This pointer pattern extracts book, chapter and section
This pointer pattern extracts book and chapter
Quaesisti a me, Lucili, quid ita, si providentia mundus regeretur, multa bonis viris mala acciderent. Hoc commodius in contextu operis redderetur, cum praeesse universis providentiam probaremus et interesse nobis deum ; sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine
aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum
coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae
casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensam velocitatem procedere aeternae legis imperio
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
Iam
vero si quis observaverit nudari litora pelago in se
recedente eademque intra exiguum tempus operiri,
credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas
et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu
repetere sedem suam, cum interim illae portionibus
crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores
In gratiam te reducam cum diis adversus optimos optimis. Neque enim rerum natura patitur ut umquam bona bonis noceant ; inter bonos viros ac deos amicitia est conciliante virtute. Amicitiam dico ? Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de deo liqueat. Bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum parat.
" Quare multa bonis viris adversa eveniunt ? "
Nihil accidere bono viro mali potest ; non miscentur
contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum superne
deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium
non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita
adversarum impetus rerum viri fortis non vertit ani-
Nec hoc dico : non sentit illa, sed vincit et alioqui quietus placidusque contra incurrentia attollitur. Omnia adversa exercitationes putat. Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus ? Cui non industrio otium poena est ?
Athletas videmus, quibus virium cura est, eum fortissimis quibusque confligere et exigere ab is per quos certamini praeparantur, ut totis contra ipsos viribus utantur ; caedi se vexarique patiuntur et si non inveniunt singulos pares, pluribus simul obiciuntur. Marcet sine adversario virtus;
tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit. Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant. Non quid sed quemadmodum feras interest.
Non vides quanto aliter patres, aliter matres indulgeant ? Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt; at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt, numquam contristari, numquam flere, num- quam laborare.
Patrium deus habet adversus bonos
Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ? Ego vero non miror, si aliquando impetum capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum aliqua calamitate.
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblecta- menta levitatis.
Ecce spectaculum dignum ad quod
respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo
dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus,
utique si et provocavit. Non video, inquam, quid
habeat in terris Iuppiter pulchrius, si eo
" Licet," inquit, "omnia in unius
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
Inde crediderim fuisse parum certum et efficax vulnus ; non fuit diis immortalibus satis spectare Catonem semel. Retenta ac revocata virtus est, ut in difficiliore parte se ostenderet ; non enim tam magno animo mors initur quam repetitur. Quidni libenter spectarent alumnum suum tam claro ac memorabili exitu evadentem ? Mors illos consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
Sed iam procedente oratione ostendam, quam
Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur
quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt
ista quae horremus ac tremimus. " Pro ipsis est,"
inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ? "
Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam
ferro et igne curari nec minus fame ac siti. Sed si
cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi
ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari
membra quae sine totius pernicie corporis haerere non
poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam
incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me
Inter multa magnifica Demetri nostri et haec vox est, a qua recens sum ; sonat adhuc et vibrat in auribus meis : " Nihil," inquit, " mihi videtur infelicius eo, cui nihil umquam evenit adversi." Non licuit enim illi se experiri. Ut ex voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen de illo dii iudicaverunt. Indignus visus est a quo vinceretur aliquando fortuna, quae ignavissimum quemque refugit, quasi dicat : " Quid ego istum mihi adversarium adsumam ? Statim arma submittet; non opus est in illum tota potentia mea, levi comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum. Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus manum ; pudet congredi cum homine vinci parato.
" Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit
eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem
facit fortuna : fortissimos sibi pares quaerit, quosdam
fastidio transit. Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat:
ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio,
exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in
Socrate, mortem in Catone. Magnum exemplum nisi
mala fortuna non invenit.
Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium premit et ipse a se exigit erroris sui poenas ? Quod regem, quem armata manu non potuit, exusta fugat ? Quid ergo ? Felicior esset, si in sinu amicae foveret manum ?
Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit ? Quod bellum tam eum Pyrrho quam eum divitiis gerit ? Quod ad focum cenat illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis senex vulsit ? Quid ergo ? Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
Infelix est Rutilius, quod qui illum damnaverunt
causam dicent omnibus saeculis ? Quod aequiore
animo passus est se patriae eripi quam sibi exilium ?
Quod Sullae dictatori solus aliquid negavit et revocatus
tantum non retro cessit et longius fugit ? " Viderint,"
inquit, " isti quos Romae deprehendit felicitas tua.
Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum
lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est)
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ? Et haec omnia facit ille, ille qui legem Corneliam tulit !
Veniamus ad Regulum : quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit ? Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina. Quanto plus tormenti tanto plus erit gloriae. Vis scire quam non paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem ? Refice illum et mitte in senatum ; eandem sententiam dicet.
Feliciorem
ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et
morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per
symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur ? Mero se licet sopiat et aquarum
fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem
anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in
cruce ; sed illi solacium est pro honesto dura tolerare
et ad causam a patientia respicit, hunc voluptatibus
marcidum et felicitate nimia laborantem magis his
Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint; aut si quis fuerit, qui audeat dicere Maecenatem se quam Regulum nasci maluisse, idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam maluit !
Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam ? Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ?
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit ! Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.
Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum
fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo
metuenda confideret. " Inimicitiae potentium graves
sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso.
Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio
Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt ; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero esse felicem et sine morsu animi transire vitam igno- rare est rerum naturae alteram partem.
Magnus vir es ; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae virtutis ? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te ; coronam habes, victoriam non habes. Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore auctus es.
Item dicere et bono viro possum, si illi
nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una
Gaudent, inquam, magni
viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes
Ipsis, inquam, deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate. Gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas. Unde possum scire quantum adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis ? Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ? Unde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem, si quoscumque sustulisti vides ? Audivi te, cum alios consolareris : tunc conspexissem, si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere vetuisses.
Nolite, obsecro vos,
expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos
admovent animis : calamitas virtutis occasio est.
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae
cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit,
audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se
saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos
probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ;
eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere,
molles Venturis malis servat. Erratis enim, si quem
iudicatis exceptum. Veniet et
Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit : " Male de me imperator meruit," sed " bene iudicavit." Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: " Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati."
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua
animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod
humanae sortis admoneat, manent
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est : movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.
Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est. Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indolem publice verberibus admotis ? Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne- ribus.
Quid mirum, si dure generosos spiritus deus
temptat ? Numquam virtutis molle documentum est.
Verberat nos et lacerat fortuna ; patiamur ! Non
est saevitia, certamen est, quod quo
Sic sunt nauticis corpora
Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit. Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat. Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
Miseri tibi videntur ? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit ; vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ; hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est ! Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?
Non
est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens
ventus incursat ; ipsa enim vexatione constringitur
et radices certius figit ; fragiles sunt quae in aprica
valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut
esse interriti possint, multum inter formidolosa
Adice nunc, quod pro omnibus est optimum quemque, ut ita dicam, militare et edere operas. Hoc est propositum deo quod sapienti viro, ostendere haec quae vulgus appetit, quae reformidat, nec bona esse nec mala ; apparebit autem bona esse, si illa non nisi bonis viris tribu erit, et mala esse, si tantum malis irrogaverit.
Detestabilis erit caecitas, si nemo oculos perdiderit, nisi cui eruendi sunt : itaque careant luce Appius et Metellus. Non sunt divitiae bonum ; itaque habeat illas et Elius leno, ut homines pecuniam, cum in templis consecraverint, videant et in fornice. Nullo modo magis potest deus concupita traducere, quam si illa ad turpissimos defert, ab optimis abigit.
" At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere." Quid porro ? Non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse percisos et professos impudicitiam ? Quid porro ? Non est iniquum no- bilissimas virgines ad sacra facienda noctibus excitari, altissimo somno inquinatas frui ?
Labor optimos
citat. Senatus per totum diem saepe consulitur,
cum illo tempore vilissimus quisque aut in campo
Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini: " Hoc unum," inquit, " de vobis, di immortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis ; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere ? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis ? sumite ; non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum ? quidni ? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod dedistis. A volente feretis quicquid petieritis.
Quid ergo est ? Maluissem offerre quam tradere. Quid opus fuit auferre ? Accipere potuistis ; sed ne nunc quidem auferetis, quia nihil eripitur nisi retinenti." Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.
Fata nos ducunt
et quantum cuique temporis restat prima nascentium
hora disposuit. Causa pendet ex causa, privata ac
Quid querimur ? Ad hoc parti
" Quare tamen deus tam iniquus in
distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et
vulnera et acerba funera ascriberet ? " Non potest
artifex mutare materiam ; hoc passa est. Quaedam
separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in-
dividua sunt. Languida ingenia et in somnum itura
aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur
elementis ; ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore
fato opus est. Non erit illi planum iter ; sursum
Ignis aurum probat, miseria fortes
viros. Vide quam alte escendere debeat virtus ; scies
illi non per secura vadendum :
Haec cum audisset ille generosus adulescens :
" Placet," inquit, " via ; escendo. Est tanti per ista
ire casuro." Non desinit acrem animum metu
territare :
Post haec ait : " Iunge datos currus ! His quibus
deterreri me putas incitor. Libet illic stare ubi ipse
Sol trepidat." Humilis et inertis est tuta sectari;
per alta virtus it.
" Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali
deus fieri ? " Ille vero non patitur. Omnia mala
Democritus divitias proiecit onus illas bonae mentis existimans. Quid ergo miraris, si id deus bono viro accidere patitur quod vir bonus aliquando vult sibi accidere ? Filios amittunt viri boni; quidni, cum aliquando et occidant ? In exilium mittuntur; quidni, cum aliquando ipsi patriam non repetituri relinquant ? Occiduntur ; quidni, cum aliquando ipsi sibi manus afferant ? Quare quaedam dura patiuntur ? Ut alios pati doceant ;
nati sunt in exemplar. Puta itaque deum dicere : " Quid habetis quod de me queri possitis, vos, quibus recta placuerunt ? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi. Auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est.
Isti quos pro felicibus aspicis, si non
qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt,
sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum
extrinsecus culti; non est ista solida et sincera
felicitas ; crusta est et quidem tenuis. Itaque dum
illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent
Vobis dedi bona certa, mansura, quanto magis versaverit aliquis et undique inspexerit, meliora maioraque : permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire ; non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt. Sic mundus exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum ; non egere felicitate felicitas vestra est.
' At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi ; ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis ; ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert. Contemnite for- tunam ; nullum illi telum quo feriret animum dedi.
Ante omnia cavi, ne quid vos teneret invitos ; patet
exitus. Si pugnare non vultis, licet fugere. Ideo ex
omnibus rebus quas esse vobis necessarias volui nihil
feci facilius quam mori. Prono animam loco posui ;
trahitur, adtendite modo et videbitis quam brevis ad
libertatem et quam expedita ducat via. Non tam
longas in exitu vobis quam intrantibus moras posui ;
alioqui magnum in vos regnum fortuna tenuisset,
Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere ; inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite. Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae manus ictus impellit ; tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit.
Non in alto latet spiritus nec utique ferro eruendus est ; non sunt vulnere penitus impresso scrutanda praecordia : in proximo mors est. Non certum ad hos ictus destinavi locum ; quacumque vis pervium est. Ipsum illud quod vocatur mori, quo anima discedit a corpore, brevius est quam ut sentiri tanta velocitas possit. Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ; quicquid est, properat. Ecquid erubescitis ? Quod tam cito fit, timetis diu ! "