nectit Cadilla draconem,
Luscinio tumulum si Telesilla dedit:
Blanda Cupidinei cur non amet ora Labyrtae,
Qui videt haec dominis monstra placere suis?
LXXXVIII
Fertur habere meos, si vera est fama, libellos
Inter delicias pulchra Vienna suas:
Me legit omnis ibi senior iuvenisque puerque,
Et coram tetrico casta puella viro.
Hoc ego maluerim, quam si mea carmina cantent
Qui Nilum ex ipso protinus ore bibunt;
Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro,
Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
Non nihil ergo sumus, nec blandae munere linguae
Decipimur: credam iam, puto, Lause, tibi.
LXXXIX
I, felix rosa, mollibusque sertis
Nostri cinge comas Apollinaris.
Quas tu nectere candidas, sed olim—
Sic te semper amet Venus—memento.
XC
Iactat inaequalem Matho me fecisse libellum:
Si verum est, laudat carmina nostra Matho.
Aequales scribit libros Calvinus et Umber:
Aequalis liber est, Cretice, qui malus est.
XCI
De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello
Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
Cetera lascivis donavit poma puellis
Mentula custodis luxuriosa dei.
XCII
'Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum'
Uno bis dicis, Baccara, terque die.
Appellat rigida tristis me voce Secundus:
Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
Pensio te coram petitur clareque palamque:
Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus,
Dicere ne possis, Baccara: 'Si quid opus'.
XCIII
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis
Circuit, ancipiti vix adeunda iugo,
Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
Te iuvat et lenta detinuisse mora?
Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,
Propter vicinum qui pretiosus erat?
Sed iam parce mihi nec abutere, Narnia, Quinto:
Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
XCIV
Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.
XCV
Bruma est et riget horridus December,
Audes tu tamen osculo nivali
Omnes obvius hinc et hinc tenere
Et totam, Line, basiare Romam.
Quid posses graviusque saeviusque
Percussus facere atque verberatus?
Hoc me frigore basiet nec uxor,
Blandis filia nec rudis labellis.
Sed tu dulcior elegantiorque,
Cuius livida naribus caninis
Dependet glacies rigetque barba,
Qualem forficibus metit supinis
Tonsor Cinyphio Cilix marito.
Centum occurrere malo cunnilingis,
Et Gallum timeo minus recentem.
Quare si tibi sensus est pudorque,
Hibernas, Line, basiationes,
In mensem rogo differas Aprilem.
XCVI
Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,
Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
Sex mihi de prima deerant trieteride menses,
Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
Non eat, optabis quem superesse tibi.
XCVII
Nosti si bene Caesium, libelle,
Montanae decus Umbriae Sabinum,
Auli municipem mei Pudentis,
Illi tu dabis haec vel occupato:
Instent mille licet premantque curae,
Nostris carminibus tamen vacabit:
Nam me diligit ille proximumque
Turni nobilibus legit libellis.
O quantum tibi nominis paratur!
O quae gloria! quam frequens amator!
Te convivia, te forum sonabit,
Aedes, compita, porticus, tabernae.
Uni mitteris, omnibus legeris.
XCVIII
Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
XCIX
Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
—Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico Dacico Valerius Martialis S.
Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-
mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,
propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
autem epigrammata a severissimis quoque et summae
fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
profiteri brevissimo placuit epigrammate.
I
Laurigeros domini, liber, intrature penates
Disce verecundo sanctius ore loqui.
Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
II
Fastorum genitor parensque Ianus
Victorem modo cum videret Histri,
Tot vultus sibi non satis putavit
Optavitque oculos habere plures:
Et lingua pariter locutus omni
Terrarum domino deoque rerum
Promisit Pyliam quater senectam.
Addas, Iane pater, tuam rogamus.
III
'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelli
Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
Fama potest: teritur noster ubique liber;
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt
Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
Me tamen ora legent et secum plurimus hospes
Ad patrias sedes carmina nostra feret.'
Finieram, cum sic respondit nona sororum,
Cui coma et unguento sordida vestis erat:
'Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
Dic mihi, quid melius desidiosus ages?
An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos,
Aspera vel paribus bella tonare modis,
Praelegat ut tumidus rauca te voce magister
Oderit et grandis virgo bonusque puer?
Scribant ista graves nimium nimiumque severi,
Quos media miseros nocte lucerna videt.
At tu Romano lepidos sale tinge libellos:
Agnoscat mores vita legatque suos.
Angusta cantare licet videaris avena,
Dum tua multorum vincat avena tubas.'
IV
Quantus, io, Latias mundi conventus ad aras
Suscipit et solvit pro duce vota suo!
Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum,
Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
V
Dum donas, Macer, anulos puellis,
Desisti, Macer, anulos habere.
VI
Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti
—Ficta Saguntino cymbia malo luto—,
Argenti furiosa sui cum stemmata narrat
Garrulus et verbis mucida vina facit.
'Laomedonteae fuerant haec pocula mensae:
Ferret ut haec, muros struxit Apollo lyra.
Hoc cratere ferox commisit proelia Rhoetus
Cum Lapithis: pugna debile cernis opus.
Hi duo longaevo censentur Nestore fundi:
Pollice de Pylio trita columba nitet.
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis
Largius Aeacides vividiusque merum.
Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido
In patera, Phrygio cum data cena viro est.'
Miratus fueris cum prisca toreumata multum,
In Priami calathis Astyanacta bibes.
VII
Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte,
Horis, Cinna, decem dicere verba novem?
Sed modo clepsydras ingenti voce petisti
Quattuor. O quantum, Cinna, tacere potes!
VIII
Principium des, Iane, licet velocibus annis,
Et renoves voltu saecula longa tuo,
Te primum pia tura rogent, te vota salutent,
Purpura te felix, te colat omnis honos:
Tu tamen hoc mavis, Latiae quod contigit urbi
Mense tuo reducem, Iane, videre deum.
IX
Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat
Lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.
Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:
Si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.
X
Emit lacernas milibus decem Bassus
Tyrias coloris optimi. Lucri fecit.
'Adeo bene emit?' inquis. Immo non solvet.
XI
Pervenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
Nam populi voces audit et ille tui:
Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
Laetitiae clamor terruit ipse novae.
Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
Nemo quater missos currere sensit equos.
Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
Te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.
XII
Uxorem quare locupletem ducere nolim,
Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
Non aliter fiunt femina virque pares.
XIII
Morio dictus erat: viginti milibus emi.
Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
XIV
Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam
Mordeat et tenerum fortior aura nemus,
Hibernis obiecta notis specularia puros
Admittunt soles et sine faece diem.
At mihi cella datur, non tota clusa fenestra,
In qua nec Boreas ipse manere velit.
Sic habitare iubes veterem crudelis amicum
Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
XV
Dum nova Pannonici numeratur gloria belli,
Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
Et ditant Latias tertia dona tribus:
Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
Nec minor ista tuae laurea pacis erat,
Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
Principis est virtus maxima, nosse suos.
XVI
Pistor qui fueras diu, Cypere,
Causas nunc agis et ducena quaeris:
Sed consumis et usque mutuaris.
A pistore, Cypere, non recedis:
Et panem facis et facis farinam.
XVII
Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
XVIII
Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
Vel mecum possis vel prior ipse legi:
Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
Pindaricos nosset cum superare modos,
Et Vario cessit Romani laude coturni,
Cum posset tragico fortius ore loqui.
Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
XIX
Pauper videri Cinna vult; et est pauper.
XX
Cum facias versus nulla non luce ducenos,
Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
XXI
Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
Quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon
Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
Et cupit Ausonium luna videre ducem.
Iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,
Non deerit populo te veniente dies.
XXII
Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
Hybrida sum, si das, Gallice, verba mihi.
XXIII
Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
XXIV
Si quid forte petam timido gracilique libello,
Inproba non fuerit si mea charta, dato.
Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
Offendunt numquam tura precesque Iovem.
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
Non facit ille deos: qui rogat, ille facit.
XXV
Vidisti semel, Oppiane, tantum
Aegrum me, male, saepe te videbo.
XXVI
Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis
Raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
Delicias potuit nec numerare suas.
Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
Et victoris opes divitiasque dei:
Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
Contentus gemina tigride Bacchus erat.
XXVII
Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'
XXVIII
Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
Esse velis cuius fama decusque gregis?
Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
An tua multifidum numeravit lana Timavum,
Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
Nec Miletos erat vellere digna tuo.
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
Et Tiburtino monte quod alget ebur;
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
Non sunt Parthenio candidiora suo.
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
Texta, Samiramia quae variantur acu;
Non Athamanteo potius me mirer in auro,
Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
O quantos risus pariter spectata movebit
Cum Palatina nostra lacerna toga!
XXIX
Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
XXX
Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
Temporibus Bruti gloria summa fuit.
Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
Fortis et attonito regnet in igne manus!
Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
Funus amat: totis pascitur illa sacris;
Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
Saevior in lassos ire sinistra focos.
Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:
Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
XXXI
Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
Coniuge qui ducta iura paterna petis.
Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
Desine et in patriam serus ab urbe redi:
Nam dum tu longe deserta uxore diuque
Tres quaeris natos, quattuor invenies.
XXXII
Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos
Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
Permissaque sibi nollet abire fuga.
Si meliora piae fas est sperare sorori
Et dominum mundi flectere vota valent,
Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
Fratre reversuro, nuntia venit avis.
XXXIII
De praetoricia folium mihi, Paule, corona
Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
Pallida quam rubri diluit unda croci.
An magis astuti derasa est ungue ministri
Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
Illa potest culicem longe sentire volantem
Et minimi pinna papilionis agi;
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae
Et leviter fuso rumpitur icta mero.
Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
Quam fert cum parco sordidus asse cliens.
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo,
Plena magis nimio lilia sole cadunt;
Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela,
Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae,
Crassior offensae bulla tumescit aquae;
Fortior et tortos servat vesica capillos
Et mutat Latias spuma Batava comas.
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo,
Talia lunata splenia fronte sedent.
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis,
Mittere cum possis vel cocleare mihi,—
Magna nimis loquimur—cocleam cum mittere possis,
Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
XXXIV
Archetypum Myos argentum te dicis habere.
Quod sine te factum est, hoc magis archetypum est?
XXXV
Cum sitis similes paresque vita,
Uxor pessima, pessimus maritus,
Miror, non bene convenire vobis.
XXXVI
Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
Iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
Clarius in toto nil videt orbe dies.
Septenos pariter credas adsurgere montes,
Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris
Inferiore tonet nube serenus apex
Et prius arcano satietur numine Phoebi,
Nascentis Circe quam videt ora patris.
Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
Par domus est caelo, sed minor est domino.
XXXVII
Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
Milia te centum num tribuisse putas?
'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
Et Caietano milia crede duo.
XXXVIII
Qui praestat pietate pertinaci
Sensuro bona liberalitatis,
Captet forsitan aut vicem reposcat:
At si quis dare nomini relicto
Post manes tumulumque perseverat,
Quaerit quid, nisi parcius dolere?
Refert sis bonus, an velis videri.
Praestas hoc, Melior, sciente fama,
Qui sollemnibus anxius sepulti
Nomen non sinis interire Blaesi,
Et de munifica profusus arca
Ad natalicium diem colendum
Scribarum memori piaeque turbae
Quod donas, facis ipse Blaesianum.
Hoc longum tibi, vita dum manebit,
Hoc et post cineres erit tributum.
XXXIX
Qui Palatinae caperet convivia mensae
Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
Et Ganymedea pocula mixta manu.
Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
XL
Non horti neque palmitis beati,
Sed rari nemoris, Priape, custos,
Ex quo natus es et potes renasci,
Furaces, moneo, manus repellas
Et silvam domini focis reserves:
Si defecerit haec, et ipse lignum es.
XLI
'Tristis Athenagoras non misit munera nobis,
Quae medio brumae mittere mense solet.'
An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo:
Me certe tristem fecit Athenagoras.
XLII
Si te sportula maior ad beatos
Non corruperit, ut solet, licebit
De nostro, Matho, centies laveris.
XLIII
Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos,
Funereamque toris quassat uterque facem.
Victores committe, Venus: quos iste manebit
Exitus, una duos ut Libitina ferat.
XLIV
Titulle, moneo, vive: semper hoc serum est;
Sub paedagogo coeperis licet, serum est.
At tu, miser Titulle, nec senex vivis,
Sed omne limen conteris salutator
Et mane sudas urbis osculis udus,
Foroque triplici sparsus ante equos omnis
Aedemque Martis et colosson Augusti
Curris per omnes tertiasque quintasque.
Rape, congere, aufer, posside: relinquendum est.
Superba densis arca palleat nummis,
Centum explicentur paginae Kalendarum,
Iurabit heres, te nihil reliquisse,
Supraque pluteum te iacente vel saxum,
Fartus papyro dum tibi torus crescit,
Flentes superbus basiabit eunuchos;
Tuoque tristis filius, velis nolis,
Cum concubino nocte dormiet prima.
XLV
Priscus ab Aetnaeis mihi, Flacce, Terentius oris
Redditur: hanc lucem lactea gemma notet;
Defluat et lento splendescat turbida lino
Amphora centeno consule facta minor.
Continget nox quando meis tam candida mensis?
Tam iusto dabitur quando calere mero?
Cum te, Flacce, mihi reddet Cythereia Cypros,
Luxuriae fiet tam bona causa meae.
XLVI
Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae,
Ceste puer, puero castior Hippolyto!
Te secum Diana velit doceatque natare,
Te Cybele totum mallet habere Phryga;
Tu Ganymedeo poteras succedere lecto,
Sed durus domino basia sola dares.
Felix, quae tenerum vexabit sponsa maritum
Et quae te faciet prima puella virum!
XLVII
Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est,
Pars vulsa est. Unum quis putat esse caput?
XLVIII
Nescit, cui dederit Tyriam Crispinus abollam,
Dum mutat cultus induiturque togam.
Quisquis habes, umeris sua munera redde, precamur:
Non hoc Crispinus te, sed abolla rogat.
Non quicumque capit saturatas murice vestes,
Nec nisi deliciis convenit iste color.
Si te praeda iuvat foedique insania lucri,
Qua possis melius fallere, sume togam.
XLIX
Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi
Quantaque nox superis omnibus illa fuit,
Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum
Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
Tanta tuas celebrant, Caesar, convivia laurus;
Exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
Vescitur omnis eques tecum populusque patresque,
Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
Grandia pollicitus quanto maiora dedisti!
Promissa est nobis sportula, recta data est.
L
Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronos?
Mentoris haec manus est, an, Polyclite, tua?
Livescit nulla caligine fusca nec odit
Exploratores nubila massa focos;
Vera minus flavo radiant electra metallo,
Et niveum felix pustula vincit ebur.
Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
Plurima cum tota lampade luna nitet.
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi
Cultus: ab hoc mallet vecta fuisse soror;
Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.
Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis,
Palladius tenero lotos ab ore sonat:
Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
Languida non tacitum per freta vexit onus.
Imbuat egregium digno mihi nectare munus
Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
Auctor enim tanti muneris ille mihi:
Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
LI
Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
LII
Tonsorem puerum, sed arte talem,
Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
Drusorum cui+ contigere barbae,
Aequandas semel ad genas rogatus
Rufo, Caediciane, commodavi.
Dum iussus repetit pilos eosdem,
Censura speculi manum regente,
Expingitque cutem facitque longam
Detonsis epaphaeresin capillis,
Barbatus mihi tonsor est reversus.
LIII
Auditur quantum Massyla per avia murmur,
Innumero quotiens silva leone furit,
Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
Cum revocat tauros et sine mente pecus:
Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
Quis non esse gregem crederet? unus erat,
Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
Cui diadema daret marmore picta Nomas.
O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
Grandia quam decuit latum venabula pectus
Quantaque de magna gaudia morte tulit!
Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
A Cybeles numquid venerat ille iugo?
An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
LIV
Formosissima quae fuere vel sunt,
Sed vilissima quae fuere vel sunt,
O quam te fieri, Catulla, vellem
Formosam minus aut magis pudicam!
LV
Temporibus nostris aetas cum cedat avorum
Creverit et maior cum duce Roma suo,
Ingenium sacri miraris deesse Maronis,
Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones
Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
Iugera perdiderat miserae vicina Cremonae
Flebat et abductas Tityrus aeger oves:
Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
Reppulit et celeri iussit abire fuga.
'Accipe divitias et vatum maximus esto;
Tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames.'
Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
Marmorea fundens nigra Falerna manu,
Et libata dabat roseis carchesia labris,
Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
Excidit attonito pinguis Galatea poetae
Thestylis et rubras messibus usta genas;
Protinus Italiam concepit et arma virumque,
Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.
Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
Nomina, magnus erit quos numerare labor?
Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
LVI
Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
Te propter populus praemia, Caesar, amat.
LVII
Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
Oris et aggesta contumulavit humo.
Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
LVIII
Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
Possim te Sagarim iure vocare meo.
LIX
Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
Non fuit Autolyci tam piperata manus.
Hunc tu convivam cautus servare memento:
Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
Et latet in tepido plurima mappa sinu;
Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
Et tectus laenis saepe duabus abit;
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
Erubuit fallax, ardeat illa licet.
Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
Circuit et soleas subripit ipse suas.
LX
Summa Palatini poteras aequare colossi,
Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
LXI
Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
Non iam quod orbe cantor et legor toto,
Nec umbilicis quod decorus et cedro
Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
Quid inprecabor, o Severe, liventi?
Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
LXII
Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
Et dolet, averso quod facit illa deo.
LXIII
Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin,
Forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
I nunc et dubita, vates an diligat ipsos,
Delicias vatum cum meus Aulus amet.
LXIV
Ut poscas, Clyte, munus exigasque,
Uno nasceris octiens in anno
Et solas, puto, tresve quattuorve
Non natalicias habes Kalendas.
Sit vultus tibi levior licebit
Tritis litoris aridi lapillis,
Sit moro coma nigrior caduco,
Vincas mollitia tremente plumas
Aut massam modo lactis alligati,
Et talis tumor excitet papillas,
Qualis cruda viro puella servat,
Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
Tam multos quis enim fuisse credat
Natalis Priamive Nestorisve?
Sit tandem pudor et modus rapinis.
Quod si ludis adhuc semelque nasci
Uno iam tibi non sat est in anno,
Natum te, Clyte, nec semel putabo.
LXV
Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
Templa nitent, felix area nuper erat:
Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli
Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
Hic lauru redimita comas et candida cultu
Roma salutavit voce manuque ducem.
Grande loci meritum testantur et altera dona:
Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
Hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
Sufficit inmensis aureus ipse iugis.
Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
Hos aditus urbem Martis habere decet.
LXVI
Augusto pia tura victimasque
Pro vestro date Silio, Camenae.
Bis senos iubet en redire fasces,
Nato consule, nobilique virga
Vatis Castaliam domum sonare
Rerum prima salus et una Caesar.
Gaudenti superest adhuc, quod optet,
Felix purpura tertiusque consul.
Pompeio dederit licet senatus
Et Caesar genero sacros honores,
Quorum pacificus ter ampliavit
Ianus nomina: Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
LXVII
Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu
Iam conviva mihi, Caeciliane, venis,
Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae
Et Floralicias lasset harena feras.
Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
Sternantur lecti: Caeciliane, sede.
Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida venit;
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
Mane veni potius; nam cur te quinta moretur?
Ut iantes, sero, Caeciliane, venis.
LXVIII
Qui Corcyraei vidit pomaria regis,
Rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
Invida purpureos urat ne bruma racemos
Et gelidum Bacchi munera frigus edat,
Condita perspicua vivit vindemia gemma,
Et tegitur felix nec tamen uva latet:
Femineum lucet sic per bombycina corpus,
Calculus in nitida sic numeratur aqua.
Quid non ingenio voluit natura licere?
Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
LXIX
Miraris veteres, Vacerra, solos,
Nec laudas nisi mortuos poetas.
Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
Non est, ut placeam tibi, perire.
LXX
Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae,
Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
Cum siccare sacram largo Permessida posset
Ore, verecundam maluit esse sitim,
Pieriam tenui frontem redimire corona
Contentus, famae nec dare vela suae.
Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
Carmina qui docti nota Neronis habet.
LXXI
Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
Misisti ante annos, Postumiane, decem,
Speranti plures—nam stare aut crescere debent
Munera—venerunt plusve minusve duae;
Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
Libra fuit quinto Septiciana quidem;
Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
Post hunc in cotula rasa selibra data est;
Octavus ligulam misit sextante minorem;
Nonus acu levius vix cocleare tulit.
Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
Quattuor ad libras, Postumiane, redi.
LXXII
Nondum murice cultus asperoque
Morsu pumicis aridi politus
Arcanum properas sequi, libelle.
Quem pulcherrima iam redire Narbo,
Docti Narbo Paterna Votieni,
Ad leges iubet annuosque fasces:
Votis quod paribus tibi petendum est,
Continget locus ille et hic amicus.
Quam vellem fieri meus libellus!
LXXIII
Instanti, quo nec sincerior alter habetur
Pectore nec nivea simplicitate prior,
Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae
Et victura petis carmina, da quod amem.
Cynthia te vatem fecit, lascive Properti;
Ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
Non me Paeligni nec spernet Mantua vatem,
Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
LXXIV
Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante.
Fecisti medicus quod facis oplomachus.
LXXV
Dum repetit sera conductos nocte penates
Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,
Expulit offenso vitiatum pollice talum
Et iacuit toto corpore fusus humi.
Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret?
Ingenti domino servulus unus erat,
Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:
Succurrit misero casus opemque tulit.
Quattuor inscripti portabant vile cadaver,
Accipit infelix qualia mille rogus;
Hos comes invalidus summissa voce precatur,
Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
Permutatur onus stipataque tollitur alte
Grandis in angusta sarcina sandapila.
Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
LXXVI
'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
Nil est, quod magis audiam libenter.'
Sic et cum recitas tuos libellos,
Et causam quotiens agis clientis,
Oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi, quod petis, negare.
Vero verius ergo quid sit, audi:
Verum, Gallice, non libenter audis.
LXXVII
Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
Liber, in aeterna vivere digne rosa,
Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
Splendeat et cingant florea serta caput;
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
Et caleat blando mollis amore torus.
Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
Longior huic facta est, quam data vita fuit.
LXXVIII
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
O pudor! o pietas! et putat esse parum.
Non illi satis est turbato sordidus auro
Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
Cessat, et in populum multa rapina cadit;
Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
Nunc dat spectatas tessera larga feras,
Nunc implere sinus securos gaudet et absens
Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
Quae dare non semper consul uterque solet?
Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
Quod spectatorem te tua laurus habet.
LXXIX
Omnes aut vetulas habes amicas
Aut turpes vetulisque foediores.
Has ducis comites trahisque tecum
Per convivia, porticus, theatra.
Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
LXXX
Sanctorum nobis miracula reddis avorum
Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
Et pugnat virtus simpliciore manu.
Sic priscis servatur honos te praeside templis,
Et casa tam culto sub Iove numen habet;
Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
LXXXI
Non per mystica sacra Dindymenes,
Nec per Niliacae bovem iuvencae,
Nullos denique per deos deasque
Iurat Gellia, sed per uniones.
Hos amplectitur, hos perosculatur,
Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
Hos natis amat acrius duobus.
His si quo careat misella casu,
Victuram negat esse se nec horam.
Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
Annaei faceret manus Sereni!
LXXXII
Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,
Nos quoque quod domino carmina parva damus,
Posse deum rebus pariter Musisque vacare
Scimus, et haec etiam serta placere tibi.
Fer vates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,
Nos tua cura prior deliciaeque sumus.
Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
Fiat et ex hedera civica nostra tibi.
Have, mi Torani, frater carissime. Epigramma, quod
extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum
virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio-
theca sua voluit. De quo scribendum tibi putavi, ne
ignorares, Avitus iste quis vocaretur. Vale et para ho-
spitium.
Note, licet nolis, sublimi pectore vates,
Cui referet serus praemia digna cinis,
Hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat,
Quam non obscuris iungis, Avite, viris:
'Ille ego sum nulli nugarum laude secundus,
Quem non miraris, sed puto, lector, amas.
Maiores maiora sonent: mihi parva locuto
Sufficit in vestras saepe redire manus.'
I
Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos,
Augustus annis commodabit aestates,
Dum grande famuli nomen adseret Rheni
Germanicarum magna lux Kalendarum,
Tarpeia summi saxa dum patris stabunt,
Dum voce supplex dumque ture placabit
Matrona divae dulce Iuliae numen:
Manebit altum Flaviae decus gentis
Cum sole et astris cumque luce Romana.
Invicta quidquid condidit manus, caeli est.
II
Pauper amicitiae cum sis, Lupe, non es amicae,
Et queritur de te mentula sola nihil.
Illa siligineis pinguescit adultera cunnis,
Convivam pascit nigra farina tuum;
Incensura nives dominae Setina liquantur,
Nos bibimus Corsi pulla venena cadi;
Empta tibi nox est fundis non tota paternis,
Non sua desertus rura sodalis arat;
Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis,
Ducitur addictus, te futuente, cliens;
Octo Syris suffulta datur lectica puellae,
Nudum sandapilae pondus amicus erit.
I nunc et miseros, Cybele, praecide cinaedos:
Haec erat, haec cultris mentula digna tuis.
III
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
Si repetas et si creditor esse velis,
Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
Coganturque dei vendere quidquid habent,
Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
Pallada praetereo: res agit illa tuas.
Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
Addita quid Latio Flavia templa polo?
Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
IV
Aureolis futui cum possit Galla duobus
Et plus quam futui, si totidem addideris:
Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
Non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.
V
Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis,
Pudice princeps, gratias agunt urbes:
Populos habebunt; parere iam scelus non est.
Non puer avari sectus arte mangonis
Virilitatis damna maeret ereptae,
Nec quam superbus conputet stipem leno,
Dat prostituto misera mater infanti.
Qui nec cubili fuerat ante te quondam,
Pudor esse per te coepit et lupanari.
VI
Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer,
Continuis volui quinque diebus Have:
'Non vacat' aut 'dormit' dictum est bis terque reverso.
Iam satis est: non vis, Afer, havere: vale.
VII
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri
Foedandos populo prostituisse mares,
Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus
Sordida vagitu posceret aera puer:
Inmatura dabant infandas corpora poenas.
Non tulit Ausonius talia monstra pater,
Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
Ne faceret steriles saeva libido viros.
Dilexere prius pueri iuvenesque senesque,
At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
VIII
Nil tibi legavit Fabius, Bithynice, cui tu
Annua, si memini, milia sena dabas.
Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
Annua legavit milia sena tibi.
IX
Cenes, Canthare, cum foris libenter,
Clamas et maledicis et minaris.
Deponas animos truces, monemus:
Liber non potes et gulosus esse.
X
Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.
Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.
XI
Nomen cum violis rosisque natum,
Quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
Quod nidos olet alitis superbae;
Nomen nectare dulcius beato,
Quo mallet Cybeles puer vocari
Et qui pocula temperat Tonanti,
Quod si Parrhasia sones in aula,
Respondent Veneres Cupidinesque;
Nomen nobile, molle, delicatum
Versu dicere non rudi volebam:
Sed tu syllaba contumax rebellas.
Dicunt Eiarinon tamen poetae,
Sed Graeci, quibus est nihil negatum
Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
Nobis non licet esse tam disertis,
Qui Musas colimus severiores.
XII
Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
Quod decet in sola Caesaris esse domo.
XIII
Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
XIV
Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
Esse putas fidae pectus amicitiae?
Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
Tam bene si cenem, noster amicus erit.
XV
Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?
XVI
Consilium formae, speculum, dulcisque capillos
Pergameo posuit dona sacrata deo
Ille puer tota domino gratissimus aula,
Nomine qui signat tempora verna suo.
Felix, quae tali censetur munere tellus!
Nec Ganymedeas mallet habere comas.
XVII
Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis
Parcarum exoras pensa brevesque colos,
Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos
Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
Addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,
Quo felix facies iudice tuta fuit.
Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
In longa fuerit quam breviore coma.
XVIII
Est mihi—sitque precor longum te praeside, Caesar—
Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
Curva laboratas antlia tollit aquas:
Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.
XIX
Laudas balnea versibus trecentis
Cenantis bene Pontici, Sabelle.
Vis cenare, Sabelle, non lavari.
XX
Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
Infantis domini conscia terra fuit,
Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
Vidit reptantis sustinuitque manus:
Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,
Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
XXI
Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
Agrum pro puero Calliodorus habet.
Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
Artemidorus amat, Calliodorus arat.
XXII
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
Ut Setina meos consumat glaeba ligones
Et sonet innumera compede Tuscus ager;
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
Et crepet in nostris aurea lamna toris,
Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
Et faciant nigras nostra Falerna nives;
Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
Et mea sit culto sella cliente frequens;
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
Quem permutatum nec Ganymede velis;
Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
Et Massyla meum virga gubernet equum.
Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.
XXIII
O cui virgineo flavescere contigit auro,
Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
Venit ad has ultro nostra corona comas.'
Albanae livere potest pia quercus olivae,
Cinxerit invictum quod prior illa caput.
XXIV
Quis Palatinos imitatus imagine vultus
Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
Effigiem domini, quam colis, illa dedit.
XXV
Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
Si non vis teneros spectet conviva ministros,
Phineas invites, Afer, et Oedipodas.
XXVI
Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
Paestano violas et cana ligustra colono,
Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
Appetitur posito vilis oliva lupo.
Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis
Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.
XXVII
Cum depilatos, Chreste, coleos portes
Et vulturino mentulam parem collo
Et prostitutis levius caput culis,
Nec vivat ullus in tuo pilus crure,
Purgentque saevae cana labra volsellae:
Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
Et quidquid umquam legimus pilosorum
Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
Et cum theatris saeculoque rixaris.
Occurrit aliquis inter ista si draucus,
Iam paedagogo liberatus et cuius
Refibulavit turgidum faber penem:
Nutu vocatum ducis, et pudet fari
Catoniana, Chreste, quod facis lingua.
XXVIII
Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
Qui spectatorem potui fecisse Catonem,
Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro,
Et sola tantum scaenicus arte feror:
Nec poteram gratus domino sine moribus esse;
Interius mentes inspicit ille deus.
Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.
XXIX
Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,
Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
Tempora: maior erat mensibus illa tribus.
Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
Nec matutini cirrata caterva magistri,
Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
Quae sciet hos illos vendere lena toros?
Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
Ne tua non possint eruere ossa canes.
XXX
Cappadocum saevis Antistius occidit oris
Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
Et questa est longas non satis esse vias;
Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
Visa sibi est rapto bis viduata viro.
XXXI
Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
Luna quater binos non tota peregerat orbes,
Debita poscebat iam sibi vota deus:
Ipse suas anser properavit laetus ad aras
Et cecidit sanctis hostia parva focis.
Octo vides patulo pendere nomismata rostro
Alitis? haec extis condita nuper erant:
Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
Victima, iam ferro non opus esse docet.
XXXII
Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
Poscentem nummos et grandia verba sonantem
Possideat crassae mentula Burdigalae.
XXXIII
Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
Maronis illic esse mentulam scito.
XXXIV
Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
Dum videt Augusti Flavia templa poli,
Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
Pocula cum Marti traderet ipse suo,
Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
XXXV
Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
Victricem laurum quam venit ante vides,
Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
Destinet aetherius cui sua serta pater.
Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
XXXVI
Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
Iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
Caesar habet noster similis tibi mille ministros
Tantaque sidereos vix capit aula mares;
At tibi si dederit vultus coma tonsa viriles,
Quis mihi, qui nectar misceat, alter erit?'
XXXVII
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura,
Fiant absentes et tibi, Galla, comae,
Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
Et iaceas centum condita pyxidibus,
Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,
Quod tibi prolatum est mane, supercilio,
Et te nulla movet cani reverentia cunni,
Quem potes inter avos iam numerare tuos.
Promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
Et sit lusca licet, te tamen illa videt.
XXXVIII
Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
Et rapiant celeres vela negata Noti,
Securos pueri neglecta perambulat artus,
Et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.
XXXIX
Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
Plus debet matri nulla puella suae.
Laetatur gemina votorum sorte maritus,
Contigit hunc illi quod bis amare diem.
XL
Tarpeias Diodorus ad coronas
Romam cum peteret Pharo relicta,
Vovit pro reditu viri Philaenis,
Illam lingeret ut puella simplex,
Quam castae quoque diligunt Sabinae.
Dispersa rate tristibus procellis
Mersus fluctibus obrutusque ponto
Ad votum Diodorus enatavit.
O tardus nimis et piger maritus!
Hoc in litore si puella votum
Fecisset mea, protinus redissem.
XLI
Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
Uteris et Veneri servit amica manus,
Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
Quantum vix animo concipis ipse tuo.
Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
Mandasset manibus gaudia foeda suis.
Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
XLII
Campis dives Apollo sic Myrinis,
Sic semper senibus fruare cycnis,
Doctae sic tibi serviant sorores,
Nec Delphis tua mentiatur ulli,
Sic Palatia te colant amentque:
Bis senos cito te rogante fasces
Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
Felix tunc ego debitorque voti
Casurum tibi rusticas ad aras
Ducam cornibus aureis iuvencum.
Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?
XLIII
Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
Mitigat, exiguo magnus in aere deus,
Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,
Cuius laeva calet robore, dextra mero:
Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
Nobile Lysippi munus opusque vides.
Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
Qui cito perdomito victor in orbe iacet;
Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
Offensus variae tumidis terroribus aulae
Privatos gaudet nunc habitare lares,
Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
Sic voluit docti Vindicis esse deus.
XLIV
Alciden modo Vindicis rogabam,
Esset cuius opus laborque felix.
Risit, nam solet hoc, levique nutu
'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?
Inscripta est basis indicatque nomen.'
Λυσίππου lego, Phidiae putavi.
XLV
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
Et Getici tuleras sidera pigra poli:
Ecce Promethei rupes et fabula montis
Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
Videris inmensis cum conclamata querellis
Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
Humanum merito finxerat ille genus.'
XLVI
Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
Nunc foribus claves aptat emitque seras,
Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—
Oranti nummos ut dicere possit amico
Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'
XLVII
Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
Praependet sane nec tibi barba minor:
Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
In molli rigidam clune libenter habes.
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
XLVIII
Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
Per tua iurares sacra caputque tuum,
Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
Et spem muneribus fovimus usque datis.
Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
Misimus: Aetola de Calydone putes.
At tu continuo populumque patresque vocasti,
Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,
Sed nec costa data est caudave missa mihi.
De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
De nostro nobis uncia venit apro.
XLIX
Haec est illa meis multum cantata libellis,
Quam meus edidicit lector amatque togam.
Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
Dumque erat auctoris nomine digna sui:
Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
Quam possis niveam dicere iure tuo.
Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
L
Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
LI
Quod semper superos invito fratre rogasti,
Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
Pro Polluce mones Castora ne redeat.
LII
Si credis mihi, Quinte, quod mereris,
Natales, Ovidi, tuas Aprilis
Ut nostras amo Martias Kalendas.
Felix utraque lux diesque nobis
Signandi melioribus lapillis!
Hic vitam tribuit, sed hic amicum.
Plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.
LIII
Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam
Munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus
Et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.
LIV
Si mihi Picena turdus palleret oliva,
Tenderet aut nostras silva Sabina plagas,
Aut crescente levis traheretur harundine praeda
Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
Cara daret sollemne tibi cognatio munus,
Nec frater nobis nec prior esset avus.
Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas
Audit et arguto passere vernat ager;
Inde salutatus picae respondet arator,
Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
Qualia si recipis, saepe propinquus eris.
LV
Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales,
Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
In qua se primum quisque meumque putat.
Demeruisse duos votum est; offendere plures
Vix tutum; multis mittere dona grave est.
Qua possum sola veniam ratione merebor:
Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
LVI
Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
Quae puero dones tela, Cupido, para,
Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
Casside dum liber Parthenopaeus erat.
Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
O felix, si quem tam bona fata manent!
Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
LVII
Nil est tritius Hedyli lacernis:
Non ansae veterum Corinthiorum,
Nec crus compede lubricum decenni,
Nec ruptae recutita colla mulae,
Nec quae Flaminiam secant salebrae,
Nec qui litoribus nitent lapilli,
Nec Tusca ligo vinea politus,
Nec pallens toga mortui tribulis,
Nec pigri rota quassa mulionis,
Nec rasum cavea latus visontis,
Nec dens iam senior ferocis apri.
Res una est tamen: ipse non negabit,
Culus tritior Hedyli lacernis.
LVIII
Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus
Et mansura pio munere templa dedit,
Sic montana tuos semper colat Umbria fontes,
Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
Tu fueris Musis Pegasis unda meis.—
'Nympharum templis quisquis sua carmina donat,
Quid fieri libris debeat, ipse monet.'
LIX
In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus,
Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
Inspexit molles pueros oculisque comedit,
Non hos, quos primae prostituere casae,
Sed quos arcanae servant tabulata catastae
Et quos non populus nec mea turba videt.
Inde satur mensas et opertos exuit orbes
Expositumque alte pingue poposcit ebur,
Et testudineum mensus quater hexaclinon
Ingemuit citro non satis esse suo.
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
Culpavit statuas et, Polyclite, tuas,
Et turbata brevi questus crystallina vitro
Murrina signavit seposuitque decem
Expendit veteres calathos et si qua fuerunt
Pocula Mentorea nobilitata manu,
Et viridis picto gemmas numeravit in auro,
Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
Sardonychas vero mensa quaesivit in omni
Et pretium magnis fecit iaspidibus.
Undecima lassus cum iam discederet hora,
Asse duos calices emit et ipse tulit.
LX
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis,
Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo,
Seu Praenestino te vilica legit in horto,
Seu modo Campani gloria ruris eras:
Pulchrior ut nostro videare corona Sabino,
De Nomentano te putet esse meo.
LXI
In Tartesiacis domus est notissima terris,
Qua dives placidum Corduba Baetin amat,
Vellera nativo pallent ubi flava metallo
Et linit Hesperium brattea viva pecus.
Aedibus in mediis totos amplexa penates
Stat platanus densis Caesariana comis,
Hospitis invicti posuit quam dextera felix,
Coepit et ex illa crescere virga manu.
Auctorem dominumque nemus sentire videtur:
Sic viret et ramis sidera celsa petit.
Saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni,
Terruit et tacitam fistula sera domum;
Dumque fugit solos nocturnum Pana per agros,
Saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas.
Atque oluere lares comissatore Lyaeo,
Crevit et effuso laetior umbra mero;
Hesternisque rubens deiecta est herba coronis,
Atque suas potuit dicere nemo rosas.
O dilecta deis, o magni Caesaris arbor,
Ne metuas ferrum sacrilegosque focos.
Perpetuos sperare licet tibi frondis honores:
Non Pompeianae te posuere manus.
LXII
Tinctis murice vestibus quod omni
Et nocte utitur et die Philaenis,
Non est ambitiosa nec superba:
Delectatur odore, non colore.
LXIII
Ad cenam invitant omnes te, Phoebe, cinaedi.
Mentula quem pascit, non, puto, purus homo est.
LXIV
Herculis in magni voltus descendere Caesar
Dignatus Latiae dat nova templa viae,
Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator
Octavum domina marmor ab urbe legit.
Ante colebatur votis et sanguine largo,
Maiorem Alciden nunc minor ipse colit.
Hunc magnas rogat alter opes, rogat alter honores;
Illi securus vota minora facit.
LXV
Alcide, Latio nunc agnoscende Tonanti,
Postquam pulchra dei Caesaris ora geris,
Si tibi tunc isti vultus habitusque fuissent,
Cesserunt manibus cum fera monstra tuis:
Argolico famulum non te servire tyranno
Vidissent gentes saevaque regna pati,
Sed tu iussisses Eurysthea; nec tibi fallax
Portasset Nessi perfida dona Lichas,
Oetaei sine lege rogi securus adisses
Astra patris summi, quae tibi poena dedit;
Lydia nec dominae traxisses pensa superbae,
Nec Styga vidisses Tartareumque canem.
Nunc tibi Iuno favet, nunc te tua diligit Hebe;
Nunc te si videat nympha, remittet Hylan.
LXVI
Uxor cum tibi sit formosa, pudica, puella,
Quo tibi natorum iura, Fabulle, trium?
Quod petis a nostro supplex dominoque deoque,
Tu dabis ipse tibi, si potes arrigere.
LXVII
Lascivam tota possedi nocte puellam,
Cuius nequitias vincere nemo potest.
Fessus mille modis illud puerile poposci:
Ante preces totas primaque verba dedit.
Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
Pollicitast nulla luxuriosa mora.
Sed mihi pura fuit; tibi non erit, Aeschyle, si vis
Accipere hoc munus condicione mala.
LXVIII
Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
Invisum pueris virginibusque caput?
Nondum cristati rupere silentia galli:
Murmure iam saevo verberibusque tonas.
Tam grave percussis incudibus aera resultant,
Causidicum medio cum faber aptat equo;
Mitior in magno clamor furit amphitheatro,
Vincenti parmae cum sua turba favet.
Vicini somnum—non tota nocte—rogamus:
Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
Discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
Accipis ut clames, accipere ut taceas?
LXIX
Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.
Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?
LXX
Dixerat 'o mores! o tempora!' Tullius olim,
Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
Cum gener atque socer diris concurreret armis
Maestaque civili caede maderet humus.
Cur nunc 'o mores!', cur nunc 'o tempora!' dicis?
Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri;
Pace frui certa laetitiaque licet.
Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent,
Sed faciunt mores, Caeciliane, tui.
LXXI
Massyli leo fama iugi pecorisque maritus
Lanigeri mirum qua coiere fide.
Ipse licet videas, cavea stabulantur in una
Et pariter socias carpit uterque dapes:
Nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis,
Concordem satiat sed rudis agna famem.
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles,
Ut niteant celsi lucida signa poli?
Sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
Hic aries astris, hic leo dignus erat.
LXXII
Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
Cur comitata dapes nulla lagona venit?
Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
LXXIII
Dentibus antiquas solitus producere pelles
Et mordere luto putre vetusque solum,
Praenestina tenes decepti regna patroni,
In quibus indignor si tibi cella fuit;
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
Et pruris domini cum Ganymede tui.
At me litterulas stulti docuere parentes:
Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
Si dare sutori calceus ista potest.
LXXIV
Effigiem tantum pueri pictura Camoni
Servat, et infantis parva figura manet.
Florentes nulla signavit imagine voltus,
Dum timet ora pius muta videre pater.
LXXV
Non silice duro structilive caemento,
Nec latere cocto, quo Samiramis longam
Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
Sed strage nemorum pineaque conpage,
Ut navigare Tucca balneo possit.
Idem beatas lautus extruit thermas
De marmore omni, quod Carystos invenit,
Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
LXXVI
Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
Haec pueri facies primaque forma fuit.
Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
Gaudebatque suas pingere barba genas,
Et libata semel summos modo purpura cultros
Sparserat: invidit de tribus una soror
Et festinatis incidit stamina pensis,
Absentemque patri rettulit urna rogum.
Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
Haec erit in chartis maior imago meis.
LXXVII
Quod optimum sit disputat convivium
Facunda Prisci pagina,
Et multa dulci, multa sublimi refert,
Sed cuncta docto pectore.
Quod optimum sit quaeritis convivium?
In quo choraules non erit.
LXXVIII
Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,
Picentine: sequi vult, puto, Galla viros.
LXXIX
Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
Et Palatinum Roma supercilium:
At nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est,
Ut sit cuique suae cura secunda domus.
Tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri,
Tam pacata quies, tantus in ore pudor.
Nemo suos—haec est aulae natura potentis—,
Sed domini mores Caesarianus habet.
LXXX
Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
Uxorem pascit Gellius et futuit.
LXXXI
Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
Sed quidam exactos esse poeta negat.
Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
Malim convivis quam placuisse cocis.
LXXXII
Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,
Hausisti patrias luxuriosus opes,
Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?
LXXXIII
Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
Quae vincit veterum munera clara ducum,
Multum oculi, sed plus aures debere fatentur
Se tibi, quod spectant qui recitare solent.
LXXXIV
Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
Staret pro domino Caesare sancta fides,
Haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,
Ille tuae cultor notus amicitiae.
Me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris,
Nescia nec nostri nominis Arctos erat:
O quotiens veterem non infitiatus amicum
Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
Omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.
LXXXV
Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
Non se, convivas abstinet ille suos.
Tu languore quidem subito fictoque laboras,
Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
LXXXVI
Festinata sui gemeret quod fata Severi
Silius, Ausonio non semel ore potens,
Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
Respexitque suam quae stabat proxima fratri
Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
Numina cum videas duris obnoxia fatis,
Invidia possis exonerare deos.'
LXXXVII
Septem post calices Opimiani
Denso cum iaceam triente blaesus,
Affers nescio quas mihi tabellas
Et dicis 'Modo liberum esse iussi
Nastam—servolus est mihi paternus—:
Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
Nunc signat meus anulus lagonam.
LXXXVIII
Cum me captares, mittebas munera nobis:
Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
De cavea fugiat ne male pastus aper.
LXXXIX
Lege nimis dura convivam scribere versus
Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'
XC
Sic in gramine florido reclinis,
Qua gemmantibus hinc et inde rivis
Curva calculus excitatur unda,
Exclusis procul omnibus molestis,
Pertundas glaciem triente nigro,
Frontem sutilibus ruber coronis;
Sic uni tibi sit puer cinaedus
Et castissima pruriat puella:
Infamem nimio calore Cypron
Observes, moneo precorque, Flacce,
Messes area cum teret crepantis
Et fervens iuba saeviet leonis.
At tu, diva Paphi, remitte, nostris
Inlaesum iuvenem remitte votis:
Sic Martis tibi serviant Kalendae
Et cum ture meroque victimaque
Libetur tibi candidas ad aras
Secta plurima quadra de placenta.
XCI
Ad cenam si me diversa vocaret in astra
Hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
Astra licet propius, Palatia longius essent,
Responsa ad superos haec referenda darem:
'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
XCII
Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
Condyle, qui servum te gemis esse diu.
Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
Gaius a prima tremebundus luce salutat
Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
Gaius et mallet verbera mille pati.
Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
XCIII
Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
Quadrantem duplica de seniore cado.
Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.
XCIV
Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
Accipiat, sed si potat in elleboro.
XCV
Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
Uxorem postquam duxit Athenagoras.
XCVb
Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
Non ego, sed vester peccat Athenagoras.
XCVI
Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'
XCVII
Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
Monstramur digito, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque
Ius mihi natorum, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est
Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis,
Quod conviva frequens, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:
Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.
XCVIII
Vindemiarum non ubique proventus
Cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
Centum Coranus amphoras aquae fecit.
XCIX
Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,
Charta salutatrix si modo vera refert:
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
Tu qui longa potes dispendia ferre viarum,
I, liber, absentis pignus amicitiae.
Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
Grande tui pretium muneris auctor erit:
Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur
Quae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.
C
Denaris tribus invitas et mane togatum
Observare iubes atria, Basse, tua,
Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam,
Ad viduas tecum plus minus ire decem.
Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
Denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.
CI
Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar
Consecrat, Ausoniae maxima fama viae,
Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
Disce: Libyn domuit, aurea poma tulit,
Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,
Addidit Arcadio terga leonis apro,
Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris
Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua,
Fecundam vetuit reparari mortibus hydram,
Hesperias Tusco lavit in amne boves.
Haec minor Alcides: maior quae gesserit, audi,
Sextus ab Albana quem colit arce lapis.
Adseruit possessa malis Palatia regnis,
Prima suo gessit pro Iove bella puer;
Solus Iuleas cum iam retineret habenas,
Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri,
Sudantem Getica ter nive lavit equum;
Saepe recusatos parcus duxisse triumphos
Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
Herculeum tantis numen non sufficit actis:
Tarpeio deus hic commodet ora patri.
CII
Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
CIII
Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
Cum vicere duas dona minora deas,
Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
I
Si nimius videor seraque coronide longus
Esse liber, legito pauca: libellus ero.
Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
II
Festinata prior, decimi mihi cura libelli
Elapsum manibus nunc revocavit opus.
Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
Et meliore tui parte superstes eris.
Marmora Messallae findit caprificus, et audax
Dimidios Crispi mulio ridet equos:
At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
Solaque non norunt haec monumenta mori.'
III
Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
Et foeda linguae probra circulatricis,
Quae sulphurato nolit empta ramento
Vatiniorum proxeneta fractorum,
Poeta quidam clancularius spargit
Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
Voce ut loquatur psittacus coturnicis
Et concupiscat esse Canus ascaules?
Procul a libellis nigra sit meis fama,
Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
Cur ego laborem notus esse tam prave,
Constare gratis cum silentium possit?
IV
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
Quid tibi dormitor proderit Endymion?
Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
Invenies: hominem pagina nostra sapit.
Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
V
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
Quos colere debet, laesit impio versu,
Erret per urbem pontis exul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis inprobi buccas;
Illi December longus et madens bruma
Clususque fornix triste frigus extendat:
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda.
At cum supremae fila venerint horae
Diesque tardus, sentiat canum litem
Abigatque moto noxias aves panno.
Nec finiantur morte supplicis poenae,
Sed modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
Nunc inter undas garruli senis siccus
Delasset omnis fabulas poetarum:
Et cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
VI
Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
Solibus Arctois sideribusque ducem.
Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
Lucebit Latia culta fenestra nuru?
Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
Totaque Flaminia Roma videnda via?
Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?
VII
Nympharum pater amniumque, Rhene,
Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
Sic semper liquidis fruaris undis,
Nec te barbara contumeliosi
Calcatum rota conterat bubulci;
Sic et cornibus aureis receptis
Et Romanus eas utraque ripa:
Traianum populis suis et urbi,
Thybris te dominus rogat, remittas.
VIII
Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
IX
Undenis pedibusque syllabisque
Et multo sale nec tamen protervo
Notus gentibus ille Martialis
Et notus populis—quid invidetis?—
Non sum Andraemone notior caballo.
X
Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
Mane salutator limina mille teras,
Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
Hoc tu—sed quanto blandius!—ipse facis.
Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
Per medium pugnas et prior ire lutum.
Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
Et pariter geminas tendis in ora manus.
Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
Dimisit nostras purpura vestra togas.
XI
Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
Qui donat quamvis plurima, plura negat.
XII
Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
Et Phaethontei qui petis arva Padi,
Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
Urbano releves colla perusta iugo.
I precor et totos avida cute combibe soles,—
O quam formosus, dum peregrinus eris!
Et venies albis non cognoscendus amicis
Livebitque tuis pallida turba genis.
Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
Niliaco redeas tu licet ore niger.
XIII
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,
Pendula quod patriae visere tecta libet,
Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis
Et praetextata cultus amicitia,
Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis
Dulcior et vero dignus amore magis.
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni
Et poteram Scythicas hospes amare casas.
Si tibi mens eadem, si nostri mutua cura est,
In quocumque loco Roma duobus erit.
XIV
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros
Et Libys in longo pulvere sudet eques,
Strataque non unas cingant triclinia Baias
Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
Candida Setini rumpant crystalla trientes,
Dormiat in pluma nec meliore Venus:
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est.
XV
Cedere de nostris nulli te dicis amicis.
Sed, sit ut hoc verum, quid, rogo, Crispe, facis?
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti,
Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
Quando fabae nobis modium farrisve dedisti,
Cum tua Niliacus rura colonus aret?
Quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
Argenti venit quando selibra mihi?
Nil aliud video, quo te credamus amicum,
Quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
XVI
Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
XVII
Si donare vocas promittere nec dare, Gai,
Vincam te donis muneribusque meis.
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
Quidquid et in nidis unica servat avis,
Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
XVIII
Saturnalicio Macrum fraudare tributo
Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
Et queritur nugas obticuisse meas.
Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
Appia, quid facies, si legit ista Macer?
XIX
Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
XX
Nec doctum satis et parum severum,
Sed non rusticulum tamen libellum
Facundo mea Plinio Thalia
I perfer: brevis est labor peractae
Altum vincere tramitem Suburae.
Illic Orphea protinus videbis
Udi vertice lubricum theatri
Mirantisque feras avemque regis,
Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
Illic parva tui domus Pedonis
Caelata est aquilae minore pinna.
Sed ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc quod saecula posterique possint
Arpinis quoque conparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
Cum regnat rosa, cum madent capilli:
Tunc me vel rigidi legant Catones.
XXI
Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
Iudice te maior Cinna Marone fuit.
Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
XXII
Cur spleniato saepe prodeam mento
Albave pictus sana labra cerussa,
Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
XXIII
Iam numerat placido felix Antonius aevo
Quindecies actas Primus Olympiadas
Praeteritosque dies et tutos respicit annos
Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
Vivere bis, vita posse priore frui.
XXIV
Natales mihi Martiae Kalendae,
Lux formosior omnibus Kalendis,
Qua mittunt mihi munus et puellae,
Quinquagensima liba septimamque
Vestris addimus hanc focis acerram.
His vos, si tamen expedit roganti,
Annos addite bis precor novenos,
Ut nondum nimia piger senecta,
Sed vitae tribus areis peractis
Lucos Elysiae petam puellae.
Post hunc Nestora nec diem rogabo.
XXV
In matutina nuper spectatus harena
Mucius, inposuit qui sua membra focis,
Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
Abderitanae pectora plebis habes.
Nam cum dicatur tunica praesente molesta
'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
XXVI
Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
Nobilis et centum dux memorande viris,
At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,
Hospita Lagei litoris umbra iaces.
Spargere non licuit frigentia fletibus ora,
Pinguia nec maestis addere tura rogis.
Sed datur aeterno victurum carmine nomen:
Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?
XXVII
Natali, Diodore, tuo conviva senatus
Accubat, et rarus non adhibetur eques,
Et tua tricenos largitur sportula nummos.
Nemo tamen natum te, Diodore, putat.
XXVIII
Annorum nitidique sator pulcherrime mundi,
Publica quem primum vota precesque vocant,
Pervius exiguos habitabas ante penates,
Plurima qua medium Roma terebat iter:
Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis,
Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris.
At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus,
Ferrea perpetua claustra tuere sera.
XXIX
Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,
Misisti dominae, Sextiliane, tuae;
Et quam donabas dictis a Marte Kalendis,
De nostra prasina est synthesis empta toga.
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
Muneribus futuis, Sextiliane, meis.
XXX
O temperatae dulce Formiae litus,
Vos, cum severi fugit oppidum Martis
Et inquietas fessus exuit curas,
Apollinaris omnibus locis praefert.
Non ille sanctae dulce Tibur uxoris,
Nec Tusculanos Algidosve secessus,
Praeneste nec sic Antiumque miratur;
Non blanda Circe Dardanisve Caieta
Desiderantur, nec Marica nec Liris,
Nec in Lucrina lota Salmacis vena.
Hic summa leni stringitur Thetis vento;
Nec languet aequor, viva sed quies ponti
Pictam phaselon adiuvante fert aura,
Sicut puellae non amantis aestatem
Mota salubre purpura venit frigus.
Nec saeta longo quaerit in mari praedam,
Sed a cubili lectuloque iactatam
Spectatus alte lineam trahit piscis.
Si quando Nereus sentit Aeoli regnum,
Ridet procellas tuta de suo mensa:
Piscina rhombum pascit et lupos vernas,
Natat ad magistrum delicata muraena,
Nomenculator mugilem citat notum,
Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
Frui sed istis quando Roma permittit?
Quot Formianos inputat dies annus
Negotiosis rebus urbis haerenti?
O ianitores vilicique felices!
Dominis parantur ista, serviunt vobis.
XXXI
Addixti servum nummis here mille ducentis,
Ut bene cenares, Calliodore, semel.
Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
Librarum cenae pompa caputque fuit.
Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est
Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.'
XXXII
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
Talis erat Marcus mediis Antonius annis
Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
Ars utinam mores animumque effingere posset!
Pulchrior in terris nulla tabella foret.
XXXIII
Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,
Cecropium superas qui bonitate senem,
Sic tibi consoceri claros retinere penates
Perpetua natae det face casta Venus:
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
Forte malus livor dixerit esse meos,
Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
Talia contendas carmina, qui legitur.
Hunc servare modum nostri novere libelli,
Parcere personis, dicere de vitiis.
XXXIV
Di tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris
Et rata perpetuo quae tribuere velint:
Qui sua restituis spoliato iura patrono
—Libertis exul non erit ille suis—,
Dignus es, ut possis totum servare clientem:
Ut—liceat tantum vera probare—potes.
XXXV
Omnes Sulpiciam legant puellae,
Uni quae cupiunt viro placere;
Omnes Sulpiciam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptae.
Non haec Colchidos adserit furorem
Diri prandia nec refert Thyestae;
Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
Sed castos docet et probos amores,
Lusus, delicias facetiasque.
Cuius carmina qui bene aestimarit,
Nullam dixerit esse nequiorem,
Nullam dixerit esse sanctiorem.
Tales Egeriae iocos fuisse
Udo crediderim Numae sub antro.
Hac condiscipula vel hac magistra
Esses doctior et pudica, Sappho:
Sed tecum pariter simulque visam
Durus Sulpiciam Phaon amaret.
Frustra: namque ea nec Tonantis uxor
Nec Bacchi nec Apollinis puella
Erepto sibi viveret Caleno.
XXXVI
Inproba Massiliae quidquid fumaria cogunt,
Accipit aetatem quisquis ab igne cadus,
A te, Munna, venit: miseris tu mittis amicis
Per freta, per longas toxica saeva vias;
Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni
Testa sit aut cellis Setia cara suis.
Non venias quare tam longo tempore Romam,
Haec puto causa tibi est, ne tua vina bibas.
XXXVII
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum,
Veridico Latium qui regis ore forum,
Municipi, Materne, tuo veterique sodali
Callai+cum mandas siquid ad Oceanum—.
An Laurentino turpis in litore ranas
Et satius tenues ducere credis acus,
Ad sua captivum quam saxa remittere mullum,
Visus erit libris qui minor esse tribus?
Et fatuam summa cenare pelorida mensa
Quosque tegit levi cortice concha brevis,
Ostrea Baianis quam non liventia testis,
Quae domino pueri non prohibente vorent?
Hic olidam clamosus ages in retia volpem
Mordebitque tuos sordida praeda canes:
Illic piscoso modo vix educta profundo
Inpedient lepores umida lina meos.—
Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani,
Venator capta maele superbus adest:
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
Callai+cum mandas siquid ad Oceanum—.
XXXVIII
O molles tibi quindecim, Calene,
Quos cum Sulpicia tua iugales
Indulsit deus et peregit annos!
O nox omnis et hora, quae notata est
Caris litoris Indici lapillis!
O quae proelia, quas utrimque pugnas
Felix lectulus et lucerna vidit
Nimbis ebria Nicerotianis!
Vixisti tribus, o Calene, lustris:
Aetas haec tibi tota conputatur
Et solos numeras dies mariti.
Ex illis tibi si diu rogatam
Lucem redderet Atropos vel unam,
Malles, quam Pyliam quater senectam.
XXXIX
Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
Ficta Prometheo diceris esse luto.
XL
Semper cum mihi diceretur esse
Secreto mea Polla cum cinaedo,
Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
XLI
Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
Deseris atque iubes res sibi habere suas.
Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
Constatura fuit Megalensis purpura centum
Milibus, ut nimium munera parca dares,
Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
XLII
Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
Halitus et soles et levis aura terat.
Celantur simili ventura Cydonea lana,
Pollice virgineo quae spoliata nitent.
Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
XLIII
Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
XLIV
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
Otia, nec retinet rusque focusque senem?
Gaudia tu differs, at non et stamina differt
Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
Praestiteris caro—quis non hoc laudet?—amico,
Ut potior vita sit tibi sancta fides;
Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis
Teque tuas numeres inter amicitias.
XLV
Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,
Si quid honorificum pagina blanda sonat,
Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
Vaticana bibas, si delectaris aceto:
Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
XLVI
Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
XLVII
Vitam quae faciant beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore, sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
Lis numquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici;
Convictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria, sed soluta curis;
Non tristis torus, et tamen pudicus;
Somnus, qui faciat breves tenebras:
Quod sis, esse velis nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.
XLVIII
Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
Et pilata redit iamque subitque cohors.
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
Et madidum thynni de sale sumen erit.
Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
Et faba fabrorum prototomique rudes;
Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
Addetur. Saturis mitia poma dabo,
De Nomentana vinum sine faece lagona,
Quae bis Frontino consule trima fuit.
Accedent sine felle ioci nec mane timenda
Libertas et nil quod tacuisse velis:
De prasino conviva meus venetoque loquatur,
Nec facient quemquam pocula nostra reum.
XLIX
Cum potes amethystinos trientes
Et nigro madeas Opimiano,
Propinas modo conditum Sabinum
Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
Quisquam plumbea vina volt in auro?
L
Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas,
Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis
Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
Occidis et nigros tam cito iungis equos.
Curribus illa tuis semper properata brevisque
Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
LI
Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit! o soles, o tunicata quies!
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,
Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
LII
Thelyn viderat in toga spadonem,
Damnatam Numa dixit esse moecham.
LIII
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
Dum numerat palmas, credidit esse senem.
LIV
Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
LV
Arrectum quotiens Marulla penem
Pensavit digitis diuque mensa est,
Libras, scripula sextulasque dicit;
Idem post opus et suas palaestras
Loro cum similis iacet remisso,
Quanto sit levior Marulla dicit.
Non ergo est manus ista, sed statera.
LVI
Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus
Et per Aventinum ter quater ire tuum.
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
Tristia saxorum stigmata delet Eros;
Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
LVII
Argenti libram mittebas; facta selibra est,
Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper.
LVIII
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus
Et propius Baias litoreamque domum,
Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
Non novere nemus, flumineosque lacus
Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
Pieridas: nunc nos maxima Roma terit.
Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
Urbis, et in sterili vita labore perit,
Dura suburbani dum iugera pascimus agri
Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat
Limina, nec vatem talia damna decent.
Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
Iuro deos: Et non officiosus amo.
LIX
Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
Et breviora tibi, non meliora placent.
Dives et ex omni posita est instructa macello
Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
Non opus est nobis nimium lectore guloso;
Hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
LX
Iura trium petiit a Caesare discipulorum
Adsuetus semper Munna docere duos.
LXI
Hic festinata requiescit Erotion umbra,
Crimine quam fati sexta peremit hiems.
Quisquis eris nostri post me regnator agelli,
Manibus exiguis annus iusta dato:
Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus
Flebilis in terra sit lapis iste tua.
LXII
Ludi magister, parce simplici turbae:
Sic te frequentes audiant capillati
Et delicatae diligat chorus mensae,
Nec calculator nec notarius velox
Maiore quisquam circulo coronetur.
Albae leone flammeo calent luces
Tostamque fervens Iulius coquit messem.
Cirrata loris horridis Scythae pellis,
Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
Cessent et Idus dormiant in Octobres:
Aestate pueri si valent, satis discunt.
LXIII
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator,
Mausoli saxis pyramidumque legis.
Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
Et nihil extremos perdidit ante rogos:
Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
Cluserunt omnes lumina nostra manus.
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque
Una pudicitiae mentula nota meae.
LXIV
Contigeris regina meos si Polla libellos,
Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri,
Pieria caneret cum fera bella tuba,
Non tamen erubuit lascivo dicere versu
'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
LXV
Cum te municipem Corinthiorum
Iactes, Charmenion, negante nullo,
Cur frater tibi dicor, ex Hiberis
Et Celtis genitus Tagique civis?
An voltu similes videmur esse?
Tu flexa nitidus coma vagaris,
Hispanis ego contumax capillis;
Levis dropace tu cotidiano,
Hirsutis ego cruribus genisque;
Os blaesum tibi debilisque lingua est,
Nobis filia fortius loquetur:
Tam dispar aquilae columba non est,
Nec dorcas rigido fugax leoni.
Quare desine me vocare fratrem,
Ne te, Charmenion, vocem sororem.
LXVI
Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus,
Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum?
Hanc aliquis faciem nigra violare culina
Sustinet, has uncto polluit igne comas?
Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
Qua sapient melius mixta Falerna manu?
Si tam sidereos manet exitus iste ministros,
Iuppiter utatur iam Ganymede coco.
LXVII
Pyrrhae filia, Nestoris noverca,
Quam vidit Niobe puella canam,
Laertes aviam senex vocavit,
Nutricem Priamus, socrum Thyestes,
Iam cornicibus omnibus superstes,
Hoc tandem sita prurit in sepulchro
Calvo Plutia cum Melanthione.
LXVIII
Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene,
Sed domus in vico, Laelia, patricio,
Deque coloratis numquam lita mater Etruscis,
Durus Aricina de regione pater;
Κύριέ μου, μέλι μου, ψυχή μου congeris usque,
—Pro pudor!—Hersiliae civis et Egeriae.
Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
Sed quem lascivo stravit amica viro.
Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
LXIX
Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
LXX
Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
Labantur toti cum mihi saepe dies.
Non resalutantis video nocturnus amicos,
Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
Auditur toto saepe poeta die.
Sed nec causidico possis inpune negare,
Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
Balnea post decumam lasso centumque petuntur
Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
LXXI
Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
Nulli sorte iacent candidiore senes:
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
Arserunt uno funera bina rogo.
Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
Inprobius nihil his fletibus esse potest.
LXXII
Frustra, Blanditiae, venitis ad me
Attritis miserabiles labellis:
Dicturus dominum deumque non sum.
Iam non est locus hac in urbe vobis;
Ad Parthos procul ite pilleatos
Et turpes humilesque supplicesque
Pictorum sola basiate regum.
Non est hic dominus, sed imperator,
Sed iustissimus omnium senator,
Per quem de Stygia domo reducta est
Siccis rustica Veritas capillis.
Hoc sub principe, si sapis, caveto,
Verbis, Roma, prioribus loquaris.
LXXIII
Littera facundi gratum mihi pignus amici
Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
Vellet Maecenas Caesarianus eques.
Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
Non quacumque manu victima caesa litat:
A te missa venit: possem nisi munus amare,
Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
Munere sed plus est et nomine gratius ipso
Officium docti iudiciumque viri.
LXXIV
Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
Lasso clienti. Quamdiu salutator
Anteambulones et togatulos inter
Centum merebor plumbeos die toto,
Cum Scorpus una quindecim graves hora
Ferventis auri victor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
—Quid enim merentur?—Apulos velim campos:
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
Nec quae paludes delicata Pomptinas
Ex arce clivi spectat uva Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
LXXV
Milia viginti quondam me Galla poposcit
Et, fateor, magno non erat illa nimis.
Annus abi=t: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
Iam duo poscenti post sextum milia mensem
Mille dabam nummos. Noluit accipere.
Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t.
Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
Hanc voluit: puero diximus esse datam.
Inferius numquid potuit descendere? fecit.
Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
LXXVI
Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
Civis non Syriaeve Parthiaeve,
Nec de Cappadocis eques catastis,
Sed de plebe Remi Numaeque verna,
Iucundus, probus, innocens amicus,
Lingua doctus utraque, cuius unum est,
Sed magnum vitium, quod est poeta,
Pullo Mevius alget in cucullo,
Cocco mulio fulget Incitatus.
LXXVII
Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
Quam quod febre peri=t: fecit et illa nefas.
Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
Servari medico debuit ille suo.
LXXVIII
Ibis litoreas, Macer, Salonas,
Ibit rara fides amorque recti
Et quae, cum comitem trahit pudorem,
Semper pauperior redit potestas:
Felix auriferae colone terrae,
Rectorem vacuo sinu remittes
Optabisque moras, et exeuntem
Udo Dalmata gaudio sequeris.
Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
Cum desiderio tui petemus.
Sed quaecumque tamen feretur illinc
Piscosi calamo Tagi notata,
Macrum pagina nostra nominabit:
Sic inter veteres legar poetas,
Nec multos mihi praeferas priores,
Uno sed tibi sim minor Catullo.
LXXIX
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
Ad quartum breve rus emit Otacilius.
Torquatus nitidas vario de marmore thermas
Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
Castaneas centum sevit Otacilius.
Consule Torquato vici fuit ille magister,
Non minor in tanto visus honore sibi.
Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
LXXX
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
Pars maior lacrimas ridet et intus habet.
LXXXI
Cum duo venissent ad Phyllida mane fututum
Et nudam cuperet sumere uterque prior,
Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
LXXXII
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
Mane vel a media nocte togatus ero
Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
Et patiar nimbos excipiamque nives.
Sed si non fias quadrante beatior uno
Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
LXXXIII
Raros colligis hinc et hinc capillos
Et latum nitidae, Marine, calvae
Campum temporibus tegis comatis;
Sed moti redeunt iubente vento
Reddunturque sibi caputque nudum
Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
Inter Spendophorum Telesphorumque
Cydae stare putabis Hermerotem.
Vis tu simplicius senem fateri,
Ut tandem videaris unus esse!
Calvo turpius est nihil comato.
LXXXIV
Miraris, quare dormitum non eat Afer?
Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
LXXXV
Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
Proxima dilectis rura paravit aquis.
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
Inplevit saxis obposuitque vadis.
Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
Auxilium domino mersa carina tulit.
LXXXVI
Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
Flagravit quanto Laurus amore pilae.
Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
LXXXVII
Octobres age sentiat Kalendas
Facundi pia Roma Restituti:
Linguis omnibus et favete votis;
Natalem colimus, tacete lites.
Absit cereus aridi clientis,
Et vani triplices brevesque mappae
Expectent gelidi iocos Decembris.
Certent muneribus beatiores:
Agrippae tumidus negotiator
Cadmi municipes ferat lacernas;
Pugnorum reus ebriaeque noctis
Cenatoria mittat advocato;
Infamata virum puella vicit,
Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
Mirator veterum senex avorum
Donet Phidiaci toreuma caeli;
Venator leporem, colonus haedum,
Piscator ferat aequorum rapinas.
Si mittit sua quisque, quid poetam
Missurum tibi, Restitute, credis?
LXXXVIII
Omnes persequeris praetorum, Cotta, libellos;
Accipis et ceras. Officiosus homo es.
LXXXIX
Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix,
Phidiacae cuperent quam meruisse manus,
Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide
Iudice convictas non dubitante deas.
Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret,
Iunonem poterat frater amare tuam.
XC
Quid vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
Quid busti cineres tui lacessis?
Tales munditiae decent puellas
—Nam tu iam nec anus potes videri—;
Istud, crede mihi, Ligeia, belle
Non mater facit Hectoris, sed uxor.
Erras, si tibi cunnus hic videtur,
Ad quem mentula pertinere desi=t.
Quare si pudor est, Ligeia, noli
Barbam vellere mortuo leoni.
XCI
Omnes eunuchos habet Almo nec arrigit ipse:
Et queritur, pariat quod sua Polla nihil.
XCII
Marri, quietae cultor et comes vitae,
Quo cive prisca gloriatur Atina,
Has tibi gemellas barbari decus luci
Conmendo pinus ilicesque Faunorum
Et semidocta vilici manu structas
Tonantis aras horridique Silvani,
Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi,
Dominamque sancti virginem deam templi,
Et quem sororis hospitem vides castae
Martem mearum principem Kalendarum,
Et delicatae laureum nemus Florae,
In quod Priapo persequente confugit.
Hoc omne agelli mite parvuli numen
Seu tu cruore sive ture placabis:
'Ubicumque vester Martialis est,' dices,
'Hac, ecce, mecum dextera litat vobis
Absens sacerdos; vos putate praesentem
Et date duobus quidquid alter optabit.'
XCIII
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras
Pictaque pampineis videris arva iugis,
Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
Carmina, purpurea sed modo culta toga.
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
XCIV
Non mea Massylus servat pomaria serpens,
Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
Sed Nomentana securus germinat hortus
Arbore, nec furem plumbea mala timent.
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
Mittimus autumni cerea poma mei.
XCV
Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
XCVI
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
Miraris, Latia factus in urbe senex,
Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
Et repetam saturae sordida rura casae.
Illa placet tellus, in qua res parva beatum
Me facit et tenues luxuriantur opes:
Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,
Autumnis ibi me quattuor una tegit.
I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus
Cum praestare tibi possit, Avite, locus.
XCVII
Dum levis arsura struitur Libitina papyro,
Dum murram et casias flebilis uxor emit,
Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato
Heredem scripsit me Numa: convaluit.
XCVIII
Addat cum mihi Caecubum minister
Idaeo resolutior cinaedo,
Quo nec filia cultior nec uxor
Nec mater tua nec soror recumbit,
Vis spectem potius tuas lucernas
Aut citrum vetus Indicosque dentes?
Suspectus tibi ne tamen recumbam,
Praesta de grege sordidaque villa
Tonsos, horridulos, rudes, pusillos
Hircosi mihi filios subulci.
Perdet te dolor hic: habere, Publi,
Mores non potes hos et hos ministros.
XCIX
Si Romana forent haec Socratis ora, fuissent
Iulius in Saturis qualia Rufus habet.
C
Quid, stulte, nostris versibus tuos misces?
Cum litigante quid tibi, miser, libro?
Quid congregare cum leonibus volpes
Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
Habeas licebit alterum pedem Ladae,
Inepte, frustra crure ligneo curres.
CI
Elysio redeat si forte remissus ab agro
Ille suo felix Caesare Gabba vetus,
Qui Capitolinum pariter Gabbamque iocantes
Audierit, dicet: 'Rustice Gabba, tace.'
CII
Qua factus ratione sit requiris,
Qui numquam futuit, pater Philinus?
Gaditanus, Avite, dicat istud,
Qui scribit nihil et tamen poeta est.
CIII
Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri
Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis,
Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
Nam decus et nomen famaque vestra sumus,
Nec sua plus debet tenui Verona Catullo
Meque velit dici non minus illa suum.
Quattuor accessit tricesima messibus aestas,
Ut sine me Cereri rustica liba datis,
Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:
Mutavere meas Itala regna comas.
Excipitis placida reducem si mente, venimus;
Aspera si geritis corda, redire licet.
CIV
I nostro comes, i, libelle, Flavo
Longum per mare, sed faventis undae,
Et cursu facili tuisque ventis
Hispanae pete Tarraconis arces:
Illinc te rota tollet et citatus
Altam Bilbilin et tuum Salonem
Quinto forsitan essedo videbis.
Quid mandem tibi, quaeris? Ut sodales
Paucos, sed veteres et ante brumas
Triginta mihi quattuorque visos
Ipsa protinus a via salutes
Et nostrum admoneas subinde Flavum,
Iucundos mihi nec laboriosos
Secessus pretio paret salubri,
Qui pigrum faciant tuum parentem.
Haec sunt. Iam tumidus vocat magister
Castigatque moras, et aura portum
Laxavit melior: vale, libelle:
Navem, scis puto, non moratur unus.
I
Quo tu, quo, liber otiose, tendis
Cultus Sidone non cotidiana?
Numquid Parthenium videre? Certe:
Vadas et redeas inevolutus:
Libros non legit ille, sed libellos;
Nec Musis vacat, aut suis vacaret.
Ecquid te satis aestimas beatum,
Contingunt tibi si manus minores?
Vicini pete porticum Quirini:
Turbam non habet otiosiorem
Pompeius vel Agenoris puella,
Vel primae dominus levis carinae.
Sunt illic duo tresve, qui revolvant
Nostrarum tineas ineptiarum,
Sed cum sponsio fabulaeque lassae
De Scorpo fuerint et Incitato.
II
Triste supercilium durique severa Catonis
Frons et aratoris filia Fabricii
Et personati fastus et regula morum
Quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
Clamant ecce mei 'Io Saturnalia' versus:
Et licet et sub te praeside, Nerva, libet.
Lectores tetrici salebrosum ediscite Santram:
Nil mihi vobiscum est: iste liber meus est.
III
Non urbana mea tantum Piplei+de gaudent
Otia, nec vacuis auribus ista damus,
Sed meus in Geticis ad Martia signa pruinis
A rigido teritur centurione liber,
Dicitur et nostros cantare Britannia versus.
Quid prodest? Nescit sacculus ista meus.
At quam victuras poteramus pangere chartas
Quantaque Pieria proelia flare tuba,
Cum pia reddiderint Augustum numina terris,
Et Maecenatem si tibi, Roma, darent!
IV
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres
Quam rapere arsuras Laomedontis opes,
Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro
Et soror et summi filia tota patris,
Et qui purpureis iam tertia nomina fastis,
Iane, refers Nervae; vos precor ore pio:
Hunc omnes servate ducem, servate senatum;
Moribus hic vivat principis, ille suis.
V
Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi,
Quanta Numae fuerat: sed Numa pauper erat.
Ardua res haec est, opibus non tradere mores
Et, cum tot Croesos viceris, esse Numam.
Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
Elysium liceat si vacuare nemus:
Te colet invictus pro libertate Camillus,
Aurum Fabricius, te tribuente, volet;
Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
Imperium tradet, cum positurus erit;
Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
Donabit totas et tibi Crassus opes.
Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
VI
Unctis falciferi senis diebus,
Regnator quibus imperat fritillus,
Versu ludere non laborioso
Permittis, puto, pilleata Roma.
Risisti; licet ergo, non vetamur.
Pallentes procul hinc abite curae;
Quidquid venerit obvium, loquamur
Morosa sine cogitatione.
Misce dimidios, puer, trientes,
Quales Pythagoras dabat Neroni,
Misce, Dindyme, sed frequentiores:
Possum nil ego sobrius; bibenti
Succurrent mihi quindecim poetae.
Da nunc basia, sed Catulliana:
Quae si tot fuerint, quot ille dixit,
Donabo tibi Passerem Catulli.
VII
Iam certe stupido non dices, Paula, marito,
Ad moechum quotiens longius ire voles,
'Caesar in Albanum iussit me mane venire,
Caesar Circeios.' Iam stropha talis abi=t.
Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:
Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?
Haerebit dominae vir comes ipse suae,
Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
Diceret hystericam se forsitan altera moecha
In Sinuessano velle sedere lacu.
Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
VIII
Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
Poma quod hiberna maturescentia capsa,
Arbore quod verna luxuriosus ager;
De Palatinis dominae quod Serica prelis,
Sucina virginea quod regelata manu;
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
Quod modo divitibus lapsa corona comis:
Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
Hoc fragrant pueri basia mane mei.
Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
IX
Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
Spirat Apellea redditus arte Memor.
X
Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
XI
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
Et mihi secura pocula trade manu
Trita patrum labris et tonso pura ministro;
Anticus mensis restituatur honor.
Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
In scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
XII
Ius tibi natorum vel septem, Zoile, detur,
Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
XIII
Quisquis Flaminiam teris, viator,
Noli nobile praeterire marmor.
Urbis deliciae salesque Nili,
Ars et gratia, lusus et voluptas,
Romani decus et dolor theatri
Atque omnes Veneres Cupidinesque
Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
XIV
Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
Nam terra est illi quantulacumque gravis.
XV
Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
Et quas horribiles legant Sabinae:
Hic totus volo rideat libellus
Et sit nequior omnibus libellis.
Qui vino madeat nec erubescat
Pingui sordidus esse Cosmiano,
Ludat cum pueris, amet puellas,
Nec per circuitus loquatur illam,
Ex qua nascimur, omnium parentem,
Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
Versus hos tamen esse tu memento
Saturnalicios, Apollinaris:
Mores non habet hic meos libellus.
XVI
Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
Et Tartesiaca concrepat aera manu.
O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
Sis gravior Curio Fabricioque licet!
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.
XVII
Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
Invenies et quod mane, Sabine, legas.
XVIII
Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare?
In quo ruta facit nemus Dianae,
Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clusae cui folium rosae corona est;
In quo non magis invenitur herba,
Quam Cosmi folium piperve crudum;
In quo nec cucumis iacere rectus
Nec serpens habitare tota possit.
Urucam male pascit hortus unam,
Consumpto moritur culex salicto,
Et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
Ridere aut violae patere possunt.
Finis mus populatur et colono
Tamquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Procnes
In nido seges est hirundinino;
Et cum stet sine falce mentulaque,
Non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cocleam peracta messis,
Et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una:
Nam quo tempore praedium dedisti,
Mallem tu mihi prandium dedisses.
XIX
Quaeris, cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.
Saepe soloecismum mentula nostra facit.
XX
Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
Sex lege, qui tristis verba latina legis:
'Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulviam ego ut futuam? quid si me Manius oret
Pedicem, faciam? non puto, si sapiam.
"Aut futue, aut pugnemus" ait. Quid, quod mihi vita
Carior est ipsa mentula? Signa canant!'
Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
Qui scis Romana simplicitate loqui.
XXI
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni,
Quam celer arguto qui sonat aere trochus,
Quam rota transmisso totiens inpacta petauro,
Quam vetus a crassa calceus udus aqua,
Quam quae rara vagos expectant retia turdos,
Quam Pompeiano vela negata noto,
Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo,
Culcita Leuconico quam viduata suo,
Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
Hanc in piscina dicor futuisse marina.
Nescio; piscinam me futuisse puto.
XXII
Mollia quod nivei duro teris ore Galaesi
Basia, quod nudo cum Ganymede iaces,
(Quis negat?) hoc nimium est. Sed sit satis; inguina saltem
Parce fututrici sollicitare manu.
Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat,
Et faciunt digiti praecipitantque virum:
Inde tragus celeresque pili mirandaque matri
Barba, nec in clara balnea luce placent.
Divisit natura marem: pars una puellis,
Una viris genita est. Utere parte tua.
XXIII
Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
Sed Silam nulla ducere lege volo.
Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro
Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest?
Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
Communis tecum nec mihi lectus erit;
Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
Te spectante dabit nobis lasciva minister
Basia, sive meus sive erit ille tuus.
Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes,
Ut non tangantur pallia nostra tuis.
Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
Si potes ista pati, si nil perferre recusas,
Invenies qui te ducere, Sila, velit.'
XXIV
Dum te prosequor et domum reduco,
Aurem dum tibi praesto garrienti,
Et quidquid loqueris facisque laudo,
Quot versus poterant, Labulle, nasci!
Hoc damnum tibi non videtur esse,
Si quod Roma legit, requirit hospes,
Non deridet eques, tenet senator,
Laudat causidicus, poeta carpit,
Propter te perit? hoc Labulle, verum est?
Hoc quisquam ferat? ut tibi tuorum
Sit maior numerus togatulorum,
Librorum mihi sit minor meorum?
Triginta prope iam diebus una est
Nobis pagina vix peracta. Sic fit,
Cum cenare domi poeta non vult.
XXV
Illa salax nimium nec paucis nota puellis
Stare Lino desi=t mentula. Lingua, cave.
XXVI
O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
Qualis in amplexu non fuit ante meo:
Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno,
Pocula da labris facta minora tuis.
Addideris super haec Veneris si gaudia vera,
Esse negem melius cum Ganymede Iovi.
XXVII
Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,
Cum te sex cyathos orat amica gari,
Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum,
Nec dignam toto se botryone putat;
Cui portat gaudens ancilla paropside rubra
Hallecem, sed quam protinus illa voret;
Aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem,
Sucida palliolo vellera quinque petit.
At mea me libram foliati poscat amica,
Aut virides gemmas sardonychasve pares,
Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico,
Aut centum aureolos sic velut aera roget.
Nunc tu velle putas haec me donare puellae?
Nolo, sed his ut sit digna puella volo.
XXVIII
Invasit medici Nasica phreneticus Eucti
Et percidit Hylan. Hic, puto, sanus erat.
XXIX
Languida cum vetula tractare virilia dextra
Coepisti, iugulor pollice, Phylli, tuo:
Nam cum me murem, cum me tua lumina dicis,
Horis me refici vix puto posse decem.
Blanditias nescis: 'dabo' dic 'tibi milia centum
Et dabo Setini iugera culta soli;
Accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas.'
Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica.
XXX
Os male causidicis et dicis olere poetis.
Sed fellatori, Zoile, peius olet.
XXXI
Atreus Caecilius cucurbitarum
Sic illas quasi filios Thyestae
In partes lacerat secatque mille.
Gustu protinus has edes in ipso,
Has prima feret alterave cena,
Has cena tibi tertia reponet,
Hinc seras epidipnidas parabit.
Hinc pistor fatuas facit placentas,
Hinc et multiplices struit tabellas
Et notas caryotidas theatris.
Hinc exit varium coco minutal,
Ut lentem positam fabamque credas;
Boletos imitatur et botellos,
Et caudam cybii brevesque maenas.
Hinc cellarius experitur artes,
Ut condat vario vafer sapore
In rutae folium Capelliana.
Sic inplet gabatas paropsidesque
Et leves scutulas cavasque lances.
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
Unum ponere ferculis tot assem.
XXXII
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
Nec tibi de bibula sarta palude teges,
Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
Pauper, et in populo quaeris habere locum.
Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
XXXIII
Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
Pervenit et victor praemia plura refert.
I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
XXXIV
Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
Cenabit belle, non habitabit Aper.
XXXV
Ignotos mihi cum voces trecentos,
Quare non veniam vocatus ad te,
Miraris quererisque litigasque.
Solus ceno, Fabulle, non libenter.
XXXVI
Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba
Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
Fila; minus gaudent qui timuere nihil.
Hypne, quid expectas, piger? inmortale Falernum
Funde, senem poscunt talia vota cadum:
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
XXXVII
Zoile, quid tota gemmam praecingere libra
Te iuvat et miserum perdere sardonycha?
Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
Non eadem digitis pondera conveniunt.
XXXVIII
Mulio viginti veni=t modo milibus, Aule.
Miraris pretium tam grave? surdus erat.
XXXIX
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
Et pueri custos adsiduusque comes.
Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
Et queritur labris puncta puella meis;
Sed tibi non crevi: te noster vilicus horret,
Te dispensator, te domus ipsa pavet.
Ludere nec nobis, nec tu permittis amare;
Nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
Corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
Et vix a ferulis temperat ira tua.
Si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
Exclamas 'Numquam fecerat ista pater';
Et numeras nostros adstricta fronte trientes,
Tamquam de cella sit cadus ille tua.
Desine; non possum libertum ferre Catonem.
Esse virum iam me dicet amica tibi.
XL
Formosam Glyceran amat Lupercus
Et solus tenet imperatque solus.
Quam toto sibi mense non fututam
Cum tristis quereretur et roganti
Causam reddere vellet Aeliano,
Respondit, Glycerae dolere dentes.
XLI
Indulget pecori nimium dum pastor Amyntas
Et gaudet fama luxuriaque gregis,
Cedentes oneri ramos silvamque fluentem
Vicit, concussas ipse secutus opes.
Triste nemus dirae vetuit superesse rapinae
Damnavitque rogis noxia ligna pater.
Pingues, Lygde, sues habeat vicinus Iollas:
Te satis est nobis adnumerare pecus.
XLII
Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis
Lemmata. Quid fieri, Caeciliane, potest?
Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,
Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
XLIII
Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
Corripis et culum te quoque habere refers.
Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
Tu Megaran credis non habuisse natis?
Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
Oebalius flammas iussit abire puer.
Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
Aeacidae propior levis amicus erat.
Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
XLIV
Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
Esse tibi veras credis amicitias?
Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
XLV
Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
Seu puer arrisit sive puella tibi,
Contentus non es foribus veloque seraque,
Secretumque iubes grandius esse tibi:
Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris,
Qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.
XLVI
Iam nisi per somnum non arrigis et tibi, Mevi,
Incipit in medios meiere verpa pedes,
Truditur et digitis pannucea mentula lassis
Nec levat extinctum sollicitata caput.
Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
Summa petas: illic mentula vivit anus.
XLVII
Omnia femineis quare dilecta catervis
Balnea devitat Lattara? Ne futuat.
Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra,
Nec petit Inachidos limina? Ne futuat.
Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus
Perfundit gelida Virgine? Ne futuat.
Cum sic feminei generis contagia vitet,
Cur lingit cunnum Lattara? Ne futuat.
XLVIII
Silius haec magni celebrat monimenta Maronis,
Iugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulive larisve
Non alium mallet nec Maro nec Cicero.
XLIX
Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
Despolies: tanta calliditate rapis.
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,
Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt,
Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
Expiet ut somnos garrula saga tuos;
Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
Indixit cenam dives amica tibi.
Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.
L
Iam prope desertos cineres et sancta Maronis
Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
Silius optatae succurrere censuit umbrae,
Silius et vatem, non minor ipse, colit.
LI
Tanta est quae Titio columna pendet,
Quantam Lampsaciae colunt puellae.
Hic nullo comitante nec molesto
Thermis grandibus et suis lavatur.
Anguste Titius tamen lavatur.
LII
Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
Condicio est melior si tibi nulla, veni.
Octavam poteris servare; lavabimur una:
Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
Utilis, et porris fila resecta suis,
Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
Altera non deerunt tenui versata favilla,
Et Velabrensi massa coacta foco,
Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
Et chortis saturas atque paludis aves,
Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
Rura vel aeterno proxima Vergilio.
LIII
Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
Quale decus formae! Romanam credere matres
Italides possunt, Atthides esse suam.
Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
Quod sperat generos quodque puella nurus.
Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
Et semper natis gaudeat illa tribus.
LIV
Unguenta et casias et olentem funera murram
Turaque de medio semicremata rogo
Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
A pedibus didicere manus peccare protervae.
Non miror furem, qui fugitivus eras.
LV
Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
Ars est captandi quod nolis velle videri;
Ne facias optat, quod rogat ut facias.
Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
Pallidior fiet iam pariente Lupus.
At tu consilio videaris ut usus amici,
Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
LVI
Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
Vis animum mirer suspiciamque tuum?
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
Et tristis nullo qui tepet igne focus,
Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
Et stipula et nigro pane carere potes!
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
Constringatque tuos purpura pexa toros,
Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
Convivas roseo torserat ore puer:
O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
Et nihil ex ulla perdere luce voles!
Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
LVII
Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
LVIII
Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
Magna rogas—puta me velle negare: licet?—
Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
Permittunt in me quae tibi multa, natis.
Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
Tunc libertatem divitiasque roget?
Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
Latro rogat; res est imperiosa timor:
Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
Frangam tonsori crura manusque simul.
At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
Λαικάζειν cupidae dicet avaritiae.
LIX
Senos Charinus omnibus digitis gerit,
Nec nocte ponit anulos,
Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
Dactyliothecam non habet.
LX
Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
Exorare, dei, si vos tam magna liceret
Et bona velletis tam pretiosa dare,
Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
LXI
Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
Summemmianis inquinatior buccis;
Quem cum fenestra vidit a Suburana
Obscena nudum Leda, fornicem cludit
Mediumque mavult basiare, quam summum;
Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
Et voce certa consciaque dicebat,
Puer an puella matris esset in ventre:
—Gaudete cunni; vestra namque res acta est—
Arrigere linguam non potest fututricem.
Nam dum tumenti mersus haeret in volva
Et vagientes intus audit infantes,
Partem gulosam solvit indecens morbus.
Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
LXII
Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
LXIII
Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
Et quare mihi tam mutuniati
Sint leves pueri, subinde quaeris.
Dicam simpliciter tibi roganti:
Pedicant, Philomuse, curiosos.
LXIV
Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
LXV
Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
Nec locus hic nobis invidiosus erat.
Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
LXVI
Et delator es et calumniator,
Et fraudator es et negotiator,
Et fellator es et lanista. Miror
Quare non habeas, Vacerra, nummos.
LXVII
Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
LXVIII
Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.
LXIX
Amphitheatrales inter nutrita magistros
Venatrix, silvis aspera, blanda domi,
Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
Qui non Erigones mallet habere canem,
Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
Luciferae pariter venit ad astra deae.
Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
Qualia Dulichio fata fuere cani:
Fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
Non potui fato nobiliore mori.
LXX
Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae,
Nec te dente tuo saucia colla movent?
A facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
Inspiciturque tua mentula facta manu.
Si te delectat numerata pecunia, vende
Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
Luxuria est emere hos—quis enim dubitatve negatve?—,
Sed multo maior vendere luxuria est.
LXXI
Hystericam vetulo se dixerat esse marito
Et queritur futui Leda necesse sibi;
Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
Seque refert potius proposuisse mori.
Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
Tollunturque pedes. O medicina gravis!
LXXII
Drauci Natta sui vocat pipinnam,
Collatus cui+ Gallus est Priapus.
LXXIII
Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
Constituisque horam constituisque locum.
Cum frustra iacui longa prurigine tentus,
Succurrit pro te saepe sinistra mihi.
Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
LXXIV
Curandum penem commisit Baccara Raetus
Rivali medico. Baccara Gallus erit.
LXXV
Theca tectus ahenea lavatur
Tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
Non sit cum citharoedus aut choraules?
Non vis, ut puto, mentulam videre.
Quare cum populo lavaris ergo?
Omnes an tibi nos sumus spadones?
Ergo, ne videaris invidere,
Servo, Caelia, fibulam remitte.
LXXVI
Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis,
Perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
Ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui
Bis centena potes perdere, perde decem.
LXXVII
In omnibus Vacerra quod conclavibus
Consumit horas et die toto sedet,
Cenaturit Vacerra, non cacaturit.
LXXVIII
Utere femineis conplexibus, utere, Victor,
Ignotumque sibi mentula discat opus.
Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur,
Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
Pedicare semel cupido dabit illa marito,
Dum metuit teli vulnera prima novi:
Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt
Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.'
Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
Illa virum faciet; non bene virgo docet.
LXXIX
Ad primum decuma lapidem quod venimus hora,
Arguimur lentae crimine pigritiae.
Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
Misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.
LXXX
Litus beatae Veneris aureum Baias,
Baias superbae blanda dona Naturae,
Ut mille laudem, Flacce, versibus Baias,
Laudabo digne non satis tamen Baias.
Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
Optare utrumque pariter, inprobi votum est.
Quod si deorum munere hoc tibi detur,
Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!
LXXXI
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
Et iacet in medio sicca puella toro.
Viribus hic, operi non est hic utilis annis:
Ergo sine effectu prurit utrique labor.
Supplex illa rogat pro se miserisque duobus,
Hunc iuvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
LXXXII
A Sinuessanis conviva Philostratus undis
Conductum repetens nocte iubente larem
Paene imitatus obi=t saevis Elpenora fatis,
Praeceps per longos dum ruit usque gradus.
Non esset, Nymphae, tam magna pericula passus,
Si potius vestras ille bibisset aquas.
LXXXIII
Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
Nemo domum pluris, Sosibiane, locat.
LXXXIV
Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras,
Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
Alba minus saevis lacerantur bracchia cultris,
Cum furit ad Phrygios enthea turba modos;
Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas
Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta
Collaque pulverea nudet equina iuba.
Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat,
Carnificem duro pectore poscet avem;
Ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenadas Orpheus,
Antiochi tantum barbara tela sonent.
Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento,
In vetuli pyctae qualia fronte sedent,
Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
Antiochi ferrum est et scelerata manus.
Unus de cunctis animalibus hircus habet cor:
Barbatus vivit, ne ferat Antiochum.
LXXXV
Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua,
Dum lingis. Certe, Zoile, nunc futues.
LXXXVI
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat
Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi,
Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas
Et quidquid pueros non sinit esse truces.
At tu non cessas totis tussire diebus.
Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.
LXXXVII
Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti,
Et tibi nulla diu femina nota fuit.
Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
Illa fututorem te, Charideme, facit.
LXXXVIII
Multis iam, Lupe, posse se diebus
Pedicare negat Charisianus.
Causam cum modo quaererent sodales,
Ventrem dixit habere se solutum.
LXXXIX
Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
A te vexatas malo tenere rosas.
XC
Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
Sed quae per salebras altaque saxa cadunt,
Et tibi Maeonio res carmine maior habetur
'Lucili columella hic situ Metrophanes;'
Attonitusque legis 'terrai+ frugiferai+,'
Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.
Vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas?
Dispeream, ni scis, mentula quid sapiat.
XCI
Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro,
Ultima cui parvae septima venit hiems.
A scelus, a facinus! properas qui flere, viator,
Non licet hic vitae de brevitate queri:
Tristius est leto leti genus: horrida vultus
Abstulit et tenero sedit in ore lues,
Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,
Nec data sunt nigris tota labella rogis.
Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
Debuerant alia fata venire via.
Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
Ne posset duras flectere lingua deas.
XCII
Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
XCIII
Pierios vatis Theodori flamma penates
Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
Non arsit pariter quod domus et dominus!
XCIV
Quod nimium lives nostris et ubique libellis
Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
Non credo: iura, verpe, per Anchialum.
XCV
Incideris quotiens in basia fellatorum,
In solium puta te mergere, Flacce, caput.
XCVI
Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
Et puerum prohibes divitis imbre lacus?
Barbare, non debet, submoto cive, ministro
Captivam victrix unda levare sitim.
XCVII
Una nocte quater possum: sed quattuor annis
Si possum, peream, te Telesilla semel.
XCVIII
Effugere non est, Flacce, basiatores.
Instant, morantur, persecuntur, occurrunt,
Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
Nec triste mentum sordidique lichenes,
Nec labra pingui delibuta cerato,
Nec congelati gutta proderit nasi.
Et aestuantem basiant et algentem,
Et nuptiale basium reservantem.
Non te cucullis adseret caput tectum,
Lectica nec te tuta pelle veloque,
Nec vindicabit sella saepius clusa:
Rimas per omnis basiator intrabit.
Non consulatus ipse, non tribunatus
Senive fasces, nec superba clamosi
Lictoris abiget virga basiatorem:
Sedeas in alto tu licet tribunali
Et e curuli iura gentibus reddas,
Ascendet illa basiator atque illa.
Febricitantem basiabit et flentem,
Dabit oscitanti basium natantique,
Dabit et cacanti. Remedium mali solum est,
Facias amicum basiare quem nolis.
XCIX
De cathedra quotiens surgis—iam saepe notavi—
Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
Quas cum conata es dextra, conata sinistra
Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
Sic constringuntur gemina Symplegade culi
Et nimias intrant cyaneasque natis.
Emendare cupis vitium deforme? docebo:
Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.
C
Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
Cuius lacertos anuli mei cingant,
Quae clune nudo radat et genu pungat,
Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
Sed idem amicam nolo mille librarum.
Carnarius sum, pinguiarius non sum.
CI
Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.
CII
Non est mentitus, qui te mihi dixit habere
Formosam carnem, Lydia, non faciem.
Est ita, si taceas et si tam muta recumbas,
Quam silet in cera vultus et in tabula.
Sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis,
Et sua plus nulli, quam tibi, lingua nocet.
Audiat aedilis ne te videatque caveto:
Portentum est, quotiens coepit imago loqui.
CIII
Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
Ut mirer fieri te potuisse patrem.
CIV
Uxor, vade foras, aut moribus utere nostris:
Non sum ego nec Curius nec Numa nec Tatius.
Me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
Tu properas pota surgere tristis aqua.
Tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna
Et iuvat admissa rumpere luce latus.
Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
At mihi nulla satis nuda puella iacet.
Basia me capiunt blandas imitata columbas:
Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
Nec motu dignaris opus nec voce iuvare
Nec digitis, tamquam tura merumque pares:
Masturbabantur Phrygii post ostia servi,
Hectoreo quotiens sederat uxor equo,
Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
Illic Penelope semper habere manum.
Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
Si te delectat gravitas, Lucretia toto
Sis licet usque die: Lai+da nocte volo.
CV
Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
CVI
Vibi Maxime, si vacas havere,
Hoc tantum lege: namque et occupatus
Et non es nimium laboriosus.
Transis hos quoque quattuor? sapisti.
CVII
Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
Perlegi libros sic ego quinque tuos.
CVIII
Quamvis tam longo possis satur esse libello,
Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
Valerius Martialis Prisco suo S.
Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
I
Retia dum cessant latratoresque Molossi
Et non invento silva quiescit apro,
Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
II
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
Vel si malueris, prima gradiere Subura;
Atria sunt illic consulis alta mei:
Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
Nec nimium siccis perleget ipse genis.
Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
III
Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
Maecenas, atavis regibus ortus eques,
Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri, praestare, breves extendere census,
Et dare quae faciles vix tribuere dei,
Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
Temporibusque malis ausus es esse bonus.
IV
Longior undecimi nobis decimique libelli
Artatus labor est et breve rasit opus.
Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
V
Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
Iam redeunt; longi terga dedere metus.
Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
VII
Toto vertice quot gerit capillos,
Annos si tot habet Ligeia, trima est.
VIII
Terrarum dea gentiumque Roma,
Cui par est nihil et nihil secundum,
Traiani modo laeta cum futuros
Tot per saecula conputaret annos,
Et fortem iuvenemque Martiumque
In tanto duce militem videret,
Dixit praeside gloriosa tali:
'Parthorum proceres ducesque Serum,
Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
Possum ostendere Caesarem; venite.'
IX
Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
Et placido fruitur pax peregrina iugo.
Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
Misisti mores in loca nostra tuos.
X
Habet Africanus miliens, tamen captat.
Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
XI
Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
XII
Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
XIII
Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
Odisse, quam donare, vilius constat.
XIV
Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
Saepe satisfecit praedae venator, et acri
Decidit excussus, nec rediturus, equo.
Insidias et campus habet: nec fossa nec agger
Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
Invidia fati sed leviore cadat.
Si te delectant animosa pericula, Tuscis
—Tutior est virtus—insidiemur apris.
Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
XV
Quidquid Parrhasia nitebat aula,
Donatum est oculis deisque nostris.
Miratur Scythicas virentis auri
Flammas Iuppiter, et stupet superbi
Regis delicias gravesque lusus:
Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
Omnes cum Iove nunc sumus beati;
At nuper—pudet, a pudet fateri—
Omnes cum Iove pauperes eramus.
XVI
Addixti, Labiene, tres agellos;
Emisti, Labiene, tres cinaedos:
Pedicas, Labiene, tres agellos.
XVII
Quare tam multis a te, Laetine, diebus
Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
Dormit et in pluma purpureoque toro.
Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
Ad Damam potius vis tua febris eat?
XVIII
Dum tu forsitan inquietus erras
Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
Aut collem dominae teris Dianae;
Dum per limina te potentiorum
Sudatrix toga ventilat vagumque
Maior Caelius et minor fatigant:
Me multos repetita post Decembres
Accepit mea rusticumque fecit
Auro Bilbilis et superba ferro.
Hic pigri colimus labore dulci
Boterdum Plateamque—Celtiberis
Haec sunt nomina crassiora terris—:
Ingenti fruor inproboque somno,
Quem nec tertia saepe rumpit hora,
Et totum mihi nunc repono, quidquid
Ter denos vigilaveram per annos.
Ignota est toga, sed datur petenti
Rupta proxima vestis a cathedra.
Surgentem focus excipit superba
Vicini strue cultus iliceti,
Multa vilica quem coronat olla.
Venator sequitur, sed ille quem tu
Secreta cupias habere silva;
Dispensat pueris rogatque longos
Levis ponere vilicus capillos.
Sic me vivere, sic iuvat perire.
XIX
In thermis sumit lactucas, ova, lacertum,
Et cenare domi se negat Aemilius.
XX
Quare non habeat, Fabulle, quaeris
Uxorem Themison? habet sororem.
XXI
Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis
Et genitam nostris quis putet esse locis?
Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,
Audierint si te vel semel, esse suam;
Nulla nec in media certabit nata Subura
Nec Capitolini collis alumna tibi;
Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
Romanam deceat quam magis esse nurum.
Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
XXII
Quam sit lusca Philaenis indecenter,
Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
Esset caeca decentior Philaenis.
XXIII
Dentibus atque comis—nec te pudet—uteris emptis.
Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
XXIV
O iucunda, covinne, solitudo,
Carruca magis essedoque gratum
Facundi mihi munus Aeliani!
Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
In buccam tibi venerit, loquaris:
Non rector Libyci niger caballi,
Succinctus neque cursor antecedit;
Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
O si conscius esset hic Avitus,
Aurem non ego tertiam timerem.
Totus quam bene sic dies abiret!
XXV
Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
Idem, si pro me spondet agellus, habes:
Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
Credis coliculis arboribusque meis.
Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
Exilii comitem quaeris: agellus eat.
XXVI
A latronibus esse te fututam
Dicis, Saenia: sed negant latrones.
XXVII
Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
XXVIII
Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,
Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
Inveniet, mappam qua ratione trahat:
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
Casuras alte sic rapit Iris aquas.
Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
Praetori mappam surpuit Hermogenes.
Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
Quamvis non modico caleant spectacula sole,
Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
A cena semper rettulit Hermogenes.
XXIX
Sexagena teras cum limina mane senator,
Esse tibi videor desidiosus eques,
Quod non a prima discurram luce per urbem
Et referam lassus basia mille domum.
Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
Et matutinum ferre patique lutum,
Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
Et subitus crassae decidit imber aquae
Nec venit ablatis clamatus verna lacernis,
Accedit gelidam servus ad auriculam
Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
Viginti nummis? non ego: malo famem,
Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,
Et faciamus idem nec mereamur idem.
XXX
Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
Servum sic ego laudo, non amicum.
XXXI
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
Quodque viret Iani mense nec alget holus,
Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,
Quaeque gerit similes candida turris aves,
Munera sunt dominae: post septima lustra reverso
Has Marcella domos parvaque regna dedit.
Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
XXXII
O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem
Et cum sorore cana mater ingenti.
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivom crederes Aricinum.
Ibat tripes grabatus et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat;
Foco virenti suberat amphorae cervix;
Fuisse gerres aut inutiles maenas
Odor inpudicus urcei fatebatur,
Qualis marinae vix sit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tolosatis,
Quadrima nigri nec corona pulei
Calvaeque restes alioque cepisque,
Nec plena turpi matris olla resina,
Summemmianae qua pilantur uxores
Quid quaeris aedes vilicesque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.
XXXIII
Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.
Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.
XXXIV
Triginta mihi quattuorque messes
Tecum, si memini, fuere, Iuli.
Quarum dulcia mixta sunt amaris,
Sed iucunda tamen fuere plura;
Et si calculus omnis huc et illuc
Diversus bicolorque digeratur,
Vincet candida turba nigriorem.
Si vitare velis acerba quaedam
Et tristis animi cavere morsus,
Nulli te facias nimis sodalem:
Gaudebis minus et minus dolebis.
XXXV
Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
Dicere percisum te mihi saepe soles.
Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
XXXVI
Libras quattuor aut duas amico
Algentemque togam brevemque laenam,
Interdum aureolos manu crepantis,
Possint ducere qui duas Kalendas,
Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,
Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
Ut verum loquar, optimus malorum es.
Pisones Senecasque Memmiosque
Et Crispos mihi redde, sed priores:
Fies protinus ultimus bonorum.
Vis cursu pedibusque gloriari?
Tigrim vince levemque Passerinum:
Nulla est gloria praeterire asellos.
XXXVII
Nasutus nimium cupis videri.
Nasutum volo, nolo polyposum.
XXXVIII
Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
Incedit tota notus in urbe nimis,
Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
Ore tener, latus pectore, crure glaber,
Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
Non est quod timeas, Candide: non futuit.
XXXIX
Odi te, quia bellus es, Sabelle.
Res est putida bellus et Sabellus.
Bellum denique malo, quam Sabellum.
Tabescas utinam, Sabelle belle!
XL
Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
Res una est, sine me quam facis, et taceo.
Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,
'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
XLI
Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
Et dici cupis et cupis videri.
XLII
Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
Hac qua lege viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
Hoc satis? expectas numquid ut et pariat?
XLIII
Facundos mihi de libidinosis
Legisti nimium, Sabelle, versus,
Quales nec Didymi sciunt puellae
Nec molles Elephantidos libelli.
Sunt illic Veneris novae figurae,
Quales perditus audeat fututor,
Praestent et taceant quid exoleti,
Quo symplegmate quinque copulentur,
Qua plures teneantur a catena,
Extinctam liceat quid ad lucernam.
Tanti non erat, esse te disertum.
XLIV
Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
Qui geris et studio corda propinqua meis;
Carmina cum facias soli cedentia fratri,
Pectore non minor es, sed pietate prior.
Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
XLV
Haedina tibi pelle contegenti
Nudae tempora verticemque calvae,
Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
Qui dixit caput esse calceatum.
XLVI
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
Nec tecum possum vivere, nec sine te.
XLVII
Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
Sanos, Classice, nunc nega poetas.
XLVIII
Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
Sulphureusque color carnificesque pedes.
Non Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida vappa cadi.
Convivas alios cenarum quaere magister,
Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
XLIX
Crinitae Line paedagoge turbae,
Rerum quem dominum vocat suarum
Et credit cui+ Postumilla dives
Gemmas, aurea, vina, concubinos:
Sic te perpetua fide probatum
Nulli non tua praeferat patrona:
Succurras misero, precor, furori
Et serves aliquando neglegenter
Illos qui male cor meum perurunt,
Quos et noctibus et diebus opto
In nostro cupidus sinu videre,
Formosos, niveos, pares, gemellos,
Grandes, non pueros, sed uniones.
L
Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas
Et non unius balnea solus habes,
Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,
Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam
Nec somno locus est. Quam bene non habitas!
LI
Tam saepe nostrum decipi Fabullinum,
Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.
LII
Tempora Pieria solitus redimire corona,
Nec minus attonitis vox celebrata reis,
Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,
Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
Dulcis in Elysio narraris fabula campo,
Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
Tu melior, quae deserto raptore redisti,
Illa virum voluit nec repetita sequi.
Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
Accipient olim cum te loca laeta piorum,
Non erit in Stygia notior umbra domo:
Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
Iste tibi dominam conciliabit amor.
LIII
Nummi cum tibi sint opesque tantae,
Quantas civis habet, Paterne, rarus,
Largiris nihil incubasque gazae,
Ut magnus draco, quem canunt poetae
Custodem Scythici fuisse luci.
Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
Dirae filius est rapacitatis.
Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
Inludas quibus auferasque mentem?
Huic semper vitio pater fuisti.
LIV
Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
LV
Gratis qui dare vos iubet, puellae,
Insulsissimus inprobissimusque est.
Gratis ne date, basiate gratis.
Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
Sed vendat: bene basiare quantum est!
Hoc vendit quoque nec levi rapina:
Aut libram petit illa Cosmiani,
Aut binos quater a nova moneta,
Ne sint basia muta, ne maligna,
Ne clusis aditum neget labellis.
Humane tamen hoc facit, sed unum,
Gratis quae dare basium recusat
Gratis lingere non recusat, Aegle.
LVI
Aegrotas uno decies aut saepius anno,
Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
LVII
Cur saepe sicci parva rura Nomenti
Laremque villae sordidum petam, quaeris?
Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
In urbe locus est pauperi. Negant vitam
Ludi magistri mane, nocte pistores,
Aerariorum marculi die toto;
Hinc otiosus sordidam quatit mensam
Neroniana nummularius massa,
Illinc balucis malleator Hispanae
Tritum nitenti fuste verberat saxum;
Nec turba cessat entheata Bellonae,
Nec fasciato naufragus loquax trunco,
A matre doctus nec rogare Iudaeus,
Nec sulphuratae lippus institor mercis.
Numerare pigri damna quis potest somni?
Dicet quot aera verberent manus urbis,
Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire,
Petilianis delicatus in regnis,
Cui plana summos despicit domus montis,
Et rus in urbe est vinitorque Romanus
Nec in Falerno colle maior autumnus,
Intraque limen latus essedo cursus,
Et in profundo somnus, et quies nullis
Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
Nos transeuntis risus excitat turbae,
Et ad cubilest Roma. Taedio fessis
Dormire quotiens libuit, imus ad villam.
LVIII
Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
Lecticariola est: estis, Alauda, pares.
LIX
Tantum dat tibi Roma basiorum
Post annos modo quindecim reverso,
Quantum Lesbia non dedit Catullo.
Te vicinia tota, te pilosus
Hircoso premit osculo colonus;
Hinc instat tibi textor, inde fullo,
Hinc sutor modo pelle basiata,
Hinc menti dominus periculosi,
Hinc et dexiocholus, inde lippus,
Fellatorque recensque cunnilingus.
Iam tanti tibi non fuit redire.
LX
Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
Magnaque siderei vidimus ora dei,
Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
Et qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda Sabello
Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
Atque inter mensas ire, redire suas;
Excipere hos illos, et tota surgere cena
Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
LXI
Versus et breve vividumque carmen
In te ne faciam, times, Ligurra,
Et dignus cupis hoc metu videri.
Sed frustra metuis cupisque frustra.
In tauros Libyci ruunt leones,
Non sunt papilionibus molesti.
Quaeras, censeo, si legi laboras,
Nigri fornicis ebrium poetam,
Qui carbone rudi putrique creta
Scribit carmina, quae legunt cacantes.
Frons haec stigmate non meo notanda est.
LXII
Antiqui rex magne poli mundique prioris,
Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
Pendeat et quantus luxurietur honos?
Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
Et pater et frugi sic tua sacra colit.
At tu sancte—tuo sic semper amere Decembri—
Hos illi iubeas saepe redire dies.
LXIII
Uncto Corduba laetior Venafro,
Histra nec minus absoluta testa,
Albi quae superas oves Galaesi
Nullo murice nec cruore mendax,
Sed tinctis gregibus colore vivo:
Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
Nec gratis recitet meos libellos.
Ferrem, si faceret bonus poeta,
Cui possem dare mutuos dolores.
Corrumpit sine talione caelebs,
Caecus perdere non potest quod aufert:
Nil est deterius latrone nudo:
Nil securius est malo poeta.
LXIV
Vincentem roseos facieque comaque ministros
Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
LXV
Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
Se praestitisset omnibus modis largam,
Et cogitarem mane quod darem munus,
Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
An Baeticarum pondus acre lanarum,
An de moneta Caesaris decem flavos:
Amplexa collum basioque tam longo
Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
LXVI
Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
Vendere quam summa vel breviore cupis.
Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
Et casa divitiis ambitiosa latet.
Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
Et Maurusiaci pondera rara citri;
Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
Instructam vili vendis, Amoene, domum.
LXVII
Maiae Mercurium creastis Idus,
Augustis redit Idibus Diana,
Octobres Maro consecravit Idus.
Idus saepe colas et has et illas,
Qui magni celebras Maronis Idus.
LXVIII
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
Atria, si sapias, ambitiosa colas.
Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,
Sed piger et senior Pieridumque comes;
Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
LXIX
Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,
Omnes archetypos habes amicos.
LXX
Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
Et supra togulam lusca sederet anus
Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
Udorum tetricus censor et asper erat:
Frangendos calices effundendumque Falernum
Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
A sene sed postquam patruo venere trecenta,
Sobrius a thermis nescit abire domum.
O quantum diatreta valent et quinque comati!
Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
LXXI
Nil non, Lygde, mihi negas roganti:
At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
LXXII
Iugera mercatus prope busta latentis agelli
Et male compactae culmina fulta casae,
Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas
Vendere pragmaticus, nunc emis agricola.
LXXIII
Heredem tibi me, Catulle, dicis.
Non credam, nisi legero, Catulle.
LXXIV
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
Accipe de circo pocula Flaminio.
Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
Et nimium calidis non vitiantur aquis.
Quid, quod securo potat conviva ministro,
Et casum tremulae non timuere manus?
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
LXXV
Festinat Polytimus ad puellas;
Invitus puerum fatetur Hypnus;
Pastas glande natis habet Secundus;
Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
Amphion potuit puella nasci.
Horum delicias superbiamque
Et fastus querulos, Avite, malo,
Quam dotis mihi quinquies ducena.
LXXVI
Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
Ebrius et crudus, nil habet agricola.
LXXVII
Multis dum precibus Iovem salutat
Stans summos resupinus usque in ungues
Aethon in Capitolio pepedit.
Riserunt homines, sed ipse divom
Offensus genitor, trinoctiali
Adfecit domicenio clientem.
Post hoc flagitium misellus Aethon,
Cum vult in Capitolium venire,
Sellas ante petit Paterclianas
Et pedit deciesque viciesque.
Sed quamvis sibi caverit crepando,
Compressis natibus Iovem salutat.
LXXVIII
Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
Et iurare iubes? Malo satis facere.
LXXIX
Donavi tibi multa, quae rogasti;
Donavi tibi plura, quam rogasti:
Non cessas tamen usque me rogare.
Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
LXXX
Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
LXXXI
Brumae diebus feriisque Saturni
Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
LXXXII
Effugere in thermis et circa balnea non est
Menogenen, omni tu licet arte velis.
Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,
Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
Colliget et referet laxum de pulvere follem,
Et si iam lotus, iam soleatus erit.
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,
Sint licet infantis sordidiora sinu.
Exiguos secto comentem dente capillos
Dicet Achilleas disposuisse comas.
Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,
Frontis et umorem colliget usque tuae.
Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
LXXXIII
Derisor Fabianus hirnearum,
Omnes quem modo colei timebant
Dicentem tumidas in hydrocelas,
Quantum nec duo dicerent Catulli,
In thermis subito Neronianis
Vidit se miser, et tacere coepit.
LXXXIV
Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,
Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
LXXXV
Pediconibus os olere dicis.
Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
Quid tu credis olere cunnilingis?
LXXXVI
Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:
Una est nec surgit mentula. Quid facies?
LXXXVII
Bis Cotta soleas perdidisse se questus,
Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,
Qui solus inopi praestat et facit turbam,
Excogitavit—homo sagax et astutus—
Ne facere posset tale saepius damnum:
Excalceatus ire coepit ad cenam.
LXXXVIII
Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam
Nil praeter nasum Tongilianus habet.
LXXXIX
Quod lana caput alligas, Charine,
Non aures tibi, sed dolent capilli.
XC
Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,
Cui gravis et fervens hemitritaeos erat,
Si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
Ut caderet magno victima grata Iovi.
Coeperunt certam medici spondere salutem.
Ne votum solvat, nunc Maro vota facit.
XCI
Communis tibi cum viro, Magulla,
Cum sit lectulus et sit exoletus,
Quare, dic mihi, non sit et minister.
Suspiras; ratio est, times lagonam.
XCII
Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
Si fiam locuples simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?
XCIII
Qua moechum ratione basiaret
Coram coniuge, repperit Fabulla.
Parvum basiat usque morionem;
Hunc multis rapit osculis madentem
Moechus protinus, et suis repletum
Ridenti dominae statim remittit.
Quanto morio maior est maritus!
XCIV
Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,
Aemula ne starent carmina nostra tuis.
Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?—
Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
XCV
Musseti pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis,
Et tinctas sale pruriente chartas
Instanti lege Rufe; sed puella
Sit tecum tua, ne talassionem
Indicas manibus libidinosis
Et fias sine femina maritus.
XCVI
Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
Scire suos fines matrona et femina debet:
Cede sua pueris, utere parte tua.
XCVII
Uxor cum tibi sit puella, qualem
Votis vix petat inprobus maritus,
Dives, nobilis, erudita, casta,
Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
Uxoris tibi dote quos parasti.
Et sic ad dominam reversa languet
Multis mentula milibus redempta;
Sed nec vocibus excitata blandis,
Molli pollice nec rogata surgit.
Sit tandem pudor, aut eamus in ius.
Non est haec tua, Basse: vendidisti.
XCVIII
Baetis olivifera crinem redimite corona,
Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum
Albula navigerum per freta pandit iter:
Ominibus laetis vestras Instantius oras
Intret, et hic populis ut prior annus eat.
Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
Qui sua metitur pondera, ferre potest.
I
Ne toga cordylis et paenula desit olivis
Aut inopem metuat sordida blatta famem,
Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
Postulat, ecce, novos ebria bruma sales.
Non mea magnanimo depugnat tessera telo,
Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
Alea nec damnum nec facit ista lucrum.
II
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
Quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
Et possis ipsum tu deridere Latinum:
Non potes in nugas dicere plura meas,
Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
Nec matutina si mihi fronte venis.
III
Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello
Constabit nummis quattuor empta tibi.
Quattuor est nimium? poterit constare duobus,
Et faciet lucrum bybliopola Tryphon.
Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
Praetereas, si quid non facit ad stomachum.
IV Tus
Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
Utque diu terris, da pia tura Iovi.
V Piper
Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,
Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
VI Alica
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
Si tibi noluerit mittere dives, emes.
VII Faba
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,
Lautorum cenis saepe negare potes.
VIII Far
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,
Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
IX Lens
Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:
Vilior est alica, carior illa faba.
X Simila
Nec dotes similae possis numerare nec usus,
Pistori totiens cum sit et apta coco.
XI Hordeum
Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.
Haec ego coponi, non tibi dona dedi.
XII Frumentum
Tercentum Libyci modios de messe coloni
Sume, suburbanus ne moriatur ager.
XIII Betae
Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
O quam saepe petet vina piperque cocus!
XIV Lactucae
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,
Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
XV Ligna acapna
Si vicina tibi Nomento rura coluntur,
Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
XVI Rapa
Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa
Quae damus, in caelo Romulus esse solet.
XVII Fascis coliculi
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules,
Nitrata viridis brassica fiat aqua.
XVIII Porri sectivi
Fila Tarentini graviter redolentia porri
Edisti quotiens, oscula clusa dato.
XIX Porri capitati
Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:
In niveo virides stipite cerne comas.
XX Napi
Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
Nursinas poteris parcius esse pilas.
XXI Asparagi
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna,
Non erit incultis gratior asparagis.
XXII Uvae duracinae
Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,
Sed non potanti me tibi nectar ero.
XXIII Ficus Chiae
Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,
Ipsa merum secum portat et ipsa salem.
XXIV Cydonea
Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle
Ponentur, dicas: 'Haec melimela placent.'
XXV Nuces pineae
Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
Ne cadat in miserum nostra ruina caput.
XXVI Sorba
Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
XXVII Petalium caryotarum
Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
XXVIII Vas cottanorum
Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
Si maiora forent cottana, ficus erat.
XXIX Vas Damascenorum
Pruna peregrinae carie rugosa senectae
Sume: solent duri solvere ventris onus.
XXX Caseus Lunensis
Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
Praestabit pueris prandia mille tuis.
XXXI Caseus Vestinus
Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
Haec tibi Vestino de grege massa venit.
XXXII Caseus fumosus
Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,
Sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
XXXIII Casei Trebulani
Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,
Sive levi flamma, sive domamur aqua.
XXXIV Bulbi
Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
XXXV Lucanicae
Filia Picenae venio Lucanica porcae:
Pultibus hinc niveis grata corona datur.
XXXVI Cistella olivarum
Haec, quae Picenis venit subducta trapetis,
Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
XXXVII Mala citrea
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
Aut haec Massyli poma draconis erant.
XXXVIII Colustrum
Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
De primo matrum lacte colustra damus.
XXXIX Haedus
Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
Det poenas; nocuit iam tener ille deo.
XL Ova
Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
Hesperius scombri temperet ova liquor.
XLI Porcellus lactans
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
XLII Apyrina et tubures
Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
De Nomentanis sed damus arboribus.
XLIII Idem
Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
Et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
XLIV Sumen
Esse putes nondum sumen: sic ubere largo
Et fluit et vivo lacte papilla tumet.
XLV Pulli gallinacei
Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
Acciperes, at nunc accipe chortis aves.
XLVI Persica praecocia
Vilia maternis fueramus Persica ramis:
Nunc in adoptivis Persica cara sumus.
XLVII Panes Picentini
Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,
Ut levis accepta spongia turget aqua.
XLVIII Boleti
Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
Mittere: boletos mittere difficilest.
XLIX Ficedulae
Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
Cur potius nomen non dedit uva mihi?
L Terrae tubera
Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
Tubera, boletis poma secunda sumus.
LI Turdorum decuria
Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
At mihi de turdis facta corona placet.
LII Anates
Tota quidem ponatur anas; sed pectore tantum
Et cervice sapit: cetera redde coco.
LIII Turtures
Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:
Et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
LIV Perna
Cerretana mihi fiat vel missa licebit
De Menapis: lauti de petasone vorent.
LV Petaso
Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
LVI Volva
Te fortasse magis capiat de virgine porca;
Me materna gravi de sue volva capit.
LVII Colocasia
Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,
Inproba cum morsu fila manuque trahes.
LVIII Iecur anserinum
Aspice, quam tumeat magno iecur ansere maius!
Miratus dices: 'Hoc, rogo, crevit ubi?'
LIX Glires
Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo
Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
LX Cuniculi
Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
Monstravit tacitas hostibus ille vias.
LXI Attagenae
Inter sapores fertur alitum primus
Ionicarum gustus attagenarum.
LXII Gallinae altiles
Pascitur et dulci facilis gallina farina,
Pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
LXIII Capones
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,
Amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
LXIV Idem
Succumbit sterili frustra gallina marito.
Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
LXV Perdices
Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:
Hanc in piscina ludere saepe soles.
LXVI Columbini
Ne violes teneras periuro dente columbas,
Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
LXVII Palumbi
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
LXVIII Galbuli
Galbina decipitur calamis et retibus ales,
Turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
LXIX Cattae
Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas:
Mavult haec dominae mittere dona Pudens.
LXX Pavones
Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,
Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
LXXI Phoenicopteri
Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis
Nostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
LXXII Phasianae
Argoa primum sum transportata carina:
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
LXXIII Numidicae
Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,
Ipse suas numquam barbarus edit aves.
LXXIV Anseres
Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.
Miraris? Nondum fecerat illa deus.
LXXV Grues
Turbabis versus nec littera tota volabit,
Unam perdideris si Palamedis avem.
LXXVI Rusticulae
Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
LXXVII Cycni
Dulcia defecta modulatur carmina lingua
Cantator cycnus funeris ipse sui.
LXXVIII Porphyriones
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
Et nomen prasini Porphyrionis habet.
LXXIX Mulli vivi
Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;
Languescit. Vivum da mare: fortis erit.
LXXX Muraenae
Quae natat in Siculo grandis muraena profundo,
Non valet exustam mergere sole cutem.
LXXXI Rhombi
Quamvis lata gerat patella rhombum,
Rhombus latior est tamen patella.
LXXXII Ostrea
Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:
Nobile nunc sitio luxuriosa garum.
LXXXIII Squillae
Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
Protegit: hinc squillae maxima turba sumus.
LXXXIV Scarus
Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,
Visceribus bonus est, cetera vile sapit.
LXXXV Coracinus
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
LXXXVI Echini
Iste licet digitos testudine pungat acuta,
Cortice deposita mollis echinus erit.
LXXXVII Murices
Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas
Induis, et non est hoc satis, esca sumus.
LXXXVIII Gobii
In Venetis sint lauta licet convivia terris,
Principium cenae gobius esse solet.
LXXXIX Lupus
Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,
Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
XC Aurata
Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,
Sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
XCI Acipensis
Ad Palatinas acipensem mittite mensas:
Ambrosias ornent munera rara dapes.
XCII Lepores
Inter aves turdus, si quid me iudice certum est,
Inter quadripedes mattea prima lepus.
XCIII Aper
Qui Diomedeis metuendus saetiger agris
Aetola cecidit cuspide, talis erat.
XCIV Dammae
Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
Inbelles dammae quid, nisi praeda, sumus?
XCV Oryx
Matutinarum non ultima praeda ferarum
Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
XCVI Cervus
Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.
An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
XCVII Lalisio
Dum tener est onager solaque lalisio matre
Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
XCVIII Caprea
Pendentem summa capream de rupe videbis
Casuram speres; despicit illa canes.
XCIX Dorcas
Delicium parvo donabis dorcada nato:
Iactatis solet hanc mittere turba togis.
C Onager
Pulcher adest onager: mitti venatio debet
Dentis Erythraei: iam removete sinus.
CI Oleum Venafrum
Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:
Unguentum quotiens sumis, et istud olet.
CII Garum sociorum
Expirantis adhuc scombri de sanguine primo
Accipe fastosum, munera cara, garum.
CIII Amphora muriae
Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
Essem si scombri, non tibi missa forem.
CIV Mel Atticum
Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
Pallados a silvis nobile nectar apis.
CV Favi Siculi
Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
Cecropios dicas tu licet esse favos.
CVI Passum
Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
CVII Picatum
Haec de vitifera venisse picata Vienna
Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
CVIII Mulsum
Attica nectareum turbatis mella Falernum.
Misceri decet hoc a Ganymede merum.
CIX Albanum
Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
Misit, Iuleo quae sibi monte placet.
CX Surrentinum
Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum
Sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
CXI Falernum
De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
CXII Setinum
Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
Exigua vetulos misit ab urbe cados.
CXIII Fundanum
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
Expressit mustum consul et ipse bibit.
CXIV Trifolinum
Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
Inter vina tamen septima vitis ero.
CXV Caecubum
Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
Vitis et in media nata palude viret.
CXVI Signinum
Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
CXVII Mamertinum
Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
Si detur, quodvis nomen habere potest.
CXVIII Tarraconense
Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
CXIX Nomentanum
Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
Si te Quintus amat, commodiora bibes.
CXX Spoletinum
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
Malueris, quam si musta Falerna bibas.
CXXI Paelignum
Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
CXXII Acetum
Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
Esset cum vinum, vilior illa fuit.
CXXIII Massilitanum
Cum tua centenos expunget sportula civis,
Fumea Massiliae ponere vina potes.
CXXIV Caeretanum
Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
CXXV Tarentinum
Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
CXXVI Unguentum
Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
CXXVII Coronae roseae
Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
I
Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
Divitis alternas et pauperis accipe sortes:
Praemia convivae dent sua quisque suo.
'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.'
Quis nescit? vel quis tam manifesta negat?
Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus,
Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
Vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas?
'Lude,' inquis, 'nucibus'. Perdere nolo nuces.
II
Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
Versibus explicitumst omne duobus opus.
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
Ut, si malueris, lemmata sola legas.
III Pugillares citrei
Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
Essemus Libyci nobile dentis onus.
IV Quinquiplices
Caede iuvencorum domini calet area felix,
Quinquiplici cera cum datur altus honos.
V Pugillares eborei
Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
Nigra tibi niveum littera pingat ebur.
VI Triplices
Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
Cum se venturam scribet amica tibi.
VII Pugillares membranei
Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
Delebis, quotiens scripta novare voles.
VIII Vitelliani
Nondum legerit hos licet puella,
Novit quid cupiant Vitelliani.
IX Idem
Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
Falleris: et nummos ista tabella rogat.
X Chartae maiores
Non est, munera quod putes pusilla,
Cum donat vacuas poeta chartas.
XI Chartae epistulares
Seu leviter noto, seu caro missa sodali
Omnes ista solet charta vocare suos.
XII Loculi eborei
Hos nisi de flava loculos implere moneta
Non decet: argentum vilia ligna ferant.
XIII Loculi lignei
Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
XIV Tali eborei
Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
Munera me dices magna dedisse tibi.
XV Tesserae
Non sim talorum numero par tessera, dum sit
Maior, quam talis, alea saepe mihi.
XVI Turricula
Quae scit compositos manus improba mittere talos,
Si per me misit, nil nisi vota feret.
XVII Tabula lusoria
Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
Calculus hac gemino discolor hoste perit.
XVIII Calculi
Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
XIX Nuces
Alea parva nuces et non damnosa videtur;
Saepe tamen pueris abstulit illa natis.
XX Theca libraria
Sortitus thecam calamis armare memento:
Cetera nos dedimus, tu leviora para.
XXI Graphiarium
Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro:
Si puero dones, non leve munus erit.
XXII Dentiscalpium
Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis
Defuerit, dentes pinna levare potest.
XXIII Auriscalpium
Si tibi morosa prurigine verminat auris,
Arma damus tantis apta libidinibus.
XXIV Acus aurea
Splendida ne madidi violent bombycina crines,
Figat acus tortas sustineatque comas.
XXV Pectines
Quid faciet nullos hic inventura capillos
Multifido buxus quae tibi dente datur?
XXVI Crines
Chattica Teutonicos accendit spuma capillos:
Captivis poteris cultior esse comis.
XXVII Sapo
Si mutare paras longaevos cana capillos,
Accipe Mattiacas—quo tibi calva?—pilas.
XXVIII Umbella
Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
Sit licet et ventus, te tua vela tegent.
XXIX Causea
In Pompeiano tecum spectabo theatro:
Mandatus populo vela negare solet.
XXX Venabula
Excipient apros expectabuntque leones,
Intrabunt ursos, sit modo firma manus.
XXXI Culter venatorius
Si deiecta gemas longo venabula rostro,
Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
XXXII Parazonium
Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,
Arma tribunicium cingere digna latus.
XXXIII Pugio
Pugio, quem curva signat brevis orbita vena.
Stridentem gelidis hunc Salo tinxit aquis.
XXXIV Falx
Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
Agricolae nunc sum, militis ante fui.
XXXV Securicula
Cum fieret tristis solvendis auctio nummis,
Haec quadringentis milibus empta fuit.
XXXVI Ferramenta tonsoria
Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis;
Unguibus hic longis utilis, illa genis.
XXXVII Scrinium
Selectos nisi das mihi libellos,
Admittam tineas trucesque blattas.
XXXVIII Fasces calamorum
Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus;
Texantur reliqua tecta palude tibi.
XXXIX Lucerna cubicularis
Dulcis conscia lectuli lucerna,
Quidquid vis facias licet, tacebo.
XL Cicindela
Ancillam tibi sors dedit lucernae,
Totas quae vigil exigit tenebras.
XLI Lucerna polymyxos
Inlustrem cum tota meis convivia flammis
Totque geram myxos, una lucerna vocor.
XLII Cereus
Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes:
Subducta est puero namque lucerna tuo.
XLIII Candelabrum Corinthium
Nomina candelae nobis antiqua dederunt:
Non norat parcos uncta lucerna patres.
XLIV Candelabrum ligneum
Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
De candelabro magna lucerna tibi.
XLV Pila paganica
Haec quae difficili turget paganica pluma,
Folle minus laxast et minus arta pila.
XLVI Pila trigonalis
Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
XLVII Follis
Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
Folle decet pueros ludere, folle senes.
XLVIII Harpasta
Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
Grandia qui vano colla labore facit.
XLIX Halteres
Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
Exercet melius vinea fossa viros.
L Galericulum
Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
Hac poteris madidas condere pelle comas.
LI Strigiles
Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
LII Gutus corneus
Gestavit modo fronte me iuvencus:
Verum rhinocerota me putabas.
LIII Rhinoceros
Nuper in Ausonia domini spectatus harena
Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
LIV Crepitacillum
Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
LV Flagellum
Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
Si tibi purpureo de grege currit equus.
LVI Dentifricium
Quid mecum est tibi? me puella sumat:
Emptos non soleo polire dentes.
LVII Myrobalanum
Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
Hoc ex unguento constat et ex balano.
LVIII Aphronitrum
Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
LIX Opobalsama
Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
LX Lomentum
Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
Si clara Stephani balnea luce petes.
LXI Lanterna cornea
Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
Et tuta est gremio parva lucerna meo.
LXII Lanterna de vesica
Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
Vesicam, contra qui venit, esse putat?
LXIII Tibiae
Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
LXIV Fistula
Quid me conpactam ceris et harundine rides?
Quae primum structa est fistula talis erat.
LXV Soleae lanatae
Defuerit si forte puer soleasque libebit
Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
LXVI Mamillare
Taurino poteras pectus constringere tergo:
Nam pellis mammas non capit ista tuas.
LXVII Muscarium pavoninum
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
Alitis eximiae cauda superba fuit.
LXVIII Muscarium bubulum
Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
LXIX Copta Rhodiaca
Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
LXX Priapus siligineus
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
LXXI Porcus
Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
Inter spumantes ilice pastus apros.
LXXII Botulus
Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
Saturni septem venerat ante dies.
LXXIII Psittacus
Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
Hoc didici per me dicere caesar have.
LXXIV Corvus
Corve salutator, quare fellator haberis?
In caput intravit mentula nulla tuum.
LXXV Luscinia
Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
Muta puella fuit, garrula fertur avis.
LXXVI Pica
Pica loquax certa dominum te voce saluto:
Si me non videas, esse negabis avem.
LXXVII Cavea eborea
Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
Lesbia plorabat, hic habitare potest.
LXXVIII Narthecium
Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
LXXIX Flagra
Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
Haec signata mihi quinque diebus erunt.
LXXX Ferulae
Invisae nimium pueris grataeque magistris,
Clara Prometheo munere ligna sumus.
LXXXI Pera
Ne mendica ferat barbati prandia nudi
Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
LXXXII Scopae
In pretio scopas testatur palma fuisse.
Otia sed scopis nunc analecta dedit.
LXXXIII Scalptorium eboreum
Defendet manus haec scapulas mordente molesto
Pulice, vel si quid pulice sordidius.
LXXXIV Manuale
Ne toga barbatos faciat vel paenula libros,
Haec abies chartis tempora longa dabit.
LXXXV Lectus pavoninus
Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis
Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
LXXXVI Ephippium
Stragula succincti venator sume veredi:
Nam solet a nudo surgere ficus equo.
LXXXVII Stibadia
Accipe lunata scriptum testudine sigma.
Octo capit; veniat quisquis amicus erit.
LXXXVIII Gustatorium
Femineam nobis cherson si credis inesse,
Deciperis: pelagi mascula praeda sumus.
LXXXIX Mensa citrea
Accipe felices, Atlantica munera, silvas:
Aurea qui dederit dona, minora dabit.
XC Mensa acerna
Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae,
Sed norunt lautas et mea ligna dapes.
XCI Dentes eborei
Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris,
An Libycas possint sustinuisse trabes?
XCII Quinquepedal
Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa
Saepe redemptoris prodere furta solet.
XCIII Pocula archetypa
Non est ista recens nec nostri gloria caeli:
Primus in his Mentor, dum facit illa, bibit.
XCIV Calices audaces
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri,
Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
XCV Phiala aurea caelata
Quamvis Callai+co rubeam generosa metallo,
Glorior arte magis: nam Myos iste labor.
XCVI Calices Vatinii
Vilia sutoris calicem monimenta Vatini
Accipe; sed nasus longior ille fuit.
XCVII Lances chrysendetae
Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo:
Ut minimum, libras debet habere duas.
XCVIII Vasa Arretina
Arretina nimis ne spernas vasa monemus:
Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus.
XCIX Bascauda
Barbara de pictis veni bascauda Britannis;
Sed me iam mavolt dicere Roma suam.
C Panaca
Si non ignotast docti tibi terra Catulli,
Potasti testa Raetica vina mea.
CI Boletaria
Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen,
Prototomis—pudet heu!—servio coliculis.
CII Calices Surrentini
Accipe non vili calices de pulvere natos,
Sed Surrentinae leve toreuma rotae.
CIII Colum nivarium
Setinos, moneo, nostra nive frange trientes:
Pauperiore mero tingere lina potes.
CIV Saccus nivarius
Attenuare nives norunt et lintea nostra:
Frigidior colo non salit unda tuo.
CV Urceoli ministratorii
Frigida non deerit, non deerit calda petenti.
Sed tu morosa ludere parce siti.
CVI Urceus fictilis
Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
Stoicus hoc gelidam Fronto petebat aquam.
CVII Calathi
Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris,
Perfusos domini lambere docta pedes.
CVIII Calices Saguntini
Quae non sollicitus teneat servetque minister,
Sume Saguntino pocula facta luto.
CIX Calices gemmati
Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum,
Aspice. Quot digitos exuit iste calix!
CX Ampulla potoria
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi,
Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
CXI Crystallina
Frangere dum metuis, franges crystallina: peccant
Securae nimium sollicitaeque manus.
CXII Nimbus vitreus
A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas
Fundet nimbus aquas: hic tibi vina dabit.
CXIII Murrina
Si caldum potas, ardenti murra Falerno
Convenit et melior fit sapor inde mero.
CXIV Patella Cumana
Hanc tibi Cumano rubicundam pulvere testam
Municipem misit casta Sibylla suam.
CXV Calices vitrei
Aspicis ingenium Nili: quibus addere plura
Dum cupit, a quotiens perdidit auctor opus!
CXVI Lagona nivaria
Spoletina bibis vel Marsis condita cellis:
Quo tibi decoctae nobile frigus aquae?
CXVII Idem
Non potare nivem, sed aquam potare recentem
De nive commenta est ingeniosa sitis.
CXVIII Idem
Massiliae fumos miscere nivalibus undis
Parce, puer, constet ne tibi pluris aqua.
CXIX Matella fictilis
Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur,
O quotiens paelex culcita facta mea est!
CXX Ligula argentea
Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque,
Dicor ab indoctis lingula grammaticis.
CXXI Coclearia
Sum cocleis habilis, sed nec minus utilis ovis.
Numquid scis, potius cur cocleare vocer?
CXXII Anuli
Ante frequens, sed nunc rarus nos donat amicus.
Felix, cui comes est non alienus eques.
CXXIII Dactyliotheca
Saepe gravis digitis elabitur anulus unctis,
Tuta mea fiet sed tua gemma fide.
CXXIV Toga
Romanos rerum dominos gentemque togatam
Ille facit, magno qui dedit astra patri.
CXXV Idem
Si matutinos facilest tibi perdere somnos,
Attrita veniet sportula saepe toga.
CXXVI Endromis
Pauperis est munus, sed non est pauperis usus:
Hanc tibi pro laena mittimus endromida.
CXXVII Canusinae fuscae
Haec tibi turbato Canusina simillima mulso
Munus erit. Gaude: non cito fiet anus.
CXXVIII Bardocucullus
Gallia Santonico vestit te bardocucullo.
Cercopithecorum paenula nuper erat.
CXXIX Canusinae rufae
Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis,
Et placet hic pueris militibusque colos.
CXXX Paenula scortea
Ingrediare viam caelo licet usque sereno,
Ad subitas numquam scortea desit aquas.
CXXXI Lacernae coccineae
Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
Ne fias ista transfuga sorte, vide.
CXXXII Pilleum
Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
Nunc tantum capiti munera mitto tuo.
CXXXIII Lacernae Baeticae
Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.
CXXXIV Fascia pectoralis
Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
CXXXV Lacernae albae
Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
Cum teget algentes alba lacerna togas.
CXXXVI Cenatoria
Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
CXXXVII Focale
Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
Hoc focale tuas adserat auriculas.
CXXXVIII Laena
Tempore brumali non multum levia prosunt:
Calfaciunt villi pallia vestra mei.
CXXXIX Mantele
Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
Orbibus in nostris circulus esse potest.
CXL Cuculli Liburnici
Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
Indueras albas, exue callai+nas.
CXLI Udones Cilicii
Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
Cinyphio poterit planta latere sinu.
CXLII Synthesis
Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
Hos poteris cultus sumere iure tuo.
CXLIII Tunicae Patavinae
Vellera consumunt Patavinae multa trilices,
Et pingues tunicas serra secare potest.
CXLIV Spongia
Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis
Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
CXLV Paenula gausapina
Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
Ut me vel media sumere messe velis.
CXLVI Cervical
Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.
CXLVII Cubicularia gausapina
Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
Quid prodest, si te congelat uxor anus?
CXLVIII Lodices
Nudo stragula ne toro paterent,
Iunctae nos tibi venimus sorores.
CXLIX Amictorium
Mammosas metuo; tenerae me trade puellae,
Ut possint niveo pectore lina frui.
CL Cubicularia polymita
Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
CLI Zona
Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter
Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
CLII Gausapum quadratum
Lodices mittet docti tibi terra Catulli:
Nos Helicaonia de regione sumus.
CLIII Semicinctium
Det tunicam locuples: ego te praecingere possum.
Essem si locuples, munus utrumque darem.
CLIV Lanae amethystinae
Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae,
Non video, quare sobria lana vocer.
CLV Lanae albae
Velleribus primis Apulia, Parma secundis
Nobilis; Altinum tertia laudat ovis.
CLVI Lanae Tyriae
Nos Lacedaemoniae pastor donavit amicae:
Deterior Ledae purpura matris erat.
CLVII Lanae Pollentinae
Non tantum pullo lugentes vellere lanas,
Sed solet et calices haec dare terra suos.
CLVIII Idem
Lana quidem tristis, sed tonsis nata ministris,
Quales non primo de grege mensa citat.
CLIX Tomentum Leuconicum
Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
Vellera Leuconicis accipe rasa sagis.
CLX Tomentum Circense
Tomentum concisa palus Circense vocatur.
Haec pro Leuconico stramina pauper emit.
CLXI Pluma
Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma,
Interior cycni quam tibi lana dedit.
CLXII Faenum
Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
Non venit ad duros pallida cura toros.
CLXIII Tintinabulum
Redde pilam: sonat aes thermarum. Ludere pergis?
Virgine vis sola lotus abire domum.
CLXIV Discus
Splendida cum volitant Spartani pondera disci,
Este procul, pueri: sit semel ille nocens.
CLXV Cithara
Reddidit Eurydicen vati: sed perdidit ipse,
Dum sibi non credit nec patienter amat.
CLXVI Idem
De Pompeiano saepe est eiecta theatro
Quae duxit silvas detinuitque feras.
CLXVII Plectrum
Fervida ne trito tibi pollice pusula surgat,
Exornent docilem candida plectra lyram.
CLXVIII Trochus
Inducenda rota est: das nobis utile munus:
Iste trochus pueris, at mihi cantus erit.
CLXIX Idem
Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
Cedat ut argutis obvia turba trochis.
CLXX Signum Victoriae aureum
Haec illi sine sorte datur, cui nomina Rhenus
Vera dedit. Deciens adde Falerna, puer.
CLXXI Βρούτου παιδίον fictile
Gloria tam parvi non est obscura sigilli:
Istius pueri Brutus amator erat.
CLXXII Sauroctonos Corinthius
Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae
Parce: cupit digitis illa perire tuis.
CLXXIII Hyacinthus in tabula pictus
Flectit ab inviso morientia lumina disco
Oebalius, Phoebi culpa dolorque, puer.
CLXXIV Hermaphroditus marmoreus
Masculus intravit fontis, emersit utrumque:
Pars est una patris, cetera matris habet.
CLXXV Danae picta
Cur a te pretium Danae, regnator Olympi,
Accepit, gratis si tibi Leda dedit?
CLXXVI Persona Germana
Sum figuli lusus russi persona Batavi.
Quae tu derides, haec timet ora puer.
CLXXVII Hercules Corinthius
Elidit geminos infans nec respicit anguis.
Iam poterat teneras hydra timere manus.
CLXXVIII Hercules fictilis
Sum fragilis: sed tu, moneo, ne sperne sigillum:
Non pudet Alciden nomen habere meum.
CLXXIX Minerva argentea
Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta,
Quare non habeas aegida. 'Caesar habet.'
CLXXX Europe picta
Mutari melius tauro, pater optime divum,
Tunc poteras, Io cum tibi vacca fuit.
CLXXXI Leandros marmoreus
Clamabat tumidis audax Leandros in undis:
'Mergite me, fluctus, cum rediturus ero.'
CLXXXII Sigillum gibberi fictile
Ebrius haec fecit terris, puto, monstra Prometheus:
Saturnalicio lusit et ipse luto.
CLXXXIII Homeri Batrachomachia
Perlege Maeonio cantatas carmine ranas
Et frontem nugis solvere disce meis.
CLXXXIV Homerus in pugillaribus membraneis
Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes
Multiplici pariter condita pelle latent.
CLXXXV Vergili Culex
Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
Ne nucibus positis arma virumque legas.
CLXXXVI Vergilius in membranis
Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
Ipsius vultus prima tabella gerit.
CLXXXVII Μενάνδρου Θαΐσ
Hac primum iuvenum lascivos lusit amores;
Nec Glycera pueri, Thais amica fuit.
CLXXXVIII Cicero in membranis
Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
Carpere te longas cum Cicerone vias.
CLXXXIX Monobyblos Properti
Cynthia—facundi carmen iuvenale Properti—
Accepit famam, non minus ipsa dedit.
CXC Titus Livius in membranis
Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
Quem mea non totum bibliotheca capit.
CXCI Sallustius
Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.
CXCII Ovidi Metamorphosis in membranis
Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
Carmina Nasonis quinque decemque gerit.
CXCIII Tibullus
Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
In tota iuvit quem nihil esse domo.
CXCIV Lucanus
Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
Sed qui me vendit bybliopola putat.
CXCV Catullus
Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.
CXCVI Calvi de aquae frigidae usu
Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
Ipsa suas melius charta natabat aquas.
CXCVII Mulae pumilae
His tibi de mulis non est metuenda ruina:
Altius in terra paene sedere soles.
CXCVIII Catella Gallicana
Delicias parvae si vis audire catellae,
Narranti brevis est pagina tota mihi.
CXCIX Asturco
Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem,
Venit ab auriferis gentibus Astur equus.
CC Canis vertragus
Non sibi, sed domino venatur vertragus acer,
Inlaesum leporem qui tibi dente feret.
CCI Palaestrita
Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit
Et didicit melius τὴν ἐπικλινοπάλην.
CCII Simius
Callidus emissas eludere simius hastas,
Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.
CCIII Puella Gaditana
Tam tremulum crisat, tam blandum prurit, ut ipsum
Masturbatorem fecerit Hippolytum.
CCIV Cymbala
Aera Celaenaeos lugentia matris amores
Esuriens Gallus vendere saepe solet.
CCV Puer
Sit nobis aetate puer, non pumice levis,
Propter quem placeat nulla puella mihi.
CCVI Cestos
Collo necte, puer, meros amores,
Ceston de Veneris sinu calentem.
CCVII Idem
Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston:
Ussit amatorem balteus iste Iovem.
CCVIII Notarius
Currant verba licet, manus est velocior illis:
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.
CCIX Concha
Levis ab aequorea cortex Mareotica concha
Fiat: inoffensa curret harundo via.
CCX Morio
Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
Quisquis plus iusto non sapit, ille sapit.
CCXI Caput vervecinum
Mollia Phrixei secuisti colla mariti.
Hoc meruit tunicam qui tibi, saeve, dedit?
CCXII Pumilus
Si solum spectes hominis caput, Hectora credas:
Si stantem videas, Astyanacta putes.
CCXIII Parma
Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro,
Parma tibi, scutum pumilionis erit.
CCXIV Comoedi pueri
Non erit in turba quisquam Μισούμενοσ ista:
Sed poterit quivis esse Δὶσ ἐξαπατῶν.
CCXV Fibula
Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
Fibula, quid praestas? 'Carius ut futuant.'
CCXVI Auceps
Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales,
Callida dum tacita crescit harundo manu.
CCXVII Accipiter
Praedo fuit volucrum: famulus nunc aucupis idem
Decipit et captas non sibi maeret aves.
CCXVIII Obsonator
Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum
Addideris verbum: cena parata tibi est.
CCXIX Cor bubulum
Pauper causidicus nullos referentia nummos
Carmina cum scribas, accipe cor, quod habes.
CCXX Cocus
Non satis est ars sola coco: servire palatum
Nolo: cocus domini debet habere gulam.
CCXXI Craticula cum veribus
Rara tibi curva craticula sudet ofella;
Spumeus in longa cuspide fumet aper.
CCXXII Pistor dulciarius
Mille tibi dulces operum manus ista figuras
Extruet: huic uni parca laborat apis.
CCXXIII Adipata
Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor
Cristataeque sonant undique lucis aves.